Cornelius a Lapide

Proverbia III


Index


Synopsis Capitis

Docet primo, quod sapientia vitam prolonget, gratiamque Dei et hominum conciliet; secundo, vers. 5, sperandum esse in Deo, eumque colendum, ac patienter ferendam ejus castigationem; tertio, vers. 13, laudat sapientiam a pretio, pulchritudine, longævitate, opibus, potentia, efficientia, pace et securitate; quarto, vers. 27, æmulandos esse docet pios in beneficentia, non impios in pravitate, eo quod impios sequatur perditio, pios vero benedictio.


Textus Vulgatae: Proverbia 3:1-35

1. Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat, 2. longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem apponent tibi. 3. Misericordia et veritas te non deserant, circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: 4. et invenies gratiam, et disciplinam bonam coram Deo et hominibus. 5. Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. 6. In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. 7. Ne sis sapiens apud temetipsum: time Deum, et recede a malo: 8. sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. 9. Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei: 10. et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. 11. Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias: nec deficias cum ab eo corriperis: 12. quem enim diligit Dominus, corripit: et quasi pater in filio complacet sibi. 13. Beatus homo, qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia: 14. melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus: 15. pretiosior est cunctis opibus: et omnia, quæ desiderantur, huic non valent comparari. 16. Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ, et gloria. 17. Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ. 18. Lignum vitæ est his, qui apprehenderint eam: et qui tenuerit eam, beatus. 19. Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cœlos prudentia. 20. Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt. 21. Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis: custodi legem atque consilium; 22. et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis. 23. Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget: 24. si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. 25. Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum. 26. Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. 27. Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac. 28. Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare. 29. Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. 30. Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. 31. Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus: 32. quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. 33. Egestas a Domino in domo impii: habitacula autem justorum benedicentur. 34. Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. 35. Gloriam sapientes possidebunt: stultorum exaltatio, ignominia.


Pars Prima Capitis

MULTA rursum ex hoc capite mutuatus est Ecclesiasticus, cap. I, cap. II, cap. XV, quæ ibidem explicui. Quare hic brevis ero.

Versus 1: Fili Mi, Ne Obliviscaris Legis Meae

1 et 2. Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat. Longitudinem enim dierum (Septuaginta, ætatis), et annos vitæ, et pacem apponent tibi. — Sunt verba non Dei, ut vult Lyranus, nec patris cujuslibet, ut vult Cajetanus, sed ipsius Salomonis, qui discipulum instruit, eumque docet veram sapientiam et virtutem: Salomon enim sapientiæ et virtutis præcepta discipulo traditurus, eum excitat ad eorum cupiditatem et studium, proponendo ei præmia, nimirum vitam longam, pacificam et prosperam.

Per annos vitæ, primo, accipe longævitatem; secundo, sanitatem et rectam valetudinem: nam anni languoris sunt potius anni mortis quam vitæ, ait Lyranus; tertio, noster Salazar per annos vitæ accipit integram vitæ humanæ periodum, q. d. Vives 70 annos vitæ humanæ a Deo præscriptos, Psal. LXXXIX: "Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni;" quarto, Jansenius et Baynus, longitudinem dierum referunt ad præsentem vitam, annos vero vitæ ad futuram et æternam, ne per tautologiam idem repeti videatur. Unde ex Hebræo vertas, annos vitarum, puta annos vitæ tam naturalis quam supernaturalis, tam præsentis quam æternæ, tam gratiæ quam gloriæ. Perperam R. Levi sic explicat, q. d. Si legi obedieris, diutius vives quam tibi ab astris fuerat constitutum: nec enim longævitas ab astris, sed a Deo decernitur et tribuitur. Per pacem accipe, primo, tranquillitatem; secundo, lætitiam; tertio, prospera omnia: hæc enim Hebræis significat pax; quarto, Jansenius et Baynus accipiunt pacem conscientiæ, quæ illam Deo amicam efficit, ideoque superat omnem sensum, itaque omnis pacis omnisque boni est causa. Hæc quarta pax magis ad Christianos pertinet, tres primæ ad Judæos: Judæis enim bona temporalia promissa sunt, Christianis spiritalia et æterna.


Versus 3: Misericordia et Veritas Te Non Deserant

3. MISERICORDIA ET VERITAS TE NON DESERANT. — Chaldæus, benignitas et veritas ne dimittant te; Vatablus, beneficentia et fides ne destituant te; Septuaginta, eleemosynæ et fides ne deserant te. S. Chrysostomus argumento in epist. ad Philippenses, post hanc sententiam addit et istam: "Misericordia et fides sit tibi vera."

Quæres, quænam virtutes sint misericordia et veritas? Primo, S. Chrysostomus verbis jam citatis per misericordiam accipit eleemosynam, per veritatem veram fidem in Deum. Unde Arabicus vertit, eleemosynæ et fidelitates non deficient a conspectu tuo.

Secundo, Beda: Misericordia, ait, in operibus, veritas elucet in verbis.

Tertio, Lyranus: Misericordia, inquit, est erga pauperes, veritas erga omnes.

Quarto, Hugo: Misericordia, inquit, est erga proximos, veritas erga seipsum.

Quinto, noster Salazar: Misericordia, inquit, spectat proximum, veritas Deum, notatque verum ejus cultum. Alii e converso חסד chesed, id est pietas, quod Noster vertit misericordia, referunt ad Deum: pietas enim proprie et primo respicit Deum; secundo, patriam et parentes; tertio, quoslibet pauperes et afflictos.

Sexto, auctor Catenæ Græcorum per misericordiam accipit charitatis officia, piaque opera; per fidem autem sanum de rebus sacris judicium, veramque in cæteris omnibus prudentiam.

Septimo, Dionysius: Veritas, inquit, est triplex, scilicet vitæ, doctrinæ et justitiæ: vitæ, qua vere, id est recte, vivimus; doctrinæ, qua vera docemus et loquimur; justitiæ, qua cuique suum jus, quod ei vere debetur, tribuimus. Alii: Veritas, inquiunt, est triplex, cordis, oris et operis: cordis, qua vere de agibilibus sentimus et judicamus; oris, qua id quod vere sentimus, eloquimur; operis, qua vere id quod legi et virtuti conforme est operamur.

Octavo et maxime genuine: Misericordia significat opera virtutis indebita, quæ gratis et liberaliter præstantur; veritas sive fides, fidelitas et justitia, significat opera virtutis debita, quæ ex obligatione justitiæ, fidelitatis, similisve virtutis facienda sunt. Hisce ergo duobus S. Scriptura complectitur omne officium virtutis (omne enim vel debitum est, vel indebitum, et liberale): quod proinde quasi primum et universale sapientiæ et virtutis præceptum, primo loco assignat hic Salomon, ex eo deinde particularia singularum virtutum officia eliciturus. Ita Jansenius, Baynus, Dionysius et Cajetanus, qui ait: Misericordia, Hebraice chesed, est gratia, qua ex libero nostro animo benefacimus proximo, non ex debito; veritas est, qua exclusa omni fictione adæquamus facta dictis, verba cordi, cor debitis.

TE NON DESERANT. — Primo, per hypallagen sive conversionem sic exponas, q. d. Tu, o fili, ne deseras misericordiam et veritatem: sic enim nec ipsæ deserent te. Sicut enim Deus, sic et sapientia virtusque neminem deserit, nisi prius ab eo deseratur, ut ait Concilium Tridentinum ex S. Augustino, sess. VI. Unde Vatablus to et non deserant exponit, sint tibi familiarissimæ. Nam, ut ait Sapiens: "Fugax est natura boni." Ita S. Chrysostomus loco jam citato, explicans hæc verba de perseverantia, sic ait: "Eleemosynæ ac fides ne deserant te. Non ait: Semel facias, neque secundo, neque tertio, neque decies, neque centies, sed perpetuo non deserant te, inquit. Et non dicit: Ne deseras illas, sed: Ipsæ ne deserant te; ostendens nos illarum, non illas nostro adjumento opus habere, docensque eo satagendum nobis esse, ut illas apud nos continuemus. Adapta, inquit, illas collo tuo."

Præclare S. Laurentius Justinianus, cap. II De perseverantia, hæc idem dat elogia: "Perseverantia est singularis filia summi regis, finis virtutum, earumque consummatio, sine qua neque qui pugnat victoriam, nec palmam victor consequitur. Nutrix est ad meritum, mediatrix est ad præmium, soror patientiæ, constantiæ filia, charitatis vinculum, sanctitatis propugnaculum. Tolle hanc, nec obsequium mercedem habet, nec beneficium gratiam, nec laudem fortitudo. Sola est, cui æternitas redditur, vel potius quæ æternitati hominem reddit, dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, etc. Incassum enim bonum agitur, si ante vitæ terminum relinquatur." Et inferius pluribus interjectis:

"Solum non perseverasse, est amisisse coronam."

Attollite oculos ad cœlum, intuemini ipsum certasse et vicisse, certantes fortiter adjuvare exhortationibus, exemplo, verbis, promissis et donis. Nulla debet esse trepidationis ignavia in tantis favoribus. Currite ad montem Dei, ad gloriam ipsius contemplandam, ad perfectionem virtutum, ad cacumen perseverantiæ."

Secundo proprie, q. d. Misericordia et veritas tibi, o fili, non sunt a natura insitæ, nec connaturales, sed extrinsecæ et adventitiæ: sunt enim quasi angeli e cœlo ad te demissi, ut te in cœlum deducant. Vide ergo ut eos observes, eis obsequaris, eos detineas tua bonitate et obedientia: ne, si eos per inobedientiam aliudve peccatum offendas, illi a te aufugiant, ac te deserant, nudumque et miserum relinquant. Sic enim S. Basilius De Virgin. ait: "Sicut apes fumo, ita angeli libidine et peccatis fugantur." Est prosopopœia: misericordia enim et veritas hic quasi personæ, imo quasi angeli ad sapientiæ discipulum accedentes et recedentes inducuntur, ac velut pædagogi ejus qui studet sapientiæ et virtuti. Sic Gentiles finxerunt Gratias esse deas alatas, vel angelos, qui ad homines eucharites et gratiosos e cœlo advolarent, acharites vero et ingratos fugerent, et revolarent in cœlum: virtutes enim sunt gratiæ gratis a Deo homini immissæ.

Sic eleemosyna specie virginis pulcherrimæ, planta oleagina corona in capite redimitæ, apparuit S. Joanni Eleemosynario dormienti, teste Leontio in ejus Vita, eumque a somno excitans, dixit: "Sum prima e filiabus magni Regis: si tu me tibi amicam paraveris, potero te ei efficere familiarem. Nulli enim major est apud eum, quam mihi fiducia: quoniam ei ut e cœlo descenderet in terram, et carnem acciperet humanam, ego persuasi." Quocirca S. Joannes totum se eleemosynis dedens, post mortem visus est a Sabino eremita, ab eadem virgine deduci ad thronum summi Regis. Porro ex hac visione adeo factus est beneficus, ut, cum quadam die nullus ab eo postulasset beneficium, mæstus gemensque dixerit: "Hodie miserandus Joannes nullam ab aliquo accepit mercedem, nec ullum vel minimum potuit offerre piaculum Christo pro multis et magnis suis delictis. Quid hoc minus, nisi etiam majus dixeris illo Titi Imperatoris: Hodie non regnavimus, quoniam neminem affecimus beneficio." Hæc Leontius.

Simili modo sapientia et castitas quasi duæ speciosæ virgines et sorores, per visum apparuerunt S. Gregorio Nazianzeno, uti superius dixi.

Ex adverso virtutes fugiunt infames et sceleratos. Sic Astræa, id est justitia, a Poetis dicitur, vitiis crescentibus indignata, evolasse in cœlum, ibique in signum Libræ esse conversa. Unde Ovidius, I Metamorph.:

Et virgo cæde madentes Ultima cœlestum terras Astræa reliquit.

Et Seneca in Octav.:

Neglecta terras fugit et mores feros Hominum, et cruenta cæde pollutas manus.

Oportet ergo nos sapientiam et virtutes colere, venerari, diligere, eique studere et obsequi; sic illam nobis amicam et familiarem efficiemus: amantes enim et colentes se ipsa redamat, ex adverso negligentes et spernentes vicissim ipsa spernit, fugit et aversatur. Hoc est quod ait Isaias, LIX, 14: "Conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit: quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi."

Hinc Filius Dei de cœlo descendit, ut ad misericordiam et justitiam exsulantes et profugas reduceret.

Tertio, Jansenius hæc accepit non ut officia hominis, sed ut præmia a Deo leges suas observanti danda, q. d. Si Dei præcepta custodieris, nunquam te deseret Dei misericordia et veritas. Hebraice enim est אל יעזבוך al iaazbucha, id est non deserent te, in futuro (licet futurum Hebræi sæpe capiant pro imperativo, vel optativo. Unde Noster et alii apte vertunt, "te non deserant"). Hoc sensu vertit Syrus, longitudo enim dierum et annorum vitæ addetur tibi; et pax, et benignitas, et veritas non relinquent te. Et Aben-Ezra sic explicat, quasi dicat: Si cor tuum præcepta mea custodierit, Deus emittet veritatem et misericordiam, ut ab iis serveris, ita ut nunquam a te divellantur: quam ob rem liga eas, etc., hoc est, ne unquam hac oblivioni tradas. Et R. Levi: Verba, inquit, nihil aliud insinuant, quam veritatis pietatisque parentem et auctorem esse Deum.

CIRCUMDA EAS GUTTURI TUO. — Septuaginta et Aquila, alliga eas super collum tuum; Syrus et Chaldæus, liga eas in collo tuo; S. Chrysostomus, argumento in epist. ad Philip., adapta eas collo tuo: "Sicut, ait, divitum liberi circa collum bullam habent auream, illamque nunquam deponunt, utpote quam tanquam nobilitatis suæ insigne gestant, ita et nos eleemosyna semper amiciendi sumus, ut ostendamus nos misericordis ac benigni patris esse filios, qui solem suum exoriri facit super bonos et malos." Et inferius: "Circumdemus nobis istum ornatum. Torquem faciamus auream (eleemosynam dico) donec hic fuerimus. Quamprimum enim hæc ætas transierit, nullus amplius erit ejus usus." Vide quæ de torque dixi cap. I, vers. 9.

Simili modo Plato in Cratylo: ἀρετή, inquit, id est virtus, dicitur, quasi αἱρετή, quia eligenda præ omnibus quasi bonum præstantissimum. Aut quasi ἀεὶ ῥέον, id est, quod sine ullo impedimento æquabili quadam et consentanea semper ratione fluat.

Ita in Vitis Patrum, lib. VII, cap. XLIV, in Meditationibus 12 Anachoretarum, ordine undecimus hunc sibi quotidie virtutis stimulum adhibebat: "Imaginor, ait, virtutes esse personatas, quæ me undique circumcingant et circumvallent, ut post mortem testentur coram Deo quod requiem invenerint in me."

Igitur torques: primo, significat misericordiam et veritatem nobis debere esse familiarissimas, et conjunctissimas instar vestis; secundo, iis nos ornari, sicut torque aureo ornatur collum; tertio, eas nos facere ingenuos, liberales et nobiles: torques enim symbolum est ingenuitatis et nobilitatis. Unde S. Gregorius in Decretal. § Prudentes, tit. 24 De donationibus: "Hanc sibi, ait, quodammodo nobilitas legem imponit, ut debere se, quod sponte tribuit, existimet, et nisi in beneficiis suis creverit, nihil se præstitisse putet."

Quarto, torqui olim inerant amuleta contra venena et fascinationem: ita misericordia dissipat omnes fascinationes et livorem odii et invidiæ: beneficentia enim amicat tam inimicos quam amicos.

Quinto, torques signum est principatus: ita beneficentia et justitia decent faciuntque principes, juxta illud Christi: "Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici (evergetæ) vocantur," Lucæ, XXII, 25. "Largitas, inquit Lactantius, liberalitas et magnificentia regiæ laudes sunt." Et S. Hieronymus, lib. I super Matth.: "Qui divitiarum, inquit, servus est, divitias custodit ut servus; qui autem servitutis discussit jugum, distribuit eas ut dominus."

Sexto, torques signum est fortitudinis, militiæ, certaminis et victoriæ, uti ex Beda et S. Gregorio dixi cap. I, vers. 9. Significat ergo pro misericordiæ et veritatis officiis assidue fideli certandum esse pro viribus usque ad mortem, præsertim contra inimicitias et odia, ut ab iis se vinci non sinat, sed vincat in bono malum, adeoque inimicos beneficiis superet faciatque amicos.

ET DESCRIBE IN TABULIS CORDIS TUI. — Hebræis familiare est uni similitudini non insistere, sed illi aliam et aliam adjungere: ita hic misericordiam et veritatem assimilavit, primo, comitibus vel pædagogis, qui adolescentem nunc ducunt, nunc deserunt; secundo, torqui, qui circumdat et ornat guttur et collum; tertio, hic scripturæ inscriptæ cordi. Estque gradatio: magis enim adhæret homini torques quam comites, ac magis inscriptio cordis quam torques: ut significet misericordiam et veritatem debere homini esse familiarissimas et intimas, intimoque cordi insculptas. Tabulam cordis vocat ipsum cor planum et instar tabulæ expansum: olim enim ante usum chartæ scribebant in tabulis, præsertim ceratis. Unde Symmachus vertit, describe eam super pectus tuum.

Secundo, Dionysius: "Circumda eas gutturi tuo," hoc est, inquit, aliis quoque eas prædica, ut et ipsi nequaquam misericordiam et veritatem relinquant, et quantum ad hoc "quasi tuba exalta vocem tuam," ut ait Isaias, cap. LVIII, 1, et, ut Osee, VIII, 1: "In gutture tuo sit tuba," ut possis dicere cum S. Job, XXXI: "Non dedi ad peccandum guttur meum."

Tertio, plane et genuine Jansenius: "Circumda eas gutturi," hoc est, inquit, firmiter et undique tibi adsint, semperque tibi sint præ oculis; velut id quod circumdatur collo, et a collo pendet, undique hominem cingit, semperque ob oculos versatur.

Accedit Cajetanus: "Liga eas super colla tua," hoc est jugiter habe eas præ oculis instar alligantis pendulum aliquid ex utraque parte colli, ut semper habeatur præ oculis. Sicut enim, inquit, collum jungit corpus capiti, ita humanum studium jungit corpus actionum humanarum capiti, quod est lumen rectæ rationis. Alligandæ virtutes præcipiuntur collis, hoc est humanis studiis, humanisque conatibus, ut non deserant hominem, ut non subterfugiant exercitationem. Circumda ergo illas collo tuo, id est arctissime illas complectere, illis te cinge et orna, ut velut familiares tibi semper et ubique obversentur, teque honorent et ornent. Alludit ad Deut. cap. VI, 8: "Ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos."

Porro tabula symbolum est latitudinis et expansionis, ac significat hasce virtutes debere toti latitudini cordis esse inscriptas, ut ipsum totum quantum quantum est, hasce virtutes imbibat, easque latissime in proximos expendat. Unde sicut cor capax est totius mundi, sic et cordis charitas et misericordia totum mundum amplectatur. Hinc pro πλάκες, id est tabulæ, aliqui legentes πλάτος, id est latitudinem, vertunt, describe eas super latitudinem cordis tui. Ita S. Hieronymus in cap. II Habacuc (qui et sic explicat: "Scribere jubetur planius, ut possit lector currere, et nullo impedimento velocitas ejus et legendi cupido teneatur").

corde procedat virtus vel virtutis sermo, non verus, sed fictus et fucatus est. Rursum veteres bullæ cordis inscribebant nomen sui Dei vel amici, quem summe diligebant, ut eum semper in oculis, semper in corde haberent, uti ostendi Jerem. XVII, 1, ad illud: "Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo, exaratum super latitudinem cordis eorum." Significat ergo misericordiam et veritatem adeo debere nobis esse amicas, ut bullæ cordis inscribantur, juxta id quod dicit cap. VII, vers. 3: "Liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. Dic sapientiæ: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam." Quæ ultima de sorore et amica verba hoc pariter loco in nonnullis Bibliis inserta leguntur.

Simili modo sponsæ ait sponsus, Cantic. VIII: "Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum." Ubi S. Gregorius: "In corde, inquit, sunt cogitationes, in brachio operationes. Super cor ergo et super brachium sponsæ dilectus ut signaculum ponitur, quia in sancta anima, quantum ab ea diligatur, et voluntate et actione designatur."

Quocirca S. Joannes Eleemosynarius dictitabat: "Etiamsi totus mundus conflueret Alexandriam ad petendam eleemosynam, nec Deo vires deessent, nec mihi animus ad eam singulis et omnibus erogandam. Ipsa enim experientia quotidie disco eleemosynam non depauperare, sed ditare: quo enim plura erogo, eo plura eroganda Deo dante accipio." Sic S. Paulus, S. Xaverius, similesque viri Apostolici cordis latitudine complectebantur totum mundum, eique evangelizare, totumque ad Christum traducere optabant et satagebant.

Audi S. Chrysostomum, hom. ult. in epist. ad Roman.: "Cor Pauli cœlo celsius, terra latius, solari radio lætius, igne calentius, adamante firmius. Cor nova vivens vita potius quam hac nostra. Vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus, inquit. Christi igitur cor erat cor Pauli, Spiritus Sancti tabula, gratiæ lebes," etc. Sensus ergo est, quasi dicas: Inscribe misericordiam et veritatem in tabulis non lapideis, in quibus inscripta fuit lex Moysis, sed carneis, in quibus legem suam per gratiam inscribit Christus, ut docet Apostolus, II Corinth. III, nimirum inscribe et imprime eas in corde tuo per totam ejus tabulam, id est latitudinem, ut eas toto corde ames, de iis assidue cogites, ac ubique opere exsequi destines. Vide quæ de eleemosyna dixit Deut. XXVI, 12, ubi viginti insignes ejus fructus recensui.

Posset quoque tabula cordis metonymice accipi monile vel bulla, quæ ex torque collum cingente dependebat supra cor, quasi dicat: Hæ virtutes ita cingant et ornent os, vultum et collum tuum, ut simul bulla cordis inscribantur: quo significatur omnem de eis cogitationem et sermonem qui fit ore et capite, debere habere connexionem cum corde, imo originem ex corde: nisi enim ex corde procedat virtus vel virtutis sermo, non verus, sed fictus et fucatus est.

4. ET INVENIES GRATIAM ET DISCIPLINAM BONAM CORAM DEO ET HOMINIBUS. — Syrus et Chaldæus, et invenies misericordiam (Chaldæus, gratiam), benignitatem et intellectum bonum. Per disciplinam vel intellectum bonum, accipe bonam morum compositionem, ex qua quis bene institutus, compositus, moratus, prudens et intelligens esse dignoscitur. Sensus ergo est, quasi dicas: Si monitis meis parueris, gratiosus eris in oculis tam Dei et Angelorum quam hominum; insuper facies ut tua disciplina, tum mentis, tum actionis, puta morum compositio tum interna, tum externa, placeat Deo æque ac hominibus. Unde Septuaginta pro ישכל vesekel, id est et disciplinam vel intellectum, legentes aliis punctis ישכר vaskel per crasin, pro והשכל vehaskel, vertunt eodem sensu, provide bona coram Deo et hominibus; Aquila, Symmachus et Theodotion, circumspice bona, quod secutus S. Paulus, II Cor. VIII, 21, ait: "Providemus bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus." Sensus ergo est, quasi dicas: Si feceris ea quæ dixi, gratiosus eris, et provide, id est providebis, bona, id est bonam disciplinam, morum compositionem, ædificationem coram Deo et hominibus, ut coram iis moribus compositus, virtute et sapientia præditus, prudens et intelligens appareas, atque ut talis ab omnibus judicaris, lauderis et celebreris. Nota to circumspice: significat enim opus quodlibet a sapiente et prudente quoad omnes sui partes, circumstantias, modos, rationes, intentiones ita interius et exterius circumquaque lustrandum, moderandum et componendum esse, ut nihil in eo sit mancum, incongruum, indecens, immodicum, quod carpi aut reprehendi possit, ut instar imaginis perfectæ sit, quæ omnibus suis lineamentis ita quaquaversum adæquata, et exacte conformata est, ut nihil in ea desit vel supersit, ac proinde nil in ea notari aut vituperari queat. Sic ergo in quolibet opere omnia lustra, et instar Argi centum oculis circumlustra, ac singula ita concinne compone, ut cum Apelle dicere queas: "Pingo æternitati; vivo, operor æternitati."


Pars Secunda: De Fiducia, Honore, et Cultu Dei

A thesi descendit ad hypothesin, nimirum post generale præceptum misericordiæ et justitiæ transit ad particularia virtutum præcepta, quæ ex primo illo generali velut conclusiones e suo principio educuntur. Incipit autem a religione et cultu Dei, quia hæc est prima virtus, cæterarum fons et mater, et quia a Deo ubique est inchoandum, præsertim in Ethica, juxta illud Nazianzeni: "A te principium, tibi desinet." Et illud S. Augustini, I Confess. XV: "Ecce tu, Domine Rex meus et Deus meus, tibi serviat quidquid utile didici, tibi serviat quod loquor, et scribo, et numero."

Versus 5: Habe Fiduciam in Domino Ex Toto Corde Tuo

5. HABE FIDUCIAM (Syrus et Chaldæus, spera) IN DOMINO EX TOTO CORDE TUO, ET NE INNITARIS PRUDENTIÆ TUÆ. — Syrus, sapientiæ animi tui, sed Dei gratiæ; Septuaginta, esto confidens in toto corde super Deo, in tua autem sapientia ne extollaris; Romana, ne exalteris; Arabicus, ne eleveris; Symmachus, ne sis confidens, quasi dicas: Innitere Deo, illique totus incumbe, non tuæ prudentiæ, ait Aben-Ezra; ac Dei providentiæ, non tuæ, omnia assigna et accepta refer, ait R. Levi, Vatablus et Pagninus: Fide, ait, Domino ex toto corde tuo, et intelligentiæ tuæ ne innitaris; alii, ne prudentiæ tuæ velut baculo incumbas et innitaris (hoc enim proprie significat Hebraice ישען iissaen), sicut pater Scipionis senescens filio quasi scipioni innitebatur; unde filius vocatus est Scipio, quasi dicas: Scipio sit tibi non tuum ingenium, non tuum consilium, sed spes in Deum; si enim Deo velut scipioni incumbas, firmus in omni actione consistes: cætera enim sunt baculus arundineus, ut ait Isaias cap. XXXVI, 6, et Ezechiel cap. XXIX.

Est sententia generalis docens in qualibet re, actione, tribulatione, exspectatione, periculo, metu, etc., ut felix sit successus vel exitus, spem omnem collocandam in Deo, idque ex toto corde, et non innitendum esse prudentiæ propriæ, ita scilicet ut putes illam solam tibi sufficere, aut præcipuas rei conficiendæ partes et momenta in ea colloces: hæc enim collocanda sunt in Deo. Itaque vetaris hic ita fidere tibi tuoque ingenio et consilio, ut diffidas vel minus fidas Deo. Alioqui prudentis est ita fidere Deo, ut tamen et mentem consilio et manum operi admoveat: hoc enim jubet Deus et natura ac gratia.

Prudentia enim est oculus et rector animæ omniumque ejus motuum et actionum. Unde prudens dicitur quasi porro vel procul videns, et prudentia quasi procul videntia sive providentia, ait ex Isidoro et Boetio S. Thomas, II II, Quæst. XLVII, art. 1, et Quæst. XLIX, art. 6. Huc facit illud S. Gregorii Nazianzeni in Distich.: "Deo dante nihil potest livor, eodem abnuente nihil potest labor." Et illud S. Basilii in Constitut. monast. cap. XVI: "Ad perfectum virtutis cumulum conjuncta simul esse utraque hæc oportet, et humanum studium, et auxilium cœleste fidei opera ascitum et comparatum." Et cap. XVII: "Causas cur illa sic fiant, Domino assignare debet animus, neque omnino esse quidquam existimare, quod suarum virium facultate assequi possit, etc. Porro humilitas tutissimus est virtutum omnium thesaurus." Maxime tamen hæc sententia locum habet in obtinenda sapientia et virtute. Hæc enim cum sit donum Dei, idque in fidelibus et sanctis supernaturale, utique vires et prudentiam hominis transcendit. Unde a Deo speranda et postulanda est, ita tamen ut Deo operanti coopereris et collabores. Quocirca Salonius et Beda censent hæc dici a Salomone ad erigendam pusillanimitatem et diffidentiam discipuli, quasi dicas: Ne existimes hæc mea sapientiæ et virtutis præcepta, quæ mox daturus sum, vires tuas superare, nec diffidas te sapientiam et virtutem, utpote arduam et cœlestem, posse consequi: spera duntaxat in Deo, ab eoque toto corde illam efflagita, ipse tibi eam elargietur; quare ne innitaris prudentiæ tuæ, quasi per eam tuis viribus et consiliis illam parare debeas: Deus illius est largitor, ipse eam poscentibus et sibi collaborantibus ultro illam donabit. Impia ergo et superba fuit Philosophi vox de Deo:

Det vires, det opes, animum æquum mi ipse parabo.

Deus enim est qui mentem illuminat, voluntatem elevat, vires aspirat, ac perinde ut ventus navi aspirans feliciter eam in portum salutis impellit, uti pulchre docet S. Chrysostomus, homil. 34 in Epist. ad Hebr. Et S. Basilius, hom. De Spiritu Sancto: "Da mihi, ait, navim vacuam, gubernatorem, nautas, funes, anchoras, omnia disposita, et nusquam esse spiritum venti; nonne cessat omnis qualiscumque apparatus, si desit operatio spiritus?"

"Ita licet sit ampla sermonis supellex, mens profunda, et eloquentia, et intelligentia, si non adsit Spiritus Sanctus qui vim suppeditat, otiosa sunt omnia." Idem, orat. 7 De Virtute et vitio: "Beatus, ait, qui omni spe rerum hujus mundi seipsum orbavit (nam, ut idem ait, epist. 19 ad Gregorium Nazianzenum: "Spes mortalium sunt somnia vigilantium"), ac in solo Deo omnem spem fixit atque locavit suam. Sicut enim execrabilis est, qui spem ponit in homine, ita omni laude dignus, qui ex Deo totus pendet. Spes enim quæ in Deo collocatur, non sinit se in alio constituere, neque sibi auxilium ferri vult, etc., sed oportet vere in Dei auxilio acquiescere." Idem, orat. 20: "Sicut nulli alii nos præterquam Deo soli cultum tribuere par est, sic etiam in nulla alia re spem nostram constituere debemus, quam in Deo omnium rerum domino." Idem, homil. 8 Hexam., spei exemplum dat halcyonem, vel halcedinem avem, cui in media hieme ovis juxta littus maris incubanti Deus tranquillat mare et ventos: "Silescunt, ait, et consopiuntur tum omnes venti, quiescunt undæ, tumida æquora placantur septem totis diebus, cum ovis incubat halcedo. Id omnes nautæ sciunt, et halcyonides dies illos appellant. Quid ergo a Deo etiam præter omnium spem tui causa non fuerit exorabile, quem ad imaginem ipse suam creavit, cum alitis tam exiguæ gratia mare tam vastum, tam terribile sævumque tranquillum esse media bruma jussum definietur atque quiescit?" Hoc est quod ait Jeremias, cap. XVII, 7: "Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus," etc. Vide ibi dicta. Denique to ne innitaris prudentiæ tuæ S. Dorotheus, serm. 5, attribuit Religiosis, docetque eos sinere debere se regi a Deo per suos Superiores in omnibus et per omnia.

6. IN OMNIBUS VIIS TUIS COGITA ILLUM, ET IPSE DIRIGET GRESSUS TUOS. — Pro cogita Hebraice est דעהו daehu, id est scito vel cognosce illum. Sic et Syrus, et Chaldæus. Vatablus, in omnibus negotiis agnoscito illum, ejus scilicet præsentiam, potentiam, majestatem, providentiam, bonitatem, justitiam, vindictam, etc. Est metalepsis: ex cogitatione enim subintelligitur reverentia, obedientia, spes et amor; hæc enim parit attenta Dei, sive numinis, cogitatio et meditatio. Cogita igitur, id est cogitando spera, reverere, cole et dilige ut creatorem, gubernatorem, dominum, judicem ubique præsentem, omnesques tuos actus intuentem. Cogita, inquam, Deum ubique et semper, vel actu vel virtute, ita ut vi hujus cogitationis arcearis a malo, et cogaris ad omne bonum, præsertim ad Dei metum, spem et amorem; de spe enim sermo præcessit. Ergo cogita, id est primo, frequenter (cogito enim est verbum frequentativum a cogo, ait Festus) menti tuæ objice, spera et invoca Deum: hoc enim si feceris, ipse diriget gressus tuos.

Secundo, "cogita," id est time et reverere Deum ubique præsentem, ne quid committas quod oculos tantæ majestatis offendat; sed potius fac omnia quæ illos oblectant. Unde Boetius: "Magna nobis indicta est necessitas probitatis, cum omnia agamus in oculis Dei cuncta cernentis." Cogitare enim dicitur a cogo: "Cogendo enim animum reminisci, quod in ea repositum est, dicitur cogitatio," ait Isidorus, lib. I Sentent. cap. XV; cogo autem dicitur quasi coago, id est unum ago. Cogitatio enim numinis præsentis cogit nos ad ejus metum et cultum: cogitatio enim est rei præsentis, memoria absentis. Ita S. Isidorus, De different. mentis et memoriæ, cap. I: "Memoria, ait, præterita revocat, mens futura præsentit, cogitatio præsentia complectitur."

Tertio, "cogita," id est intende in omnibus actibus Deum, ut ad illum quasi ad scopum et finem omnes referas, et in omnibus illi placere contendas. Ita Lyranus et Cajetanus censent hic præcipi rectam in omnibus intentionem; hæc enim in rectum finem dirigit gressus nostros.

Quarto, "cogita" eum, id est ejus operationem et gratiam, ut illi quasi omnium largitori omnia bona accepta referas, nil tibi arroges. Ita Hugo. Unde S. Hieronymus, dialog. 3 Contra Pelag., hinc probat necessitatem gratiæ. Unde Arabicus vertit, agnosce sapientiam, ut dirigat vias tuas.

Quinto, "cogita," id est repræsenta tibi Deum, Deique voluntatem, vitam et legem, quasi normam tuarum actionum, cui ad amussim omnes conformare debeas; atque sic Deus, quasi norma et regula, rectissime diriget omnes gressus actusque tuos. Ita cogitabat Deum ubique David dicens, Psalm. XV: "Providebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi, ne commovear." Idem præceptum Tobias moriturus dedit filio, cap. IV: "Omnibus, ait, diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum, et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri." Sic Elias ac Elisæus: "Vivit, inquiunt, Dominus, in cujus conspectu sto," III Reg. XVII, 1, et IV Reg. III, 14; ac S. Job, cap. XXXI: "Nonne Deus considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?" Assidua enim cogitatio divinæ præsentiæ maxime stabilit mentem in Deo.

Hoc fuit olim, et etiamnum est, præcipuum Ascetarum et Religiosorum officium et exercitium, ut semper et ubique Deum cogitarent, cum eoque quasi præsente versarentur et colloquerentur. Unde Abbas Allois in Vitis Patrum, lib. V, libello XI, num. 5: "Nisi, ait, dixerit homo in corde suo: Ego solus et Deus sumus in hoc mundo, requiem non habebit." Et rursum: "Si vult homo, in una die usque ad vesperam pervenit ad mensuram divinitatis." Ibidem Abbas Bessarion: "Monachus, ait, debet totus esse oculus, sicut Cherubim et Seraphim," qui jugiter intuentur, amant et glorificant Deum. Et Abbas Daniel: "Quis enim aufert a nobis Deum? nemo. Plena perfectaque bona largiri rebus omnibus." Ita S. Augustinus, lib. XI Confess. II: "Quando, ait, sufficio calami lingua enuntiare omnia hortamenta tua, et omnes terrores tuos, et consolationes et gubernationes, quibus me perduxisti," etc.?

Ita S. Antonius apud S. Athanasium: "Unica, ait, est ratio vincendi inimicum, lætitia spiritalis, et animæ Dominum semper cogitantis jugis recordatio, quæ dæmonum ludos quasi fumum expellit." Et: "Securitas animæ, præsentis majestatis judicium est." Hinc docent Theologi ad bene agendum non sufficere justo habitus gratiæ et virtutum infusos vel acquisitos, sed insuper eum egere actuali motione, influxu, auxilio et directione Dei, præsertim in actibus difficilibus et heroicis, ac ad superandum graves tentationes. Imo censent justum in omni actu meritorio egere actuali motione Spiritus Sancti, eo quod in Concilio Palæstino, quod sæpe citat S. Augustinus Contra Pelagium, definitum sit, "gratiam ad singulos actus dari;" et Apostolus dicat: "Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est, qui operatur in nobis velle et perficere," II Corinth. III. Ita Dionysius. Et iterum in cella Deus est." Et Abbas Theonas, num. 12: "Quia impeditur mens nostra et revocatur a contemplatione Dei, propterea captivi ducimur in carnalibus passionibus." Et Abbas Joannes: "Sicut, dum pluit, arbores producunt ramos, sic, quando Spiritus Sanctus descendit in corda Sanctorum, virescunt quodammodo et innovantur, et proferunt folia in timore Dei." Unde Abbas Silvanus operans non intendebat operi, quia mens ejus absorpta erat in contemplatione Dei. Ibidem, num. 31, Abbas Serapion: "Sicut, ait, milites Imperatoris, cum ante eum stant, non debent dextera aut sinistra respicere: ita et monachus, cum stat in conspectu Dei, et intentus est omni hora in timore ejus, nihil est quod eum de adversarii malis terrere possit." Ibidem, num. 35, Abbas Hyperichius: "Cogitatio tua, ait, semper sit in regno cœlorum, et cito in hæreditatem accipies illud." Et: "Vita monachi juxta imitationem Angelorum fiat, comburens atque consumens peccata." Et alius, num. 42: "Sicut nemo potest lædere eum qui est ad latus Imperatoris, sic Satanas nequit nobis nocere, si anima nostra inhæserit Deo;" scriptum est enim, Zachar. I: "Appropinquate mihi, et appropinquabo vobis." Plura de hac re dixi Genes. XVII, 1 et seq.

ET IPSE DIRIGET GRESSUS TUOS. — To et notat primo, similitudinem et vicissitudinem, quasi dicas: Cogita de Deo, et ipse vicissim similiter cogitabit de te, ut dirigat gressus tuos ad omnem prosperitatem, sanctitatem et felicitatem, juxta illud quod Christus dixit sanctæ Catharinæ Senensi: "Filia, cogita semper de me, et ego cogitabo de te." Tu, ut mihi obedias et servias: ego, ut te dirigam, protegam, et in omni gratia et gloria promoveam.

Secundo, notat mercedem et præmium quasi ex promissione et pacto. Deus enim hic et alibi quasi pactum init nobiscum, quo promittit, seque quasi obligat ad dirigendum omnes actiones nostras, ut felicem et sanctum sortiantur effectum, si nos cogitemus de eo proponentes illi per omnia placere et obsequi, sequentes patrem fidei nostræ Abraham, cui Deus dixit: "Ambula coram me, et esto perfectus," Gen. XVII, 1. Idem filium monuit Tobias, cap. IV, vers. 20: "Omni tempore, ait, benedic Deum; et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant." Ita Sancti in omnibus rogant impetrantque ut dirigantur a Deo, ut Deum habeant aurigam præsidentem animæ suæ, omnesque ejus motus et actus aurigantem. Ita David, ad quem alludit hic filius Salomon, Psalm. CXVIII: "Gressus meos dirige secundum eloquium tuum." Idemque crebro eodem psalmo iterat. Et Psalm. XXII: "Dominus, ait, regit me," sicut pastor ovem, unde Hebraice est, Deus pascit me; vel, Deus est pastor meus; "nihil mihi deerit: nam in loco pascuæ ibi me collocavit." Quæ verba citans Philo, libro I De Agric.: "Impossibile, ait, est deesse commodum aliquod, ubi Deus præsidet, solitus plena perfectaque bona largiri rebus omnibus."


Versus 7: Ne Sis Sapiens Apud Temetipsum

7. NE SIS SAPIENS APUD TEMETIPSUM. — Hebraice, in oculis tuis, ut scilicet in iis et in vana opinione tua videaris tibi præ aliis sapere. Hæc enim est philautia, superba præsumptio et nimia sui æstimatio. Arabicus, ne sis apud animam tuam intelligens; Septuaginta, ne sis prudens apud temetipsum; quos secutus Apostolus, Rom. XII, 16: "Nolite, ait, esse prudentes apud vosmetipsos." Ubi quatuor expositiones recensui. Ita Jansenius; Lyranus et Baynus exponunt, quasi dicat: "Ne te sapientem esse aut prudentem vana elatione persuasum habeas;" Hugo: "Ne novas opiniones invenias, easque alienis anteponas;" Cajetanus: ne tu ipse de tua sapientia judicium feras; Vatablus, ne reputes te sapientem. Accedit R. Salomon Isacides: "Ne sis, ait, sapiens apud te, ut verba illorum, a quibus reprehensus es, negligas;" Aben-Ezra: "Ut jactabundus dicas: Sapientia mea duce rectum iter capiam;" R. Levi: "Ut inertiæ te dedas, et sapientiæ studium omittas, quod tibi sat sapere videaris." Porro Beda: "Videtur hoc idem esse mandatum cum eo quod præmissum est: Ne innitaris prudentiæ tuæ; sed multum distat. Innititur enim prudentiæ suæ, qui ea quæ sibi agenda vel dicenda videntur, patrum decretis præponit. Sapiens vero apud semetipsum est is, qui in illis quæ ex patrum magisterio potuit recte cognoscere, sese præ cæteris quasi doctior extollit." Cajetanus vero: "Hoc, ait, ad judicium, illud vero ad fiduciam spectat."

Hic est fons omnium errorum et hæresum, quod scilicet eorum auctores videantur sibi præ aliis sapere, ideoque nolint Ecclesiæ et Doctorum sententiæ cedere et credere; de quibus Isaias, cap. V, vers. 21: "Væ, ait, qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes!"

Vere Climachus, gradu 3: "In his, ait, qui sibi credunt, dæmon sæpe propheta fit."

Quocirca vera sapientia, ait S. Jacobus, cap. III, vers. 17, modesta et humilis est; seipsam ignorat, quia non aspicit, nec reflectit ad se, juxta illud Pauli, I Corinth. III, 18: "Si quis videtur inter vos sapiens esse, stultus fiat ut sit sapiens." Quin et Plutarchus: "Quo magis profeceris in philosophia, eo minus turgebis fastu."

TIME DEUM, ET RECEDE A MALO. — Pertinent hæc verba primo, ad to habe fiduciam in Domino, quod præcessit vers. 5. Spei enim subnectendus est timor, ait Beda, ut, quantum spes animum elevat, tantum timor deprimet, itaque anima consistat in recto virtutis æquilibrio instar molæ, in qua lapis molaris superior inferiori incumbit, ab eoque fulcitur; lapis enim superior repræsentat spem, inferior timorem. Secundo, hæc verba pertinent ad id quod proxime antecessit: "Ne sis sapiens apud temetipsum," quia superbiam et arrogantem sapientiæ præsumptionem nihil ita coercet et deprimit ac timor Dei, qui superbos humiliat, et humiles exaltat. Unde Apostolus, Rom. XI, 20: "Noli altum sapere, sed time." Et Eccli. XXV, 14: "Timor Dei super omnia se superposuit." Vide ibi dicta.

8. SANITAS QUIPPE ERIT UMBILICO TUO (Syrus, carni tuæ), ET IRRIGATIO OSSIUM TUORUM. — "Irrigatio," id est medulla, ait R. Salomon, juxta illud Job XXI, 24: "Medullis ossa illius irrigantur." Septuaginta, et erit sanitas corpori tuo, et curatio ossibus tuis. Pro irrigatio Syrus et Symmachus vertit, πιότης, id est pinguedo, puta medulla; Theodotion, καταβριχή, id est perfusio; Aquila, ποτιζμός, id est irrigatio vel potio; et hoc proprie significat Hebræum שקוי siccui; Septuaginta, ἐπιμέλεια, id est curatio, vel corporis cura et exercitatio, v. g. qua athletæ corpus ad robur et luctam exercebant. Unde ex ἐπιμέλεια nascitur ἐμμέλεια, id est concinnitas. Unde apte, inquit S. Gregorius Nazianzenus, orat. 20, mater S. Basilii vocata fuit Emmelia, quia moribus ita erat composita, ut ipsa concinnitas videretur, eamque filio S. Basilio cum lacte indidit.

Sensus ergo est, q. d. Totum corpus tuum sanum erit. Corporis enim sanitas maxime pendet ex sanitate tum teneriorum partium osse carentium, scilicet vitalium, puta cordis, hepatis, splenis, viscerum, quæ sunt juxta umbilicum, et ipsius umbilici; tum duriorum, puta ossium, quæ sunt quasi bases et columnæ nostræ domus et microcosmi. Ossium autem sanitas medullæ pinguedine irrigatur, fovetur, alitur et roboratur; unde ea deficiente ossa arescunt, ex quo sequitur tabes et corruptio hominis. Quocirca Galenus ossa vocat fundamenta corporis, eaque in homine numerat plusquam trecenta: ossium vero nutrimentum proprium asserit esse medullam; hinc omnia animalia habere ossa concava pro medulla condenda, excepto leone qui ossa habet solida, ita ut nullam vel exiguam habeant medullam. Inter ossa asserit eminere spinam dorsi; medullæ autem spinalis, æque ac nervorum principium esse cerebrum: ex medulla enim spinali oriri triginta paria nervorum, indeque vires in inferioribus partibus. Umbilicus vero superiora membra cum inferioribus connectit. Rursum fœtus in utero matris per umbilicum nutrimentum attrahit et sugit, eoque alitur. Unde de umbilico hæc sunt Galeni pronuntiata: "Umbilicus ad amussim est in medio hominis. Umbilicus fœtus umbilico matris continuatur. In umbilico fœtus ligatur, et per eumdem nutritur. Ad umbilicum est quatuor vasorum conjugium; ad umbilicum enim junguntur duæ venæ et duæ arteriæ primariæ. Per umbilicum fœtus in utero reddit lotium." Hisce de causis umbilicus symbolum est totius corporis, illudque repræsentat, cujus bases et columnæ sunt ossa. Ad litteram ergo grammatice significatur totum corpus totumque hominem fore sanum, vegetum et robustum; sed per hoc symbolice repræsentatur totam animam omnesque ejus partes fore sanas, vegetas et validas. Est enim paræmia, in qua timor Domini comparatur sanitati umbilici et medullæ ossium.

Sensus ergo est, quasi dicat: Sicut si sanus sit umbilicus, et sana medulla ossium, totum corpus sanum et forte erit cum omnibus suis membris: sic pariter, si in te sit sanus et integer timor Dei, efficiet ut tota anima tua sana et valida sit, omnesque ejus partes, tam nobiles quam ignobiles, tam debiles quam fortes, ac præsertim appetitum tuum, qui est quasi umbilicus animæ, et rationem, mentem et spiritum, quæ sunt quasi ossa animæ eam sustentantia, sanabit, fovebit, roborabit, perficiet. Sicut enim per umbilicum fœtus conjungitur matri, ab eaque sugit alimentum: sic pariter anima per timorem Dei conjungitur Deo, ab eoque omnem gratiam, sanitatem et robur sugit et haurit. Ita R. Levi et Jansenius. Unde illud de Behemoth, Job XL, 11: "Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus." Et irrigatione ossium per medullarum pinguedinem significatur in Job bona hominis valetudo, Job XXI: "Viscera, inquit, ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur." Contra per ariditatem ossium mala valetudo designatur apud eumdem, Job XXX: "Cutis, inquit, mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate." Et Psalmista, Psalm. CI: "Ossa mea sicut cremium aruerunt." Est enim medulla ossium fomentum et firmamentum. Metaphorice ergo hac sententia significatur eum, qui prædicta fecerit, bona fore constitutione, potissimum secundum animam et mentem, omnesque ejus animæ vires firmas fore et sanas, utque quæ Dei gratia et sanabuntur et firmabuntur, ac adipe et pinguedine cœlestium charismatum irrigatæ recreabuntur, juxta illud Psalm. LXII: "Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea."

Quidam non male sic explicant: Per timorem Dei est umbilico sanitas, quia per illum refrenantur pravæ cupiditates et libido, quæ in umbilico et circa illum viget; et est irrigatio ossium, quia per illum omnia corporis membra, omnesque animæ vires redduntur aptæ et agiles ad virtutum opera. Similis tropus, quod attinet ad irrigationem ossium, est Eccli. XXVI: "Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit." Et Proverb. XV: "Fama bona impinguat ossa." Ita Jansenius et Hugo. Umbilicus enim, sive lumbi, sicut origo sunt seminis, ita concupiscentiæ sunt symbolum, ait Pierius, hierogl. 34, cap. XXXIV. Unde illud Ezech. XVI, 4: "Non est præcisus umbilicus tuus." Vide ibi dicta. Quare apposite per umbilicum intelligas vim animæ concupiscibilem, per ossa irascibilem, in qua est fortitudo, quam repræsentant ossa; utramque enim sanat, vegetat et dirigit timor Dei.

Secundo, speciatim per umbilicum accipi potest stomachus: hic enim umbilico adjacet, vel subjacet: ac per stomachum conscientia. Sano enim stomacho bona fit cibi concoctio, qua rite alitur et roboratur totum corpus. Sic pariter, si per timorem Dei sana sit conscientia, ipsa verbum Dei, quod est cibus animæ, ruminando concoquet, ut in illo alat omnes suas vires et potentias. Rursum sicut catapotiis, sive pilulis acribus et mordacibus, expurgantur e stomacho et visceribus pituitosi, biliosi, cæterique noxii humores, quibus expulsis corpus sanum consistit: sic pariter per timorem gehennæ et vindictæ Dei, qui acer est et mordax, expelluntur e conscientia omnes noxiæ cupiditates, quibus ejectis anima restat sana et integra. Quocirca cuique orandum est cum Psalte: "Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui." Hoc est quod ait Theodoretus, lib. I De Curandis Græcorum affect.: "Timor Dei medicamentum est optimum, quod ex malis conficitur, sicut in theriacis accidit;" theriaca enim conficitur ex veneno, puta ex vipera. Nam, ut ait Isaias, cap. XXVI, vers. 18, juxta Septuaginta: Per timorem tuum, Domine, concepimus, et parturivimus, et peperimus spiritum salutis.

Tertio, umbilicus significat medium, eo quod umbilicus sit medium in homine. Unde umbilicus dictus est ab umbone, quæ est media pars clypei; umbilicus enim est ligamentum intestinorum, quod mediam fere planitiem ventris obtinet; ad hoc factum, ut per eum fœtus in utero matris nutriatur. Hinc Reate vocatur umbilicus, id est medium, Italiæ. Et Cicero, Act. VI in Verrem: "Et raptam, ait, esse Liberam, quam eamdem Proserpinam vocant, ex Ennesium nemore, qui locus, quod in media insula est situs, umbilicus Siciliæ nuncupatur." Et Livius, lib. V, Ætoliam vocat umbilicum Græciæ. Umbilicus ergo significat mediocritatem in actionibus omnibus servandam, ac medium, in quo consistit virtus, a quo si declines ad extrema, incides in vitium.

Sensus ergo est, q. d. Si timeas Deum, et recedas a malo, puta a vitio, erit sanitas umbilico tuo, id est, erit sana et omnibus numeris absoluta actio virtusque tua, quæ fugiens extrema vitiorum in umbilico, id est in medio, consistit.

Quarto, umbilicus ob vicinos lumbos, ventrem et genitalia, repræsentat "facultatem spiritaliter generandi, inquit Hugo, per verbi prædicationem, qua pollent doctores; quam sanam futuram esse dicit, quia sana erit eorum doctrina atque zelus ardens." Unde de sponsa dicitur Cant. VII: "Umbilicus tuus crater tornatilis non indigens poculis," id est, alii, quibus alget stomachus et venter, opus habent vini potione ut calorem afferat; non sic tibi, cujus in corde tantopere exardet et æstuat charitas et zelus."

Porro apte umbilicum componit et comparat ossibus, quia sicut reliquum corpus ossibus et nervis compingitur, ita venter umbilico quasi nodo et catena colligatur. Unde ruptura illius lethalis est. Hinc et Hebr. vocatur שורך schorar, id est nodus concatenatus.

Mystice primo, Lyranus: Sanitas umbilici, ait, est bona animi dispositio, puta moderatio in prosperis; medulla ossium est robur et constantia in adversis. Secundo, Beda: "Infirmitas, ait, operum adumbrata umbilico, ad statum perfectionis per timorem Dei convalescit. Per eumdem irrigantur ossa, id est, animi vires et robur recreantur et firmantur," ad superandos omnes labores, tentationes et difficultates sine lassitudine: lassis enim et nimio labore fractis medulla ossium minui, et sensim consumi solet. Hinc S. Gregorius Nazianzenus, orat. 20, S. Basilium comparat Achilli, quem fingunt Poetæ educatum a Chirone centauro, ab eoque enutritum medullis leonum et cervorum. Longe enim melius sanctiusque educatus fuit S. Basilius a timore Dei quasi pædagogo, ab eoque et sanctam audaciam leonum, et pium pavorem cervorum hausit et suxit. Ita Nicetas ibidem, et ex eo noster Salazar. Tertio, auctor Catenæ Græcorum: Animæ ossa, ait, sunt robustiores firmioresque illius vires, quæ singulæ, ut suo munere probe fungantur, singulari cura et diligentia egent. Ad memoriam pertinet illud: "Memor fui Dei, et delectatus sum." Ad mentem et contemplativam animæ partem illud: "Consideravi opera tua, Domine, et obstupui." Ad appetentem vero ejusdem portionem illud: "Coram te, Domine, omne desiderium meum." Ad ratiocinantem tandem illud: "Consideravi dies antiquos," et quæ sequuntur. Porro autem per corpus, universam omnium animæ facultatum congeriem accipere licet: "Omnia ossa mea (inquit Propheta) dicent: Domine, Domine, quis similis tibi?" Cura proinde et studium virtutum integram sanamque vitæ tuæ conversationem conservabit; gratia autem et benignitas Dei corpori tuo sanitatem impertiet. Anagogice, corpora nostra in præsenti vita sunt infirma et ulcerosa; nam caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus vicissim pugnat adversus carnem; at cum illud quod in corruptione satum fuerat, ex terræ pulvere semel surrexerit, integræ mox sanitati restituetur. Curatio autem perfecta tum demum humanis ossibus continget, quando os coibit ad os, et articulus ad articulum, et compago ad compaginem. Tunc enim, juxta Prophetæ prædictionem, ossa nostra florebunt sicut herbæ campi. Aliter: Tunc, inquit, corpus tuum perfectæ justitiæ actionem sortietur, florente nimirum jam tum illo, lætoque virtutum colore et venustate admirabiliter splendente. Et cogitationibus tuis, quæ ossium more animam intus constringunt, plena a Deo curatio obveniet. Hæc ille.


Versus 9: Honora Dominum de Tua Substantia

9. HONORA (Chaldæus, glorifica) DOMINUM DE TUA SUBSTANTIA, ET DE PRIMITIIS OMNIUM FRUGUM (Syrus, fructuum) TUARUM DA EI. — Ita Romana et Hebræa. Verum Beda, Lyranus et alii legunt, da pauperibus; Septuaginta, honora Dominum de justis tuis laboribus (Chaldæus, de tuo mammona; Syrus, de tua possessione; Vatablus, de tuis opibus; Pagninus, divitiis tuis), et primitias da ei de tuis fructibus justitiæ; Aquila, Symmachus et Theodotion, de germine tuo; Hebræus, de proventu tuo; S. Augustinus, serm. 1 De decimis: "Deliba ei de tuis laboribus."

Primo, Beda, Lyranus, Hugo, Dionysius hæc accipiunt de eleemosyna, q. d. Da eleemosynam, non tam ut subvenias pauperi, quam ut Deum per eam honores, scilicet faciendo eam pura intentione placendi uni Deo, eumque honorandi; ideoque fac eam animo hilari, largo et liberali, ac de primis et melioribus fructibus, uti præcipit Deus, Num. XVIII, 29. "Da ei," id est, da pauperibus propter amorem et honorem Dei; honor enim divinæ majestatis exigit ut meliora et majora ei dentur, non ex rapina, sed ex bonis justo labore partis, idque animo læto et liberali. Denique Dei honor est, quod divites, quos ipse sui vicarios constituit, provideant pauperibus: Dei enim est omnibus providere de necessariis; sed partem suæ providentiæ transcripsit in divites, ideoque illis divitias dedit, ut ipsi per eas viceversa succurrant pauperibus. Quare cum id divites præstant, consulunt honori divinæ providentiæ, faciuntque ut pauperes eam agnoscant et glorificent. Hoc est quod ait Apostolus: "Ministerium hujus officii (eleemosynæ) non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, per probationem ministerii hujus glorificantes Deum, etc. Gratias Deo super inenarrabili dono ejus," II Cor. IX, 12. Ita hunc locum explicat S. Augustinus (si tamen is est auctor), lib. De Vita Christiana, cap. XII: "Melius est, ait, te non facere eleemosynam, quam unde paucos tegis, inde plurimos denudare. Illam eleemosynam Deus comprobat, quæ de justis laboribus ministratur, sicut scriptum est: Honora Deum de tuis justis laboribus, et deliba ei de tuæ justitiæ fructibus. Nam illam eleemosynam abominatur et reprobat, quæ de lacrymis præstatur alienis."

Secundo, alii hæc accipiunt de oblationibus, victimis, decimis et primitiis juxta legem Deo offerendis; dum enim hæc offerebant Judæi Deo, hoc ipso protestabantur se hæc a Deo accepisse, ideoque illi accepta referre. Unde primitias dabant quasi primos et meliores fructus, decimas quasi frugum complementum: ut testarentur, tam prima quam media et ultima, adeoque omnia, se a Deo accepisse. Primitiæ, inquit Vatablus, significant inchoationem a Deo, decimæ vero perfectionem: Deus enim dat incrementum et perficit. Hac ergo protestatione honorabant et glorificabant Deum. Ita S. Hieronymus in cap. XXV Ezech., Cyrillus, lib. II in Joannem, cap. XCII, S. Gregorius, lib. VII Registri, epist. 41: "Quidquid, inquit, in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei non placat iracundiam, sed irritat. Hinc scriptum est: Honora Dominum de tuis justis laboribus." Sic et Cajetanus, Baynus, Jansenius, R. Salomon, R. Levi et alii.

Hic sensus hoc loco magis proprius et genuinus est, tum quia per vota, sacrificia, decimas et primitias proprie honoratur Deus: illorum enim oblatio est actus religionis, cujus actus elicitus est Deo debitum honorem et cultum tribuere; eleemosyna vero est actus elicitus a misericordia, qui subinde duntaxat imperatur a charitate, vel religione; tum quia hæc omnia proprie spectant Deum, docentque actus quibus eum colere debeamus, nimirum sperando, reverendo, honorando illum per oblationes lege præscriptas.

Allegorice S. Cyrillus, lib. III in Joan., cap. XXIX: Christiani, inquit, in lege nova offerunt Deo fructus justitiæ, cum non corruptibili et exteriori materia, sicut Judæi, sed ut veri adoratores adorant Deum in spiritu et veritate, uti sanxit Christus, Joan. IV, 22. Sic et auctor Catenæ Græcorum, qui et addit: Allegorice autem is Deo primitias offert, qui omnem recte factorum causam et laudem illi, tanquam primario auctori humiliter submissoque animo tribuit, sibi vero ex omnibus nihil quidquam proprium adscribit; aut qui ex quovis studiosæ actionis genere aliquid illi tanquam primogenitum offert. Exempli causa, mane dum a somno exsurgit, primitiarum loco defert illi orationem et gratiarum actionem; ex verbis autem tanquam primitivam offert illi psalmodiam; idemque in reliquis omnibus operibus et actionibus, ex quibus justa oblatio fieri potest, observare curat. Tum si omnem curam et cogitationem a primo exortu usque ad seram noctem ab omni vitio puram incontaminatamque retinere studet, omneque voluntatis suæ momentum Deo assignat. In summa, jubemus hic omnes bonorum operum fructus Deo fideliter offerre. Per horrea autem et torcularia sensilis appetitus vires insinuat; per frumentum vero morum præcepta divinæque sapientiæ decreta, nec non reconditos sacrarum Scripturarum sensus; per cellas tandem facultates animæ, quæ rationi obstinate repugnant: has enim omnes iis rebus impleri oportet, quas quisque ex mystica sua messe aut spiritali vindemia collegerit. Hæc ille.

10. ET IMPLEBUNTUR HORREA (Aquila, apothecæ) TUA SATURITATE, ET VINO TORCULARIA TUA REDUNDABUNT. — Syrus, vicum scaturient, q. d. Si honores Deum dando eleemosynam pauperibus, vel potius dando oblationes, decimas et primitias lege præscriptas Deo, Deus vicissim dabit tibi copiosam messem frumenti, et uvarum vindemiam, ex quibus multa vini dolia exprimas ea copia, ut vinum redundet et superfluat. Per saturitatem enim intelligitur abundantia frumenti et frugum, quæ heres cum familiis affatim exsaturent. Est metalepsis vel metonymia; ponitur enim effectus pro causa, puta saturitas pro frumento. Unde Septuaginta vertunt, ut impleantur cellaria tua saturitate frumenti, vino autem torcularia tua redundent, vel superfluant; Vatablus et Pagninus, vino torcularia tua se rumpent. Hoc enim proprie significat Hebr. יפרצו iprotsu, q. d. Tanta erit vini copia, ut torcularia ipsa disrumpantur, ait Aben-Ezra. S. Hieronymus, in cap. XLV Ezech., legit, implebuntur horrea tua frumento; S. Augustinus, serm. 1 De decimis, replebuntur areæ frumento. Additque: "Et non erunt in eis neque morbi, neque casus," q. d. Erunt fruges tuæ uti multæ, ita sanæ et integræ, sine vitio, vel infortunio illo. S. Isidorus legit, implebantur horrea tua ubertate, quæ vox ducta est ab uberibus lacte fecundis. Sicut enim uber quo plus lactis emanant, eo plus novi admittunt et recipiunt: sic opes quo magis in eleemosynas et oblationes Dei erogantur, eo magis affluent. Unde Clemens Alexandrinus, lib. III Pædag. cap. I: "Largitio, ait, bonus est finis benignitatis, et potum sitientibus communicans rursus augetur et repletur; sicut ad ubera, quæ suguntur vel mulgentur, solet lac copiosius accedere."

Ratio est prima, quia idipsum hoc loco et aliis, quasi congruam pietatis mercedem et præmium Deus promisit. Unde Eccli. XXXV, 11: "Sanctifica, ait, decimas tuas. Da Altissimo secundum datum ejus, etc., quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi." Vide ibi dicta.

Secunda, quia qui opes erogant in opera pia, hi recte eis utuntur; quare merentur earum esse dispensatores et domini. Quocirca illis eas credit committit Deus, æque ac homines prudentes: est enim pii, qui sua optime erogare et utilissime collocare cupiunt. Unde Hebræi eleganti, sed vera paronomasia dicunt: asar ascar, id est decima ditat; nimirum si des decimas Deo, ipse te ditabit. Avaris vero, qui opes recondunt; aut prodigis, qui eas inutiliter profundunt vel abliguriunt, tam Deus quam homines opes negant, imo subtrahunt. Unde S. Augustinus, hom. 1 De decimis: "Hæc, ait, est Dei justa consuetudo, ut si illi decimam non dederis, tu ad decimam revoceris, scilicet novem opum partibus detractis." Ita Cain, qui avare pecora dabat Deo, Deus vicissim in os regerit: "Non dabit tibi terra fructus suos," Genes. IV.

Tertia, quia hoc poscit natura frugum et opum, ut scilicet expandantur in id ad quod a Deo creatæ sunt, scilicet ad honorem Dei, et alimentum egentium; hic enim est finis, et quasi beatitudo earum. Unde χρήματα, id est pecunia, Græce dicuntur ἀπὸ τοῦ χρῆσθαι, id est ab utendo, quod scilicet eis bene uti, sancteque eas expendere oporteat. Quare fruges, si loqui possent, clamarent; vel, si alas haberent, utique avolarent ad viros pios, qui illis pie utuntur, easque in Dei honorem erogant.

Quarta, quia id congruit Deo, nimirum Dei sapientiæ, justitiæ et sanctitati, ut sua dona sapienter, juste et sancte effundat in eos qui eisdem sapienter, juste et sancte sunt usuri ac Dei gloriam et pauperum alimoniam. Unde ipse Malach. III, 10: "Inferte, ait, omnem decimam in horreum meum, et sit cibus in domo mea, et probate me super hoc: si non aperuero cataractas cœli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam." Qua de re ibidem plura dixi.

Mystice, vir pius Deum sanctis operibus colens, omnesque suas dotes mentis et corporis, quas a Deo accepit, ad ejusdem honorem referens, ad ejusque laudem et gloriam expendens, implet horrea mentis suæ sapientia, gratia et virtute. Ita R. Levi. Quare in eo impletur spiritaliter, quod corporaliter præstitum est Judæis sub Ezechia, quorum hæc est vox II Paral. XXXI, 10: "Ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo." Audi S. Cyrillum, lib. XVI in Levit.: Justus manducans replet animam suam non cibo corporali (hic enim justis sæpe defuit et deest), sed cibo cœlesti, qui est verbum Dei et sapientia ejus, quo semper pascuntur justi.


Versus 11: Disciplinam Domini, Fili Mi, Ne Abjicias

11. DISCIPLINAM DOMINI, FILI MI, NE ABJICIAS, NEC DEFICIAS (Aquila, ne reprobes; Chaldæus, ne execreris; Theodotion, ne reprehendas, neque fastidias; Chaldæus, ne nausees; Syrus, ne tædio afficiaris) CUM AB EO CORRIPERIS. — Septuaginta, fili, ne parvipendas disciplinam Domini, neque fatigeris (Græce ἐκλύου, id est ne dissolvaris, ne enerveris, ne cadas animo) ab eo correptus; S. Hieronymus in cap. XX Ezech. legit: "Fili, ne contristeris ad disciplinam, neque deficias quando ab eo argueris;" S. Cyprianus, lib. De Habitu virg.: "Fili, ne neglexeris disciplinam Domini, nec defeceris ab eo correptus;" Pagninus: "Correctionem Domini, fili mi, ne abjicias, et ne tædio afficiaris propter increpationem ejus;" Tigurina, castigationem Domini, fili, ne averseris, neque fastidias; Vatablus, ne moleste feras ad increpationem ejus. Quocirca ait R. Salomon Isacides: Si Deus ærumnis, quibus corrigaris, angi te velit, eas imprimis te singulare Dei munus gratas habeto; sicut enim pater, qui filio unice dilecto benefacere studet, postquam illum flagello percusserit, mox eumdem blanditiis delinit, ita jucundiora tibi bona videbuntur, postquam vapularis.

12. QUEM ENIM DILIGIT DOMINUS, CORRIPIT (Septuaginta, arguit), ET QUASI PATER IN FILIO COMPLACET SIBI. — Hebræus, et tanquam pater filium volet; vel, et tanquam pater filium (castigando) delectatur; Chaldæus, et sicut pater qui corripit (Syrus, erudit) filium suum; Vatablus, quem enim Dominus amat, objurgat (Pagninus, increpat), et tanquam pater filium (corripit quem) amat unice; Septuaginta vero aliis punctis legentes vertunt, quem enim diligit Dominus, arguit; flagellat autem omnem filium quem suscipit.

Per disciplinam ergo accipe correptionem Dei, tum eam quæ fit per verba Dei vel vicariorum ejus, puta rectorum, concionatorum, confessariorum, magistrorum, etc.; tum eam quæ fit per flagella et tribulationes a Deo immissas vel permissas, sive ad culparum commissarum castigationem, sive ad committendarum præservationem, dum videlicet ad patientiæ et virtutis incrementum Deus innocentem et immeritum affligit, uti afflixit S. Job. Error enim damnatus a Pontifice est hic: "Omnes justorum tribulationes sunt pœnæ peccatorum." De verbali castigatione hunc locum explicat Christus, Apoc. cap. III, 19, dicens: "Ego quos amo, arguo et castigo." De reali per verbera et flagella explicat S. Paulus ad Hebræos cap. XII, vers. 5, ubi ex Septuaginta sic ait: "Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris, dum ab eo argueris; quem enim diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit." Septuaginta enim, et ex iis S. Paulus, aliis punctis in Hebræo legerunt כאב kieb, id est affligit, flagellat, cruciat, dolere facit; pro quo Noster et alii legunt כאב keab, id est sicut pater. Esto Noster Ribera in Hebr. cap. XII, 5, censeat Septuaginta legisse iisdem fere punctis quibus Noster, scilicet כאוב kaub; hoc enim primo significat "sicut pater;" secundo, "flagellat," legendo כאב per patach sub aleph (et forte tempore Septuaginta camets charactere non differebat a patach), ut cal ponatur pro piel vel hiphil, scilicet kaab pro kieb vel hikib. Rursum Baynus subandit to castigat; unde iisdem punctis legens sic vertit, quem enim diliget Dominus, castigabit, sicut pater filium (castigat) cui bene vult. Fuse hunc locum tractat S. Paulus Hebr. cap. XII, 5 et seq., ac ego ibidem; quare hic plura non addam, ut ad ulteriora, quæ multa supersunt, pergam.

Summa est, per disciplinam significatur hic tum morum castigatio, tum severa educatio. Deus enim suos filios non educat blande ut mater, ne eos faciat molles et ignavos, juxta illud:

"Blanda patrum segnes facit indulgentia natos:" sed dure ut pater: idque primo, ut puerilem levitatem deponant, fiantque maturi et viri. Secundo, ut vitia pueritiae et naturæ innata resecent. Cum corriperis ergo, "ne deficias," id est, ne pusillanimis fias, ne ob id te abjicias, ut servi facere solent; sed potius gloriare, et excellentem te reputa; tunc enim, ut pulchre ait Nazianzenus de plaga grandinis: "Recepisti monile ingenuorum." Unde rationem correptionis subdit, dicens: "Et quasi pater in filio complacet sibi," q. d. Quia Deus pro singulari amore filiorum in illis sibi complacet, idcirco nequit in eis aliquid tolerare, quod sibi displiceat: hinc illos castigat, ut illud tollat. Quare sicut medicus urens et secans non irascitur ægro, sed ægritudini: sic Deus castigans non irascitur filiis vitiosis, sed ipsis vitiis, adeoque pro filiis pugnat contra vitia. S. Augustinus in Psal. XXI: "Intellige, ait, homo, medicum esse Deum, tribulationem esse medicamentum ad salutem, non pœnam ad damnationem." Unde Apostolus hanc Dei disciplinam ait esse consolationis, non desolationis, Hebr. cap. XII, vers. 5.

Tertio, ut evadant duri et fortes tam corpore quam animo, quasi affilati ad subeundos quosvis labores et agones. Unde Seneca, lib. De Providentia: "Deus, inquit, bonos ut severi patres durius educat, vultque eos doloribus ac damnis colligere robur." Et Glossa: "Tanto minus, ait, de flagello, quo castigamur, murmurare debemus, quanto certius in eo pignus paternæ dilectionis tenemus." Hoc est quod ait Eccli. cap. VI, vers. 21: "Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus; quasi lapidis virtus probatio erit in illis." Vide ibi dicta. Et Isidorus Pelusiota: "Vir patiens, inquit, laborum exploratio est, et quasi lapis δοκιμίας," id est probationis. Sicut ergo lapide lydio probatur bonitas auri, sic labore et dolore probatur bonitas patientiæ et patientis. Nam, ut ait Nazianzenus in carm. De Virtut. et vitiis: "Patientia molestiarum est decoctio." Sicut ergo bonus stomachus concoquit cibos quantumvis duros, sic valida patientia decoquit adversitates quantumvis graves. Ex adverso sicut imbecillis stomachus carnem salsam concoquere non potest, sic infirma et debilis patientia acria verba et verbera digerere nequit. Unde S. Chrysostomus, hom. 2 ad Popul.: "Quod, ait, de voluptate dixi, eam non in ciborum apparatu, sed in comedentium affectu sitam esse, idem de contumelia vel molestia dico, eam non a contumeliantium sententia, sed a patientium affectu construi vel destrui." Hoc est quod ait Sapiens: "Contumeliæ dolorem non in se, sed in sensu sentientis sentiri."

Quarto, denique Sanctos crucibus exercet Deus, ut mereantur gloriam æternam, ad quam eos destinat et præparat. Ita S. Augustinus in Psalm. XCIII: "Duos filios, ait, habet homo: alterum castigat, alterum dimittit: facit unus male, et non corripitur a patre; alter, mox ut se moverit, flagellatur. Unde ille dimittitur, et ille cæditur? nisi quia huic hæreditas servatur, ille autem dimissus exhæredatus est; videt eum non habere spem, et dimittit eum, ut faciat quod vult."

Plura hac de re dixi Jacob. I, 2; Apoc. III, 19; Eccli. II, 1 et seq.

Dum ergo, o athleta Christi, affligeris, vexaris, tribularis, cogita, non ab homine, sed a Deo tibi hæc quasi disciplinam immitti, ideoque eo amore, quo Deus quasi pater tibi ea immittit, eodem quasi filius tanti patris ea suscipe, ac brachiis voluntatis extensis amplexare dicendo: Hæc crux, hæc ærumna mihi a te, o Pater, ab æterno destinata est; amplector eam ex toto corde, quia sic placitum ante te. Et cum S. Andrea: "O crux amabilis, diu desiderata, concupiscenti animo præparata! Gaudens ad te venio. Suscipiat me per te, qui pro me pependit in te, et per te me redemit."

Nota: Hic finit Salomon præcepta de cultu Dei, quæ numero sunt quinque. Primum est de spe, quod assignavit cap. III, vers. 5: "Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo;" secundum de reverentia, vers. 6: "In omnibus viis tuis cogita illum;" tertium de timore, vers. 7: "Time Deum, et recede a malo;" quartum de religione, vers. 9: "Honora Dominum de tua substantia;" quintum de patientia, vers. 11: "Disciplinam Domini ne abjicias."

Moraliter, disce hic quantum bonum sit disciplina et castigatio Dei. "Disciplina, ait S. Augustinus, tract. De Bono disciplinæ, tomo IX, magistra est religionis, magistra veræ pietatis, quæ nec ideo increpat ut lædat, nec ideo castigat ut noceat. Denique mores hominum irata corrigit, inflammata custodit, ita Salomone dicente: Fili, ne deficias a disciplina Domini, neque fatigeris, cum ab eo increparis. Quem enim diligit Dominus, increpat; flagellat autem omnem filium quem recipit. Nihil profecto est quod non disciplina aut emendet, aut salvum faciat. Quam si quis sapiens apprehenderit, nec gratiam amicitiarum perdit, nec periculum damnationis incurrit." Idem, De Visit. infirm., citato hoc loco: "Vis scire quia infirmitas corporis salutem animæ parturit? audi Dominum Apostolo respondentem: Virtus in infirmitate perficitur; ac si dicat: Complectere quam pateris infirmitatem: quoniam ita proficies de virtute in virtutem, si in infirmitate virtus argumentatur. Virtus autem est salus animæ, infirmitas corporis; quandoquidem per virtutem animæ parit salutem, donum Dei est: non enim est aliunde nisi ex Deo salus animæ. Flagellum ergo Dei ne contemnas, sed flagellatus dic: Deo gratias. Dilige corripientem, dilige corrigentem, dilige arguentem. Non in furore, non in ira, sed in misericordia aperi pulsanti, devotus esto vocanti, gratias age miseranti, redi ad te, cogita parumper, cogita de Deo, pensa si potes, quoniam super omnia opera sua ipsius miserationes. Ipse Deus est, ipse judex est, nec te vult damnari, nec vult te male judicari, vult tui misereri, flagellat in te misericorditer, quæ in eum deliquisti pertinaciter."

Hinc S. Augustinus, lib. I De Serm. Domini in monte (et habetur 23, Quæst. IV, cap. LI Ea vindicta), docet Superiores debere imitari Deum, ut quasi patres castigent suos ex amore, non ex odio vel vindicta. Rursum Deus, inquit S. Cyprianus, lib. De Habitu virginum, corripit ut emendet per disciplinam, ac consequenter docet singulos, etiam sacerdotes, debere amare, non odisse disciplinam, ac eos qui se de erratis admonent et corripiunt. "Disciplina, inquit, custos spei, retinaculum fidei, dux itineris salutaris, fomes ac nutrimentum bonæ indolis, magistra virtutis, facit in Christo manere semper, ac jugiter in Deo vivere, ad promissa cœlestia et divina præmia pervenire. Hanc et sectari salubre est, et aversari ac negligere lethale. Fili, ne neglexeris disciplinam Domini, nec defeceris ab eo correptus," etc. Causam subdit: "Considerantes quod templa Dei sint membra nostra, ab omni fæce contagionis antiquæ lavacri vitalis sanctificatione purgata; nec violari illa aut pollui fas est, quando qui violat et ipse violatur. Eorum nos templorum cultores et antistites sumus; serviamus illi, cujus esse jam cœpimus."


Pars Tertia: De Dignitate, Usu, et Pretio Sapientiae

Idem argumentum tractat Ecclesiasticus cap. I, cap. XV, cap. XXXIX. Vide ibi dicta.

Versus 13: Beatus Homo Qui Invenit Sapientiam

13. BEATUS HOMO QUI INVENIT SAPIENTIAM, ET QUI AFFLUIT PRUDENTIA. — Syrus, qui invenit prudentiam; Chaldæus, qui profert vel eructat intelligentiam; Septuaginta, et mortalis (S. Augustinus contra Adimantum, cap. XIX, legit immortalis) qui vidit (Scholiast., qui tenuit) prudentiam; Tigurina, o felicem hominem qui invenit sapientiam (id est cognitionem Dei, quæ fit per disciplinam et tribulationem, ait Vatablus), et qui haurit, vel eruit prudentiam; Pagninus, beatus homo qui invenit sapientiam, et homo qui eduxerit eam in lucem. Hebraice est יפיק iaphic, quod Aben-Ezra exponit, q. d. Beatus homo qui, postquam sapientia imbutus fuerit, eam in vulgus prodit. Et R. Salomon: Iaphic, inquit, id est exacit, q. d. Beatus est qui alios sapientia imbuit, qui scilicet illam corde suo conclusam et latentem ore suo depromit, et aliis communicat.

Beda, Aben-Ezra, Dionysius, Salazar et alii hæc nectunt præcedentibus: "Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias," ut causam subdat dicens: "Beatus homo qui invenit sapientiam," q. d. Disciplinam et castigationem Dei amplectere, imo beatum te æstima, quia per eam pervenies ad veram sapientiam et virtutem, in qua vera beatitudo consistit, juxta illud Job V, 17: "Beatus homo qui corripitur a Deo; increpationem ergo Domini ne reprobes: quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt." Dei ergo παθήματα sunt μαθήματα, imo μακαριότητες, nimirum passiones et cruces a Deo immissæ sunt disciplinæ et doctrinæ, imo beatitudines, atque, ut ait S. Pacianus Episcopus Barcinonensis in Parænesi ad pœnitentiam: "Tribulatio est repertorium divinorum, et inventarium cognitionis Dei." In cruce enim invenitur Deus juxta illud Psaltis: "Cum ipso sum in tribulatione."

Verum generalis est hæc sententia, nec arctanda ad solas cruces: redit enim de more Salomon ad laudes sapientiæ. Plenus ergo sensus est, q. d. Beatus ille qui sive per orationem, sive per studium, sive per tribulationem, sive quo alio modo invenit et acquirit sapientiam; beatior est, qui in ea sensim ita crescit, ut tandem affluat et abundet sapientia, ita ut et in alios eam eructet et effundat. Unde S. Bernardus, De Convers. ad Clericos: "Si corde, inquit, habueris sapientiam, ore afflues prudentia; sed affluere, non effluere cura," nimirum esto concha, non canalis: concha enim prius se ipsam implet aqua, antequam quidquam emittat; canalis vero omnem emittit aquam quam recipit, nec quidquam in se retinet. Prius ergo te imple sapientia, deinde eam in alios effunde; insipientes enim qui, statim ut aliquid sciunt, volunt esse doctores, totam sapientiam effundunt, et nil ejus in se retinent, uti idem ait serm. 18 in Cant.: "Quamobrem si sapis, inquit, concham te exhibebis, et non canalem, etc. Verum canales multos habemus hodie in Ecclesia, conchas vero perpaucas."

Huc facit illud S. Chrysostomi, orat. 4 Contra Judæos: "Sicut, inquit, in pecuniis, qui duos lucratus est aureos, proclivis est ad decem, et ad viginti colligendos et congregandos: sic usu venit in virtute, qui fecerit bonum opus, officiumve præstiterit, exstimulationem et exhortationem sumit, ut quoquo modo benefacta cumulet." Nam ut aiebat S. Dominicus Loricatus, rogatus quomodo ad tantam vitæ austeritatem pervenisset: "Sicut somnus somnum adescat, sic vigiliæ vigilias pariunt, labor laborem, pœnitentia pœnitentiam allicit et invitat," ut si unam feceris, secundam, tertiam, quartam, etc. facere gestias, itaque in ea crescas, adeo ut tandem nulla tibi dura vel difficilis videatur, uti videre est in priscis illis Ascetis et Anachoretis. Simili modo aiunt Hebræi: "Peccatum trahit peccatum, et præceptum trahit præceptum," q. d. Sicut peccatum unum allicit ad alterum, ita observatio præcepti unius allicit ad observationem alterius, ut, si unum impleas, cupias implere et alterum.

14. MELIOR EST ACQUISITIO EJUS NEGOTIATIONE ARGENTI, ET AURI PRIMI ET PURISSIMI FRUCTUS EJUS. — Jansenius et alii legunt, et auro purissimo fructus ejus; Complutenses, et auro primo fructus ejus; Syrus, auro purgato vel probatissimo pretiosiores fructus ejus. Sic ergo Nostra versio nectenda et exponenda est, ut to melior est negotiatione repetatur in posteriore membro, hoc modo: Melior est acquisitio sapientiæ negotiatione argenti, et fructus ejus melior est negotiatione auri primi et purissimi.

Hunc esse sensum patet ex Hebræo, qui sic habet: Quia melior est negotiatio ejus negotiatione argenti, et auro melior est proventus ejus. Ita Pagninus, Chaldæus. Et Septuaginta, melius est, inquiunt, illam mercari, quam auri et argenti thesauros; Tigurina, quia potior est merx illius merce argenti, et proventus ejus auro puro puto, q. d. Studium sapientiæ longe antecellit studium divitiarum, ait Vatablus.

Jam quia in negotiatione sunt duo, scilicet merx quæ emitur, et pretium quo illa emitur, hinc duplex hic dari potest sensus: Prior, q. d. Sapientia est merx pretiosior auro et argento, ideoque præ omni auro comparanda. Posterior, q. d. Melius est sapientia quasi pretio mercari et emere salutem omneque bonum, quam auro mercari et emere merces quaslibet etiam pretiosissimas; proventus ergo et fructus, quem profert paritque sapientia, melior et præstantior est quolibet auro et proventu auri. Ex quo inferendum relinquit beatum esse eum qui invenit et acquirit sapientiam; hoc enim præcessit, idque hic probat, scilicet beatum esse sapientem, eo quod sapientiæ pretium sit inæstimabile. Igitur significat duo: Primum, mercaturam optimam esse spiritalem, qua mercamur sapientiam et virtutem; mercamur autem eam oratione, studio, rerum terrenarum contemptu, exercitio et adversitatum patientia: quare mercaturam hanc longe meliorem, id est digniorem æque ac utiliorem esse mercatura qua comparatur aurum et argentum, quia iis longe præstat, longeque dignior et fructuosior est sapientia, quo tacite innuit præ sapientia cætera omnia parvi vel nullius esse momenti. Secundum, longe melius nos per sapientiam mercari et comparare Dei gratiam et gloriam, quam mercatores per aurum et argentum mercentur et emant merces corporales etiam præstantissimas; quare huic uni sapientiæ mercaturæ nobis esse incumbendum præ omni mercatura auri et argenti, tum ut eam comparemus, tum ut per eam acquiramus felicitatem æternam. Ipsa ergo pretiosior est omni pretio et re pretiosa, ait Eustachius in Catena Græcorum. Igitur sicut mercatores laborant assidue, ut accumulent aurum, sic sapiens laboret noctes et dies, ut augeat et accumulet sapientiam et virtutem, puta opera bona et merita, quibus immensos gloriæ thesauros sibi in cœlis comparet. Addit R. Salomon meliorem esse negotiationem sapientiæ, quam sit auri et mercium: quia in hac qui illas vendit, easdem perdit et emptori resignat; in sapientia vero, qui eam aliis communicat, eamdem sibi reservat, imo adauget; perinde ac qui lumine candelæ suæ candelam alterius accendit, lumen suum non perdit, sed auget et multiplicat. Huc facit proverbium Arabicum alibi a me citatum: "Acquire tibi aurum cum mensura, et scientiam sine mensura," q. d. Opibus quantum vitæ sat est, at sapientiæ et virtuti in infinitum stude.

15. PRETIOSIOR EST CUNCTIS OPIBUS; ET OMNIA, QUÆ DESIDERANTUR, HUIC NON VALENT COMPARARI. — Pagninus et Vatablus, gemmis hæc est pretiosior, et omnia quæ expetere potes, ei æquari vel æquiparari non possunt. Pro opibus Hebraice est פנינים peninim, quod Cajetanus, Pagninus, Tigurina et alii vertunt, margaritis. Noster cap. XX, vers. 15, vertit, gemmis; Syrus, lapidibus pretiosis, et nihil est quod comparetur ei; aliqui, adamantibus. Unde Septuaginta, quos sequitur S. Augustinus Contra Adimantum, cap. XIX, paraphrastice nonnulla addentes sic vertunt: "Nonne resistet illi ullum malum? bene nota est omnibus appropinquantibus ei; omne autem pretiosum non est illa dignum." Significat sapientiam adeo esse pretiosam, ut dignitate et pretio superet omnes res pretiosissimas, uti gemmas, adamantes, margaritas, quæ olim, cum magna earum erat raritas itinere in Indias nondum patefacto, summi erant pretii. "Principium culmenque omnium rerum pretii margaritæ tenent," ait Plinius, lib. IX, cap. XXXV. Huc alludens Christus, ait S. Chrysostomus in Catena, ait Matth. XIII, 45: "Simile est regnum cœlorum homini negotiatori quærenti bonas margaritas; inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam." Vide tredecim analogias inter margaritam et sapientiam sive virtutem, præsertim heroicam et Apostolicam, quas recensui Apocal. XXI, 21: quare hic plura non addam.

Hic igitur verum est illud Tertulliani in Scorpiaco, cap. IV: "Si tanti vitrum, quanti verum margaritum?" id est si vitreæ et fucatæ opes et honores ita illiciunt animas mundanorum, ut pro eis labores omnes, dolores et vitam insumant: quam fideles excitare debent opes et gloria cœlestes, quas parit sapientia et virtus, ut pro eis ultro capessant labores omnes, ac probra, tormenta et martyria quælibet forti et alacri animo sustineant!

Secundo, significat sapientiam superare omne desiderabile, ideoque solam cordis nostri desiderium implere et exæquare; quia scilicet ipsa sapientia creata est divina, increata vero est ipse Deus, qui solus replet immensam animæ nostræ capacitatem et sitim; ut "plena sit voluptas, dum non stimulatur aviditas," ait Ambrosiaster in I Cor. I, 12. Deus enim immensum est bonum, quod animam ita implet, satiat et inebriat, ut nil ulterius desiderare vel capere queat. Unde Nazianzenus in carm. De Beatitud.:

Felix qui Christum fortunis omnibus emit. Felix qui pectus tradidit omne Deo.

Tertio, docet sapientiam et virtutem pretiosiorem cunctis gemmis et adamantibus, qui ferro, malleis et igni resistunt, imo fiunt duriores; simili enim modo virtus solida superat omnia adversa. Unde Septuaginta vertunt, non resistet illi ullum malum; imo "crescit adversis agitata virtus;" est ergo fortior adamante. Audi S. Chrysostomum, hom. 4 in Genes.: "Adamantibus solidiores Dei gratia nos efficit, et, si volumus, omnino invictos. Itaque sicut qui adamantem tundit, nihil illi nocet, sed seipsum fatigat et robur suum imminuit: in hunc modum se habent res nostræ cum salutis nostræ adversario, si armis quæ nobis Spiritus Sancti gratia exhibet, nos muniamus." Addit Plinius, lib. XXXVII, cap. IV, et ex eo S. Hieronymus in Amos cap. VII: "Adamas, ait, venena irrita facit, lymphationes abigit, metusque vanos expellit a mente, et ob id quidam eum Anachitem vocavere." Idem multo magis facit sapientia et virtus. Tertio, S. Isidorus (cui consentit S. Augustinus, XXII De Civit. Dei, cap. IV), lib. XVI Origin. cap. XIII: "Adamas, inquit, dissidet cum magnete lapide in tantum, ut juxta positus ferrum non patiatur abstrahi a magnete, aut si admotus magnes comprehenderit, rapiat atque auferat." Ita Martyrum virtus minas, tormenta et terrores tyrannorum non tantum contempsit et irrisit, sed et ambivit, atque ad se attraxit.

Audi S. Ambrosium, lib. VII, epist. 53, qua narrat S. Paulum sibi apparuisse et revelasse corpora, æque ac Martyrium SS. Gervasii et Protasii: "Astasius, ait, jussit B. Gervasium (eo quod idola muta irrisisset) tamdiu plumbatis tundi, quamdiu exhalaret spiritum. Quo remoto jussit sibi adstare Protasium. Cui et dixit: Miser, vel tu vivere stude, et noli βιαθάνατος (violenta morte) interire sicut et frater tuus Gervasius. Cui B. Protasius respondens ait: Quis est miser, ego, qui te non timeo, an tu, qui me timere probaris? Astasius dixit: Ego te, miser homo, quomodo timeo? B. Protasius dixit: In hoc probaris timere me et lædi, si non sacrificavero diis tuis (persuaserant enim idolorum sacerdotes Astasio, illum in bello non habiturum victoriam, nisi cogeret Gervasium et Protasium sacrificare diis iratis). Si enim non timeres te lædi a me, ad sacrificium idolorum non me compelleres. Ego autem te non timens contemno minas tuas, et omnia idola tua ut stercora reputans, Deum solum, qui regnat in cœlis, adoro, etc. Age ergo quod cœpisti (in me excruciando), ut mihi possit occurrere cum meo fratre Gervasio hodie benignitas Salvatoris nostri. Tunc Astasius jussit eum capite cædi."

Plura de adamante ac virtute Christi et Martyrum, quam repræsentat, dixi Amos VII, 7. Idem per umbram viderunt philosophi. Unde Stoicorum dogma erat, "nihil esse expetendum præter virtutem, nihil fugiendum præter vitium." Antisthenes apud Laertium, lib. VI, cap. I, asserit, "virtutem sibi sufficere ad felicitatem, nec ulla re opus habere nisi robore Socratico; virtutem esse armaturam, quæ detrahi non possit. Ensis enim et clypeus excutiuntur; sapiens autem ac virtute præditus nunquam non armatus est, eoque vinci non potest." Phocion: "Unica virtus, ait, potens est, reliqua cuncta nugæ."


Versus 16: Longitudo Dierum in Dextera Ejus

16. LONGITUDO DIERUM IN DEXTERA EJUS, ET IN SINISTRA ILLIUS DIVITIÆ ET GLORIA. — Septuaginta, longitudo enim ætatis et anni vitæ in dextera ejus, etc. Arabicus, quia in dextera ejus longitudo ætatis, et in sinistra ejus divitiæ, honor et nobilitas; Tigurina, ad dexteram ejus vita est diuturnitas, etc., quod Vatablus sic explicat, q. d. In potestate sapientiæ est longa vita, opes et gloria.

Est prosopopœia. Sapientia enim hic more poetico et comico describitur ut cœlestis virgo, imo regina, dextera et sinistra præmia sui studiosis et asseclis ostentans. Dextera autem in Scriptura est dignior et potior sinistra, sicut dextra manus in homine potior et fortior est sinistra, dextræque partes animalis sunt potiores sinistris. Unde motus animalium incipit a dextera, ideoque bajuli onera imponunt sinistræ: "Cum enim dextera movere, sinistra moveri apta sit; ob eam rem onera non parti moventi, sed mobili imponi debent," ait Aristoteles, lib. De Gressu animal. Hinc et dextera pugnant athletæ et milites, ideoque dextera est symbolum defensionis et tutelæ, esto apud profanos an dextera, an sinistra fuerit potior, dubitent nonnulli. Fuit enim variarum ætatum et gentium varius hac in re mos et consuetudo. Unde Cyrus apud Xenophontem, lib. VIII Pædiæ, convivas suos, quos honoratiore loco excipere volebat, ad sinistram collocare solebat, eamque partem velut cordi viciniorem digniorem dixit. Idem probat Bellarminus, lib. I De Rom. Pontif. cap. XXVII, ex Eusebio, lib. I De Vita Constantini, ideoque S. Paulum asserit in priscis imaginibus pingi ad dexteram S. Petri, non quasi ipso digniorem, sed quasi ejus stipatorem et satellitem, ut scilicet gladio suo eum defendat: qui enim a dextris alicujus est, ejus quasi latero est et hyperaspistes. Ita Nebrissensis in Quinquagena cap. XXXIX. Plura vide apud Bellarminum, Baronium, Lipsium, etc. Verum apud Judæos dextera potior et honoratior erat sinistra. Nam in Scriptura boni et bona ponuntur ad dexteram, mali et mala ad sinistram, ut patet in electis et reprobis, Matth. XXV, 33. Gaudet autem Salomon usu et comparatione dexteræ cum sinistra, ut patet cap. IV, vers. 27: "Vias, quæ a dextris sunt, novit Dominus; perversæ vero sunt, quæ a sinistris sunt." Et cap. XXVII, 16: "Oleum dexteræ suæ vocabit." Et Eccli. X, 2: "Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius." Et Cantic. II, 6: "Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me." Igitur longitudinem dierum ponit in dextera sapientiæ, quia in homine nil melius est vita vitæque conservatione et continuatione. Vita enim est basis et fundamentum opum, gloriæ, cæterorumque honorum omnium.

Hinc licet æternitas in rebus inanimis, ut cœlis et elementis, sit duntaxat essentialis æternitas; in animatis tamen, ut in Angelis et hominibus est vitæ perpetuitas et æviternitas. Unde Isidorus Pelusiota, lib. III, epist. 149: "αἰδιότης, inquit, sive αἰωνιότης, id est æternitas est quasi æviternitas, vel æternevitas, id est æternæ vitæ continuatio, indeque cara proprie soli Deo, utpote qui solus ortus expers ab æterno vixerit, et in æternum victurus sit," congruere asseverat.

Porro Antonius Nebrissensis in Quinquagena cap. XVI, citato hoc Salomonis loco: Quamvis, inquit, per longitudinem dierum intelligatur interminabilis vitæ jucunda possessio, respicit tamen ad illud, quod qui pertingebat annum vitæ centesimum, incipiebat in dextra manu computare, cum in sinistra superiores numerasset: ut de Nestore, qui apud Ovidium dixerat:

Vix Annos bis centum, nunc tertia vivitur ætas.

Juvenalis ait:

Felix nimirum qui per tot sæcula mortem Distulit, atque suos jam dextera computat annos.

Et S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin.: "Centesimus numerus, inquit, de sinistra transfertur ad dexteram." Modum computandi veterum per digitos dexteræ et sinistræ explicat ibidem Nebrissensis. Huc facit quod scribit Plinius, lib. XXXIV, cap. VII: "Janus geminus a Numa rege dicatus, qui pacis bellique argumento colitur, digitis ita figuratis, ut CCCLXV dierum nota, per significationem anni, temporis et ævi se deum indicaret." Janus enim est sol, cujus annuum cursum totidem dies conficiunt. Accedit quod in dextera sit religio. Unde Plinius, lib. XI, cap. XLV: "Inest, ait, et aliis partibus religio; sicut dextera osculis aversa appetitur, in fide porrigitur." Per dexteram enim datam fides datur sanciturque: quocirca ea porrecta salus denotatur. Hinc cum Marius in Romanos grassaretur, quos salvos volebat, sublata exporrectaque dextera denotabat, teste Plutarcho et Appiano in ejus Vita. Dextrum etiam dicitur quod charissimum, ut Genes. XXXV, 18, Benjamin dicitur filius dexteræ, quia patri Jacobo in deliciis. Denique fœtus masculos in dextris gigni, feminas in sinistris docet Plinius, lib. VII, cap. IV, Hippocrates, Aphor. V, cap. XLVII, et Galenus, lib. XIV De Usu partium.

Ad litteram ergo ostentat in dextera promittitque sapientia suis discipulis longævitatem: quia Deus Judæis (quibus, utpote popularibus sibi convis, primo et proxime scribit hæc Salomon) per Mosen, Levit. XXVI et alibi, promiserat longam et felicem vitam in hoc sæculo, si sua, id est sapientiæ, præcepta servarent, ac deinde opes et gloriam, puta abundantiam vini, olei, frumenti, victoriam de hostibus, etc. Porro per hæc temporalia bona symbolice significantur æterna. Vita enim est basis et fundamentum opum, gloriæ, cæterorumque honorum omnium. lia bona promissa Judæis, promittit similia spiritualia Christianis, æque ac Judæis: qui non Judaico et carnali sensu, sed spiritali et Christiano charitatis spiritu legem implebant, quales erant Moses et Prophetæ, aliique Sancti veteris Testamenti. Quocirca sapientia hic Christianis promittit vitam longam, id est æternam, in qua nostra beatitudo consistit; similiter gloriam et opes spiritales, quæ sunt virtutes, gratia et dotes gloriæ cœlestis. Sapientia ergo magis hæc dona a se promissa confert Christianis, quam Judæis. Confert enim Christianis vitam æternam, inquit Jansenius, quæ hic in spiritu incipit, et in futura perficitur vita. Confert et veras divitias veramque gloriam, quia animam replet multis gratiarum charismatibus, et filios Dei efficit, eosque reges ac sacerdotes creat, et in futura vita omnis boni abundantiam et æternam gloriam præstat. Huc facit illud Catonis: "Magister artium est honor et gloria." Honos enim alit artes.

Symbolice, multi per longitudinem dierum accipiunt æternam beatitudinem, per opes vero et gloriam temporalium bonorum copiam et felicitatem, q. d. Sapientia confert bona tam spiritalia et æterna, quam corporalia et temporalia; sed spiritalia in dextera, id est per se et primario, temporalia vero in sinistra, id est comitanter et accessorie. Recte enim ista per dexteram, quia omnibus commoda et felicia sunt; hæc vero per sinistram, quia multis sinistra et infelicia sunt, uti fuere ipsimet Salomoni, adumbrantur. Unde R. Levi et Lyranus per dexteram et sinistram accipiunt primariam et secundariam intentionem, q. d. Sapientia et Deus sui cultoribus primario promittit et confert bona spiritalia et æterna; secundario vero quasi mantissæ loco adjicit opes et gloriam, juxta illud Christi: "Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis," Matth. vi, 33. Æterna enim sunt fida et certa (dextera enim fidelitatis est symbolum, ait Rhodiginus, lib. IV Antiq. cap. III. Unde in pactis, quibus unus alteri fidem suam obligat, dexteram dexteræ illius commiscet); temporalia vero infida, instabilia et mendacia, quia hominem sæpe deserunt. Sic et S. Gregorius in Psal. v Pænitent.: "Constat, ait, quia per multiplicitatem dierum perennis vita accipitur: per paucitatem vero cursus istius sæculi designatur; scriptum quippe est: Longitudo dierum in dextera ejus. Quid enim per dexteram, nisi perpetua vita designatur? Quia ergo Sanctorum requies nullo clauditur termino, recte in dextera Dei dierum dicitur esse longitudo." Idem, III part. Pastor. cap. xxvii, citans illud Cant. II, Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me: "Sinistram Dei, ait, prosperitatem videlicet vitæ præsentis, quasi sub capite posuit, quam intentione summi amoris premit: dextera vero Dei eam amplectitur, quia sub æterna ejus beatitudine tota devotione continetur. Hinc rursum per Salomonem dicitur:

Longitudo dierum in dextera ejus, in sinistra vero illius divitiæ et gloria. Divitiæ itaque et gloria qualiter sint habenda docuit, quæ posita in sinistra memoravit." Sic et S. Ambrosius in Psal. CXVIII, octon. 14, ad illud: Anima mea in manibus tuis semper, citato hoc loco: "Bonis, ait, manus utraque dotata est dotibus. In eo tamen habent varietatem sui muneris, quod et præsentia et futura tempora comprehendunt, ut læva præsentium remuneratrix, dextera futurorum sit."

Præclarius vero S. Augustinus in Psal. CXX: "Sponsa, ait, dicit de sponso, de Christo Ecclesia in amplexu pietatis et castitatis. Quid ait? Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me. Quid autem quia sursum erat dextera, deorsum sinistra; et sic complectebatur sponsus sponsam, supponens sinistram ad consolationem, imponens dexteram ad protectionem? Sinistra, ait, ejus sub capite meo. Deus illam dat, ideo sinistra ejus, quia omnia ista temporalia Deus dat." Et paulo post: "Ergo si est sinistra, sit sinistra, sed sub capite sit. Supra illam sit caput tuum, id est, supra illam sit fides tua ubi habitat Christus. Noli temporalia præponere fidei tuæ, et non erit sinistra super caput tuum; sed omnia temporalia subde fidei tuæ, et fidem tuam præpone omnibus temporalibus, et erit sinistra sub capite tuo, et recte dextera ejus complectetur te. Audi hoc ipsum exponi in Proverbiis, quid est sinistra ipsa, quid est dextera, cum de sapientia diceret: Longitudo, ait, dierum et anni vitæ tuæ in dextera ejus, in sinistra autem ejus divitiæ et gloria. Longitudo illa dierum æternitas est. Hoc enim proprio modo dicit Scriptura longum, quod æternum est. Nam quidquid finem habet, breve est. Alio loco: Longitudine, ait, dierum replebo eum." Et mox: "Sed longævum pro æternitate illa positum est. Longa vita est in dextera ejus. At vero divitiæ et gloria, id est sufficientia vitæ hujus, ea quæ bona existimantur ab hominibus, sinistra est. Nescio quis venit, et vult tibi percutere dexteram, id est tollere tibi fidem tuam. Tu accepisti alapam in dexteram, præbe sinistram, id est ut illud tollat, quod temporale est, et non ea quæ æterna habes. Audite Paulum Apostolum hoc facientem. Homines persequebantur in eo quod Christianus erat; percutitur illi dextera, ille sinistram opponebat: Civis Romanus sum, ait. Dexteram contemnebant illi, et ille de sinistra terrebat, quia illi dexteram ejus timere non poterant: nondum enim Christo crediderant."

Denique Alchimistæ, ex eo quod hic dicuntur esse opes in sinistra sapientiæ, colligunt sapientiam invenisse alchimiam, id est artem ex ære aliove metallo vi lapidis philosophici faciendi aurum vel argentum, adeoque hujus artis auctorem fuisse Salomonem. Verum hæc frivola sunt et nugæ. Vide Pinedam, lib. IV De Rebus Salom. cap. xxi, n. 1 et seq. Melius Didymus in Catena Græcorum: "Per sapientiæ dexteram, inquit, perfectorum hominum virtus et energia significatur; per sinistram, bonorum hujus vitæ affluentia. Per dexteram, divinarum rerum cognitio ex qua immortalitatis vita oritur; per sinistram, humanarum rerum notitia, ex qua gloria et opum abundantia nascitur."

Aliter R. Salomon Isacides, q. d. Qui dextre in sapientia versantur, laboribusque rite funguntur, hi diuturnitatem vitæ, et comitanter opes gloriamque obtinebunt. Qui vero sinistro calle gradiuntur, cum labores obeant, haud tamen ad ejusdem nomen ac dignitatem pertingent, ab eadem nihilominus divitias gloriamque reportabunt.

Porro causæ cur sapientia et virtus vitam prolonget, sunt quinque. Prima, quia sapientia sapienter providet tam commoda quam incommoda sanitati et vitæ; incommoda cavet, commoda accersit.

Secunda, quia sapientia moderatur iræ et tristitiæ, cæterisque animi passionibus, quæ vires, spiritus et vitam consumere solent, facitque hominem pacificum, lætum, hilarem, ideoque longævum: nam "animus gaudens ætatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa."

Tertia, quia sapientia docet prudentiam et temperantiam in cibo et potu, quæ est mater sanitatis et longævitatis. Hinc legimus in Vitis Patrum S. Paulum, S. Antonium, S. Macarium, S. Romualdum, etc. vixisse, imo superasse centesimum annum. Sic etiamnum in monasteriis videmus moniales, utpote curis vacuas, sobrias, contentas, hilares, vivere 90 vel centum annos.

Quarta, quia virtus non est aliud quam honestas et rectitudo vitæ, quæ longitudinem vitæ meretur et efficit: justum enim est ut qui recte vitam exigit, eam longam et longævam sortiatur.

Quinta, quia lex Dei est: "Honora patrem tuum et matrem, etc., ut longo vivas tempore," Deut. v, 16; congruum enim præmium est ut ei vita servetur, qui vitæ cognoscit et honorat auctorem: Deus autem et sapientia est auctor et pater vitæ nostræ. Quare si eam honoremus, eique obediamus, ipsa vitam, quam dedit, conservabit et prolongabit.

Porro Septuaginta hoc loco subnectunt aliam sententiam, quæ nec in Hebræo, nec in Chaldæo, nec in Latino habetur, scilicet hanc: "Ex ore ejus procedit justitia, legem autem et misericordiam in lingua portat." In quæ verba Olympiodorus in Catena Græc.: "Ante, ait, annorum vitæ, dexteræ itidem et sinistræ sapientiæ meminerat Sapiens; hic vero ejusdem linguæ et oris mentionem facit, adeoque totius corporis effigiem, totamque illius compagem et symmetriam describit, et per quamdam prosopopæiam ob oculos nobis ponit."

Sensus ergo est, q. d. Sapientia ore promit, docet et jubet ea quæ justa et sancta sunt, nimirum quæ legi Dei æternæ, ac misericordiæ et pietati sunt conformia. Ita S. Augustinus, lib. Contra adversarios Legis et Prophet. cap. XI: "Qui (Deus), ait, nos æquo animo injurias sustinere et donare præcepit, etc. Et hoc ideo, quia de sapientia Dei dictum est, quod legem et misericordiam in lingua portat. Nec per misericordiam debita debitoribus nostris scienter dimitteremus, nisi per legem ipsa debita discerneremus."

Secundo, idem S. Augustinus, lib. De Gratia et Libero Arbitrio, cap. XVIII, tom. VII: "Cum dicitur, inquit: Diligamus invicem, lex est; cum dicitur: Quia dilectio ex Deo est, gratia est. Sapientia quippe Dei legem et misericordiam in lingua portat. Unde scriptum est in Ps. LXXXIII: Etenim benedictionem dabit, qui legem dedit, q. d. Sapientia ore edicit sancitque legem, sed eodem ore promittit misericordiam, id est gratiam, qua legem impleas, juxta illud S. Leonis: "Juste instat præcepto, qui prævenit auxilio."

Tertio, noster Salazar exponit, q. d. Sapientia præcepti duritiem mitigat dulcedine præmii. Nam eodem ore quo fert præceptum, affert et misericordiam, id est, premium liberale et munificum, quod gravitatem præcepti edulcoret.

Denique S. Gregorius Nyssenus notat per prosopopæiam induci hic sapientiam quasi sponsam regiam, quæ ab omni ornatu se ipsam lecto commendet; dicit enim: "In sinistra ejus divitiæ et gloria. Deinde oris quoque ejus dicit redolentiam, spirantem bonum odorem justitiæ, dicens: Ex ore egreditur justitia. In ejus autem labris pro rubore naturali legem florere dicit et misericordiam. Et ut hujus sponsæ inveniatur omni ex parte perfecta pulchritudo, laudatur quoque ejus incessus. Dicit enim: In viis justitiæ ambulat. Ejus quoque pulchritudinis laudibus nec deest quidem magnitudo, cum ejus incrementum excurrerit tanquam planta aliqua bene germinans. Ut autem intelligas cui plantæ assimiletur ejus altitudo: Ipsa, ait, est lignum vitæ, quod est quidem nutrimentum iis qui eam apprehendunt, iis autem qui innituntur, columna firma ac stabilis, et quæ non potest labefieri. Per utrumque autem intelligo Dominum: ipse enim est vita et fulcrum ac firmamentum. Ita autem habet dictionis contextus. Lignum est vitæ omnibus qui apprehendunt eam. Comprehenditur autem cum cæteris ejus quoque laudibus potentia, ut per omnia bona impleatur laus pulchritudinis sapientiæ. Deus enim, ait: Sapientia fundavit terram." Et paulo inferius: "Post hæc autem incipit tanquam paranymphus deducere juvenem ad ejusmodi cohabitationem, ad divinum thalamum jam jubens intueri. Dicit enim: Ne dimittas eam, et retinebit te; dilige eam, et custodiet te; circumvalla eam, et te in altum evehet; honora eam, ut te amplectatur, ut det tuo capiti coronam gratiarum: corona autem deliciarum te proteget. Cum his nuptialibus coronis eam jam tanquam sponsam ornasset, jubet ab ea nunquam separari, dicens: Quando ambulas, duc eam, et sit tecum, cum dormies; te custodiat, ut tecum experrecto colloquatur." Compositas, ut omnes in sui admirationem rapiant (cum ex adverso vitiorum praxes sint turpes, infames, exosæ, execrabiles), ac simul adducere pacem, id est serenitatem et lætitiam conscientiæ: hæc enim consistit in victoria passionum, quam parit virtus. Item adducere pacem cum Deo, quin et cum hominibus, quantum est ex parte virtutis. Hæc enim cuique jus suum tribuit, imo et charitatem exhibet, quæ mater est pacis. Denique adducere pacem, id est omnem prosperitatem omneque bonum. Verum sicut inter dissidentes sæpe lite vel bello pax paranda est: ita et virtus, quia e diametro a concupiscentia dissidet, jugi cum ea colluctatione et bello victoriam et pacem sibi paret oportet; quo facto dicit cum Psalte, Psalm. IV: "In pace in idipsum dormiam et requiescam." In Deo enim et Christo, qui est pax nostra, secura lætaque dormit et conquiescit. Unde Beda, qui hæc omnia accepit de Sapientia incarnata, puta de Christo: "Viæ, ait, id est actiones Christi et doctrinæ, quæ in Evangeliis continentur, pulchræ sunt, quia divinæ, ac puri hominis modum longe transgressæ, et omnia ejus jussa ad pacem ducunt æternam: omnia quæ in carne gessit, ad reconciliandum Deo mortales, ad pacificandum cum Angelis genus humanum, ad demonstranda suis servandæ ad invicem pacis et dilectionis exempla pertinent." Addit auctor Catenæ Græcorum, vias Christi pacificas esse, "quia ipse nobis inhibuit ne percussi repercuteremus, aut injuria appetiti resisteremus, aut injuste criminati recriminaremur, aut habiti ludibrio vicissim haberemus." Ad hanc Salomonis gnomen pertinet illa S. Laurentii Justiniani: "Vitanda sunt quæ multis obstaculis impediuntur, quia opera Spiritus Sancti facilia sunt et æquabilia, diaboli vero aspera et plena sentibus." Ita habet Vita ejus, cap. IX.


Versus 17: Viae Ejus Viae Pulchrae

17. VIÆ EJUS VIÆ PULCHRÆ, ET OMNES SEMITÆ ILLIUS PACIFICÆ. — q. d. Viæ per quas sapientia incedit et præcedit, quasque nobis calcandas et sequendas proponit, sunt elegantes, pacemque et prosperitatem rerum omnium afferunt, juxta illud Cant. VII, 1: "Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis!" Pro pulchri hebraice est נעם noam, id est pulchritudo, decor, venustas, elegantia, q. d. Viæ sapientiæ et virtutis sunt viæ pulchritudinis, decoris et elegantiæ... Virtus enim est vera Noemi, vera scilicet pulchritudo, verus decor, vera venustas animæ et actionum, totiusque hominis. Unde S. Augustinus in bivio virtutis et vitii constitutus, cum hinc blanditiæ libidinis eum ad se pellicerent, inde decor castitatis, eo victus libidines omnes discussit: "Aperiebatur enim, ait, ea parte qua intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiæ, serena et non dissolute hilaris, honeste blandiens ut venirem neque dubitarem, et extendens ad me suscipiendum et amplectendum pias manus, plenas gregibus bonorum exemplorum. Ibi tot pueri et puellæ, ibi juventus multa, et omnis ætas, et graves viduæ, et virgines anus: et in omnibus ipsa continentia nequaquam sterilis, sed fecunda mater filiorum gaudiorum de marito te, Domine. Et irridebat me irrisione exhortatoria, quasi diceret: Tu non poteris quod isti et istæ? An vero isti et istæ in semetipsis possunt, ac non in Domino Deo suo? Dominus Deus eorum me dedit eis. Quid in te stas, et non stas? Projice te in eum, noli metuere, non se subtrahet ut cadas. Projice te, securus excipiet te, et salvabit te." Ita S. Augustinus, lib. VIII Confess. cap. XI.

Porro Hebræa ad verbum sic habent, et omnes viæ ejus viæ pulchritudinis, et omnes semitæ ejus pax, id est plenæ pace, adeo ut ipsa pax vocari possint; Septuaginta, viæ ejus viæ bonæ, et omnes semitæ ejus in pace; Syrus et Chaldæus, viæ ejus viæ suavitatis, et omnia itinera ejus pacifica; Vatablus, viæ ejus sunt viæ amœnæ; Pagninus, delectabiles; Aben-Ezra, quæ voluptate ambulantem in eis perfundunt, et omnes semitæ ejus pacatæ; Arabicus vero, de ore ejus procedit justitia, et super linguam suam portat legem et misericordiam, viæ ejus viæ bonitatis, et cursus ejus in pace.

Pro via, Septuaginta vertunt ἄξος, quod primo significat axes curruum; secundo, tabulas in quibus leges cum suis pœnis et præmiis descriptæ sunt; tertio, tabulas in quibus militum nomina exarata sunt; quarto, vias et semitas. Quæ omnia recte adaptari possunt sapientiæ. Verum hoc loco ἄξος non nisi vias et semitas significare patet ex Hebræo נתיבות netibot, quod omnes ad unum vertunt vias, vel semitas. Sensus ergo est, sapientiæ sive virtutis vias, id est modos et rationes agendi, esse pulchras et elegantes, itaque decore


Versus 18: Lignum Vitae Est His Qui Apprehenderint Eam

18. LIGNUM VITÆ EST HIS QUI APPREHENDERINT EAM: ET QUI TENUERIT EAM, BEATUS. — Septuaginta, lignum vitæ est omnibus qui complectuntur eam; S. Augustinus in Ps. XXXII, omnibus possidentibus eam; S. Hieronymus in Isaiæ LXV, omnibus qui accedunt ad eam; idem in Ezech. XLVII, omnibus credentibus in eam. Posset quoque proprie verti, omnibus roborantibus eam, id est, omnibus qui fortiter et robuste eam amplectuntur eamque tuentur, propagant et propugnant. Arabicus, ipsa est lignum vitæ, custodiens omnes qui ea proteguntur, et qui nituntur ei, tanquam illi qui nituntur Domino. Est catachresis, q. d. Sapientia affert sui studiosis immortalem et suavissimam vitam, uti faciebat fructus ligni vitæ in paradiso, imo præ illo multo magis. Unde noster Pineda in Eccle. cap. II, vers. 5, num. 9, sic exponit, q. d. Non ideo erat beatus Adamus, quia edere poterat de ligno vitæ, cujus fructus nullo manuum illius labore constabat: sed ideo beatus homo, qui labore et nisu manuum ita apprehenderit sanctitatem et honestum virtutis laborem, ut videatur sanctitas in illius manibus atque laboribus radices figere, ex quibus pullulet velut arbor vitæ, cujus fructus est beatitudo.

Eleganti metaphora comparat sapientiam ligno vitæ, q. d. Qui ita firmiter sapientiam, id est virtutem, tenet, ut in manibus illius quasi radices egisse videatur, nihiloque facilius ex illis evelli possit quam antiqua arbor ex terra, in qua altissimas radices egit: fit sane in illius manibus lignum vitæ, id est arbor, quæ vitalem fructum ferat, illi, qui in paradiso proveniebat, similem, itaque fructum manuum suarum comedet. Nam sicut paradisus tropologice significabat animam sanctam, perpetua lætitia virtutumque flore et fructu vernantem: sic arbor vitæ repræsentabat sapientiam, sive virtutem in genere; quatuor vero flumina, quæ juxta eam e medio paradisi scaturiebant, repræsentabant quatuor virtutes cardinales, nimirum Ganges prudentiam, Nilus temperantiam, Tigris fortitudinem, Euphrates justitiam. Ita S. Ambrosius, lib. De Paradiso, cap. I, S. Augustinus, XIII De Civit. XXI, Origenes in Genes. II, Philo, lib. De Allegoriis. Vide dicta Genes. II, 8 et 9.

Sapientia ergo dicitur lignum vitæ, vel ut ex Hebræo vertas, vitarum: Primo, quia vitam tam naturalem animæ, quam supernaturalem gratiæ procurat, conservat, prolongat.

Secundo, quia sicut lignum vitæ vigorem vitæ, puta humidum radicale et calorem naturalem per defectum senectutis labascentem restaurabat, et pristinæ integritati restituebat: sic pariter sapientia sive virtus vires animæ et gratiæ, vitio concupiscentiæ arrosas et senescentes, pristino vigori restituit, imo roborat et adauget. Ita Cajetanus juxta illud Isaiæ LXV, 22: "Secundum dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt." Respicit enim ad id quod dixit vers. 16: "Longitudo dierum in dextera ejus." Unde S. Hieronymus citans hunc locum Isaiæ LXV: "Justus, ait, ut palma florebit quotidie triumphans de adversariis, et insigne victoriæ præferens."

Tertio, sicut fructus ligni vitæ erat suavissimus eratque quasi nectar et ambrosia hominis innocentis et sancti, jam inchoantis felicitatem: sic pariter est et sapientia ac virtus, juxta illud Psal. XXXV: "Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos." Ita Jansenius.

Quarto, sicut lignum vitæ præservabat hominem a morte, faciebatque ut homo vivus ab hac vita transferretur ad cœlestem et beatam: sic et sapientia transfert hominem a vita gratiæ ad vitam gloriæ, inquit Lyranus.

Quinto et maxime, lignum vitæ in paradiso repræsentabat visionem Dei, qua in cœlo fruuntur Sancti, ideoque immortales et beati redduntur per omnem æternitatem: hanc enim assequuntur merito sapientiæ et virtutis; ita S. Hieronymus in Ezech. XLVII, S. Augustinus in Psalm. XXXII, et alii. Idque ita esse patet ex Apoc. II, 7: "Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei." Et cap. XXII, vers. 1: "Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni, et ex utraque parte fluminis lignum vitæ." Vide quæ utrobique annotavi. Significat ergo Salomon usum et esum ligni vitæ, Adæ peccato deperditum, per sapientiam restitui, ac consequenter restitui et immortalitatem, quam hoc lignum afferebat. Ita S. Hieronymus in Isaiæ LXV. Huc facit vulgatum illud, ait Aben-Ezra: "A sapientia viro, qui est parvus quidam mundus, vitam afferri."

Allegorice S. Hieronymus in Isaiæ cap. LXV per "lignum vitæ" accipit Christum, qui in medio paradisi, id est Ecclesiæ, quasi arbor vitalis, vitam omnibus in se credentibus largiens, erigitur. Sic et S. Gregorius, lib. XII Moral. IV, S. Augustinus, lib. I Contra advers. Legis et Prophet. cap. XV, et Beda, quem audi: Sicut lignum vitæ vivificabat Adamum, "ita per sapientiam Dei, id est Christum, ait, vivificatur Ecclesia: cujus et nunc Sacramentis ac sanguine pignus vitæ accipit, et in futuro præsenti beatificatur aspectu." Lignum vitæ ergo inter alia repræsentabat Eucharistiam, quæ vitam gratiæ conservat, et cujus vi resurgemus ad vitam immortalem, uti docet Christus, Joan. VI, 55. Sic et Dionysius: "Christus, ait, vocatur lignum vitæ, quia multiplici alimonia reficit ac sustentat fideles, quousque de vita gratiæ ad vitam gloriæ eleventur, videlicet pane lacrymarum, vigore operationum bonarum, donis gratiæ, virtutum consolatione, et spe futurorum, imo seipso, suique corporis ac sanguinis Sacramento."

Porro Polychronius in Catena Græcorum per "lignum vitæ" accipit crucem, in qua Christus quasi fructus in arbore pependit, ut nos sua redemptione, sanguine et gratia cibaret et pasceret, ac immortalitati restitueret. "Per lignum vitæ, ait, crucem denotat: qui enim Christo sincere solideque adhæret, illi e ligno illo dimanat incorrupta vita. Qui vero basi illius sese adjungunt, iis fundamentum, cui inconcusse insistant, positum est prævalidum. Sunt enim perinde fere comparati atque illi qui pedem in tuto fixerunt. Sapientia omnibus est lignum vitæ, qui gnaviter illam sectantur; piis porro firmum est munimentum, qui secure illi innituntur. Nam et in Deo requiescit, et super dilectum suum amore languida suaviter incumbit."

ET QUI TENUERIT EAM, BEATUS, — qui scilicet constanter eam tenuerit, anxia cura etiam minima ejus monita perpendens, ait R. Levi, et observans, quique in ea firmiter perseveraverit usque ad finem vitæ, hic utique beatus est, quia mox a morte æterna beatitudine donabitur. Hebraice est תמכיה tomchea, id est sustinentes eam; תמך tamach enim est desuper sustinere, ne quid cadat aut pereat: virtus enim, quia in alto et arduo sita est, sursum est sustinenda assiduo labore et nisu, ne ex fragilitate et concupiscentia deorsum ad voluptates sensiles et carnales decidat et defluat. Unde Chaldæus vertit, qui negotiantur vel occupantur in ea; S. Augustinus, possidentibus eam; S. Hieronymus, qui reclinantur super eam, non quasi super mollem et delicatum lectum, sed quasi super fortem columnam et infrangibile fulcrum (hoc enim significat Hebræum תמך tamach: et tale erat lignum vitæ); et alibi, credentibus in eam; Pagninus, qui fulciunt eam, ita ut vicissim ab ea fulciantur et sustententur; Septuaginta, qui incumbunt in eam sicut in Domino secura, q. d. Sapientia iis, qui sibi innituntur et incumbunt, est ἀσφαλής, id est tuta, fida, secura, perinde ac si ipsi Domino incumberent et inniterentur, uti revera ipsi incumbunt et innituntur. Sapientia enim Deum adducit, imo Dei individua comes est socia et filia: Hebraice enim מאשר meusschar tam significat securum, quam beatum; radix enim אשר isscher in piel significat tam recta incedere, recta firmare gressus, hoc est secure incedere, quam beare et beatum facere. Unde S. Hilarius in Psal. I, omisso vo securo, sic clare legit, lignum vitæ est omnibus qui complectuntur eam, et qui incumbunt in eam sicut in Domino. S. Hieronymus vero, in Isaiæ LXV, legit, et qui innituntur super illam, quasi super Dominum firmitas: supple, erit, vel accedet eis. Et S. Augustinus in Psal. XXXII, ex hoc loco docet Deum nobis esse securam possessionem: "Dicat, ait, anima omnino secura, dicat: Deus meus es tu, qui dicit animæ nostræ: Salus tua ego sum. Dicat secura, dicat: Non faciet injuriam, cum hoc dixerit; imo faciet, si non dixerit. Arbores volebas habere, quibus beatus esses. Audi Scripturam dicentem de sapientia: Lignum vitæ est omnibus possidentibus eam; ecce possessionem nostram dixit esse sapientiam; sed ne putes ipsam sapientiam, quia possessionem tuam dixit Scriptura, aliquid esse quod sit te inferius, sequitur et adjungit: et incumbentibus in eam velut in domo tuta. Ecce Dominus tuus est tibi quasi baculus; securus homo incumbit, quia ille non succumbit. Dic ergo securus: Possessio tua est; possidentibus eam Scriptura dixit: Implevit fiduciam, removit dubitationem. Dic securus, ama securus, spera securus. Tua etiam illa verba sint in psalmo: Dominus pars hæreditatis meæ. Ergo unde beati erimus? Deum possidendo."

Insuper Auctor Catenæ Græc. sic legit, lignum vitæ est omnibus qui adhærent illi, quique firmiter illi tanquam ipsimet Domino innituntur; quod explicans Didymus: "Si Dei sapientia, ait, est lignum vitæ, non injuria Adamus ab illo abstinere jussus est. Siquidem in malevolam animam non intrabit sapientia. Quia vero arbor vitæ oritur ex justitiæ fructibus, non inveniens cui rei comparet illum qui ad lignum illud vitæ anhelat, orationem in seipsam transferens, ait: Ita constitutus est qui in me fidit, ac si in Dominum ipsum spem suam rejiceret." Denique Salomonem de more imitatus Siracides, cap. XV, vers. 3: "Cibabit, ait, illum (sapientia discipulum) pane sapientiæ et intellectus (quasi ligno vitæ), et aqua sapientiæ salutaris potabit illum; et firmabitur in illo, et non flectetur: et continebit illum, et non confundetur." Quæ verba ibidem exposui.


Versus 19: Dominus Sapientia Fundavit Terram

19. DOMINUS SAPIENTIA FUNDAVIT (Syrus, posuit fundamenta) TERRAM, STABILIVIT (Syrus, ordinavit) CŒLOS PRUDENTIA. — Terra enim in medio mundi sine ullo fulcro pendula hæret, et firma immobilisque consistit, nulli innixa nisi Deo Deique sapientiæ, quæ eam ita fundavit, et fundatam continet, uti dixi Gen. I, 1. Similiter cœlos, eorumque molem, numerum, ordines, motus, lucem, stellas, etc., in inani hoc et vacuo antea spatio ita stabilivit, ut perpetim eodem tenore subsistant; ipse ergo quasi Atlas eos sustinet et firmat. Septuaginta pro stabilivit vertunt ἡτοίμασεν, id est, "subito expedivit, vel citra laborem produxit," inquit Auctor Catenæ Græcorum. Hebræum enim כונן conen, id est præparare, idem est quod creare, facere, firmare, stabilire. Hoc est quod ait Psaltes: "Etenim firmavit (Hebraice con, vel conen) orbem terræ, qui non commovebitur," Psalm. XCII, 1. Fundavit enim terram quasi mundi centrum, basin et fulcrum, idque miratur Job cap. XXXVIII, vers. 4: "Ubi eras, ait, quando ponebam fundamenta terræ? Quis posuit mensuras ejus? vel quis tetendit super eam lineam? super quo bases illius solidatæ sunt?" Hæc dicit ut ostendat quanta sit sapientiæ celsitudo, utpote qua Deus usus sit et utatur in summis operibus, puta in creatione et gubernatione totius universi.

Per sapientiam accipe tum essentialem, quæ communis est toti S. Trinitati, tum notionalem sive personalem, quæ est Verbum sive Filius Dei. Unde Didymus in Catena Græcor.: "Et hæc quoque, ait, in Dei Patris Filium apte conveniunt, ut qui vera illa et sempiterna scientia et sapientia sit, per quem omnia facta sunt. Fundavit terram. Quin cujusque fidelis anima terra quoque appellari potest, ut quæ centesimum fructum proferre nata est. Hæc enim ea est, quæ de divinæ sapientiæ pinguedine sapiens efficitur, Deo Patre ipsam in ea fundante et constituente." Quod ergo R. Salomon et neoterici Rabbini per sapientiam accipiunt legem Mosi, asseruntque per eam condita esse universa, insulsum est et fabulosum.

20. SAPIENTIA ILLIUS ERUPERUNT ABYSSI, ET NUBES RORE CONCRESCUNT. — Hebr. manant, vel stillant rorem, id est pluviam; vel ex rore stillant, supple pluviam: nubes enim concrescunt, et densantur, dum resolvantur in rorem et pluviam, idque fit sapientia Dei, ut scilicet per pluviam nutriantur plantæ, germina et animalia. Hebræa sic habent ad verbum, scientia (Septuaginta, in sensu) ejus abyssi scissæ vel ruptæ sunt (Vatablus, dehiscunt),

Abyssos et nubes rorem distillant. Ita et Syrus. Per abyssum, primo, accipi potest abyssus, id est immensa illa vorago aquarum creata initio mundi, ex qua cætera deinde formata sunt, Genes. I, 2. Secundo, abyssi sunt fontes et fluvii, qui sub terra et e terra Dei sapientia variis in locis scaturiunt, inquiunt Vatablus, Lyranus, Jansenius et alii. Tertio, proprie ruptæ sunt abyssi et cataractæ cœli in diluvio, cum depluerunt in terram aquam, quæ totam terram obruit tempore Noe, Genes. VII, 11. Ita Beda et Cajetanus. Secunda expositio maxime videtur genuina: comparat enim abyssos, id est fontes, cum nubibus et rore quasi res stabiles et perennantes; fontes autem et fluvii dicuntur findi vel dividi et dissecari, tum quia terram aridam dissecando quasi dividunt, tum quia diversis et velut dissectis locis erumpunt.

Quæres, quomodo hæc nectantur præcedentibus? quid enim facit sapientia physica, quæ creavit terram et cœlos, ad ethicam de qua hoc cap. et toto libro agitur? Respondeo: Variæ sunt causæ, ob quas hanc illi subjungit Salomon: Primo, quod ipse hoc capite, uti et cap. VIII, et eum secutus Siracides Eccli. cap. XXIV, et cap. XLII et XLIII, laudet sapientiam generice sive in communi, prout complectitur tam creatam quam increatam, tam physicam quam ethicam.

Secundo, quod in Deo utraque sit unum quid; quin et una ita connexa sit cum altera, ut una vicissim exigat alteram, et sit quasi origo alterius. Quis enim Deus sapientissimam habet providentiam et omnipotentiam physicam, qua creavit cœlos et terram, et omnia quæ in eis sunt; hinc pariter habet sapientissimam providentiam et omnipotentiam ethicam, qua creaturas rationales, quæ in cœlo et terra sunt, quasi ejus partes et membra, puta Angelos et homines, ethice gubernat, doceatque recte et sancte vivere, proponens ad hoc magna id facientibus præmia, et non facientibus supplicia. Vice versa Deus ac Dei sapientia et sanctitas, qua gubernat rationalia, quamque communicat et aspirat hominibus et Angelis, poscit omnipotentiam ad creandam terram, in qua degant homines quasi in loco certaminis et luctæ, ac cœlos quasi locum Angelorum, et quasi præmium recti certaminis hominum sanctorum, ut scilicet eos cœlo donet et beet.

Tertio, quia Deus in creatione universi non tantum ostendit sapientiam physicam, sed et ethicam. Deus enim, ut ait Psaltes, "sanctus est in omnibus operibus suis." Nimirum inter alia Deus in creatione cœli, terræ, etc., ostendit suam bonitatem, qua se suaque bona dignatus est communicare creaturis, præsertim homini et angelo, propter quos et ad quorum usum creavit omnia. Quocirca S. Hieronymus in Ezech. I: "Unaquæque res, inquit, fulgurat Dei cognitionem," et consequenter Dei reverentiam, cultum et amorem. Mundus enim, ejusque creatio, conservatio et gubernatio est opus divinitatis Deoque proprium: quare in eo clare resplendet divinitas et consequenter Dei majestas, sapientia, sanctitas, etc.; hæc enim omnia in se includit divinitas. Quocirca "stabilivit cœlos prudentia," quia magna Dei prudentia fuit tales, tot tantosque cœlos creare hominibusque et Angelis spectandos objicere, ut ex eorum specie Dei majestatem, sapientiam et sanctitatem agnoscerent, colerent, amarent, quæ in re vera eorum sapientia, virtus et sanctitas consistit.

Quarto et proprie, hæc pertinent ad longitudinem dierum, opes, pacem, firmitatem, gloriam, etc., quæ paulo ante dixit sui studiosis afferre sapientiam. Estque argumentum a majori ad minus, q. d. Ne mireris quod dixerim sapientiam hæc omnia præstare; ipsa enim multo majora præstitit et præstat, dum creavit et etiamnum creat, id est conservat, cœlos, terram et omnia quæ in eis sunt; si enim hæc potest, quæ longe majora sunt, utique et illa quæ minora sunt poterit. Addit noster Salazar hæc dici, ut doceat sapientiam non esse inertem et otiosam, sed operatricem et negotiosam, deoque homines debere laborare assidue in exercitio sapientiæ et virtutum, sicut Deus et Dei sapientia assidue operatur, dum conservat, movet, gubernat cœlos et terram, ac omnia quæ in eis sunt.

Mystice Dionysius: Cœli, inquit, repræsentant Ecclesiam triumphantem, terra militantem, nubes Prophetas et Apostolos, ros eorum doctrinam et gratiam, qua irrigarunt et fecundarunt hominum mentes, ut sapientiam et virtutem eos docerent. Sic fere et Beda. Hinc sicut terra pendet a cœlo, sic Ecclesia militans pendet a triumphante, utpote a qua nubes et rorem, id est viros Apostolicos, doctrinam et gratiam recipit.

Rursum auctor Catenæ Græcorum: Nubes, inquit, significant inexhaustam judiciorum Dei profunditatem.


Versus 21: Fili Mi, Ne Effluant Haec ab Oculis Tuis

21. FILI MI, NE EFFLUANT HÆC AB OCULIS TUIS: CUSTODI LEGEM ATQUE CONSILIUM. — Oculos non tam corporis quam mentis intellige, q. d. Cave ne hæc mea præcepta et monita a mente et memoria tua, per occursationem aliarum rerum et specierum, tibi excidant; sed aliis omnibus omissis, et eorum quasi oblitus, his solis intende, hæc unica jugiter menti et memoriæ tuæ obversentur, ut ea opere expleas, itaque sapienter et sancte vivas, ut felicitatem æternam consequaris. Alludit ad pueros scholares, qui ob humidius cerebrum et ob mobilitatem ætatis, ut facile quid discunt, ita facile aliis speciebus occurrentibus effluere sinunt et obliviscuntur, cum senes qui siccius habent cerebrum, quod semel didicerunt hoc constanter retineant; quocirca magistri pueros identidem monent, ut quæ audiunt in mente conservent. Apposite S. Gregorius Nazianzenus, orat. 19: "Quod, ait, in tranquillis undis evenire cernimus, ut cum injectus lapillus centrum effecerit, alius super alium circulus excitetur, continenterque in superficiem agitatus extremum semper dissolvat: id mihi plane hic quoque accidit; aliud enim in mentem venit, aliud supervenit, aliud sese subduxit; atque in delectu laboro, dum id quod prius arripui, ei quod postea in animum influit, loco cedit et effluit."

Septuaginta vertunt, fili, ne παραῤῥυῇς, id est effluas vel diffluas; quo alludens S. Paulus, Hebr. cap. II, 1: "Propterea, inquit, abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte παραῤῥυῶμεν, id est pereffluamus, vel supereffluamus." Ubi fuse hunc locum exposui: quare hic ea non repetam.

Custodi legem atque consilium. — Hebraice, custodi essentiam meam et cogitationem. Lex vocatur essentia, vel subsistentia, tum quia est æterna semperque subsistit; tum quia sui observatores facit æternos, immortales et beatos; tum denique quia legis et virtutis bonum solidum et stabile est, reliqua omnia caduca et evanida, nisi legi et virtuti serviant. Vide dicta cap. II, vers. 7. Unde Septuaginta vertunt, custodi meum consilium et sententiam; Tigurina, observa essentiam et prospicientiam, id est, ut Vatablus, sanam doctrinam et prudentiam. Huc facit illud Isocratis apud Maximum, serm. 17 De Eruditione: "Diligentius verborum, quæ a sapientibus audire licuit, quam pecuniarum deposita servanda sunt."

22. ET ERIT VITA ANIMÆ TUÆ, ET GRATIA FAUCIBUS TUIS. — Vita, scilicet gratiæ et gloriæ. Unde ex Hebræo vertas vitæ in plurali; nam חיים chaiim in hac significatione Hebræis duntaxat est plurale, ideoque tam vitam quam vitas significat; nimirum sapientia est lignum vitæ, sive arbor vitalis, uti dixi vers. 18. Septuaginta, ut vivat anima tua, et gratia sit circa collum tuum; Syrus, sit collo tuo charitas seu pietas; Pagninus, et erunt (mea præcepta) vita animæ tuæ, et gratia gutturi tuo, q. d. Si mea hæc præcepta observes, consequeris vitam gratiæ in hoc sæculo, et gloriæ in futuro, juxta illud Baruch IV, 1: "Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum; omnes qui tenent eam, pervenient ad vitam; qui autem dereliquerunt eam, in mortem." Insuper hæc mea præcepta erunt gratia faucibus tuis, id est gratiam Dei et hominum tibi conciliabunt, teque ornabunt, sicut torques aureus solet fauces et collum ornare, juxta illud cap. I, vers. 9: "Ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo;" quod hic repetunt Septuaginta. Vide ibi dicta. Secundo, Beda, q. d. Hæc præcepta dabunt tibi gustum et saporem divinorum (gustus enim est in faucibus) ut dicas cum Psalte: "Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!" et: "Gustate et videte quoniam suavis est Dominus." Tertio, Basilius in Catena Græcorum, et Dionysius, q. d. Temperantiæ virtus donabitur gustui tuo ad comedendum moderate; hanc enim docet et confert sapientia, sive prudentia. Quarto, Lyranus, Cajetanus et Hugo, q. d. Dabitur tibi gratia sermocinandi, docendi, prædicandi, persuadendi, ut scilicet ex faucibus, id est ex imo pectoris sensu, ardentia et efficacia verba depromas, quibus sapientiam et virtutem, qua plenus es, in alios effundas. Noster Salazar censet Salomonem alludere ad sapphirum, in quo legem Mosi datam a Deo inscriptam fuisse tradunt Hebræi, teste Lyrano et Abulensi, Exodi cap. XXIV, 12; ac Suidas in verbo Moyses, S. Epiphanius, lib. De 12 gemmis, et Anastasius Nicænus, Quæst. XXXVIII in S. Scripturam. Sapphirus enim pueris e collo pendere solebat, tum ornatus causa, tum ad amoliendum fascinum, inquit Plinius, lib. XXXVII, cap. IX, q. d. Lex olim in sapphiro inscripta magis ornabit collum tuum gratiamque Dei et hominum tibi conciliabit, ac amolietur omne fascinum carnis et mundi, quam tuus ille gemmeus sapphirus, quo de more collum redimire soles. Adde sapphirum, ob suum splendorem, præsentiæ et majestatis Dei esse symbolum. Vide quæ de sapphiro notavi, Exodi cap. XXXIV, vers. 10, et Apocal. XXI, 19, ubi inter alia dixi olim Pontifices quasi antistites sapientiæ, e collo gestasse sapphirum, cui inscripta erat veritas.


Versus 23: Tunc Ambulabis Fiducialiter in Via Tua

23. TUNC AMBULABIS FIDUCIALITER IN VIA, ET PES TUUS NON IMPINGET. — Pagninus, non percutiet; Septuaginta, ut ambules fidens in pace omnes vias tuas, et pes tuus non impingat, juxta illud cap. IV, vers. 19: "Via justorum absque offendiculo;" Chaldæus, tunc ambulabis in spe (Syrus, cum spe) in viis tuis, et pes tuus non offendet, q. d. Via sapientiæ et virtutis plana est, carens scandalis et offendiculis: quare si per eam incedas, securus incedes sine timore anxio, quia nusquam impinges, offendes, vel corrues, in nullam culpam vel pœnam incurres: si quæ tribulatio accidat, prudenter eam declinabis vel fortiter transcendes et superabis. "Ratiocinantis enim naturæ offensio, vel est immunda cogitatio, aut mendax falsave opinio," ait Basilius. Rursum "ambulabis," id est proficies in via Dei et virtutis, et proficiendo confides in Domino, conscientiam quoque bonam habendo eris vir bonæ spei, ait Dionysius. Nam et Philosophus asserit quod hi, qui in divinis bene se habent, melioris sunt spei. "Et pes tuus non impinget," id est affectus tuus seu operatio, qua tendis ad finem tuum, non cespitabit recedendo a via virtutum ac medio rationis. Prudentia enim diriget te, ut cum Psalte, Psal. XXV, dicas: "Pes meus stetit in directo;" et cum Job cap. XXIII: "Vestigia ejus secutus est pes meus." Alludit ad illud Levit. XXVI, 3: "Si in præceptis meis ambulaveritis, etc., absque pavore habitabitis in terra vestra. Dabo pacem in finibus vestris; dormietis, et non erit qui exterreat." Denique Beda pulchre et pie explicat: "Fiducialiter, ait, in via nostra incedimus, cum Dei gratia confisi, profectum in bona nostra conversatione suscipimus. Si ergo ejus imperiis humiliter subdimur, et gustum superni amoris suavius faucibus mentis attingemus, et operationis bonæ augmentum semper obtinebimus; sed et in tentationibus, ne deficiamus, ipso juvante defendemur."

24. SI DORMIERIS, NON TIMEBIS: QUIESCES, ET SUAVIS ERIT SOMNUS TUUS. — q. d. Sicut in ambulatione et motu promisi te fore securum, sic pariter te fore securum in quiete et somno promitto; tam ergo in motu quam in quiete, tam in vigilia quam in somno, tam per diem quam per noctem, semper et ubique securus eris, intrepidus, lætus et alacer vives. Unde Septuaginta, si enim sederis, sine timore eris; si vero dormieris, suaviter dormies; Vatablus, cum quiesces, non pavebis; cum recumbes, jucundus erit somnus tuus, tum quia suavis est somnus post laborem, tum quia virtus læta lætum parit somnum. Sicut enim tristitia occurrens vigilanti animo inordinato per diem, naturali quasi phantasiæ mentisque resonantia recurrit in somnis, facitque somnum tristem et molestum: sic vicissim lætitia quam ordinato animo parit operatio virtutis exercitæ per diem, naturali sympathia recurret phantasiæ per noctem, facietque somnum suavem et jucundum. Alludit ad Deuter. cap. XXVIII, vers. 66: "Dabit tibi Dominus cor pavidum, etc., et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ;" et ad Psal. XC: "Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et dæmonio meridiano. Cadent a latere tuo mille," etc.

Anagogice, "suaviter dormies," id est suaviter morieris; "suavis erit somnus tuus," id est suavis erit mors tua, ut ait Poeta:

Stulte, quid est somnus, gelidæ nisi mortis imago?

Imo mortis frater, ait Homerus; adeoque mors inchoata et dimidiata. Unde Hebræus ערבה areba, id est suavis erit, nonnulli vertunt, oppignoratus erit somnus tuus, q. d. Somnus tuus suavis erit pignus suavis futuræ mortis, ob spem beatæ resurrectionis, qua e morte quasi e somno evigilabis ad vitam æternam. Unde ab Hebræo araba et ערבון erabon deducitur Græcum ἀῤῥαβών, et Latinum arrha seu arrhabo, id est, pignus quod dari solet creditori donec solvatur debitum. Hinc qualis est somnus, talis solet esse mors: si ille serenus, quietus, lætus, mors pariter serena, quieta, læta accidet ob fiduciam virtutis et bonæ conscientiæ; si ille turbidus, inquietus, tristis, mors quoque turbida, inquieta et tristis obveniet ob scelera et pavorem malæ conscientiæ.

Denique auctor Catenæ Græcorum sic explicat: Lege cautum apud Judæos exstabat, ut sive domi residerent, sive mane e strato surgerent, sive quid aliud agerent, divina eloquia animo semper pertractarent. Si nos ergo circa divinarum rerum meditationem sic occupati fuerimus, ab hostili metu immunes erimus pacemque et animi a pravis cogitationibus tranquillitatem obtinebimus, et sententia denique incerta minime fluctuabimus. Si, inquam, sapientia probe muniti fuerimus, neque domi sedentes metu concutiemur, neque noctu dormientes phantasmatibus turbabimur, neque malarum cogitationum insidiis, quæ ab externo hoste inferuntur, perterrefiemus, neque impii tandem et scelerati homines (qui ut vim nostram frangant bonisque naturæ nos spolient, non absque impetu hinc et inde irruere nonnunquam solent), facili negotio nos dejicient. Siquidem Dominus ita nos defendet, gressusque nostros ad eum modum firmabit, ut ubique immoti persistamus. Vel ad hunc modum hæc accipe: Sive in terra ætatem geris, timoris expers vives; sive per mortem hinc evoceris, cum gaudio e vita excedes; neque hostes, qui sub aspectum non veniunt, formidabis, sive illi opera tua ad examen adduxerint, sive sancti angeli."

Idem per umbram videre Philosophi, qui docent justum somniare honesta et tranquilla, sceleratum inhonesta et turbulenta, adeoque ex somno licere colligere profectum in virtute. Ita Aristoteles, lib. I Ethica: "Meliora, ait, sunt somnia studiosi;" et Plutarchus: "Quomodo quis suos in virtute profectus sentire possit," inter alia signa dat somnium, si quis scilicet non turpia sed honesta somniet. "Siquidem, ut equi jugales, ait, recta currere instructi, non deserunt viam etiam dormiente auriga: ita bruti affectus domiti nec in somnis facile recalcitrant." In carnalibus vero et impiis, "somnus est cogitationum mare, inquinationum fluctus, tertius ventris filius," ait Nicetas in orat. 3 Nazianzeni.


Versus 25: Ne Paveas Repentino Terrore

25. NE PAVEAS REPENTINO TERRORE, ET IRRUENTES IN TIBI POTENTIAS IMPIORUM. — Primo, multi hoc nectunt præcedentibus, quasi partem præmii studiosi virtutis, q. d. Ambulabis fiducialiter et requiesces, ne paveas, id est ita ut non paveas, vel non pavebis; sic enim ex Hebræo vertas. Unde Septuaginta, non timebis pavorem supervenientem, neque impetus impiorum ingruentes; Chaldæus, non timebis a repentino terrore, et repentino casu, et a desolatione, vel calamitate impiorum, cum venerit; Syrus, non pavebis a timore repentino, et ab impetu peccatorum.

Secundo, hæc accipi possunt ut præceptum vel monitum; unde Scholiastes vertit, si animo percellaris, ne timueris, q. d. Si quod periculum, si quis terror te inopinato invaserit, ne cedas, ne timeas, quia Deum habes a latere tuo. Melius tamen hæc non ut præceptum, sed ut præmium accipias. Nam promittitur hic studioso sapientiæ et virtutis securitas ab omni terrore, tam dæmonum quam hominum, etiam qui subito et ex inopinato magna vi et potentia irruit, ideoque homines auxilii et consilii inopes percellere et consternare, imo obruere et opprimere solet, juxta illud Psaltis, Psalm. XXVI: "Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum." Pro potentias, Hebraice est schoa, id est desolatio et calamitas impiorum, quæ dupliciter accipi potest. Primo, active, q. d. Calamitas quam impii infligunt aliis tibi vicinis, te non comprehendet, si vaces sapientiæ et Deo. Ita Noster. Secundo, passive, q. d. Si vivas ex virtute, calamitas publica, quæ alios impios obruit, te non involvet, quia Deus te ab illa proteget et eximet. Ita Chaldæus. Sic in fine mundi erunt horrendæ eclipses solis et lunæ, siderum casus, terræ motus, fremitus maris, et omnium rerum pavendæ mutationes, adeo ut homines arescant præ timore et exspectatione eorum quæ supervenient universo orbi. At Sancti tunc non pavebunt, sed gaudebunt: "His autem fieri incipientibus, inquit Christus, Lucæ XXI, 28, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra." "Levate capita, id est exhilarate corda, ait S. Gregorius, hom. 1 in Evang., quia dum finitur mundus, cujus amici non estis, prope fit redemptio quam quæsistis."

26. DOMINUS ENIM ERIT IN LATERE TUO, — sicut satellites et stipatores sunt a latere principis, ut eum contra omnes insultus tueantur, ideoque laterani et latrones sunt dicti, teste Isidoro et Varrone, juxta illud Davidis, Psal. XV: "Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear." Pro latere Hebraice est כסל kesel, quod proprie significat stultitiam, inconstantiam, mutabilitatem. Unde kesilim passim vocantur inconstantes et vertumni, id est stulti. Inde כסיל kesil vocatur Orion, sidus ita dictum ab inconstantia, quod eo tempore quo oritur (quod fit circa novembrem), in mari et terra tempestates concitet, juxta illud Virgilii:

Fluctu nimbosus Orion.

Alii kesil stellas esse censent, quæ Hyades dicuntur ἀπὸ τοῦ ὕειν, id est a pluendo, quod pluvias adducant. Eædem dicuntur Suculæ, non a suibus, sed ab Hebræo kesil per methathesin inverso, uti nonnulli viri docti autumant. Hinc et Casleu vocatur mensis novembris a cœli intemperie et inconstantia. Igitur sic proprie ex Hebræo vertas, quoniam Deus erit in inconstantia, mutabilitate et mobilitate tua, scilicet te fulciens, confirmans et sustentans, ne nutes, labaris et corruas. Unde explicans subdit: "Custodiet pedem tuum ne capiaris." Hinc et R. Salomon sic vertit et explicat, q. d. "Dominus erit tibi præsto in iis, in quibus desipere videbaris.

Secundo, kesel per antiphrasin significat contrarium ejus, quod jam dixi, scilicet firmitudinem, immobilitatem animi, fiduciam, constantiam, qua quis sibi constat, ut patet Levit. cap. III, 4 et seq., Job XV, 27, Psal. LXXVII, 7: "Ut ponant in Deo spem suam;" Hebraice כסל kislam. Sic כסל kesel per metathesin est quasi idem quod שכל sechel, id est intelligentia, prudentia, constantia. Juxta hoc significatum vertas, Dominus erit tibi in constantiam, fiduciam et immobilitatem, ut scilicet te in lubrico, ancipiti et periculoso sustentet, ne cadas, faciatque constantem et immobilem. Unde Septuaginta vertunt, Dominus erit super vias tuas, quasi earum præses, director et tutor; vel in omnibus viis tuis, quasi tecum ambulans, ducens et protegens, ut nec feræ, nec latrones, nec quis alius vel aliud tibi nocere valeat; Pagninus et Baynus, quia Dominus erit fiducia tua; R. Levi, in iis quæ speraveris, aspirabit tibi Deus, q. d. Aderit tibi Deus, tuebiturque in iis quibus eidem fisus et fretus fueris, quæque ab eodem speraveris, ac cavebit ne ullis calamitatibus impliceris.

Tertio, kesel significat ilia, lumbos, vertebram, spondylum. Unde vertas, Deus erit in lumbis vel iliis tuis, vel ad lumbos, ilia et spondylum tuum, id est ad latus tuum, ut vertit Noster. Causam dat Marinus in Lexico Hebræo, quod illis attribuatur stultitia et inconstantia, sicut renibus doctrina. Hoc significatu vertit Tigurina, Dominus, inquit, aderit lateri tuo, ut scilicet lumbos et ilia, puta partes teneriores et vitales, ideoque transfossioni, vulneri et neci magis obnoxias, ac consequenter totum corpus, ipsamque vitam tueatur et confortet, ne ullo telo, noxa aut malo lædatur. Chaldæus, Dominus erit in adjutorium tuum; Syrus, tecum.

ET CUSTODIET PEDEM TUUM NE CAPIARIS, — Syrus, ne venatione capiaris, uti capiuntur feræ laqueo; Septuaginta, firmabit (Scholiastes, servabit) pedem tuum, ne commovearis; Complutenses, ne quatiaris vel concutiaris, q. d. In insidiis, in via lubrica, in scopulis et scandalis Deus custodiet te et pedes tuos, ne capiaris, ne vacilles, ne impingas et cadas, juxta illud Psal. LXV: "Qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos." Symbolice S. Gregorius XXXI Moral. cap. XVII, per pedem progressum in interiora virtutis, per latus circumspectionem et cautelam insidiarum accipit; unum enim sine altero non sufficit. "Bene ergo dicitur, inquit, Dominus erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris; quia miles Dei divinæ gratiæ clypeo protectus, et quæ ex latere possint prodire circumspiciendo considerat, et gressum ante faciem ferre proficiendo non cessat." Rursum, "ne capiaris," intellige vel a malo temporali, vel a tentatione; tentatio enim intellectum boni delectabilis ostensione allicit, et affectum vetiti amore devincit: Domini vero protectio hos duos animæ pedes a laqueo liberat, si eam suis jussis obsequentem inveniat.

Illustrat ille intellectum justorum, qui suam voluntatem explere contendunt. Scriptum est enim: "Intellectus bonus omnibus facientibus eum," Psal. CX, 10.

Moraliter, hinc disce fructum sapientiæ et virtutis esse securitatem et immunitatem a timore, qui sane homini valde molestus est, eumque affligit et cruciat. Unde Seneca: "Heu, inquit, quam miserum est metuendo fieri senem!" Hinc quo magis crescit virtus, eo magis crescit et securitas. Quocirca nonnulli ita perfecti evadunt, ut occurrente re terribili vel formidolosa, nec primos repentinæ formidinis motus sentiant, quod signum est magnæ virtutis, fidei et spei in Deum. Ita Psaltes, Psal. XXVI, 1: "Dominus, inquit, illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo?" Ita in Vitis Patrum legimus de Abbate Theodoro, quod cum a quodam rogaretur: "Si fiat strepitus aut sonitus magnus ex improviso, timesne?" responderit: "Si cœlum terræ adhæreat, Theodorus non formidat." Etiamsi fractus illabatur orbis, impavidum ferient ruinæ; petierat enim a Domino ut auferret a se timorem, ac impetrarat. Et de S. Pachomio legimus, quod serpentes et scorpiones in via occurrentes calcabat illæsus, quin et flumina vectus crocodilo tranabat securus, quia perfecta spes et charitas foras mittit timorem, 1 Joan. IV, 18. Et de Abbate Macario, quod cum casu in sepulcro Paganorum cubaret, ac cadaver mortui vice cervicalis capiti supposuisset, dæmones, ad eum terrendum, ex cadavere et circa cadaver voces edere et colloqui cœperint. Tumque Macarius nil metuens, sed capite cadaver tundens, diabolo fidenter dixerit: "Surge, vade quo potes." Ex adverso nonnulli adeo imperfecti et pavidi sunt, ut dum soli sunt, præsertim noctu, omnes sibilos, strepitus et umbras formident, qui sane miseri sunt: vincant ergo timorem audacia, fiducia et oratione, recitentque Psal. XC: "Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur," etc., quem propterea ab Ecclesiasticis omnibus in Completorio sub noctem recitari jubet Ecclesia.


Pars Quarta: Boni in Beneficentia, Non Mali in Pravitate, Aemulandi

Versus 27: Noli Prohibere Benefacere Eum

27. NOLI PROHIBERE BENEFACERE EUM, QUI POTEST: SI VALES, ET IPSE BENEFAC. — Post sapientiæ encomium redit ad particularia ejus præcepta. Igitur sicut vers. 5 primum sapientiæ præceptum assignavit de cultu Dei, sic hic secundum assignat de beneficentia in proximum. Hebræa ad verbum habent, ne prohibeas bonum ab heris vel dominis suis, cum est robur manui tuæ ad faciendum, id est cum potes facere. Quod varii varie explicant. Noster per heros vel dominos accipit divites et potentes, quibus suppetit facultas benefaciendi: deinde to noli prohibere censuit repetendum in posteriore hemistichio, q. d. Ne prohibeas divites benefacere egentibus, sed et tu, cum potes idem facere, ne prohibeas teipsum tuamque manum ab opere bono. Salomoni suffragatur Ben-Sira, dicens: "Esto bonus, et manum tuam a bono ne prohibeas." "Vir bonus, ait Cicero, est qui prodest quibus potest, nocet autem nemini."

Alii vero per dominos intelligunt egentes et pauperes; his enim non ex justitia, sed ex charitate debetur beneficium et eleemosyna. Unde superflua divitum esse bona pauperum asserit S. Chrysostomus, S. Augustinus, S. Bernardus et alii. "Quid ergo indignaris cum pauperes aliquid a te petunt? paterna requirunt, non tua," ait S. Chrysostomus apud Antonium in Melissa, cap. VII. Hinc et S. Joannes Eleemosynarius pauperes vocabat dominos suos. Ita Vatablus, ne arce, qui eo opus habet. Ita R. Levi et Aben-Ezra: Dominus beneficii, inquit, est tum pauper, tum ipse beneficus; hic enim pecuniæ suæ est dominus, cujus avarus est servus. Nam, ut ait Seneca: "Pecunia, si uti scias (benefaciendo), ancilla est; si nescias, domina." Unde Septuaginta: "Ne abstineas benefacere egeno, quandocumque habuerit manus tua auxiliari."

Rursum Cajetanus censet hic præcipi restitutionem, q. d. Redde bonum, quod juste vel injuste possides, heris et dominis suis. Verum alii passim censent hic agi de beneficentia. Unde Chaldæus, ne desinas facere bonum, dum valet manus tua ad faciendum; Syrus, ne te cohibeas a benefaciendo, dum id manus tua præstare potest. Paulo aliter R. Salomon, q. d. Si amicum indigentibus beneficio prosequendis intentum videris, ne illum prohibeto, nec alio divertito, cum fuerit facultas tua ad faciendum, id est quando in potestate tua est ut illum prohibeas et removeas a benefaciendo.

Summa, Noster optime vertit; vult enim Sapiens neminem prohibendum a beneficentia, quin et benefaciendum cuique si possit.

Causam dat P. Syrus in Sententiis: "Beneficium, inquit, dando accipit, qui digno dedit;" et: "Beneficium dignis ubi das, omnes obligas." Nam "beneficium qui accipit, libertatem vendit." Ex adverso, ut ait Antonius in Melissa, cap. XXVII et XXIII De Beneficentia, ex Photio: "Qui multa dant indignis, tria committunt absurda: nam et ipsi jacturam faciunt ejus, quod dant, et malos roborant materia vitiorum suppeditata, et in bonos contumeliosi sunt." Quare charis, id est gratia, datur בעלו bealau, id est domino sive marito suo, cum datur digno; illi enim debet dari, ideoque illi quasi conjugio obligata est. Unde Homerus Pasithean, primam Charitum sive Gratiarum, dixit conjugio copulatam, quia scilicet dignos respicit illisque velut uxor obstricta et debita est. Præclarius S. Chrysostomus apud Antonium in Melissa, cap. XXIX: "Non benefacit, inquit, qui benefacit, sed beneficium ipse accipit potius quam dat. Majora enim accipit quam largiatur; quoniam Deo mutuum dat, non hominibus; auget opes, non minuit; minuit autem si nihil demat, si nihil elargiatur." Porro sicut primus beneficentiæ gradus est, benefacientes non impedire; secundus, eos ad benefaciendum hortari et adjuvare: "a virtutibus enim multis abundat, qui alienas amat," ait Sapiens; tertius, per se benefacere: sic ex adverso, primus maleficentiæ gradus est nolle benefacere; secundus, benefacentes dehortari et impedire; tertius, malefacientes adjuvare et incitare; quartus, per se malefacere.

28. NE DICAS AMICO TUO: VADE ET REVERTERE: CRAS DABO TIBI, CUM STATIM POSSIS DARE. — Chaldæus, si habes apud te; Septuaginta addunt, non enim scis quid pariat sequens dies; vel, ut legit S. Cyprianus, lib. III ad Quirinum: "Non enim scis quid contingat sequenti die." Hæc prima est causa cur statim dandum sit beneficium, ne, si differatur in sequentem diem, impedimentum aliquod donationem impediens superveniat. Ita Nazianzenus, orat. 16, cujus verba mox citabo. Secunda, quia qui cito dat, cito levat necessitatem proximi; qui tarde, sinit eum in illa infigi et in cruciatu durare. Tertia, quia qui cito dat, cum dono dat promptum et liberalem animum, qui potior est beneficio. Ex adverso "qui tarde fecit, diu noluit," ait Seneca. Quarta: "Bis dat qui cito dat," ait S. Hieronymus et alii, tum quia cito succurrit indigentiæ et voto petentis; tum quia celeritas sæpe sortem duplicat; tum quia qui cito dat, potest secundo dare: una enim beneficentia invitat et provocat aliam. Præclare Seneca: "Omnis, inquit, benignitas properat, et proprium facientis cito facere; si de die in diem trahens profuit, non ex animo fecit. Itaque duas res maximas perdidit, et gratiam, et tempus." Quinta, si differs, cogis petentem reverti sæpius, itaque facere jacturam temporis, negotiorum et lucri, quæ pluris subinde illi est quam tuum beneficium: quare non raro eum pænitet petiisse beneficium; raro enim illi stat, quod tot precibus, itineribus, laboribus, damnis emit. Vere sapiens: "Fit duplex bonitas, si accesserit celeritas." Ausonius:

Gratia quæ tarda est, ingrata est: Quas fieri properat, gratia grata magis.

Et Democritus apud Antonium in Melissa, cap. XXIX De Benefic.: "Si benefacturus es, statim facito; tarditas enim vitiosum reddit munus. Parva potius largire quam magna promitte. Hoc enim periculo vacat, et qui accepit re, non verbis indiget." Præclarius idem Antonius in Melissa, cap. XXVII, ex S. Gregorio Nazianzeno: "Gratitudinis specimen, inquit, Deo exhibeas quod te fecerit unum illorum, qui beneficia præstare possunt, non autem qui opus habent accipere; et quod non inspiciendæ tibi sint alienæ manus, sed aliis tuæ. Dives esto, non solum opibus, sed etiam pietate; non solum auri, sed insuper virtutis possessione; alios antecellas exhibendo te probiorem et benigniorem. Deus esto calamitosis, Dei misericordiam imitando; nihil enim beneficentia divinius in hominem cadit. Misericordiam tuam ne nox quidem intercipiat; ne dixeris: Alias redi, et in crastinum dabo, ne quid forte accidat inter propositum tuum et beneficium, unde impediatur." Idipsum præstitit Job, dicens cap. XXXI: "Si negavi quod volebant, pauperibus, et oculos viduæ exspectare feci." Hujus præcepti formam et speculum exhibet Deus, cum amicissimos suos aliquid a se postulantes vacuos non dimittit, sed plenos bonorum quæ petunt, ac lætos et exsultantes apud se detinet. Ita Anna Samuelis mater sterilis ad templum oratura venit, et tanti filii futura mater abiit, I Reg. I. Ita Sara a probro interfectricis maritorum per orationem illico Dei ope liberata est, Tobiæ III. Ita Judith oratione magis quam gladio armata, Deo duce Holofernem occidit, Assyriorum exercitum confudit, et Israelem liberavit, Judith. XIII.


Versus 29: Ne Moliaris Amico Tuo Malum

29. NE MOLIARIS AMICO TUO MALUM, CUM ILLE IN TE HABEAT FIDUCIAM. — Hebraice, ne ares, vel fabrices super socium tuum malum, et (id est cum) ipse sedens in fiducia tecum; Chaldæus, ne cogites contra proximum tuum malum, cum ipse habitet tecum in pace; Syrus, qui sedet tecum in quiete; Septuaginta, ne fabrices in tuum amicum mala prope habitantem et confidentem in te. Ita Complutenses et auctor Catenæ Græcorum, licet Romana pro amicum legant contrarie inimicum; Tigurina, ne machineris proximo tuo malum, cum ille securus tecum habitet; Vatablus, cum ipse sibi a te nihil tale metuat. Pro moliaris Hebraice est תחרוש tachares, quod tam arare quam fabricare significat: sicut enim, qui arat, præparat terram sementi; sic qui machinatur malum, quærit et parat modos artesque fallendi et supplantandi proximum. Ita R. Salomon. Idem fabricatur rem in specie bonam et amicam, sed interius inimicam et noxiam, sicut Græci fabricarunt equum Palladis, quæ est patrona misericordiæ; sed dolose ei imposuerunt milites, qui equo a Trojanis in urbem inducto noctu egressi, urbem Græcis prodiderunt.

Sententia clara est; post beneficentiam enim laudatam vituperat maleficentiam, præsertim in amicos. Hæc enim duplicem continet malitiam: primam, amicitiæ violationem, quod amicum lædat; secundam, perfidiam, quod eum specie amicitiæ dolose et perfide supplantet. Quare tales amici ficti pejores sunt inimicis publicis; ab his enim, utpote notis tibi, caves: illos, quia ignoras, imo amicos se simulant, cavere nequis. Illi ergo sunt pestes omnis cœtus, societatis et convictus humani, qui fide et amore constringitur et compaginatur. Unde Seneca: "Pejora sunt tecta odia quam aperta; gravior est inimicus, qui latet sub pectore." De quo plura cap. XI.


Versus 30: Ne Contendas Adversus Hominem Frustra

30. NE CONTENDAS (Hebraice, ne litiges) ADVERSUS HOMINEM FRUSTRA, CUM IPSE TIBI NIHIL MALI FECERIT. — Septuaginta posteriorem partem aliter vertunt; habent enim, noli inimicitias exercere adversus hominem sine causa, ne quod tibi operetur (Hebraice, retribuat) malum; Vatablus, ne tibi malum rependat; Tigurina, ne temere litem cum quoquam suscipias, si tibi nihil malefecit; Syrus, ne litiges cum homine absque causa. Omnis enim lis est noxia, sed maxime quæ insonti intentatur; insontis enim tutor et vindex est judex, aut certe Deus. Hinc Seneca in Proverbiis: "Cum pari contendere, anceps est; cum superiore, furiosum; cum inferiore, sordidum."


Versus 31: Ne Aemuleris Hominem Injustum

31. NE ÆMULERIS HOMINEM INJUSTUM (Hebraice, איש חמס ish chamas, id est, ut Vatablus, virum injustitiæ, vel rapinæ; Tigurina, violentum; Chaldæus, raptorem; Syrus, iniquum), NEC IMITERIS (Hebraice eligas) VIAS EJUS. — Syrus, nec placeant tibi omnes viæ ejus. Pro æmuleris Hebraice est תקנא tekanne, quod, quando cum lamed construitur, significat zelare, zelo fervere, vehementer aliquid ambire; quando vero cum beth construitur, uti hic fit, significat irasci et invidere. Sensus ergo est, q. d. Ne irascaris quod videas injustos vi et fraude alios opprimere, seque ditare et exaltare, neve eorum prosperitati indigneris et invideas, ut ad eam tibi accersendam velis imitari eorum vias, puta actiones et rapinas. Alludit ad Psalm. XXXVI, 1: "Noli æmulari in malignantibus; neque zelaveris facientes iniquitatem." Ubi pro æmulari Hebraice est תתחר titchar, id est ne irascaris, ne succenseas; pro zelaveris est idem verbum quod hic, scilicet tekanne. Hinc secundo, aliqui ne æmuleris exponunt ne imiteris. Ita Tigurina. Unde et Septuaginta vertunt, ne acquiras malorum virorum opprobria, imitando scilicet eorum fraudes, rapinas et scelera, ut te instar illorum dites et locupletes. Est enim hæc, et fuit olim, communis piorum tentatio, quod videant impios prosperari, se vero deprimi et adversis exagitari. Hac enim de re queritur et quasi expostulat cum Deo Jeremias, capite XII, versu 1 et seq. Job, cap. XXI, vers. 7; Habacuc, cap. I, vers. 13, et David, Psalm. LXXII toto. Verum viri in fide et virtute solidi hac re non turbentur, quia cœlestia sperant, terrena parvipendunt. Unde S. Chrysostomus, homil. 8 in II ad Timotheum: "Ne æmuleris, inquit, virum injustum: si nullus malus supplicio afficeretur, nemo putaret Deo humanarum rerum curam imminere: si omnes punirentur, nullus speraret resurrectionem futuram, quod quasi merces hic omnibus redderetur; idcirco hic punit quosdam, plerosque non punit." Inferius vero aliam suggerit causam: "Sunt plerique boni qui mali aliquid habent admixtem, quod hic deponunt (nimirum pœnis exsolutis), et mali item, qui bonorum aliquid operum habeant, quorum hic recipiunt vices, ut illic æterne puniantur. Si hæc omnia nobiscum reputaverimus, nihil nos lædere poterit aut perturbare, nihil ad æmulationem aut zelum provocare." Tertiam causam dat S. Augustinus, epist. 70: "Hæc bona, inquit, ne putentur mala, dantur et bonis: ac rursus, ne putentur summa, dantur et malis. Itemque auferuntur ista bonis, ut probentur; et malis, ut crucientur."


Versus 32: Quia Abominatio Domini Est Omnis Illusor

32. QUIA ABOMINATIO DOMINI EST OMNIS ILLUSOR, ET CUM SIMPLICIBUS SERMOCINATIO EJUS. — Pro illusor Noster videtur legisse נלוץ nalots, per tsade; jam legunt נלוז naloz, per zain, id est pravus, perversus; R. Salomon, qui per devia transversus agitur; R. Levi, qui a recta via deviat et flexuosum iter ingreditur, id est improbus. Improbus ergo vocatur illusor, tum quia seipsum et alios deludit specie illecebrosa voluptatis, qua sibi peccatum, indeque damnationem accersit; tum potius quia valde improbi, uti impii et athei, non tantum monitores et monita contemnunt, sed et omnia humana et divina derident (qui est summus impietatis gradus), et hi proprie in Scriptura vocantur לצים letsim, id est derisores vel illusores, ut patet Psalm. I, 1, ubi primus peccatorum gradus statuitur: "Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum;" secundus: "Et in via peccatorum non stetit;" tertius et summus: "Et in cathedra pestilentiæ (Hebraice letsim, id est derisorum) non sedit." Audi B. Antiochum, homil. De Obedientia et Inobedientia: "Quis est illusor? Illusor est qui verba Dei perverse intelligendo et docendo corrumpit. Illusor est qui suos proximos simplices et pauperes insultando contemnit. Illusor est qui magna Dei promissa quasi parva despicit et pœnam æternæ damnationis quasi tolerabilem spernit."

Quocirca illusori Salomon hic opponit simplices, Hebraice ישרים iescharim, id est rectos, probos, justos. Unde Septuaginta vertunt, immundus enim coram Domino omnis iniquus; in justis autem non facit consilium, vel, nec in justorum cathedra sedem (judicialem ad vindicandum) capit, q. d. Deus judicat et condemnat omnem iniquum, velut impurum et immundum; at cum justis non agit in concilio, quasi pro tribunali et longo subsellio, sed amice et familiariter. Et, ut Hebræa habent, cum rectis, סודו sodo, id est secretum, colloquium, familiaris sermocinatio Dei est; Chaldæus, quoniam amandatur a Deo omnis iniquitas, et cum rectis colloquium ejus. Hæc clara est antithesis, q. d. Deus a se elongat iniquitatem et iniquos, sibi vero approximat æquos et justos. Syrus, quia pollutus est iniquus coram Deo, et cum justis confabulatio ejus; Pagninus, quia abominatio Domini est omnis perversus, et cum rectis secretum ejus.

Hebraice ergo sodo proprie significat secretum, arcanum, q. d. Ait Aben-Ezra: Deus probis arcana sua consiliaque patefacit, v. g. qua calamitate impium vexare statuerit. Porro to quia dat causam cur injusti, qui prosperantur, non sint æmulandi, nec imitandi; sed justi et pii, qui vexantur et tribulantur: quia scilicet injusti sunt abominabiles Deo, justi vero amabiles, imo amici et secretarii, utpote quibus Deus sua arcana, judicia et consilia pandit, tum quæ in Scriptura revelavit, præsertim de præmiis cœlestibus, quæ Deus justis qui hic vexantur, præparavit; tum quæ per internas inspirationes, consolationes, illustrationes illis suggerit, quibus eos ita roborat et exhilarat, ut et omnia mundi prospera generose calcent, ac nulla ejus adversa formident, juxta illud Psalm. XXIV, 14: "Firmamentum est Dominus omnibus timentibus eum, et testamentum ipsius ut manifestetur illis;" pro quo S. Hieronymus vertit, secretum Domini omnibus timentibus eum, et pactum suum ostendit illis.

Hebraice est idem nomen quod hic, scilicet סוד sod, quod proprie significat secretum; sed Septuaginta per aphæresim sod acceperunt pro יסוד iesod, id est firmamentum vel fundamentum. Quare ex iis simili modo hic vertas, et cum rectis vel simplicibus firmamentum ejus, q. d. Deus firmat rectos eosque facit firmamentum cæterorum.

Quam hæc sententia sit vera, liquet ex vita Abrahæ, Isaac, Jacob, Mosis, Davidis, Isaiæ cæterorumque Prophetarum et Apostolorum, quibus Deus sua secreta patefecit, juxta illud Christi, Joan. XV, 15: "Jam non dicam vos servos; quia servus nescit quid faciat Dominus ejus. Vos autem dixi amicos; quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis." Idem liquet ex Vita S. Antonii, S. Hilarionis, S. Pachomii, aliorumque Anachoretarum, quibus Deus multa occulta et futura revelavit. Unde Abbas Anuphius apud Palladium in Lausiaca, cap. LVIII, ait: "Nullius rei cupiditas in cor meum descendit, præter quam solius Dei. Nihil ex rebus terrenis occultavit mihi Deus, quod non significarit et ostenderit meis oculis. Non interdiu somnum cepi, non noctu requievi Deum quærens: una mihi semper astitit angelus mundi ostendens potestates; omnem petitionem accepi a Deo protinus. Vidi Deo sæpe assistentes myriadas, vidi choros justorum, vidi Martyrum congeriem, vidi monachorum vitæ institutionem." Et cap. XLIII, Joannes Abbas, qui Theodosio Imperatori prædixit victoriam: "Oportet, inquit, mentem eorum, qui Deum quærunt, otium agere ab aliis omnibus. Vacate enim et cognoscite, inquit, quod ego sum Deus, Psalm. XLV. Qui ergo Dei cognitionem ex parte est consecutus (universam enim nemo potest accipere), consequitur quoque aliorum omnium cognitionem, et videt mysteria Dei illa ostendentis, et prævidet futura, et contemplatur revelationes, quales Sancti, et efficit virtutes, et obtinet a Deo omnem petitionem." Et cap. XX, Abbas Macarius sibi dicit: "Habes Angelos, Archangelos, omnes supernas Potestates, Cherubim et Seraphim, Deum horum effectorem. Illic versare, ne sub cœlos descenderis, ne incideris in mundanas cogitationes." Idem patet ex Vita S. Mechtildis, S. Lyduvinæ, S. Mariæ Oigniacensis, S. Catharinæ Senensis, cum qua Christus ita familiariter versabatur, ut eam doceret legere, psallere et Horas recitare, etc.

Memorabile est quod in Vita B. Hermanni Josephi Ordinis Præmonstratensium legimus, eum a puero puerili simplicitate et candore solitum in ecclesia visere imaginem B. Virginis cum puero Jesu, cum eaque familiariter colloqui, cibos et fructus offerre, ac dum ei semel obtulisset pomum, B. Virginem porrecta manu illud accepisse. Crevit cum ætate hæc Hermanni cum B. Virgine et Jesu familiaritas, adeo ut ipsa singulis subinde diebus eum visitaret, cum eo quasi cum fratre colloqueretur, pecunias ad victum et vestitum procuraret, morbos depelleret, tentationes et adversitates quaslibet discuteret; quin et eum in sponsum acciperet nomenque sponsi sui, scilicet Joseph, ei imponeret. Cum enim quadam nocte de more in oratione pernoctaret, vidit in medio chori virginem inenarrabilis pulchritudinis, regali schemate insignitam; eique duo assistebant dextra lævaque angeli, specie formosissimorum juvenum, quorum unus dixit: "Cuinam desponsabimus hanc virginem?" Respondit alter: "Cui tandem nisi fratri hic præsenti?" Tum alter: "Veniat ergo," inquit. Vocatus accessit sane pudibundus. Postquam autem usque ad reginam pervenit, alter angelus ei locutus est: "Oportet hanc illustrissimam puellam tibi desponderi." Ille humilis et pudicus, tanta sponsa se indignum proclamavit. Cumque reluctando moras necteret, angelus dexteram ejus apprehendit, et manui B. Virginis copulavit, hisque verbis eam illi despondit: "Hanc ego virginem tibi trado sponsam, sicut olim fuit desponsata Joseph, ut nomen sponsi pariter cum sponsa accipias, et de cætero Joseph vociteris." Hinc perpetua ei cum B. Virgine, velut sponsa, familiaritas: a qua tandem in cœlestem thalamum evocatus est anno Domini 1236. Hæc et plura habet Vita ejus apud Surium, die 7 aprilis, quam ejus familiaris vir gravis conscripsit. Cito ultimam Surii editionem Coloniensem, quæ valde adaucta est a Mosandro.

Huc facit quod ex Officio Ecclesiæ Placentinæ Romæ approbato, scribit Philippus Ferrarius ad diem 4 februarii in Catalogo Sanctorum Italiæ: S. Gelasius, inquit, puer Placentinus, cum S. Opifium fraterculum suum in cubiculo orantem invenisset, Angelorum multitudinem cum eo colloquentem propriis oculis conspexit, vocemque audivit: "Sinite parvulos venire ad me; talium est enim regnum cœlorum." Vixit uterque sub annum Domini 420.

Unde Beda hoc loco: "Sermocinatio Domini, ait, cum simplicibus est, quia illos sapientia cœlestis secretis illustrat, quos terreni fastus ac duplicitatis nihil habere considerat. Hinc etenim dicit: Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis," Matth. XI. Hausit hoc Beda ex S. Gregorio, III part. Pastor., admon. 12, ubi sic ait: "Cum simplicibus Deus sermocinari dicitur, quia de supernis mysteriis illorum mentes radio suæ visitationis illuminat, quos nulla umbra duplicitatis obscurat." Igitur "simplices" hic vocantur recti, ut habent Hebræa, et justi, quia hi simplices sunt in agendo et loquendo, cum pravi et peccatores sæpe sint duplices et ficti, aliud ore dicentes, aliud corde cogitantes, aliud opere agentes.

Alium sensum affert Lyranus et Dionysius, ut to ejus referatur ad illusorem, q. d. Illusor solet sermocinari cum simplice, ut eum decipiat: non cum astuto, qui novit ejus dolos. Nam, ut ait Nazianzenus, "parum cauta est simplicitas. Minime enim is suspicatur improbitatem, cujus animus ab improbitate liber est ac purus." Et S. Ambrosius, lib. III Offic. X, loquens de Gabaonitis, qui fefellerunt Josue: "Josue, ait, cito credidit, adeo sancta erat illis temporibus fides, ut fallere aliquos posse non crederetur. Quis hoc reprehendat in Sanctis, qui cæteros de suo affectu æstimant? et quia ipsis amica est veritas, mentiri neminem putant; fallere quid sit ignorant; libenter credunt quod ipsi sunt, nec possunt suspectum habere quod non sunt." Verum prior expositio communis est et genuina, ut to ejus respiciat Deum, non illusorem.

33. EGESTAS A DOMINO IN DOMO IMPII: HABITACULA AUTEM JUSTORUM BENEDICENTUR, — id est bonis afficient. Primo, temporalibus: hæc enim, uti Judæis promisit Deus, Levit. XXVI, Deuter. XXVIII et alibi, sic et reipsa præstitit; impiis vero uti minatus est egestatem, sic et reipsa inflixit. Ita Lyranus, Cajetanus, Jansenius et alii. Sic etiamnum meretrices, quantascumque a suis amatoribus opes emungant et corrogent, semper tamen sunt pauperes. Sic et mechanici, et mercatores, qui per fraudes et injustitias se ditare satagunt, depauperantur. Idem videre est in furibus, prædonibus, similisque farinæ hominibus.

Secundo, spiritalibus, puta dotibus gratiæ et virtutibus in hac vita, ac dotibus gloriæ in futura. Ita Beda et Hugo. Id semper verum: esto enim nunc sæpe pii egestate temporali premantur, spiritalibus tamen opibus abundant. Vice versa esto impii temporalibus abundent, in summa tamen spiritalium bonorum egestate degunt. Causam addit dicens: "A Domino," q. d. Ideo pii sunt divites, impii pauperes, quia Deus piis, utpote amicis et filiis, benedicit, id est benefacit (Dei enim dicere est efficax, ideoque idem quod facere); impiis vero, utpote inimicis, maledicit et malefacit, eosque bonis privat, punit et castigat.

Unde Hebræi habent, maledictio Dei in domibus impiorum; domui autem justorum benedicet; Septuaginta, exsecratio Dei in domibus impiorum; tugurio autem justorum benedicuntur.

Est hæc secunda ratio, qua probat id quod dixit vers. 31: "Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus." Prima enim ratio fuit vers. 32: "Quia abominatio Domini est omnis illusor (Hebraice perversus), et cum simplicibus (Hebraice cum rectis) sermocinatio ejus." Secunda priori connexa est hic, quod Deus pios abundantia præmiet, impios egestate puniat. Porro Auctor Catenæ Græc., vertente nostro Peltano, sic habet, in impiorum domibus moratur Domini maledictio, justorum autem casæ benedictione cumulantur. Quod Olympiodorus ibid. sic explicat: "Res impiorum, ait, etsi splendidæ magnificæque hominibus videantur, apud Deum tamen sunt viles et exsecrabiles. Contra vero res justorum, licet abjectæ et tenues cernantur, divina tamen benedictione copiose locupletantur. Sublimiori autem sensu, per domum intelligentes animæ facultates designantur, per casas vero vel stabula irascentes et concupiscentes ejusdem vires; in illis enim brutæ rationisque exsortes perturbationes et animi passiones grassantur lateque dominantur." Et Basilius ibidem: "Domus impii, quæ tugurio vel casæ, quasi hominum domicilium, anteponitur, præstantiorque habetur, sortitur maledictionem: justorum autem stabulum, quod domui, veluti jumentorum receptaculum, postponitur, viliusque censetur, benedictione impletur; mystice vero, justorum casæ vel stabula accipi possunt pro externis illorum actionibus, domus autem pro contemplatrice anima virtute. Aut casæ vel stabula sunt rudes, qui ad justos tanquam ad bonarum disciplinarum officinas adducuntur; domus vero, discipuli jam perfecti et eruditi. Quod si justorum casæ benedicuntur, multo magis illorum domus divina benedictione locupletabuntur. Et hæc quidem apud eos, qui pietati et religioni dediti sunt, ita habent: apud impios autem contraria obtinent." Et alius anonymus ibidem: "Immundorum spirituum diversæ sunt domus; una namque eorum domus sunt superbi, alia eorumdem domus sunt omnes invidi, alia itidem omnes fœdis voluptatibus mancipati, alia rursum omnes ambitiosi, alia tandem omnes hypocritæ; et in omnibus hisce domibus æterna sævit punitio. Casæ autem justorum sunt Sanctorum mansiones, quæ Dei benedictione affatim cumulantur." Hæc Patres in Catena Græcorum.

34. IPSE DELUDET ILLUSORES (Hebraice, deridebit derisores), ET MANSUETIS DABIT GRATIAM. — Tertia est hæc ratio, q. d. Noli imitari vias illusorum, id est impiorum, qui pios derident, eosque fraude et injustitia quasi ludendo divexant, quia Deus eos vicissim deridebit, juxta id quod dixit cap. I, vers. 26: "Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo;" ideoque eos hominibus et dæmonibus ridendos exhibebit. Hæc est enim justa lex talionis, ut Deus illusoribus illudat. Derisisti alium, derideberis ab alio. Fraudasti proximum, fraudaberis a proximo. Rapuisti terrena, vana et caduca, privaberis cœlestibus, veris et solidis, ac sæpe etiam terrenis. "Jus enim, inquit Cassiodorus, lib. V epist., exigit sagittas fraudis redire in dolosum verticem sagittantis." Quocirca apposite S. Augustinus in Psal. CXXII: "Ferto, inquit, insultantem, et ridebis postea gementem." Simili modo animalia generosa non ferunt derisores. Plinius, et ex eo Pierius, Hieroglyph. lib. I, cap. X, docet leonem febri correptum, etiamsi ad furorem exæstuet, simiæ pastione liberari: tanta enim indignatione simiam fert leo, ut nullum animal avidius perdere desideret. Causa est, animalis ridiculi petulantia, leonem indignissimis modis exagitantis. Nam simul ac vel ex arbore aliqua, vel ex tuto latentique loco nacta fuerit occasionem in leonem insiliendi, pro magno habet negotio caudæ ejus se applicare, natibusque affigere, atque ita quibuscumque potest modis regi suo illudere: quod cum impatienter ferat leo, impotenter admodum in hujusmodi animal efferascit.

Porro Septuaginta vertunt, Dominus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et recte, quia illusores sunt superbi, et mansueti sunt humiles. Septuaginta sequitur et citat S. Petrus, epist. I, cap. V, vers. 5, et S. Jacobus, cap. IV, 6, ubi fuse hunc locum explicui, quare plura hic non addam, nec actum agam. Denique Syrus vertit, ipse illusores deturbabit et perdet (Chaldæus, propellet), et in sapientes misericors erit.

R. Levi sic explicat, q. d. "Deus efficit ut, qui cæteros ludibrio habent ac sannis excipiunt, a cæteris derideantur, cum in exitium ruent; humilibus autem, qui cæteros honore prosequuntur et colunt, seipsosque demittunt, gratiam benevolentiamque apud mortales conciliabit."

35. GLORIAM SAPIENTES POSSIDEBUNT: STULTORUM EXALTATIO (ita lege cum Romanis, Græcis et Hebræis; non exsultatio ut aliqui legunt), IGNOMINIA. — Est hæc quarta ratio, cur imitandæ sint viæ piorum, non impiorum, q. d. Sapientes et pii acquirunt gloriam præsentem et æternam, tum apud Deum et Angelos, tum apud homines; stultorum autem, id est impiorum, modica exaltatio et gloria vertetur in ignominiam præsentem et æternam in gehenna.

Noster in Hebræo legisse videtur מרום marom, id est exaltatio, celsitudo: jam legunt מרים merim, id est exaltans, q. d. Stultorum quisque exaltat ignominiam, hoc est, impius quantumcumque nitatur ad alta, tamen altissimæ et maximæ ignominiæ se exponit. Quo enim altius ascendit, eo profundius cadet, juxta illud Claudiani:

Tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant.

Unde Septuaginta vertunt, gloriam sapientes hæreditabunt, at impii exaltabunt ignominiam; S. Hieronymus, Apolog. contra Ruffinum, legit: Impii exaltant contumeliam; Chaldæus, stulti suscipient tribulationem; Syrus, hæreditabunt dolorem; Pagninus, at stultus exaltat quod est ignominiosum; Tigurina, sapientes gloriam, stulti autem ignominiam, dum evehentur, hæreditate acquirunt; Vatablus, gloriam sapientes jure hæreditario assequentur, et unusquisque stultorum sustinet ignominiam, id est, inquit, stulti afficiuntur ignominia; Aben-Ezra, maledictio, id est egestas in domo impii a Deo, etc. Ipse derisores per interpretem alloquetur (id est deridebit), mansuetis (id est iis qui, quod sannis excepti derisique sint, abjecti videantur), dabit gratiam. Gloriam sapientes hæreditabunt, stulti elevant extolluntque ludibrium, vel stulti extollunt et honore prosequuntur virum ignominiosum; R. Levi, probrum stultos suscipit et evehit.

Pro possidebunt Hebraice est ינחלו iinchalu, id est hæreditabunt, sive hæreditario quasi jure possidebunt, q. d. Ex adolescentiæ piis studiis atque laboribus devolvitur in viros sapientes et ætate provectos, tanquam prioris ætatis fructus et hæreditas, honor et gloria: sicut enim vitii individuus comes et assecla est probrum et dedecus, sic vicissim virtutis assiduus et fidus achates est honor et decus. Ex adverso impiorum exaltatio, id est possessio separata, hæreditas, pars illis peculiariter attributa, est ignominia. Opponitur enim exaltatio possessioni; Hebraice enim רום in hiphil, id est exaltare, idem est quod exaltando vel levando separare sibi et secernere aliquid peculiare quod in possessionem suam cadat. Sic de Davide dicit Deus, Psal. LXXXVIII, 20: "Exaltavi electum de plebe mea;" Chaldæus: "Secrevi juvenem de populo." Fuit enim David quasi peculium et cimelium Dei. Unde de eo ait Eccli. cap. XLVII, vers. 2: "Quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israel." Exaltatio ergo idem est quod gloria, q. d. Gloria est propria dos et laus piorum. Si dicas: Etiam impii subinde exaltantur et adipiscuntur gloriam; respondet, gloriam hanc non tam esse gloriam, quam ignominiam, tum quia impium non decet gloria, nec eum decorat, sed dedecorat: impius enim in gloria, est idem quod simia in purpura; tum quia gloria hæc mox vertenda est in ignominiam. Et sic liquet antithesis posterioris hemistichii cum priore. Veritas hujus sententiæ patet in Joseph, Aman, Mardochæo, Saule, Davide, etc.

Secundo, R. Levi: Stulti, inquit, exaltabunt ignominiam, id est alta et magna erit eorum ignominia, qua ob suam vecordiam notabuntur, ut propter eam amandentur, abiganturque ab illa sede in qua omnibus noti clarique erant. Tertio, impii exaltant, id est attollunt, et quasi ingens onus levant, ut capiti suo imponant gloriam mox vertendam in ignominiam, quod ipsorum elatas cervices gravabit et deprimet usque ad terram, imo usque ad abyssum et infernum. Igitur gloriam sapientes possidebunt, utpote quorum Deus pater est, quorum fratres Angeli sunt, quorum occupatio nobilissima est, scilicet sapere et servire Deo: quos Deus ut charissimos filios amat, B. Virgo ut natos pulcherrimos diligit, S. Ecclesia ut pretiosissimas gemmas, quibus illustris et splendida procedit, cordi habet.

Esto ergo quod pii in hac vita sæpe apud mundanos sint inglorii et inhonorati, impii vero gloriosi et honorati; tamen apud viros sapientes, qui norunt res juxta suum cujusque pretium æstimare, pii sunt gloriosi, impii inglorii, præsertim quia pii honores recusant et fugiunt. Nam, ut ait Aristoteles, "magna dignitas est non uti honoribus sed efficere ut iis dignus sis." Et S. Chrysostomus, homil. 4 in I ad Corinth.: "Alius, ait, est qui nullis indiget, sed omnia despicit, et a seipso habet magnitudinem." Quocirca talem donabit Deus gloria æterna, imo in illa extoIlet et cæteris altiorem faciet. Causam dat auctor Catenæ Græc.: "Deus, ait, quatenus est ipsamet Justitia per essentiam, obsistit injustis; quatenus autem prima veritas, mendacibus et falsis; quatenus summe mansuetus et humilis est, obsistit superbis, recipit vero et amplectitur humiles; quatenus sapientia est, stultos abominatur, sapientes honorat et glorificat.

Quocirca S. Gregorius, lib. I, epist. 5, loquens de se vitam monasticam ante Pontificatum agente: "Nihil, ait, in hoc mundo appetens, nil pertimescens, videbar mihi in quodam rerum vertice stare, ita ut in me pene impletum crederem illud Isaiæ LVIII: Sustollam te super altitudinem terræ. Super enim altitudinem terræ sustollitur, qui et ipsa, quæ alta et gloriosa præsentis videntur sæculi, per mentis despectum calcat." Et S. Cyprianus, De Orat. Dominic.: "Qui renuntiavit jam sæculo, major est honoribus ejus et regno; et ideo qui se Deo et Christo dedicat, non terrena, sed cœlestia regna desiderat." Sic Moses gloriosior fuit Pharaone, cujus gloria mersa est in mari Rubro; Elias Achabo rege, Eliseus Joramo, Joannes Baptista Herode, S. Athanasius Constantino, S. Ambrosius Theodosio, S. Basilius Juliano.