Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
David sub mortem Salomonem regem designat, ac Levitas in suas classes distribuit, eisque sua officia partitur. Levitis quoque filios, id est posteros Moysis, annumerat.
Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 23:1-32
1. Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel. 2. Et congregavit omnes principes Israel, et Sacerdotes atque Levitas. 3. Numeratique sunt Levitæ a triginta annis, et supra, et inventa sunt triginta octo millia virorum. 4. Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia; præpositorum autem et judicum sex millia. 5. Porro quatuor millia janitores; et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum. 6. Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. 7. Filii Gerson: Leedan, et Semei. 8. Filii Leedan: princeps Jahiel, et Zethan, et Joel, tres. 9. Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan. 10. Porro filii Semei, Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria: isti filii Semei, quatuor. 11. Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo, computati sunt. 12. Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor. 13. Filii Amram: Aaron, et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum. 14. Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. 15. Filii Moysi: Gersom, et Eliezer. 16. Filii Gersom: Subuel primus. 17. Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus; et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. 18. Filii Isaar: Salomith primus. 19. Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus. 20. Filii Oziel: Micha primus, Jesia secundus. 21. Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar, et Cis. 22. Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias; acceperuntque eas filii Cis fratres earum. 23. Filii Musi: Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres. 24. Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra. 25. Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum. 26. Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa ejus ad ministrandum. 27. Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. 28. Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in Sancto, et in omnibus operibus ministerii templi Domini. 29. Sacerdotes autem super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad azyma lagana, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. 30. Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino: similiterque ad vesperam, 31. tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis, juxta numerum et ceremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino. 32. Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
Nota: David Levitas ita distribuit. Erat numerus Levitarum 38 millium; ex eis David 24 millia deputavit ministerio templi, sex alia millia fecit præpositos et judices, vers. 4; unde patet Levitas hosce fuisse judices, et quasi senatores ac Patres conscriptos; quatuor millia janitores. Deinde alia quatuor millia constituit cantores et musicos: confla hos omnes numeros in unum, invenies 38 millia jam dicta.
Nota secundo: David insuper constituit 24 ordines sacerdotum, qui sibi per vices succederent ad ministrandum in templo; quisque enim ordo per septimanam ministrabat. Unde Lucæ I, 9, dicitur de Zacharia: «Sorte exiit ut poneret incensum;» erat enim Zacharias «de vice Abia,» quæ ordine erat octava. Hæ vices et ordines sacerdotum recensentur capite sequenti. Porro David cuique ordini sacerdotum attribuit ordinem unum Levitarum qui eis ministrarent, et per omnia subservirent; unde tot erant ordines Levitarum, quot sacerdotum ministrantium templo, scilicet 24. Totidem (scilicet 24) ordines constituit Levitarum psallentium tam voce quam instrumentis musicis, quorum quisque sua vice et sub suo sacerdotum ordine psallebat, ut patet cap. XXV; psallebant autem non tantum in sabbatis, Calendis, omnique alia festivitate, sed et quotidie in omni sacrificio holocaustorum, ut patet vers. 31. Hinc sequitur quemlibet sacerdotem æque ac Levitam bis tantum in anno ministrasse in templo; nam erant eorum 24 classes, quarum quælibet per hebdomadam in templo serviebat. Quare in 24 hebdomadis quisque una tantum hebdomada ministrabat; iis vero duplicatis bis: ergo in 48 hebdomadibus (quot complectitur annus additis quatuor) bis, hoc est, duabus hebdomadis duntaxat quisque ministrabat.
Porro fecit hæc David non tam ut rex (hic enim non habet jus in sacerdotes et sacra) quam ut propheta. Rursum, non fecit hæc per se, sed per Pontifices Sadoc et Ahimelech, ut audiemus capite sequenti, vers. 3, idque jacta sorte, ut ibidem dicitur, vers. 5 et 31.
Versus 11: Jaus et Baria
11. Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, q. d. Hi duo simul non habuerunt plures filios quam unus solus ex jam recensitis; quare hi duo unam tantum classem constituerunt, cum alii singuli singulas constituerint.
Versus 13: Separatus Est Aaron
13. Separatusque est Aaron, q. d. A Deo per Moysen electus est Aaron, ut ipse ejusque posteri primogeniti essent summi Sacerdotes sive Pontifices; cæteri vero non primogeniti essent minores sacerdotes. Unde Pontifices soli ingrediebantur Sanctum sanctorum; cæteri vero sacerdotes adolebant thymiama in altari thymiamatis, quod erat in Sancto ante Sanctum sanctorum.
Versus 14: Filii Moysi
14. Moysi quoque hominis (amici) Dei, filii annumerati sunt in tribu Levi. — Mira fuit Moysis resignatio et humilitas, qua se submisit ordinationi Dei statuentis, ut principatum populi transferret in Josue, filios vero suos non sacerdotibus sed Levitis annumeraret. Nam sacerdotium a Deo addictum erat posteris Aaronis, qui erat frater senior Moysis.
Versus 24: A Viginti Annis et Supra
24. Filii Levi a viginti annis et supra. — David bis numeravit Levitas, scilicet primo, vers. 3: «a triginta annis et supra;» secundo, hic «a viginti annis et supra.» Ratio fuit, quia primitus a Deo per Moysen statutum erat, ut Levitæ a trigesimo ætatis anno et deinceps servirent tabernaculo, eo quod eorum officium esset portare supellectilem Tabernaculi per desertum, in quo continue peregrinabantur, ad quod ætas valida et robusta, qualis est triginta annorum, requirebatur. David vero cessante hoc onere, ædificato jam templo, et Israele quiescente in terra sancta, statuit hoc versu ut a vigesimo anno numerentur, et servire incipiant; nimirum ut prioribus senioribus jam recensitis, et in suas ministrantium, janitorum, præpositorum, judicum, cantorum, classes distributis in rebus minoribus subserviant. Hanc rationem dat hic David vers. 26.
Versus 29: Sacerdotes Autem
29. Sacerdotes autem. — Hæc verba non sunt in Hebræo nec in Græco; quare officia quæ hic subnectuntur, competunt tam Levitis quam sacerdotibus, quia scilicet Levitarum erat illa parare, sacerdotum vero parata jam Deo offerre in sacrificium.
Et super omne pondus et mensuram, tum quia Sacerdotum et Levitarum erat omnia Deo offerenda mensurare, an scilicet justum pondus et mensuram haberent, tum quia eorum erat asservare justas rerum mensuras et pondera in templo, ut si per fraudem aliquorum in populo illa vitiarentur et minuerentur, vel augerentur, ad mensuras et pondera templi restituerentur et corrigerentur.