Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pio Josaphat succedit impius filius Joram qui fratres suos et nonnullos principum occidit. Quare Elias ad eum litteras e paradiso mittit, quibus ei gravem morbum mortemque, ac toti regno cladem denuntiat; quæ omnia reipsa evenerunt.
Textus Vulgatae: II Paralipomenon 21:1-20
1. Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David: regnavitque Joram filius ejus pro eo. 2. Qui habuit fratres, filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michael, et Saphatiam, omnes hi, filii Josaphat regis Juda. 3. Deditque eis pater suus multa munera argenti, et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda: regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus. 4. Surrexit ergo Joram super regnum patris sui: cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israel. 5. Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare cœpisset: et octo annis regnavit in Jerusalem. 6. Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab: filia quippe Achab erat uxor ejus, et fecit malum in conspectu Domini. 7. Noluit autem Dominus disperdere domum David, propter pactum quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore. 8. In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Judæ, et constituit sibi regem. 9. Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus. 10. Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda, usque ad hanc diem: eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum: 11. insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et prævaricari Judam. 12. Allatæ sunt autem ei litteræ ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda, 13. sed incessisti per iter regum Israel, et fornicari fecisti Judam, et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti: 14. ecce Dominus percutiet te plaga magna, cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua; 15. tu autem ægrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies. 16. Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philistinorum, et Arabum, qui confines sunt Æthiopibus, 17. et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam, quæ inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat. 18. Et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. 19. Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis, exsequias, sicut fecerat majoribus ejus. 20. Triginta duorum annorum fuit, cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in Civitate David: verumtamen non in sepulcro regum.
Versus 4: Occidit Omnes Fratres Suos Gladio
4. OCCIDIT OMNES FRATRES SUOS GLADIO, ET QUOSDAM DE PRINCIPIBUS, — forte eo quod ipsi se ejus novæ religioni et idololatriæ opponerent. Quod si ita est, ipsi revera occubuerunt ut martyres.
Versus 7: Lucernam
7. LUCERNAM, — id est successionem stirpis regiæ et splendidæ. Vide Psal. cxxxi, 17.
Versus 10: Rebellavit Edom
10. ATTAMEN REBELLAVIT EDOM. — Idumæa scilicet excussit jugum impii Joram regis Juda; tuncque impleta est prophetia Jacob, Genes. xxvii, 40, prædicentis quod Esau excuteret jugum Jacob, puta quod Idumæi excuterent jugum Judæorum.
EO TEMPORE ET LOBNA RECESSIT. — Urbs erat prisca in tribu Juda, q. d. Non tantum exteri Idumæi, sed et subditi Lobnenses impio Joram licet regi suo, rebellarunt. Audi Adrichomium in Descriptione tribus Juda, num. 176: « Lebna quæ et Lobna et Labana, urbs Levitarum fortis et munita, non longe a Lachis dissita, habuerat priscis temporibus regem; quo interfecto, Josue etiam ipsam expugnavit. Postquam ad Monarchiam devenisset status Judæorum, propter impietatem regis Joram filii Josaphat defecit ab eo Lebna; tandem obsessa fuit a Sennacherib rege Assyriorum. Nunc villa est in regione Eleutheropolitana, quæ appellatur Lobna, de qua scribit Isaias, ut auctor Hieronymus. Quidam hanc ponunt in tribu Dan. »
Versus 12: Litterae ab Elia Propheta
12. ALLATÆ AUTEM SUNT EI LITTERÆ AB ELIA PROPHETA. — Quæres: Quænam, quales, quando et quomodo ab Elia scriptæ et missæ sunt hæ litteræ? Nota Eliam jam pridem e terra raptum fuisse curru igneo in cœlum. Nam tempore Josaphat, qui fuit pater hujus Joram, florebat et prophetabat Eliseus, qui Eliæ jam rapto successit, ut patet IV Reg. III, 11. Quod enim Cajetanus censet alium hunc esse Eliam, et diversum a Thesbite, non habet speciem verisimilitudinis, et nove sine fundamento dicitur. Tale quoque est, quod ait Vatablus, per Eliam hic intelligi Eliseum, eo quod ipsi spiritus Eliæ insedisset. Alii ut Emmanuel Sa opinantur Eliam ante raptum has litteras scripsisse, et dedisse Eliseo vel alicui simili, ut eas post raptum suum traderet regi Joram. Verum alii passim censent Eliam ex paradiso, vel loco in quo ipse post raptum degit cum Enoch, has litteras misisse, sive per Angelum forma humana indutum, sive per Eliseum aliumve prophetam, vel virum fidelem, ad regem Joram. Itaque sicut in Transfiguratione Christi apparuit Petro, Jacobo et Joanni Elias cum Moyse, sic et idem apparuit hic alicui viro, eique litteras a se scriptas ad Joram perferendas dedit. Ita Hebræi in Seder-Olam, cap. xvii, Lyranus, Serarius, Sanchez, Bellarminus, et Salianus, qui censent has litteras datas ab Elia nono anno post raptum; raptum enim fuisse anno 19 Josaphat qui deinde adhuc sex annos regnavit, scilicet usque ad annum 25; litteras vero has fuisse datas anno tertio vel quarto Joram, quod scilicet ipse solus post patrem Josaphat vita functum regnabat. Scripsit autem ex paradiso, ut magis percelleret impium Joram et converteret, utque ostenderet quantam ipse et Sancti, etiam post hanc vitam, hominum fidelium præsertim, habeant curam. Idem censent Genebrardus, lib. I Chronol., Josephus Acosta, lib. III De Noviss. Temp., cap. vii, Aben Ezra et Petrus Figuerius in cap. iv Malachiæ, Thomas Malvenda, lib. IX De Antichristo, cap. ii. Porro hisce litteris Elias graviter increpat Joram, quod a Deo æque ac religione patris sui Josaphat desciverit, quodque fratres suos quasi parricida occiderit, ac eidem minatur triplicem plagam: scilicet primo, publicam bonorum tam ipsius regis quam regni populique expilationem, æque ac uxorum et filiorum ejus rapinam, quam mox intulerunt Philistæi, Arabes et Æthiopes, ut dicitur vers. 16. Secundo, gravem morbum et longam duorum annorum tabem, ita ut viscera egeret, itaque in doloribus et fœtoribus infelicem animam exhalet, vers. 18. Tertio, quod carebit honore regiæ sepulturæ. Hanc tertiam pænam non exprimit Elias, sed hæc e duabus prioribus, atque ex infami ejus vita et morte consecuta est, ut patet vers. 19.
Versus 17: Nisi Joachaz
17. NISI JOACHAZ. — Hic est qui inverso nomine dictus est Ochozias. Hic enim solus superstes Joram patri in regno successit, ut patet cap. seq. vers. 1. Ita Beda.
Versus 19: Non Fecit Ei Populus Exsequias
19. ET NON FECIT EI POPULUS SECUNDUM MOREM COMBUSTIONIS, EXSEQUIAS, SICUT FECERAT MAJORIBUS EJUS, — comburendo, non cadaver regis (illud enim sepeliebatur in sepulcro David et Salomonis, vel proprio ad hoc magnifice quasi mausolæo erecto), sed juxta cadaver, aromata et unguenta pretiosa; idque « ambitione » et pompa « magna » factum est Asæ avo Joram, cap. xvi, vers. 14. Vide dicta Jerem. cap. xxxiv, vers. 5.