Cornelius a Lapide

II Paralipomenon XXVI


Index


Synopsis Capitis

Ozias sive Azarias Deum colens superat Philistæos, Arabes et Ammonitas: unde superbiens volensque thymiama adolere in templo, a Deo lepra percutitur, ideoque regnum administrat filius ejus Joatham.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 26:1-23

1. Omnis autem populus Juda, filium ejus Oziam annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo. 2. Ipse ædificavit Ailath, et restituit eam ditioni Juda, postquam dormivit rex cum patribus suis. 3. Sedecim annorum erat Ozias, cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem. 4. Fecitque quod erat rectum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus. 5. Et exquisivit Dominum in diebus Zachariæ intelligentis et videntis Deum: cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus. 6. Denique egressus est et pugnavit contra Philistæos, et destruxit murum Geth, et murum Jabniæ, murumque Azoti: ædificavit quoque oppida in Azoto, et in Philistæis. 7. Et adjuvit eum Deus contra Philistæos, et contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal, et contra Ammonitas. 8. Appendebantque Ammonitæ munera Oziæ; et divulgatum est nomen ejus usque ad introitum Ægypti propter crebras victorias. 9. Ædificavitque Ozias turres in Jerusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas. 10. Extruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora, tam in campestribus, quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores in montibus, et in carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus. 11. Fuit autem exercitus bellatorum ejus, qui procedebant ad prælia sub manu Jehiel scribæ, Maasiæque doctoris, et sub manu Hananiæ, qui erat de ducibus regis. 12. Omnisque numerus principum per familias virorum fortium, duorum millium sexcentorum. 13. Et sub eis universus exercitus, trecentorum et septem millium quingentorum: qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant. 14. Præparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad jaciendos lapides. 15. Et fecit in Jerusalem diversi generis machinas quas in turribus collocavit, et in angulis murorum, ut mitterent sagittas, et saxa grandia: egressumque est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum. 16. Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis. 17. Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos, et cum eo Sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi, 18. restiterunt regi, atque dixerunt: Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed Sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium; egredere de sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo. 19. Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum, ut adoleret incensum, minabatur Sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte ejus coram Sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis. 20. Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui Sacerdotes, viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini. 21. Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro Joatham filius ejus rexit domum regis, et judicabat populum terræ. 22. Reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta. 23. Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulcrorum, eo quod esset leprosus: regnavitque Joatham filius ejus pro eo.


Versus 5: Zacharias

5. ZACHARIÆ VIDENTIS ET INTELLIGENTIS. — Hic Zacharias propheta fuit quasi pædagogus Oziæ regis, eumque religiose Deum colere docuit. At quis fuit hic Zacharias? Audi S. Hieronymum hic in Tradit.: « Zacharias, filius Zachariæ filii Joiadæ, qui post mortem patris natus posthumus, patris nomen sortitus est, intelligens et videns dicitur: intelligens propter sacerdotium, videns propter prophetiam. » Sic ipse. Hebræi tamen et alii legunt: intelligentis in visionibus Dei. Si autem post mortem patris natus est Zacharias, potuit hoc tempore annum agere supra trigesimum, natus scilicet anno 36 regni Joas. Habuisse videtur hic Zacharias filiam nomine Abiam, quæ nupsit regi Achaz, qui ex ea genuit Ezechiam regem, quod etiam in eum locum affirmat Hieronymus, nec repugnat ætas. Nullum porro propheticum ejus scriptum exstat: nam qui legitur penultimus in minoribus prophetis, facile trecentis abhinc annis distat. Ita Salianus anno mundi 3227, num. 3, Cajetanus, Dionysius et alii.


Versus 10: Turres in Solitudine

10. TURRES IN SOLITUDINE, — ita vocantur villæ et domus rusticanæ, turribus ad custodiam frugum fructuumque et agrorum instructæ: in quibus reponuntur agrorum fructus, et pecora stabulantur, quæ alibi « castella » dicuntur. Sic Christus discurrebat per « vicos et castella, » id est, per rusticorum villas et pagos, prædicans regnum Dei.


Versus 16: Cum Roboratus Esset

16. CUM ROBORATUS ESSET, ELEVATUM EST COR EJUS IN INTERITUM SUUM, ET NEGLEXIT DOMINUM DEUM SUUM. — Hæc verba D. Chrysostomus, homilia 3 De verbis Isaiæ, expendens, notat in iis non solum Oziæ superbiam, sed etiam superbiæ causam indicari. « Cum, inquit, roboratus esset, » seu ut legit ipse: « Cum potens esset, elevatum est cor ejus; » ut nimia potentia nimiam genuisse superbiam ostenderetur. « Non ferebat, inquit, (nempe rex Ozias) principatus magnitudinem; sed quemadmodum ex edacitate nascitur inflatio, ex inflatione gignitur febris; deinde ex febri plerumque mors: itidem et hic ex actionum eminentia nata est superbia, mox ex superbia nata est appetentia rerum ipsi non congruentium. » Sicut ergo Amasias pater ex devicta Idumæa animos sumpsit in elatos et fatuos provocando ad bellum regem Israelis, ideoque victus, captus et spoliatus est; sic et Azarias filius ejus ex victoriis tot hostium intumescens, sacerdotale munus sibi arrogare præsumpsit, voluitque Deo adolere thymiama; sed illico a Deo humiliatus, regno et regia pulsus, ob lepram infelicem usque ad mortem traxit spiritum.


Versus 18: Non Est Tui Officii

18. NON EST TUI OFFICII, OZIA. — Audi S. Chrysostomum, homil. 4 De verbis Isaiæ: « Vide, inquit, libertatem; vide mentem servire nesciam; vide linguam cœlos attingentem; vide libertatem incoercibilem; vide hominis corpus et Angeli mentem; vide humi ingredientem, et in cœlo versantem, » etc.


Versus 19: Statimque Orta Est Lepra in Fronte Ejus

19. STATIMQUE ORTA EST LEPRA IN FRONTE EJUS; — lepra enim erat supplicium sacrilegorum, et eorum qui Pontifici et sacerdotibus resistebant et rebellabant, uti fecit hic Azarias.

Tertiam plagam addunt S. Hieronymus, Cyrillus, Origenes et Chrysostomus in Isaiæ cap. vi, 1, ad illa verba: « In anno quo mortuus est Ozias, vidi Dominum; » scilicet Deum ob peccatum Oziæ, cui nonnulli primores consenserant, privasse Judæos suis oraculis, prophetiis et spiritu, usque ad mortem Oziæ. Vide ibi dicta.

Denique Hebræi in Seder-Olam putant Oziam lepra percussum anno 27 regni sui, quo et contigit terræ motus, de quo Amos cap. i, vers. 1. Verum id dici nequit; nam tunc necdum natus erat Joatham qui, patre Ozia lepra percusso, gubernavit regnum. Nam Joatham natus est anno 28 Oziæ; id patet ex eo quod, patre moriente anno regni 52, Joatham erat 25 annorum, ut dicitur IV Reg. xv, 33. Igitur probabiliter Salianus putat Oziam lepra percussum anno regni sui 49, quo natus est Joathamo filius Achaz, et eodem anno Manahen rex Israel mortuus est. Favet Abulensis qui Oziam quatuor vel quinque annos leprosum vixisse censet. Porro S. Hieronymus in II Paral. xxix, asserit Oziam lepra percussum eo anno quo mortuus est, qui fuit regni ejus 52. Peccavit Ozias dupliciter: primo, quod ausus sit ingredi Sanctum, quo solis sacerdotibus ingredi licebat; secundo, quod adoleverit thymiama quasi sacerdos, cum esset laicus, ac Pontifici obsistenti comminatus sit mortem, ut ait Josephus, quia ergo invasit sacerdotium, idcirco amisit regnum per lepram: prima tamen sententia (quod scilicet lepra percussus sit anno 27 regni sui) probabilis est, uti ostendi Amos I, 1; potuit enim regnum administrari per optimates, donec Joatham nasceretur et adolesceret.

Discant hic reges non invadere jura Pontificum et sacerdotum, ne a Deo percutiantur, uti percussus est Ozias: qua de re passim exempla fusa suggerit Baronius in suis Annalibus.


Versus 22: Reliqua Sermonum Oziae

22. RELIQUA AUTEM SERMONUM OZIÆ, etc. SCRIPSIT ISAIAS. — Historia hæc Isaiæ temporum injuria interiit. Nam in prophetia bis tantum Oziæ meminit, scilicet cap. vi, 1, jam citato, et cap. xiv, 28, ubi Philistæos ob mortem Oziæ domitoris sui exultantes compescens: « Ne, inquit, læteris Philistæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui (Oziæ); de radice enim colubri egredietur regulus, » scilicet Ezechias Oziæ pronepos, qui tanto acrius vos cruciabit, quanto acrius cruciat morsus reguli, quam colubri.


Versus 23: Sepelierunt Eum in Agro Regalium Sepulcrorum

23. SEPELIERUNT EUM IN AGRO REGALIUM SEPULCRORUM, EO QUOD ESSET LEPROSUS. — Leprosi enim, uti in vita, sic et in morte a consortio cæterorum separantur: lepra enim etiam cadavera inficit et consumit. Hæc est quinta Oziæ sacerdotium invadentis pæna, quod extra sepulcra regum, juxta tamen illa, sepultus sit, sive extra urbem, sive in urbe, puta in Sion civitate David.