Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
David ungitur in regem Israelis, ac Jebusæos ex arce Sion expellit. Mox, vers. 10, ad finem nomina et heroica facta fortium ejus recensentur.
Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 11:1-46
1. Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua. 2. Heri quoque, et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris princeps super eum. 3. Venerunt ergo omnes majores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israel, juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel. 4. Abiit quoque David, et omnis Israel, in Jerusalem. Hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ. 5. Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est Civitas David, 6. dixitque: Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps. 7. Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est Civitas David. 8. Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum, Joab autem reliqua urbis exstruxit. 9. Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo. 10. Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israel, juxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel. 11. Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. 12. Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes. 13. Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philistiim congregati sunt ad locum illum in prælium; et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philistinorum. 14. Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philistæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo. 15. Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philistiim fuerant castrametati in valle Raphaim. 16. Porro David erat in præsidio, et statio Philistinorum in Bethlehem. 17. Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta! 18. Tres ergo isti per media castra Philistinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet: qui noluit, sed magis libavit illam Domino, 19. dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam; quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere: hæc fecerunt tres robustissimi. 20. Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus, 21. et inter tres secundos inclytus et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat. 22. Banaias filius Joiadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel Moab; et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis, 23. Et ipse percussit virum Ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. 24. Hæc fecit Banaias filius Joiadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus, 25. inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam. 26. Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem. 27. Sammoth Arorites, Helles Phalonites. 28. Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites. 29. Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites. 30. Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites. 31. Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharathonites. 32. Hurai de Torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites. 33. Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage, Ararites, 34. Ahiam filius Sachar, Ararites, 35. Eliphal filius Ur. 36. Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites. 37. Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai. 38. Joel frater Nathan, Mibahar filius Agarai. 39. Selec Ammonites, Naarai Berothites armiger Joab filii Sarviæ. 40. Ira Jethræus, Gareb Jethræus. 41. Urias Hethæus, Zabad filius Oholi. 42. Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta: 43. Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites. 44. Ozia Astarothites, Samma et Jehiel filii Hotam Arorites. 45. Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites, 46. Eliel Mahumites, et Jeribai et Josaia filii Elnaem, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.
Priorem partem audivimus II Reg. III, 9, et toto cap. V, posteriorem eodem lib. cap. XXIII, vers. 8 et seq. ubi ea explicui.
Versus 2: Tu Pasces
2. TU PASCES, — id est, tu reges. Rex enim est pastor populorum, uti de Agamemnone ait Homerus.
Versus 22: Duos Ariel Moab
22. IPSE (Banaias) PERCUSSIT DUOS ARIEL MOAB, — id est duos leones Moab, ut dicitur II Reg. XXIII, 20. Vocantur hi Ariel, id est leones Dei, hoc est maximi et robustissimi. Hebræi, Josephus, Lyranus, Glossa et Cajetanus censent hos duos fuisse duces Moabitarum fortissimos, et sævissimos instar leonum. Verum alii simpliciter leones, ut sonant, accipiunt. Vide dicta II Reg. XXIII, 20.
Versus 25: David Ad Auriculam Suam
25. POSUIT AUTEM EUM DAVID AD AURICULAM SUAM, — id est fecit eum sibi secretarium, intimumque consiliarium et monitorem; qui eum de agendis commoneret, omniaque quæ ei facienda erant, suggereret, uti faciunt Romæ Cardinalibus Auditores, quos vocant.