Cornelius a Lapide

I Paralipomenon II


Index


Synopsis Capitis

Genealogia Juda Patriarchæ usque ad Isai sive Jesse, qui fuit pater Davidis ejusque fratrum et sororum.


Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 2:1-55

1. Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon, 2. Dan, Joseph, Benjamin, Nephtali, Gad, et Aser. 3. Filii Juda: Her, Onan, et Sela. Hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda, malus coram Domino, et occidit eum. 4. Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara. Omnes ergo filii Juda, quinque. 5. Filii autem Phares: Hesron et Hamul. 6. Filii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman; Chalchal quoque, et Dara, simul quinque. 7. Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis. 8. Filii Ethan: Azarias. 9. Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi. 10. Porro Ram genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda. 11. Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz. 12. Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai. 13. Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa, 14. quartum Nathanael, quintum Raddai, 15. sextum Asom, septimum David, 16. quorum sorores fuerunt, Sarvia, et Abigail. Filii Sarviæ: Abisai, Joab, et Asael, tres. 17. Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites. 18. Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab et Ardon. 19. Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb, Ephrata: quæ peperit ei Hur. 20. Porro Hur genuit Uri: et Uri genuit Bezeleel. 21. Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quæ peperit ei Segub. 22. Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad. 23. Cepitque Gessur et Aram, oppida Jair; et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti, filii Machir patris Galaad. 24. Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephrata. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Ashur patrem Thecuæ. 25. Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia. 26. Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam, 27. Sed et filii Ram primogeniti Jerameel, fuerunt Moos, Jamin, et Achar. 28. Onam autem habuit filios, Semei, et Jada. Filii autem Semei: Nadab, et Abisur. 29. Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban, et Molid. 30. Filii autem Nadab fuerunt, Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. 31. Filius vero Apphaim Jesi: qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai. 32. Filii autem Jada fratris Semei: Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis. 33. Porro Jonathan genuit Phaleth et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel. 34. Sesan autem non habuit filios, sed filias et servum Ægyptium nomine Jeraa. 35. Deditque ei filiam suam uxorem: quæ peperit ei Ethei. 36. Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad. 37. Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed. 38. Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam, 39. Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa. 40. Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum, 41. Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama. 42. Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus, ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron. 43. Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma. 44. Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai. 45. Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur. 46. Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez. 47. Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phaleth, et Epha, et Saaph. 48. Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana. 49. Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb, fuit Achsa. 50. Hi erant filii Caleb, filii Hur, primogeniti Ephrata, Sobal pater Cariathiarim. 51. Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader. 52. Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum. 53. Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ et Esthaolitæ. 54. Filii Salma, Bethlehem et Netophathi, Coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai. 55. Cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.


Versus 3: Her Primogenitus Juda

3. FUIT HER PRIMOGENITUS JUDA, — quem ob scelus mollitiei et pollutionis occidit Deus, ut dixi Gen. XXXVIII, 7.


Versus 7: Achar

7. ACHAR. — Hic est Achan, qui furto suo turbavit castra Hebræorum, ideoque dictus est « Achar, » id est « turbator. » Vide dicta Josue VII.


Versus 9: Ram

9. RAM. — Hic est « Aram » pater Aminadab, Matth. I, qui per aphæresim vocatur « Ram. »


Versus 15: Septimum David

15. SEPTIMUM DAVID. — Quomodo I Reg. XVI, 10, non septem, sed octo numerantur filii Jesse, ibidem explicui.


Versus 16: Filii Sarviae

16. FILII SARVIÆ, ABISAI, JOAB ET ASAEL. — Hinc videtur quod Abisai fuerit senior Joab fratre suo duce exercitus Davidis.


Versus 31: Sesan Genuit Oholai

31. SESAN AUTEM GENUIT OHOLAI, — filiam non filium, ut patet vers. 34.


Versus 52: Qui Videbat Dimidium Requietionum

52. QUI VIDEBAT DIMIDIUM REQUIETIONUM. — Quis hic? Primo S. Hieronymus, lib. I Contra Pelag. ait fuisse prophetam: prophetæ enim vocabantur « videntes, » id est prævidentes et prædicentes futura, q. d. Sobal erat « videns, » id est prophetabat; sed ex dimidio duntaxat, id est non plane et perfecte videbat cœlestia, ubi est locus requietionis, hoc est perfectæ quietis.

Secundo, Vatablus, quasi dicat: Sobal videbat et contemplabatur, id est curam gerebat vel princeps erat dimidii loci, qui Hebraice vocabatur Hammenuchoth, id est requietionum; forte a fertilitate agri et amœnitate loci: videre enim est esse principem; principis enim est suos circumspicere, lustrare et contemplari, ut iis de omnibus prospiciat. Princeps ergo est « videns, » ut quasi Argus centoculus omnia inspiciat.

Tertio, alii per « requietionem » accipiunt sepulcrum; in ea enim post mortem requiescit corpus usque ad resurrectionem communem futuram in die judicii. Unde Benedictus in suis Bibliis vers. 54, ubi nos habemus: « Dimidium requietionis Sarai, » vertit, vel potius explicat, qui possidebat dimidium sepulcri Saræ (uxoris Abrahæ), et quatuor Patriarcharum, scilicet Adæ, Abrahæ, Isaac et Jacob; quod sepulcrum erat in Hebron.

Quarto, noster Sanchez per « requietionem » accipit regionem in qua quis habitat, quamque quiete quasi dominus possidet: unde de Italia sic ait Æneas apud Virgilium, lib. VIII Æneid.: « Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum. » Nam « videre » sive cernere hæreditatem dicimur, cum eam adimus, occupamus et possidemus; ut sensus sit, quasi dicat: Sobal « videbat, » id est quasi propriam possidebat, et tam « oculis » quam manibus usurpabat dimidiam partem regionis in qua requieverant, seu quiete habitarant parentes ejus: et hanc dimidiam partem hæreditatis Sobal transcripsit filiis suis. Eadem phrasis recurrit iterum post duos versus; et eadem phrasi dicitur de Issachar, Genes. cap. XLIX, 15: « Vidit requiem, quod esset bona, » id est (ut per epexegesim mox additur), vidit « terram » requietioni seu inhabitationi suæ assignatam, « quod esset optima. » Psalm. quoque cap. CXXXI, vers. 8: « Surge, Domine, requiem tuam. » Et vers. 14: « Hæc requies mea in sæculum sæculi, hic habitabo. »

Quinto et genuine, tò Qui videbat dimidium requietionum est nomen proprium filii Sobal, quasi dicat: Filii Sobal quasi patris fuere hi duo, scilicet « Cariathiarim » (itaque forte vocatus, quod in sylvis: hæ enim Hebraice vocantur יערים iearim: quasi in urbe habitaret, venationi deditus), חרהה חצי המנהות haroe chatsi hammenuchot, id est videns dimidium requietionum; ita vocatus, quod dimidiam Sobal patris « requietionem, » id est habitationem sive regionem et hæreditatem possideret; alteram enim dimidiam possidebat ejus frater Cariathiarim.


Versus 54: Filii Salma

54. FILII SALMA, BETHLEHEM ET NETOPHATHI, CORONÆ DOMUS JOAB, ET DIMIDIUM REQUIETIONIS SARAI. — Benedictus vertit, qui possidebat dimidium sepulcri Saræ et quatuor Patriarcharum. Verum « Sarai » hic non est « Sara » uxor Abrahæ; nam Sarai hic in Hebræo scribitur per litteras Tsade et Ain, Sara vero scribitur per Schin et He. Sensus ergo est, q. d. Salma quatuor genuit filios, scilicet primum, Bethlehem, secundum, Netophathi, tertium, qui vocabatur Hebraice Ataroth beth Joab, id est « Coronæ domus Joab, » quartum, cui nomen « Dimidium requietionis Sarai. » Hæc enim omnia esse nomina propria patet ex Septuaginta qui nomina hebræa ut propria retinent, et quia hic nomina filiorum Salma recensentur. Cur duo ultimi ita vocati sint, incertum est: forte quia pater Salma optabat ut tertius fieret corona, id est decus et gloria domus Joab, ac quartus occuparet dimidium requietionum, id est regionum et possessionum Sarai.


Versus 55: Cognationes Scribarum

55. COGNATIONES QUOQUE SCRIBARUM (Legis peritorum) HABITANTIUM IN JABES. CANENTES ATQUE RESONANTES, ET IN TABERNACULIS COMMORANTES. — Hæc quoque esse nomina propria liquet ex Hebræo et ex Romanis qui omnia hæc majusculis litteris prænotant, et ex Septuaginta qui nomina Hebræa ut propria retinent, vertuntque, et populi Sopherim (id est scribarum) habitantium Jabis, Tarathim, Samathim, Sachathim. Sensus ergo est, q. d. Cognationes, Hebraice משפחות misphachoth, id est familiæ scribarum (puta Cinæorum, ut sequitur) ex Salma descendentium erant tres, scilicet Tarathim, id est Canentes; Samathim, id est Resonantes; et Sachathim, id est in tabernaculis habitantes; quia vere Cinæi Dei laudes canebant et resonabant; nec in urbibus, sed in tabernaculis habitabant, ut dixi Jerem. cap. XXXV, 2.

Hi sunt Cinæi (puta posteri Jethro soceri Moysis ex quibus prognati sunt Rechabitæ, ut dixi Judic. cap. I, 16, Exod. cap. XVIII, 4 et seqq.), QUI VENERUNT DE CALORE PATRIS DOMUS RECHAB. — Hinc patet Rechabitas fuisse Cinæos, eosdem quoque fuisse Scribas, Psaltes et Cantores, qui psalmos et hymnos Deo canerent. Sed quid est tò de Calore? Primo Dionysius Carthusianus, de Calore, inquit, hoc est de semine quod est calidum. Verum dico tò Calore esse nomen proprium, quare Romani id scribunt per majusculum C, ac Septuaginta retinent nomen Hebræum Hemath. Unde secundo, Vatablus vertit: Qui venerunt de Hemath patre domus Rechab, q. d. Cinæi prognati sunt de Hemath, qui fuit pater familiæ Rechabitarum. Verum quia Noster vertit: « patris » in genitivo, non « patre » in ablativo, hinc tertio, melius per « Hemath » accipias urbem hoc nomine celebrem in Scriptura, scilicet « Epiphaniam, » ita dictam ab Antiocho Epiphane. Et favet quod non dicat, « qui nati sunt, » sed « qui venerunt de Hemath, » q. d. Cinæi venerunt de « Emath, » id est « Epiphania, » quæ urbs fuit sedes et patria domus, id est familiæ « Rechab, » sive Rechabitarum. Dices: Cur ergo Noster nomen « Emath » non retinet, sed vertit « Calore? » Respondeo: Id facit more suo, ut significet etymon « Emath » congruere huic loco: Emath enim Hebraice significat calorem. Significat ergo Cinæos hosce apposite venisse de « Emath, » quia urbs nomine suo significat « calorem, » ut innuat Cinæos hosce imitatos fuisse « calorem, » id est zelum et fervorem devotionis, qui fuerat in patre eorum « Rechab. » Ita Lyranus et Hugo. Sic Roma olim dicta fuit Valentia, teste Solino in Polyhist. Græce enim ῥώμη idem est quod robur, valor et valentia. Romani enim erant valentes et Valentini, utpote qui orbem sibi subjugarunt. Similes allusiones sunt Michææ, cap. I, 10: « In domo pulveris (Hebraice in Aphra urbe Benjamin; Aphra enim significat pulverem) pulvere vos conspargite. » Et vers. 11: « Et transite vobis Habitatio pulchra. » Hebraice habitatrix Sapphir, id est pulchræ Samariæ; et vers. 12: « Quæ habitat in amaritudinibus. » Hebraice in Marath urbe. Vide ibi dicta.