Cornelius a Lapide

I Paralipomenon XVI


Index


Synopsis Capitis

David, collocata arca in tabernaculo Sionis, victimas offert; inde populo benedixit, eique epulum largitur. Mox Levitis sua circa arcam ministeria distribuit, ac versu 8, cantico Deum laudat.


Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 16:1-43

1. Attuleruntque igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. 2. Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. 3. Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam. 4. Constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israel: 5. Asaph principem, et secundum ejus Zachariam; porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam; et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret: 6. Banaiam vero et Jaziel sacerdotes, canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini. 7. In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres ejus. 8. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus. 9. Cantate ei, et psallite ei: et narrate omnia mirabilia ejus. 10. Laudate nomen sanctum ejus: lætetur cor quærentium Dominum. 11. Quærite Dominum, et virtutem ejus: quærite faciem ejus semper. 12. Recordamini mirabilium ejus, quæ fecit: signorum illius, et judiciorum oris ejus. 13. Semen Israel servi ejus: filii Jacob electi ejus. 14. Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus. 15. Recordamini in sempiternum pacti ejus, sermonis quem præcepit in mille generationes, 16. Quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac. 17. Et constituit illud Jacob in præceptum: et Israel in pactum sempiternum. 18. Dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ. 19. Cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus. 20. Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. 21. Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges. 22. Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari. 23. Cantate Domino, omnis terra: annuntiate ex die in diem salutare ejus. 24. Narrate in gentibus gloriam ejus, in cunctis populis mirabilia ejus. 25. Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos. 26. Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem cœlos fecit. 27. Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus. 28. Afferte Domino, familiæ populorum, afferte Domino gloriam et imperium. 29. Date Domino gloriam nomini ejus, levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto. 30. Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem. 31. Lætentur cæli, et exsultet terra, et dicant in nationibus: Dominus regnavit. 32. Tonet mare, et plenitudo ejus: exsultent agri, et omnia quæ in eis sunt. 33. Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram. 34. Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia ejus. 35. Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster: et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis. 36. Benedictus Dominus Deus Israel ab æterno usque in æternum; et dicat omnis populus: Amen, et hymnum Domino. 37. Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini, Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter, per singulos dies, et vices suas. 38. Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores; 39. Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon, 40. ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israeli. 41. Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino: quoniam in æternum misericordia ejus. 42. Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa, ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios. 43. Reversusque est omnis populus in domum suam; et David, ut benediceret etiam domui suæ.


Versus 8: Confitemini Domino

8. Confitemini Domino. — David jussit Asaph et socios canere hunc hymnum Deo in gratiarum actionem, quod arcam (et in ea Deum residentem) transtulisset in suam arcem Sion, ut Deum in ea quasi semper præsentem, protegentem, dirigentem et roborantem, penes se haberet. Porro hic hymnus conflatus est ex Psalmo CIV usque ad versum 23, ubi deinceps conflatur ex Psalmo XCV. Porro paulo aliter hic recensetur, quam illis psalmis contineatur, quia David videtur eum primo hic rudi forma dictasse, deinde eum in Psalterio magis expolivisse et elimasse. Psalmus est, et ad Psalterium pertinet; quare ibidem, quasi loco sibi proprio eum explicabo. Interim paucis hic annotabo ea, in quibus a psalmis citatis differt.


Versus 11: Quaerite Dominum et Virtutem Ejus

11. Quærite Dominum et virtutem ejus. — Legit Interpres עז azzo, id est virtutem sive fortitudinem ejus, id est arcam in qua Deus suam potentiam ostendit, per eam debellando Jericho et Chananæos. Invitat enim David omnes, ut ad arcam veniant, et coram ea Deum adorent. Septuaginta vero, aliis punctis legentes עזו azu in imperativo Cal, vertunt Psalm. CIV, 5: Confirmamini, id est confirmabimini. Deus enim vos confirmabit et roborabit, ut nullus hostis, nulla adversitas, nulla tentatio vobis prævalere valeat.


Versus 21: Non Dimisit Quemquam Calumniari Eos

21. Non dimisit quemquam calumniari eos. — Vatablus, vim facere eis; Hebraice enim עשק azar, et calumniari et vim facere significat. Unde Septuaginta, Psalm. CIV, 15, vertunt: Non reliquit hominem nocere eis.


Versus 27: Confessio et Magnificentia Coram Eo

27. Confessio (Septuaginta laus) et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus. — Vatablus: Celebritas et magnificentia est coram ipso, potentia et hilaritas in loco ejus. At Psalm. XCV, vers. 6, Septuaginta vertunt: Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. Hebraice, in sanctuario ejus, puta in arca, et tabernaculo arcæ a Davide erecto.


Versus 28: Afferte Domino Gloriam et Imperium

28. Afferte Domino gloriam et imperium. — Hebræus, et fortitudinem. Sensus horum duorum versuum est, q. d. Exhibete Deo in tabernaculo hoc coram arca confessionem, id est laudem et magnificentiam, id est magnificam magnificorum ejus operum prædicationem; quæ Deum magnificat, id est magnum, imo maximum esse demonstrat; item fortitudinem et gaudium, ut scilicet celebretis fortia ejus facta, quibus pro Israele pugnavit; itaque nobis gaudendi et triumphandi materiam dedit.


Versus 29: Adorate Dominum in Decore Sancto

29. Adorate Dominum in decore sancto. — Hebræus, in decore sanctitatis, id est sanctæ arcæ. Vatablus, in splendido et magnifico sanctuario; at Psal. XCV, 9: «Adorate, inquit, Dominum in atrio sancto ejus.»


Versus 32: Tonet Mare et Plenitudo Ejus

32. Tonet mare et plenitudo ejus. — Vatablus: Reboet mare, et quidquid in eo est, puta omnes pisces, gemmæ, margaritæ, etc.; fluctus enim maris in tempestate inter se collisi boatum et quasi tonitruum edunt. At Psal. XCV, 12, habetur: «Commoveatur (contremiscat coram Dei majestate et omnipotentia) mare et plenitudo ejus.» Rursum, tonat mare cum vapores in altum emittit, qui in nubibus conclusi et collisi, dum vi erumpunt, tonitrua et fulmina concitant. Tonet ergo mare, ut Dei Creatoris sui potentiam ostendat, impiosque ejus metu percellat.


Versus 39: Sadoc Sacerdos

39. Sadoc autem sacerdotem (Pontificem) et fratres ejus sacerdotes (minores) coram tabernaculo Domini quod erat in Gabaon. — Sadoc functus erat pontificatu coram Saule, postquam ille occidisset Achimelech Pontificem. Tunc enim filius Achimelech, scilicet Abiathar fugit ad Davidem. Quare Pontifex apud Saulem erat Sadoc; apud Davidem vero Abiathar. Mortuo vero Saule, David noluit abrogare pontificatum Sadoc, sed ita inter eos divisit ut Abiathar pontificatu fungeretur in Jerusalem ubi erat arca; Sadoc vero in Gabaon, ubi erat tabernaculum a Moyse fabricatum.