Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Filii, id est posteri Issachar, Benjamin, Nephthali, Manasse, Ephraim et Aser.
Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 7:1-40
1. Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor. 2. Filii Thola: Ozi et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti. 3. Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael, et Obadia, et Johel, et Jesia, quinque omnes principes. 4. Cumque eis per familias et populos suos accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios. 5. Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar, robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt. 6. Filii Benjamin: Bela, et Bechor, et Jadiel, tres. 7. Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor. 8. Porro filii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioenai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi, filii Bechor. 9. Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum, ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti. 10. Porro filii Jadihel: Balan. Filii autem Balan: Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar: 11. omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum, viri fortissimi: decem et septem millia et ducenti, ad prælium procedentes. 12. Sepham quoque et Hapham filii Hir: et Hasin filii Aher. 13. Filii autem Nephtali: Jasiel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala. 14. Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad. 15. Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ, 16. et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares; et filii ejus Ulam, et Recen. 17. Filius autem Ulam, Badan. Hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse. 18. Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola. 19. Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam. 20. Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad, 21. et hujus filius Suthala, et hujus filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum. 22. Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum. 23. Ingressusque est ad uxorem suam; quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset: 24. filia autem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara. 25. Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan, 26. qui genuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama, 27. de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue. 28. Possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra Orientem Noran, ac Occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus. 29. Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus: in his habitaverunt filii Joseph, filii Israel. 30. Filii Aser: Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum. 31. Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith. 32. Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum. 33. Filii Jephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Jephlat. 34. Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Aaba, et Aram. 35. Filii autem Helem fratris ejus: Supha, et Jemna, et Selles, et Amal. 36. Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra, 37. Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera. 38. Filii Jether: Jephone, et Phaspha, et Ara. 39. Filii autem Olla: Aree, et Haniel, et Resia. 40. Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.
Versus 3: Filii Ozi
3. FILII OZI. — « Filii, » id est filius; unus enim tantum nominatur, scilicet Izrahia, eo quod ejus solius, velut eximii, prosapiam deinceps pertexere voluerit Esdras: verisimile enim est Ozi plures habuisse filios, sed minus claros. Certum enim est hisce decem capitibus multorum posterorum Patriarcharum nomina reticeri; prolixum enim et quasi infinitum fuisset omnes enumerare. Quare aliqui tantum illustriores hic recensentur, cæteri reticentur. Sic Genes. XLVI, 23, dicitur: « Filii Dan, Husim. » « Filii, » id est filius; unum enim duntaxat habuit, a quo tota Tribus Dan propagata est. Est enallage numeri. Recenset enim omnes Patriarcharum filios, quorum unum duntaxat habuit Dan.
Versus 6: Filii Benjamin
6. FILII BENJAMIN: BELA ET BECHOR ET JADIEL TRES. — Tres hi fuere illustriores: nam universim fuere decem, qui recensentur Genes. XLVI, 21.
Versus 18: Soror Ejus Regina
18. SOROR AUTEM EJUS REGINA PEPERIT VIRUM DECORUM. — Hebræus, et soror ejus Molechet peperit Isehod. Ita Septuaginta, Pagninus, Vatablus et alii; sed Noster nomina propria per significata more suo transtulit: Molechet enim significat reginam, Isehod vero virum decorum. Vide dicta cap. IV, vers. 22 et 23.
Versus 21: Filii Ephraim a Geth Occisi
21. OCCIDERUNT AUTEM EOS (filios Ephraim primogeniti Joseph) VIRI GETH INDIGENÆ, QUIA DESCENDERANT UT INVADERENT POSSESSIONES EORUM. — Verisimile est Pharaonem Josepho, quem ob famem depulsam Ægypto præfecerat, in ea possessiones aliquas donasse, præsertim in ejus finibus, et terra Gessen quam fratribus ejus ad pecora alenda assignaverat. Joseph vero moriens has possessiones reliquit filio suo Ephraim; Ephraim autem illas tradidit filiis suis; sed eos occiderunt Ægypto vicini Gethæi, et possessiones eorum occuparunt, et hoc est quod hic dicitur. Meminit hujus cædis Chaldæus Paraphrastes, Cant. II, 7, sed veris multa fabulosa more suo admiscet.
Versus 24: Sara Quae Aedificavit Bethoron
24. FILIA AUTEM EJUS FUIT SARA, QUÆ ÆDIFICAVIT BETHORON. — « Filia, » id est neptis vel potius proneptis: nec enim filia Ephraim habitans cum eo in Ægypto potuit ædificare Bethoron et duas alias urbes, quæ erant in Chanaan.