Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Nabuchodonosor capit Jerusalem; Sedeciam excaecatum cum populo in Babylonem abducit, templum succendit.
Textus Vulgatae: IV Regum 25:1-30
1. Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus in Jerusalem, et circumdederunt eam; et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones. 2. Et clausa est civitas atque vallata, usque ad undecimum annum regis Sedeciae, 3. nona die mensis; praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae. 4. Et interrupta est civitas; et omnes viri bellatores nocte fugerunt, per viam portae, quae est inter duplicem murum ad hortum regis (porro Chaldaei obsidebant in circuitu civitatem), fugit itaque Sedecias per viam quae ducit ad campestria solitudinis. 5. Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho; et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum. 6. Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha; qui locutus est cum eo judicium. 7. Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. 8. Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonus decimus regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem. 9. Et succendit domum Domini, et domum regis, et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni. 10. Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum. 11. Reliquam autem populi partem, quae remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae. 12. Et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas. 13. Columnas autem aereas, quae erant in templo Domini, et bases, et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et transtulerunt aes omne in Babylonem. 14. Ollas quoque aereas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa aerea, in quibus ministrabant, tulerunt. 15. Nec non et thuribula et phialas; quae aurea, aurea, et quae argentea, argentea, tulit princeps militiae: 16. id est columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus aeris omnium vasorum. 17. Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una; et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum; et retiaculum, et malogranata super capitellum columnae, omnia aerea; similem et columna secunda habebat ornatum. 18. Tulit quoque princeps militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores. 19. Et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super bellatores viros; et quinque viros de his, qui steterant coram rege, quos reperit in civitate; et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrae; et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate. 20. Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha. 21. Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath, et translatus est Juda de terra sua. 22. Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. 23. Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniae, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanchumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachati, ipsi et socii eorum. 24. Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldaeis: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. 25. Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniae, filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo; percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est; sed et Judaeos et Chaldaeos, qui erant cum eo in Maspha. 26. Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in Aegyptum, timentes Chaldaeos. 27. Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis; sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare coeperat, caput Joachin regis Juda de carcere. 28. Et locutus est ei benigne; et posuit thronum ejus super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone. 29. Et mutavit vestes ejus, quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitae suae. 30. Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quae et dabatur ei a rege per singulos dies, omnibus diebus vitae suae.
Versus 4: Interrupta Est Civitas
4. Interrupta est civitas, — crebris scilicet ictibus arietum hostilium, unde ex ea fugerunt cives per occultam viam et exitum. Ita Abulensis et Vatablus, licet Cajetanus velit murum ruptum fuisse ab ipsis civibus, ut per rupturam effugerent.
Versus 6: Locutus Est Cum Eo Judicium
6. Locutus est cum eo judicium, — id est judicio cum eo disceptavit, justeque eum condemnavit dicendo: Tu fidem mihi datam fregisti et rebellasti, juste ergo mereris a me excaecari. Alia addit R. Salomon, sed more suo fabulatur.
Versus 8: Septima Die Mensis
8. Septima die mensis. — Jeremias cap. ult. habet «decima die:» utrumque sic concilia, quod die septima venerit Jerusalem, sed decima combusserit templum. Ita Cajetanus. Aut potius die septima discessit ex Reblatha, ubi erat Nabuchodonosor, et die decima (tridui enim est iter), pervenit in Jerusalem.
Versus 11: Transtulit Nabuzardan Princeps Militiae
11. Reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae. — Septuaginta vertunt archimagirus, id est princeps coquorum, Hebraeus, princeps mactantium; Chaldaeus, magister homicidarum; unde per eum S. Gregorius mystice accipit gulam, quae templum animae nostrae evertit. Audi eum III part. Pastor. Admonit. xx: «Princeps cocorum destruxit muros Jerusalem. Princeps usque cocorum venter est, cui magna cura obsequium a cocis impenditur, ut ipse delectabiliter cibis impleatur. Muri autem Jerusalem virtutes sunt animae, ad desiderium supernae pacis elevatae. Cocorum igitur princeps muros Jerusalem dejicit; quia dum venter ingluvie extenditur, virtutes animae per luxuriam destruuntur.» Quocirca Abbas Pomen in Vitis Patr.: «Nisi, ait, Nabuzardan princeps coquorum venisset, templum Dei non arsisset; hoc est, nisi desiderium gastrimargiae irrepsisset, anima libidine non conflagrasset.» Angelomus vero per «Nabuzardan» intelligit diabolum, qui omnia fidelium bona diripere satagit.
Versus 14: Ollas Aereas et Trullas et Vasa
14. Trullas, — non commentarias, sed «trullas,» id est opercula ollarum, dicta trulla, ait Abulensis a trudendo, quia trudit, id est claudit ollam, ut trullis sit quasi trusilis: «trullas» enim Noster jungit ollis. Nam in Hebraeo, Chaldaeo et Septuaginta nulla vox trullis respondet. Verum prisci auctores per trullam accipiunt vas fundens aquam. Ita Nonius Marcellus: «Trullaeum, inquit, quo manus perfunduntur.» Titinius Setina: «Sapientia, inquit, gubernator torquet navem, haud valentia: cocus, magnum ahenum quando fervet, paulula confutat trua.» Varro, libro IV: «Trulla, ait, a similitudine truae, quod magna, et haec pusilla ut trulla. Hinc Graece trouchion, nos trullam. Trulla, quae a culina in lavatrinam aquam fundunt. Trua, quod travolat ea aqua, ab eodem est appellatum.» Varro ergo trullam dictam putat a travolando, Nonius Marcellus vero a terendo quasi terulam, Isidorus autem a trudendo. Audi eum, libro XIX Orig. cap. xxxi: «Trullae nomen factum, eo quod trudit et detrudit, id est includit calce vel luto lapides.»
Allegoria et tropologia hic est facilis et apposita. Jerusalem enim est Ecclesia, aeque ac anima fidelis per fidem contemplans Deum; idola sunt res creatae et vanae, quas contra Dei legem ambit, v. g. idolum avari est aurum, luxuriosi libido, superbi honor. Nabuchodonosor est diabolus, qui capta Jerusalem, id est anima, ejus regem Sedeciam, id est mentem (Sedecias enim Hebraice idem est quod justitia Dei, quam mens cogitare, timere et imitari debet), excaecat: inde eam gratiis bonisque omnibus dispoliat, templumque, id est, omnem Dei timorem cultumque exurit, ac deinde captivam libertate sua privat, vinctamque deducit in Babylonem, id est in extremam rerum omnium confusionem, qualis est in anima cupiditatibus suis subdita, praesertim dum in gehennam conjicitur. Verum antequam id fiat, multos ex hac captivitate liberat Cyrus, id est Christus. Ita Angelomus et Eucherius.
Versus 19: De Civitate Eunuchum Unum
19. Et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super bellatores viros; et quinque viros de his, qui steterant coram rege, quos reperit in civitate; et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrae; et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate. 20. Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha. 21. Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath, et translatus est Juda de terra sua. 22. Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. 23. Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniae, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanchumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachati, ipsi et socii eorum. 24. Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldaeis: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. 25. Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniae, filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo; percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est; sed et Judaeos et Chaldaeos, qui erant cum eo in Maspha. 26. Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in Aegyptum, timentes Chaldaeos. 27. Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis; sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare coeperat, caput Joachin regis Juda de carcere. 28. Et locutus est ei benigne; et posuit thronum ejus super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone. 29. Et mutavit vestes ejus, quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitae suae. 30. Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quae et dabatur ei a rege per singulos dies, omnibus diebus vitae suae.
Hoc caput idem prorsus est cum cap. ultimo Jeremiae, ubi illud explicui: Jeremias enim toti huic cladi interfuit, et eam impedire conatus fuit, ut patet ex ejus prophetiis, sed frustra. Vide Abulensem hic, Quaest. ult., seriem singularem Jeremiae prophetiarum cum serie gestorum Regum horum combinantem. Vide et chronotaxim quam Jeremiae praefixi.
Versus 27: Anno Trigesimo Septimo Transmigrationis Joachin
27. Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin. — Fuit ergo Joachin in carcere Babylonio quamdiu superstes fuit Nabuchodonosor per 37 annos: eo vero mortuo, Evilmerodach patri succedens Joachin liberavit et exaltavit. Causam dedi Jeremiae LII, sub finem capitis.
Synchronismus Regum Juda, Prophetarum, ac Regum et Heroum Gentilium
Salomoni synchronos, sive coaevus fuit Nathan propheta, Hiram rex Tyri, Hesiodus, et Homerus Graecorum Salomon. Roboamo coaevus fuit Ahias propheta, ac Jeroboam primus rex Israel, et Laosthenes rex Assyriorum. Asae coaevus fuit Jehu propheta, ac Baasa rex Israel, et Ophrataeus rex Assyriorum. Tempore Josaphat floruit Elias propheta, qui curru igneo raptus est in coelum. Sub Joram prophetavit Eliseus per sexaginta sex annos, mortuusque est sub Amasia rege. Sub Joas vixit Joiada Pontifex, ejusque filius Zacharias martyr. In Israel successive regnarunt Jehu, qui domum Achab succidit, Joachaz et Joas. Amasiae regis frater fuit Amos, pater Isaiae prophetae. Isaias ergo avum habuit Joas regem, patruum vero Amasiam: hoc tempore Lycurgus leges dedit Spartanis.
Tempore Azariae sive Oziae coepit prophetare Isaias, ac prophetavit per sexaginta annos sub Ozia, Joatham, Achaz, Ezechia et Manasse regibus; prophetarunt tunc quoque Osee, Joel, Amos, Jonas et Abdias. Sub annum 40 Azariae coeperunt computari Olympiades, sive anni Iphyti regis, qui eas instituit. Olympiades antecedunt Romae conditionem annis 23. Quare sub annum decimum Joatham Roma condita est a Romulo, qui primus in ea regnavit annis 36. Huic successit Numa Pompilius per annos 44; huic Tullus Hostilius per annos 32; huic Ancus Martius per annos 24; huic Tarquinius Priscus per annos 38; huic Servius Tullius per annos 44; huic Tarquinius Superbus per annos 25.
Sub Joatham prophetarunt Nahum et Micheas. Sub idem tempus Sardanapalus, obsessus in Ninive ab Arbace Mediae praefecto, seipsum cum regia totaque gaza combussit. Quare Arbaces Mediae se regem fecit; Baladan vero, qui alio nomine dictus est Nabonassar, Babyloniam occupavit, a quo constituta est Aera Nabonassaraea, quae incipit ab anno 15 Joatham.
Sub Achaz capta est Damascus ab Assyriis, ac Teglathphalasar eorum rex dimidiam partem decem tribuum Israel in Assyriam abduxit. Ezechiae coaevus fuit Merodach filius Baladan, sive Nabonassaris primi regis Babylonis, et Salmanasar rex Assyriorum, qui Israelem, id est decem tribuum reliquias, ac inter eas Tobiam in Assyriam abduxit. Item filius ejus Sennacherib, qui obsidens Jerosolymam ab Angelo fugatus est caesis 185 millibus. Tunc quoque floruit Sibylla Erythraea, teste S. Augustino, libro XVIII De Civitate Dei, cap. xxiii. Manasses Isaiam prophetam sibi consanguineum lignea serra dissecuit. Tunc floruit apud Lydos Gyges, qui Candaule occiso regnum obti-
Sub Josia coepit prophetare Jeremias, ac tempore Joakim, Joachin et Sedeciae prophetavit per 45 annos, tandemque in Aegypto a Judaeis lapidibus obrutus, martyr occubuit. Sub eodem prophetavit Baruch, Sophonias et Holda prophetissa. Romae regnarunt Tullus Hostilius et Ancus Martius. Floruere Aristomenes, Phalaris tyrannus, Zeleucus legislator, Terpander musicus, Sappho et Stesichorus poetae. Anno quarto Joakim coepit regnare Nabuchodonosor, qui monarchiam ab Assyriis ad Chaldaeos transtulit, ac Jerusalem cum templo evertit et Judaeos in Babylonem abduxit, ac Aegyptum subjugavit, et Pharaonem Nechao, qui Pharaonum fuit ultimus, trucidavit, ut dixi Jerem. xliv, 30.
Sub Joachin et Sedecia prophetavit in Babylone Ezechiel per annos 22, cui successit Daniel, qui usque ad centesimum annum vixit et prophetavit. Vide dicta in prooemio Jeremiae, Ezechielis et Danielis. Hoc tempore in Media regnabat Cyaxares, cui successit filius Astyages, et huic nepos ex filia Cyrus, qui Babylonem cum Dario Medo avunculo suo cepit, et monarchiam a Chaldaeis ad Persas transtulit, ac Judaeos ex Babylone liberos in Judaeam remisit.
Tunc quoque floruere Draco Atheniensium legislator, aeque ac Solon, Epimenides philosophus, qui teste Laertio Athenis aram erexit Ignoto Deo, de qua Paulus, Actor. xvii. Ita Anaximenes, Xenophanes, Anacharsis philosophus, Arion musicus, Aesopus Fabularum dictator, Sibylla Cumaea, quae Tarquinio regi Romanorum novem libros oraculorum obtulit pretio 300 aureorum, cumque is illud abnueret, Sibylla magnam eorum partem combussit ac pro paucis reliquis tantumdem exegit et obtinuit, uti narrat Plinius, Solinus, Gellius, Servius et alii. Haec Eusebius, Torniellus, Gordonus, Salianus caeterique Chronologi.
Audi S. Augustinum, libro XVIII De Civitate Dei, cap. xxv: «Regnante apud Hebraeos Sedecia, et apud Romanos Tarquinio Prisco, qui successerat Anco Martio, ductus est captivus in Babyloniam populus Judaeorum, eversa Jerusalem, et templo illo a Salomone constructo. Eo tempore Pittacus Mitylenaeus unus de septem sapientibus fuisse perhibetur: et quinque coeteros, qui ut septem numerantur, Thaleti quem supra commemoravimus, et huic Pittaco adduntur, eo tempore fuisse scribit Eusebius, quo captivus Dei populus in Babylonia tenebatur. Hi sunt autem Solon Atheniensis, Chilon Lacedaemonius, Periander Corinthius, Cleobulus Lyndus, Bias Prienaeus. Eo captivitatis Judaicae tempore et Anaximander, et Anaximenes, et Xenophanes physici claruerunt. Tum et Pythagoras, ex quo coeperunt appellari philosophi.»