Cornelius a Lapide

II Paralipomenon XXXI


Index


Synopsis Capitis

Judæi in tota Judæa et in reliquis quinque Israelis tribubus idola, aras et lucos evertunt; Ezechias templi officia et ordines restituit.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 31:1-21

1. Cumque hæc fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel, qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent: reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas. 2. Ezechias autem constituit turmas Sacerdotales et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam Sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini. 3. Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere. Sabbatis quoque, et Calendis, et solemnitatibus cæteris, sicut scriptum est in lege Moysi. 4. Præcepit etiam populo habitantium Jerusalem, ut darent partes Sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini. 5. Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti, vini, et olei, mellis quoque, et omnium, quæ gignit humus, decimas obtulerunt. 6. Sed et filii Israel et Juda, qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum, quæ voverant Domino Deo suo: atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos. 7. Mense tertio cœperunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos. 8. Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israel. 9. Interrogavitque Ezechias Sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent acervi. 10. Respondit illi Azaras Sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo: reliquiarum autem copia est ista quam cernis. 11. Præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent, 12. intulerunt tam primitias quam decimas, et quæcumque voverant, fideliter. Fuit autem præfectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater ejus, secundus, 13. post quem Jahiel, et Azarias, et Nahath, et Azael, et Jerimoth, Jozabad quoque, et Eliel, et Jesmachias, et Mahath, et Banaias, præpositi sub manibus Choneniæ, et Semei fratris ejus, ex imperio Ezechiæ regis et Azariæ Pontificis domus Dei, ad quos omnia pertinebant. 14. Core vero filius Jemna Levites et janitor Orientalis portæ, præpositus erat iis quæ sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum. 15. Et sub cura ejus Eden, et Benjamin, Jesue, et Semeias, Amarias quoque et Sechenias, in civitatibus Sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque majoribus: 16. exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus juxta divisiones suas, 17. Sacerdotibus per familias, et Levitis a vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas, 18. universæque multitudini, tam uxoribus, quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi, de his quæ sanctificata fuerant præbebantur. 19. Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularum dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de Sacerdotibus et Levitis. 20. Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo, 21. in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cæremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque et prosperatus est.


Versus 2: In Portis Castrorum Domini

2. In Portis Castrorum Domini, — id est in portis templi; in templo enim erant turmæ Sacerdotum et Levitarum in suos ordines, quasi acies militares distributi, ut ibi viderentur esse castra, acies et exercitus Dei, ut patet Num. iv et seq., ubi Levitæ dicuntur egredi et ingredi ad militiam templi. Unde Ecclesia vocatur « a castrorum acies ordinata, » Cant. vi, 9.


Versus 3: Pars Regis Erat

3. Pars autem regis erat, — q. d. Ezechias rex has partes, hæc munia circa templi ministeria sibi assumpsit, ut ipse suppeditaret sumptus pro jugi sacrificio, aliisque victimis, populus vero aleret Sacerdotes et Levitas (eorum enim reditus ab Achaz et aliis impiis regibus erant dispersi et dissipati) « ut possent vacare legi Domini, » ut scilicet expediti a cura procurandi alimenta, toti vacarent suo officio et templi ministerio.


Versus 6: Decimas Sanctorum

6. DECIMAS SANCTORUM QUÆ VOVERANT DOMINO. — Hebræus, decimas sanctitatum (id est rerum sanctarum) quæ erant sanctificatæ Deo, q. d. Obtulerunt omnium suarum rerum decimas, quæ ex lege jubentur « Deo sanctificari, » id est consecrari et offerri, Num. cap. xviii, vers. 8 et seq., insuper decimas alias lege non præceptas, sed quasi ipsi ultro Deo sanctificarant, id est « voverant, » dicarant et destinarant, ut vertit Noster, q. d. Præter decimas lege præscriptas, ipsi insuper ex devotione et liberalitate alias addiderunt, quas Deo dicarant et voverant, Numerorum cap. XVIII, vers. 14.


Versus 7: Coeperunt Acervorum Jacere Fundamenta

7. CŒPERUNT ACERVORUM JACERE FUNDAMENTA, — id est cœperunt colligere primos acervos; quæ enim prima sunt, quasi sequentium sunt fundamenta. Ita Vatablus.


Versus 11: Ut Praepararent Horrea

11. UT PRÆPARARENT HORREA — Septuaginta, pastophoria, id est exedras sive cubicula, in quibus quasi horreis servarentur primitiæ, decimæ, aliæque res templo oblatæ.


Versus 14: Consecratis in Sancta Sanctorum

14. Consecratis in Sancta sanctorum, — ut scilicet sint sanctissima, quia eas templo et Deo sanctissimo dedicastis; primitiæ enim non offerebantur in Sancto sanctorum, sed ante atrium Sacerdotum. Simili phrasi vers. 6, vocavit « decimas sanctorum, » id est decimas Deo sanctificatas, hoc est consecratas et oblatas.


Versus 16: Exceptis Maribus ab Annis Tribus

16. EXCEPTIS MARIBUS AB ANNIS TRIBUS ET SUPRA, — hoc est, præter pueros trium annorum, quibus quoque sicut et aliis omnibus, usque ad annum vigesimum præbebantur alimenta, q. d. Non tantum majoribus, qui templo deserviebant, sed et pueris triennibus, imo anniculis et in cunis jacentibus; quin et feminis et puellis parvulis necessaria vitæ liberaliter a Præfectis subministrabantur; ut Sacerdotes et Levitæ eos alendi cura non distraherentur, sed toti vacarent Deo et templo: tanta erant rerum oblatarum abundantia, tanta populi offerentis liberalitas, tanta Ezechiæ regis providentia, pietas et devotio.


Versus 19: Per Agros

19. PER AGROS, — q. d. Ezechias sicut providit Levitis in Jerusalem agentibus, sic et providit de annona iis qui extra Jerusalem per agros et alias urbes dispersi erant.