Cornelius a Lapide

II Paralipomenon XIII


Index


Synopsis Capitis

Abia rex Juda pius de impio Jeroboam triumphat, cæsis quingentis millibus Israelitarum, ac ex 14 uxoribus 38 filios generat.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 13:1-22

1. Anno octavo decimo regis Jeroboam regnavit Abia super Judam. 2. Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia, filia Uriel de Gabaa: et erat bellum inter Abiam et Jeroboam. 3. Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia: Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi. 4. Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait: Audi, Jeroboam, et omnis Israel: 5. Num ignoratis quod Dominus Deus Israel dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum salis? 6. Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David, et rebellavit contra dominum suum. 7. Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial; et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis: porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis. 8. Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Jeroboam in deos. 9. Et ejecistis Sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas; et fecistis vobis Sacerdotes sicut omnes populi terrarum: quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum qui non sunt dii. 10. Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, Sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron, et Levitæ sunt in ordine suo. 11. Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis. 12. Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et Sacerdotes ejus, qui clangunt tubis, et resonant contra vos: filii Israel, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit. 13. Hæc illo loquente, Jeroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Judam suo ambiebat exercitu. 14. Respiciensque Judas vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum: ac Sacerdotes tubis canere cœperunt. 15. Omnesque viri Juda vociferati sunt: et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israel qui stabat ex adverso Abia et Juda. 16. Fugeruntque filii Israel Judam: et tradidit eos Deus in manu eorum. 17. Percussit ergo eos Abia et populus ejus, plaga magna: et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta millia virorum fortium. 18. Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum. 19. Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus: 20. nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia, quem percussit Dominus, et mortuus est. 21. Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim: procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias. 22. Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in Libro Addo Prophetæ.


Versus 2: Michaia Filia Uriel

2. MICHAIA FILIA URIEL. — Vide dicta III Reg. cap. xv, vers. 2.


Versus 4: Stetit Abia Super Montem

4. STETIT ABIA SUPER MONTEM, — ut ejus oratio ab omnibus Israelitis circumcirca castra metantibus audiri posset. Est autem hæc ejus oratio pia et efficax, qua multis rationibus eis persuadere conatur, ut relicta novitia religione et rege, ad avitum Deum regnumque David in Jerusalem redeant: ac præsertim quod ipse habeat Deum pugnantem pro se, quem ipsi, utpote idololatræ, habeant adversum, q. d. Insane agitis, si contra Deum pugnare vultis. Lege eam et expende.


Versus 5: In Pactum Salis

5. IN PACTUM SALIS, — id est in pactum firmum, stabile et æternum. Sal enim res a putredine integras salvasque conservat: hinc sal est symbolum æternitatis, ut dixi Levit. cap. II, vers. 12. Addit noster Sanchez, aitque: Constat hoc pactum de regno in Davidis familia perpetuo esse conditionatum, nempe si Davidis progenies pactum servet, Psalm. LXXXVIII, 30. Dedit itaque Deus regnum Davidis domui cum grano salis, nempe si a fide, quam integram servare debuit, non deficiat, aut si ipsa Davidis progenies salem adhibeat, neque percussum fædus corrumpi atque tabescere permittat.


Versus 9: Quicumque Initiaverit Manum Suam

9. QUICUMQUE INITIAVERIT (Hebræus et Septuaginta, impleverit) MANUM SUAM IN TAURO DE BOBUS (Hebræus, in juvenco filio bovis) ET IN ARIETIBUS SEPTEM, FIT SACERDOS EORUM QUI NON SUNT DII, — q. d. Sicut falsos habetis Deos, sic et falsos sacerdotes; non enim Deus elegit eos, ut elegit Aaronem et posteros ejus; sed quicumque, licet vilis et sceleratus, manibus suis offerendo taurum et septem arietes consecraverit suas manus, hoc ipso fit sacerdos idolorum, puta vitulorum aureorum. Nota: implere manum, Hebraice idem est quod, consecrare sacerdotem. Nam manus implendo victimis, easque manibus suis offerendo consecrabat se sacerdotem. Hoc enim ritu fiebat sacerdotis consecratio, ut patet Levit. VIII.


Versus 11: Proponuntur Panes in Mensa Mundissima

11. PROPONUNTUR PANES IN MENSA MUNDISSIMA, etc. — Ex hoc loco et seq. ubi non nisi unius mensæ et unius candelabri fit mentio, colligit Torniellus Sesacum regem Ægypti, cum expilaret thesauros templi, ex «denis mensis et denis candelabris,» quæ rex Salomon collocarat in templo, non reliquisse nisi unam mensam unumque candelabrum eoque Judæos deinceps contentos fuisse, sicut fuerant antequam templum a Salomone excitaretur.


Versus 20: Quem Percussit Dominus

20. QUEM PERCUSSIT DOMINUS, ET MORTUUS EST. — Quem, scilicet Jeroboam, de eo enim sermo proxime præcessit; Jeroboam enim post duos tresve annos misere interiit. Hebræi vero in Seder Olam non Jeroboam, sed ipsum Abiam intelligunt, quem aiunt ingratum fuisse Deo, nec dignas egisse gratias pro tanta victoria, ideoque paulo post obiisse, nec nisi triennium regnasse, ac biennio ante Jeroboam esse vita functum. Verum hoc non satis consentit cum eo quod proxime subditur: «Igitur Abia confortato imperio suo, accepit uxores 14,» etc.