Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Abiæ succedit filius Asa, qui excisa idololatria confortatus a Deo Zaram regem Æthiopum cum mille militum millibus profligat.
Textus Vulgatae: II Paralipomenon 14:1-15
1. Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem. 2. Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa, 3. et confregit statuas, lucosque succidit: 4. et præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata; 5. et abstulit de cunctis urbibus Juda aras, et fana, et regnavit in pace. 6. Ædificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente. 7. Dixit autem Judæ: Ædificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia; eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Ædificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit. 8. Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia, omnes isti viri fortissimi. 9. Egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis; et venit usque Maresa. 10. Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quæ est juxta Maresa; 11. et invocavit Dominum Deum et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum de paucis auxilieris, an in pluribus; adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non prævaleat contra te homo. 12. Exterruit itaque Dominus Æthiopes coram Asa et Juda: fugeruntque Æthiopes. 13. Et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat, usque Gerara: et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem, quia Domino cædente contriti sunt, et exercitu illius præliante. Tulerunt ergo spolia multa, 14. et percusserunt civitates omnes per circuitum Geraræ: grandis quippe cunctos terror invaserat; et diripuerunt urbes, et multam prædam asportaverunt. 15. Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum, reversique sunt in Jerusalem.
Versus 2: Asa Subvertit Altaria
2. REX ASA SUBVERTIT ALTARIA PEREGRINI CULTUS (quo gentiles colebant suos deos et idola) ET EXCELSA. — Dices: III Reg. xv, 14, de Asa dicitur: «Non abstulit excelsa.» Respondeo excelsa alia erant idolis, alia Deo vero dicata: illa sustulit Asa, hæc non. Rursum, «excelsa,» scilicet altaria, simulacra et lucos idolorum sustulit Asa, non vero templa omnia eisdem a Salomone dicata; hæc enim postea sustulit Josias, lib. IV Reg. cap. XXIII, vers. 13.
Versus 5: Abstulit Fana
5. ET ABSTULIT, etc., FANA, — scilicet Baal, Astaroth, cæterorumque Deorum. Hebraice est Chammanim vel Hammonim, quod proprie significat solaria, id est delubra, vel altaria Solis, sive Ammonis. Inde enim punice dictus est Ammon, sive Jupiter Ammonius, id est Sol, ab Hebræo חמה chamma vel hamma, id est Sol, ita dictus a calore: Chanam enim significat calefacere. Vide dicta Ezech. vi, 6.
Versus 9: Zara Aethiops
9. EGRESSUS EST AUTEM (sub annum decimum quintum regni Asa, ut colligitur ex cap. seq., vers. 10; ita Salianus) CONTRA EOS ZARA ÆTHIOPS CUM EXERCITU SUO (continente) DECIES CENTENA MILLIA. — «Æthiops.» Torniellus et alii apud Genebrardus per Æthiopiam hic accipiunt Madianilidem, ex qua oriunda uxor Moysis vocatur «Æthiopissa,» Num. XII. Ratio eorum est quod Æthiopes proprie dicti longe absint a Judæa. Verum melius Serarius, Sanchez, Salianus et alii, veram Æthiopiam, quæ sub Ægypto est, accipiunt. Hæc enim adjacet Ægypto, ideoque Judæa vicina est: et forte Zara tam fuit rex Ægypti, quam Æthiopiæ; idque probatur primo, quia cap. xvi, vers. 8, hi ipsi vocantur Æthiopes et Libyes: erant ergo vere Æthiopes, qui sunt in Africa et Libya, non vero Madianitæ, qui sunt in Asia. Secundo, quia Asa hoc prælio ab hostibus recuperavit omnia spolia, quæ Sesac rex Ægypti ante 26 annos sub Roboam ex Judæa abstulerat. Ergo hostes hi fuere Ægyptii, eisque vicini Æthiopes. Unde Septuaginta sub finem cap. xiv, eos vocant Alimazones, vel ut alii volunt, Amazones, quos ex Libya esse docet hic Theodoretus, lib. III.
Versus 13: Ruerunt Aethiopes Usque ad Internecionem
13. ET RUERUNT ÆTHIOPES USQUE AD INTERNECIONEM, QUIA DOMINO CÆDENTE CONTRITI SUNT, ET EXERCITU ILLIUS (Asæ regis, vel Dei puta Angelorum exercitu) PRÆLIANTE, — pro Asa et Juda Deum et sanctos Angelos invocante.