Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Posteri Benjamin plenius recensentur, ut deinde pertexatur genealogia Saulis, vers. 33.
Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 8:1-40
1. Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium, 2. Nohaa quartum, et Rapha quintum. 3. Fueruntque filii Bale Addar, et Gera, et Abiud. 4. Abisue quoque et Naaman, et Ahoe, 5. sed et Gera, et Sephuphan, et Huram. 6. Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath. 7. Naaman autem, et Achia, et Gera ipse transtulit eos, et genuit Oza, et Ahiud. 8. Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas. 9. Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom, 10. Jehus quoque, et Sechia, et Marma. Hi sunt filii ejus, principes in familiis suis. 11. Mehusim vero genuit Abitob, et Elphaal. 12. Porro filii Elphaal, Heber, et Misaam, et Samad: hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus. 13. Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Aialon: hi fugaverunt habitatores Geth. 14. Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth, 15. et Zabadia, et Arod, et Heder, 16. Michael quoque, et Jespha, et Joha, filii Baria. 17. Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber, 18. et Jezamari, et Jezlia, et Johab, filii Elphaal, 19. et Jacim, et Zechri, et Zabdi, 20. et Elioenai, et Selethai, et Eliel, 21. et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Somei. 22. Et Jespham, et Heber, et Eliel, 23. et Abdon, et Zechri, et Hanan, 24. et Hanania, et Ælam, et Anathothia, 25. et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac, 26. et Samsari, et Sohoria, et Otholia, 27. et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham. 28. Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem. 29. In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha: 30. filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab, 31. Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth: 32. et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. 33. Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. 34. Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha. 35. Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz, 36. et Ahaz genuit Joada: et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri genuit Mosa, 37. et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel. 38. Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus, Ezricam, Bocru, Ismael, Saria, Obdia, et Hanan: omnes hi filii Asel. 39. Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius. 40. Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios, ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi, filii Benjamin.
Versus 7: Naaman, Achia et Gera
7. NAAMAN AUTEM, ET ACHIA, ET GERA (Supple, sunt filii Ahod, quos vers. præcedenti me recensiturum promisi) IPSE (scilicet « Gera, » qui proxime præcessit) TRANSTULIT EOS, — scilicet Ahoditas ex Gabaa in Manahath, ut dictum est vers. 6. Idemque Gera « genuit Oza et Ahiud, » ac tertium « Saharaim » existens « in regione Moab, » ut sequitur vers. 8, ad quam Gera migravit forte cum Elimelech famis causa, Ruth I.
Versus 28: Qui Habitaverunt in Jerusalem
28. QUI HABITAVERUNT IN JERUSALEM. — Jerusalem enim spectabat ad tribum Benjamin, quæ eamdem cessit Judæ, ut ex illa ejiceret Jebusæos, ut dixi Josue XVIII, et Judic. I.
Versus 29: Pater Gabaon
29. IN GABAON AUTEM HABITAVERUNT ABIGABAON, etc., — id est pater Gabaon, scilicet princeps Gabaon, cujus nomen proprium erat Jehiel, ut dicitur capite sequenti, vers. 35, qui fuit pater Cis patris Saulis, ut sequitur. Dices: Quomodo ergo vers. 33, dicitur Ner fuisse pater Cis et avus Saulis? Respondeo Jehiel alio nomine dictum fuisse Ner, id est lucerna, eo quod ipse ut lucerna toti familiæ præfulgeret. Ita Emmanuel Sa et Mariana, licet alii putent Jehiel fuisse patrem Ner, cujus filius fuit Cis, nepos Saul, idque colligunt ex cap. seq., vers. 36, ubi Jehiel dicitur genuisse Ner, sed ibidem dicitur Jehiel genuisse Cis; quare Ner ibidem non fuit pater, sed frater Cis, cui Ner pater suum nomen imposuit.
Versus 33: Esbaal
33. ESBAAL. — Hic alio nomine dictus est Ishboseth, qui fuit quartus Saulis filius, et Davidis antagonista II Reg. II, 8.
Versus 34: Meribbaal
34. FILIUS AUTEM JONATHAN, MERIBBAAL. — « Meribbaal » est Miphiboseth; hic enim unicus fuit filius Jonathæ, ac pater Michæ, ut sequitur. Porro Miphiboseth vocatur Meribbaal, id est litigans cum domino, vel Meribaal, id est rebellans domino: qua de causa ita vocatus sit nescitur. Hebræi apud S. Hieronymum in Tradition. causam dant, quod murmuraverit contra Dominum, qui Davidem in regnum reduxerat, eo quod David sibi bona ademisset, eaque Sibæ servo suo se calumnianti dedisset, II Reg. XIX, 29. Verum hoc plane incertum est. Alii ita dictum volunt, quod idola Baal destruxerit: hac enim de causa Gedeon vocatus est « Jerobaal, » id est ligator cum Baal, Judic. VI, 32. Verisimilius est eum vocatum Meribbaal, eo quod cum servo suo Siba, falso se de affectato regno apud Davidem accusante, non quasi cum servo, sed quasi cum hero et domino litigare, imo hæreditatem suam (ita jubente David) dividere coactus sit. Hæc enim insignis ei fuit injuria et vilipensio.