Cornelius a Lapide

I Paralipomenon XXII


Index


Synopsis Capitis

David omnem materiam præparat ad fabricam templi, ejusque ideam a Deo acceptam tradit Salomoni; ac illum hortatur ut Deum semper religiose colat, atque monet principes ut eum in fabrica adjuvent.


Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 22:1-19

1. Dixitque David: Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israel. 2. Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei. 3. Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas præparavit David: et æris pondus innumerabile. 4. Ligna quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. 5. Et dixit David: Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus; domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas. 6. Vocavitque Salomonem filium suum: et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israel. 7. Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei; 8. sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti; non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me; 9. filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum; et ob hanc causam Pacificus vocabitur; et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus ejus. 10. Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem, firmaboque solium regni ejus super Israel in æternum. 11. Nunc ergo, fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te. 12. Det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui. 13. Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia, quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israel: confortare et viriliter age, ne timeas neque paveas. 14. Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine: ligna et lapides præparavi ad universa impendia. 15. Habes quoque plurimos artifices, latomos, et cæmentarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos. 16. In auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur, et fac, et erit Dominus tecum. 17. Præcepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adjuvarent Salomonem filium suum. 18. Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus. 19. Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum, et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum, quæ ædificatur nomini Domini.


Versus 1: Haec Est Domus Dei

1. Hæc est domus Dei, q. d. Hoc loco, puta in area Ornan, quæ est in monte Moria, jubet Deus condi templum.


Versus 5: Salomon Puer Parvulus Est

5. Salomon puer parvulus est, q. d. Salomon respectu tantæ tamque magnificæ fabricæ templi, est instar pueri parvuli: nam alioqui erat ipse jam viginti annorum.


Versus 14: Auri Talenta Centum Millia

14. Auri talenta centum millia, (hoc est duodecim cum dimidio milliones librarum auri, quæ faciunt mille et ducentos milliones aureorum Francicorum; tantumdem reliquit ei in argento, scilicet) mille millia talenta argenti, quæ faciunt totidem, scilicet mille et ducentos milliones aureorum Francicorum; olim enim una libra auri valebat decem libras argenti: universim ergo reliquit ei bis mille et quadringentos milliones aureorum. Vide dicta de monetis et mensuris in fine Pentateuchi. Immensa et pene incredibilis videtur hæc auri et argenti summa, sed Deo nihil est impossibile, nihil difficile; quare ei facile fuit omnem hanc copiam David suggerere ad fabricam tam magnifici templi; unde ipse volens templum hoc a Chaldæis exustum restaurari per Zorobabel et Judæos, pauperes eos ad fabricam animat dicens: «Meum est argentum, et meum est aurum,» Aggæi II, 9. Sic S. Franciscus Assisias, et alter de Paula, ille Minorum, hic Minimorum fundator, uterque pauper jussi a Deo templum ædificare, illud ædificarunt Deo, ad illud sumptus per eleemosynas piorum spondente et præstante. Multo magis si a Deo vocemur, ut templum mysticum perfectionis in anima nostra vel proximorum fabricemus, alacriter de ejus ope confisi idipsum præstemus. Deus enim aderit, viresque et animos dabit: «Domini enim est terra et plenitudo ejus,» atque, ut ait S. Leo: «Juste instat præcepto, qui prævenit auxilio.»

Ad universa impendia. — Hebræus et Chaldæus habent, et super hæc adde. Septuaginta, et appone in his. Vatablus, quibus tu adjicere poteris. Unde Salomon et populus his quæ reliquit David, multa donaria addidere ad fabricam templi tam magnificam magnificentius instruendam et adornandam.

Porro noster Vilalpandus sub finem tomi II in Ezechielem per plura capita censet Davidem tantas opes collegisse partim ex vectigalibus, partim ex Ophir, partim ex hostium spoliis et tributo, partim ex annuo Israelis censu, quo quisque pendebat quotannis templo dimidium siclum juxta legem, Exodi XXX, 13. Quocirca Israelitæ etiam extra Judæam degentes, per totum orbem dispersi, hanc capitationem quotannis mittebant Jerosolymam; cumque eorum ingens esset numerus, ingentem conflabant auri summam.

Addit Vilalpandus Davidem et Salomonem annuo reditu et opibus superasse tributa et opes Romanorum, Chaldæorum, Persarum, omniumque regum et monarcharum.

Dices: Quomodo ergo David hoc versu ait hæc se collegisse «in paupertate?» Respondeo: Primo, quia hæc omnia præ Dei dignitate et majestate erant parva et pauca. Secundo, «in paupertate,» id est in multo labore et afflictione. Tertio et maxime, quia, ut sequitur, hæc omnia erant Dei; quare Davidis non erant, quia ipse ex se pauper erat, et nihil habebat nisi quod a Deo acceperat.