Cornelius a Lapide

II Paralipomenon XXV


Index


Synopsis Capitis

Amasias rex ulciscitur necem patris sui Joas, ac Idumæos prælio superat; sed in idololatriam prolapsus a Joas rege Israel profligatur, capitur et spoliatur, atque a suis in Lachis trucidatur.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 25:1-28

1. Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem, nomen matris ejus Joadan de Jerusalem. 2. Fecitque bonum in conspectu Domini: verumtamen non in corde perfecto. 3. Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos, qui occiderant regem patrem suum, 4. sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in Libro legis Moysi, ubi præcepit Dominus dicens: Non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur. 5. Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin: et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia juvenum, qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum. 6. Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum, centum talentis argenti. 7. Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel: non est enim Dominus cum Israel, et cunctis filiis Ephraim: 8. quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est adjuvare et in fugam convertere. 9. Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israel? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura. 10. Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum; at illi contra Judam vehementer irati reversi sunt in regionem suam. 11. Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in Vallem salinarum, percussitque filios Seir decem millia, 12. et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad præruptum cujusdam petræ, præcipitaveruntque eos de summo in præceps, qui universi crepuerunt. 13. At ille exercitus, quem remiserat Amasias ne secum iret ad prælium, diffusus est in civitatibus Juda, a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit prædam magnam. 14. Amasias vero post cædem Idumæorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum. 15. Quamobrem iratus Dominus contra Amasiam, misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua? 16. Cumque hæc ille loqueretur: respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce ne interficiam te. Discedensque propheta, Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo. 17. Igitur Amasias rex Juda, inito pessimo consilio, misit ad Joas filium Joachaz filii Jehu, regem Israel, dicens: Veni, videamus nos mutuo. 18. At ille remisit nuntios, dicens: Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem; et ecce bestiæ, quæ erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum. 19. Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam; sede in domo tua, cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum? 20. Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom. 21. Ascendit igitur Joas rex Israel, et mutuos sibi præbuere conspectus: Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Juda; 22. corruitque Juda coram Israel, et fugit in tabernacula sua. 23. Porro Amasiam regem Juda filium Joas filii Joachaz cepit Joas rex Israel in Bethsames, et adduxit in Jerusalem, destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis. 24. Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa quæ repererat in domo Dei, et apud Obededom, in thesauris etiam domus regiæ, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam. 25. Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Israel, quindecim annis. 26. Reliqua autem sermonum Amasiæ priorum et novissimorum scripta sunt in Libro regum Juda et Israel. 27. Qui, postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi. 28. Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in Civitate David.

Hoc caput explicui IV Reg. xiv.


Versus 6: Centum Millia Robustorum Centum Talentis

6. MERCEDE QUOQUE CONDUXIT DE ISRAEL CENTUM MILLIA ROBUSTORUM, CENTUM TALENTIS ARGENTI. — Talentum argenti continebat tria millia siclorum argenteorum, id est, tria millia florenorum Brabanticorum, quorum quisque continet quatuor Julios Romanos, sive quatuor Regales Hispanicos. Quare centum talenta argenti faciunt trecenta millia florenorum Brabanticorum quæ, si in centum millia Israelitarum hoc pretio conductorum æqualiter distribuas, cuique militi obvenient tres floreni Brabantici, sive duodecim Julii, quod illo ævo, cum rara esset pecunia, et annona vili pretio, ingens erat et magnæ æstimationis. Quare immerito nonnulli censent hæc talenta fuisse auri, cum Scriptura expresse dicat ea fuisse argenti.


Versus 7: Venit Homo Dei

7. VENIT AUTEM HOMO DEI, — propheta a Deo missus. Hebræi in Seder-Olam tradunt prophetam hunc fuisse Amos, qui erat frater Amasiæ regis et pater Isaiæ prophetæ, idque probat ex Isaiæ xxxvii, 2, ubi S. Hieronymus legit: « Ad Isaiam filium Amos prophetæ, » sicque olim legebatur; licet jam Hebræus, Septuaginta et Romana constanter legant: « Ad Isaiam filium Amos prophetam. »

O REX, NE EGREDIATUR TECUM EXERCITUS ISRAEL: NON ENIM EST DOMINUS CUM ISRAEL, — utpote hostibus suis, et idola, puta vitulos aureos colentibus. Discant hic reges et principes Christiani non quærere auxilia principum vel militum hæreticorum, Turcarum, aliorumque infidelium; quia, si id faciant, Deum habebunt hostem, eumque vindicem sentient, uti sensit Josaphat, cujus naves confregit Deus, eo quod junctæ essent navibus impii Ochoziæ regis Israel, cap. xx, 37.


Versus 15: Cur Adorasti Deos?

15. CUR ADORASTI DEOS? — Audi Josephum plenius rem gestam enarrantem: « Quamobrem a propheta conventus est mirari se dicente, si hos Deos crederet qui cultoribus suis nihil opis offerre valuerint; neque eos ab Hebræorum vi tutos præstiterint, sed tanquam ad se non pertinentes cædi, et captivos trahi passi sint. Quin et ipsos belli jure abductos inter reliquam captivorum turbam, Hierosolymam pervenisse. Rex, his verbis ad iram percitus, jussit illum hac de re esse quietum, minatus supplicium, si negotiis alienis miscere se pergeret. Tum ille, si quidem quieturum dixit, Deum tamen ultorem hujusmodi novitatibus non defore. »


Versus 16: Non Acquievisti Consilio Meo

16. NON ACQUIEVISTI CONSILIO MEO. — « Consilio autem ejus acquiesceret, ait S. Hieronymus in Tradit., si eos igne combureret, vestimenta disrumperet, cinerem super caput spargeret, et totum se pænitentiæ daret. Hoc enim consilium illi propheta dederat; » sed quia non acquievit, hinc propheta libere et audacter illi denuntiat: SCIO QUOD COGITAVERIT DEUS OCCIDERE TE, — ac revera occidit, ut patet vers. 27. Auctor enim librorum Paralipom. hoc fine eos conscripsit, ut ex felici piorum regum, et infelici impiorum exitu, ostendat felicitatem regum et regnorum consistere in vera religione, veroque Dei cultu, infelicitatem vero in ejus neglectu.