Cornelius a Lapide

I Paralipomenon — Argumentum


Index


Argumentum

S. Hieronymus, epist. ad Paulinum, quæ Bibliis præfigitur: « Paralipomenon liber, inquit, id est, Instrumenti veteris ἐπιτομή, tantus ac talis est, ut absque illo si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina, juncturasque verborum, et prætermissæ in Regum libris tanguntur historiæ, et innumerabiles explicantur Evangelii quæstiones. »

Ergo hic liber est epitome sive compendium gestorum Regum Juda, non vero Regum Israel, utpote schismaticorum et idololatrarum. Hebraice inscribitur דברי חימים dibre Haiamim, id est verba dierum, q. d. Diarium, sive Chronicon breviter gesta Davidis et posterorum Regum Juda, quasi per singulos dies, id est per singula tempora et sæcula enarrans. A Septuaginta inscribitur hic liber παραλιπομένων, id est relictorum sive residuorum, ut ait S. Hieronymus, epist. ad Domnionem, quod ea quæ in Libris Regum omissa sunt, suppleat et historice recenseat. Multa tamen repetit, quæ in Libris Regum audivimus. Quare iis omissis, pauca quæ huic libro relicta et propria sunt, explicabo. Nonnulla enim quæ ibi strictim dicta sunt, hic fusius pertractantur; quædam etiam ibi obscurius scripta, hic clarius explicantur.

Auctor sive compendiator, ut censent Rabbini, Lyranus, Sixtus Senensis, Driedo et alii, fuit Esdras, qui ex publicis Annalibus sive Diariis eum conscripsit. Id ita esse colligunt ex eo, quod ultima verba Libri Paralipomenon eadem plane sint cum primis libri Esdræ. Vide dicta in præfatione in Libros Regum. Sic et quæ cap. IX, vers. 2 et seq. dicuntur eadem sunt cum iis quæ habet Esdras, lib. II, cap. XI. Similia plura in ipso libri decursu notabo. Denique Catalogi genealogiarum et personarum, qui decem primis capitibus fuse hic texuntur, similes sunt Catalogis Esdræ, cap. II, VIII, XII et seq.