Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Azarias propheta vaticinatur Israelem multo tempore privandum veri Dei cultu, lege et sacerdotio. Cujus oraculo commotus Asa rex idola funditus extirpat, et matrem suam sacerdotio Priapi abdicat.
Textus Vulgatae: II Paralipomenon 15:1-19
1. Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei, 2. egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me, Asa et omnis Juda et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. 3. Transibunt autem multi dies in Israel absque Deo vero, et absque sacerdote, doctore, et absque lege. 4. Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israel, et quæsierint eum, reperient eum. 5. In tempore illo non erit pax egredienti, et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum; 6. pugnabit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia. 7. Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ: erit enim merces operi vestro. 8. Quod cum audisset Asa, verba scilicet et prophetiam Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda, et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim, et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini. 9. Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon: plures enim ad eum confugerant ex Israel, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. 10. Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimo quinto regni Asa, 11. immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia. 12. Et intravit ex more ad corroborandum fœdus, ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua. 13. Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israel, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. 14. Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum, 15. omnes qui erant in Juda cum exsecratione: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt; præstititque eis Dominus requiem per circuitum. 16. Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron. 17. Excelsa autem derelicta sunt in Israel: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus. 18. Eaque quæ voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem. 19. Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.
Versus 3: Multi Dies Absque Deo Vero
3. TRANSIBUNT MULTI DIES IN ISRAEL ABSQUE DEO, DOCTORE ET LEGE, — id est absque cura et cultu veri Dei, doctoris et legis divinæ. Tangit præsens tempus, quo Jeroboam cultum vitulorum aureorum in Israelem induxit; nam eum in hoc vitulorum cultu secuti sunt omnes posteri ejus, omnesque ad unum reges Israel, quos ex regibus Juda imitati sunt Joram, Ochozias, Athalia, Achaz, Manasse, Joakim et Sedecias, idola pro Deo avito et vero colentes.
Versus 4: Reperient Eum
4. CUMQUE REVERSI FUERINT IN ANGUSTIA SUA AD DOMINUM ISRAEL, etc., INVENIENT EUM. — Sic Deum invenit pænitens Achab, et Joas cui Eliseus trinam de Syris victoriam prædixit, ac pænitens Manasse, item pius Ezechias, Josias et similes.
Versus 10: Mense Tertio
10. MENSE TERTIO, — Sivan, quo celebrabant Pentecosten, ut indicet hoc festo ipsos Deum invocantes, ejus ope tantam victoriam adeptos esse ideoque ei in gratiarum actionem manubias hostium obtulisse. Sic vice versa Constantinopolis a Turca expugnata est in Pentecoste, eo quod Græci impie sentirent de Spiritu Sancto, cujus hoc est festum, docerentque eum non procedere a Patre et Filio.
Versus 17: Cor Asae Erat Perfectum
17. COR AUTEM ASÆ ERAT PERFECTUM CUM DOMINO CUNCTIS DIEBUS EJUS, — quoad verum Dei cultum, q. d. Asa per omnem vitam coluit Deum verum; nunquam vero ad idola deflexit, uti deflexerunt alii. Nam alioqui Asa in aliis peccavit, et Deum graviter offendit, ut patebit cap. seq., 7, 10 et 12.
Versus 19: Usque ad Trigesimum Quintum Annum
19. USQUE AD TRIGESIMUM QUINTUM (ita legendum est cum Hebræis, Septuaginta Romanis; non, «usque ad trigesimum,» uti legunt aliqui) ANNUM REGNI ASA, — hoc est regni Juda, quod in morte Salomonis a regno Israelis per schisma Jeroboam direptum, tunc proprie cœpit, ut scilicet primus annus Roboam fuerit primus annus regni Juda, prout regnum Juda proprium fuit et distinctum a regno Israelis, quod tum pariter cœpit sub primo rege Jeroboam. Ita Hebræi, Sanchez, Salianus, Torniellus et alii; id magis patebit cap. sequent., vers. 1.