Cornelius a Lapide

II Paralipomenon XXVII


Index


Synopsis Capitis

Joatham pius de Ammonitis triumphat, eisque annuum vectigal indicit: succedit ei impius filius Achaz.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 27:1-9

1. Viginti quinque annorum erat Joatham, cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc. 2. Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat. 3. Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. 4. Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres. 5. Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: hæc ei præbuerunt filii Ammon, in anno secundo et tertio. 6. Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. 7. Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus, et opera, scripta sunt in Libro regum Israel et Juda. 8. Viginti quinque annorum erat, cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. 9. Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: et regnavit Achaz filius ejus pro eo.


Versus 2: Non Est Ingressus Templum Domini

2. EXCEPTO QUOD NON EST INGRESSUS TEMPLUM DOMINI, — ad adolendum thymiama, uti fecerat pater ejus Ozias, q. d. Joatham imitatus est patris pietatem, at non temeritatem qua adolevit incensum, quod erat munus sacerdotum.

ET ADHUC POPULUS DELINQUEBAT, — more solito sacrificando in excelsis. Inveteratum fuit hoc malum et commune populi; quare Joatham veritus ejus offensam et rebellionem illud auferre ausus non fuit. Josephus, lib. IX, cap. xi, hoc Joathamo dat elogium: « Nulla ei virtus defuit erga Deum pio, justo erga homines, et reipublicæ studioso. »


Versus 3: Aedificavit Portam Excelsam et Ophel

3. IPSE ÆDIFICAVIT (instauravit, auxit, ornavit) PORTAM DOMUS DOMINI EXCELSAM, — scilicet Orientalem per quam a fronte erat introitus in templum, quæ erat primaria et celsissima.

ET IN MURO OPHEL: — erat hæc turris in Jerusalem adeo excelsa, ut in culmine ejus aspiciendo caligarent oculi. « Ophel » enim Hebraice significat caliginem. Vide dicta Isaiæ xxxii, 14. Audi Adrichomium in descript. Jerusalem, num. 55: « Ophel, quam Josephus Ophlam nominat, erat turris enormi altitudine, quasi nubi caput inserens, atque arx munita, firmo muro cincta, templo propinqua, extra murum tamen, qui habitationem sacerdotum claudebat. In hujus muro Joatham rex multa construxit. Atque Manasses eousque urbis muros reparavit. In hac habitabant Nathinæi. In hanc fugiens Manahemus tyrannus captus est et occisus. Hanc eamdem Titi milites combusserunt. »