Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Saul, ob peccata a Deo rejectus, una cum filiis a Philistæis occiditur. Ejus caput in templo Dagon suspenditur, reliquum corpus a Jabesitis sepelitur.
Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 10:1-14
1. Philistiim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel Palæstinos; et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe. 2. Cumque appropinquassent Philistæi persequentes Saul, et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua, filios Saul. 3. Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis. 4. Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me; ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum. 5. Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est. 6. Interiit ergo Saul, et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit. 7. Quod cum vidissent viri Israel, qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt; veneruntque Philistiim, et habitaverunt in eis. 8. Die igitur altero detrahentes Philistiim spolia cæsorum, invenerunt Saul, et filios ejus jacentes in monte Gelboe. 9. Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis: 10. arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon. 11. Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philistiim fecerant super Saul, 12. consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. 13. Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud; sed insuper etiam pythonissam consuluerit, 14. nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.
Gesta hujus capitis audivimus I Reg. ult., ubi ea explicui.
Versus 10: Templum Dagon
10. ARMA AUTEM EJUS CONSECRAVERUNT IN FANO DEI SUI. — Astaroth, ut dicitur I Reg. ult. 31. « Astaroth » erat Venus, quæ nunc ut Dea, nunc ut Deus colebatur.
CAPUT AFFIXERUNT IN TEMPLO DAGON — quasi sic Dagoni adscribentes victoriam, ideoque caput victi Saulis regis, velut nobilissimum spolium eidem offerentes.
Versus 14: Nec Speraverit in Domino
14. NEC SPERAVERIT IN DOMINO. — Hæc fuit prima peccati Saulis causa, quod nimirum diffisus Deo, utpote quem per inobedientiam offenderat, fisus fuerit diabolo, cumque per Pythonissam advocarit.