Cornelius a Lapide

I Paralipomenon I


Index


Synopsis Capitis

Recensetur genealogia Adæ usque ad Abraham ejusque posteros, præsertim Idumæos, quorum reges et duces enarrantur vers. 35 et seq.


Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 1:1-54

1. Adam, Seth, Enos, 2. Cainan, Malaleel, Jared, 3. Henoch, Mathusale, Lamech, 4. Noe, Sem, Cham et Japheth. 5. Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. 6. Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath, et Thogorma. 7. Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. 8. Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan. 9. Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan. 10. Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra. 11. Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephthuim, 12. Phetrusim quoque et Casluim: de quibus egressi sunt Philistiim, et Caphtorim. 13. Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque, 14. et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum, 15. Hevæumque et Aracæum, et Cinæum; 16. Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum. 17. Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch; 18. Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. 19. Porro Heber nati sunt duo filii, nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra, et nomen fratris ejus Jectan. 20. Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare. 21. Adoram quoque, et Huzal, et Decla, 22. Hebal etiam, et Abimael, et Saba, necnon, 23. et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti filii Jectan. 24. Sem, Arphaxad, Sale, 25. Heber, Phaleg, Ragau, 26. Serug, Nachor, Thare, 27. Abram, iste est Abraham. 28. Filii autem Abraham, Isaac et Ismael. 29. Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismaelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, 30. et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema. 31. Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt filii Ismaelis. 32. Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim. 33. Filii autem Madian: Epha et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi, filii Ceturæ. 34. Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii, Esau et Israel. 35. Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Jehus, Thelom, et Core. 36. Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec. 37. Filii Rahuel, Nahath, Zara, Samma, Meza. 38. Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. 39. Filii Lotan: Hori, Homan. Soror autem Lotan fuit Thamna. 40. Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi, et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana. Filii Ana: Dison. 41. Filii Dison: Hamram, et Eseban, et Jethran, et Charan. 42. Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran. 43. Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bale filius Beor, et nomen civitatis ejus Denaba. 44. Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. 45. Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 46. Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad, filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith. 47. Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. 48. Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est. 49. Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. 50. Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab. 51. Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, 52. dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 53. dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 54. dux Magdiel, dux Hiram, hi duces Edom.


Versus 1: Adam, Seth, Enos, Cainan...

Prima decem capita non nisi genealogias continent, quia in eis exacti erant Hebræi, tum ad 12 tribuum distinctionem, tum propter Christum, ut constaret eum ex Abraham, Davide, et tribu Juda natum. Verum quia hæc decem capita parvum habent usum, nec nisi nomina genitorum recensent, hinc ea paucis expediam. Ubi nota nomina propria virorum et feminarum in hoc libro sæpe esse alia et diversa a nominibus, quæ iisdem personis dantur in Genesi, cæterisque libris. Ratio est quod Hebræi erant polyonymi, et plura habebant nomina. Exempli instar sit, quod filii Benjamin, Gen. cap. XLVI, vers. 21, nominentur, « Bela, et Bechor, et Asbel, et Gera, et Naaman, et Echi, et Ros, et Mophim, et Ophim, et Ared: » hic vero cap. VIII, vers. 1, nominantur « Bale, Asbel, Ahara, Nohaa, Rapha; » ac cæteri tacentur: quandoque etiam idem nomen aliter et aliter mutatione unius alteriusve litteræ inflectitur et pronuntiatur. Rursum hic non omnes filii recensentur, sed magis celebres et clari.

1. ADAM, SETH, ENOS, CAINAN, etc., — q. d. Adam genuit Seth, Seth genuit Enos, Enos genuit Cainan, et ita consequenter de cæteris quos subnectit; studio enim brevitatis omittit tò genuit, ne illud in singulis repetere cogatur; quare nomina tantum generantium et genitorum assignat.

5. Noe (subaudi genuit) SEM, CHAM ET JAPHETH, — ut dictum est Genes. cap. VI et seq., ubi hæc omnia explicui.


Versus 32: Ceturae Concubinae Abraham

32. CETURÆ CONCUBINÆ ABRAHAM. — Concubina hic vocatur non pellex, sed secundaria uxor, quæ non erat mater familias: unde ejus filii non succedebant in hæreditatem patris.


Versus 36: Thamna, Amalec

36. THAMNA, AMALEC. — Putant nonnulli tò Thamna esse genitivi casus, quia Genes. cap. XXXVI, vers. 12, dicitur Esau ex Thamna concubina genuisse Amalec. Verum alia vel alius est Thamna, a Thamna Geneseos; illa enim fuit concubina Esau, hæc vero ejus filia vel filius, ut patet ex Hebræo et Septuaginta qui habent, et Thamna, et Amalec.


Versus 38: Filii Seir

38. FILII SEIR. — Alius est hic Seir ab Esau, qui pariter cognominatus est « Seir, » id est pilosus, quia erat hirsutus: ille enim fuit filius Abrahæ et Isaac, ejusque filii ab hisce Seir diversi, recensiti sunt vers. 35. Hic vero non fuit ex posteris Abrahæ et Isaac, sed gente fuit Horræus, qui ante Esau Idumæam occupavit, cujus genealogia texitur Genesis XXXVI, 20. Hoc loco vero ad hoc tantum inducitur, ut cognoscatur prosapia Thamnæ, ex qua genitus est Amalec.


Versus 43: Reges Qui Imperaverunt in Terra Edom

43. ISTI (qui sequentur) SUNT REGES QUI IMPERAVERUNT IN TERRA EDOM, — cum sceptro, diademate et potestate regia. Nota: Sicut Hebræi primo habuerunt judices quasi duces a Josue usque ad Saul, deinde reges a Saule usque ad Sedeciam et captivitatem Babylonicam, ac post eam rursum duces a Zorobabele usque ad Machabæos; sic et Idumæi primo habuerunt duces usque ad Bale, deinde reges a Bale usque ad mortem secundi Adadæ, mox rursum duces a Thamna usque ad Hiram, ut patet vers. 51 et 52.


Versus 44: Bale Primus Rex Edom

44. MORTUUS EST AUTEM BALE PRIMUS REX EDOM, ET REGNAVIT PRO EO JOBAB FILIUS ZARE. — Tunc ergo regnum non erat hæreditarium, nec in eo patri succedebat filius, sed is qui erat dignior. Bale enim primo regi Idumææ successit Jobab, qui erat filius Zare, non Bale. Hic « Jobab » est « Job » speculum patientiæ, ut dixi Genes. XXXVI, 31. Job ergo fuit secundus rex Idumææ, ejus abavus Esau tantum dux ejusdem fuerat; Esau enim genuit Raguel, Raguel genuit Zare, Zare genuit Jobab, sive Job.