Cornelius a Lapide

II Paralipomenon XXX


Index


Synopsis Capitis

Ezechias per totam Judæam, ac per decem Tribus mittit nuntios, qui omnes invitent ad solemne Phase celebrandum, idque factum summa celebritate per 14 dies.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 30:1-27

1. Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen, ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israel. 2. Inito ergo consilio regis et principum, et universi cœtus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo. 3. Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes, qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem. 4. Placuitque sermo regi et omni multitudini. 5. Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israel, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israel in Jerusalem: multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est. 6. Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israel et Judam, juxta id quod rex jusserat, prædicantes: Filii Israel, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israel: et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum. 7. Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis. 8. Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus, quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus. 9. Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc; pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum. 10. Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem, per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos. 11. Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon, acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem. 12. In Juda vero facta est manus Domini, ut daret eis cor unum, ut facerent juxta præceptum regis et principum, verbum Domini. 13. Congregatique sunt in Jerusalem populi multi, ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo: 14. et surgentes destruxerunt altaria, quæ erant in Jerusalem, atque universa, in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron. 15. Immolaverunt autem Phase quarta decima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitæ, tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini: 16. Steteruntque in ordine suo, juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei: sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum, 17. eo quod multa turba sanctificata non esset: et idcirco immolarent Levitæ Phase, his qui non occurrerant sanctificari Domino. 18. Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase, non juxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur 19. cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum; et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt. 20. Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo. 21. Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna, laudantes Dominum per singulos dies: Levitæ quoque et Sacerdotes, per organa, quæ suo officio congruebant. 22. Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intelligentiam bonam super Domino, et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum. 23. Placuitque universæ multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem: quod et fecerunt cum ingenti gaudio. 24. Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium: principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia: sanctificata est ergo Sacerdotum plurima multitudo. 25. Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam Sacerdotum et Levitarum, quam universæ frequentiæ, quæ venerat ex Israel; proselytorum quoque de terra Israel, et habitantium in Juda. 26. Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel in ea urbe non fuerat. 27. Surrexerunt autem Sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo: et exaudita est vox eorum: pervenitque oratio in habitaculum sanctum cœli.


Versus 2: Mense Secundo

2. Mense secundo. — Hoc enim jubetur Num. IX, 10, ut scilicet qui mense primo, ob immunditiem aliudve impedimentum non potuerunt celebrare Phase, illud celebrent mense secundo.


Versus 3: Sacerdotes Sanctificati Non Fuerant

3. SACERDOTES QUI POSSENT SUFFICERE SANCTIFICATI (id est consecrati) NON FUERANT: — ut enim essent sacerdotes, possentque sacrificare, debebant prius consecrari Sacerdotes eo ritu qui præscribitur Levit. VIII.


Versus 15: Tandem Sanctificati

15. Tandem Sanctificati. — Hebræus, pudore suffusi sunt; quod in tanta populi alacritate tardi fuissent in sua sanctificatione et purificatione, unde illico se sanctificaverunt et mundarunt.


Versus 16: Sacerdotes Suscipiebant Sanguinem

16. SACERDOTES VERO SUSCIPIEBANT EFFUNDENDUM SANGUINEM DE MANIBUS LEVITARUM, — Omnis enim sanguis victimæ a Sacerdote in terram effundi debebat Deo, ut significaretur ipsum esse dominum necis et vitæ omnium. « De manibus Levitarum, » qui tum ex dispensatione sacrificabant, eo quod Sacerdotes consecrati, qui forent mundi, pauciores essent, quam ut possent tot victimas sacrificare: juvabant ergo eos Levitæ, ac victimas mactabant, et sanguinem effluentem dabant Sacerdotibus, ut ii juxta altare eum effunderent.

17. Eo quod multa turba (Sacerdotum) sanctificata (ab irregularitate et immunditia legali per lustrationem lege præscriptam Num. xix, expurgata) non esset: et idcirco immolarent Levitæ Phase his, qui non occurrebant sanctificari Domino. — Septuaginta, qui non poterant purificari Domino; qui scilicet aliis occupati tarde veniebant ut sanctificarentur, hoc est, ab immunditia legali expiarentur. Nota: « Phase » significat primo, agnum Paschalem, qui in paschate Deo sacrificabatur; secundo, victimas Paschales, quæ per septem dies paschatis Deo immolabantur: quæ immolatio competebat solis Sacerdotibus. Agni vero Paschalis immolatio competebat cuique patri familias, qui quoad hoc retinebat primævum jus sacerdotale, primitus annexum primogenituræ, et cuilibet patri familias in sua familia, si tamen is mundus esset; quod si is immundus et pollutus foret, tunc Levitæ ejus loco agnum immolabant, uti hic dicitur, æque ac I Esdræ, vi, 10. Immundi quoque non poterant comedere de agno Paschali aliisque victimis; sed quia hic erat publica solemnitas, et religionis lapsæ restauratio, ac magnus immundorum numerus, hinc cum eis pariter dispensatum fuit ut ex eis comederent, Ezechia pro eis Deum deprecante, ut sequitur. Vide dicta Exodi xii, 6. Ob necessitatem ergo quam pariebat paucitas Sacerdotum qui mundi erant, et ob multitudinem et devotionem populi ex toto Israele concurrentis, ac ob copiam victimarum immolandarum, dispensatum videtur cum Levitis, ut non tantum Agnum Paschalem, sed et alias victimas sacrificarent: hoc est enim quod diserte dicitur vers. 15: « Sacerdotes quoque atque Levitæ tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini. » Crediderim tamen Sacerdotes solos mactasse victimas, non est eas in Dei honorem jugulasse, occidisse, et sanguinem effudisse, in quo proprie consistebat ratio sacrificii, quodque facile erat et parvæ operæ; deinde a se occisas victimas tradidisse Levitis, ut ipsi eis pellem detraherent, abluerent, in frusta conciderent, et concisas in altari rite disponerent, ac subjecto igne concremarent. Ad omnia enim hæc non sufficiebat Sacerdos immolans, quare Levitarum ope et opera uti cogebatur, uti dixi Levit. 1, 3. Unde pro « obtulerunt holocausta, » Hebraice est יאכיו iabiu, id est intulerunt, ut vertunt Septuaginta, Vatablus, Pagninus, holocausta in domum Domini, et sic factum est in solemni Phase, quod post aliquot annos celebravit Josias, cap. xxxv, vers. 11, ubi dicitur: « Et immolatum est Phase, asperseruntque Sacerdotes manu sua sanguinem (in altari ut moris erat), et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum. »

Denique patresfamilias qui erant immundi, cedebant Levitis immolationem agni Paschalis; ipsi tamen ex eodem quoque comedebant ob festi lætissimam solemnitatem. Major enim requirebatur munditia in immolatione agni, quam in ejus comestione; sicut nunc major requiritur puritas in Sacerdote celebrante, quam in laico communicante; præsertim quia hi immundi tam cito non poterant purificari, atque accedebat ad sacrum agni epulum magna devotione interna, quam Deus magis requirit et respicit, quam externam lustrationem.

MAGNA PARS POPULI QUÆ SANCTIFICATA (id est ab immunditia legali expiata et mundata) NON FUERAT, COMEDIT PHASE. — Hebræi apud S. Hieronymum tradunt multos ex eis qui immundi comederant Phase, a Deo plaga cœlitus immissa fuisse occisos; sed orante Ezechia et populi ignorantiam ac piam intentionem allegante, Deum reliquis pepercisse, et idcirco vers. 20 asserit Deum eum exaudivisse, et populo placatum esse.

QUEM EXAUDIVIT DOMINUS, — per signum aliquod sensibile, v. g. mittens ignem e cœlo, qui victimas Ezechiæ combureret, uti fecit Abelo, Genes. cap. IV; Aaroni, Levit. cap. VIII et IX, ac Salomoni, libro III Reg. cap. viii, nisi enim fuisset hic sensibile signum, immundi nec secure, nec tanta lætitia ex Phase comedissent. Ita Cajetanus.


Versus 22: Locutus Est Ezechias ad Cor Levitarum

22. ET LOCUTUS EST EZECHIAS AD COR OMNIUM LEVITARUM (eis blandiendo eosque laudando, eo quod haberent ...) INTELLIGENTIAM BONAM SUPER DOMINO, — id est eo quod periti essent sui officii, puta in canendis Deo psalmis intelligentes et accurati. Aliter Cajetanus. Locutus est eis, inquit, verba penetrantia ad cor, ut curam populi instruendi susciperent et continuarent.