Cornelius a Lapide

II Paralipomenon V


Index


Synopsis Capitis

Salomon vasa sacra cum donariis in templum, ac arcam fæderis in Sanctum sanctorum inducit: Deus per nebulam in eodem gloriam suam ostendit.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 5:1-14

1. Intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus, argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei. 2. Post quæ congregavit majores natu Israel, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israel in Jerusalem, ut adducerent arcam fæderis Domini de Civitate David, quæ est Sion. 3. Venerunt itaque ad regem omnes viri Israel in die solemni mensis septimi. 4. Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt Levitæ arcam, 5. et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo, portaverunt Sacerdotes cum Levitis. 6. Rex autem Salomon, et universus cœtus Israel, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes, et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. 7. Et intulerunt Sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, id est ad oraculum templi in Sancta sanctorum subter alas cherubim: 8. ita ut cherubim expanderent alas suas super locum, in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis. 9. Vectium autem, quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem. 10. Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ, quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Ægypto. 11. Egressis autem Sacerdotibus de sanctuario (omnes enim Sacerdotes, qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices, et ministeriorum ordo inter eos divisus erat), 12. tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii, et fratres eorum, vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad Orientalem plagam altaris: et cum eis Sacerdotes centum viginti canentes tubis. 13. Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur; ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus; impleretur domus Dei nube, 14. nec possent Sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.

Hoc caput exposui III Reg. VIII.


Versus 9: Vectes Arcæ

9. Vectium autem, etc. Sensus est, q. d. Vectes quibus portabatur arca, longiores erant, non oraculo, sed ipsa arca; quare apparebant sacerdotibus qui stabant in Sancto, ad fores Oraculi, sive Sancti sanctorum; si quis vero extrinsecus, — id est extra fores Oraculi remotius constitisset, eos videre non poterat.


Versus 10: Nihil In Arca Nisi Duæ Tabulæ

10. NIHILQUE ERAT IN ARCA, NISI DUÆ TABULÆ. — Quomodo urna cum manna, et Deuteronomium dicantur fuisse in arca, explicui Hebr. cap. IX, vers. 4.


Versus 11: Vices Nondum Divisæ

11. NEC ADHUC IN ILLO TEMPORE (dedicationis templi) VICES ET ORDO INTER SACERDOTES DIVISUS ERAT. — Hebraice, non observabatur, sicut exacte observatus fuit post templi dedicationem. Ad hanc enim ob victimas plurimas in ea sacrificandas non sufficiebant Sacerdotes et Levitæ, quorum vices ministrandi erant ista hebdomade; sed convocati omnes confluxere ex toto Israele quotquot venire potuerunt.