Cornelius a Lapide

I Paralipomenon XVIII


Index


Synopsis Capitis

Recensentur Davidis bella et victoriæ de Philistæis, Moabitis, Syris, Idumæis, Ammonitis et Amalecitis, ac, vers. 15, officiales ejusdem.


Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 18:1-17

1. Factum est autem post hæc ut percuteret David Philistiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth, et filias ejus, de manu Philistiim, 2. percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera. 3. Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. 4. Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi. 5. Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba; sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum. 6. Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat. 7. Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem. 8. Necnon de Thebath et Chun, urbibus Adarezer, æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea. 9. Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba, 10. misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei, quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer. 11. Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea, consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philistiim et Amalec. 12. Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia: 13. et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David; salvavitque Dominus David in cunctis, ad quæ perrexerat. 14. Regnavit ergo David super universum Israel, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo. 15. Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis. 16. Sadoc autem filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba. 17. Banaias quoque filius Joiadæ super legiones Cerethi, et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.

Hoc caput idem est cum capite VIII, lib. II Reg., ubi illud exposui.


Versus 12: In Valle Salinarum

12. In valle Salinarum, ubi erant salinæ in quibus conficiebatur sal. Audi Adrichomium in descript. tribus Judæ, num. 211: «Vallis Salinarum seu salis, hebraice Gemela, alias Mela dicta; in qua David percussit octodecim millia Idumæorum, et rediens erexit sibi fornicem triumphalem. Ibidem et Joab duodecim millia delevit; et Amasias decem vel viginti Idumæorum millia, atque alia decem millia præcipitavit de rupe et petra Jecteel.» Vide II Reg. VIII; Psal. LVIII, LIX; I Paral. XVIII; 2 Paral. XXV; IV Reg. XIV; Hieronymus in Genes. XIV in loca Hebræa; in II Reg. VIII, et I Paral. XVIII. Fuit ergo hæc vallis Idumæis exitialis et, ut ita dicam, fatalis.


Versus 16: Ahimelech Filius Abiathar

16. Ahimelech filius Abiathar — hebraice est Abimelech; Septuaginta, Achimelech. Affines enim et vicinæ sunt Hebraicæ litteræ ח et ב. Porro Ahimelech hic est genitivi casus: nam Abiathar filius Ahimelech erat sacerdos, id est Pontifex Davidis una cum Sadoc; nisi malis hunc Ahimelech fuisse filium Abiatharis, qui pro parente sene vel aliis occupato, subinde cum Sadoc pontificatu functus sit, uti fecere filii Heli et Samuelis, 1 Reg. II, 12, et cap. VIII, 1. Idque ita factum esse satis colligitur ex capite XXIV, 6.