Cornelius a Lapide

I Paralipomenon III


Index


Synopsis Capitis

Recensentur filii Davidis, ejusque nepotes Reges Juda cum suis filiis et filiabus.


Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 3:1-24

1. David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron, primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide, 2. tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith, 3. quintum Saphatiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua. 4. Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis, et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem. 5. Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel, 6. Jebaar quoque, et Elisama, 7. et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia, 8. nec non Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem: 9. omnes hi, filii David, absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar. 10. Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat. 11. Pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas: 12. et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joathan 13. procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses. 14. Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ. 15. Filii autem Josiæ fuerunt, primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum: 16. de Joakim natus est Jechonias et Sedecias. 17. Filii Jechoniæ fuerunt, Asir, Salathiel, 18. Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia. 19. De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum: 20. Hasaban quoque, et Ohol, et Barachiam, et Hasadiam, Josabhesed, quinque. 21. Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia, hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias. 22. Filius Secheniæ, Semeia: cujus filii, Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero. 23. Filius Naariæ, Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres. 24. Filii Elioenai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.


Versus 1: Filii David

1. DAVID VERO HOS HABUIT FILIOS. — Hæc et sequentia explicui II Reg. III, 2 et seq.


Versus 5: Quatuor de Bethsabee

5. QUATUOR DE BETHSABEE, — nonnulli censent tres priores, scilicet « Simmaa, Sobab et Nathan, » fuisse Uriæ filios, quos postea David sibi adoptavit, ut injuriam adulterii et homicidii Uriæ factam compensaret: quartum vero, scilicet Salomonem, fuisse unicum Davidis ex Bethsabee filium, eo quod Salomon, Proverb. cap. IV, 3, dicat se fuisse « unigenitum coram matre sua. » Verum melius alii censent hos omnes fuisse Davidis filios, Salomonem vero dici « unigenitum, » id est unice dilectum a matre, uti dixi Proverb. cap. IV, 3.

FILIA AMMIEL — « Ammiel » alio nomine dictus est « Eliam, » qui fuit filius Achitophel et unus e triginta fortibus, sive heroibus Davidis, II Regum cap. XXIII, 34.


Versus 15: Filii Josiae

15. PRIMOGENITUS (Josiæ) JOHANAN, SECUNDUS JOAKIM, TERTIUS SEDECIAS, QUARTUS SELLUM. — « Johanan » cita morte defunctus est, et forte cum Josia patre in prælio occisus: unde Josiæ in regno successit Joachaz, deinde Joakim, tertio Sedecias. Joachaz hic fuit binomius: alio enim nomine vocatus est « Sellum, » fuitque tertio loco a Josia genitus. Cum enim Joachaz regnare incipiens esset 23 annorum, Joakim post tres menses ei succedens erat 25 annorum, cui post undecim regni annos succedens Sedecias erat 21 annorum duntaxat. Dices: Cur ergo ultimus hic ponitur « Sellum, » id est « Joachaz, » cum revera junior omnium fuerit Sedecias? Respondeo: Causa est, quod Joachaz tribus tantum mensibus regnarit, post quos a Pharaone captus, abductus est in Ægyptum; Joakim vero regnavit undecim annis, et totidem Sedecias, vide dicta Jerem. cap. XXII, 11. Joachaz ergo quartus fuit non ætate, sed regni dignitate, vel potius indignitate, et brevitate. Nam ætate primus Josiæ filius fuit Johanan, secundus, Joakim, tertius, Joachaz, sive Sellum, quartus, Sedecias.


Versus 17: Filii Jechoniae

17. FILII JECHONIÆ FUERUNT ASIR. — Octo filii Jechoniæ recensentur: ipse tamen vocatur sterilis, Jerem. XXII, 30, quia nullus ei in regno successit, ut ibidem explicat Jeremias.


Versus 19: De Phadaia Orti Sunt Zorobabel

19. DE PHADAIA ORTI SUNT ZOROBABEL ET SEMEI. — Alius est hic Zorobabel a Zorobabele atavo Christi, Matth. cap. I. Ejus tamen fuit patruelis; nam iste, Matth. cap. I, fuit filius Salathielis. Nonnulli tamen censent unum eumdemque esse Zorobabel, qui natura fuerit filius Phadaiæ, adoptione vero Salathielis. Sed hi consequenter dicere debent aliquem filiorum Zorobabel qui hic recensentur, alio nomine vocatum fuisse Abiud: nam, Matth. I, Zorobabel dicitur genuisse Abiud. Unde Mariana opinatur Hananiam qui hic sequitur, alio nomine vocatum fuisse Abiud.