Cornelius a Lapide

I Paralipomenon IV


Index


Synopsis Capitis

Posteri Judæ et Simeonis, eorumque victoriæ et facinora heroica.


Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 4:1-43

1. Filii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal. 2. Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad: hæ cognationes Sarathi. 3. Ista quoque stirps Etam: Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni. 4. Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa. Isti sunt Filii Hur primogeniti Ephrata patris Bethlehem. 5. Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa, et Naara. 6. Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahastari. Isti sunt filii Naara. 7. Porro filii Halaa, Sereth, Isaar, et Ethnan. 8. Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehet filii Arum. 9. Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore. 10. Invocavit vero Jabes Deum Israel, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est. 11. Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. 12. Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha. 13. Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi. 14. Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant. 15. Filii vero Caleb, filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez. 16. Filii quoque Jaleleel: Ziph, et Zipha, Tiria, et Asrael. 17. Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo. 18. Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho; et Icuthiel patrem Zanoe. Hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered. 19. Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi. 20. Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth. 21. Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti. 22. Et qui stare fecit Solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: hæc autem verba vetera. 23. Hi sunt figuli habitantes in Plantationibus, et in Sepibus, apud regem in operibus ejus, commoratique sunt ibi. 24. Filii Simeon: Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul. 25. Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus. 26. Filii Masma: Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus. 27. Filii Semei sedecim, et filiæ sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda. 28. Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal, 29. et in Bala, et in Asom, et in Tholad, 30. et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg, 31. et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim: hæ civitates eorum usque ad regem David. 32. Villæ quoque eorum: Etam, et Aen, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque. 33. Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal: hæc est habitatio eorum, et sedium distributio. 34. Mosobab quoque et Jemlech: et Josa filius Amasiæ, 35. et Joel, et Jehu filius Josabiæ filii Saraiæ filii Asiel, 36. et Elioenai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia, 37. Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia. 38. Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer. 39. Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad Orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis. 40. Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham. 41. Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. 42. De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phaltiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi: 43. et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.


Versus 1: Filii Juda

1. FILII JUDA: PHARES, HESRON ET CHARMI, etc. — « Filii » id est posteri: nam Judas genuit Phares, Phares genuit Hesron, Hesron genuit Charmi, etc. « Filii » ergo hic vocantur nepotes et pronepotes, qui longa serie a Juda descendunt. Scopus enim auctoris hoc libro fuit, nominare viros virtute vel familia ampla celebres, qui a Juda vel alio quopiam Patriarcha prognati sunt.


Versus 4: Ephrata Pater Bethlehem

4. EPHRATA PATRIS BETHLEHEM. « Patris, » id est principis, ait Vatablus, sic enim servi Naaman eum vocant patrem, IV Reg. V. Alii tamen censent Bethlehem esse nomen filii « Ephratæ, » non urbis ita dictæ. Sic enim cap. II, vers. 54, « Bethlehem » vocatur « filius Salma. »


Versus 5: Assur Pater Thecuae

5. ASSUR VERO PATRI (id est principi) THECUÆ, — ait Vatablus. Alii tamen censent « Assur » proprie fuisse patrem filii, cui nomen erat « Thecua. »


Versus 9: Jabez

9. VOCAVIT NOMEN ILLIUS JABES, DICENS: QUIA PEPERI EUM CUM DOLORE. — « Jabes » enim Hebraice dolorem significat. Videtur hic Jabes fuisse filius Aram qui præcessit, frater Aharelis, vers. 8, et Othonielis, vers. 13. Est metathesis sive transpositio litterarum; dicitur enim « Jabes, » Hebraice Jaabes pro Jaaseb: nam עצב otseb est dolor, ut sequitur. Ita Pagninus. Sic pro kebes, id est agnus, dicitur keseb, scilicet pro כשב dicitur כבש.


Versus 14: Vallis Artificum

14. SARAIA AUTEM GENUIT JOAB PATREM (id est principem) VALLIS ARTIFICUM. — « Ideo, ait S. Hieronymus, dicitur pater Vallis artificum, quia de filiis ejus fuere architecti ad ædificandam domum Domini. »


Versus 21: In Domo Juramenti

21. IN DOMO JURAMENTI. — Hebraice Esbaa est nomen proprium significans juramentum; unde Septuaginta vertunt, In domo Aseba. Noster his decem capitibus sæpe nomina Hebræa propria non retinet, sed vertit eorum significata, quia in significatis putat latere aliquod mysterium, vel allusionem rei vel personæ congruam. Adde sæpe Latinos nomina propria Græcorum vel Hebræorum vertere in Latina idem significantia. Sic pro Theodosius vel Theodorus, dicunt, Adeodatus; pro Chrysostomus, aureum os; pro Anna, Gratia; pro Salomon, Pacificus; pro Jesus, Salvator; pro Gregorius, Vigilantius; pro Macarius, Felix; pro Nicon, Victor.


Versus 22: Qui Stare Fecit Solem

22. ET QUI STARE FECIT SOLEM, VIRIQUE MENDACII, SECURUS ET INCENDENS. — Omnia hæc sunt nomina propria, quorum significata Noster vertendo reddidit. Septuaginta vero, Pagninus, Vatablus et alii nomina Hebræa ut propria retinent, vertuntque: Joacim quoque et viri Chozeba et Joas et Saraph, qui dominati sunt in Moab. Joacim enim, vel ut Hebraice est Jokim, idem est quod qui stare fecit, scilicet solem. Chozeba idem est quod mendacium; Joas est securus; Saraph est incendens, q. d. Omnes hi jam nominati, sunt filii et nepotes qui descendunt a Juda per Selam, licet Hebræi velint eos per Phares descendere.

Audi eos apud S. Hieronymum in Tradit.: « Qui stare fecit solem, redit ad progeniem Phares de quo ortus est David, opportunum judicans progeniem Juda, de qua tribus regia orta est, in Historia David terminare. Tradunt enim Hebræi hunc fuisse Elimelech, virum Noemi, patrem Mahalon et Chelion, in cujus tempore sol steterit; propter prævaricatores legis, ut tanto miraculo viso converterentur ad Dominum Deum suum. Quod quia facere contempserunt, idcirco fames invaluit, et ille qui in tribu Juda prior videbatur, famis inopia cum uxore et filiis, non solum patria pelleretur, sed etiam in eadem peregrinatione cum filiis moreretur. Viros autem mendacii esse Mahalon et Chelion, qui hic Securus et Incendens appellantur, et de quibus dicitur, quod principes fuerint in Moab, eo quod uxores Moabitidas duxerint; in Hebræo expressius ponitur, et ab eruditis illius linguæ didicimus, ut non principes, sed mariti dicantur. Quod vero sequitur: Quæ reversæ sunt in Lehem, Noemi et Ruth demonstrat, quæ in Lehem, id est panem, post inopiam famis audita ubertate panis, in Bethlehem reversæ sunt. Et quia hæc historia in Libro Ruth scribitur, idcirco subsequitur: Hæc autem verba vetera. »

Verum hanc esse Rabbinorum fabulam liquet: primo, quia hic agitur de posteris Selæ, « Elimelech » autem fuit ex posteris Phares. Secundo, quia Joacim, vel ut Hebraice est ייקים Jokim, tantum significat sistens, stare faciens, confirmans; unde nonnulli ex Rabbinorum fabula adjecerunt in margine tò solem, quod postea in textum irrepsit, ait Serarius in Josue cap. X, Quæst. XXV. Aut potius, quia Josue eo quod stiterit solem, ab Hebræis cognominatus est Jokim, id est stare faciens et sistens, scilicet solem: hinc Jokim ex vulgi usu significabat idem quod « qui stare fecit solem, » ut vertit Noster. Omnia enim exemplaria habent tò solem. Hic enim « Jokim » ponitur inter filios, id est posteros Selæ; unde potuit post Josue vixisse: si autem vixit ante, certe Esdras qui hæc scripsit, vixit post Josue, a quo « Jokim » significat eum « qui stare fecit solem. » Tertio, quia Biblia Romæ correcta pro, « quæ reversæ sunt, » corrigit, « qui reversi sunt in Lechem. » Jam autem Chelion et Mahalon non sunt reversi in Bethlehem, sed in Moab mortui. Quarto, quia « viri Mendacii, » alii sunt a « Securus et Incendens, » ut patet ex copula « et, » quæ inter utrumque interjicitur, et diversa jungit. Quinto, quia « Elimelech » non est Joacim vel Jokim, nec significat, qui stare fecit solem, sed Deus rex vel Dei mei rex: nec Mahalon significat securum sed infirmum et ægrum, aut qui chorum agit fistulamque inflat: Chelion vero non significat incendentem sed confectum et perfectum, et eum qui totus columbinus est. Sexto, Mahalon et Chelion non fuerunt principes in Moab, utpote externi et peregrini, pauperes et famelici. Septimo, rem tantam non tacuisset liber Ruth, qui famem et vitam Elimelech, Mahalon et Chelion enarrat. Denique res tota insulsa Rabbinorum traditione nititur, quam S. Hieronymus (vel quisquis est auctor) nude more suo retulit, sed non approbavit. Ita Cajetanus, Serarius, Salianus, Sanchez et alii passim. Nulla ergo miraculosa solis statio inducenda est, præter illam quæ enarratur facta sub Josue, cap. X, et sub Ezechia, Isaiæ XXXVIII. Quare hic Jokim videtur fuisse vir insignis, qui heroica fortitudinis opera ediderit, ut videretur esse quasi alter Josue, qui solem stitit, ideoque æque ac Josue vocatus est Jokim, id est Stator solis; et si revera ipse solem non stiterit, uti stitit Josue. Sic hodie vocantur Hercules, Samsones, Julii, Alexandri, Pompeii, Scipiones, ut priscos illos heroes sic nominatos imitentur, etsi heroica eorum facta non patrarint. Porro quod Jokim Hebræis ex usu vulgi significaret statorem solis, liquet ex Rabbinis jam citatis apud S. Hieronymum qui putantes Jokim esse Elimelech, inde commenti sunt ipsum stitisse solem.

ET QUI REVERSI SUNT IN LAHEM, — hoc est « in Bethlehem, » quæ per aphæresim vocatur « Lahem, » vel « Lehem, » sicut I Paral. XX, « Adodatus » in Hebræo vocatur Lehemites, id est Bethlehemites, ut vertit Noster; sic cap. II, 9, Aram vocatur Ram, et Jechonias vocatur Chonias, Jerem. cap. XXII, vers. 24.

HÆC AUTEM VERBA VETERA, — q. d. Hæc sunt nomina prisca priscorum Heroum. Ita Vatablus.


Versus 23: Figuli

23. HI SUNT FIGULI (male nonnulli legunt singuli) HABITANTES IN PLANTATIONIBUS ET IN SEPIBUS APUD REGEM IN OPERIBUS EJUS. — Vatablus: Isti sunt figuli illi habitantes in Nathaim et Gedera cum rege in opere ejus. Locorum sunt nomina ab hortis et sepibus, q. d. Isti sunt figuli illi clari qui habitabant in Nathaim et Gedera, scilicet inter plantas et sepes, nimirum qui versabantur in hortis apud regem Davidem, ut opera ejus regia adjuvarent, ideoque apud eum magno fuere in pretio. Hæc Vatablus, sic et Pagninus.


Versus 40: De Stirpe Cham

40. IN QUA ANTE HABITAVERANT DE STIRPE CHAM, — id est Chananæi; hi enim prognati sunt ex Chanaan filio Cham filii Noe. Sensus est, q. d. Simeonitæ crescente numero filiorum suæ tribus, cum arcte habitarent, præsertim in medio tribus Juda, quæ in schismate facto sub Roboam suas urbes a Simeonitis recepit; hac de causa Chananæos vicinos, qui post Josue in terra Sancta restiterant, nec ab Hebræis expelli potuerant, invaserunt, eorumque urbes, agros et pascua occupaverunt initio regni Ezechiæ: sed modico tempore iis gavisi sunt, nam anno sexto Ezechiæ cum reliquis novem tribubus a Salmanasar captivi abducti sunt in Assyriam, IV Reg. XVII, 6, et cap. XVIII, vers. 10.