Cornelius a Lapide

II Paralipomenon XXII


Index


Synopsis Capitis

Impio Joram succedit filius impius Ochozias, quem cum Joram rege Israel occidit Jehu. Athalia uxor Joram omnes filios Ochoziæ occidit, unico Joas parvulo excepto, quem Josabeth amita furtim neci subtraxit. Sola ergo regnat Athalia.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 22:1-12

1. Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum, regem pro eo: omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum, qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda. 2. Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Athalia filia Amri. 3. Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim ejus impulit eum ut impie ageret. 4. Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus. 5. Ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Joram filio Achab rege Israel, in bellum contra Hazael regem Syriæ in Ramoth Galaad: vulneraveruntque Syri Joram. 6. Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel: multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Joram rex Juda, descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel ægrotantem. 7. Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Joram: et cum venisset et egrederetur cum eo adversum Jehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab. 8. Cum ergo everteret Jehu domum Achab, invenit principes Juda, et filios fratrum Ochoziæ, qui ministrabant ei, et interfecit illos. 9. Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria: adductumque ad se occidit, et sepelierunt eum: eo quod esset filius Josaphat qui quæsierat Dominum in toto corde suo, nec erat ultra spes aliqua, ut de stirpe quis regnaret Ochoziæ. 10. Siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram. 11. Porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziæ, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum: Josabeth autem, quæ absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Joiadæ Pontificis, soror Ochoziæ, et idcirco Athalia non interfecit eum. 12. Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.


Versus 1: Ochoziam

1. OCHOZIAM. — Hic est qui inverse vocatus est Joachaz, cap. præcedenti, vers. 17.


Versus 2: Quadraginta Duorum Annorum Erat Ochozias

2. QUADRAGINTA DUORUM ANNORUM ERAT OCHOZIAS, CUM REGNARE CŒPISSET. — Grandis est hic quæstio et antilogia; nam IV Regum cap. viii, vers. 26, dicitur: « Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, » quia, ut præcessit, Joram cœpit regnare cum 32 esset annorum, regnavitque 8 annis, mortuusque est anno ætatis 40, ait Josephus; mox successit ei filius Ochozias, ergo is non potuit esse 42 annorum, alioqui enim biennio fuisset senior patre suo Joram, qui mortuus est anno ætatis quadragesimo; fuit igitur tum Ochozias 22 annorum.

Quarto ergo Cajetanus, Bellarminus in manuscripta concordia annorum regum Israel et Juda, quam penes me habeo, Torniellus, Salianus, Mariana, Scaliger et alii censent hic esse mendum, pro 42 substituendos 22 annos. Sic enim clare dicitur IV Reg. cap. viii, vers. 26: « 22 annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, » et sic habent hoc loco Septuaginta Romæ correcti. Viginti, inquiunt, annorum erat Ochozias; et in Notis additur alios codices habere: Viginti duorum annorum. Ac facile in Hebræo pro עשרים Esrim, id est viginti, irrepsisse potuit arbaim, id est 40: facilius in ciphris irrepsit error, ut pro בכ id est 22, positum sit מב id est 42, ait Mariana; nam beth et mem charactere sunt affines. Atque hæc videtur origo fuisse mendi. Fateor omnes Codices Hebræos et Latinos hoc loco habere 42, non 22; sed argumenta cogunt ut pro 42 reponatur 22. Nulla enim alia solutio solida hic afferri potest; neque Interpretes, sed ipsa S. Scriptura corrigit seipsam a descriptoribus vitiatam, scilicet Liber Regum corrigit Librum Paralipomenon in annis jam dictis, scriptorum vitio corruptis. Plura in editione vulgata a Romanis correcta sunt et plura corrigi possent, uti ipsi correctores in præfatione fatentur, atque error in numeris facile contingit, nec spectat ad fidem vel bonos mores. Sic multi demunt Cainan a serie generationum in genealogia Christi, cum tamen constanter habeant omnia exemplaria Græca, Latina, Syra, Arabica, etc., Lucæ cap. III, vers. 36. Denique hoc loco pro 42 annorum, Syrus habet: 22 annorum erat Ochozias. Sic quoque habet Arabicus uterque, scilicet Antiochenus, sive montis Sinai, et Alexandrinus, sive Cophticus, uti mihi Romæ asseveravit Illustrissimus Dominus Sergius Risius Maronita, Archiepiscopus Damascenus.

ATHALIA FILIA AMRI. — « Filia, » id est neptis. Erat enim filia Achab qui erat filius Amri, ut patet cap. præcedenti, vers. 6, et IV Reg. cap. viii, vers. 18.


Versus 10: Interfecit Omnem Stirpem Regiam

10. INTERFECIT OMNEM STIRPEM REGIAM, — scilicet omnes filios filii sui Ochoziæ regis, quos ipse multos ex multis uxoribus (uti tum regibus mos erat) susceperat. Occidit ergo omnes suos ex filio Ochozia nepotes, ut iis quasi hæredibus regni sublatis, ipsa sola quasi avia libere et impune regnaret. Vide ad quanta parricidia feminam adegerit regnandi cupido et libido.


Versus 11: Josabeth Filia Regis

11. PORRO JOSABETH FILIA REGIS JORAM (non e Athalia, sed ex alia uxore) FURATA EST EUM (Joas) DE MEDIO FILIORUM REGIS CUM INTERFICERENTUR, — « quem inter cæsorum fratrum cadavera, ait Josephus, opinione Athaliæ mortuum nutricis opera ablatum furtim domi suæ abdidit, et solo marito (Joiada Pontifice) conscio sex annis abscondit in templo in cubiculo lectulorum, » id est in una exedra, sive cubiculo, ubi erat triclinium in quo vescebantur Sacerdotes et Levitæ, qui vice sua illa hebdomade deserviebant templo. Tales enim exedræ plurimæ erant circa templum, ideoque et ipse templum, id est templi appendices vocantur.