Cornelius a Lapide

II Paralipomenon XIX


Index


Synopsis Capitis

Jehu propheta arguit Josaphat, quod cum impio Achab fœdus inierit; unde Josaphat zelum cultus divini adauget, ac judices de servanda justitia, Sacerdotes et Levitas de populo pie erudiendo admonet.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 19:1-11

1. Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem. 2. Cui occurrit Jehu filius Hanani Videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris; 3. sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum. 4. Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem: rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum. 5. Constituitque judices terræ in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca, 6. et præcipiens judicibus: Videte, ait, quid faciatis; non enim hominis exercetis judicium, sed Domini: et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit. 7. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. 8. In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israel, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus. 9. Præcepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter, et corde perfecto. 10. Omnem causam quæ venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quæstio est de lege, de mandato, de cæremoniis, de justificationibus: ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos, et super fratres vestros: sic ergo agentes non peccabitis. 11. Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his, quæ ad Deum pertinent, præsidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit, quæ ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis, confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.


Versus 2: Impio Praebes Auxilium

2. IMPIO PRÆBES AUXILIUM, ET HIS QUI ODERUNT DOMINUM AMICITIA JUNGERIS, — et affinitate, dando filiam impii Achab, scilicet Athaliam, uxorem filio tuo Joram. Hoc enim indignum est, ut scilicet eos faciamus nobis amicos, qui Dei sunt hostes, et quorum Deus est hostis; nisi necessitas aut magna utilitas cogat, æque ac periculosum, ut patuit ex eventu. Athalia enim pervertit Joram et Judæos. Unde David, Psalm. CXXXVIII, 21, profitetur se hostem hostium Dei: « Nonne, inquit, qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. » Quocirca subjungit Deus per Jehu prophetam:

ET IDCIRCO IRAM (castigationem et vindictam acrem) QUIDEM DOMINI MEREBARIS; SED BONA OPERA INVENTA SUNT IN TE, — scilicet pietatis, et zeli in evertenda idololatria, et tuendo promovendoque Dei cultu, ob quæ Deus tibi omnem culpam, æque ac pænam condonat.


Versus 6: Non Hominis Exercetis Judicium Sed Domini

6. NON ENIM HOMINIS EXERCETIS JUDICIUM, SED DOMINI, — q. d. Non tam mei, quam Dei estis vicarii, a Deo scilicet per me constituti estis judices populi sui, ut eum juste sancteque judicetis; quare ipse a vobis rationem justitiæ vel præstitæ, vel neglectæ severam exiget, ac pro meritis præmiabit, vel puniet. Cogitent hoc sæpeque ruminent principes et judices; scilicet se Dei judicium exercere, ac proinde coram Deo ita vere et sincere judicent, sicut Deus ipse judicaret, et sicut judicandum esse ipse eis ostendet in die judicii. Qui hoc cogitat, nec favore, nec amicitia, nec donis, nec minis a recto justitiæ tramite inflecti se sinit. Nam ut subdit:

NON EST ENIM APUD DOMINUM DEUM NOSTRUM INIQUITAS, — id est ut Septuaginta injustitia; Hebræus עולה aula, id est perversitas, sive perversio et eversio justitiæ, ut vel personas, vel munera accipiat, ut sequitur. Ita Vatablus.