Cornelius a Lapide

II Paralipomenon XVI


Index


Synopsis Capitis

Rex Asa, perculsus exercitu Baasæ regis Israel, opem poscit a Benadad rege Syriæ. Qua de causa increpitus ab Hanani propheta, eum incarcerat: mox podagra moritur anno regni 41.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 16:1-14

1. Anno autem trigesimo sexto regni ejus ascendit Baasa rex Israel in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa. 2. Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens: 3. Fædus inter me et te est, pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam; quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut, rupto fædere quod habes cum Baasa rege Israel, facias eum a me recedere. 4. Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israel: qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephtali muratas. 5. Quod cum audisset Baasa, desiit ædificare Rama, et intermisit opus suum. 6. Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quæ ædificationi præparaverat Baasa, ædificavitque ex eis Gabaa et Maspha. 7. In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua. 8. Nonne Æthiopes et Libyes multo plures erant, quadrigis et equitibus, et multitudine nimia: quos, cum Domino credidisses, tradidit in manu tua? 9. Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent. 10. Iratusque Asa adversus Videntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus, et interfecit de populo in tempore illo plurimos. 11. Opera autem Asa, prima et novissima, scripta sunt in Libro Regum Juda et Israel. 12. Ægrotavit etiam Asa, anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est. 13. Dormivitque cum patribus suis; et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui. 14. Et sepelierunt eum in sepulcro suo quod foderat sibi in Civitate David: posueruntque eum super lectum suum, plenum aromatibus et unguentis meretriciis, quæ erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.


Versus 1: Anno Trigesimo Sexto

1. ANNO AUTEM TRIGESIMO SEXTO EJUS (ASÆ) ASCENDIT BAASA. — Dices: Baasa jam erat mortuus a decennio, scilicet anno 25 regni Asæ, ut patet III Reg. xvi, 8; nam anno 36 Asæ regnabat in Israel Amri, III Reg. XVI, 22. Respondet primo Cajetanus, Joannes Lucidus, Adrichomius in Chronologia, Joannes Annius cum suo pseudophilone, et Melchior Canus, lib. XI De locis, cap. v, ad 12 arg., hic mendum irrepsisse, et pro 36 legendum 26, vel potius 16. Nec hoc mirum, quia hæc res non spectat ad fidem, nec ad bonos mores. Verum omnes Codices Hebræi, Chaldæi, Græci, Latini constanter habent 36, non 26. Atqui in omnibus Codicibus esse mendum, est dicere in Scriptura esse mendum, quod absit. Secundo, Lyranus, Vatablus et Genebrardus respondent annos Asæ dupliciter numerari: primo, ab inito regno: secundo, ab illo memorabili bello et victoria Æthiopica. Hinc ergo 36 anni regni Asæ esse 26 ejusdem a bello Æthiopico, quo Baasæ morienti dicitur successisse filius Ela, III Reg. xvi. 8. Verum hoc est turbare totam S. Scripturæ chronologiam: sic enim pariter anni sequentium regum, scilicet Zambri, Amri, Achab, qui regnoverunt cum Asa, etc., numerandi forent a bello Æthiopico, quod nemo dixerit. Tertio, alii dicunt hos annos 36 esse annos vitæ Asæ, non regni. Verum obstat quod expresse dicatur: «Anno autem 36 regni,» non vitæ; unde Abulensis respondet aliam hic quærendam esse solutionem, quam ipse se nescire profitetur. Quarto et verius dicas hos 36 annos esse regni Judæ; quare computandos esse a primo anno Roboam, qui primus fuit rex Juda.


Versus 7: Evasit Syriae Regis Exercitus

7. IDCIRCO EVASIT SYRIÆ REGIS EXERCITUS, — q. d. Si confisus in Deo ejus opem invocasses, non autem Benadad regis Syriæ; eum, utpote perpetuum Judæ hostem, æque ac Baasa regem Israel vicisses, sicut vicisti Zaram regem Æthiopiæ qui multo numerosiore milite Judæam invadebat.


Versus 10: Interfecit de Populo Plurimos

10. INTERFECIT DE POPULO PLURIMOS, — qui Hanani prophetæ innocentiam injuste ab Asa in carcere affligi dolebant, ideoque ejus tyrannidem liberius incusabant.


Versus 12: Dolore Pedum Vehementissimo

12. DOLORE PEDUM VEHEMENTISSIMO. — Hebraice et Græce additur usque ad supra: cum enim podagræ humor dolorque caput invadit, est vehementissimus, et celerem mortem affert. Unde Pagninus vertit, usque ad verticem fuit ægrotatio ejus.


In Medicorum Arte Confisus Est

SED MAGIS IN MEDICORUM ARTE CONFISUS EST. — Notant Procopius et Theodoretus, Quæst. XLV, «medicos» vel accipi hic pro incantatoribus et magicis impostoribus, vel pro veris medicis. Si priore modo, patet cur peccarit. Quemadmodum, lib. XXX, cap. 1, docet Plinius Magiam et Medicinam una fere copulari; et lib. XXIX, cap. 1: «Quid, ait, venenorum fertilius, aut unde testamentorum plures insidiæ? jam vero et adulteria, etc., quam e medicina?» Sicque, apud Latinos, medicamenta pro venenis interdum sumuntur, ut apud Græcos pharmaca, Nonio teste; videatur et idem Plinius, lib. XXVI, cap. IV. Si posteriore modo, dupliciter peccare potuit; primo, nimiam spem in iis ponendo, prætermissa Domini Dei ope. Nam et ideo Salomonis de remediis librum revulsum ab Ezechia referunt Cedrenus et Suidas, quod populus, Deo non invocato et neglecto, malorum inde sanationem peteret; secundo, præpostere ipsorum opem quærendo, ante scilicet placationem, et auxilium quæsitum a Deo, prout explicat Eccli. cap. XXXVIII, vers. 9 et seq., ac jubet Innocentius III de pœnitentiis et remissionibus, cap. Cum infirmitas. Ita Serarius.


Versus 14: Aromatibus et Unguentis

14. PLENUM AROMATIBUS ET UNGUENTIS MERETRICIIS. — Græce myrepsicis, id est aromatariis; unde Serarius pro meretriciis suspicatur legendum myrepsicis. Verum meretriciis habent omnia Hebræa et Latina: «meretriciis» ergo idem est quod suavissimis, et ut Vatablus vertit, delicatissimis; qualibus utuntur meretrices, ut fætorem corporis, ac præsertim halitus, quem stupris confectæ quasi putida cadavera exhalant, iis obducant et contegant, juxta illud: Posthume non bene olet, qui bene semper olet. Vox «meretriciis» notat nimias odorum et aromatum hic fuisse delicias, nimiumque luxum et pompam; unde subdit dicens: «ambitione nimia.»