Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Josaphat Moabitas, Ammonitas et Syros non tam armis, quam oratione et jejunio superat et spoliat. Denique, vers. 35, Eleazar propheta arguit Josaphat ob fœdus cum Ochozia impio rege Israel initum, ideoque naves utriusque ituras in Tharsis confractas esse asserit.
Textus Vulgatae: II Paralipomenon 20:1-37
1. Post hæc congregati sunt filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis ad Josaphat, ut pugnarent contra eum. 2. Veneruntque nuntii et indicaverunt Josaphat, dicentes: Venit contra te multitudo magna, de his locis quæ trans mare sunt, et de Syria; et ecce consistunt in Asasonthamar, quæ est Engaddi. 3. Josaphat autem, timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum, et prædicavit jejunium universo Juda. 4. Congregatusque est Judas ad deprecandum Dominum: sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum. 5. Cumque stetisset Josaphat in medio cœtu Juda, et Jerusalem, in domo Domini ante atrium novum, 6. ait: Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in cœlo, et dominaris cunctis regnis Gentium; in manu tua est fortitudo, et potentia, nec quisquam tibi potest resistere. 7. Nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terræ hujus coram populo tuo Israel, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum? 8. Habitaveruntque in ea, et exstruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo, dicentes: 9. Si irruerint super nos mala, gladius judicii, pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum, et clamabimus ad te in tribulationibus nostris; et exaudies salvosque facies. 10. Nunc igitur ecce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessisti Israel ut transirent, quando egrediebantur de Ægypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt illos: 11. e contrario agunt, et nituntur ejicere nos de possessione quam tradidisti nobis. 12. Deus noster, ergo non judicabis eos? In nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quæ irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. 13. Omnis vero Juda stabat coram Domino, cum parvulis, et uxoribus, et liberis suis. 14. Erat autem Jahaziel filius Zachariæ, filii Banaiæ, filii Jehiel, filii Mathaniæ, Levites de filiis Asaph, super quem factus est Spiritus Domini in medio turbæ, 15. et ait: Attendite, omnis Juda, et qui habitatis Jerusalem, et tu rex Josaphat: Hæc dicit Dominus vobis: Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem; non est enim vestra pugna, sed Dei. 16. Cras descendetis contra eos: ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis, qui est contra solitudinem Jeruel. 17. Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Juda et Jerusalem: Nolite timere, nec paveatis; cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. 18. Josaphat ergo et Juda, et omnes habitatores Jerusalem, ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum. 19. Porro Levitæ de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israel voce magna in excelsum. 20. Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue; profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis; credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera. 21. Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini, ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent: Confitemini Domino, quoniam in æternum misericordia ejus. 22. Cumque cœpissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam, et percussi sunt. 23. Namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos: cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus. 24. Porro Juda, cum venisset ad speculam quæ respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam, qui necem potuisset evadere. 25. Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo, ad detrahenda spolia mortuorum: inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt, ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre præ prædæ magnitudine. 26. Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis: etenim quoniam ibi benedixerunt Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in præsentem diem. 27. Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum lætitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis. 28. Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini. 29. Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum, cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israel. 30. Quievitque regnum Josaphat, et præbuit ei Deus pacem per circuitum. 31. Regnavit igitur Josaphat super Judam, et erat triginta quinque annorum, cum regnare cœpisset: viginti autem et quinque annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Azuba filia Selahi. 32. Et ambulavit in via patris sui Asa, nec declinavit ab ea, faciens quæ placita erant coram Domino. 33. Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum. 34. Reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quæ digessit in Libros regum Israel. 35. Post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israel, cujus opera fuerunt impiissima. 36. Et particeps fuit ut facerent naves, quæ irent in Tharsis: feceruntque classem in Asiongaber. 37. Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens: Quia habuisti fœdus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritæque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.
Versus 1: Filii Ammon
1. FILII AMMON ET CUM EIS DE AMMONITIS, — hoc est de Idumæis; hi enim, ne viderentur contra Judæos fratres suos pugnare, vocabant se Ammonitas. Ita Auctor Tradit. apud S. Hieronymum hic: « Ammonitas, ait, Idumæos vult intelligi, qui ob reverentiam paterni nominis (Esau, qui erat frater Jacob patris Idumæorum), nolebant in pristino habitu arma movere contra Israel; sed transfigurabant se in habitum Ammonitarum. »
Versus 2: De His Locis Quae Trans Mare Sunt
2. DE HIS LOCIS QUÆ SUNT TRANS MARE (scilicet Mortuum, sive lacum Asphaltidem, illoque trajecto castra metantur in) ENGADDI, — puta in limitibus regni Juda; Syria enim separabatur a Juda mari Mortuo, ait Vatablus.
Versus 5: Atrium Novum
5. ATRIUM NOVUM, — scilicet innovatum, vel de novo templo adjectum: cum enim Salomon amplissima fecisset templi atria, ut totum populum 12 tribuum caperet; deinde vero decem tribubus fecissent schisma a Roboam et templo, hinc multæ atrii partes, utpote vacuæ fuere occlusæ, vel ad alios usus deputatæ. At vero sub Josaphat crescente multitudine fidelium, et populi tam Juda, quam eorum qui e decem tribubus transfugerant ad Juda, necessum fuit earum aliquas rursum aperiri et innovari, ut tantum populum caperent; et hoc est: « Atrium novum, » id est innovatum, et de novo usibus templi et populi accommodatum.
Versus 12: Cum Ignoremus Quid Agere Debeamus
12. SED CUM IGNOREMUS QUID AGERE DEBEAMUS, HOC SOLUM HABEMUS RESIDUI, UT OCULOS NOSTROS DIRIGAMUS AD TE. — Nota hoc Josaphat consilium piissimum et utilissimum: « Cum ergo omni humano auxilio destitueris, vicinum est divinum, » ut aiebat Philo legatus ad Caium, si illud invoces; Dei enim proprium est in arctis succurrere, ac desperata restituere: ibi enim maxime suam clementiam et potentiam ostendit. Hoc ergo opus, uti divinitati est congruum, sic et Deo proprium.
Versus 13: Omnis Juda Stabat Coram Domino
13. OMNIS JUDA STABAT CORAM DOMINO CUM PARVULIS, ET UXORIBUS, ET LIBERIS SUIS. — Ecce hic patet antiquitas Litaniæ sive Orationis publicæ et communis, qua in publica calamitate publice omnes cujusvis sexus et ætatis conveniunt; ut unanimi voce, et quasi una omnium comploratione Dei misericordiam et opem implorent, Deoque quasi vim faciant: « Hæc enim vis grata est Deo, » ait Tertullianus in Apologetico. Idem fecere Ninivitæ, Jonæ III, 5, et Machabæi, II Machab. III, 18 et seq., ac Judæi tempore Judith, cap. iv, vers. 9. Et hoc est quod faciendum monet Joel, cap. ii: « Coadunate senes, congregate parvulos et sugentes ubera. » Idem fecit S. Gregorius in peste quæ Romam et Italiam populabatur. Indixit enim publicas omnium ordinum Litanias, easque in varias classes distribuit, ac omnibus Dei opem inclamantibus, Deus pestem stitit, ut habet ejus Vita.
Versus 33: Excelsa Non Abstulit
33. VERUMTAMEN EXCELSA NON ABSTULIT. — « Excelsa » Deo vero dicata intellige; nam excelsa idolorum abstulit, ut dictum est. Causam subdit: Et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum, — scilicet perfecte et totaliter; nam adhuc immolabat Deo in excelsis, cum Deus jussisset ut in solo templo Jerosolymæ sibi sacrificaretur.
Versus 34: Scripta Sunt in Verbis Jehu
34. SCRIPTA SUNT IN VERBIS JEHU FILII HANANI, QUÆ DIGESSIT IN LIBROS REGUM ISRAEL, — puta in libros Chronicorum sive Diariorum, quibus conscripsit gesta regum Israel. Hinc patet Jehu esse auctorem, saltem ex parte, libri toties citati, scilicet chronicorum regum Israel, eumque diversum esse ab hoc libro Paralipomenon, cum in eo hic citetur.
Versus 36: Naves Quae Irent in Tharsis
36. NAVES QUÆ IRENT IN THARSIS. — Vide dicta cap. ix, vers. 21. Nota ex hoc loco, Deum sæpe piorum principum conatus frustrari, eo quod impiorum regum vel militum ope utantur. Ideo enim contrivit naves pii Josaphat, quod junctæ essent navibus Ochoziæ impii regis Israel. Simili modo Deus per prophetam jussit Amasiæ, impios Israelitas, licet centum talentis argenti jam conductos, ab exercitu domum remittere, cap. xxv, 6.