Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Salomon populo benedicit, ac Deo gratias agit, quod promissa Davidi de fabrica templi in se complesset, eumque obsecrat ut vota orantium in templo exaudiat.
Textus Vulgatae: II Paralipomenon 6:1-42
1. Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine: 2. ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum. 3. Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israel (nam omnis turba stabat intenta) et ait: 4. Benedictus Dominus Deus Israel, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit dicens: 5. A die, qua eduxi populum meum de terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, ut ædificaretur in ea domus nomini meo; neque elegi quemquam alium virum, ut esset dux in populo meo Israel, 6. sed elegi Jerusalem, ut sit nomen meum in ea, et elegi David, ut constituerem eum super populum meum Israel. 7. Cumque fuisset voluntatis David patris mei, ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israel, 8. dixit Dominus ad eum: Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem: 9. sed non tu ædificabis domum, verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse ædificabit domum nomini meo. 10. Complevit ergo Dominus sermonem suum, quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus: et ædificavi domum nomini Domini Dei Israel. 11. Et posui in ea arcam, in qua est pactum Domini, quod pepigit cum filiis Israel. 12. Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israel, et extendit manus suas. 13. Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam: et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israel, et palmis in cælum levatis, 14. ait: Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in cœlo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo: 15. qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei: et quæ ore promiseras, opere complesti, sicut et præsens tempus probat. 16. Nunc ergo, Domine Deus Israel, imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me. 17. Et nunc, Domine Deus Israel, firmetur sermo tuus, quem locutus es servo tuo David. 18. Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? Si cœlum et cœli cœlorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam ædificavi? 19. Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te; 20. ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum, in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum, 21. et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israel. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est de cœlis, et propitiare. 22. Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista: 23. tu audies de cœlo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam. 24. Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis (peccabunt enim tibi) et conversi egerint pænitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto, 25. tu exaudies de cœlo, et propitiare peccato populi tui Israel, et reduc eos in terram quam dedisti eis, et patribus eorum. 26. Si clauso cœlo, pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris, 27. exaudi de cœlo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israel, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur: et da pluviam terræ, quam dedisti populo tuo ad possidendum. 28. Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, ærugo, et aurugo, et locusta, et bruchus, et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit: 29. si quis de populo tuo Israel fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac, 30. tu exaudies de cœlo, de sublimi scilicet habitaculo tuo, et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum): 31. ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris. 32. Externum quoque, qui non est de populo tuo Israel, si venerit de terra longinqua, propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto, 33. tu exaudies de cœlo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta, pro quibus invocaverit te ille peregrinus, ut sciant omnes populi terræ nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israel: et cognoscant, quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam ædificavi. 34. Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam, in qua civitas hæc est, quam elegisti, et domus, quam ædificavi nomini tuo: 35. tu exaudies de cœlo preces eorum, et obsecrationem, et ulciscaris. 36. Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet) et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quæ juxta est, 37. et conversi in corde suo, in terra, ad quam captivi ducti fuerant, egerint pœnitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suæ, dicentes: Peccavimus, inique fecimus, injuste egimus; 38. et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suæ, ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et urbis, quam elegisti, et domus, quam ædificavi nomini tuo: 39. tu exaudies de cœlo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum, et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori: 40. tu es enim Deus meus: aperiantur, quæso, oculi tui, et aures tuæ intentæ sint ad orationem quæ fit in loco isto. 41. Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ: Sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis. 42. Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui.
Hoc caput explicui III Reg. VIII, 12.
Versus 13: Basim Æneam
13. FECERAT SALOMON BASIM ÆNEAM per modum suggestus altioris, in quo sedens docensque, vel genuflectens et orans audiretur a toto populo circumstante. Unde addit: IN MEDIO BASILICÆ, — id est in medio atrii populi, ut dixi cap. IV, 9.
Versus 28: Ærugo Et Aurugo
28. ÆRUGO ET AURUGO, — vitia sunt segetum, cum illæ instar æris et auri rubiginem et quasi icterum, ictericumque colorem contrahunt, ut contabescant et exinaniantur.
Versus 41: Consurge, Domine, In Requiem Tuam
41. CONSURGE, DOMINE, IN REQUIEM TUAM, — ut in templo hoc, quod a me fieri jussisti, nobiscum et inter nos quiescas, habitesque jugiter. Requies ergo Dei est templum; ibi enim colitur ipse precibus, votis, sacrificiis, etc.
Versus 42: Ne Avertas Faciem Christi Tui
42. NE AVERTAS FACIEM CHRISTI TUI, — id est mei ipsius, qui a te factus sum christus, id est unctus in regem, q. d. Ne me a te creatum regem et facie supplici in cœlum ad te intenta orantem repellas; ne me meamque faciem offendas, et pudore suffundas.