Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Filii, id est posteri tribus Ruben, Gad et dimidiæ Manasse recensentur, qui pariter vicinos Chananæos suis regionibus ejecerunt sub Joatham rege; sed mox sub Ezechia ob idololatriam primi abducti sunt in Assyriam.
Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 5:1-26
1. Filii quoque Ruben primogeniti Israel (ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph, filii Israel, et non est ille reputatus in primogenitum. 2. Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph), 3. filii ergo Ruben primogeniti Israel: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi. 4. Filii Joel: Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus, 5. Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus, 6. Beera filius ejus, quem captivum duxit Telgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. 7. Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes, Jehiel et Zachariam. 8. Porro Bala filius Azaz, filii Samma, filii Joel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon. 9. Contra Orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad. 10. In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga, quæ respicit ad Orientem Galaad. 11. Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha: 12. Joel in capite, et Saphan secundus: Janai autem, et Saphat, in Basan. 13. Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michael, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem. 14. Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michael, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz. 15. Fratres quoque filii Abdiel, filii Guni, princeps domus in familiis suis. 16. Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. 17. Omnes hi numerati sunt in diebus Joatham regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israel. 18. Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam. 19. Dimicaverunt contra Agareos: Ituræi vero, et Naphis, et Nodab, 20. præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. 21. Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia. 22. Vulnerati autem multi corruerunt, fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. 23. Filii quoque dimidiæ tribus Manasse, possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon, ingens quippe numerus erat. 24. Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum, Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis. 25. Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis, 26. et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Telgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela et in Habor et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.
Versus 1: Primogenita Ruben
1. DATA SUNT PRIMOGENITA EJUS (Ruben) FILIIS JOSEPH, — scilicet « Ephraim et Manasse. » Primogenitus enim habebat duplicem portionem hæreditatis paternæ (cum cæteri fratres singuli haberent singulas), uti sancitur Deuter. cap. XXI, 16, et hanc debebat habere Ruben, utpote primogenitus Jacob; sed ob ejus incestum illa translata est ad Joseph, qui per duos filios jam dictos duplicem terræ sanctæ portionem obtinuit. Rursum primogenito competebat jus sacerdotii, et hoc a Ruben translatum est ad Levi: ad hæc jus primatus et regni, et hoc delatum est Judæ. Vide dicta Gen. XLIX.
Versus 12: Joel in Capite
12. JOEL IN CAPITE, — hoc est « Joel » fuit « caput » et princeps tribus Gad, ut patet ex Hebræo et Græco; secundus post Joel fuit Saphan, tertius Janai et Saphat, qui Basanitidem occuparunt. Fuere hi non filii, sed nepotes Gad, ut patet Gen. XLVI, 16.
Versus 17: In Diebus Jeroboam
17. IN DIEBUS JEROBOAM REGIS ISRAEL. — Hic « Jeroboam » non fuit primus ille rex Israel, qui schisma fecit a Roboam, sed longe posterior, scilicet abnepos Jehu; hic enim coævus fuit Joatham regi Juda.
Versus 19: Bellum Contra Agareos
19. DIMICAVERUNT CONTRA AGAREOS, — id est contra Saracenos, qui ab Agar ancilla Abraham dicti sunt « Agarei. » Porro Agareis præbuere auxilium Ituræi, Nephissæi et Nodabæi (ut habent Hebræus et Septuaginta) contra Rubenitas; sed turpiter ab eis, utpote Deum invocantibus, cæsi, bonisque et agris spoliati sunt, ut sequitur.