Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hanon rex Ammon, legatos Davidis deturpans, illudit: quare David bello eum invadit, ac cum Syris sibi auxiliantibus prosternit.
Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 19:1-19
1. Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo. 2. Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas; præstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon, 3. dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te, nec animadvertis quod, ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus. 4. Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos. 5. Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. 6. Videntes autem filii Ammon, quod injuriam fecissent David, tam Hanon, quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba, currus et equites. 7. Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon, congregati de urbibus suis, venerunt ad bellum. 8. Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum virorum fortium: 9. egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt. 10. Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israel, et perrexit contra Syrum. 11. Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui, et perrexerunt contra filios Ammon. 12. Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi; si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium. 13. Confortare et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem quod in conspectu suo bonum est, faciet. 14. Perrexit ergo Joab, et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium; et fugavit eos. 15. Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Joab in Jerusalem. 16. Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem, princeps militiæ Adarezer, erat dux eorum. 17. Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel, et transivit Jordanem, irruitque in eos, et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus. 18. Fugit autem Syrus Israel; et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem. 19. Videntes autem servi Adarezer se ab Israel esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon.
Versus 4: Decalvavit
4. Decalvavit. — Hebraice יגלח iegallech, id est rasit, scilicet dimidiam capitis comam et barbam, ut dicitur II Reg. X, 4.
Versus 7: Triginta Duo Millia Curruum
7. Conduxeruntque triginta duo millia curruum; id est, equitum ex curribus falcatis depugnantium. Est metonymia; ponitur enim continens pro contento, puta currus pro milite curuli. Atque olim sæpe singuli milites potentiores suum habebant currum, sicut equites suum habent equum ex quo depugnant: patet ex vers. 10.
Versus 18: Septem Millia Curruum
18. Interfecit David de Syris septem millia curruum, id est militum ex curribus depugnantium, vel certe equorum currus trahentium: nam currus ipsi comburi queunt, at non interfici.