Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
David convocatos regni Principes aeque ac Salomonem hortatur, ut Dei leges exacte custodiant: inde, vers. 11, Salomoni dat ideam templi, omniumque ejus partium et vasorum, quam caelitus a Deo acceperat.
Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 28:1-21
1. Convocavit igitur David omnes principes Israel, duces tribuum, et praepositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui praerant substantiae et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes, et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem. 2. Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: Cogitavi ut aedificarem domum, in qua requiesceret arca foederis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad aedificandum omnia praeparavi. 3. Deus autem dixit mihi: Non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis. 4. Sed elegit Dominus Deus Israel me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum: de Juda enim elegit principes: porro de domo Juda, domum patris mei: et de filiis patris mei, placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israel. 5. Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel, 6. dixitque mihi: Salomon filius tuus aedificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem. 7. Et firmabo regnum ejus usque in aeternum, si perseveraverit facere praecepta mea, et judicia, sicut et hodie. 8. Nunc ergo coram universo coetu Israel, audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri, ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum. 9. Tu autem Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, et animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quaesieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in aeternum. 10. Nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum Sanctuarii, confortare, et perfice. 11. Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, 12. nec non et omnium quae cogitaverat atriorum, et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum, 13. divisionumque Sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini. 14. Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate. 15. Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensurae, pondus argenti tradidit. 16. Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in alias mensas argenteas. 17. Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula, ex auro purissimo, et leunculos aureos, pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit. 18. Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubim extendentium alas, et velantium arcam foederis Domini. 19. Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris. 20. Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te; nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini. 21. Ecce divisiones Sacerdotum et Levitarum, in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua.
Versus 1: Cum Eunuchis
1. Cum Eunuchis. Eunuchi olim praerant aulae regiae, ac praesertim gynaeceo; hinc quilibet praefecti aulae sive palatini vocantur eunuchi, ut dixi Genes. xxxvii, 36.
Versus 2: Scabellum Dei Nostri
2. Et scabellum Dei nostri. Ita vocatur arca foederis, quia super arcam exstantes Cherubini junctis alis sedem quasi Deo exhibebant, ita ut arca subjecta esset quasi scabellum pedum ejus, ut dixi Exodi xxv.
Versus 4: De Juda Elegit Principes
4. De Juda enim elegit principes. Hebraeus, Chaldaeus et Septuaginta habent in singulari, principem; sed principem, hoc est principes sibi continua serie succedentes, juxta illud Genes. xlix, 10: « Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, » nimirum Messias, sive Christus de Juda et Davide nasciturus.
Versus 9: Tu Salomon Fili Mi Scito Deum
9. Tu autem Salomon fili mi, scito Deum. « Scito, » id est cognosce eum, ut scilicet firmiter credas, saepeque cogites et aestimes immensam Dei majestatem, potentiam, justitiam, bonitatem; ut haec cognitio crebraque cogitatio et meditatio te impellat ad jugiter eum colendum, timendum et amandum.
Versus 11: Domus Propitiationis
11. Domus propitiationis, id est Sancti sanctorum; in eo enim erat propitiatorium supra arcam, ex quo Deus propitius Pontifici oracula, et populo beneficia praestabat.
Versus 12: Thesauros Sanctorum
12. Thesauros sanctorum. Intelligit gazophylacia, sive aeraria in quibus pecunia Deo oblata et sanctificata, id est consecrata, asservabatur.
Versus 13: Divisiones Sacerdotales et Leviticae
13. Divisionumque sacerdotalium et leviticarum. Ita vocat 24 classes in quas divisi erant Sacerdotes et Levitae, de quibus dixit cap. xxiii et xxiv.
Versus 17: Leunculos Aureos et Leones Argenteos
17. Leunculos aureos, etc., et in leones argenteos. Horum leunculorum et leonum nulla facta est mentio in descriptione templi, III Reg. cap. vii et viii, quare incertum est quo loco et ad quem usum collocati sint. Porro Septuaginta, Vatablus, Pagninus et Abulensis, pro כפיר Kephir, id est leunculus, legentes כפר caphor, vertunt, crateres aut cyathos.
Versus 18: Altare Thymiamatis et Quadriga Cherubim
18. Altari autem in quo adoletur incensum (puta altari thymiamatis, quod erat in Sancto obversum Sancto sanctorum) aurum purissimum dedit, ut (Hebraeus, Septuaginta et Latina Regia habent: et ut) ex eo fieret similitudo quadrigae Cherubim extendentium alas, et velantium arcam foederis Domini. Quaeres: Quae et qualis fuit haec « quadriga Cherubim? » an eadem cum Cherubinis Moysaicis et Salomonicis, qui recensentur III Reg. cap. vii et viii. Noster Hieronymus Prado in caput I Ezech. pag. 35, censet esse eosdem. Ait enim Salomonem ex biga Cherubinorum a Mose factorum, fecisse quadrigam, quia duobus Cherubinis Moysis adjecit duos alios; itaque ex biga fecit quadrigam. Addidit enim plaustrum cum rotis, cui arca imponeretur. Ita Prado.
Verum dico aliam prorsus esse hanc quadrigam aliosque Cherubinos ab iis duobus quos Moyses fabricavit, et aliis duobus quos iisdem adjecit Salomon, III Reg. cap. vii et viii. Patet id primo, quia illi erant juxta arcam in Sancto sanctorum; hi vero facti sunt in Sancto super altare thymiamatis, uti hic dicitur.
Secundo, quia hic Scriptura ait Salomonem eos fecisse in similitudinem; ergo non erant iidem, sed similes Cherubinis arcae.
Tertio, quia Cherubini Salomonis additi Moysaicis non faciebant quadrigam, nec unum quid; sed ab eis prorsus erant disparati. Nam Moysaici supra arcam positi vultus sibi obvertebant, seque mutuo alis quasi manibus expansis complectebantur; Salomonici vero positi erant ad latus arcae, ut eam cum Cherubinis Moysaicis velarent et tegerent: ac uterque eorum erat ex eodem latere, expandendo alas per totam Sancti sanctorum longitudinem, ita ut unus Cherub ala sua extima tangeret parietem Meridionalem, alter vero ala sua extima tangeret parietem Septentrionalem Sancti sanctorum. Ergo non poterant facere quadrigam, sed tantum unum latus quadrigae, sive currus.
Quarto, de plaustro cum rotis cui insisteret arca, quod astruit Prado, nihil uspiam habet Scriptura. Quid Cherubini ad litteram et mystice significent, fuse dixi Exodi cap. xxv, Ezech. cap. i, Apocal. cap. iv.
Dico ergo Cherubinos non tantum circa arcam, sed etiam in altari thymiamatis fuisse fabricatos, de iisque hic agi. Erant illi similes Cherubinis arcae. Sicut enim isti alis expansis junctisque velabant arcam, ita hi alis expansis junctisque velabant altare thymiamatis, ut sedem sive solium quasi praeberent Deo, ac Deus iis insidens videretur excipere fumum thymiamatis qui ei adolebatur in altari.
Dicitur « quadriga » Hebraice מרכבה merkaba, id est currus, non quod essent quatuor Cherubini; erant enim bini duntaxat, quorum uterque sese invicem vultu obverso respicientes, duabus alis expansis, et cum alis alterius ex adverso positi conjunctis, faciebant quadrum sive quadratum, itaque quasi « quadrigam, » id est currum quadratum. Ita Abulensis.
Sensus ergo est, q. d. David dedit « aurum purissimum, » ut ex eo fabricaretur altare thymiamatis, et in eodem currus Cherubim, similis currui Cherubim velantium arcam foederis, quem fabricarat Moyses. Hunc sensum exigunt Hebraea, quae pro ut, habent: et ut.
Versus 19: Omnia Venerunt Scripta Manu Domini
19. Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris. Deus ergo in tabula descripsit totam ideam templi illamque per manus Angeli tradidit Davidi, ut is eamdem traderet Salomoni, qui juxta eam templum aedificaret. Similem ideam tabernaculi Deus tradidit Moysi, Exodi cap. xxv, vers. 40: « Inspice, inquit, et fac secundum exemplar quod tibi in monte (Sinai) monstratum est. » « Exemplar » enim sive paradigma, ut vertunt Septuaginta, vocat ideam, sive delineationem tabernaculi templi, tum exemplarem, tum litteralem et verbalem, ut scilicet litteris et verbis scriptis explicaret ipsam ideae delineationem, quae alioqui cum esset obscura et involuta, ex solo intuitu vix a Davide intelligi potuisset. Quare ut ipse et Salomon eam intelligerent, Deus verbis eamdem explicuit, scribendo litteris expressis: ita facies Sanctum, ita Sanctum sanctorum, ita atrium, ita altare utrumque, ita candelabrum, ita mensam panum propositionis, idque ex tali materia, tali forma; tanta altitudine. Et hoc est, quod hic ait David: « Venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris. » Ita Abulensis.