Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Distribuuntur sacerdotes in 24 classes, ac cuique sua Levitarum classis ad subserviendum in sacrificio assignatur.
Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 24:1-31
1. Porro filiis Aaron hæ partitiones erant: filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 2. Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. 3. Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. 4. Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. 5. Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar. 6. Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et Leviticarum: unam domum, quæ cæteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat cæteros, Ithamar. 7. Exivit autem sors prima Joiarib, secunda Jedei, 8. tertia Harim, quarta Seorim, 9. quinta Melchia, sexta Maiman, 10. septima Accos, octava Abia, 11. nona Jesua, decima Sechenia, 12. undecima Eliasib, duodecima Jacim, 13. tertia decima Hoppha, decima quarta Isbaab, 14. decima quinta Belga, decima sexta Emmer, 15. decima septima Hezir, decima octava Aphses, 16. decima nona Pheteia, vigesima Hezechiel, 17. vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul, 18. vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau. 19. Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum: sicut præceperat Dominus Deus Israel. 20. Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Jehedeia. 21. De filiis quoque Rohobiæ princeps Jesias. 22. Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath: 23. filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus. 24. Filius Oziel, Micha; filius Micha, Samir. 25. Frater Micha, Jesia; filiusque Jesiæ, Zacharias. 26. Filii Merari: Moholi et Musi. Filius Oziau: Benno. 27. Filius quoque Merari: Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri. 28. Porro Moholi filius Eleazar, qui non habebat liberos. 29. Filius vero Cis, Jerameel. 30. Filii Musi: Moholi, Eder, et Jerimoth, isti filii Levi secundum domos familiarum suarum. 31. Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron, coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum Sacerdotalium et Leviticarum, tam majores, quam minores: omnes sors æqualiter dividebat.
Versus 3: David Divisit Eos Secundum Vices
3. Et divisit eos David, id est Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas, scilicet divisit omnes sacerdotes posteros Eleazar et Ithamar in 24 classes. Divisit, inquam, David non per se, sed per duos Pontifices, scilicet per Sadoc qui erat ex posteris Eleazar, et per Ahimelech qui erat ex posteris Ithamar. Ad Pontificem enim spectabat hæc sacerdotum distributio, non ad regem.
Versus 5: Divisit Sortibus
5. Porro divisit utrasque inter se familias sortibus, ne quis queri posset se inique postpositum, et alterum ex favore antepositum, sed
omnes pari jure et conditione censerentur: quare sorte res acta est, et sors cuique suum ordinem et vicem assignavit.
Erant enim principes sanctuarii. — Erant 24 familiæ sacerdotales, et quæque suum habebat principem, puta primogenitum, qui in vice sua omnibus præerat, omniaque in templo dirigebat; quare erat ipse summus classis suæ Sacerdos, ideoque vocabatur Pontifex. Erant ergo 24 Pontifices sive principes Sacerdotum, de quibus in Evangeliis crebra est mentio; sed his omnibus eminebat et præerat summus Pontifex, scilicet Sadoc.
Versus 6: Ahimelech Filius Abiathar
6. Ahimelech filio Abiathar. — Hinc videtur quod Abiathar Pontifex ægrotans, aut aliis occupatus vices suas demandarit filio Ahimelech, ut ipse cum Sadoc Pontifice assisteret, et distribueret has 24 sacerdotum classes.
Versus 10: Octava Abia
10. Octava Abia, — Ex hac fuit Zacharias pater Joannis Baptistæ; quare certum est eum non fuisse summum Pontificem. Pontifex enim non habebat vicem, sed omnibus præerat. An Zacharias fuerit Pontifex, id est princeps et primogenitus suæ familiæ Abia, ut vult S. Dionysius, Cœlestis Hierarchiæ cap. IV, item an fuerit ex posteris Eleazar, an vero ex posteris Ithamar, incertum est.
Versus 26: Filius Oziau Benno
26. Filius Oziau Benno, et cæteri qui recensentur vers. 27, uti jam dicam.
Versus 27: Filius Merari Oziau
27. Filius Merari, Oziau. — Hæc verba parenthesi intercipienda videntur; nam sequentes, scilicet: «Soam et Zachur et Hebri, sunt filii Oziau.» Id patet ex Hebræo et Chaldæo qui sic habent: Filii Merari de Oziau, vel per Oziau, Benno et Soam et Zachur et Hebri. Quia enim dixerat: «Filius Oziau Benno,» et non dixerat cujus filius esset «Oziau;» hinc idipsum explicat subdens: «Filius Merari Oziau,» deinde reliquos præter Bennonem jam nominatum, Oziau filios prosequitur, dicens: et Soam et Zachur et Hebri. — Nam Merari filios, scilicet Moholi et Musi, jam recensuit vers. 26. Ita Vatablus, Pagninus et alii.
Versus 31: Miserunt et Ipsi Sortes
31. Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos, scilicet ex opposito vel contraposito fratrum, id est cognatorum suorum: et, ut vertit Vatablus, e regione fratrum suorum. Septuaginta, sicut fratres eorum, q. d. Sicut sacerdotes posteri Aaronis divisi in 24 classes sortem jecerant, quo quisque ordine in tabernaculo ministraret; sic etiam Levitæ vices ministrandi jacta sorte acceperunt.