Cornelius a Lapide

II Paralipomenon XVII


Index


Synopsis Capitis

Asa succedit pius Josaphat, ideoque dives et armis potens: hic, vers. 7, mittit doctores per totum regnum, qui populum legem Dei doceant; vers. 11, vectigales ei fiunt Philisthæi et Arabes; vers. 14, milites et duces ejusdem recensentur.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 17:1-19

1. Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israel. 2. Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda, quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater ejus. 3. Et fuit Dominus cum Josaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim, 4. sed in Deo patris sui, et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Israel. 5. Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria. 6. Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit. 7. Tertio autem anno regni sui, misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanael, et Michæam, ut docerent in civitatibus Juda: 8. et cum eis Levitas, Semeiam, et Nathaniam, et Zahadiam, Asael quoque et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam, Levitas, et cum eis Elisama et Joram sacerdotes; 9. docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum. 10. Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat. 11. Sed et Philistæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti; Arabes quoque adducebant pecora arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem. 12. Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas. 13. Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores, et robusti erant in Jerusalem. 14. Quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: In Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia. 15. Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia. 16. Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium. 17. Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia. 18. Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum. 19. Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis, in universo Juda.


Versus 6: Sumpsisset Cor Ejus Audaciam

6. CUMQUE SUMPSISSET COR EJUS AUDACIAM PROPTER VIAS DOMINI, — q. d. Josaphat audacem faciebat pietas, religio et custodia legis divinæ, ut neminem subditorum vel hostium timeret, sed fisus Deo audacter excelsa et lucos succideret, quæ alii pii reges, timentes populi offensam vel rebellionem, tolerarant et permiserant. Hebræus et Septuaginta habent, et exaltatum est cor ejus in viis Domini, q. d. Nihil habuit potius, quam ut observaret mandata Domini, ait Vatablus, vel potius, q. d. Josaphat magnos et excelsos ex Deo Deique cultu concepit animos, adeo ut neminem veritus et imperterritus excelsa aboleret, aliaque heroica opera pro promovendo Dei honore et gloria animo destinaret. Vide hic quid faciat pietas piaque intentio, quæ nil timet, et omnia audet Deo secundante. Talis fuit hoc ævo Pius V Pontifex, qui Deo nixus reges non timuit, sed regum, imo et Turcarum fuit terror et flagellum. Sanctitas enim omnibus est terrori, æque ac venerationi.


Versus 7: Misit de Principibus Suis

7. MISIT DE PRINCIPIBUS SUIS, — scilicet principes aulæ suæ, qui suo jussu abolitis idolis, unius Dei cultum et custodiam legis Mosaicæ restituerent. Quocirca misit cum eis Levitas ac Sacerdotes, ut docerent populum leges Domini. Insignis hic fuit zelus regis Josaphat, quem olim imitati sunt S. Stephanus Hungarorum primus rex, S. Ludovicus Francorum, S. Wenceslaus dux Bohemorum, et nostro ævo reges Hispaniæ et Lusitaniæ, qui magnis impensis Indias utrasque subjugarunt, ut earum incolas ad veri Dei cognitionem et cultum per viros religiosos traducerent.


Versus 12: Domos ad Instar Turrium

12. ÆDIFICAVIT IN JUDÆA DOMOS AD INSTAR TURRIUM. — Hebraice palatia tam excelsa et munita ut turres viderentur. Fecit hoc ad Judææ tum ornatum, tum munimen. Sicut Burgundiones contra incursum Wandalorum, Alanorum, Gothorum, etc., ædificarunt πυργούς, id est burges et turres; indeque Burgundiones sunt appellati.


Versus 16: Amasias Consecratus Domino

16. AMASIAS CONSECRATUS DOMINO. — Hebraice המתנדב hammitnaddab, id est, ut Vatablus, qui sponte se obtulit Domino, hoc est, militiæ sacræ se devovit, ut pugnaret pro Deo Deique cultu contra idola et idololatras, ac pro fideli et pio rege suo Josaphat. Similes olim fuere milites Templi sive Templarii, qui militiæ sacræ se devoverunt pro tutela terræ sanctæ et templi Jerosolymitani. Vide S. Bernardum in sermone ad milites Templi.


Versus 18: Centum Octoginta Millia

18. ET CUM EO CENTUM OCTOGINTA MILLIA. — Universim Josaphat sub signis habuit undecies centena et sexaginta bellatorum millia, Deo cum prosperante: quia præter tribus Judæ et Benjamin potentes et numerosas sibi subditas, multi ex decem tribubus avitæ religionis studiosi et prosperitate Josaphat illecti ad Jerusalem transfugerunt, ut dictum est cap. xv, 9.