Cornelius a Lapide

II Paralipomenon XXIV


Index


Synopsis Capitis

Joas rex sub Joiada Pontifice rite Deum colit; at eo mortuo deflectens ad idola, ideoque reprehensus a Zacharia filio Joiadæ, eum in atrio templi lapidat et necat. Quare anno sequenti Deus Judæam Syris spoliandam tradit, et Joas regem per ejus famulos occidit.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 24:1-27

1. Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem, nomen matris ejus Sebia de Bersabee. 2. Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Joiadæ Sacerdotis. 3. Accepit autem ei Joiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias. 4. Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini. 5. Congregavitque Sacerdotes, et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri, per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levitæ egere negligentius. 6. Vocavitque rex Joiadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam, quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii? 7. Athalia enim impiissima, et filii ejus destruxerunt domum Dei; et de universis, quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim. 8. Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam, posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus. 9. Et prædicatum est in Juda et Jerusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israel in deserto. 10. Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus: et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur. 11. Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus Sacerdos constituerat: effundebantque pecuniam quæ erat in arca: porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies, et congregata est infinita pecunia, 12. quam dederunt rex et Joiada his qui præerant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur. 13. Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt. 14. Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cætera vasa aurea et argentea: et offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Joiadæ. 15. Senuit autem Joiada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum, 16. sepelieruntque eum in Civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel, et cum domo ejus. 17. Postquam autem obiit Joiada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem; qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis. 18. Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum. 19. Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes, illi audire nolebant. 20. Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Joiadæ Sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos? 21. Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini. 22. Et non est recordatus Joas rex misericordiæ, quam fecerat Joiada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat. 23. Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ: venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum. 24. Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum: in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia. 25. Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui, in ultionem sanguinis filii Joiadæ Sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in Civitate David, sed non in sepulcris regum. 26. Insidiati vero sunt ei, Zabad filius Semmaath Ammanitidis, et Jozabad filius Semarith Moabitidis. 27. Porro filii ejus, ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in Libro Regum: regnavit autem Amasias filius ejus pro eo.

Hoc caput explicui IV Reg. XII.


Versus 22: Videat Dominus et Requirat

22. QUI (Zacharias) CUM MORERETUR, AIT: VIDEAT DOMINUS ET REQUIRAT. — « Videat, » scilicet meam innocentiam et probitatem, qua ex officio meo (erat enim Pontifex) regem idola colentem reprehendo. « Videat » pariter regis impietatem et ingratitudinem, qua me filium Joiadæ Pontificis, et avunculi sui, cui vitam et regnum debet, ingrate, injuste et impie interficit. « Et requirat, » ut meam necem tantaque scelera justo judicio puniat et ulciscatur. Dixit hoc Zacharias ex zelo justitiæ, qui fuit spiritus Eliæ et veteris Testamenti. At in novo Christus et Apostoli a Judæis occisi non vindictam, sed veniam a Deo occisoribus precabantur. Unde Christus in cruce: « Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt, » Matth. cap. xxvii, et Stephanus cum lapidaretur, ut hic Zacharias: « Domine, inquit, ne statuas illis hoc peccatum, » Actorum cap. vii.

Secundo, in Joas regem ignominiosa exercuit judicia, ut dicitur vers. 24, exprobrans illi suam ingratitudinem et perfidiam, ac probris variisque ignominiis, atque ut videtur, plagis eum afficiens, qualibus Sedeciam perfidum affecit Nabuchodonosor, IV Reg. xxv.

Tertio, ex hisce probris et plagis, ac ex nova Dei castigatione Joas incidit in morbum gravem, qui ei dolores et languores magnos creavit, vers. 25.

Quarto, servi ejus contra eum conjurarunt, eumque decumbentem in lecto mactarunt in domo Mello, quæ vicina erat palatio. Addit Josephus hos conjuratos fuisse amicos Zachariæ, unde vers. 25, hic dicuntur eum occidisse « in ultionem sanguinis Zachariæ, filii Joiadæ. » Denique S. Hieronymus, S. Thomas, Abulensis, Jansenius, Maldonatus, Barradius et alii censent hunc esse Zachariam, cujus necem Judæis exprobrat Christus, eisque excidium minatur dicens: « Ut veniat super vos omnis sanguis, etc. a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare, » Matth. xxiii; vide ibi dicta. Denique ob templum cæde et sanguine hujus Zachariæ pollutum, deinceps defecisse in templo oracula et responsa divina tradit S. Epiphanius in Vita Zachariæ, et ex eo Genebrardus in Chronol.