Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Roboam et Judæi post tres annos a Deo ad idola desciscunt. Quare a Sesac rege Ægypti spoliantur et subjugantur. Morienti Roboam succedit Abia.
Textus Vulgatae: II Paralipomenon 12:1-16
1. Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo. 2. Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino) 3. cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum: nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto, Libyes scilicet, et Troglodytæ et Æthiopes. 4. Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem. 5. Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda, qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac, dixitque ad eos: Hæc dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac. 6. Consternatique principes Israel et rex dixerunt: Justus est Dominus. 7. Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac: 8. verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meæ, et servitutis regni terrarum. 9. Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini, et domus regis, omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon, 10. pro quibus fecit rex æneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii. 11. Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii, et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum. 12. Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus: siquidem et in Juda inventa sunt opera bona. 13. Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israel: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. 14. Fecit autem malum, et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum. 15. Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in Libris Semeiæ prophetæ, et Addo Videntis, et diligenter exposita, pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus. 16. Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in Civitate David. Et regnavit Abia filius ejus pro eo.
Versus 2: Sesac Rex Aegypti
2. SESAC REX ÆGYPTI, — qui Sesostris ab Herodoto lib. II, et Diodoro, lib. II (quos citat Josephus lib. VIII, cap. IV), nuncupatur, quique, ut iidem referunt, quando imbelles et mulierosos vicerat, trophæum mulierosum erigebat, ac reges a se victos solebat currui suo triumphali jungere, ut se super reges esse, imo super omnes homines ostenderet. Causam belli hanc fuisse suspicantur noster Samerius et Salianus, quod Jeroboam, qui Salomonis iram fugiens in Ægypto duxerat cognatam vel filiam Sesac, post mortem Salomonis rediens, rexque Israelis creatus, sollicitarit cognatum vel socerum suum Sesac, ut imbellem, mulierosum et pavidum Roboam invaderet, ne ipse Jeroboam a Roboam invaderetur, et regno novo spoliaretur, sed potius ejus regnum suo adjiceret, et Sesaci soceri sui dono possideret. Certiorem causam dat Scriptura, scilicet apostasiam et idololatriam Roboami et Judæorum: hanc enim Deus per Sesac punire destinabat. Addunt Herodotus et Diodorus Sesac e Jerusalem victa perrexisse ad reliquam Asiam eamque sibi subjugasse, ac terra marique tam multa occupasse, ut Alexandrum Magnum superarit.
Versus 3: Troglodytae
3. TROGLODYTÆ — populi sunt Æthiopiæ, quæ adjacet Ægypto, cujus rex erat Sesac, «nullarum opum domini, ait Mela, lib. I, strident magis quam loquantur, specus subeunt, alunturque serpentibus.» Hebraice vocantur סוכיים suckiim, id est latibula, et antra habitantes: Græce τρωγλοδύται, id est cavernas subeuntes et incolentes, τρώγλη enim est foramen, nidus, caverna. Audi Aristotelem, lib. VIII De Histor. anim. cap. XII: «Grues ex Scythicis campis ad paludes Ægypto superiores, unde Nilus profluit, veniunt; quo in loco pugnare cum Pygmæis dicuntur: non enim id fabula est, sed certe, genus tum hominum, tum etiam equorum pusillum, ut dicitur, est, deguntque in cavernis: unde nomen Troglodytæ a subeundis cavernis accepere.» Verum hæc de Pygmæis cum gruibus pugnantibus communis olim fuit opinio per traditionem accepta, sed fabulosa, uti ostendi Ezechielis, cap. XXVII, vers. 11. Quare minus recte nonnulli Troglodytas putant esse Arabes in tabernaculis habitantes, ideoque vagabundos qui Nomades vocantur. Constat enim eos fuisse Æthiopes.
Versus 7: Non Stillabit Furor Meus Super Jerusalem
7. NON STILLABIT FUROR MEUS SUPER JERUSALEM, — scilicet ulterius per continuas cædes, rapinas et strages, quas parat Sesac. Vide hic quam cito placatur Deus ad pœnitentiam qualem qualem Roboami et Judæorum. Nam vel non veram et seriam, vel non firmam et stabilem fuisse pænitentiam patet, ex eo quod instinctu matris suæ Naamæ Ammonitis, ideoque idololatræ, reversus sit ad idola, ut dicitur versibus 13 et 14.