Cornelius a Lapide

II Paralipomenon XI


Index


Synopsis Capitis

Roboam, volens armis subjugare decem Tribus, prohibetur a Semeia propheta. Multi sacerdotes, Levitæ et fideles, relicto Jeroboam idololatra, in Jerusalem transmigrant. Roboam ex multis uxoribus multas procreat proles.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 11:1-23

1. Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israel, et converteret ad se regnum suum. 2. Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens: 3. Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israel, qui est in Juda et Benjamin. 4. Hæc dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam. 5. Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et ædificavit civitates muratas in Juda. 6. Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue. 7. Bethsur quoque, et Socho, et Odollam, 8. necnon et Geth, et Maresa, et Ziph, 9. sed et Aduram, et Lachis, et Azeca, 10. Saraa quoque, et Aialon, et Hebron, quæ erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas. 11. Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei et vini. 12. Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum; firmavitque ea summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin. 13. Sacerdotes autem et Levitæ, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis, 14. relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem: eo quod abjecisset eos Jeroboam, et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur. 15. Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat. 16. Sed et de cunctis tribubus Israel, quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israel, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum. 17. Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos; ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus. 18. Duxit autem Roboam uxorem Mahalath, filiam Jerimoth, filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai, 19. quæ peperit ei filios, Jehus, et Somoriam, et Zoom. 20. Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith: 21. amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom, super omnes uxores suas, et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta, et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias. 22. Constituit vero in capite, Abiam filium Maacha, ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat, 23. quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda et Benjamin, et in universis civitatibus muratis: præbuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.


Versus 1: Electorum Atque Bellantium

1. ELECTORUM ATQUE BELLANTIUM, — id est, electorum bellatorum. Est hendiadys. Hebraice בחורים bachurim, et electos, et juvenes significat. Juvenum enim sunt bella, senum consilia, ut ait ille.


Versus 11: Posuit in Eis Principes

11. POSUIT IN EIS PRINCIPES, — id est, belli duces, cum commeatu sufficienti, ut vicini hostis, scilicet Jeroboami antagonistæ sui insultus sustinere possent. Erant enim civitates limitaneæ, in confinio Judæ et Israelis.


Versus 14: Eo Quod Abjecisset Eos Jeroboam

14. EO QUOD ABJECISSET EOS JEROBOAM, — id est privasset eos officio sacerdotali et Levitico, eo quod nollent suis vitulis quasi idolis, sed Deo vero deservire.


Versus 17: Ambulaverunt in Viis David et Salomonis

17. AMBULAVERUNT ENIM IN VIIS DAVID ET SALOMONIS; — intellige, antequam Salomon in senio a Deo ad idola apostataret.


Versus 22: Constituit Abiam in Capite

22. CONSTITUIT ABIAM IN CAPITE, — id est caput et principem cæterorum fratrum, qui erant 28, eo quod ipse, licet ætate esset junior, prudentia tamen, vigore et industria omnes superaret.


Versus 23: Et Potentior Super Omnes Filios Ejus

23. ET POTENTIOR SUPER OMNES FILIOS EJUS, ET IN CUNCTIS FINIBUS JUDA ET BENJAMIN, ET IN UNIVERSIS CIVITATIBUS MURATIS; — repete, «potentior» fuit Abia, q. d. Abia occupavit cunctos limites regni, omnesque civitates muratas et munitas, itaque se omnium dominum effecit ac potentem, utpote cui omnes limites regni omnesque urbes munitæ parerent.

PRÆBUITQUE EIS (civitatibus muratis et regni finibus) ESCAS PLURIMAS (ne hostes eas obsidere, et fame ad deditionem cogere possent), ET MULTAS PETIVIT UXORES, — scilicet Abia sibi ipsi, ut ex eis multos gigneret filios, quibus suum regnum stabiliret et roboraret, ne a fratribus suis invadi posset. Hunc sensum exigit nostra versio, æque ac Septuaginta qui pro, «potentior super omnes filios,» vertunt, profecit super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda, etc.

Porro, ex Hebræo aliter verti potest cum Pagnino, Vatablo, Marino et aliis, nimirum sic: Dispersit (Roboam) omnes filios suos super omnes fines Juda et Benjamin, et per omnes civitates munitas; ut scilicet ipsi separati forent ab invicem, nec capita conferre possent; ut simul contra Abiam juniorem, quem omnibus prætulerat, conspirare possent, juxta illud politicum et tyrannicum Machiavelli præceptum: «Si vis regnare, divide.» Atque ut sorte sua contenti viverent, nec de regno cogitarent, præbuit eis escas plurimas, et dedit eis multitudinem uxorum, ut ventri et veneri vacantes, in delicioso otio torperent et consenescerent. Idem facit Turcarum Imperator fratribus suis, donec prolem habeat; qua habita, fratres occidit, ne imperium invadant.