Cornelius a Lapide

I Paralipomenon XXIX


Index


Synopsis Capitis

Recensentur impensae a Davide praeparatae ad fabricam templi: item ea quae illis adjecere principes et populus. Mox, vers. 22, Salomon secundo publice ungitur in regem, ac David plenus dierum et meritorum moritur.


Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 29:1-30

1. Locutusque est David Rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum: opus namque grande est, neque enim homini praeparatur habitatio, sed Deo. 2. Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime: 3. et super haec quae obtuli in domum Dei mei, de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei, exceptis his quae praeparavi in aedem sanctam. 4. Tria millia talenta auri de auro Ophir: et septem millia talentorum argenti probatissimi, ad deaurandos parietes templi. 5. Et, ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino. 6. Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israel, tribuni quoque et centuriones, et principes possessionum regis. 7. Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et aeris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum. 8. Et apud quemcumque inventi sunt lapides; dederunt in thesauros domus Domini, per manum Jahiel Gersonitis. 9. Laetatusque est populus, cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex laetatus est gaudio magno. 10. Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israel, patris nostri ab aeterno in aeternum. 11. Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quae in coelo sunt, et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes. 12. Tuae divitiae, et tua est gloria: tu dominaris omnium, in manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium. 13. Nunc igitur, Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum. 14. Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa promittere? tua sunt omnia: et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. 15. Peregrini enim sumus coram te, et advenae, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. 16. Domine Deus noster, omnis haec copia, quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. 17. Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec: et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. 18. Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum; et semper in venerationem tui mens ista permaneat. 19. Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et caeremonias tuas, et faciat universa: et aedificet aedem, cujus impensas paravi. 20. Praecepit autem David universae ecclesiae: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem. 21. Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille, cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israel. 22. Et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem. 23. Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit, et paruit illi omnis Israel. 24. Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi. 25. Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel. 26. Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel. 27. Et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus. 28. Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria, et regnavit Salomon filius ejus pro eo. 29. Gesta autem David regis priora, et novissima, scripta sunt in Libro Samuelis Videntis, et in Libro Nathan prophetae, atque in volumine Gad Videntis: 30. universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum, quae transierunt sub eo, sive in Israel, sive in cunctis regnis terrarum.


Versus 2: Lapides Quasi Stibini

2. Quasi stibinos, id est similes stibio, quo mulieres faciei fucum inducunt, ut videantur esse formosiores quam sint. Unde Hebraice est lapides fuc, qui scilicet intuentibus facerent fucum, ut in iis apparerent mirae et elegantes variarum rerum formae, quae tamen revera in eis non erant, quales sunt quos appellant Agates, in quibus arborum, avium, insularum natantium, et quarumlibet rerum effigies quasi expictae apparent, quae oculatissimos etiam decipiunt, ut vere putent illas ibidem existere; hi ergo sunt lapides stibini sive fuci, qui fucum faciunt oculis, eosque suis imaginibus quas repraesentant, deludunt.

Et marmor Parium, ex Paro insula una ex Cycladibus, quod est album et praestantissimum. Parium non est in Hebraeo, sed in Septuaginta et Nostro, quia marmor hoc a Davide ad Dei templum paratum, fuit selectum et optimum, quale est Parium.

Exceptis his quae praeparavi in aedem sanctam, q. d. Praeter illa quae ex spoliis hostium et regnis subactis praeparavi et congessi ad fabricam templi, quae summam faciunt centum millium talentorum auri, et mille millium talentorum argenti, ut dictum est cap. xxii, vers. 14, insuper in eamdem domus Dei mei fabricam ex meo peculio do ea, quae jam pridem obtuli et promisi, nimirum tria millia talentorum auri ex Ophir allati, ideoque praestantissimi, etc.


Versus 5: Impleat Manum Suam

5. Impleat manum suam, auro et donis quae liberaliter vult offerre Deo pro fabrica templi.


Versus 6: Principes Possessionum Regis

6. Principes possessionum regis, scilicet praefecti vineis, agris, armentis, ovibus, caeterisque opibus Davidis.


Versus 17: In Simplicitate Cordis Mei

17. In simplicitate cordis mei laetus obtuli. Hebraeus, in rectitudine cordis. Septuaginta, in justitia, q. d. Obtuli haec simplici, id est sincero, recto et candido corde, et purissima intentione, non aliud spectans vel intendens quam Dei honorem et gloriam. Hoc enim omnino dignum et justum est.


Versus 21: Immolaverunt Victimas

21. Immolaveruntque victimas, tum holocausta, tum pacificas e quibus comedere et epulari poterant laici; unde ex his omnes epulati sunt. Subdit enim:

Abundantissime in omnem Israel, q. d. Tot victimae abunde suffecerunt, ut ex iis omnes Israelitae tunc praesentes laute epularentur.


Versus 22: Unxerunt Secundo Salomonem

Et unxerunt secundo Salomonem, prius enim privatim coram paucis unctus fuerat, lib. III Reg. cap. 1, vers. 39, hic ergo secundo ungitur publice, ut omnes sciant eum esse regem Israelis, ac ut talem revereantur et colant. Hac de causa David convocavit totum populum, ut Salomon iterum praesente universo Israele et approbante ungeretur.

Et Sadoc in Pontificem, Quia Sadoc fuerat Pontifex a Saule designatus, Abiathar vero succedens Achitob et Heli pontificibus apud Davidem functus fuerat pontificatu; hinc nonnulli Saulis hostes et Davidis asseclae, nolebant Sadoc recipere ut Pontificem: quare David jubet eum ungi in Pontificem, ut omnes eum ut talem acceptent et honorent. Noluit enim David Sadoc privare suo gradu, quem apud Saulem per tot annos habuerat, quique ei jure debebatur, eo quod esset ex posteris Eleazar, qui erat primogenitus Aaronis, ideoque ei in pontificatu successor.