Cornelius a Lapide

II Paralipomenon XXIX


Index


Synopsis Capitis

Ezechias Dei cultum a patre Achaz sublatum restituit, una cum Sacerdotibus, Levitis et cantoribus, ac plurimis victimis Deum honorat.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 29:1-36

1. Igitur Ezechias regnare cœpit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abia, filia Zachariæ. 2. Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus. 3. Ipse anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas: 4. adduxitque Sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam Orientalem. 5. Dixitque ad eos: Audite me, Levitæ, et sanctificamini, mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario. 6. Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum: averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et præbuerunt dorsum. 7. Clauserunt ostia quæ erant in porticu, et exstinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel. 8. Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris. 9. En, corruerunt patres nostri gladiis; filii nostri, et filiæ nostræ, et conjuges captivæ ductæ sunt, propter hoc scelus. 10. Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israel: et avertet a nobis furorem iræ suæ. 11. Filii mei, nolite negligere: vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum et cremetis ei incensum. 12. Surrexerunt ergo Levitæ: Mahath filius Amasai, et Joel filius Azariæ, de filiis Caath; porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joha filius Zemma, et Eden filius Joha. 13. At vero de filiis Elisaphan, Samri et Jahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias et Mathanias: 14. necnon de filiis Heman, Jahiel, et Semei; sed et de filiis Idithun, Semeias et Oziel. 15. Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt; et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei. 16. Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro repererant in vestibulo domus Domini, quam tulerunt Levitæ, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras. 17. Cœperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sexta decima mensis ejusdem, quod cœperant impleverunt. 18. Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis. 19. Cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricatus est: et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini. 20. Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini: 21. obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda, dixitque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini. 22. Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare; mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem. 23. Applicuerunt hircos pro peccato, coram rege et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos; 24. et immolaverunt illos Sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israelis: pro omni quippe Israel præceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato. 25. Constituit quoque Levitas in domo Domini, cum cymbalis, et psalteriis, et citharis, secundum dispositionem David regis, et Gad Videntis, et Nathan Prophetæ: siquidem Domini præceptum fuit, per manum prophetarum ejus. 26. Steteruntque Levitæ tenentes organa David, et Sacerdotes tubas. 27. Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis, quæ David rex Israel præparaverat, concrepare. 28. Omni autem turba adorante, cantores et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo, donec compleretur holocaustum. 29. Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt. 30. Præcepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph Videntis: qui laudaverunt eum magna lætitia, et incurvato genu adoraverunt. 31. Ezechias autem etiam hæc addidit: Implestis manus vestras Domino, accedite, et offerte victimas, et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes et holocausta, mente devota. 32. Porro numerus holocaustorum, quæ obtulit multitudo, hic fuit: Tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos. 33. Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia. 34. Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levitæ fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur, antistites: Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur, quam Sacerdotes. 35. Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum et libamina holocaustorum: et completus est cultus domus Domini. 36. Lætatusque est Ezechias, et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum. Derepente quippe hoc fieri placuerat.


Versus 1: Nomen Matris Ejus Abia Filia Zachariae

1. Nomen matris ejus (Ezechiæ) Abia filia Zachariæ, — qui fuit filius Zachariæ senioris Pontificis et martyris, quem occidit Joas rex Juda, cap. xxiv, 21. Abia ergo filia hujus junioris Zachariæ, qui Oziam regem in veri Dei cultu continuit, de quo cap. xxvi, vers. 5, fuit uxor Achaz et mater Ezechiæ, quæ eum in omni pietate et Dei timore erudivit, ideoque hic nominatur, ut indicetur Ezechiam suam virtutem et zelum cum lacte suxisse a matre. Ita S. Hieronymus in Tradit., Salianus et alii.


Versus 4: Platea Orientalis

4. PLATEA ORIENTALIS, — ita dicta, quod obversa esset portæ Orientali templi.


Versus 15: Ut Expiarent Domum Domini

15. Ut expiarent domum Domini, — puta atrium sacerdotum, quod eorum erat templum; nam in Sanctum nemini ingredi fas erat nisi sacerdoti, sicut in Sanctum sanctorum soli Pontifici. Unde et hic soli sacerdotes asseruntur « ingressi templum et sanctificasse, » id est, expurgasse illud ab idolis, eorumque superstitione; sordes hasce exportantes « in vestibulo. » Septuaginta in vestibulum, ex quo deinde Levitæ illas efferebant, et projiciebant in torrentem Cedron.


Versus 17: Coeperunt Prima Die Mensis Primi

17. CŒPERUNT AUTEM PRIMA DIE MENSIS PRIMI (Nisan, id est in martio) MUNDARE, — q. d. Primis octo diebus mensis Nisan expurgarunt atria et cubicula sacerdotum et Levitarum, quæ eis erant annexa, deinde posterioribus octo diebus expurgarunt ipsum templum; sive Sanctum.


Versus 24: Et Pro Peccato

24. Et pro peccato. — ut scilicet offerretur hostia pro peccato, juxta ritum præscriptum Levit. cap. IV.


Versus 30: Sermonibus David et Asaph Videntis

30. SERMONIBUS DAVID ET ASAPH VIDENTIS, — id est prophetæ: « sermones » vocat Psalmos, quos hinc liquet partim a Davide, partim ab Asaph esse compositos, uti sunt duodecim illi qui Asaph inscribuntur.


Versus 31: Implestis Manus Vestras Domino

31. IMPLESTIS (id est consecrastis) MANUS VESTRAS DOMINO, — id est consecrastis vos sacerdotes, implendo manum oleo et victimis.


Versus 33: Sanctificaverunt Domino Boves Sexcentos

33. SANCTIFICAVERUNTQUE DOMINO BOVES SEXCENTOS, — q. d. Dicarunt, obtulerunt et donarunt Deo et templo boves sexcentos, et oves ter mille, ut ex illis aliæ offerrentur in holocaustum, aliæ pro peccato, aliæ in victimas pacificas.


Versus 34: Antistites

34. Antistites, — id est sacerdotes: hi enim Levitis imperabant quasi Antistites. De ritu consecrandi sacerdotes, vide Levit. viii. Ex hoc versu colligitur sacerdotum fuisse victimam jugulare, excoriare, dividere, altari imponere, cremare. In necessitate vero excoriationem et cætera sequentia communicata fuisse et permissa Levitis. Ita Cajetanus, ac prior pars satis liquet ex Levit. cap. 1, vers. 5.