Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Post acrem sapientiae concionem sapiens ipse Salomon orationem resumit, docetque qua ratione sapientia acquiri possit, nimirum ejus invocatione, studio et auditu; ac vers. 10, quis ejus acquisitae sit fructus, nimirum Dei gratia, et custodia ab omni malo, praesertim ab homine impio, et ab adultera, quae sapientiae, id est castitati, sanctitati et felicitati insidiatur. Igitur docet cum sapientia omnia Dei dona venire, omniaque mala averti, et sine ea ubique errari.
Caput hoc est facile et clarum. Idem argumentum tractavit Ecclesiasticus, capite I, versu 11 et sequent., capite xxxix, versu 1 et sequent., capite li, versu 25 et sequent.: quocirca hic brevis ero. Videat lector quae locis citatis annotavi.
Textus Vulgatae: Proverbia 2:1-22
1. Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te, 2. ut audiat sapientiam auris tua: inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. 3. Si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae; 4. si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: 5. tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies: 6. quia Dominus dat sapientiam: et ex ore ejus prudentia, et scientia. 7. Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter. 8. Servans semitas justitiae, et vias sanctorum custodiens. 9. Tunc intelliges justitiam, et judicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam. 10. Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit: 11. consilium custodiet te, et prudentia servabit te, 12. ut eruaris a via mala, et ab homine, qui perversa loquitur: 13. qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas: 14. qui laetantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis: 15. quorum viae perversae sunt, et infames gressus eorum. 16. Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea, quae mollit sermones suos; 17. et relinquit ducem pubertatis suae, 18. et pacti Dei sui oblita est: inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitae ipsius. 19. Omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur, nec apprehendent semitas vitae. 20. Ut ambules in via bona: et calles justorum custodias. 21. Qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea. 22. Impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt, auferentur ex ea.
Pars Prima Capitis
Versus 1: Fili Mi, Si Susceperis Sermones Meos
1 et 2. FILI MI, SI SUSCEPERIS SERMONES MEOS, ET MANDATA MEA ABSCONDERIS PENES TE (Syrus, in corde tuo), UT AUDIAT SAPIENTIAM AURIS TUA, INCLINA COR TUUM AD COGNOSCENDAM PRUDENTIAM. — Arabicus, si audierit sapientiam auris tua, tradidisti cor tuum ad intelligendum. To fili significat non esse verba sapientiae, ut vult Baynus, sed ipsius sapientis, scilicet Salomonis, q. d. Filius meus eris, si sermonibus meis auscultaveris, ait R. Levi. Salomon enim passim hic discipulum instruit, eumque vocat filium. Id patet ex vers. seq., ubi ait: "Si enim sapientiam invocaveris," etc. Si enim sapientia loqueretur, diceret utique: "Si me invocaveris."
Nostra versio difficultatem habet; quomodo enim cohaerent: "Si susceperis sermones meos," etc., cum vo inclina cor tuum? Qui enim suscipit sermones sapientiae, utique jam ad eam inclinavit cor suum. Viderunt hoc Septuaginta, ideoque clare vertunt: Fili, si suscipiens eloquium mandati mei absconderis penes te, obediet sapientiae auris tua (minus recte aliqui codices habent, obediat curi tuae; Aquila, Symmachus et Theodotion vertunt, ad attendendum sapientia), et adjicies cor tuum ad intellectum. Adduntque insuper: Adjicies autem ipsum in admonitionem filio tuo, quod non est in Hebraeo: unde videtur aliunde irrepsisse; ac congruum habere potest sensum, q. d. Si me, o fili, te quasi patrem docentem monentemque audieris, promitto tibi fore ut et te filius tuus docentem arguentemque audiat et obediat: sin mea monita spreveris, tua quoque spernet filius tuus. Justa enim est haec lex talionis sancita a justo judice Deo, ut quod quis tribuit patri, hoc recipiat a filio suo. Aut, ut explicat auctor Catenae Graecorum, q. d. Si acer impigerque sapientiae auditor fueris, eos propediem progressus in ea facies, ut alteri quoque quasi filio et discipulo tuo, doctrinam quam hausisti, impertiri valeas. Eumdem sensum habere posset nostra versio Latina, si pro inclina legas inclinabis, uti legit Baynus, Pagninus et alii.
Secundo. Vatablus censet sententiam horum duorum versuum pendere, ac post vers. 3 et 4 qui per parenthesin interseruntur, expleri demum vers. 5. Unde sic vertit, fili mi, si acceperis verba mea, et praecepta mea penes te reposueris, ut sapientiae aures tuas accommodes, et cor tuum inclines institutioni, etc., tunc intelliges timorem Domini. Sic quoque haec legit et nectit S. Hilarius in Ps. cxxvii, initio: "Si enim, ait, sapientiam invoces et intellectui des vocem tuam, et exquiras eam tanquam argentum, et tanquam thesauros investiges eam, tunc intelliges timorem Domini."
Tertio, Noster obscurius, sed profundius et germanius vertit, inclina. Docet enim hic Salomon viam et modum acquirendi sapientiam, qui est inclinare cor suum ad sapientiam, eique totum cordis sinum magna attentione, humilitate et aviditate expandere. Id patebit ex seqq. Sensus ergo genuinus est, q. d. Si susceperis (hebraice, si suscipies), id est, si suscipere volueris sermones meos, et si mandata mea absconderis (hebraice, si abscondes), id est, si abscondere volueris apud te in sinu mentis tuae, si, inquam, hoc agere cupis et destinas, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam, sic ut auris tua audiat sapientiam: quo enim propendet cor, eo ipsum inclinat et aurem; to enim ut audiat sapientiam referendum est ad id quod sequitur: "Inclina cor." Unde Baynus ex Hebraeo sic vertit, ut attentam praebeas sapientiae aurem tuam, inclinabis cor tuum ad intelligentiam. Idem enim, ut jam saepius monui, hic sunt prudentia, scientia, intelligentia; hisce enim pluribusque aliis nominibus copiae, et amplitudinis causa, vocatur sapientia practica, sive ethica, quae mores ad honestatem conformat. Ratio est, quod verba Hebraeorum saepe significant actum non realem, sed mentalem, vel verbalem, ut a "susceperis" sit idem quod si volueris suscipere, non autem si actu praeterito jam susceperis. Sic Deus ait Jeremiae cap. 1, 10: "Constitui te hodie super Gentes, ut evellas, et destruas, et disperdas," id est, ut prophetes et praedices Gentes fore evellendas, destruendas et disperdendas. Nec enim actu reali, sed mentali, vel potius verbali et prophetico Jeremias Gentes evulsit, destruxit et disperdidit. Vide ibi dicta. Rursum verba Hebraeorum significant saepe actum inchoatum et mente destinatum, non completum et opere perfectum: sic hic a "si susceperis," id est, si suscipere destinaveris et inchoaveris.
Significatur ergo, ait Jansenius, necesse esse sapientiae studioso, ut cor suum abstractum ab amore rerum terrenarum (ad quas ex natura sua corrupta semper inclinatur et propendet) inclinet, atque totum addicat prudentiae cognoscendae, serio hoc ipsum et ex animo desiderans, sic ut non dedignetur auribus suis sapientiam ex aliis percipere, sed aures suas accommodet attente sapientum dictis percipiendis. Nisi enim cordis ad sapientiam propensitas et desiderium praecesserit, frustra aure corporali sapientia ex ore auditur sapientum. Inclinabis ergo cor tuum prudentiae, sic ut audiat auris tua sapientiam; vel inclinabis cor tuum prudentiae ad hoc, ut cum fructu et attente auris tua audiat sapientiam. Serium enim desiderium requiri ad comparandam sapientiam, docet in sequentibus. Vox enim absconderis significat sapientiam esse rem pretiosam et cimelium summe desiderandum, et in arca, non argenti, sed mentis, studiose recondendum, juxta illud Psal. cxviii: "In corde meo abscondi eloquia tua," ne scilicet volucres coeli, id est aereae potestates, ea diripiant et devorent juxta parabolam seminis, quam proponit Christus, Matth. xiii, 4 et 19.
Hinc pro ut audiat, hebraice est להקשיב lehacseib, id est ut attendat, ut auscultet, ut attente intendat; verbum enim קשב kascab significat magnam attentionem mentis, quae fit cum gestu, puta cum aurium arrectione; unde in Scriptura passim auribus tribuitur. In verbis ergo Hebraicis ut audias, et inclina, est aliquid energiae, inquit Baynus, quam Latinus sermo non assequitur, qua magnum studium et sedulitas in audiendo commendatur, et humilitas cordis, dum aurem inclinat. Si audieris, inquit, sic ut attendere facias aurem tuam sapientiae. Hoc est quod Christus toties repetit: "Qui habet aures audiendi, audiat." Valde difficile est juvenibus oblectare sese rebus seriis, habere aurem attentam sapientiae praeceptis, habere cor inclinatum ad intelligentiam, scilicet eorum quae sapientia docet. Vel potius, inclinare cor ad intelligentiam, est applicare animum ad res quae mente et intelligentia percipiuntur, q. d. Remove cor et desiderium tuum a rebus quas vides, quas audis et quae reliquis sensibus hauriuntur, et attentum habe ad res coelestes, quae cogitatione comprehenduntur et intelligentia: usque adeo id difficile est, ut humanas quodammodo superet vires; et proinde ad preces confugiendum est, juxta id quod sequitur.
Igitur ut sapientiae fias compos, aures et cor ipsi dede, cor totum ad illam inclina, aure tota illi ausculta. Cor enim est centrum animae et pondus horologii nostri interni, juxta illud S. Augustini: "Pondus meum amor meus, eo feror quocumque feror." Amor enim est actus et affectio cordis, quae facit ut voluntas rem amatam toto affectu prosequatur, ut intellectus ejus pulchritudinem jugiter consideret, ut memoria ejus semper recordetur. Huc faciunt illa vulgo trita:
Si cupidus es discendi, disces plurima, Doceri velle, summa est eruditio. Ubi deest mens, disciplina nil juvat. Nunquam discitur satis, nunquam nimis quod discitur. Amor, magister optimus discentium.
Denique cor est mens et voluntas cordata: hinc cor symbolum et, juxta Galenum, sedes est sapientiae, juxta illud:
Cor sapit, et pulmo loquitur, fel commovet iram, Splen ridere facit, cogit amare jecur.
Vide quae de corde fuse dixi Ezech. cap. xxxvi, vers. 26.
Versus 3: Si Enim Sapientiam Invocaveris
3. SI ENIM SAPIENTIAM INVOCAVERIS ET INCLINAVERIS COR TUUM PRUDENTIAE. — Syrus, si ad intelligentiam vocem tuam extuleris. Nonnulli codices Graeci addunt, sensum autem quaesieris magna voce. Sed caeteri ea delent: unde in Vaticano ad marginem sunt adscripta, in alio autem notata sunt asterisco: videntur ergo ex alia versione in textum irrepsisse. Dat causam cur dixerit: "Inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam." To invocaveris tripliciter exponi potest. Primo, S. Hilarius in Psal. cxxvii: "Ante enim, ait, invocanda est sapientia, id est omne legendi officium intellectui est deputandum," q. d. Sapientiam invocare, est eam legendo inquirere; legenti enim lectio ipsa muta voce respondet, et sapientiam, quam liber continet, oculis mentique imprimit.
Secundo, Baynus: "Si invocaveris," inquit, id est si elegeris. Sic enim Israel vocatur מקורא mecora, id est vocatus, hoc est electus Dei, Isaiae xlviii, 12 et 15; et S. Paulus hoc titulo gloriatur, quod sit "vocatus," id est electus, "Apostolus," Rom. cap. 1, vers. 1.
Tertio, simpliciter et plane: "Si invocaveris;" Hebraice, si vocaveris, vel clamaveris, scilicet ad sapientiam suspirando, et ardentibus precibus a Deo eam efflagitando, ita ut totum cordis tui sinum ad eam postulandam, aeque ac acceptandam expandas. Chaldaeus, si matrem intelligentium vocaveris. Significat ingenti desiderio et precibus, aeque ac labore et studio parandam sapientiam.
Sic Salomonem secutus Siracides explicat, dicens cap. xxxix, vers. 1: "Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, etc., cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur." Vide ibi dicta.
Huc pertinet expositio Aben-Ezrae, q. d. Si ita exclamaveris ad sapientiam accersendam, sicut quis amicum, cujus desiderio angitur, vocare solet. Porro Salonius: "Ille, ait, inclinat cor suum ad cognoscendum prudentiam, qui humiliat se et emundat animum a peccatis, ut dignus fiat ad percipienda mysteria divinitatis."
Tunc ergo invocas sapientiam, cum cognitionem pulchritudinis et valoris verae virtutis ad te oratione vocas, et eam a Deo instanter petis. Tunc inclinas cor tuum prudentiae, cum in oratione positus non tantum Deum alloqueris, verum etiam ejus vocem reverenter auscultas, ut ipse te prudentiam doceat, et de natura ac pretio virtutis erudiat. Si ita virtutis notionem postulaveris, dabitur tibi tam profunda et efficax, ut in corde tuo magnum desiderium virtutis exsuscitet, et ad sequelam ejus instiget. Huc pertinet illud Senecae in Proverbiis: "Oratorem te putes, si tibi ipsi quod oportet persuaseris." Et illud Sapientis: "Prudentia non calliditate, sed consilio tuetur prudentem."
Versus 4: Si Quaesieris Eam Quasi Pecuniam
4. SI QUAESIERIS EAM QUASI PECUNIAM (Hebraice, sicut argentum; Syrus, sicut thesaurum), ET SICUT THESAUROS EFFODERIS ILLAM. — Hebraice תחפשנה tachpesenna, id est scrutatus fueris; Septuaginta, investiges eam. Pro thesauros, Symmachus et Theodotion vertunt, ἀπόκρυφα, id est abscondita, occulta, recondita; tales sunt thesauri: θησαυρός enim graece dicitur quasi θέμενος εἰς αὔριον, id est repositus in crastinum, puta reconditus in longum tempus. Et Hebraice מטמון matmon (unde Chaldaeum, Syrum, Graecum et Latinum mammon vel mammona) dicitur a טמן taman, id est recondere: opes enim et thesauri arcte reconduntur.
Comparat ergo sapientiam thesauro: Primo quod sicut thesaurus arcanus et absconditus est, sic et sapientia.
Secundo, sicut thesaurus magna aviditate a cupidis quaeritur, sic et sapientia a sui studiosis.
Unde S. Chrysostomus in Catena Graecorum: "Sicut, inquit, avari quaerunt argentum, ita tu sapientiam." Quocirca huc allusit Christus in parabola thesauri, dicens: "Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum," Matth. xiii, 44.
Tertio, sicut thesaurus magno et invicto labore quaeritur, magnaque voluptate invenitur et potitur, sic et sapientia: labori enim respondet fructus; et quod quis assidue quaerit, hoc tandem invenit, nimirum:
Coelites sudore cuncta faenerant mortalibus. Serva sunt, et obsequentur cuncta diligentiae; Vincit naturam alta diligentia.
Clemens Alexandrinus, lib. IV Strom., ex Hesiodo asserit quod sudor ante virtutem sit positus:
Via longa est, inquit, atque acclivis ad ipsam: Ardua namque prius, sed cum ad fastigia ventum, Fit facilis.
Et ex Simonide: "Fertur, inquit, virtus habitare in rupibus aditu difficilibus, nunc autem eam celerem castum locum tenere, et quae nec aspici possit omnium mortalium ciliis, sed ab eo demum ad quem sudor venerit, qui medetur iracundiae, et processerit ad summam animi magnitudinem."
Hinc mystice philosophiae interpretes, ait Pierius in Hieroglyph. cordis et sagittae, aiunt Plutonis cor ab Herculea sagitta vulneratum, eoque significari, nihil esse tam abditum in rerum natura, quo non pervenerit philosophiae studium. Sic S. Gregorius Nazianzenus, orat. 20, ait S. Basilium suo studio philosophiae latebras omnes penetrasse.
Quocirca mystice S. Gregorius, lib. V Moral. cap. v, per sapientiam et disciplinam intelligit mortificationem, explicans illud Job. cap. iii, Quasi effodientes thesaurum: "Omnes namque, inquit, qui fodiendo thesaurum quaerunt, cum fodere altius coeperint, ad laborem instantius inardescunt; quia quo se thesauro abscondito jamjamque appropinquare aestimant, eo in effodiendo enixius laborant. Qui igitur plene mortificationem suam appetunt, quasi effodientes thesaurum quaerunt; quia quanto fiunt viciniores ad finem, tanto se exhibent ardentiores in opere." Et inferius aliter idipsum explicans: "Quia enim perfecte mori mundo non possumus, nisi intra mentis nostrae invisibilia a visibilibus abscondamur; recte hi qui mortificationem suam appetunt, thesaurum effodientibus comparantur. Mundo enim per invisibilem sapientiam morimur, de qua per Salomonem dicitur: Si quaesieris illam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis eam. Sapientia quippe in rerum superficie non jacet, quia in invisibilibus latet. Et tunc mortificationem nostram contingentes sapientiam apprehendimus, si relictis visibilibus in invisibilibus abscondamur, si sic hanc cor effodientes quaerimus, ut omne quod terrenum mens cogitat, a semetipsa manu sanctae discretionis ejiciat, et thesaurum virtutis, qui se latebat, agnoscat. Facile enim in se thesaurum quaesitum invenit, si eam, quae se male presserat, molem a se terrenae cogitationis repellat."
Urget Beda to effoderis; multi enim fodiunt, sed non effodiunt. "Qui thesauros effodit, inquit, ejicit terrae rudera, efficit in altum foveam, et sedulus insistit labori, donec thesauros, quos inquirit, attingat. Et qui thesauros sapientiae invenire desiderat, quidquid sibi terrenum inesse compererit, expurget, carnales illecebras abscindat, fossam humilitatis faciat, nec quiescat ab agendo prius quam se venam veritatis invenisse cognoverit."
Rursum to effoderis significat totum sapientiae thesaurum, quoad licet, exhauriendum esse. Nam sicut ii qui invenere thesaurum, non contenti partem ejus effodisse, assiduo labore pergunt effodere, donec totum exhauriant: sic pariter sapientiae et virtutis avidus, non contentus partem ejus acquisivisse, indefesse pergit, donec eam totam ejusque perfectionem et culmen possideat. Hic verum est illud: "Qui conatur, juvatur. Factum adjuvat conatum, Tonans conantem."
Versus 5: Tunc Intelliges Timorem Domini
5. TUNC INTELLIGES TIMOREM DOMINI, ET SCIENTIAM DEI (Chald., a facie Dei) INVENIES. — Quaeres quis hic "timor Domini," et quid faciat ad sapientiam, quae hic ejus studioso a Sapiente promittitur? Primo, Cajetanus "timorem" accipit metonymice pro objecto timoris, puta pro retinendo respectu Dei, q. d. Tunc intelliges timendo a summo Deo, quae coram eo vere sint timenda. Discernes enim metuenda a non metuendis relative ad fontem essendi (hunc enim significat Hebraice Jehova), nec timebis quae mundani timent: nimirum timebis peccatum, judicium et gehennam, quae Deus minatur peccatori, ideoque vere sunt terribilia et summe metuenda; non autem timebis paupertatem, ignobilitatem, irrisiones, quae mundani minantur et timent quasi res terribiles, cum sint ludicrae, caducae, et parvi momenti.
"Et scientiam Dei invenies;" Hebraice Elohim, q. d. Et invenies scire secundum Elohim, id est judicem universorum, ut scilicet scias summe eum esse metuendum, cavendaque peccata quae ipse judicaturus est, et igne aeterno puniturus.
Verum alii passim proprie hic accipiunt timorem Domini pro ejus metu, cultu, religione et amore. Jam cum duplex sit timor, scilicet servilis et filialis, dupliciter pariter hunc locum exponas: Primo, de servili, q. d. Si quaesieris sapientiam ejusque praeceptis cor inclinaveris, tunc intelliges timorem Domini, id est tunc incipies timere Deum, quasi summum insipientiae et peccati judicem ac vindicem, et sic ad sapientiam et virtutem pervenies: hujus enim initium est timor Domini, uti dixit cap. 1, vers. 7. Alludit ad scrutinium thesaurorum: hos enim periti scrutari solent per signa et indicia, quibus repertis recta via pergunt ad inveniendum thesaurum. Talia signa olim erant carbones et cineres: hos enim solebant terrae inspergere ii qui thesaurum abscondebant, ut iis quasi indiciis nossent locum, quo requirendus esset, ne ejus obliviscerentur, itaque eum perderent. Porro carbones et cineres sunt reliquiae ignis, ac consequenter symbolum incendii gehennae, quod est objectum timoris servilis.
Secundo, plenius exponas de timore filiali, q. d. Si toto corde quaesieris sapientiam, ejusque praecepta, utique consequeris timorem Domini, qui est ipsissima sapientia ac scientia Dei, quam Sapient. x, 10, vocat "scientiam sanctorum," juxta illud Job xxviii, 28: "Timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia." Hic enim timor est Dei amor et charitas: amore enim stringit et complectitur Deum, quasi summum bonum, timore cavet ne tantum bonum perdat vel offendat. Sicut ergo veteres finxere aurifodinas et thesauros custodiri a gryphibus et draconibus: sic sapientiae, virtutis et charitatis custos est timor castus et filialis. Ita S. Hilarius in Psal. cxxvii, citato hoc loco: "Nobis, ait, timor Domini omnis in amore est, motumque ejus dilectio perfecta consummat. Dilectionis autem nostrae in eum hoc proprium officium est, parere monitis, statutis obtemperare, pollicitis confidere."
Sic et Beda, Hugo et Jansenius, qui et sapienter annotat: Non est autem, ait, illud sic intelligendum quasi prius non habeatur Dei timor, aut aliquid sapientiae divinae. Nam ex Dei timore et sapientia procedit, ut quis pro sapientia precetur, eamque ardenti desiderio quaerat. Sed dicit tunc timorem Dei intelligendum, et scientiam Dei inveniendam: quia tunc in homine firmabitur, perficietur, eique placere et dulcescere incipiet, dabiturque, quo adhuc indigebat, juxta illud Evangelicum: "Omni habenti dabitur." Et Dionysius: "Tunc intelliges timorem Domini," id est, inquit, vere experimentaliterque cognosces, atque invenies filialem Dei timorem. Quanto namque intentius studueris desuper illustrari, et dono sapientiae perfici, tanto amplius formidabis summi Dei Patris aspectum offendere, et coram eo timorate te gerere: ipsaque infusa sapientia te docebit istum timorem castum et sanctum, ostendendo tibi quam infinite et incomparabiliter Deus altissimus sit sincere timendus, honorandus ac diligendus; sicque ingeret tibi sapientialem pudorem, ut ubique erubescas coram divini vultus praesentia inhoneste, negligenter aut turpiter te habere. Ad quod etiam Seneca admonens ait: Non aliter te habeas in secreto, aliter in publico.
"Et scientiam Dei invenies," id est sapientiam ejusque profectum et perfectionem obtinebis a Domino. De quo Psalmista, Psal. xxxiii: "Accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non confundentur." De qua scientia dicit Dominus in Osee cap. vi: "Scientiam Dei volo plus quam holocausta." Apostolus quoque Philip. iii, 8: "Existimo, inquit, omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei." Haec Dionysius.
Similiter hunc locum explicat S. Ambrosius in Psal. cxviii, octon. 5, ad illud: "Statue servo tuo eloquium tuum;" qui et causam assignat: "Etenim, ait, vera sapientia a timore Dei incipit, nec est sapientia spiritalis sine timore Dei; ita timor sine sapientia esse non debet. Basis quaedam verbi est timor sanctus. Sicut enim simulacrum aliquod in basi statuitur, et tunc majorem habet gratiam, cum in basi statua fuerit collocata standique acceperit firmitatem: ita verbum Dei in timore sancto melius statuitur, fortius radicatur in pectore timentis Dominum, ne labatur verbum de corde viri: ne veniant volucres, et auferant illud de incuriosi et dissimulantis affectu." Et mox: "Timor ergo verbi est locus, sicut in pace locus ejus. Timor quaedam statio verbi, verbum timoris est disciplina. Plenus enim disciplinae timor non nutat ad lapsum." Et inferius: "Timor informatur per sapientiam, instruitur per intellectum, consilio dirigitur, virtute firmatur, cognitione regitur, pietate decoratur."
Versus 6: Quia Dominus Dat Sapientiam
6. QUIA DOMINUS DAT SAPIENTIAM, ET EX ORE EJUS PRUDENTIA ET SCIENTIA. — Syrus, Septuaginta et Chaldaeus, et a facie ejus cognitio et intelligentia. To quia dat causam ejus, quod dixit vers. 3: "Si enim sapientiam invocaveris, etc. invenies," q. d. Non solo auditu et studio, sed et oratione et invocatione comparanda est sapientia, quia ipsa est donum Dei: Dominus enim dat sapientiam hanc et scientiam sanctorum. Sapientiam enim humanam disces ex Aristotele, Platone, etc., sed divinam hanc non nisi a Deo, juxta illud Eccli. cap. xxxix, vers. 8: "Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiae replebit illum." Et Jacobi 1, 5: "Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter." Hinc Thalassius Hecatontade 2: "Quod lux, ait, est videntibus et visis, hoc Deus est intelligentibus et intellectis. Solus Deus natura bonus est et sapiens: fit autem et mens participatione talis, modo studiosa sit."
Quod sequitur: "Et ex ore ejus prudentia," significat primo, sapientiam hanc provenire ex Dei revelatione, facta Prophetis et Apostolis in S. Scripturis, quas populo exponunt et praedicant doctores et praedicatores; secundo, hanc revelationem et praedicationem non sufficere ad percipiendam hanc sapientiam: sed insuper opus esse interna Dei illuminatione, qua Deus menti persuadeat illa quae foris audit et legit, juxta illud Christi Joan. vi, 43: "Erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me." "Cum igitur, ait S. Augustinus, lib. I ad Simplic. Quaest. ii, praedicatur Evangelium, quidam credunt, quidam non credunt; sed qui credunt praedicatori forinsecus sonanti, intus a Patre audiunt et discunt: qui autem non credunt, forinsecus audiunt, intus autem non audiunt, neque discunt."
Nota sapientiam ita esse donum Dei, ut tamen sit opus quoque hominis: homo enim illam sibi parare debet partim studio, partim oratione. Simili modo virtus, v. g. castitas, est donum Dei, et simul opus hominis eam libere amplectentis, ac pro ea contra vitia decertantis, uti fuse dixi I Corinth. vii, 7. Sic opera gratiae sunt opera tum gratiae quasi causae principalis, tum liberi arbitrii quasi cooperantis.
Porro idem est sapientia, scientia, prudentia, uti saepius monui; etsi Lyranus et Baynus ea distinguant hoc modo, quod sapientia sit cognitio rerum coelestium, scientia sit rerum necessariarum in hac vita, prudentia sive intelligentia spectet ad mores et integritatem conversationis inter homines.
Symbolice Beda: Verbum, inquit, quod est Sapientia, processit ab ore Patris, cum a mente ejus conceptum fuit, dictum et genitum ab aeterno. Rursum ex ore ejus fluit scientia et sapientia, quia os hominis, nisi ab eo sanctificatum et consecratum fuerit, sapientiam eloqui nequit.
Versus 7: Custodiet Rectorum Salutem
7. CUSTODIET RECTORUM SALUTEM, ET PROTEGET GRADIENTES SIMPLICITER. — Hebraice, abscondet rectis salutem, scutum (clypeus est) ambulantibus in perfectione; Septuaginta, thesaurizat recte agentibus, (S. Augustinus, lib. I Contra advers. Legis et Proph. cap. xvii, legit, diligentibus se) salutem, proteget gressus eorum; Tigurina, reponit justis essentiam (id est, ait Vatablus, is servat justis doctrinam veram), protegit innocenter ambulantes; Chaldaeus, abscondet justis incolumitatem, et auxiliabitur his qui ambulant absque macula; Syrus, servat rectis spem, et adjuvabit ambulantes sine macula.
Nota: Pro custodiet hebraice est יצפון iitspon, id est abscondet, reponet, servabit quasi thesaurum. Thesaurus enim duo includit: primo, rem esse pretiosam; secundo, esse arcanam et reconditam.
Pro salutem, hebraice est תושיה tusciia, quod Pagninus, Tigurina et alii vertunt ousian, id est essentiam, existentiam, substantiam, a radice ies, id est est. Hebraeum enim ies in omnes linguas transiit. Unde R. Levi, reservabit rectis id quod est; Chaldaeus, incolumitatem; Noster et Septuaginta vertunt, salutem, quasi tuscia per allusionem et commutationem unius litterae respiciat ad ישע iesca, id est salus, et תושיע toscia, id est salvabit; R. Moses vertit, legem; alii, formam, praescriptum, et quidquid stabile est ac solidum; alii, fortunam, successum; alii melius vertunt, sapientiam: quia sapientia est nobilissima solidissimaque res et essentia, ut hunc locum explicat Isaias cap. xxxiii, 6, ubi Septuaginta sic vertunt, in thesauris est salus nostra; quam explicant subdentes: "Sapientia et scientia et pietas in Deum, isti sunt thesauri sapientiae." Omnes hae versiones eodem recidunt: tusciia enim proprie significat essentiam; inde sapientiam, quia haec est quasi anima et vita essentiae hominis; inde legem, quia sapientia consistit in observatione legis, vel, ut R. David: Lex, inquit, dicitur tusciia, id est essentia, quia cum caetera sint caduca et vana, sola lex perpetuo durat; inde salutem, quia hanc tribuit sapientia, et ita de caeteris. Unde Aben-Ezra: "Sapientia, ait, essentiae appellationem sortitur, quod sit, atque ad omnem aeternitatem duret. Haec porro a Deo justis reservatur, ut ejus ope servent justitiae tramitem, hoc est praecepta divina."
Igitur primo, Lyranus sic exponit, q. d. Deus rectis et justis pro praemio justitiae dabit salutem, id est sanitatem mentis et corporis. Secundo, Jansenius, q. d. Deus apud se recondit sapientiam et salutem quasi ingentem thesaurum, eumque non omnibus, nec semper, sed solis rectis et justis erogabit tempore a se decreto. Tertio, Cajetanus et Salazar hunc versum referunt ad id quod dixit vers. 4: "Si sicut thesauros effoderis eam, scilicet sapientiam, utique invenies eam; quasi hic ejus dicti det rationem, quia scilicet Deus custodit, reponit, occultat, thesaurizat (omnia in idem recidunt) salutem, sapientiam videlicet veram, quae est justitia ipsa et salus animi. Si enim Deus thesauri adinstar sapientiam abscondit, recte sequitur thesauri in modum effodiendam esse. Dicitur autem abscondere vel thesaurizare rectis, vel recte agentibus, hebraice lesarim, id est sedulis; Augustinus, diligentibus se: quia locuples iste thesaurus, quem sic latere Deus voluit, nisi a sedulis et accuratam diligentiam navantibus non eruitur." Haec ipsi.
Hae omnes expositiones verae sunt et coincidunt: studiosis enim sapientiae loco praemii promisit dandam ipsis a Deo sapientiam: nunc vero quantum id sit praemium quantosque fructus, bona et commoda afferat, explicat, dicens quod Deus per sapientiam custodiat rectorum salutem, dum facit ut inter medias mundi tentationes, pericula et naufragia, quibus insipientes et impii cadunt et pereunt, sapienter incedant, ne ullam peccati gravioris labem contrahant, sed recta et feliciter ad portum salutis aeternae evadant. Congruum hoc est praemium, dum observantes Deum Deique legem vicissim servantur et observantur a Deo.
Unde nonnulli sic exponunt: Deus custodiet tusciia, id est essentiam, hoc est soliditatem et constantem in bono perseverantiam justorum, quae ingens est thesaurus; recte enim ducit ad gloriam coelestem: perseverantia enim summum est Dei donum. Nam, ut ait S. Bernardus (vel quisquis est auctor), sermone De Virtute obedientiae:
"Perseverantia est singularis filia summi regis," quam qui duxerit, dotis nomine coelum accipit. Et subdit: "Finis virtutum est, earumque consummatio est, totiusque boni repositorium."
Ecce hoc est quod hic dicitur: "Reponit justis essentiam." Igitur magnum perseverantiae donum in manu solius est Dei, quod justus mereri de condigno nequit, sed tantum supplicibus precibus ab eo flagitare et impetrare. Quocirca saluberrima est haec precatio: Domine, da mihi perseverantiam; da mihi assidue gratiam, quam praevides mihi fore congruam; dirige me per eas vias, officia, status, actiones, quae peccati non habent scandalum, quibus praevides me certo et infallibiliter perseveraturum, ac perventurum ad felicitatem aeternam.
Anagogice ergo Pagninus in Thesauro linguae Hebraicae, in voce tusciia, id est essentia: Deus, inquit, reservat et thesaurizat justis essentiam suum, ut scilicet eamdem illis clare videndam offerat in coelo; hanc ergo illis quasi thesaurum recondit: hinc Christus eamdem comparat thesauro, "quem qui invenit homo, prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum," Matth. xiii, 44. Sic et ex Pagnino Jansenius et Salazar.
Allegorice, Rabbini nonnulli haec referunt ad Christi incarnationem: Christus enim est Sapientia ex ore Patris procedens, quae os nostrum omnemque assumpsit, ut nos veram sapientiam, viamque ad salutem Judaeis occultam edoceret. In Midras enim, id est in expositione lamentationum Jeremiae, dicitur: "Deus sanctus erit sedens, et exponens coram justis sensum legis per manus Messiae, sicut dictum est Prov. ii: Revelat vel occultat rectis legem, clypeus ambulantibus simpliciter, vel perfecte. Dixit R. Abraham Aben-Ezra: Celat rectis legem, quia occultat ab eis verbum sapientiae, donec veniat tempus, et exponat eam ore suo coram magistris." Ita Galatinus, lib. III, cap. xix De Arcanis fidei.
ET PROTEGET GRADIENTES SIMPLICITER. — Hebraice, clypeus est ambulantibus in simplicitate, id est in innocentia et perfectione, q. d. Instar clypei defendet innocentes et perfectos. Haec verba nectenda sunt sequentibus hoc modo: "Proteget gradientes simpliciter."
8. SERVANS SEMITAS JUSTITIAE, ET VIAM SANCTORUM CUSTODIENS. — "Servans," id est servare faciens: Hebr. enim est לנצר lintsor, id est, ad servandum, ut scilicet justi servent, Deo eos servante, semitas justitiae. Vel est hypallage, q. d. Deus servat in justis semitas justitiae, hoc est, Deus servat justos in semitis justitiae, ut ab eis non declinent ad dexteram vel sinistram. Sensus est, q. d. Deus protegit justos per sapientiam et gratiam suam, assidue servans mentem illorum, ut inter tot errandi et labendi praecipitia teneant firmiter semitas justitiae, ut per eas jugiter incedant; itaque viam sanctorum custodit, dirigit et perducit ad metam, puta ad coelestem felicitatem. Unde Septuaginta clare vertunt, protegit autem gressum eorum ad custodiendas vias justificationum, et viam reverentium se custodit; Syrus, vias piorum suorum custodiet. Sic Deus promisit Abrahae justitiae et obedientiae praemium dicens: "Noli timere, Abraham, ego protector tuus sum (hebraice, ego scutum tuum sum), et merces tua magna nimis," Genes. cap. xv, 1; vide ibi dicta. Hoc est quod orat Psaltes: "Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea," Psal. xvi, 5. Alludit, imo citat illud Annae matris Samuelis, I Reg. ii, 9: "Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent," pro quo Salomon hic, vers. 13, habet: "Ambulant per vias tenebrosas."
Versus 9: Tunc Intelliges Justitiam et Judicium
9. TUNC INTELLIGES JUSTITIAM, ET JUDICIUM, ET AEQUITATEM, ET OMNEM SEMITAM BONAM. — Tunc respicit praecedentia, q. d. Cum praestiteris ea quae dixi de invocatione et investigatione sapientiae: aut, cum dederit Deus sapientiam, "tunc intelliges justitiam, judicium et aequitatem," hoc est omnem semitam bonam: in hisce enim tribus sita est sapientia. An et quomodo haec tria distinguantur dixi cap. 1, vers. 3. Praeclare Thalassius, Hecatontade 4: "Jesum amans, inquit, liberabitur a malitia, et ipsum sequendo veram videbit scientiam. Mens a perturbationibus libera videt subtilius. Menti in summum purificatae angusta sunt omnia quae sunt, semperque esse cupit extra omnia quae sunt facta. Vis semel ab omnibus affectionibus liberari? assuefacito te charitati, continentiae et precibus. Mens apud Deum moram faciens precando, affectivas animae vires a passionibus liberat."
Nota viam sapientiae et virtutis vocari "semitam," primo, quia arcta est, cum reliqua via per quam currus incedunt, sit lata et larga. Ita S. Augustinus in Psalm. cxxi. Secundo, quia compendiosa et brevis est ad perfectionem et felicitatem: sic enim semitae sunt breviores viae. Tertio, quia directa est, uti semita. Quarto, quia semitae sunt viatoribus per montes et rupes, quos currus circumeunt: similiter enim via virtutis est ardua et excelsa. Ita Lyranus.
Pro semitam hebraice est מעגל magal, id est orbita rotunda, per quam currus, puta rotunditas rotarum currilium incedit: עגול agol enim est teres et rotundum; unde Aquila vertit, καμπτούς, id est flexus; Symmachus, ἐπικυλισμούς, id est involutiones, gyros, flexus; Septuaginta vertunt, ἄξονας, id est axes, orbitas, tramites, semitas. Unde sic habent in Catena Graec.: "Tunc justitiam et judicium intelliges, omnesque honestatis orbitas prospere absolves." Orbitae et axes rotarum, inquit auctor Catenae, apposite ad animum transferuntur: ut enim axes, quibus rotae inseruntur, in quadam aequabilitate perpetuo illas continent: ita justitia animam ejusdemque vires praecipue inferiores (hae enim per rotas hoc loco insinuantur) firmat, jugiterque in officio continet. Possunt quoque per rotas praecepta Dei, quae ad Deum ducunt, animumque ad ejusdem cognitionem dirigunt, accipi. Haec auctor. Orbitae ergo primo, significant aequabilitatem sapientiae et virtutis; secundo, facilitatem quam parat ipsa exercitatio: licet enim virtus initio incipienti, ob contrarias concupiscentias, sit difficilis, exercitio tamen eas superante fit facilis. Unde S. Augustinus in illud Psalm. xxx: "Posuisti in loco spatioso pedes meos," quaerens quomodo spatiosum simul et angustum est virtutis iter, punctim rem acu tangens respondet: "Certe angusta via est, laboranti angusta est, amanti lata est." Tertio, orbitae significant iter virtutis esse apertum, publicum, tritum et regium: talis enim est orbita curruum. Quarto, esse perfectum: circularis enim figura, qualis est orbitarum, est completa et perfectissima.
Flexus vero et gyri, ut vertunt Aquila et Symmachus, significant primo, virtutis iter esse arduum et praeceps, quod proinde nunc flectendo declinare et gyrare, nunc generose superare et transcendere oporteat.
Secundo, sapientiam et virtutem esse flexilem, quia in omnibus sinit se flecti, gyrari et regyrari freno rationis, legis et voluntatis divinae. Sic hoc freno regendam esse linguam docet S. Jacobus, cap. iii, vers. 3, de quo ibidem multa dixi.
Tertio, Beda censet hominem triplici motu cieri, nimirum per justitiam Deo satisfacere, per aequitatem proximo, per judicium sibi ipsi. Simili modo in Angelis, ut docet S. Dionysius, cap. IV De Divin. Nom. (et pari modo in animabus sanctis), sunt tres motus, nimirum reflexus, rectus et circularis. Reflexus est, cum angelus vel anima a creaturis reflectit, et resilit ad Creatorem, eum in omnibus agnoscens, amans et laudans. Rectus est, cum recta ad proximos tendit, illisque praestat, quod ex rectitudine justitiae vel charitatis debet. "Recta linea, ait Dionysius, movetur anima ad ea quae circa se sunt prodiens." Circularis est, cum anima se recolligit, et in se ipsam reddit suae conscientiae quieti, et conjunctioni cum Deo consulens. Tunc enim, ait S. Dionysius, "circa identitatis auctorem pulchrum et bonum indesinenter choream ducunt." Apte ergo ait Salomon: "Tunc intelliges justitiam, et judicium, et aequitatem," Deo videlicet famulans, tibi consulens, proximo providens, videlicet omnem semitam bonam, omnes flexus bonos, et omnes gyros bonos; sic omnes motus differentias spiritaliter exprimes. Ita Salazar.
Pars Secunda: Fructus Sapientiae
Versus 10: Si Intraverit Sapientia Cor Tuum
10 et 11. SI INTRAVERIT SAPIENTIA COR TUUM (Septuaginta, si venerit in tuam mentem), ET SCIENTIA ANIMAE TUAE PLACUERIT (idem est scientia quod sapientia), CONSILIUM CUSTODIET TE, ET PRUDENTIA SERVABIT TE. — Septuaginta, cogitatio sancta servabit te. Pro placuerit hebraice est נעם inam, quod Septuaginta vertunt, pulchra esse videbitur; Aquila, εὐπρεπίσει, id est decora et venusta erit; Pagninus, si dulcuerit; alii, si amana, jucunda, suavis fuerit; alii ad verbum, si scientia pulchrescet anima tua, ut videaris tibi pulcher ex pulchritudine scientiae, quam suspicis et admiraris; Vatablus, si sapientia cor tuum invaserit, et scientia animum tuum delectaverit, prospicientia custodiet te, et intelligentiae institutio te servabit. Idem aliis et aliis verbis repetit, exaggerat et inculcat, ut sapientiae honestatem et decus discipulo commendet, illumque in ejus velut sponsae pulcherrimae et castissimae amorem accendat. Sensus est, q. d. Si sapientiam in animae tuae penetralia admiseris, ejusque decorem perspexeris et complexus fueris, consilium quod ipsa tibi suggeret, quoque res tuas omnes sapienter et decore moderabitur, custodiet te (hebraice super te, q. d. Super te excubabit circumquaque, sicut vigil excubat super castra), et prudentia quam te docebit, servabit te ab omni malo, necubi per imprudentiam labaris: nimirum, ut eruaris primo, a via mala, et ab homine qui perversa loquitur; secundo, ut eruaris a muliere extranea; tertio, ut ambules in via bona, uti sequitur: non enim sufficit declinare a malo, nisi et facias bonum. Huc facit quod S. Chrysostomus, homil. 63 ad Popul., docet, tantam esse virtutis suavitatem, ut caetera omnia, quae in mundo suavia sunt, illi comparata amara, et fellea esse videantur, imo ut omnes labores, dolores, cruces sua suavitate condiat, dulcoret et suaves efficiat.
Sic sapientia, virtus et charitas dulces effecit ignes S. Laurentio, leones S. Ignatio, sagittas S. Sebastiano, equuleos S. Vincentio, carbones S. Tiburtio. Sic S. Lucia virgo sapiens ad rogum quasi ad epulas invitata, laeta et exultans processit. Sic et S. Agnes, S. Caecilia, caeteraeque virgines et martyres. Hinc de S. Stephano canit Ecclesia: "Lapides torrentis illi dulces fuerunt; ipsum sequuntur omnes animae justae."
Igitur sapientia et virtus est pulchra Noemi (a inam enim et naam, id est pulchra fuit, dicta est Noemi) de qua dicitur, Ruth 1, 20: "Haec est illa Noemi" decora et speciosa, quae omnium oculos in sui speciem et admirationem rapit. Nam, ut ait S. Augustinus, epist. ad Consentium: "Quid est aliud justitia et virtus nobis, quam interioris hominis pulchritudo?" Et Philo, lib. De Vita Mosis, ex Platone in Convivio: "Virtus, ait, non pulchra tantum, sed ipsius pulchri idea est," nimirum pulchritudinis, quae in creaturis est exemplar et speculum. Ratio est, quia sapientia et virtus est summa participatio Dei: Deus autem in se pulcher est, adeoque ipsa increata, essentialis et immensa pulchritudo, quam qui videt, non potest non summe adamare, ut patet in Beatis, qui toti in eamdem rapiuntur et absorbentur. Deus ergo sapientiae et virtuti suam pulchritudinem prae caeteris rebus communicavit et indidit, atque in ea suam speciem et decorem ostendit: praesertim in Verbo incarnato, puta in Christo, qui omnis virtutis fuit speculum, de quo proinde dicitur Psalm. xliv: "Speciosus forma prae filiis hominum;" quin et in passione sanguine suo purpuratus speciosus incessit, ut ejus speciem admirantes Angeli exclamarint: "Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae," Isaiae lxiii, 1.
Unde S. Augustinus in Psal. xliv, post initium: Christus, ait, pulcher in coelo, pulcher in terra, pulcher in miraculis, pulcher in flagellis, pulcher in ligno, pulcher in sepulcro. Et causam subdit: "Summa et vera pulchritudo, justitia est. Si ubique justus, ubique decorus." Hinc et Martyres in sua fortitudine pulchrescunt, pulchramque petunt per vulnera mortem: quocirca purpurati in coelis incedunt, palmis et laureis coronati, Apoc. vii. Id adeo verum est, ut Gentiles in sui admirationem rapuerit haec sapientiae et virtutis pulchritudo. Unde Lyricus in hymno de laudibus virtutis exclamat: "O virtus ardua laboriosaque hominibus, pulcherrima vitae inventio. Tuam, o virgo, ob venustatem etiam mori, optabilis in Graecia habetur sors, atque labores vehementes et indefessos perpeti. Tua ergo gratia Hercules Jove satus, Ledaeque filii suis factis quid possent declararunt." Dictum est veterum: "Solus sapiens decorus, omnis nequam turpis." Et:
Virtus repulsae nescia sordidae, Intaminatis fulget honoribus, ait Horatius, lib. III Carm.
Versus 12: Ut Eruaris a Via Mala
12. UT ERUARIS A VIA MALA (ex Hebraeo vertas, mali, id est quae ducit ad malum; Syrus, liberabit te sapientia a via mala), ET AB HOMINE QUI PERVERSA LOQUITUR.
13. QUI RELINQUUNT ITER RECTUM, ET AMBULANT PER VIAS TENEBROSAS. — Hebraice, qui relinquunt semitas rectitudinis, ut ambulent per vias caliginis.
14. QUI LAETANTUR, CUM MALE FECERINT, ET EXULTANT IN REBUS PESSIMIS. — Chaldaeus, exultant in perversione malitiae.
Septuaginta haec pathetice efferunt, miscentque exclamationem; sic enim habent, ut eruat (sapientia et cogitatio sancta) te a via mala, et a viro nihil loquente πιστόν, id est fidele, vel nihil fide dignum, cui credi debeat, sed omnia fucata, fallacia, perniciosa et venenata. O qui dereliquistis vias rectas abeundo in vias tenebrarum, qui laetamini in malis, et gaudetis in eversione mala. Pendent haec a versu praecedente: "Consilium custodiet te, etc. ut eruaris a via mala." q. d. Duae sunt viae, id est vivendi rationes et modi: una mala, altera bona; sapientia custodiet te a mala, et deducet ad bonam, ut scilicet omne peccatum ducens ad gehennam cane pejus et angue fugias, ac omnem virtutem ducentem ad coelum toto pectore prosequaris. Pro qui perversa loquitur, alii vertunt efficacius, qui pervertentia loquitur; Cajetanus, qui loquatur versutias, id est strophas, flexus et versuras verborum, quibus versutus alios in errorem, fraudem et malum inducit. Hebraice enim תהפכות tahapuchot significat perversitates, quibus quis alium a vero et virtute avertit, ac in fraudem vitiumque convertit, itaque in ruinam agit, evertit et subvertit: atque alludit ad פוך puch, id est fucus, quia tales fucum aliis faciunt, et fucata sapientiae virtutisque simulatione in errorem vitiaque abducunt.
Ait ergo Salomon sapientiam docere maxime cavendos esse pravos et perversos, qui non tantum prava agunt, sed et eadem alios docent vel suadent, idque callide per fraudes et illecebras: has enim detegit et patefacit sapientia. Porro, quia tales permulti sunt, hinc mutato per enallegen numero singulari in pluralem, eos describens ait primo: "Qui relinquunt iter rectum;" tale enim est iter sapientiae et virtutis. Secundo: "Ambulant per vias tenebrarum et caliginis," q. d. Vivunt in caecitate et erroribus, saltem practicis, ac in operibus inhonestis, quae quaerunt tenebras, ac simillima sunt tenebris, atque ducunt in tenebras aeternas. Quocirca Nazianzenus, orat. ad 150 Episcopos, tales apte comparat sepiis: "Illi enim, ait, sermones, sicut et sepiae atramentum, contra seipsos expuunt, quo effugiant venantes, et latitent indagantes." Tertio, quod insuper laetentur, cum male fecerint, et exultent in rebus pessimis.
Est climax, sive gradatio. Per gradus enim crescit oratio declarans malitiam crescentem impiorum. Eo enim crescit illa sensim, ut in peccatis rideant, gaudeant et exultent; sed risus hic est caninus et sardonicus, qui dolorem et mortem conciliat: ridendo enim exterius, interna malorum conscientia cruciantur, ait S. Augustinus, serm. 24 De Tempore, atque ridendo moriuntur, de quo Eusebius Emissenus, hom. De SS. Epiphoro et Alexandr.: "Exultant, ait, in rebus pessimis, et de sui perditione laetantur, similes illis, qui forte sumentes exitiales herbarum succos, cum risu perire dicuntur."
Pro exultant hebraice est גילו gilu, id est cantant, saltant, tripudiant: גול gol enim notat tripudium, exultationem et volutationem externam, qua quis internum cordis gaudium externis gestibus aperit et pandit, ut cum saltat, gyros facit, et volutat sese circuitionibus et circumrotationibus. Unde non multum dissonat a Graeco ἀγαλλιάω. Sic S. Joannes Baptista audita salutatione B. Virginis exultavit, id est prae gaudio exsiluit, et subsiluit in utero matris, Lucae 1, 41.
Tales ergo similes sunt illis quos in Apulia videmus morsos a tarantulis continuo saltare et tripudiare, ac saltando et tripudiando emori. S. Ambrosius, lib. I, epist. 6, eos comparat cicadis, quae canendo, id est strependo, moriuntur: "Qui sub ardore, ait, ferventium cupiditatum se mulcent cantu sibi noxio, statimque occidunt." Sic Turcae in honorem sui Mahomet solent se in orbem gyrare et rotare (quod proprie notat Hebraice gol), donec deficiente spiritu et mente cadant et corruant, illamque vocant choream Angelorum, quibus recte aptes illud: "In circuitu impii ambulant," Psal. xi, 9. Hi ergo uti "bibunt sicut aquam iniquitatem," teste S. Job, cap. xv, ita vicissim ridendo et exultando pergunt tanquam vituli ad macellum, tanquam ebrii ad furcam, tanquam phrenetici (ait S. Gregorius citans hunc locum, hom. 4 in Ezech.) ad exsilium, de quibus Isaias cap. iii, vers. 9: "Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt. Vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala!" ait S. Bernardus, serm. 16 in Cant.
15. QUORUM VIAE PERVERSAE SUNT, ET INFAMES GRESSUS EORUM. — Septuaginta, quorum semitae pravae (Symmachus σκαμβαί, id est curvae, oblique incedentes more cancrorum; Theodotion, σφαλεραί, id est tortuosae, intortae instar strabonum, qui oculos distortos et intortos habent: item vafrae, callidae, versutae, sinuosae instar serpentum), et flexuosi cursus eorum; Aquila, et jactant se in flexuris suis, et subsannant in involutionibus vel gyris suis; Tigurina, qui vias suas depravant, et propudiosi sunt in orbitis suis; Vatablus, quorum semitae sunt obliquae, et qui perversi sunt in semitis suis; vel, quorum rationes vitae a recto aberrant et perversitates sunt in viis ipsorum. Sic et Pagninus et alii, et recedentes vel retrogredientes in semitis suis, ut cancri. Addunt Septuaginta, ad longe faciendum te a via recta et alienum a sententia.
Igitur impiorum gressus et actiones sunt obliquae et sinuosae instar cancrorum et serpentum. Cancri enim, teste Aristotele et Plinio, vel retrorsum incedunt, vel oblique ad latus, praesertim cum symbolum est pravitatis, sicut rectitudinis et purae vitae virtutis et bonitatis. "Cancri, inquit Cassiodorus, grassantur laterales, nec capti, omisso decursu recte redeunt." Quocirca S. Ambrosius, lib. VI Hexaemeron, cap. vi, sic legit et explicat: "Flexuosus cursus eorum, sicut lubricus et flexuosus auctor eorum," puta diabolus serpens antiquus.
Unde S. Ephrem, agens de choreis et turpi saltatione, ait: "Choream non Petrus, non Joannes, sed draco antiquus suis voluminibus docuit." Huc quoque alludens Nazianzenus in carmine De Virginit. ita impios pingit:
At velut obliquo gradientes tramite cancri, Aut velut oblongi sinuose membra trahentes Angues, vivetis depressi pondere carnis.
Sic enim impii instar cancrorum, non qua oculi aspiciunt, id est non qua ratio et lex Dei dictat, sed retrorsum, quasi aversi a lege et Deo incedunt, ac sinistra dextris, falsa veris, caduca aeternis praeferunt; nam, ut ait S. Ambrosius, lib. De Abraham: "Bona hujus saeculi instabilia sunt, et rotarum in morem cum ipso saeculo volvuntur." Rursum instar serpentum in mille vitiorum orbes se sinuant et gyrant, dum ab uno scelere mox in aliud et aliud labuntur, donec universum scelerum circulum confecerint, quo confecto rursus a principio in orbem redeunt; quare merito infames sunt apud Deum, Angelos et homines.
Versus 16: Ut Eruaris a Muliere Aliena
16. UT ERUARIS A MULIERE ALIENA, ET AB EXTRANEA QUAE MOLLIT SERMONES SUOS. — Vatablus, quae verbis suis blanditur, vel blanditiis allicit; Symmachus, cujus verba sunt lubrica; Chaldaeus, cujus verba sunt lenia; Baynus, quae verba sua polit; "cujus cantu tolerabilius est audire basiliscum sibilantem," ait S. Cyprianus, De Singular. cleric. Mulier enim instar Sirenis mentem etiam sapientum incantat et excantat, uti patuit in ipsomet nostro Salomone, Samsone, Davide. Lege vitam S. Martiniani apud Surium, 13 februarii, et mira hujus rei exempla invenies.
Alienam et extraneam vocat adulteram, quae alterius viri uxor alios ambit amasios; licet alii per extraneam accipiant alienigenam, id est non Judaeam, sed Gentilem. Verum simpliciter Hebraei mulierem exteram vocant meretricem. Pendet hic versus a vers. 11; sic enim cum eo hic nectendus est: "Consilium sapientiae servabit te, ut eruaris a muliere," etc. Unde Septuaginta hoc loco paraphrastice vertunt, fili, ne te comprehendat malum consilium (mulieris), quae dereliquit doctrinam adolescentiae, etc.
Monuit cavendum a consortio et colloquio improborum, nunc monet cavendum a muliere illice et impudica; nihil enim ita contrarium sapientiae, ac mulier illex. Ita Beda. Cujus causa Theologica est, quod Spiritus Sanctus auctor sapientiae, cum sit purissimus spiritus, derelinquat et fugiat homines luxuriosos, utpote carni et ventri suo immersos.
Causa ethica est, quod inter concupiscentias vehementissima sit libido: concupiscentia autem rationi, ideoque sapientiae e diametro adversatur. Unde libido dicta est ab eo quod libeat, ait Cassianus Collat. xii, cap. ii. Quocirca S. Wolstannus Episcopus Wigorniensis appetitus ad libidinem a nobili matrona, facto signo crucis: "Fuge, ait, comes lasciviae, mortis filia, vas Satanae," eique alapam summo nisu inflixit, et sic velut alter Joseph mulieris lenocinia compressit. Ita Surius, tom. I, in ejus Vita. Sic et S. Agnes ad Praefecti filium: "Abscede a me, ait, pabulum mortis, fomes peccati."
Nam ruit in vetitum damni secura libido.
Mulier blanda et bella etiam siliceum emollit virum. Corporis robur viresque animi libido effeminat.
Causa physica est prima, quod libido sua vehementia omnes sensus, mentem totamque animam ad se rapiat, ut luxuriosi aliud praeter ipsam sentire, sapere, cogitare nequeant, multo minus cogitare coelestia et divina, quae suggerit sapientia. Secunda, quod in libidinis actu cum semine excernantur plurimi et nobilissimi spiritus, quibus mens indiget ad cogitandum et speculandum. Rursum semen est nobilissimus sanguis: exhausto ergo semine exhauritur et sanguis, in quo vitae mentisque robur consistit. Unde videmus libidinosos robore corporis et vigore mentis destitui, ut ea, quae sapientiae et prudentiae sunt, non capiant, imo subinde in delirium, amentiam, epilepsiam, apoplexiam incidere. Ita Galenus, lib. XIV, part. cap. x, ait nimiam venerem spasmum inducere. Quocirca nonnulli (quod non recte Platoni, utpote Graeco, tribuitur): Venus, inquiunt, dicta est a ve, id est sine, et νοῦς, id est mens, q. d. Sine mente, quod rationem et mentem homini eripiat. Sicut vecors idem est quod ve, id est sine, et cor. Verum haec ingeniosa est allusio, non genuinum etymon: Venus enim est vox Latina, non Graeca; Venus, inquit Giraldus, syntagm. 13, ex Cicerone, lib. ii De Natura deorum, dicta quod ad omnes res veniat, vel quod per eam omnia proveniant. Varro vero, lib. IV De Lingua Latina: "Venus dicitur, ait, non quod vincere velit, sed quod vincire, et vinciri ipsa. Viere est vincire, a quo est in Asoto Ennii: Ibant malum viere Veneriam corollam." Et mox: "Poetae, ait, de coelo, quod semen igneum cecidisse dicunt in mare, ac natam e spumis Venerem conjunctione ignis et humoris, quam habuerunt, vim significantes Veneris, a qua vi natis dicta vita," juxta illud Lucilii: "Vis est vita, vides quae nos facere omnia cogit." Venus ergo vel a veniendo, vel a viendo, id est vinciendo, vel a vi dicta. Hoc ultimum secutus S. Isidorus, lib. VIII Orig., sub finem: "Venerem, ait, exinde dicunt, quod sine vi femina esse virgo non desinat." Graecis Venus dicta Ἀφροδίτη ab ἀφρός, id est spuma, quod ex maris spuma dicatur enata, teste Hesiodo in Theogonia, vel, ut Aristoteles, quod semen sit spumosum. Sunt qui a τὸ ἀφρονεῖν, id est insanire, dictam putent. Unde Euripides: "Nam stulta proxima Venus mortalibus." Hinc Venus pingitur ardentem facem pectore gestans cum gratiis et Pitho, id est, Suadela, quod ignitum amorem intuentis infigat, eique omnia quae vult persuadeat. Euripides vero in Hecuba Venerem dictam censet Aphroditen quasi ἀφροσύνην, id est imprudentiam et insipientiam; hanc enim Venus inducit: unde ipsam vocat deam insipientiae.
Porro sapientia, ut eruaris a muliere aliena, sita est non in fortitudine colluctationis, sed in prudentia fugiendi aspectum et consortium ejusdem. Ita S. Cyprianus, De Singul. cleric.: "Videte, ait, nunc prudentiam in isto bello, non fidem nobis datam esse victricem, quae nos timiditatis remedio liberasset: et contemplamini quae sunt modo arma sumenda, si vultis habere legis auxilia. Estote timidi, ut sitis intrepidi, et licet timor in certamine infirmitas esse videatur, tamen secundum verbum Apostoli, virtus in infirmitate perficitur. Separamini, deprecor, separamini a contagione pestifera." De illecebra mulierum tractat Eccli. xxv, 29, et xlii, 6. Vide ibi dicta.
Symbolice, per mulierem hanc adulteram tam hic quam cap. vii, vers. 19, cap. ix, vers. 13, alibi significatur haeresis vel falsa doctrina: haec enim adulterat et corrumpit veram Dei fidem et sapientiam. Imo ad litteram haeresin hic significari censet Vatablus, cum R. Salomon et Hebraeis.
Audi Bedam: "Potest per mulierem extraneam haereticorum pravitas intelligi, a Christi et Ecclesiae membris aliena, quae mollitia disertitudinis, et blandimentis linguae corda decipere innocentium solet. Unde Psalmista, Psal. xlv: Mollierunt sermones suos super oleum, et ipsi sunt jacula."
Porro R. Levi et alii per mulierem hanc accipiunt concupiscentiam quamlibet, rationi et sapientiae repugnantem in homine. Haec enim instar adulterae vaga est, petulca, infida, instabilis, cupiditatibus aestuans, omnium peccatorum et malorum mater. Unde Thalassius, Hecatontade 2: "Sicut concupiscentia, ait, et ira multiplicant peccata, ita continentia et humilitas eadem exinaniunt. Animam purificari, est eam ab affectionibus liberari. Haec autem libertas charitatem Dei nobis parit. Occasus spiritales sunt animae perturbationibus inquietae; sol enim justitiae illis occidit." Et Hecatontade 3: "Mens, cui affectiones imperant, cogitat quae non decent. Quales autem cogitationes sint, produnt sermones et opera. Malae cogitationis dux est affectio, affectionis auctor sensus: quo ut male utamur, in causa est mens. Magna equidem mens, quae ab affectionibus libera est et sequestrata ab his quae sunt, ac in Deo versatur." Et Hecatont. 4: "Sicut absurdum est bonum dominum subesse improbo servo, ita et absurdum corruptibilis corporis mancipium esse rationalem mentem. Impera et tu Evae, et a serpente cave, ne delusa tibi quoque de ligno praebeat. Monachum verum agit mens, quae sensibus ita renuntiavit, ut ne videre quidem optat cogitationem voluptatis. Mens affectionibus imperans, extra periculum et timorem est. Exspectatio futurorum bonorum mentem bonis exspectatis conjungit, quibus immorando praesentium obliviscitur."
Quin et Architas Tarentinus, teste Cicerone, lib. De Senectute, dictitabat "nullam pestem in mundo capitaliorem esse, quam concupiscentiam et voluptatem." Hinc enim patriae proditiones, hinc rerumpublicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina foedera nasci: nullum denique scelus, nullum flagitium esse, ad quod suscipiendum libido voluptatis non impellat. Et Socrates apud Laertium, lib. II, admonebat juvenes, "ut voluptates fugerent quasi Sirenes," si virtutem quasi patriam aspicere vellent instar Ulyssis, qui cera obturatis auribus praeternavigavit Sirenes, ut Ithacae fumum subsilientem cerneret. Et Seneca: "Sapiens, ait, hoc unum concupiscit, nihil concupiscere." Celebre est illud monachi Aegyptii apud Nicephorum, lib. xi, cap. xliii, qui rogatus "cur toties voluptates sibi subtraheret," respondit: "Ideo subtraho, ut irae causam et occasionem praecidam. Scio enim illam semper de voluptatibus belligerari, mentemque meam perturbare, et cognitionem ipsam fugare." Et illud Marci Eremitae, tract. De Lege spiritali: "Cor voluptatis amans, carcer et catena est animae in tempore egressionis (mortis); at idem laboris studiosam, janua est aperta."
17 et 18. ET RELINQUIT DUCEM PUBERTATIS SUAE, ET PACTI (Syrus, testamenti seu promissionis) DEI SUI OBLITA EST. — Pro ducem Hebraice est אלוף alluph, quod Theodotion, Pagninus et alii cum Nostro proprie vertunt, ἡγούμενον, id est ducem, rectorem, hoc est, ut Syrus, nutritium; Tigurina, maritum pubertatis, id est juventutis, vel adolescentiae suae, ut habent Hebraea: tunc enim coepit esse pubes et apta conjugio; Chaldaeus, quae reliquit ducatum; Septuaginta vero respicientes ad radicem אלף alaph, id est didicit, vertunt, διδασκαλίαν, id est doctrinam, et Symmachus μάθησιν, id est disciplinam; alii, assuefactionem vel manuductionem (hanc enim proprie significat aloph), qua scilicet puella prius assuefacta disciplinae patris vel mariti, sinebat se ab ea regi. Itaque hae versiones omnes eodem recidunt.
Sensus est, q. d. Sapientia faciet ut eruaris sicut ab homine improbo, sic et a muliere adultera, quae reliquit maritum, cui in adolescentia, cum pubescere coepit, se despondit, eumque accepit quasi ducem et gubernatorem suae juventutis. Hoc sensu liquet esse sermonem de adultera. Ita Beda, Baynus, Jansenius et alii. Posset tamen esse sensus de fornicaria: haec enim relinquit ducem pubertatis suae, id est patrem vel tutorem, qui est custos adolescentiae et virginitatis suae. In adolescentia enim virgines, cum pubescunt, maximas patiuntur tentationes, aeque ac insidias castitatis: unde tunc maxime indigent custodia parentum et tutorum. Verum de adultera potius agi patet ex eo quod adjungit: "Et pacti Dei sui oblita est," q. d. Oblita est sacramenti et sponsionis nuptialis a Deo institutae, violavit pacta et jura conjugii a Deo sancita, Genes. ii, 24. Addit Aben-Ezra quid subtile: Sacrosanctum, inquit, nomen suum Deus inter virum uxoremque interposuit: illud si demas, nihil aliud relinquetur nisi ignis et incendium. Nam hebraice איש isch est vir, אשה isscha est uxor: deme ex illis יה ia, quod est nomen Dei, nil remanet nisi אש וש es vaes, id est ignis et ignis.
Uxor ergo aeque ac maritus horreant adulterium. Horrebunt, si ejus turpitudinem, quot quantaque mala in se contineat, pervideant. Nam primo, conjux adulterans fallit fidem conjugalem, quae summa est, datam alteri conjugi. Secundo, violat matrimonium, quod unum cum una esse voluit natura, ipseque naturae auctor Deus, Genes. ii, 24. Tertio, violat Sacramentum: jam enim in lege nova matrimonium per Christum factum est ingens Sacramentum, ideoque sancte colendum, Ephes. v, 32. Quarto, injuriam facit proli, tum natae ex conjugio, utpote cui fratres et haeredes adulteros injuste adsciscit; tum nasciturae ex adulterio, utpote quam facit spuriam, adulterinam et haereditatis incapacem. Quinto, injuriam facit reipublicae quam laedit suo scandalo et injustitia. Quocirca injuria haec in Deum redundat. Unde Septuaginta vertunt, testamenti divini oblita est. Hac de causa Deus adulterii severus solet esse vindex et ultor, ut patet ex historiis tam sacris quam profanis.
Porro to pubertatis notat tres causas, ob quas puella indiget duce et custode. Prima est, quod pubertas sit aetatis mediae inter infantiam et juventutem: in infantia est carentia rationis et judicii, ac proinde securitas a peccato: in juventute utriusque est maturitas: in pubertate et adolescentia utriusque est inchoatio. Quocirca si tunc puella rite dirigatur et instruatur, sapiens sanctaque evadet; sin sibi et procis insidiantibus permittatur, fiet impudica et meretrix: ergo tunc eget duce et custode, vel parente, vel tutore, vel sponso. Secunda, quod pubertas haec sit in sexu femineo, id est molli, debili et lubrico, ac ob inexperientiam et imprudentiam incauto et flexili, qui proinde a viris facile seducetur, nisi a duce custodiatur. Tertia, quod pubertas cum maturitate generandi afferat stimulos carnis, et incentiva libidinis, quibus puellae eorum hactenus inexpertae resistere nesciunt. Unde ne eos sequantur, duce, monitore et custode indigent. Quocirca Eccli. cap. xlii, vers. 9: "Filia patris, ait, abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum, ne forte in adolescentia sua adultera efficiatur." Vide ibi dicta. Igitur auget puellae crimen, injuriam et stoliditatem, quod relicto duce adolescentiae suae, quem tam fidum, prudentem, cautum et amantem experta est, sequatur adulterum, infidum, imprudentem, incautum, inimicum. Unde Tropologice: Anima Deo in baptismo vel justificatione desponsa, concupiscentiis illecta, dum eis consentit, relinquit Deum sponsum et ducem pubertatis suae, cujus amore et timore enutrita fuerat, cum per haeresim, vel etiam aliud quodvis peccatum oblita pacti cum Deo initi, fidem in baptismo Deo datam infringit, novamque concipit opinionem, amorem et foetum illicitae delectationis. Unde Deus de hac sui injuria et contemptu conquerens, animamque vagam ad se revocans, Jerem. iii, 4: "Tu, inquit, fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me," etc. "Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meae tu es," uti ibidem exposui.
18. INCLINATA EST AD MORTEM DOMUS EJUS, ET AD INFEROS SEMITAE IPSIUS. — Septuaginta, posuit (Symmachus, finivit, id est terminavit) enim juxta mortem domum suam, et penes infernum cum terrigenis orbitas suas; Aquila, flexus suos; Symmachus, gyros suos, de quibus dixi vers. 14; Chaldaeus, quoniam in fovea mortis est domus ejus, et ad gigantes itinera semitarum ipsius; Syrus, oblita est liminis domus suae, et itinerum semitarum ipsius. Huc respexit S. Ambrosius, lib. I De Cain, cap. v, dicens: "Viae inferorum domus ejus, deducentes in secessum mortis," q. d. Domus adulterae vel meretricis est quasi vallis quaedam inclinata, ducens et propendens ad sibi vicinum barathrum mortis et gehennae.
Pro inclinata est, Hebraice est שחה schacha, id est incurvata est; estque pulchra paronomasia inter שכחה schachecha, id est oblita est, et schacha, id est incurvata est, q. d. Oblivio, id est peccatum et adulterium ejus, eam prius erectam inclinavit, incurvavit et depressit usque ad mortem, imo usque ad gehennam. Pro inferos Hebraice est רפאים rephaim, id est gigantes: sic vocantur daemones et damnati apud inferos, tum ob superbiam giganteam, tum quod mergantur abysso inferni, sicut gigantes mersi sunt abysso diluvii, Genes. cap. vi, 2 et 7. Recte comparat domos et fornices meretricum domibus gigantum, quia utraeque erant depressae et quasi foveae subterraneae. Unde illud Virgilii, lib. III Aeneid.:
Nam quales quantusque cavo Polyphemus in antro.
Et anterius, Enceladum gigantem ait sub Aetna degere, eamque concutere:
Fama est Enceladi semiustum fulmine corpus Urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam Impositam ruptis flammam exspirare caminis; Et fessum quoties mutat latus, intremere omnem Murmure Trinacriam, et coelum subtexere fumo.
Frigidius R. Salomon Isacides rephaim interpretatur נרפים nirpim, id est debilitatos et imbecilles, qui nimirum a recto tramite aberrant et vacillant, ac tandem in gehennam misere decidunt. Et Aben-Ezra: Rephaim, inquit, significat mortuos quasi nirpim, id est debilitatos; quod eorum vires a mulieribus enervatae sint, juxta illud: "Homo nudabitur et debilitabitur."
Alludit ergo hic Salomon ad lupanaria, quae fiebant in specubus, locis subterraneis et fornicibus; unde et fornicari dictum, q. d. Domus, puta fornix fornicariæ, depressa et subterranea, inclinat et vergit ad sepulcra et inferos, ut hoc suo situ testetur illam, ejusque amasios vergere in mortem et gehennam. Rursum lupae hae viliores solebant extra urbes degere in sepulcris et monumentis; unde Jerem. ii, 23, Septuaginta dicunt de meretrice: "Vide vias tuas in sepulcris multitudinis." Hinc et illud Martialis lib. I:
Abscondunt spurcas et monumenta lupas.
Hinc et Venus cognominata est Libitina, eo quod praeesset mortuorum feretris et sepulcris, in cujus proinde templo vendebantur et locabantur ea quae ad sepulturam pertinent, teste Plutarcho in Problem. "A libendo Libentina est dicta," ait Varro: ita Giraldus in Syntagm. Denique S. Chrysostomus, homil. in Psal. l: "Quid est, inquit, mulier speciosa? Est sepulcrum dealbatum."
Sensus ergo est, q. d. Meretricium habitacula sunt in fornicibus et monumentis atris, imis, spurcis, fetidis, ut hoc ipso repraesentent mortem et gehennam, ad quam ipsae cum suis procis recta vergunt et pergunt. Ob libidines enim multi incurrerunt mortem praesentem, adeoque pleraeque gentes adulterium puniunt morte, uti ostendi Genes. xxxviii, 24. Rursum quot caedes fiunt ob amasias et adulteras? Porro omnes incurrunt reatum mortis aeternae et gehennae, adeoque viri graves censent longe majorem partem hominum damnari ob libidines. Infernus ergo est domus et equuleus libidinosorum. Hoc est quod de adulterio et libidine ait Job, cap. xxxi, vers. 12: "Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina." Ubi S. Gregorius: "Quid, ait, est libido, nisi ignis? Et quid de carne et mente exortae virtutes, nisi flores? Quid item turpes cogitationes, nisi paleae? Quis etiam nesciat, quia si in paleis ignis negligenter exstinguitur, ex parva scintilla omnes paleae accenduntur? Qui ergo virtutum incrementa non vult exurere, ita debet libidinis ignem exstinguere, ut per tenuem scintillam nunquam possit ardere." Quia ergo libido est ignis, idcirco punitur igne gehennae, et ad eum ducit.
Quocirca S. Chrysostomus, homil. 21, ex variis in S. Matthaeum locis, hisce coloribus et epithetis mulierem illicem pingit: "Quid est aliud mulier, ait, nisi amicitiae inimica, et ineffugabilis poena, necessarium malum, naturalis tentatio, desiderabilis calamitas, domesticum periculum, delectabile detrimentum, mali natura boni decore depicta?"
Denique posset quis suspicari alludi hic ad Geben Ennom (unde dicta est gehenna), id est ad vallem filii Ennom, in qua parentes filios vivos cremabant idolo Moloch. Verisimile enim est in eadem valle fuisse fornices et antra luparum: Gentiles enim suos deos, id est daemones, colebant non tantum sacrificiis, sed et comessationibus ac libidinibus, praesertim Beelphegor, sive Priapum, quem Cajetanus censet eumdem esse cum Moloch. Patent haec Osee cap. iv, vers. 14, et lib. III Reg. cap. xv, vers. 12 et 13. Sicut ergo in hac valle Ennom inclinatae et depressae erant domus meretricum, adeoque erant in ipsa gehenna Moloch: sic pariter eaedem inclinatae erant ad gehennam Luciferi: ex illa enim in hanc directum erat iter, certusque post mortem transitus.
Unde S. Augustinus libidinem vocat aeterni ignis aemulam.
19. OMNES QUI INGREDIUNTUR AD EAM, NON REVERTENTUR, NEC APPREHENDENT SEMITAS VITAE. — Septuaginta has semitas dupliciter explicant; sic enim habent: Omnes euntes in eam non revertentur, neque apprehendent semitas rectas; non enim apprehenduntur ab annis vitae; Chaldaeus, omnes qui ingrediuntur, non revertentur in pace, neque capient (Syrus, nec recordantur) semitas vitae. Vatablus, quotquot ad eam ingrediuntur, non redeunt, neque apprehendunt vias vitae. To ad eam Beda refert ad mortem, q. d. Cave a muliere extranea, quia illa te ducet ad mortem; quam si semel incurreris, nunquam redibis ad vitam. Alii nervosius referunt ad mulierem, q. d. Cave a muliere extranea, noli ad eam ingredi, id est noli cum ea rem habere, quia si ad eam ingressus fueris, incurres mortem, incidesque in barathrum libidinis et gehennae, ex quo redire et emergere non poteris, perinde ut a morte et inferno non datur regressus ad vitam. Id verum est, tum quia per se et viribus naturae nemo potest a peccato mortali, quale est adulterium et fornicatio, resurgere ad vitam gratiae; tum quia qui semel implicitus est amoribus adulterarum et meretricum, ita cum iis intricatur, ut difficillime se iis expedire possit, etsi communes habeat gratiae mensuras, quas Deus peccatoribus ad resurgendum largiri solet.
Non reverti ergo, est raro difficulterque deserere ardentes insanasque mulierum illecebrosarum libidines, quae excaecant corda fornicatorum, et quasi visco ea alligant mulieribus, ut non nisi magna et rara gratia resipiscant. Sic mystice ex haeresi vera et formata, pauci redeunt ad fidem orthodoxam.
Causae sunt multae: Prima est infirmitas lapsae naturae contracta ex peccato Adae: haec enim ingens est in appetitu concupiscibili. In eo enim magna est proclivitas ad res sensibiles et carnales, cui si indulgeas et servias, eam tibi dominam, teque ejus mancipium constituis, ut in ea assidue te volutare gaudeas. Quare sicut ferrum ad se rapit magnes, sic carnalem ad se sua trahit Agnes, uti docet S. Basilius, De Virginitate. Secunda, quod insatiabilis sit cupiditas, atque inde insatiabilitas peccatorum, ait Cajetanus. Tertia, quod meretrices mille norint artes blandiendi et devinciendi sibi amasios, ut eorum opes emungant. Quarta, quod diabolus lapso refricet species voluptatis praeteritae, et ad eam iterato captandam assidue impellat: per peccatum enim in peccatores jus et dominium acquirit: unde eos ita exagitat, ut videantur energumeni et a daemone possessi. Quocirca S. Chrysostomus libidinem vocat "daemonem voluntarium;" et hom. 23 ad Populum, ait: Tam difficile est libidinosum castitati quam mortuum vitae restituere. Quinta, quod libido hominem dementet, faciatque animalem et brutum.
Videre hoc est in meretricibus, quae subinde per praedicatores Deique instinctus compunguntur et poenitent, sed illico ut amasium vident, in pristinos amores relabuntur, ac quasi cerebro et mente carerent, ruunt in sceleratos amplexus. Hoc est quod ait Osee, cap. iv, vers. 11: "Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor." Et cap. v, vers. 4: "Non dabunt cogitationes suas, ut revertantur ad Deum suum: quia spiritus fornicationum in medio eorum." Vide utrobique dicta. Quocirca Clemens Alexandrinus, lib. II Paedag. cap. ult.: "Parvam, ait, epilepsiam dicebat sophista Abderitanus esse venerem, existimans morbum immedicabilem." Sic et Alexander Magnus usum veneris comparabat morbo caduco, exque eo sese esse hominem, non deorum aliquem, clare perspicere asserebat. Addit Clemens: "Voluptas carnis tripliciter luitur:" quia carnalem triplici vita per triplicem mortem privat, nimirum vita gratiae per peccatum, vita naturae per citam mortem, vita gloriae per mortem gehennae aeternam. Et hoc voluere Septuaginta vertentes, non comprehendentur ab annis vitae. Sapiens ergo sollicitatus a Thaide quapiam, ingens poscente veneris pretium, dicat cum Demosthene: "Ego tanti poenitere non emo." Ego tam brevis et spurcae voluptatis compendium, tanto trium vitarum, et aeternitatis dispendio non mercor. Chaldaeus vertit, non revertentur in pace, id est ad pacem et prosperitatem: quia scilicet implicabuntur mille conscientiae angoribus, morbis, molestiis, curis, sollicitudinibus, etc., ut vivant inquieti, tristes, miseri, pauperes, aerumnosi. Exemplum illustre est in S. Augustino, qui quam aegre et violento gratiae motu sese concubinae amoribus expedierit, fuse narrat, lib. VIII Confess. cap. vii et seq. Et in Salomone, qui mulieribus suis adhaesit in senio usque ad mortem, unde hoc nomine valde dubia redditur ejus salus aeterna.
Versus 20: Ut Ambules in Via Bona
20. UT AMBULES IN VIA BONA (Hebr. et Chald., in via bonorum), ET CALLES JUSTORUM CUSTODIAS. — Pendet haec sententia a vers. 11: "Prudentia servabit te, ut eruaris a via mala," etc., atque "ut ambules in via bona." Duos enim fructus et officia sapientiae ac prudentiae assignat, nimirum declinare a malo, et facere bonum: non enim sufficit ad justitiam et salutem mala non agere, sed requiritur ut et bonis operibus insistatur. To calles significat vitam justorum esse angustam, arduam et excelsam. Nam "callis est iter pecudum inter montes angustum et tritum, a callo pecudis vocatum, quasi callo pecudum praeduratum," ait S. Isidorus, lib. XV Origin. cap. ult.
Porro Septuaginta sic vertunt, nam si ambulassent semitas bonas (Cassianus, rectas), invenissent utique semitas justitiae leves; semita enim virtutis ambulatione in ea, et exercitio usuque fit levis. Sic quoque legit S. Hieronymus vel potius S. Paulinus, epist. ad Celantiam: "Asperam, ait, nobis et insuavem virtutum viam nimia fecit vitiorum consuetudo; quae si in alteram partem transferatur, invenietur, sicut Scriptura dicit, semita justitiae levis." Sic et legit Cassianus, Coll. xxiv, cap. xxiv, ubi docet legem Dei et virtutis esse in se levem, sed concupiscentia et vitio nostro fieri gravem: "Hos, ait, nos esse manifestum est, qui semitas Domini rectas ac leves pravis durisque desideriorum cautibus asperamus, etc., dum praesentium oblectationum illecebris occaecati, per obscuros impeditosque vitiorum sentibus calles, laceratis cruribus et dirupta illa nuptiali veste reptamus, non modo acutissimis veprium aculeis configendi, sed etiam virulentorum serpentum vel scorpionum illic latitantium ictibus prosternendi."
Sic et S. Augustinus, lib. De Natura et Grat., cap. lxix, ubi docet amantibus legem sapientiae et charitatis esse levem, timentibus vero gravem. "Omnia quippe, ait, fiunt facilia charitati, cui Christi sarcina levis est: aut ea una est sarcina ipsa quae levis est." Et inferius: "Secundum hoc et illud dictum est: Si ambularent semitas bonas, invenissent utique semitas justitiae leves." Objicit deinde: "Quomodo ergo dicitur, Psal. xvi: 'Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras,' nisi quia utrumque verum est? Durae sunt timori, leves amori: charitas ergo inchoata, inchoata justitia est: charitas provecta, provecta justitia est: charitas magna, magna justitia est: charitas perfecta, perfecta justitia est." Rursum via justitiae levis est, quia expedita et libera ab amore rerum temporalium, quarum cupiditate et onere impii degravantur. Tertio, levis, quia alis gratiae Dei sustollitur et vehitur. Unde Christus, Matth. cap. xi, vers. 28: "Venite, inquit, ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve."
21 et 22. QUI ENIM RECTI SUNT, HABITABUNT IN TERRA, ET SIMPLICES PERMANEBUNT IN EA. IMPII VERO DE TERRA PERDENTUR: ET QUI INIQUE AGUNT, AUFERENTUR EX EA. — Pro habitabunt, Symmachus vertit, haereditabunt; Arabicus, et via impiorum peribit de terra, et qui transgrediuntur legem, ejicientur ab ea. Pro simplices, Hebraice est תמימים temimim, id est perfecti; Septuaginta, sancti, Pagninus, immaculati; Vatablus, integri. Pro perdentur, Hebraice est יכרתו iicaretu, id est exscindentur. Pro auferentur, Hebraice est יסחו iissechu, id est everrentur, eradentur; Chaldaeus, direptores eradicabuntur ex ea; Vatablus, funditus evellentur; Syrus, radicitus extrahentur.
Per terram accipe terrenam opulentiam et felicitatem, puta longam, pacificam, prosperam et opulentam vitam in terra: haec enim Judaeis illo aevo a Deo promissa erat, si pietatem colerent, Deuteronom. xi.
Anagogice et maxime sub terra praesenti intelligitur terra viventium, sanctis et electis a Deo promissa et parata in coelo: sic enim, ut nuper dixi, hae promissiones felicitatis terrenae ad litteram accipiendae sunt, quatenus factae sunt Judaeis; sed sub his spiritales adumbratae sunt, quatenus diriguntur ad Christianos. Ita S. Augustinus, lib. IV De Civit. cap. xxxiii: "Hoc, ait, est sacramentum veteris Testamenti, ubi occultum erat novum, quod illic promissa et dona terrena sunt intelligentibus, etc., et quae illis temporalibus significaretur aeternitas, et in quibus Dei donis esset vera felicitas." Nam bona temporalia, ut idem ait in Psal. cv, "ideo nemini conferent veram felicitatem, quia non exstinguunt insatiabilem cupiditatem. Qui enim biberit, ait, ex hac aqua, sitiet iterum," Joan. cap. iv. Unde Beda et Hugo per terram accipiunt Ecclesiam tum militantem, tum beatam et triumphantem. Porro novae auctor Catenae Graecor. per terram accipit aetherem, in quo quasi in terra post mortem mites et sancti habitant, ut inde in die judicii transferantur in coelum ad videndum Deum: "In illa namque, ait, mansueti velut in tabernaculis aetatem agunt, in ipsum coelum deinde aliquando assumendi, ut appareant vultui Dei." Videtur ergo auctor hic sentire animas justorum post mortem quiescere in aethere, nec videre Deum ante diem judicii, quo transferrentur in coelum. Verum hic est error accedens ad errorem Chiliastarum, qui censebant sanctos in hoc mundo regnaturos cum Christo per mille annos, ac deinde transferendos in coelum, de quo dixi Apocal. xx, 4. Pejus Aben-Ezra: Pii, inquit, terrae haereditatem adipiscentur in futuro saeculo. Haec enim est fides et spes judaizantium, qui sub suo Messia non nisi terrae bona exspectant, coelestium ignari.
Nota to haereditabunt ex Symmacho: significat enim terram tum praesentem, tum futuram in coelis, solis justis et sanctis deberi jure quasi haereditario, utpote filiis Dei, cujus est terra et plenitudo ejus. Unde illud: "Fideli totus mundus divitiarum est." Impii ergo dum terram occupant jure non suo, etsi non injuste, certe inique eam occupant: invadunt enim haereditatem Dei et filiorum Dei, cujus ipsi sunt inimici et hostes: quocirca quasi iniqui possessores ipsi ex ea non tantum auferentur, sed stirpitus exscindentur, et eradicabuntur, ut nulla eorum supersit prosapia, fama vel memoria. Hoc apud Judaeos Deus faciebat communiter; apud Christianos vero permittit impios ad tempus terra frui, sed in fine vitae eos omnino ab ea abradit, et in tartara deturbat. Rursum to abradentur et exscindentur significat impios invitos, et magno dolore ac cruciatu a terra auferri et evelli, utpote illi toto corde affixos, nec habentes coelestium spem; cum ex adverso sanctis terra sit exsilium, coelum patria, ideoque e terra in coelum migrare desiderent. Alludit ad Job cap. xviii, vers. 17: "Memoria illius pereat de terra, etc. Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum. Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus."
Quod de injusta vel iniqua impiorum possessione terrae dixi, intellige ethice et moraliter, non juridice et civiliter. Juridice enim impii aeque et juste sua possident. Quocirca merito in Concilio Constantiensi, sess. viii, inter alios errores Joannis Wiclef damnatur iste ordine 45: "Nullus est dominus civilis dum est in peccato mortali." Deus enim impiis hoc jus et dominium concedit, esto ipsi id non mereantur. Unde ethice verum est illud: "Divitiae et opes sunt patrimonium virtutis," quia virtus idipsum meretur et saepe reipsa acquirit, ut rite illud administret et distribuat. Ratio a priori est, quod dominii et jurisdictionis fundamentum sit, non gratia divina, quae per peccatum mortale tollitur, sed jus naturae et gentium, atque consensus hominum respiciens bonum reipublicae politicum, qui saepe dominium, imo principatum, hominibus impiis, etiam infidelibus attribuit. Si enim impii ejus essent incapaces, magna sequeretur reipublicae confusio et perturbatio per bella et seditiones. Vide inter alios Gregorium de Valentia, cap. ii, vers. 2, tractat. De Justitia, disp. v, Quaest. iv, puncto 2.