Cornelius a Lapide

I Paralipomenon VI


Index


Synopsis Capitis

Filii, id est posteri Levi, atque ex iis cantores et ministri templi a Davide constituti. Nominatim vero enumerantur posteri Aaronis sacerdotes, urbesque sacerdotales et refugii.


Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 6:1-81

1. Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari. 2. Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel. 3. Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria: filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar. 4. Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue. 5. Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. 6. Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth. 7. Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob. 8. Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas. 9. Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan. 10. Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est, in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem. 11. Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob. 12. Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum. 13. Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam. 14. Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec. 15. Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor. 16. Filii ergo Levi: Gerson, Caath, et Merari. 17. Et hæc nomina filiorum Gerson: Lobni et Semei. 18. Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel. 19. Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum. 20. Gersom, Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus, 21. Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus. 22. Filii Caath, Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus, 23. Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus, 24. Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus. 25. Filii Elcana: Amasai et Achimoth 26. et Elcana: Filii Elcana: Sophai filius ejus, Nahath filius ejus, 27. Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus. 28. Filii Samuel, primogenitus Vasseni, et Abia. 29. Filii autem Merari, Moholi; Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus, 30. Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus. 31. Isti sunt, quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca. 32. Et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. 33. Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Heman cantor filius Johel, filii Samuel.

34. filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu, 35. filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai, 36. filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ, 37. filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, 38. filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel. 39. Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa, 40. filii Michael, filii Basaiæ, filii Melchiæ, 41. filii Athanai, filii Zara, filii Adaia, 42. filii Ethan, filii Zamma, filii Semei, 43. filii Jeth, filii Gersom, filii Levi. 44. Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch, 45. filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ, 46. filii Amasai, filii Boni, filii Somer, 47. filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi. 48. Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini. 49. Aaron vero, et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israel, juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei. 50. Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus, 51. Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus, 52. Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus, 53. Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus. 54. Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant. 55. Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum; 56. agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone. 57. Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum, Hebron, et Lobna et suburbana ejus, 58. Jether quoque et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis, 59. Asan quoque et Betsemes et suburbana earum. 60. De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates, tredecim, per cognationes suas. 61. Filiis autem Caath residuis de cognatione sua, dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem. 62. Porro filiis Gersom per cognationes suas, de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephtali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim. 63. Filiis autem Merari per cognationes suas, de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim. 64. Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates, et suburbana earum: 65. dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin, urbes has quas vocaverunt nominibus suis. 66. Et his qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim. 67. Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis, 68. Jecmaan quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter, 69. necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum. 70. Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Baalam et suburbana ejus: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant. 71. Filiis autem Gersom, de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan et suburbana ejus, et Astharoth cum suburbanis suis. 72. De tribu Issachar, Cedes et suburbana ejus, et Dabereth cum suburbanis suis, 73. Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis. 74. De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter, 75. Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis. 76. Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus. 77. Filiis autem Merari residuis, de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis suis: 78. trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra Orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis. 79. Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis. 80. Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis, 81. sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.


Versus 3: Filii Aaron

3. FILII AARON: NADAB ET ABIU, — qui adolentes ignem alienum a Deo occisi sunt, Levit. X, vers. 2, superfuere ergo soli duo Eleazar et Ithamar; Eleazar fuit senior ideoque Aaroni successit in pontificatu, ejusque posteri usque ad Ozi, de quo mox.


Versus 5: Bocci Genuit Ozi

5. BOCCI GENUIT OZI. — Post hunc Ozi, Pontifex factus est Heli, qui erat abnepos Ithamar, non Eleazar: Heli successere quatuor ejus posteri, quorum ultimus fuit Abiathar, qui a Salomone ob conjurationem cum Adonia contra se factam pontificatu privatus fuit, suffecto in ejus locum Sadoc, qui erat ex posteris Eleazar: unde pontificatus mansit in ejus posteris usque ad captivitatem Babylonicam. Quare quatuor medii, qui hic nominantur ab Ozi usque ad Sadoc, scilicet Zaraias, Meraioth, Amarias et Achitob, non fuere pontifices; cæteri vero post Sadoc fuere.


Versus 14: Azarias Genuit Saraiam

14. AZARIAS AUTEM GENUIT ZARAIAM. — « Azarias » hic fuit animosus ille Pontifex, qui restitit Oziæ, sive Azariæ regi volenti offerre incensum, eumque e templo ejecit, ut dicitur lib. II, cap. XXVI. Filius Azariæ fuit Zaraias, qui Pontifex fuit post patrem usque ad excidium Jerosolymæ et templi, ac cum septuaginta primoribus Judæorum a Nabuchodonosore occisus est, ut dictum est lib. IV Reg. cap. ult. 18. Filius Saraiæ fuit Josedec, qui abductus in Babylonem ex ea Judæos captivos abduxit cum Zorobabele duce anno primo Cyri; filius Josedec fuit Josue sive Jesus Pontifex, qui cum Zorobabele templum instauravit, ut dicitur 1 Esdræ V, 2, uti eidem jusserat Deus per Zachariam, cap. III.


Versus 22: Core Filius Ejus

22. CORE FILIUS EJUS. — Hic est Core, qui Moysi rebellans vivus a terra dehiscente cum suis absorptus fuit; sed filii ejus innocentes a Deo per miraculum illæsi servati sunt, qui proinde hic recensentur. Ex quibus fuit Elcana pater Samuelis Prophetæ, ut patet vers. 27, 34 et 37.


Versus 28: Filii Samuel

28. FILII SAMUEL, — qui fuit filius Elcanæ proxime vers. 27, nominati. Ideo enim proxime post eum nominatur, ut indicaretur ejus fuisse filius. Ita Vatablus.

PRIMOGENITUS VASSENI ET ABIA. — Dices: I Reg. VIII, 2, dicitur « nomen filii ejus (Samuelis) primogeniti, Joel; et nomen secundi, Abia; » respondeo, Joel fuisse binomium, et alio nomine vocatum Vasseni. Aut certe Joel hic excidit, et Vasseni, Hebraice ושני id est et secundus Abia; unde Septuaginta clare vertunt, et filii Samuel primogenitus ejus Joel et secundus Abia. Hi sunt qui degeneres a Samuele occasionem dederunt populo petendi regem, unde Samuel regem eis dedit Saulem, I Reg. VIII.


Versus 54: Urbes Sacerdotales

54. HÆC HABITACULA, — q. d. Hæc sunt sacerdotum urbes eis a Josue assignatæ, cap. XXI, ubi fere eodem ordine recensentur quo hic.