Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Joiada Pontifex Joas septennem in regem ungit, Athaliam ejus aviam regnantem occidit, Dei cultum restituit, aras et delubra Baal evertit.
Textus Vulgatae: II Paralipomenon 23:1-21
1. Anno autem septimo confortatus Joiada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiæ, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis fœdus. 2. Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Israel, veneruntque in Jerusalem. 3. Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege: dixitque ad eos Joiada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David. 4. Iste est ergo sermo quem facietis: 5. Tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, Sacerdotum, et Levitarum, et janitorum, erit in portis: tertia vero pars ad domum regis: et tertia ad portam, quæ appellatur Fundamenti: omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini. 6. Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi Sacerdotes et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt: et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. 7. Levitæ autem circumdent regem, habentes singuli arma sua: (et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur) sintque cum rege et intrante et egrediente. 8. Fecerunt ergo Levitæ, et universus Juda, juxta omnia quæ præceperat Joiada Pontifex, et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum, et egressuri erant: siquidem Joiada Pontifex non dimiserat abire turmas, quæ sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. 9. Deditque Joiada Sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini. 10. Constituitque omnem populum tenentium pugiones, a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram coram altari, et templo, per circuitum regis. 11. Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema, et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Joiada Pontifex, et filii ejus: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex. 12. Quod cum audisset Athalia vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. 13. Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terræ gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: Insidiæ, insidiæ. 14. Egressus autem Joiada Pontifex ad centuriones, et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Præcepitque Sacerdos ne occideretur in domo Domini. 15. Et imposuerunt cervicibus ejus manus: cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi. 16. Pepigit autem Joiada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. 17. Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam: et altaria ac simulacra illius confregerunt: Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras. 18. Constituit autem Joiada præpositos in domo Domini, sub manibus Sacerdotum et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis juxta dispositionem David. 19. Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re. 20. Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros ac principes populi, et omne vulgus terræ, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium portæ superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali. 21. Lætatusque est omnis populus terræ, et urbs quievit: porro Athalia interfecta est gladio.
Hoc caput explicui IV Reg. XI.
Versus 1: Confortatus Joiada
1. ANNO AUTEM SEPTIMO CONFORTATUS (a Deo) JOIADA. — Fuit hic Pontifex magni animi et virtutis, qui regiam stirpem in regnum restituit, vixitque 130 annos, II Paralipomen. xxiv, 15. Nonnulli cum nostro Henrico Samerio in Chronol. putant eum non fuisse summum Pontificem, sed principem Sacerdotum in tribu Juda, scilicet eorum qui dispersi erant per tribum Juda, ejusque curam gerebant. Ratio eorum est, quod in Catalogo summorum Pontificum, qui exstat I Paral. cap. vi, et I Esdræ vii, 1, et apud Josephum, lib. X Antiq. cap. xi, non nominetur Joiada. Verum chronicon Hebræorum Joiada collocat in numero summorum Pontificum. Rursum Josephus eum vocat ἀρχίερεα, et Scriptura eum vocat Pontificem et « principem Sacerdotum, » ac in Hebræo, primum sacerdotem, et caput sacerdotum, id est summum Pontificem. Accedit ratio quod ipse regem Joas in regnum restituerit et regem unxerit: hoc autem erat munus summi Pontificis. Rursum, mandata et imperia quæ ipse hic dat omnibus Sacerdotibus, Levitis, totique populo in custodiendo rege et templo, arguunt eum fuisse summum omnium Pontificem. Porro nec Josephus, nec Scriptura, I Paralip. vi, et I Esdræ vii, 1, omnes recenset Pontifices, sed aliquos omittit; nam a rege Josaphat usque ad Josiam, quod fuit spatium 238 annorum, numerant tantum quatuor Pontifices, scilicet Achitob, Meraioth, Sadoc et Sellum; quorum quisque debuisset 59 annos fungi Pontificatu, quod est incredibile. Joiada ergo et alii nonnulli omissi sunt, eo quod non esset ex Eleazaro primo Aaronis filio, cui jure primogenituræ debebatur Pontificatus progenitoris. Forte etiam Joiada, uti et multi alii, aliud habuit nomen. Unde nonnulli putant eum qui a Josepho inter Pontifices ponitur, vocaturque Sedeas, esse Joiadam, et sequentem Julum esse Zachariam filium Joiadæ. Zachariam enim patri Joiadæ in Pontificatu successisse censent Abulensis, Torniellus et alii, licet chronicon Hebræorum quod sequitur Genebrardus et Salianus asserat Joiadæ successisse Pedaiam. Joiada ergo restituit religionem æque ac regnum Judæ, ideoque a Joas rege post mortem sepultus est in sepulcro regum. Unde chronicon Hebræorum hoc Joiadæ dat epitaphium et elogium: « Senuit Joiada plenus dierum, et mortuus est cum esset 130 annorum. Nempe oriente in diebus Salomonis labe (idololatriæ) et ruina natus est simul Joiada qui eam corrigeret. » Natus est enim Joiada sub annum regni Salomonis 35, mortuus vero anno 28 Joas regis Juda. Ita Salianus.
Versus 5: Qui Veniunt ad Sabbatum
5. QUI VENIUNT AD SABBATUM, — ut sabbato vicem hebdomadæ suæ ad serviendum in templo inchoent; Judæi enim a sabbato hebdomadam inchoabant, sicut nos a Dominica, et eodem recurrente illam finiebant.
Versus 6: Reliquum Vulgus Observet Custodias Domini
6. RELIQUUM VULGUS (tum Levitarum, tum populi fidelis) OBSERVET CUSTODIAS DOMINI, — id est, fungatur officio suo in atrio domus Domini, sive templi; scilicet ut si quis tumultus oriatur ex militibus quos Athalia submiserit ad occidendum Joas, ipsi eos sistant, impediant et repellant. Idcirco enim jusserat vers. 5, dicens: « Reliquum vulgus sit in atriis domus Domini; » puta in atrio, quod erat quasi templum laicorum, ac in varia minora atria erat divisum. Voluit enim Joiada novellum regem puerum, non tantum Levitarum, sed et populi fidelis præsidio communiri, ne qua ei vis aut fraus fieret ab Athalia avia impia.
Versus 20: Portae Superioris
20. PORTÆ SUPERIORIS. — Hæc erat porta templi, quæ ducebat ad regis palatium. Dicitur « superior, » quia altior erat regia, ex qua in inferiori loco constituta per hanc portam in templum ascendebatur, patet IV Reg. xi, 6 et 19. Eadem porta vers. 5, vocatur, « fundamenti, » quia in ipsis fundamentis templi, id est in Mello erecta: ita Vilalpandus, pag. 219; hæc præ cæteris jussa fuit custodiri, quia per hanc Athalia ex regia ventura erat in templum cum suo milite et satellite.