Cornelius a Lapide

Proverbia XXXI


Index


Synopsis Capitis

Salomon recenset monita sibi a matre data de cavendo vino et mulieribus, deque sectanda beneficentia et justitia. Inde, vers. 10, in matris gratiam et laudem, mulierem fortem et strenuam, ac in ea matrem matrisque dotes depingit et celebrat.


Textus Vulgatae: Proverbia XXXI:1-31

1. Verba Lamuelis regis. Visio, qua erudivit eum mater sua. 2. Quid, dilecte mi, quid, dilecte uteri mei, quid, dilecte votorum meorum? 3. Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. 4. Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas, 5. et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. 6. Date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo: 7. bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius. 8. Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt: 9. aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem. 10. Mulierem fortem quis inveniet? procul, et de ultimis finibus pretium ejus. 11. Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. 12. Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae. 13. Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. 14. Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. 15. Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. 16. Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam. 17. Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. 18. Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus: non exstinguetur in nocte lucerna ejus. 19. Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. 20. Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. 21. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. 22. Stragulatam vestem fecit sibi: byssus et purpura indumentum ejus. 23. Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae. 24. Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. 25. Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. 26. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus. 27. Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. 28. Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt; vir ejus, et laudavit eam. 29. Multae filiae congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. 30. Fallax gratia, et vana est pulchritudo; mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. 31. Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera ejus.


Versus 1: Verba Lamuelis regis. Visio, qua erudivit eum mater sua

1. Verba Lamuelis regis. — Sicut Salomon cap. praeced., in hoc sapientiae quasi symposio, inducit Agurem loquentem elegantiae causa, et tamen in Agure ipse loquitur Salomon: sic hic inducit Lamuelem interloquentem, et tamen in Lamuele non alius loquitur quam Salomon. Sic Plato in suis dialogis inducit Protagoram, Socratem, Cratylum, et alios interloquentes, et tamen in iis non alius loquitur quam ipse Plato. Sic hodie multi scribunt libros et dialogos, in quibus inducunt loquentes Philotheum, Philotimum aliasque personas veras, vel fictas, ut ex earum significato vel analogia libri argumentum et scopum indicent, itaque suavius in animos legentium influant.

Ergo « verba Lamuelis, » id est Salomonis; ita omnes Hebraei, Graeci et Latini: nec enim ullus alius apud Hebraeos vel exteros invenitur rex, qui dictus sit Lamuel. Theodotion vertit, verba Rebuel, quia lamed subinde commutatur vel depravatur in litteram resch.

Quaeres, cur Salomon vocatur Lamuel? Respondeo: Variae sunt analogiae et causae, ob varia Lamuelis etyma. Primo enim Baynus censet Lamuel idem esse quod lemo el, id est cui est Deus; R. Salomon vero autumat Lamuel idem esse quod לאל leel, id est Dei vel Deo: Salomon enim fuit Dei quasi peculium, imo filius, unde typus fuit Christi ex se nascituri. Hinc de utroque dicitur a Deo: « Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, » II Reg. vii, 14. Rursum Salomon a puero Deo fuit addictus, dicatus et consecratus; unde ab eo per Nathan vocatus est Jededia, id est amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus, » II Reg. xii, 25. Sic rex Melchisedech, Gen. xiv, vocatur sacerdos leel elion, id est Dei Altissimi, scilicet consecratus Deo omnipotenti; el enim significat Deum qui potens est per essentiam et omnipotentiam, ita ut ab eo omnis potestas, vis et robur hominum, Angelorum et creaturarum omnium, ceu radius a sole dimanet: sic ut hoc nomine omnis creatura arctissime Deo obstricta sit ad eum amandum, colendum, gratias agendum, invocandum, omnibusque corporis et mentis viribus serviendum.

Secundo, Syrus Lamuel decurtans vertit muel, sicut Galli decurtantes nomen Emmanuel dicunt Noel: unde diem natalem Christi vocant Noel. « Verba Muelis Regis Prophetae, » ait Syrus. Jam Muel dicitur quasi מאל meel, id est a Deo, scilicet electus, evectus et consecratus rex, regum omnium potentissimus, ditissimus, sapientissimus. « Verba Lamuelis » ergo, hoc est verba ejus, qui a Deo creatus sit rex. Ita R. Levi.

Tertio, « Lamuel » alii dici censent quasi למוד אל lemud el, id est doctus a Deo, ut littera daleth durior euphoniae causa elidatur: Salomon enim sapientiam a Deo infusam accepit, quam hic depromit. Unde Septuaginta pro דברי dibre, id est verba, legentes דברי debarai, id est verba mea, vertunt: Verba mea profecta sunt a Deo, quae velut oraculum didici a matre mea. Ita Auctor Catenae Graecor.

Quarto, Lamuel vel lamoel, uti vocatur vers. 4, dici potest quasi לעמו אל lemmo el, id est cum illo est Deus: unde postea filius ejus Christus, qui ei in regno Israelis, id est Ecclesiae fidelium, successit, dictus est Emmanuel, id est nobiscum Deus, Isaiae vii; ita Aben-Ezra. Sic Salomon cap. praeced. vers. 1, vocatus est Ithiel, id est eum quo est Deus. Ita Beda, Lyranus et alii. Hinc Lamuelis nomen alludit ad id quod Nathan propheta dixit Davidi: « Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, III Reg. i, 37; et ad illud Angeli ad Gedeonem: « Dominus tecum, virorum fortissime, » Judic. vi, 12. Hoc etymon, aeque ac illo primo loco recensitum, valde est plausibile.

Quinto, alii Lamuel censent componi ex אם em et אל el, q. d. Cui in matrem fuit Deus; Salomonem enim Deus amavit, instruxit, evexit, quasi mater.

Sexto, Jansenius censet Lamuel esse deflexum a Salomon, ac significare ipsi Deus, vel cum ipso Deus. Unde Aquila vertit, verba Lammun, id est Salomon. Omissa est enim prima littera S, et additum est nomen Dei el; et videri potest hoc nomen matrem ei tribuisse, postquam videret Deum esse cum eo: quoniam in verbis matris nomen hoc ponitur, ut quae prius vocavit eum Salomonem, nunc omissis quibusdam et quibusdam additis, vocaverit eum Lamuel. Dicuntur autem verba subjuncta esse verba Lamuelis, cum mox dicat esse verba matris suae, sive quod sint ab ipso descripta, sive quod ad ipsum pertineant, tanquam ad ipsum peculiariter a matre dicta.

Denique Lamuel alludit ad Samuel. Sicut enim Samuel dictus est quasi a matre Anna sterili « postulatus » et « impetratus » « a Deo, » I Reg. i, 20: sic Salomon dictus est Lamuel, quasi datus a Deo Deoque dicatus. Rursum Salonius Lamuel vertit, in ipso Deus, quia Salomon fuit typus Christi, in quo « plenitudo divinitatis habitavit corporaliter, » Coloss. ii, 9. Hugo censet quod Salomon infans vel parvulus, a matre unice cum diligente ex deliciis amoris, ficticato nomine vocatus sit Lamuel, uti pueri a matribus inflexo paulisper nomine proprio, alio vicino deliciose compellantur. Aben-Ezra censet nomen Lamuel a matre cum his monitis datum Salomoni post mortem patris Davidis, cum in ipsam tota filii cura recumberet, ut eum formaret ad regnum: regendi enim dat praecepta, ac proinde Salomoni non parvulo, sed grandiori, et jam proxime regnaturo a matre illa data videntur.

Visio qua erudivit eum mater sua. — Pro visio hebraice est משא massa, id est onus; Aquila, pondus; Symmachus, assumptio; S. Ambrosius ad Virgines, admonitio; Chaldaeus, prophetia et correptio, qua erudivit eum mater sua.

Hebraei, quos sequitur Arboreus et Dionysius, tradunt haec a Bethsabee matre Salomoni per correptionem dicta fuisse, eo quod ille prima die nuptiarum cum filia Pharaonis, qua et templum dedicatum esse aiunt, cum largius genio vinoque indulsisset, totam noctem audiendis organis ceterisque musicis instrumentis insomnem transegisset: ex quo postridie, ad horam usque quartam diei somnum cepit, quo factum fuerit ut usque in horam diei quartam, praeter morem rejecta et dilata fuerit oblatio sacrificii jugis, quod ex lege primo mane offerri debebat, eo quod ipse templi claves sub cervicali suppositas haberet. Unde amanter, sed acriter matrem corripuisse eum ceu filium, dicendo: « Quid dilecte mi? » etc., q. d. Quid tuis, o fili, voluptatibus adeo indulges, ut eis divina officia postponas? Verum haec fabellam redolent, et Judaeorum somnia videntur.

Quaeres, cur haec Bethsabee matris Salomonis instructio et admonitio ad filium vocetur « visio, » id est prophetia. Respondeo: Varii varias dant causas: Prima est, quod vera et certa, aeque ac gravis et pia sit instar prophetiae, ut sit catachresis. Ita Vatablus. Secunda, quod Bethsabee videns Salomonis complexionem, indolem et mores in gulam et veneram proclives, conjectaret id quod evenit, scilicet Salomonem fore mulierosum, vinolentum et voluptuarium, ideoque haec ejus vitia, cujus jam indicia cernebat, castiget. Conjectores enim vocantur divini, et conjectare subinde vocamus divinare vel prophetare: quia conjector idem facit quod Propheta, nimirum attingit et praedicit id quod verum est, licet Propheta id faciat ex revelatione divina, conjector ex sagacitate et indiciis naturalibus. Tertia, quod Bethsabee haec acceperit a Nathan, qui vere erat Propheta: Nathan enim haec videtur suggessisse matri, ut iis imbueret Salomonem. Ita Cajetanus.

Quarta, quod matres et patres filiis sint quasi Dei vicarii, et, ut ait Plato, lib. XII De Legibus, « Dei simulacra, » imo dii quidam terrestres; quare eorum monita et consilia ea reverentia et observantia a filiis excipienda sunt, quasi essent Dei oracula, ut vertunt Septuaginta. Itaque ea se haec a matre excepisse testatur hic Salomon. Ita Baynus.

Quinta, propria et genuina, est quod Bethsabee haec dictarit Salomoni ex instinctu Spiritus Sancti: illo enim afflata velut prophetissa haec dixit et docuit Salomonem. Id patet ex eo quod haec ejus monita sint pars Proverb., id est Sacrae Scripturae, ideoque fide divina credenda quasi verba Dei et Spiritus Sancti, idque non tantum quatenus referuntur a Salomone, sed etiam quatenus dicta sunt a matre. Salomon enim verba non sua, sed matris refert in suum hunc sacrum et Canonicum Proverb. librum, eaque vocat visionem, id est doctrinam per revelationem a Deo acceptam, puta oraculum Dei. Movit enim Spiritus Sanctus mentem et os Bethsabee ad hoc eloquendum, quia praevidebat Salomonis in mulieres et vina prolapsum, ideoque cum praemonendo praecavere volebat. Sic omnes scriptores hagiographi vocantur Prophetae, et quaelibet S. Scriptura, etiam historialis et ethica, a S. Petro, epist. II, cap. i, 20, vocatur « prophetia, » id est revelatio rei arcanae, sive oraculum Dei. Nam, ut ait Philo, lib. De Praem. et poenit.: « Propheta est interpres Dei dictantis oracula. » Addunt Baynus, Jansenius, Pineda et alii Bethsabee vere proprieque fuisse prophetissam, ac ex revelatione Dei praevidisse Salomonis ruinam, ideoque tam sollicite de ea hic filium praemonere. Vide Pinedam, lib. I De Reb. Salomonis, cap. iv, num. 8 et seq., ubi docet Bethsabee post adulterium cum Davide poenitisse, fuisseque feminam probam et Deum timentem, ideoque vocari ancillam Dei: « Deus, inquit Salomon Sapient. ix, 5, patrum meorum, quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae. » Porro Bethsabee hic monet Salomonem de quatuor rebus ipsi maxime necessariis: primo, ut caveat a mulieribus; secundo, ut caveat a vino tam ipse, quam omnes proceres; tertio, ut in afflictos sit clemens et liberalis; quarto, ut justitiam praesertim pauperum tueatur.

Mystice, Beda per matrem accipit Dei gratiam,


Versus 2: Quid, dilecte mi? Quid, dilecte uteri mei? Quid, dilecte votorum meorum?

2. Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum? — Hebraice, quid, fili mi? quid, fili uteri mei? quid, fili votorum meorum? Chaldaeus, quale vae, fili mi, vae, fili uteri mei, vae, fili votorum meorum? q. d. Magnum vae, id est magnus dolor, magna pernicies tum praesens, tum aeterna tibi, o fili, imminet, si sequaris vina et mulieres, in quas te proclivem video. Septuaginta, quid, fili, servabis? quid? dictiones Dei; primogenite, tibi dico, fili: quid, fili mei ventris? quid, fili mearum orationum? Syrus, vae, fili mi. To quid ter repetitur ad pathos, ut mater vehementiam amoris sui filio indicet, ac haec documenta vehementer ei commendet et inculcet. Supplendum est hic verbum aliquod: hoc enim desideratur, quod varii varie supplent. Sunt ex Hebraeis, inter quos est R. Levi, qui putant hanc fuisse matris responsionem, quae, rogata a filio post mortem patris ut aliquid ab eo peteret, respondit: Quid, fili mi, et quid, fili uteri mei, non quem educavi, ut filia Pharaonis educavit Moysen, sed quem peperi; quid petam nisi ut ne des mulieribus fortitudinem tuam? Alii tum tandem putant matrem his verbis usam erga filium, cum videret eum multas accipere uxores, praesertim alienigenas; sed cum hanc admonitionem et correptionem matris tanquam prophetiam proponat nobis, melius intelligimus etiamnum puerum his verbis fuisse instructum Salomonem a matre, tanquam divinante qualis futurus esset, quod ad amorem mulierum spectat. « Quid, fili mi, et quid, fili uteri mei? » Supplendum est aliquid. Quid, fili mi, cogitas, vel quem animum habes in me quae portavi in utero, quae pro te vota feci? Alii sic: « Quid, fili mi? quid, fili uteri mei? » supple facis, qui multiplicas tibi uxores, et tantopere deditus es amoribus mulierum? Alii sic: « Quid, fili mi, » supple petam abs te? Quid, inquam, petam, quae gestavi te in utero meo, quod te nutriverim et educaverim? Mihi magis arridet, ut ad ea quae sequentur referantur hae interrogationes, ut sit sensus: Quid, fili mi, et quid, fili uteri mei, potissimum te admoneam pro maximo quo te prosequor amore; quid a te petam vel exigam ut facias? utique non aliud, quam id quod subjungo: « Ne dederis mulieribus substantiam tuam, » etc.

Unde Auctor Catenae Graecor., juxta Septuaginta sic clare vertit, quid, fili, quid tandem custodies, nisi sermones Dei? quid, fili primogenite (te enim compello), quid fili uteri mei? quid, fili votorum meorum, aliud te moneam quam ne mulieribus dederis divitias tuas?

Quid, dilecte mi? — Pro dilecte hebraice est בר bar, quod primo, Septuaginta vertunt, fili; bar enim chaldaice significat filium. Secundo, bar (unde beri) hebraeum derivatur a ברר barar, id est mundus, purus, electus, dilectus fuit; unde vertunt, quid, munde, pure, electe, dilecte mi? q. d. Tu, Salomon, adhuc innocens es, purus et mundus: quid ergo commendabo tibi aliud, quam ut talis per sobrietatem et castitatem permaneas? Cave igitur ne te cum mulieribus coinquines, ut puritatem et innocentiam puerilem deperdas, eamque cum libidine et scortatione commutes. Rursum tu es dilectus et electus a Deo in regem Israelis; vide ergo ut eum diligas amore spiritali, et caveas ab amore contrario, puta carnali mulierum. Septuaginta vertunt, quid, fili mi primogenite? Fuit enim Salomon primogenitus Davidis ex Bethsabee, quae plures alios post Salomonem filios Davidi peperit, uti ostendit noster Pineda, lib. I De Rebus Salom. cap. viii. Rursum primogenite, id est specie, pulchritudine, prudentia et ceteris omnibus ornate, et secundum mea vota ad tantam eminentiam evecte, ideoque prae ceteris dilecte. Ita Auctor Catenae Graecor.

Quid, dilecte uteri mei? — Solent matres ut delicias amoris filiis ostendant, iisque ipsos urgeant ad sibi obtemperandum, refricare dolores, fastidia, metus et pericula, quae pro ipsis per novem menses sustinuere, cum eos utero gestarunt. Ita mater Machabaeorum: « Fili, inquit, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi, et alui, et in aetatem istam perduxi, II Machab. vii, 27. Rursum noster Pineda, lib. I De Rebus Salomonis, cap. vi, censet per uterum, non tantum conceptum et partum, sed et lactationem notari, q. d. Ego te utero meo concepi et genui; ego quoque in sinu meo quasi ad pectus et uterum continue te gestavi, lactavi, fovi, nec te aliis lactandum dedi, ut faciunt nonnullae nobiles et delicatae matres; sed ipsa e meis visceribus, meo sanguine, puta meo lacte te alui, ut totus quantus quantus es, meus sis in solidum, nullamque substantiam, carnem et sanguinem nisi meam possideas: quare par est ut pariter haec mea monita tua facias, tuaeque menti penitus inscribas.

Quid, dilecte votorum meorum? — Vota hic primo, accipi possunt desideria, q. d. O fili exoptatissime, quem omnibus votis et desideriis concupivi, cujus bonum totis animae medullis opto et desidero? Ita Vatablus et Jansenius. Secundo, Baynus et Cajetanus, q. d. O fili tot votis et desideriis expetite, tot suspiriis et lacrymis a Deo postulate, ut sis minus desideriorum meorum filius quam uteri mei, utpote quem animo magis quam corpore enixa sum! Audi ergo haec mea, quae adeo de tua salute sollicita sum, extrema monita et vota. Tertio, Beda legit: « Quid, electe votorum meorum? » q. d. O fili electe et evecte jam ad regnum, quod ego omnibus votis tibi desideravi et procuravi! Quarto, « votorum, » scilicet pro quo multas preces et vota Deo nuncupavi, ut juxta promissa Dei feliciter nascereris, felicius educareris, felicissime regnares. Ante nativitatem enim Deus promiserat Davidi ex Bethsabee filium, cui nomen futurum erat Salomon, eique regnum, opes, gloriam omniaque bona destinarat, ut patet II Reg. vii; Bethsabee ergo orabat et vota nuncupabat, ut Deus sua haec de Salomone promissa exhiberet et compleret. Quinto, nonnulli censent Bethsabee fuisse sterilem, ideoque per preces et vota obtinuisse a Deo per miraculum fecunditatem et nativitatem Salomonis. Ita Rupertus in cap. II Matth.: « Septem matres, ait, fuisse steriles Sacra Scriptura memorat, Saram et Rebeccam, Rachel et eam quae peperit Samson, Annam matrem Samuelis, Bethsabee quae fuit mater Salomonis, et Elisabeth quae peperit praecursorem Domini; qui ex istis nati fuerunt, magni fuerunt, et in plerisque (ut jam dictum est) admirabiles quasdam similitudines Domini praetulerunt de virginitate nascituri, quae naturaliter sterilis est et non parit, videlicet Isaac et Jacob, Joseph et Samson, Samuel, Salomon et Joannes. » Verum id recte refutat noster Pineda loco citato cap. vii. Nam ex Scriptura liquet Bethsabee illico ex adulterio Davidis concepisse prolem: ergo naturaliter erat fecunda; nam quis dicat Deum adulterae sterili, in ipso adulterio fecunditatem per miraculum concessisse? Sic enim visus fuisset Deus adulterium probare, illique cooperari: quod ergo dicitur ipsa « sanctificata ab immunditia, » intellige quod purificata fuerit a sordibus menstrui, a quibus lege veteri et Evangelica purificantur puerperae. Sexto, idem Pineda, quem sequitur Salazar, censet Bethsabee cum videret prolem, quam ex adulterio Davidis conceperat, illico morte a Deo percussam, fuisse perculsam, ac metuisse vehementer ne pari modo secundus filius, puta Salomon, simili nece feriretur, ideoque pro ejus vita sollicitam preces et vota nuncupasse: qua de causa, inquiunt, illum filium votorum suorum appellat, id est, quem non solum ex utero editum pepererat, sed in dies etiam votis ac precibus quodam modo reparturiebat. Huc spectat lectio Septuaginta qui habent, quid, fili mearum orationum? Itaque Salomon orationum filius dicitur, sive quia precibus illum mater a Deo obtinuit, sive etiam quia editum jam in lucem mater precibus a praecoci morte vindicavit, sive etiam quia regnum, sapientiam et probos mores eidem mater precibus suis exoravit. Quapropter affirmare licet orationem una cum Bethsabee Salomonis matrem fuisse, aut etiam commatrem: sic enim in homil. De Anna et Samuele S. Chrysostomus asserit orationem in procreando, alendo et educando Samuele Annae commatrem exstitisse.


Versus 3: Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges

3. Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. — Hebraice, ne dederis mulieribus robur tuum, et vias tuas ad delendos reges; Chaldaeus, ne dederis mulieribus fortitudinem tuam, et vias tuas filiabus regum; Septuaginta Vaticani, ne dederis mulieribus substantiam tuam, et mentem tuam, et vitam in seram consilii mutationem; Complutensis et Regia aeque ac Theodotion, sis usrausheau, id est in paenitentiam. Pro substantiam hebraice est חילך chelecha, id est robur tuum, vel virtutem tuam; Aquila, Symmachus, et Theodotion, pecunias tuas: in his enim robur suum constituunt divites; Septuaginta, opes tuas.

Igitur primo, per substantiam accipias opes, q. d. Ne opes tuas, o Salomon, profundas in mulieres; meretrix enim est abyssus et vorago, quae opes quantumvis magnas et regias vorat et sorbet. Secundo, « ne dederis substantiam, » id est robur, carnem et sanguinem tuum mulieribus: libido enim et fornicatio exhaurit corporis vigorem, spiritus et sanguinem, illudque emaciat et consumit, imo lue venerea multisque morbis inficit et conficit, ut dixi cap. v, vers. 9 et sequentibus.

Sensus ergo est, q. d. Noli, o fili mi, mulierum potentum contagio integerrimas regis vires, atque amplissimas regni tui opes delere et exstinguere. Vera fuit vates Bethsabee; vero enim praesagio divinavit Salomonis per mulieres lapsum et exitium. Porro pro divitias Hebraea et Chaldaea habent, vias tuas ad delendos reges. Primo et genuine, q. d. Ne ineas illas vias, hoc est, ne capessas illas actiones, quibus enervari, deleri et perdi solent reges; actiones hae sunt fornicationes, comessationes, ebrietates, profusiones opum aeque ac virium in meretrices et mulieres. Hae enim regibus adimunt robur mentis et corporis, judicium, prudentiam, sanitatem, aeque ac aerarium exhauriunt, ut sumptus ad rempublicam tuendam necessarios non habeant, fiantque inopes, ignavi, viles, imbelles et contemptibiles, quae certa est pernicies regum et regnorum, dum reges voluptatibus dediti regnum negligunt, regnique opes in suas delicias et luxurias absumunt. Unde Chaldaeus vertit, ne des vias tuas filiabus regum, ut copuleris amore carnali filiabus principum, praesertim regum vicinorum Chananaeorum, quod lege a Deo vetitum est, uti reipsa immemor hujus moniti materni, eis copulatus est Salomon cum gravi sua culpa aeque ac poena, III Reg. xi, 1.

Syrus, ne des vias tuas cibis regum. Ergo vetat gulam et libidinem, quibus se dedere solent reges, qui opibus regiis ad luxum et licentiam carnis abutuntur. Hoc enim hemistichium pendet a priori: « Ne dederis mulieribus substantiam tuam, » illudque inculcat et exaggerat ostendendo ejus effectus et damna, scilicet quod mulieres perdunt regum opes, famam, dignitatem, robur et vitam. Ita Hebraei, Beda, Jansenius, Baynus et alii. Exempla sunt in Davide, Samsone, Sardanapalo, Hercule et ipso Salomone: hisce enim mulieres ademerunt sapientiam, sanctitatem, robur, vigorem omneque decus: imo eos effeminarunt, hostibusque prodiderunt et perdiderunt.

Secundo, alii, q. d. Noli, o Salomon, tuas opes et vires profundere in mulieres, ne hoc tuo exemplo deleas et perdas reges, regumque ac tuos imprimis, proceres et consiliarios, ut illi pariter sua in meretrices profundant. Potens enim est regis exemplum: illud enim subditi et proceres intueri et imitari solent.

Tertio, alii censent hic diversum a praecedenti, novumque esse monitum de colenda pace cum vicinis, q. d. Noli, o Lamuel, bellum movere vicinis regibus, ut eos evertas, et regna eorum in te transcribas: hoc enim superbum et injustum est; sed potius stude paci et amicitiae, ut quiete et diutine regnes, sisque uti nomine, ita reipsa Salomon, id est pacificus. Hoc enim sapiens pacis consilium dedit Bethsabee Salomoni, ne in belli molestias et damna tam se, quam reges gentesque vicinas conjiceret. Idque secutus Salomon regnum effecit pacificum, opulentum et fortunatum.

Porro Septuaginta vertunt, ne dederis mentem tuam et vitam in seram consilii mutationem, vel, ut habet Auctor Catenae Graec., ne mentem vitamque tuam ei studio mancipes, cujus postea te paeniteat, quod fiet, si opes viresque tuas in mulieres prodigas, uti praeccessit. Qua ratione haec versio consentiat cum Hebraeo, non satis liquet. Aliqui sic adaptant: Septuaginta, inquiunt, ex Hebraeo verterunt, ad delendum reges, id est ad deletionem et oblitterationem regum, q. d. Ne vias illas et vivendi rationes ineas, quae cogunt reges stylum vertere, id est sententias et consilia mutare, ut sit metaphora ab his, qui quod semel in tabulis exararunt, converso stylo detergere et delere coguntur. Alii censent Septuaginta more suo Hebraea non verbotenus, sed quoad sensum paraphrastice reddidisse: alibi enim non raro magis paraphrasten quam interpretem agunt. Verior ratio est, quod Septuaginta per מלכין melachin, id est reges, intellexerunt consilium, q. d. ad delendum consilium, hoc est, ad seram consilii mutationem. Unde mox subdunt: Cum consilio omnia fac; de quo mox plura.


Versus 4: Noli, o Lamuel, noli regibus dare vinum

Pro nullum secretum hebraice est לרוזנים lerozenim, id est, principibus ne des siceram. Hebraeum enim אין e valet אין en, id est non, ait Aben-Ezra et ceteri. Videtur Noster in Hebraeo legisse ולא velo rozenim, id est, quia non secretarii, scilicet sunt, ubi est ebrietas; unde vertit, quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas. Rozenim enim secretarios et secretorum scrutatores significat, ut patet Isaiae xl, 21. Ita Jansenius.

Quaeres, cur Septuaginta pro: Noli regibus dare vinum, vertant, cum consilio omnia fac? Hebraeum enim melachim significat reges, non consilium. Respondeo: Hebraeum melachim, id est reges, significat quoque consilium, et מלך melach, id est regnare, significat quoque consulere, eo quod vere regnare sit consulere reipublicae, sive cum consilio et prudentia rempublicam gubernare. Unde rex idem est qui consultor et prudens gubernator, uti multis ostendi Daniel. iv, 24, juxta illud S. Basilii apud Antonium in Melissa, part. II, cap. 1: « Proprium est regis iis quibus praesit prospicere. Regnum est legitima praefectura. » Idque plane hic et Eccle. ii, 12, significant Septuaginta dum pro melachim, id est reges, vertunt consilium; quare pro אל al, id est non, legerunt אל el, id est ad, cum. Unde apposite vertunt, cum consilio omnia fac, et cum consilio vinum bibe, puta sobrie, parce et moderate, quantum sanitas mentis et corporis requirit, q. d. Cave, o fili mi, Salomon rex, a mulieribus aeque ac a vinolentia, quia utraeque auferunt consilium maturamque deliberationem et prudentiam quae in rege ad sapienter regendum requiritur vel maxime, juxta illud Osee iv, 11: « Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor, » uti pluribus ibidem ostendi. Atque hac de causa in regibus majora sunt peccata et culpae quam in plebeiis, quia scilicet impediunt sanum consilium, quod summe regibus ad recte regendum est necessarium, uti docet D. Thomas, II II, Quaest. cxlix, art. 4 in corp. Unde Auctor Catenae Graec. sic Septuaginta explicat, q. d. Vino potius et crapulae tu imperes, quam imperium illorum subeas; nam si isthuc feceris, ab honesto quod natura vel ratio dictat, non facile excides. Occuperis autem circa verae vitis vinum, hoc est circa divinarum Scripturarum interpretationem, rerumque natura constantium considerationem, magnoque judicio et mentis deliberatione in ea incumbas.

Hinc patet sensus Vulgatae versionis: « Noli regibus, o Lamuel, dare vinum; » quae verba prima fronte videntur non Salomoni interdicere vinum, sed jubere ut Salomon aliis regibus vinum interdicat. Verum hic sensus parvagus est, imo absurdus. In Judaea enim unus duntaxat rex erat Salomon: apud Gentiles vicinos, plures quidem erant reges, sed his vino interdicere nequibat Salomon. Hinc nonnulli censent matrem hic suggerere Salomoni, ne regibus, id est praefectis, judicibus et consiliariis suis permittat vinum, ut sobrii sana dent consilia, eaque servent secreta, ac rempublicam sapienter administrent. Verum, cum mater hic instruat Salomonem, ceteraque monita ad ipsummet dirigat, hoc quoque ad ipsum dirigere non est dubium. Sensus ergo est, q. d. Noli regibus, id est tibi ipsi, o fili mi Salomon, qui es rex, tuisque regiis consiliariis (qui melachim quoque, id est reges, vocantur; regnare enim est consulere reipublicae ut paulo ante dixi) dare vinum, scilicet in magna copia, ut fiant temulenti, vinolenti vel ebrii: nam vinum moderate sumptum acuit ingenium, consilium et sapientiam ad recte gubernandum. Est euphemismus: festive enim et decore, honoris causa Salomoni loquitur mater non in secunda, sed in tertia persona more veterum Hebraeorum, quem hodie prae ceteris nationibus Germani sequuntur, qui, dum viris honoratis loquuntur, non dicunt in secunda persona: Domine, facito hoc vel illud; sed in tertia: Dominus faciat hoc vel istud. Odiosum enim et rusticum est tuizare, et dicere: Tu, o rex vel princeps, abstine vino.

Hunc esse sensum liquet ex Hebraeo, ex quo sic passim vertunt: « Non est regum, o Lamuel, non est regum vinum, » hoc est, non est tuum, o Salomon, qui es rex, indulgere vino, sed vacare sapientiae et sapienti Israelis gubernationi. Unde et quod Noster subdit in plurali: « Ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, » Hebraea efferunt in singulari: « Ne forte bibat, et obliviscatur statuti, » id est, ne forte bibas tu, o rex fili mi Salomon, et obliviscaris statuti, scilicet praecepti, et juris divini vel humani.

O Lamuel, — Tacite hic Bethsabee aliam dat causam, cur Salomon ceterique reges abstinere debeant a potatione, quod scilicet sint Lamueles, id est vicarii Dei in terris, cum quibus et in quibus est, imperatque et gubernat Deus. Deus autem plane exsors carnis, utpote purus spiritus, horret vinolentos et ebrios. Ebrietas enim facit iracundos et furiosos instar daemonum. Unde S. Augustinus, serm. 24, eum vocat « daemonem blandum; » S. Chrysostomus, hom. 1 ad Popul.: « Ebrius, ait, daemon est voluntarius. » Rursum S. Basilius, homil. 16 De ingluvie et ebrietate: « Ebrietas, ait, non suscipit Dominum, Spiritum Sanctum depellit; nam ut fumus fugat apes, sic crapula fugat dona Spiritus Sancti. »

Idem a Salomone didicit Plato, qui, lib. III De Republ.: « Ab ebrietate itaque, ait, omnibus diximus abstinendum; sed tamen cum alii, tum maxime custodi non conceditur, ut ebrietate gravatus ubi terrarum sit nesciat. Nempe ridiculum esset custode indigere custodem. » Custodem vocat principem, quia principis est instar custodis vigilare, et ab hostibus ceterisque malis custodire subditos. Et Solon, qui Atheniensibus hanc tulit legem: « Princeps, si deprehendatur ebrius, morte mulctetur. » Item Alexander ab Alexandro, lib. III, cap. xi, tradit apud Indos lege similiter cautum ut concubina, vel alia quaelibet mulier, regem temulentum occidens, hoc donaretur munere, ut successori nuberet. Exemplum est in Alexandro Magno, qui ex temulentia Clitum sibi charissimum et fidissimum occidit; de quo S. Augustinus, Exhort. ad sacras virgines: « Innumerabiles quidem, ait, jugum dominationis diu recusantes, vinolentia in alienum redegit arbitrium: Alexander omnium victor a vino victus est. »

Quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. — Haec est prima ratio expressa, ob quam Bethsabee Salomoni et regibus interdicit vinum, quod scilicet vinolentia detegat arcana eorum consilia, quo fit ut tumultus, seditiones et bella concitentur. « Quod enim latet in mente sobrii, hoc natat in ore ebrii. » Quocirca ad hunc Salomonis locum alludens S. Augustinus, hom. ad sacras virgines: « Ebrius, ait, vultu dejecto supinus accumbit, et nullo alio cogente praeter vinum cordis sui arcana patefacit, et amicorum commissa secreta in medium producit. » Pondera illud: « Nullo alio cogente praeter vinum, » q. d. Vinum ad proditionem secreti ebrium non tam agit, quam cogit.

Nimirum « speculum formae est aes, animi autem vinum, » ait Aeschines apud Maximum, serm. 30. Hac de causa nonnulli principes solent inebriare eos quos suspectos habent, ut ab ebriis expiscentur et extorqueant arcana eorum consilia. Nam, ut ait Plato in Symposio: « Vinum et cum pueritia, et sine pueritia veridicum est. » Hinc illud Poetae: « Et vino tortus et ira. » Torquentur enim quodam modo homines vino et ira, potique et irati arcana sibi commissa interdum enuntiant. Ita, ode 21, III, Horatius canit: Tu lene tormentum ingenio admoves Plerumque duro; tu sapientium Curas, et arcanum jocoso Consilium retegis Lyaeo.

Recte vero Plato, lib. I De Legibus, nullum ait esse tormentum minus sumptuosum, minusque noxium ac periculosum quam vinum, ad explorandos hominum affectus et mores. Apposite rursum Horatius ad Pisones: Dicuntur reges magnis urgere culullis, Et torquere mero, quem perspexisse laborant. Unde ωμηστής Διόνυσος, id est crudelis Bacchus, Graecis dicebatur, non tam quia olim vivi homines ei sacrificarentur, quam quod excruciet qui sese illi dicarunt, id est ebrios. Et Διόνυσος dictus quasi τον νοῦν νύσσων, id est, mentem feriens, pungens, lancinans, vulnerans. Anacharsis in Convivio apud Platonem ita dormiens decubuit, ut quae procreationis causa natura corpori affinxit sinistra manu, os vero dextra comprimeret, quod bene poti hominis linguam valentiore fraeno existimaret indigere. Quocirca veteres picam Baccho sacram fecerunt dicaruntque, teste Natali Comite, lib. I Mythol. cap. xi. Pica enim est garrula, et quidquid audierit refert. Idem facit ebrius, unde Horatius: Arcanum demens detegit ebrietas. Nam: « In vino veritas. »

Sapienter Seneca, epist. 84: « Quemadmodum, ait, musto dolia ipsa rumpuntur, et omne quod in imo jacet, in summam partem vis caloris ejectat: sic vino exaestuante, quidquid in imo jacet abditum, effertur et prodit in medium. Onerati mero quemadmodum non continent cibum vino redundante, ita ne secretum quidem; quod suum alienumque est, pariter effundunt. » Egregie Ambrosius hanc eamdem vini vim contemplans dixit, lib. De Elia et Jejun. cap. xvii: « Plerique vino utuntur ut equuleo, et quibus tormenta non eliciunt vocem proditionis, eos tentant bibendo, ut patriae statum, salutem civium, defensionis suae prodant consilia. Quis inter cyathos texit quod latere cupiebat? » Cujus rei si exempla quaeras, notum illud M. Crassi. Is enim, ut Dio, lib. li, bellum contra Dacos et Bastarnas exercens, admisit eorum legatos, et convivio satis lauto excepit: qui vino pleni sua omnia consilia denudarunt. Sic etiam Bonosus imperator Barbarorum legatos propinato vino ebrios reddebat, extorquebatque quaecumque vellet, ut ait Flavius Vopiscus. Ebrii enim nullum secretum tegere norunt; imo, et qui retegunt, ebrii sunt censendi: ebrii enim est et insipientis secretum suum aperire, sed maxime extraneo.

Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum. — Iterat to regibus ad pondus et emphasim, q. d. Omnino omnibusque modis reges arcendi sunt a vinolentia, tum quia plane dedecorosum et probrosum est, si rex, cujus est regere regnum, sit ebrius et regatur a vino, tum quia regum est omnia cum ratione, judicio et consilio agere, ut vertunt Septuaginta. Sobrii ergo sint oportet, non ebrii et rationis consiliique impotes.

Alteram rationem cur reges abstinere debeant a vino, dant Septuaginta dum vertunt, potentes iracundi sunt, vinum autem non bibant. Vinum enim accendit iram et bilem, et iracundos agit in furorem. Unde Plato, lib. VIII De Republ.: « Ebrius vir, ait, tyrannicum gerit animum; quin etiam furiosus et extra se positus, non solum hominibus, sed et diis imperare contendit, speratque se id consecuturum. » Ac causam subjicit, quod ebrietas acuit animos et iras, quae pariunt tyrannidem et furorem. Vere Eratosthenes apud Stobaeum, serm. 18 De incontinentia: « Vinum, ait, igni aequalem habet vim ut hominem subierit, quem conturbat ut Libyeum mare Aquilo vel Auster, itaque prodit latentia in mentis recessu, animumque universum concutit. » Tullius Cimber vinolentus erat, ideoque iracundus, et jugi dominique impatiens; quare in Julii Caesaris caedem cum sociis conjuravit, dicens: « Ego quemquam feram, qui vinum ferre non possum? » uti refert Seneca, epist. 84.


Versus 5: Et ne forte bibant et obliviscantur judiciorum

5. Et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. — Hebraice, ne forte bibat, et obliviscatur statuti (juris et justitiae) et mutet judicium filiorum afflictionis. Loquitur mater Salomoni in plurali, et in tertia persona honoris causa, ut dixi, q. d. Ne forte tu, cum tuis consiliariis bibens vinum, fias temulentus, et per temulentiam obliviscaris juris et justitiae, itaque mutes et transvertas causas pauperum. Unde clare Chaldaeus vertit, ne forte bibas, et pervertas rationem tuam, et mutes judicia omnium filiorum pauperis; Septuaginta, ne obliviscantur sapientiae, et recte judicare non possint imbecilles; vel, ut Auctor Catenae Graecorum, ne infirmos ac debiles conterant; Syrus, a regibus cave, vel, ne bibas et obliviscaris investigationis, et obliviscaris judicii filiorum pauperis.

Causa physica est, quod ebrietas mentem sopit, imo mergit et sepelit in vino, ut homo jam sit rationis impos, nec tam homo, quam brutum: quare sapientiae, juris, justitiae, causarum rerumque omnium eum capit oblivio. Fumis enim vini turbatum habet cerebrum, qui species phantasiae obnubilant, confundunt et commiscent, ut pro veris falsa imaginetur, et videre sibi videatur. Causa ethica est, quod ebrietas faciat hominem levem, petulantem, irae et amori obnoxium, ut sopita jam ratione in gratiam amici compotoris, multa promittat et faciat quae juri et honestati adversantur.

Quocirca S. Chrysostomus apud Antonium in Melissa, part. I, cap. xxx: « Illis, ait, qui in ebrietate et luxuria vivunt, dies in caliginem nocturnam vertitur, non quidem exstincto sole, sed mente ipsorum per ebrietatem obfuscata. Ebrietas est rectae rationis alienatio, et delirium, et secundum animam sanitatis perditio. Vinum immodice potum luxuriae fomes est, voluptatum suppeditatio, lues juventutis, animae venenum, rationis exstinctio, virtutis alienatio. » Ibidem Clemens: « Omnis vinosus, ait, inferior est ira, et mente vacuus. » Ibidem S. Basilius: « Vinum a Deo, ait, datum temperantibus donum ad consolationem infirmitatis, lascivientibus nunc factum est instrumentum luxuriae. Ignis ille qui carni ex vino innascitur, fomes fit ignitorum jaculorum inimici: rationem enim et mentem vinum demergit; affectus autem et voluptates, ut oleum flammam, accendit. » Et mox: « Ebrietas daemon est sponte admissus per voluptatem in animos. Ebrietas mater est malitiae, impugnatio virtutis; haec ex forti timidum facit, ex modesto lascivum, justitiam ignorat, prudentiam abolet. Nam sicut aqua repugnat igni, sic immoderatio vini sobriam mentem exstinguit. Ebriorum graves sunt somni, profundi, et suffocationi, imo revera morti vicini; vigiliae vero ipsorum, minus etiam quam somni, sensuum habent; vita enim eis insomnium est, qui cum tunicam non habeant, neque quod in crastinum comedant, regnant tamen, et exercitibus imperant in ipsa ebrietate, et urbes aedificant, et pecunias distribuunt. » Idem, homil. De Jejunio: « Ebrietas, inquit, ut somnum affert mortis germanum, ita vigiliam habet obliviosam somnis assimilem. »

Quocirca Deus sacerdotibus, dum sacris funguntur, vino sub poena mortis interdicit, Levit. cap. x, 9: « Vinum, inquit, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia praeceptum sempiternum est in generationes vestras: et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum: doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus sum ad eos. » Atque hac de causa Nadab et Abiu, quia temulenti pro igne sacro ignem profanum obtulerunt, eodem igne cremati sunt, uti ibidem ostendi.


Versus 6 et 7: Date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo

6 et 7. Date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo: bibant, et obliviscantur egestatis suae (Chaldaeus, detrimentorum vestium), et doloris sui (Septuaginta, laborum suorum; Symmachus, molestiarum suarum) non recordentur amplius, — quamdiu scilicet vinum, vel vis vini in eis fuerit, ait Galatinus, lib. V De Arcanis fidei, cap. vii, ubi pluribus exemplis probat to amplius, vel ultra, non semper aeternam aut longum sed subinde breve tempus significare. Septuaginta, date inebriativum his qui in maeroribus, et vinum bibere his qui in doloribus. In Hebraeo pulchra est paronomasia inter שכר sechar, id est sicera sive vinum, et לא יזכר to iizchar, id est non recordetur, q. d. Sechar sive sicera tollit זכר zechar, id est memoriam dolorum et angorum.

Primo, pro maerentibus hebraice est לאובד leobed, id est pereunti, id est damnato ad mortem, inquiunt Hebraei et Arboreus, his enim dari solet vinum, ut maerores suos mitigent, roburque mentis et corporis colligant ad tolerandum supplicium, juxta illud Amos ii, 8: « Et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. » Sic Judaei Christo crucifigendo dederunt vinum myrrhatum ad perferendum crucis tormentum, Marci xv, 23. Unde Vatablus vertit, damnatis date vinum, etc., ut calamitatis suae non recordentur. Syrus, ut injustitiae et calamitatis non reminiscantur. Scilicet Bethsabee dissuadet Salomoni et judicibus vinum, argumento petito a contrariis, q. d. Vinum pertinet ad reos, eosque qui morte ob scelera mulctandi sunt: indecens ergo et indignum est ut judices, qui eos morte mulctant, in reorum locum subeant, vinumque bibant. Audi Galatinum ex libro Sanhedrin, lib. VIII De Arcanis fidei, cap. xix: « Dixit R. Rasda, quod egressurus occidendus potabatur pulvere incensi in scypho vini, quatenus separarentur sensus ejus ab eo, sicut dictum est Proverb. xxxi: Date ebriativum perdito, et vinum amaro animo. Erant autem in Jerusalem mulieres honestae, quae haec sponte mittebant. »

Secundo, alii per maerentes accipiunt lugentes, qui scilicet lugent mortem patris, fratris, sororis, uxoris: his enim de more datur vinum, ut maerorem pellant vel mitigent. Unde Jerem. cap. xvi, inter extremas Hebraeorum calamitates assignat, quod vino ad temperandum luctum destituerentur: « Et non dabunt, ait, illis potum calicis, ad consolandum super patre suo et matre. » Ita noster Hieronymus Prado in Ezechiel. cap. xliv. Tertio et genuine, quoslibet maerentes hic accipe cum S. Chrysostomo et aliis passim. Hi enim hebraice vocantur pereuntes, quia maerore conficiuntur et contabescunt, ut prope perire videantur, ait R. Levi. Ad hoc enim Deus post diluvium docuit Noe modum conficiendi vinum ex uvis, ut ejus et filiorum maerorem ob inductum mundo diluvium, et rerum omnium exterminium, hilaritate vini temperaret, Genes. ix, 20. Vinum enim dolorum oblivionem inducit, phantasiam recreat, mentem exhilarat. Nec maerentibus magnum periculum est ab ebrietate, quia maeror ebrietati resistit. Unde Hippocrates et medici docent tristes et melancholicos aegre a vino superari et inebriari, sed sanguineis et laetis hoc facile evenire.

Noster Vilalpando in Ezech. cap. xxvii, vers. 15, pag. 19, lit. D, putat שכר sechar, id est sicera inebrians, et ipsa ebrietas, alludere ad אשכר escar, id est donum, pretium, munus, quasi hic vetetur principibus et judicibus, ne accipiant munera, quia munera eos inebriant instar vini, ut juris obliviscantur illudque pervertant; vinum ergo hic accipi pro munere instar vini dementante, per catachresin. Verum ex antecedenti et sequenti liquet haec omnia spectare ad vinolentiam, non ad acceptionem munerum.

Audi S. Chrysostomum, homil. 29 in Genes., qui explicans illud Genes. ix, 20: « Coepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam, bibensque vinum (copiosius) inebriatus est, » causam assignat: « Quia, ait, magna tenebatur tristitia, et sibi ipsi consolationem inde excogitare volebat, sicut et sapiens quidam dicit: Date vinum iis qui in tristitia, et siceram iis qui in dolore, monstrans quod nullum tam praesens est tristitiae remedium, atque vini usus; tantam utilitatem ejus ne perdat intemperantia. Quod autem in tristitia et maerore fuerit justus ille, videns seipsum in tanta solitudine, et illorum hominum corpora ante oculos projecta, et commune omnium sepulcrum hominibus et brutis factum, quis contradiceret? Mos enim Prophetarum et justorum omnium est, non solum pro iis duntaxat dolere, qui sibi proximi sunt, sed et pro reliquis omnibus. » Idem S. Chrysostomus, homil. De Castitate et sobrietate: « Vinum moderatum, ait, debilem stomachum reficit, vires deficientes reparat, algentem frigore calefacit, vulneribus infusum medetur, antidotis etiam diversisque medicamentis adjunctum salutem operatur, tristitiam removet, languores animi delet, laetitiam infundit, convivas honesta miscere colloquia facit; paulo amplius vero sumptum quodammodo convertitur in venenum. » Et post nonnulla: « Rusticanum quidem, sed sanum dictum: Vini medicamentum plus justo sumptum, venenum esse cognoscitur. »

Salomonem de more secutus Siracides: « Vinum, ait, in jucunditatem creatum est, et non in ebrietatem ab initio. Exultatio animae et cordis, vinum moderate potatum, » Eccli. cap. xxxi, 35. Vide ibi dicta. Alcaeus Graecus poeta lyricus sic de vino canit: Vinum enim, quia oblivia dolorum inducit, Semelae et Jovis filius Hominibus dedit. Infunde miscens vinum, Unam ad aquae mensuram duas addens meraci, ita scilicet in cyatho duae partes sint vini, tertia sit aquae. Idem: Nullam aliam severis arborem prius vite. Ex quo Horatius: Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem. Xenophon in Symposio: « Vinum ita maerores sopit, ut mandragora hominem; benevolentiam autem, non aliter quam oleum flammam, excitat. » Epictetus apud Maximum, serm. 30: « Cicadae, ait, canorae, cochleae autem mutae, gaudent tamen hae humectatione, illae vero calore: hae provocantur rore, et in eum exeunt, illas contra excitat sol ardens, et in eo canunt. Itaque si vis et musicus, et ex omni parte aptus vir existere, cum in compotationibus vino animus irrigatus fuerit, tum eum progredi et contaminari ne sinito: at, cum in consessibus a ratione animus incensus fuerit, tum et divinare et justitiae oracula canere jubet. » Hac de causa vini repertor dictus fuit Liber, vel quod det licentiam et libertatem loquendi, vel quod liberet a curis, ait Seneca, lib. De Tranquillitate animi, de quo vide Jacobum Pontanum, lib. II Progymn. Unde Horatius, ode 7, lib. I: O fortes, ait, majoraque passi Mecum saepe, viri: nunc vino pellite curas.

Et Ovidius: Vina parant animos faciuntque caloribus aptos: Cura fugit multo diluiturque mero. Tunc veniunt risus, tunc pauper cornua sumit: Tunc dolor et curae, rugaque frontis abit. Et Plato, lib. I De Legibus: « Vinum, ait, haustum continuo hominem seipso laetiorem atque hilariorem reddit. » Socrates apud Xenophontem in Symposio: « Atque ut bibamus, ait, viri, etiam mihi valde placet. Revera enim vinum rigans animos, curas quidem non secus atque mandragora homines, sopit. » Panyasis apud Athenaeum, lib. II: Est cibus igni par, vinum mortalibus ipsum, Cujusvis medicina mali, medicina dolorum, Maxima laetitiae pars, et splendoris in ipsis.

Denique S. Augustinus, Ad Virgin. cap. 1: « Vinum, ait, tristitiam removet, omnes animi languores delet, laetitiam infundit, convivas honesta colloquia miscere facit. » Neque hoc ignoravit Lutherus, haeresium nostri aevi fax, qui, uti refert Cochlaeus, cum acres ob novatam fidem et adinventam haeresim, assiduosque pateretur conscientiae scrupulos, ut eos vino sopiret vel exstingueret, quotidie perpotabat et pergraecabatur strenue, ut videretur semper vinolentus et temulentus; atque suae perfidiae asseclis, qui similibus conscientiae scrupulis exagitabantur, idem remedium suggerebat, ut scilicet scrupulos vino obruerent, sed frustra: nam ex ebrietate evigilantibus, et jam sobriis vivacius recrudescebant scrupuli, atque mordaces mentis angores eos acrius mordebant et discruciabant; malam enim conscientiam, et perfidiam assidue mordentem, nec vinum, nec res ulla mundi sanare potest, nisi vera fides duntaxat et poenitentia.

Tropologice, Nesteros Abbas apud Cassianum, Collat. XIV, xvii, ex Septuaginta: « Date pitter, hoc est, ait, ebrietatem (id est inebriamentum, ut vertunt Vaticani, puta siceram inebriativam), his qui in tristitia sunt, etc., id est, his qui pro pernitudine actuum pristinorum maerore atque tristitia deprimuntur, spiritalis scientiae jucunditatem velut vinum quod laetificat cor hominis, affluenter infundite, eosque salutaris verbi crapula refovete, ne forte jugitate maeror is, ac lethali desperatione demersi, abundantiore tristitia absorbeantur qui ejusmodi sunt. »


Versus 8: Aperi os tuum muto

8. Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. — Vatablus, patrocinare silenti in causa sua; alii, loquere pro muto; Aben-Ezra, propter eum qui effari nequit, tu loquere. Mutus ergo vocatur, qui ad tribunal vocatus, jus suum tueri vel prae pudore non audet, vel prae imperitia nescit, quales sunt peregrini, pupilli, rustici, viduae, quae ab אלם illem, id est mutus vel ligatus, cui scilicet lingua est ligata ne fari queat, vocantur אלמנות almanoth, quod ligatae sint vel mutae, ut suas injurias propulsare, suumque jus per orationes et leges tueri non valeant. His enim judex et princeps debet esse patronus, ac pro eis loqui, eorumque jus contra potentes et eloquentes defendere, uti fecit S. Ivo pauperum advocatus, S. Ludovicus rex Franciae, et S. Job: « Auris audiens, ait, beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum, etc. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum: et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et dentibus illius auferebam praedam, » Job xxix, 11. Ita passim Interpretes.

Quare minus genuine aliqui per mutum accipiunt taciturnum et servantem secretum, q. d. Tua secreta nulli reveles nisi muto, id est silenti, qui secretum non effutit, sed silens in mente condit et conservat: silens enim videtur elinguis et mutus. Verum hic non agitur de servando secreto, sed de tutandis miseris qui se tueri nesciunt. Unde Chaldaeus vertit, aperi os tuum his qui non pervertunt judicium, imo jus habent, quod explicare et probare nequeunt.

Septuaginta per mutum accipiunt verbum Dei: « Aperi, inquiunt, os tuum verbo Dei, et judica omnes sane vel integre, » q. d. Verbum Dei exaratum in S. Scriptura elingue est, inanime et quasi mutum, quia leges judiciales et jura scriptis chartis tabulisque S. Scripturae continentur, nec fari seque tueri queunt. Tuum ergo, o rex et judex, est ea animare et vocalia efficere, ut ea ore tuo enunties, promulges, defendas, ac ex eis justam sententiam proferas, sontes damnando et puniendo, insontes absolvendo et praemiando. Rex ergo et judex est os verbi Dei, aeque ac juris et justitiae, quod illam velut mutam facit vocalem, sonoram et formidabilem. Aliter alii: censent enim Septuaginta pro muto in dativo vertisse mutus in nominativo, scilicet aperi os tuum mutus, hoc est, non tua, o rex, sed Dei verba proferre debes: noli ergo ex cerebro tuo loqui, sed mutus et tacens exspecta a Deo quidquid dicturus es; ac tunc demum dictata a Deo verba dicito: Dei enim potestate et vice fungeris, ejus nomine jus dicis et causas judicas; ergo sic loquere ut Deum decet, cujus vices geris: utere scilicet verbis Dei, hoc est, ad eum modum integre ac juste sententiam profer, acsi Deus ipse ex solio sententiam proferret: Deus enim per judicem velut per os suum loquitur, et justum judicium enuntiat. Verum prior expositio, uti plenior, ita germanior est.

Et causis omnium filiorum qui pertranseunt. — Minus recte Tigurina vertit, aperi os tuum muto, in judicio omnium eorum qui provocant, scilicet ad tuum tribunal et judicium. Hebraice enim est בני חלוף bene chaloph, id est filiorum mutationis vel transitus. Quod primo, Pagninus vertit, omnium filiorum mundi; hi enim in perpetua sunt mutatione ac assidue transcunt tenduntque ad mortem. Omnis ergo homo est filius mutationis, quia a vita transit in mortem, a morte in immortalitatem. Unde Vatablus vertit, in causa omnium filiorum interitus, id est mortis, q. d. Omnibus esto aequus; omnes ex aequitate judica; neminem verere, esto is potens, dives et princeps sit: quia omnes sunt mortales brevique morientur, juxta illud: « Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram quae non revertuntur, » II Reg. cap. xiv, 14; et illud: « Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat, vespere decidat, induret et arescat, » Psal. lxxxix, 6; et illud Job xiv, 1: « Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, etc., fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. »

Secundo, Chaldaeus vertit, judica causas perversorum: hi enim sunt filii mutationis, quia jura pervertunt, eaque in injurias mutant et convertunt. Tertio, alii per filios mutationis accipiunt eos quorum fortuna commutata est, ut ex prosperitate et opibus dejecti sint in adversitatem et pauperiem: horum enim sors miserior est sorte eorum qui nunquam felices vel opulenti fuere, ideoque magis miseranda et sublevanda. Huc accedit R. Salomon: « Qui pertranseunt, » ait, sunt populi, quorum auxilium praeteriit et irritum evasit. Quarto, alii per filios commutationis accipiunt reos, qui vitam cum morte commutant, q. d. Vide, o Salomon, o rex, o judex, ne quem praecipitanter morti adjudices; a morte enim non est commutatio et reditus in vitam, sed semel occisus in aeternum manet occisus; quare vide ne quem temere inaudita causa condemnes: sic enim facile insontem et justum condemnabis. Ita Aben-Ezra: « Bene chaloph, ait, sunt morti adjudicati ob capitale supplicium; horum igitur causam rite solerterque discutiendam curato. »

Quinto, proprie et genuine, filii mutationis vel transitus vocantur peregrini. Hi enim cum a patria absint, sintque apud exteros, nullum habent notum vel patronum, nesciunt jura loci, ab indigenis parvi fiunt, facileque ab improbis opprimi vel circumveniri queunt. Principis ergo est eorum patrocinium suscipere, eosque velut suos protegere et promovere. Exponit quod dixit: « Aperi os tuum muto. » Peregrini enim peregre sunt quasi elingues et muti, praesertim quia saepe linguam loci non intelligunt, aut eloqui nesciunt.

Mystice, S. Hieronymus (vel potius Rabanus) in cap. I Threnor., ad illa: O vos omnes qui transitis per viam: « Hinc, ait, per Salomonem dicitur: Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt; muti enim dicuntur, qui praedicatorum verbis contradicendo minime resistunt, qui etiam pertranseuntes sunt, quia intentionem mentis in amore vitae praesentis dedignantur agere. » Aliter Beda: « Os, ait, aperire muto, est populo gentium fidei verbum praedicare, qui divina eloquia prius personare nesciebat. »

Memi, lib. II, Satyr. 5: Ducere sollicitae jucunda oblivia vitae, hoc est, ait Lambinus: « Potare, seu haurire oblivia curarum. » Et Anacreon: Quando vinum bibo, dormiunt curae.


Versus 9: Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem

9. Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem. — Hebraice, aperi os tuum, et judica justitiam, et judicium afflicti et egeni; Chaldaeus, et jus redde pauperibus, et injuriam patientibus; Septuaginta, et judica pauperem et imbecillum. Addunt prisci codices: Et vindica inopem et pauperem. Quae verba a quopiam per modum glossae adjecta fuere. Judica enim idem est quod vindica inopem et pauperem a vi et oppressione divitum: regis enim est pauperum jura tueri contra potentiam divitum, cum ipsi contra eos se defendere nequeant. Tu ergo, o Lamuel, cum quo est Deus, in terris vices Dei exerce, de quo ait Psaltes: « Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. » Praeclare S. Chrysostomus apud Antonium in Melissa, part. II, cap. vi: « Non in pretiosa veste aut zona, inquit, nec in praeconis voce cernitur princeps, sed in eo quod collapsa reficit, quae male constituta sunt corrigat, ac in injuriosos animadvertat, nec patiatur a potentioribus jus auferri. » Et Epictetus: « Nihil est quod magis eum qui praesit, deceat, quam ut neminem vel superbe contemnat, vel indecore admiretur, sed ex aequo omnibus praesit. »


Pars altera capitis et ultima libri

Huc usque audivimus monita Bethsabee data Salomoni filio: nunc Salomon matri vices rependit, ac matris occasione mulierem fortem, id est insignem matremfamilias, in eaque ipsammet matrem graphice depingit et celebrat. Sicut Christus accepto testimonio a S. Joanne Baptista, quod ipse esset Messias et Agnus, qui tollit peccata mundi, Joanni vicem rependit, hac ei dans encomia: « Quid existis in desertum videre? etc. prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista, » Matth. cap. xi, 7. Ita Vatablus, Baynus, Aben-Ezra, Jansenius et alii.

Alii censent haec quoque esse verba Bethsabee, quasi ipsa postquam monuit Salomonem de cavendis mulieribus, nunc eum doceat qualem ambire debeat uxorem, ac quot illa quantisque dotibus pollere debeat. Ita Cajetanus. Verum prius quod dixi verius est.

Porro elegantiae causa versus hi sunt alphabetici: primus enim incipit a prima littera aleph, secundus a secunda littera beth, et ita consequenter per 22 versus, qui a totidem litteris Hebraicis ordine alphabetico inchoantur. Idem fit in Threnis Jeremiae, ubi causam assignavi, et in Psalmis nonnullis, ut xxv, xxxiv, xxxvii, cxi, cxii, cxviii, cxlv. S. Hieronymus, ad Paulam Urbicam, censet haec omnia ad finem capitis Jambico tetrametro esse conscripta: cujus metri quaenam olim apud Hebraeos fuerit ratio, numerus, pedes et mensura, jam ignoramus.

Allegorice depingit hic Salomon Ecclesiam, quae uxor est Christi, veri Salomonis, et materfamilias fidelium omnium. Ita Auctor Imperfecti apud Chrysostomum, hom. 23 in Matth., S. Gregorius, xxxiii Moral. xxii, vel juxta aliam editionem, xvi. Beda, Salonius, Glossa, Arboreus, Baynus et alii; quin et S. Ambrosius in fin. tom. II editionis Romanae, fuse totum hoc caput Ecclesiae adaptat; sed hic commentarius pene ad verbum idem est cum serm. 43 S. Augustini De Diversis, magisque redolet stylum S. Augustini, ac S. Augustino tribuitur a Possidio et Beda Rom. viii, et a doctoribus Lovaniensibus, qui hos S. Augustini sermones velut novos primi ediderunt. In textu tamen aliter saepe vertit legitque hos Salomonis versus S. Ambrosius, aliter S. Augustinus. Rursum S. Ambrosius uberior est, et plura habet quam S. Augustinus.

Apposite ergo Christianos alloquitur S. Epiphanius in suo Ancorato: « O vos orthodoxi et Ecclesiae filii, veritatis filii, sapientis et fortissimae mulieris illius filii, cujus gloria est apud Salomonem dicentem: Mulierem fortem quis inveniet? Proverb. xxxi. Velut rara sit, imo potius una, fortem mulierem intelligit Ecclesiam Dei, vestram matrem, qua nihil fortius est, ut quae moriatur per singulas excitatas persecutiones, pro nomine viri sui. » Haec Epiphanius. Tropologice depingit animam sanctam heroicis virtutibus deditam, ac signatim B. Virginem, cui haec applicat S. Bernardus, serm. 9 inter parvos, et fusius serm. 2 super Missus est; sic et Auctor Catenae Graecorum. Symbolice, mulier fortis est sapientia, item S. Scriptura, cui haec adaptat Lyranus ex R. Salomone.

Rursum mulier fortis est virtus heroica, sive virtutis perfectio. Ita R. Levi. Audi nostrum Pinedam, lib. II De Rebus Salomonis, cap. iv, num. 10. Monetur, inquit, a matre Salomon ne accipiat conjugem de terra Chanaan, dum ait: « Ne dederis mulieribus (Chananaeis, profanis doctrinis, voluptatibus, falsae religioni) substantiam tuam, et vias tuas ad delendos reges; » sed vaca sapientiae, quae reges amplificat. Suadet igitur ut « mulierem fortem accipiat de ultimis finibus et procul: » ipsa est sapientia. Hinc ejus dotes alphabetario carmine describit, ut ipsa etiam elementa litteraria cum sapientiae studio conjungantur, et puerum ab ipsa alphabetaria tabella sapientiae et pietati assuefaciat.

Scripsit de muliere forti ingentem librum Albertus Magnus, quo singula capitis verba fuse examinat, exrisque discursus et conceptus morales elicit, quibus magnam concionibus materiam suppeditat.


Versus 10: Mulierem fortem quis inveniet?

10. Mulierem fortem quis inveniet? (q. d. Inventu est non impossibilis, sed difficilis, quia paucae tales sunt, et velut rara avis in terris) procul et de ultimis finibus pretium ejus. — Marcus Antonius Abagarus ex vetustissimis Bibliis ante annos 800, Armenorum lingua et charactere scriptis, legit: Mulierem sani cerebri quis inveniet? pretiosior ea est lapidibus pretiosis. Pro muliere hebraice est אשת esceth, id est mulierem vel uxorem: de conjugata enim et matrefamilias hic agi patet ex sequenti: « Confidit in ea cor viri sui, » etc. Pro fortem hebraice est חיל chail, id est roboris, virtutis, strenuitatis. Unde primo, aliqui vertunt, mulierem divitiarum: divitiae enim sunt robur et fortitudo divitis, Prov. xviii, 11. Ita Aben-Ezra, qui vertit, mulierem divitias parantem, q. d. « Quis invenire queat mulierem rem facientem, roburque parantem prae sapientia qua sit exculta? »

Secundo, alii vertunt, mulierem exercitus, id est mulierem validam et militarem: unde de ea subdit: « Et spoliis non indigebit, » q. d. Fortitudine sua ampla ab hostibus spolia referet, quales olim fuere Amazones quae tractando arma bellicosissimae evaserunt, de quibus Valerius, lib. V Argonaut.: « Qualem Mavortia vidit Amazon; » Mavortia, id est bellicosa vel Marte genita, uti ipsae de se jactabant. Et Virgilius, I Aeneid.: Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis, Penthesilea furens. Sic Lycurgus, legislator Spartae, corpora virginum quae virtute cum viris certet, imo viros superet. Chaldaeus, mulierem bonam; Vatablus, mulierem masculam; alii proprie et genuine, mulierem strenuam, industriam, heroicam, puta heroinam; alii, omni virtute cumulatam; Baynus, mulierem audacem ad res gerendas. Solent enim mulieres esse pusillanimes et timidae; unde mulier dicta est quasi mollier. « Quare mulier fortis, ait Hieronymus Osorius, dicitur, quae muliebrem superat infirmitatem: nam fere mulierum genus infirmum et molle est, mulieremque a mollitie dictam passim docet Etymologorum turba; ergo femina quae muliebrem, id est mollem et imbecillem naturam vicit, et conditione sua superior existit, haec mulier fortis appellatur, seu mulier virtutis. » Hebraeum enim chail vocatur strenuitas, industria, vigor tam mentis quam corporis, qui scilicet in labore et exercitio consistit, ac cum dolore enitiur, et quasi parturit (radix enim חול chol significat parturire, et cum dolore eniti) facinora et actus heroicos. Mulier ergo chail, id est virtutis et strenuitatis, est quae in operando est strenua, in patiendo magnanima, in regendo discreta et sapiens, in consolando blanda, in mercando industria, in providendo sollicita, quae maritum alit, solatur, ditat, beat; quae proles severe educat in lege et timore Dei, quae servos et ancillas in officio et concordia continet, quae domum et familiam prudenter moderatur, ei de victu et vestitu providet, eam locupletat. Talis fuit Salome, mater septem Machabaeorum, II Machab. vii. Talis fuit S. Felicitas, talis S. Symphorosa, quae septem filios erudivere ad martyrium. Talis fuit Nonna mater S. Gregorii Nazianzeni, de qua ipse in funere patris sic ait: « Divinam Scripturam dicentem audivi: Mulierem fortem quis inveniet? qua in sententia externi quoque sunt: siquidem illorum hoc est, nullam proba uxore meliorem rem cuique evenire posse, nec rursus improba pejorem. » Caeteroqui definit ipse proba uxorem, quae erga Deum sit pia, et erga familiam industria et sedula, ac matrem ex utroque commendat: difficile enim est utrumque conjungere, cum pietas exigat quietem et otium, sedulitas vero sollicitudinem et negotium.

Procul et de ultimis finibus pretium ejus. — Hebraice Noster forte legit מפננים mippinanim, id est ab angulis, id est ultimis finibus (פנה pinna enim angulum et finem significat) pretium ejus; jam aliis punctis legunt מפננים mippeninim, id est prae margaritis, sive unionibus pretium ejus; Septuaginta, pretiosior est lapidibus pretiosis quae talis est; Chaldaeus, pretiosior est lapidibus optimis; alii, pretiosior est rubinis, sive carbunculis; Vatablus, feminam virtute praeditam quisquis nactus fuerit, mercem habet gemmis procul petitis pretiosiorem.

Tertio, Septuaginta melius vertunt, γυναῖκα ἀνδρείαν, id est mulierem virilem, puta viraginem, cursu, lucta, disci et telorum jactu exercebat. Rogatus, hanc causam dedit: « Ut in valido corpore foetus validas agens radices, pulchre adolescat, ipsaeque deinde mulieres robore in partu foetae, ejus dolores et conjugii domusque labores facile sustineant et superent, utque si necessitas postulet, pro se suisque liberis et patria possint pugnare et praeliari. » Hinc Gorgo Leonidae uxor cuidam dicenti: « Solae vos Lacaenae, viris imperatis, » respondit: « Solae enim nos viros parimus. » Ita Plutarchus in Lycurg. et in Apophthegm. Lacon. Similes Amazones et Lacaenas nostra vidit videtque aetas. Sane durior et severior educatio filiarum facit eas robustas, animosas, strenuas, generosas, uti experientia quotidiana docet.

« Sauromatae uxoribus ceu dominis per omnia parent: virginem non prius locant ad nuptias, quam hostem occiderit, » ait Nicolaus, De Moribus gentium.

Primo, aliqui sic exponunt, q. d. Mulier fortis res adeo rara et pretiosa est, ut in ultimis terrae finibus sit inquirenda, indeque arcessenda et evocanda. Sic regina Saba dicitur « venisse a finibus terrae, » id est a longinqua regione ad Salomonem, ut ejus sapientiam audiret, III Reg. x, 1, et Matth. xii, 42.

Secundo, planius et germanius, q. d. Mulier fortis, id est strenua et industria, rara res est rarique pretii, uti solent esse ea quae de ultimis Indorum terris afferuntur: pretium enim ejus tantum est, ut cum pretiosissimis gemmis et margaritis, quae ex remotissimis orbis partibus adducuntur, aequiparandum sit. Unde ex Hebraeo legentes mippeninim, jam vertunt, longinquum ab unionibus pretium ejus, id est, longe superat pretium unionum sive margaritarum. Aut quod eodem redit, q. d. Pretium mulieris fortis adeo magnum, carum et rarum est, ut de ultimis terrae finibus petendum sit: nihil enim quantumvis pretiosum in terra nostra est, quod pretium mulieris fortis adaequet; sed a longe petendum est, quod ei in pretio debeat comparari et adaequari, hoc est, mulier fortis est res pretiosissima, cujus pretium vix aestimari, difficilius inveniri potest, quia pretium auri et argenti superat, ac cum pretio gemmarum certat, imo illud ipsum vincit et transcendit.

Alludit ad priscam uxorum coemptionem. Olim enim mariti uxores dato pretio coemebant ab earum parentibus, uti Osee, cap. iii, vers. 2, uxorem sibi emit quindecim argenteis. Vide ibi dicta. Et Jacob emit Rachelem, serviendo pro ea Laban patri ejus septem annis, Gen. xxix, 27. Sensus ergo est, q. d. Si uxorem strenuam et virilem dato de more pretio justo emere velis, nulli parcas expensae, quia talis omne pretium superat. Hinc Septuaginta vertunt, pretiosior est lapidibus pretiosis, quae talis est; Hebraea, pretiosior est margaritis. Quale et quantum sit pretium margaritarum, ac sanctorum qui per eas repraesentantur, praesertim B. Virginis, per multas utrorumque analogias ostendi Apoc. xxi, 21. Syrus, pretiosior est lapillis pretiosissimis, quibus nullum par pretium est.

Allegorice, S. Ambrosius in hoc Proverb. caput, sub finem tom. II, per mulierem fortem accipit Ecclesiam, per ejus virum Christum, per filios Martyres: « Congruit, ait, diei Martyrum fortitudo mulieris; nisi enim ipsa fortis esset, ejus pignora in passione defecissent. » Et S. Augustinus, serm. 217 De Tempore: « Mulierem fortem quis inveniet? quod dixit: Quis inveniet, difficultatem inveniendi, non impossibilitatem oportet intelligi. Mulier ista fortis Ecclesia est. Quomodo non est fortis, quae ab initio mundi tantis tribulationibus fatigatur, et tamen non vincitur? Mulierem fortem quis inveniet? Quis alius nisi Christus? Non autem eam fortem invenit, sed inveniendo fortem fecit. Nam ut eam inveniret, no-

naginta novem dimisit in montibus, et quaesivit unam quae erraverat, et humeris suis impositam ad ovile proprium revocavit. » Et fusius, serm. 218: « Mulierem fortem quis inveniet? Difficile est invenire eam, et difficile est nescire eam. Nonne ipsa est civitas in monte, quae abscondi non potest? quare ergo dictum est: Quis inveniet? cum dici debuerit: Quis non inveniet? Sed tu civitatem in monte positam vides, ut autem in monte ponitur, inventa est: ipsa est enim ovis illa quae perierat. » Et nonnullis interjectis: « Et postquam eam invenit, non solummodo de spinis peccatorum suorum eripuit, sed etiam lapidibus pretiosis ornavit. Ideo de ipsa dicitur: Pretiosior est lapidibus pretiosis. » Concludit denique assignans ejus lapides pretiosos, ceu mundum muliebrem: « Sunt in Ecclesia lapides pretiosi, et semper fuerunt, docti scilicet, abundantes scientia et eloquentia, et omni instructione legis. Pretiosi plane isti lapides sunt: de ipsis fuit Cyprianus, de ipsis fuit Ambrosius, et ceteri eorum similes. Ex eorum numero quidam erraverunt ab ornatu hujus mulieris. » Eadem pene ad verbum habet S. Ambrosius loco jam citato; quare ex alterutro in alterum transcripta esse videntur.

Luculentius magisque pathetice Beda, qui per pretium mulieris fortis, id est Ecclesiae, accipit Christum, qui pretio sanguinis sui eam redemit: hoc autem pretium procul fuit, quia de coelis venit. Addit deinde: « Quamvis et ita recte possit intelligi, pretium sanctae Ecclesiae procul positum fuisse, quia incarnatio Verbi Dei, conversatio inter homines, passio ac resurrectio longe a nostrae esset naturae conditione discreta; quoniam videlicet ille et quando voluit, et de qua voluit matre natus est, et sine peccato vixit in mundo, et quando voluit, et qua voluit morte discessit a mundo, tempusque resurrectionis et ascensionis suae in potestate habuit, et cetera hujusmodi, in quibus tam procul est a nobis, quam coelum distat a terra. »

Tropologice, mulier fortis, imo heroina omnium fortissima, ac martyrum princeps et regina est B. Virgo, quae, ut ait S. Bernardus, serm. 9 inter parvos: « Adeo fortis fuit, ut illius serpentis caput contereret, cui a Domino dictum est: Inimicitias ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum. » Quocirca B. Maria est margarita, quae omne pretium superat: pluris enim valet quam omnes angeli et homines mundusque universus, et, ut ait S. Augustinus: « Ornamenti sui ipsa pretium est. » Quae recte unio dicitur, quia sibi suaeque carni, et consequenter toti generi humano Filium Dei, et comitanter totam SS. Trinitatem univit et copulavit in perpetuum. Idem S. Bernardus, serm. 2 super Missus est: « Cui, ait, haec victoria (contriti serpentis) servata est nisi Mariae? Quam vero aliam Salomon requirebat,

Rursum mulier fortis est anima sancta et religiosa, praesertim quae actionem contemplationi jungit. Vita enim activa est quasi ancilla, contemplativa est quasi filia pulchra et delicata; at utraque simul est quasi mulier fortis uxor Christi, ipsum namque contemplationis stringit amplexibus, ac sua doctrina, praedicatione et actione multos ei filios gignit, educat et gubernat. Talis rara est et inventu difficilis. Hujus indumentum est fortitudo patientiae, et decor justitiae: fortitudo tuetur decorem, et decor ornat fortitudinem. Vide nostrum Alvarum de Paz, libro II De Vita spirituali, part. II, cap. xix.


Versus 11: Confidit in ea cor viri sui

11. Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. — « Confidit, » id est secure in uxore strenua conquiescit cor mariti, quia certus est non tantum de ejus castitate, sed et de ejus fide et strenuitate: in eam ergo cordis sui curas et sollicitudines de providendo familiae resignat; illi opes suas, arcana sua, resque omnes vel actas vel agendas tuto credit et committit. Magna enim est mariti crux et anxietas, si uxorem de fide suspectam, aut pigram vel improvidam habeat: tunc enim tota domus cura in maritum recidit, nec tantum domus, sed uxoris ipsius: timet enim maritus ne uxor res suas prodigat, aut cum amicis vel amasiis epulando consumat, aut in suos cognatos furtim dispenset, aut per imprudentiam negligendo dissipet: quare mille, ut ita dicam, oculis ejus actus ceu Argus observat, ut vix aliud agere queat, nec animus ei sit ad quippiam magni aggrediendum. Hisce omnibus maritum exonerat uxor prudens et strenua, quae proinde marito confidentiam, quietem, securitatem et gaudium inaenarrabile affert.

Et spoliis non indigebit, — scilicet vir, non uxor. Hebraeum enim יחסר iechsar est masculini generis: unde virum respicit, non uxorem. Potest tamen ad utrumque referri, si sic ad verbum ex Hebraeo vertas, et spolium non deficiet, scilicet tam viro quam uxori. Chaldaeus, et non spoliabitur, neque indiget.

Jam primo, per spolia aliqui accipiunt annonam et cibos ad alendam familiam necessarios. Unde Syrus vertit, et dactylis non indigebit. Dactylis enim, qui fructus est palmae, Syri, Indi et Aegyptii victitant, utpote quibus suppetit palmarum copia, quae eis victum et vestitum suppeditant. Unde S. Paulus primus Eremita, S. Antonius, S. Macarius, ceterique Anachoretae in Thebaide dactylis, quos paucos per diem sumebant, per multos annos vixerunt.

Secundo, alii per spolia, accipiunt opes et bona quaelibet. Unde R. Salomon vertit, et bonis non carebit; Vatablus, re domestica non egebit; Tigurina, res ejus non decrescunt; Aben-Ezra, mariti animus in ea confidit, quod rem familiarem administret; quare supellectilem quae ab ea paratur, nunquam desiderabit. Tertio, noster Salazar per spolium accipit vestem scutulatam, quae a scuto dicitur, quod scutorum formis sit insignita. Scuta autem solent esse spolia belli, q. d. Uxor strenua non indiget scutulata veste et monilibus, sed nuda et indotata a marito duci potest, tum quia illi dos sufficiens est industria et strenuitas propria; tum quia ipsa virilis est, ideoque ornamenta illa muliebria ceu feminea et vilia, quae tam studiose sectantur mulieres vanae et philocosmae, utpote veris prudentiae et virtutum ornamentis destitutae, despicit atque contemnit, omnemque sui cultum collocat in sapientia, probitate et strenuitate.

Quarto, Jansenius proprie spolia accipit, q. d. Vir hujus strenuae uxoris non opus habebit ut ad castra procedat, fiatque miles ad captanda hostium spolia, ut ex iis se alat et ditet: quia uxor strenua affatim opum ei suggeret, ut eas ex spoliis hostium cum tanto sui impendio et periculo quaerere non debeat. Quinto, Luysius Legionensis, tract. De Muliere forti, per spolia accipit mercaturam et merces, quia non raro mercatores merces et opes ex spoliis, puta ex usuris, fraudibus et injustis contractibus, quibus alios spoliant, congerunt, q. d. Vir iste felix, cui diligens ac sollicita uxor contigit, augendae rei familiaris spem in ipsa reponens, satis sibi ducet agros colere et fructus decerpere, quos tellus sponte affert; negotia vero et mercaturam exercere ad quaestus ampliores percipiendos, opus sibi esse non existimabit.

Sexto, planius et plenius, q. d. Confidit in ea cor viri sui, quod ipsa sibi et familiae suae industria de rebus necessariis abunde providebit, ita ut spoliis non indigeat; sed loco spoliorum armis partorum sint illi fruges et opes, labore vigoreque suo partae. Nominat spolia, primo, quia persistit in metaphora mulieris fortis, hebraice חיל chail, id est militaris et bellicosae, cujus spolia sunt manuum, non hostium: suis enim manibus diripit lucra ingentia instar spoliorum; secundo, quia olim primae Hebraeorum opes conflatae fuerunt ex spoliis, quibus spoliarunt Aegyptum, Exodi xii, 36, et Chananaeos, cum per Josue eos devicerunt, et Chanaanam occuparunt. Hinc per catachresin Hebraei quaslibet opes vocant spolium vel praedam, ut patet versu 13. Sic etiamnum Arabes, Tartari, Cosaki aliique plures vivunt ex rapto: unde omnes eorum opes sunt spolia; tertio, to spolia notat tum virtutem mulieris, tum opum copiam, q. d. Mulier fortis suo valore et sapientia res ad familiam necessarias viro sibique comparabit, non minore industria, nec minore virtute quam si victis hostibus asportasset spolia; quare rebus omnibus affluet, perinde ac si opima ab hoste spolia retulisset: nam, captis urbibus, magna et varia rerum supellex victoribus cedit, quae spolia dicuntur; ita Baynus. Hinc Septuaginta: Et bonis vel honestis spoliis nunquam indigebit, ubi Auctor Catenae Graecor.: Ejus, inquit, proventus et fructus appellantur honesta spolia ad differentiam malorum, qualia sunt quae injuste comparantur.

Allegorice, cor Dei et Christi confidit in Ecclesia, quam sibi despondit, quia per gratiam et charismata sua eam fortem et stabilem efficit, ut contra omnes daemonis et impiorum impugnationes fidelis et sancta perseveret usque in finem mundi, imo in aeternum. Ita S. Ambrosius, lib. VI in Lucam, post initium: « Confidit, inquit, in ea vir suus. Videamus quid haec viro faciat suo, quod opus ejus, quod sit obsequium, cur confidat in ea Christus. Bona uxor virum suum vestit. Vestiat Jesum fides nostra corpore suo, vestiat carnem ejus divinitatis suae gloria; sicut et illa bina vestimenta fecit viro suo, ut in praesenti et in futuro seculo honorificet eum. Non mediocris haec femina, cujus tale textrinum est, quam non mollia lanae fila carpentem, sed pretiosa virtutis pensa tractantem vir ejus inveniat, quae manus extollat in noctibus, et ad libram dirigat opus, morumque suorum pondus examinet, gestorum quoque noverit servare non mensuram, gloriosi subtegmen laboris intexens. » Causam subjicit amorem et exspectationem sponsi, puta Christi. Unde ait: « Sollicita quando vir redeat, anxia atque suspirans, et jam cum viro suo esse desiderans, dicens: Moras facit vir meus venire, festinabo ipsa ad eum; occurram ei facie ad faciem, cum venire coeperit in gloria sua. Veni, Domine Jesu, ut invenias sponsam tuam, non contaminatam, non adulteratam, quae non violaverit domum tuam, non mandata neglexerit. Dicat tibi:

Inveni quem dilexit anima mea, introducat te in domum vini (vinum enim laetificat cor hominis), inebrietur spiritu; agnoscat mysterium, loquatur sacramentum. » Rursum S. Augustinus, serm. 45 De Diversis (exstant inter novos a Lovaniensibus editos), qui ad verbum idem reperitur apud S. Ambrosium, in hunc Proverb. locum sub finem tom. II, editionis Romanae, sive Sixtinae: « Plane confidit, ait, et ut confidamus et nos, docuit. Commendavit enim Ecclesiam usque ad terminos orbis terrarum per omnes gentes, et a mari usque ad mare. Haec si non usque ad finem perseveraret, in ea cor viri ejus non utique confideret. » Et post nonnulla: « Mulier haec spoliis non indiget, non quia non quaerat, sed quia abundat multis. Undique mundum spoliat, rapit undique trophaea diabolo. Ideo dicit viro suo, sicut scriptum est in Psalmo: Exsulto ego in verbis tuis sicut qui invenit spolia multa. Quemadmodum spoliis indigebit, quae undique rapit, undique trahit, undique acquirit, undique operatur bona? »

Sic et Beda, qui et causam addit: Novit enim, ait, spiritum gratiae, quem dedit; novit virtutem charitatis, quam ejus praecordiis infudit. Unde ei dicitur a sponso Canticorum viii, 6: « Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio. »

Idem ab eodem sponso tropologice dicitur cuilibet animae fideli et sanctae, quae totam mentem, totum amorem et affectum in Christo ceu sponso defixit. Unde S. Aegidius, socius S. Francisci, rogatus « quaenam esset via ad sanctitatem, » respondit: « Una ad unum, una ad unum, » scilicet una anima uni Deo detur, tota et in solidum, quanta quanta est; sic evadet sancta, imo coelestis et divina, ut in ea ceu in templo suo confidat et conquiescat Deus, ac vicissim ipsa in Deo et Christo ceu sponso amantissime confidat et conquiescat; uti prae ceteris fecisse S. Agnetem legimus in ejus Vita apud Ambrosium, serm. 90, et lib. I De Virgin. Anima enim sancta, perfecte Deum et Christum amans, tota se in ejus amorem effundit et transfundit: quare non aliud cogitat quam ipsum, quem in omnibus rebus contemplatur et amat; nec in iis amat aliud quam ipsum, unde aequaliter ipsum amat in omnibus tam adversis quam prosperis: quia Christum suum reperit tam in monte Calvariae, quam in monte Thabor. Sicut ergo in monte Calvariae non amat crucem, sed Christum crucifixum, sic in Thabor non amat gloriam, sed Christum gloriosum: illi enim dicit: « Dilectus meus mihi, et ego illi. »

Rursum mulier fortis est B. Virgo, in qua vir ejus, puta S. Joseph, post plane perspectam eximiam ejus sanctitatem, et conceptionem de Spiritu Sancto ex angeli revelatione cognitam, plane confisus est et conquievit. Hinc graves theologi asserunt Josepho, mox ut conjugium iniit cum B. Virgine, ob tantae virginis et matris Dei reverentiam, exemptum fuisse omnem libidinis fomitem et sensum, ita ut ne primos quidem ejus motus persentisceret. Ita censent Joannes Eckius, serm. De S. Joseph, Jacobus Christopolitanus in Magnificat, Gersonius, serm. De Nativ. Virginis, et


Versus 12: Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae

12. Reddet (scilicet viro, ut patet ex Hebraeo הו quod est masculinum) bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae, — quibus scilicet vivit ipsa mulier, ut patet ex Hebraeo, q. d. Non ad aliquot dies, menses vel annos, sed constanter per omnem vitam uxor strenua reddet marito bonum, et non malum.

Primo, Aben-Ezra sic exponit, q. d. Mulier strenua marito bona rependit, eo quod maritus in eamdem spem suam rejiciat, in eaque confidat, nec unquam de ea male mercatur. Huc accedit Baynus, q. d. Uxor viro pro confidentia, qua illam sibi devinxit, reddet ei fidem, non perfidiam, ut scilicet bona ei retribuat, non mala, quod sinceram et liberalem uxoris indolem arguit, ac magnoanimitatis ejus est indicium, eo quod amore se vinci non sinat, sed amorem amore penset, obsequia obsequiis superet. Secundo, Vatablus, q. d. Uxor mascula virum suum semper laetitia afficit, quia facit ut jugiter gaudeat ob bona quae ei assidue procurat; bonum enim saepe significat laetum, sive jucundum, sicut malum significat triste et molestum; ut cum dicitur: « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum! » Et: « Sufficit diei malitia sua, » id est afflictio et tristitia sua, Matth. vi, 34.

Tertio, alii, q. d. Uxor proba viri opes non dissipabit, sed cumulabit et augebit, idque faciet ut bonum bono rependat, quo significat Salomon virum ita benevolum et beneficum esse debere uxori, et sua benevolentia et beneficentia provocet, et quasi cogat illam ut eamdem sibi reddat et retribuat, quod sane prudens est consilium: haec enim est optima ratio conciliandi pacem et concordiam inter conjuges, si obsequiis inter se certent. Vir ergo praeveniat uxorem beneficiis, uxor eadem, imo majora illi rependat: « Magnes enim amoris est amor; » et: « Si vis amari, ama. » Nullum enim potentius telum ad extorquendum amorem, quam amor.

Quarto, Jansenius bonum quodlibet accipit, q. d. Mulier fortis reddet viro bonum, et non malum: hoc est, juxta confidentiam, quam vir de ea habet, reddet haec mulier viro bonum, idque sine alicujus mali permixtione; nec id ad breve tempus, sed omnibus diebus vitae suae; ergo et post mortem mariti, si ipsam superesse contingat, non obliviscetur ejus, sed pie semper erga illum affecta persistet. Bonum autem quod mulier viro reddit est animi securitas, et per illam cordis laetitia, vitae longaevitas, rerum domesticarum procuratio et conservatio, etc. Sic et Ecclesiasticus ait, cap. xxvi, 1: « Mulieris bonae beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit; » et vers. 16: « Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit; disciplina illius datum Dei est. »

Quinto, pressius et strictius noster Salazar haec accipit de uxore, cui severus, morosus et durus obtigit maritus, q. d. Licet maritus acerbus uxorem generosam objurget, carpat, succenseat, ipsa tamen adeo lenis et magnanima est, ut omnia sustineat, et bona placidaque verba malis et acerbis regerat; itaque vincit mariti asperitatem, ut ex iracundo fiat mitis et blandus, uti B. Monica mater S. Augustini sua lenitate domuit iras Patritii sui mariti, ut refert S. Augustinus, lib. IX Confess. Qua de re pulchrum exemplum viperae, quae, dum copulatur cum muraena, prius venenum evomit, affert et conjugibus imitandum proponit S. Basilius, hom. 7 Hexaem.: « Vipera, ait, ob nuptiarum venerationem virus evomit: tu duritiam, tu feritatem, tu crudelitatem ob unionis reverentiam non deponis? »

Igitur hic est heroicus mansuetudinis, patientiae et magnanimitatis gradus, qua uxor viro bonum pro malo, mollia pro asperis, humilia pro superbis, blanda pro iracundis rependit. Nimirum hominis est bonum pro bono regerere; sancti et angeli est bonum pro malo reponere; vice versa, ethnici est malum pro malo reddere; barbari et daemonis est malum pro bono retribuere. Omnes hi sensus oppositi sunt; primus tamen planior est, quartus plenior, quintus pressior et profundior.

Porro R. Levi to reddet vel retribuet accipit improprie pro dabit, largietur, quomodo subinde in Scriptura accipitur to retribuere pro tribuere, ἀντίδωρον pro δώρῳ, scilicet compositum pro simplici, nulla habita ratione meriti vel recompensae. Unde exponit, q. d. Uxor gnava virum sibi beneficiis demeretur, eo quod ejus servituti et obsequio se prorsus demittat et mancipet, neque unquam servitutem defugiat. Hinc et Septuaginta Complutenses vertunt, operatur enim viro suo tonum, et non malum tota vita sua; Vaticani, operatur enim viro bona in omni vita sua, q. d. Mulier pigra, vel morosa et rixosa, molestat virum eumque stimulat ad mala, puta ad iram, tristitiam, desperationem; at mulier sedula, et viri amans, illi cooperatur ad omne bonum, quia eum in adversis solatur et erigit, in difficilibus animat, in perplexis sanum suggerit consilium. Quare sicut boves idem trahentes jugum, se invicem solantur, animant, roborant, ut currum frugibus onustum facile trahant, quem alteruter solus trahere nequiret: sic uxor eodem jugo matrimonii conjugata (unde et conjunx dicitur), et copulata cum viro, ejus labores et dolores compatiendo et consolando alleviat, imo in se transcribit, ut junctis utrinque viribus facile omnes tolerent et superent, itaque jugum conjugii paribus animis et passibus alacres et laeti ducant. S. Augustinus, serm. 45 De Diversis, legit, operatur viro suo bona et non mala; et Syrus, fecit ei bonum; et Auctor Catenae Graec., tota vita viro conciliat bonum, et non malum, q. d. Ut viri gratiam captet, bona semper operatur, nunquam mala; hoc signum est probae indolis, aeque ac virtutis: fidelium enim et Sanctorum hoc axioma proprium est, quod in omnibus actionibus velut praemeditatum praeferunt: « Omnibus bene, nulli male facito: de omnibus bene merere: omnes amicos benevolentia retine, inimicos officiis tuis concilia et fac amicos. » Docuit idipsum Christus verbo et exemplo, qui nulli licet inimicissimo vindictam optavit, multo minus intulit, sed omnibus suam doctrinam et gratiam obtulit. Unde de eo ait S. Lucas, Actor. x, 38: « Transiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. » Deus enim omnibus benefacit, nulli male, ideoque est et vocatur Deus, quia « solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, » Matth. v, 45.

Allegorice Ecclesia, et anima sancta sponso suo Christo reddit bonum, et non malum, quia studet bonis operibus, et cavet a malis, ut ei placeat, ideoque bona bonis accumulare satagit, ut eis magis magisque suam gratiam et Christi gloriam magnis quotidie incrementis adaugeat. Ita S. Ambrosius in cap. xxxi Proverb., sub finem tom. II: « Hinc mulier ista, ait, quia exspoliat mundum, rapit gentes, tota vita operatur bonum; verum non sibi, sed viro: ut quae jam non sibi vivat, sed qui pro omnibus mortuus est, et resurrexit. Viro ergo operatur bonum, illi servit, illi devota est, illum diligit, illi placere semper studet. Non

Rursum mulier haec est B. Virgo, quae Josepho sponso, eo quod virginitatis suae fuerit in conjugio custos, retribuit omne bonum. Audi S. Bernardum, serm. De S. Josepho: « Amplius autem, quia omnia quae sunt uxoris sunt viri, credo quod beatissima Virgo totum thesaurum cordis sui, quem Joseph recipere poterat, ei liberalissime exhibebat. » Et post nonnulla: « Quantas putas exhortationes, consolationes, promissiones, illuminationes, et aeternorum bonorum revelationes recepit in transitu suo Joseph a sanctissima sua sponsa Maria? » Hac de causa B. Virgo Josepho cooperata est ad omnem virtutem, gratiam et gloriam, uti explicare pergit S. Bernardus: « Quomodo, ait, cogitare potest mens discreta, quod tanta unione uniret menti tantae Virginis aliquam animam, nisi ei virtutum operatione simillimam? Unde credo Joseph fuisse mundissimum in virginitate, profundissimum in humilitate, ardentissimum in charitate, altissimum in contemplatione, » etc.


Versus 13: Quaesivit lanam et linum

13. Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. — Hebraice, quaesivit lanam et lina, et fecit in voluntate manuum suarum; alii, in beneplacito manuum suarum; Thaldaeus, et operata est juxta voluntatem manuum suarum; Septuaginta, filans lanam et linum, fecit quod utile est manibus suis; Syrus, vestigavit linteum, seu tunicam; operata est ejus manus quodcumque libuit. Sensus clarus est, q. d. Studuit lanificio: unde non exspectavit donec maritus ei lanam et linum coemeret, vel obtruderet; sed ultro ipsa utrumque quaesivit, ut inde vestes laneas et lineas conficeret, quibus virum, filios et domesticos decore vestiret. Hoc est quod subdit: « Et operata est consilio manuum suarum, » id est, manus juxta voluntatem ejus operatae sunt, ita ut manus tam promptae forent ad opus quam voluntas, perinde ac si manibus insita fuisset voluntas et promptitudo operandi. Est hypallage. Ita Aben-Ezra: Operata est, inquit, in voluntate manuum, quasi manibus volendi facultas insit; ut e contra in manibus pigri est nolitio, ut ita dicam, operandi. Et Vatablus, in beneplacito, ait, manuum suarum, quia complacet sibi, et delectatur opere manuum suarum; Tigurina, operatur cum voluptate manibus suis; ut enim opus sit facile, fructuosum et constans, voluntas adsit oportet.

Secundo, Emmanuel vertit, fecit voluntatem manibus suis, id est, quidquid voluit ex lana et lino confecit; tanta erat ejus operandi in lino et lana dexteritas, ut voluntas non materiam, sed materia voluntatem et manum sequeretur, ut quidquid illa vellet, illico dexteritate manuum in lucem proderet et fieret.

Tertio, Noster vertit, « consilio, » id est industria, peritia et dexteritate manuum suarum, q. d. Mira pollet manuum, aeque ac mentis industria, ad eximie et dexterrime filandum, texendum, et quodlibet opus textile conficiendum. Ars enim, puta habitus et dexteritas filandi, texendi, fabricandi, etc., tum in mente manus ad opus dirigente, tum in ipsis manibus operantibus, quae ex assidua operatione habitum et facilitatem operandi induerunt, consistit. Sic de Beseleel architecto tabernaculi ait Deus Exodi xxxi, 2: « Implevi eum spiritu Dei, sapientia, et intelligentia, et scientia in omni opere, ad excogitandum quidquid fabrefieri potest. »

Rursum « consilio, » id est prudentia prudentique electione, q. d. Prudenter operatur manibus non res futiles et inutiles, sed serias et utiles, quae ad domesticorum vestitum conferant. Unde Septuaginta vertunt, et fecit quod utile est manibus suis. Multae enim nugosae et curiosae mulieres operantur res nugosas et curiosas, sed inutiles, imo illecebrosas et noxias: at mulier haec prudens non nisi utilia, sana et sancta operatur. Hoc est ejus consilium, haec ejus sapientia et prudentia.

Hinc Plato in Symposio Salomonem secutus, Πόρον, id est opum deum, fecit filium Μήτιδος, id est consilii: consilio enim parantur opes. Illecebrosa sunt pepla, et sindones adeo subtiles, ut per eas corporis forma et nuditas transluceat, quae proinde carpens S. Hieronymus, epist. 7 ad Laetam, de institutione filiae, sic ait: « Spernat bombycum telas, serum vellera, et aurum in fila lentescens: talia vestimenta paret, quibus pellatur frigus, non quibus vestita corpora nudentur. »

Moraliter, discant hic mulieres se suasque filias linificio et lanificio assuefacere: hoc enim proprium est feminarum opus, ut ad hoc natae et a natura fictae factaeque videantur, idque duplici fine et fructu: primo, ad fugam otii; secundo, ad custodiam honestatis et castitatis. Operi enim dum intendunt, amasios fugiunt, eisque attendere nequeunt. Quocirca ab omni aevo strenuarum mulierum, etiam principum et reginarum, haec in lana et lino fuit occupatio. Laudatur Anna uxor Tobiae, quod ibat quotidie ad opus textorium, Tob. cap. ii. S. Hieronymus instituens virginem Demetriadem: « Habeto, ait, lanam semper in manibus, vel staminis pollice fila deducito, vel ad torquenda subtegmina in alveolis fusi vertantur. » Et alibi ad Laetam, de institutione filiae: « Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calathum, rotare fusum, stamina pollice ducere. »

Ex veteri Romanorum more thalassii nomen in nuptiis crebro jactabatur, ut videlicet hac nuptiali voce provocarentur novae nuptae, exhortarenturque ad opus et lanificium, ut Varro et Juba, et Plutarchus tum in Romulo, tum in Questionibus, cap. xxix, et Festus Pompeius tradiderunt: θαλάσσιον enim significat lanificium, ait Plutarchus, unde Latinis thalassio. Quam vocem crebro occinebant sponsae, illamque signum fuisse lanificii testatur Varro, scilicet thalassionem veteres vocasse quasillum vas lanificiis aptum. Hinc Thalassio apud Romanos erat Hymenaeus, puta virginitatis deus, inquit Servius: virginitatis enim custos est lanificium. Sed et sponsae (quod scribit Varro, et Plutarchus postremo a me citato loco, et Plinius lib. VIII, cap. xlviii) colum secum in domum sponsi inferebant et fusum, virorumque januam lana coronabant ac cingebant: hac quoque caeremonia nuptiali indicantes, lanificium a nuptiis in domo maritali exercendum esse. Item apud eosdem Romanos in pelle lanata nova nupta considere solebat, quo testaretur lanificii officium se praestituram viro, ut refert ipse Pompeius.

Quin ipsi Romani apud Caiae Caeciliae statuam aeream, in templo M. Anci sitam, colum, lanam et fusum confixerunt, pudicitiae et industriae ejus certa monumenta. Auctores M. Varro et Plinius loco jam citato, et Plutarchus in Problem. dicto cap. xxix. Ea est autem, ut scribit idem Pompeius, quae, antequam Romam venisset, Tanaquil vocabatur, uxor Tarquinii Prisci Romanorum regis, quae tantae probitatis fuit, ut id Caiae nomen boni ominis causa frequentarent nubentes, quam summam asseverant fuisse lanificam. Cujus etiam rei meminit Caius Titus Probus in Epitome X lib. Valerii Maximi, si non titulus ejus libri fallax sit: ubi et illud praeterea dicit ideo institutum fuisse, ut nova nupta ante januam mariti interrogata quaenam vocaretur, Caiam esse se diceret. Non multo post tempore Lucretiam nocte sera lanae deditam, inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem, Collatinus maritus juvenesque Tarquinii inveniunt; quod pro signo probitatis accipi voluit Livius, paulo ante finem lib. I ab Urbe condita, et Plinius, aut quisquis est auctor, lib. De Viris illustr. in Tarquinio et Collatino; et Servius in eum locum Virgilii, lib. VIII Aeneidos: Nec non Tarquinium ejectum. Sed et eamdem historiam recensens Ovidius, lib. II Fastorum, ait: Inde cito passo petitur Lucretia; cujus Ante thorum calathi, lanaque mollis erat: Lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant. Theano Pythagorica, Brotini Crotomatae (ut Plotino placuit) aut ipsius Pythagorae (ut Theocritus maluit) uxor interrogata, quam potissime uxorem commendaret, respondit illud Homericum: « Telam texentem et meum (id est viri, nam Agamemnon est qui loquitur) lectum instruentem. » Ita Athenaeus Naucratita, et Stobaeus, serm. 72. Apud eumdem Homerum, lib. IV, tum Odysseae, tum Iliados, Helena lanificium exercet; et lib. V ejusdem Odysseae, Mercurius Calypso nympham, Atlantis filiam, texentem reperit; et lib. VI, Areten Alcinoi regis uxorem in foco sedentem, cum ancillis et pensa purpurea torquentem invenit Nausicaa ipsius filia. Herodotus in Calliope tradit Xerxem regem regum, ab Amestri uxore donatum amiculo quod ipsa texuerat. Curtius quoque, lib. V, memoriae prodidit Alexandrum vestes Macedonicas ad se ex Macedonia missas, cum his qui eas confecerant, tradi Sisygambi matri Darii jussisse, eamque admoneri praecepisse ut, si cordi vestes essent, eis neptes assuefaceret. Ad quam vocem cum lacrymae obortae prodidissent animum aspernantis id munus (quippe cum non aliam contumeliam magis Persarum feminae accipiant, quam admovere lanae manus), Alexander ea re cognita ad eam pervenit: « Et, mater, inquit, hanc vestem qua indutus sum, sororum non solum donum, sed etiam opus vides; nostri decepere me mores. Cave, obsecro, ne in contumeliam accipias ignorantiam meam. » Apud Terentium in Andria, Simonis senis ad Sosiam libertum haec verba sunt: Primum haec pudice vitam, parce ac duriter Agebat, lana ac tela victum quaeritans.

Poetae deas ipsas linum lanamque tractare asserunt. Narrat Ovidius, lib. VI Metamorph. Arachnen Idmonis filiam, eo quod deam Palladem in lanificio provocare ausa esset, ab ea superatam, versam esse in araneam, quae pristinam adhuc telae servat artem; unde et aranea graece vocatur ἀράχνη. Dixi fusum feminarum esse decus, nam virorum est dedecus. Unde David Joab homicidae imprecatus est: «Nec deficiat de domo Joab... tenens fusum,» II Reg. III, 29, q. d. Posteri Joab sint effeminati, ut ad vile et muliebre exercitium filandi redigantur, eoque victum sibi quaerere cogantur. Sic Sardanapalo probrum fuit et exitium, quod eum Artabanus dux militum inter concubinas purpuram nentem invenisset; illum enim regno et vita privavit. Hinc Eutropium eunuchum Arcadii Imperatoris paedagogum, ideoque imperii rectorem, ita perstringit Claudianus: Quid te turpissime bellis Inseris, aut saevi pertentas Pallada campi? Tu potes alteris studiis haerere Minervae, Tu telas non tela pati, tu stamina nosse, Tu segnes operum solers urgere puellas, Et niveam dominae pensis involvere lanam.

Idcirco Narseti viris multis fortiori, Justiniani Imperatoris illa Juno impotens minitata, se illum gynaeceo pensis et quasillis addicturam; quam ignominiam vir strenuus, graviter cum Romanorum imperii clade vindicavit. Exemplum ingens ne

Porro Carolus Magnus, rogatus cur filias lanificio occuparet, duas causas dedit: primo, ut otium vitarent; secundo, ut, si ad paupertatem per reflantem et adversam fortunam redigerentur, hoc opere sibi victum pararent. Ita Eginhardus. Hoc in opere eminuit S. Elisabetha, Andreae Hungarorum regis filia, quae per summam injuriam a cognatis castris et possessionibus spoliata, lanam manibus operabatur et linum, ut de sui laboris impendio se aleret, et pauperes, quorum erat ancilla, ut mater vestiret. Ita nobilissimis orta natalibus mundo se fecit ignobilem, ut nobilitaretur in coelis, pro corona suscipiens cinerem, cilicium pro fascia pectorali, fusum lanae et lini pro sceptro. Unde et meruit, in coelum defixa, videre Dei Filium Jesum ad se inclinatum coelis patentibus, eumque inter alia consolationis lenimenta audire dicentem: « Si tu vis esse mecum, ego ero tecum, et a te nullatenus separabor. » Ita habet ejus Vita.

Huc facit illud Ovidii ad Leandrum: Tortaque versato ducentes stamina filo, Feminea tardas fallimus arte moras. Et Claudianus in eo epigrammate, quod de equo Honorii Imperatoris edidit, loquens de Serena regina uxore Stiliconis: Et medium te zona liget, variata colorum Floribus, et castae manibus sudata Serenae. Tranquillus memorat Augustum Caesarem ita filiam et neptes instituisse, ut lanificio se assuefacerent. Idemque fecisse Carolum Magnum scribit Eginhardus illius Cancellarius in Vita ipsius. Alibi item testatur ipse Plutarchus Augustum ipsum non temere alia veste, quam domestica usum esse, ab uxore, et sorore, et filia et neptibus confecta. Plutarchus testimonio Bibuli asseverat Brutum ad bellum exiturum, Porciam uxorem interpellantem ad colum et telam remisisse, usum versibus, quos Homerus Hectori Andromachen alloquenti assignat, Iliad. XXII, ubi narrat ipsam, dum telam orditur, lamenta ejulatusque e turri ob mortem mariti audivisse. Nota est casta heroina Penelope Ulyssis uxor, quae absente marito ob formam a procis appetita ut eos falleret, dicebat se nulli nupturam nisi prius telam, quam orsa erat, pertexuisset; quare interdiu telam texebat, sed noctu eamdem retexebat, ut nemo cui superiores sunt, in subditos temere linguam laxent.

Allegorice S. Augustinus, serm. 217 De Temp.: Mulier fortis, id est Ecclesia, ait, et anima sancta operatur lanam, id est carnalia et temporalia: et linum, id est spiritualia et aeterna: utraque enim in hac vita fidelibus necessaria sunt. Sed audi S. Augustinum: «Quid est lana, quid linum? Lana carnale aliquid, linum vero spiritale signat; quia in ordine vestimentorum, interiora sunt linea vestimenta, lanea vero exteriora. Lana etiam de commixtione animalium nascitur, linum vero sine carnis voluptate de terra procreatur, imo castitatis imaginem praeferre videtur. In tantum ut sacerdotes veteris Testamenti ex praecepto legis, propter castitatis indicium, lineis femoralibus uterentur. Ergo in lana carnale aliquid, in lino vero spiritale significatur. Pro laude etiam ponuntur. Invenis enim hominem porrigentem manu eleemosynas pauperi, nec tamen de Deo ibi cogitantem, sed hominibus placere cupientem: laneam vestem, quae videri potest, habet, interiorem lineam non habet. Invenis alium dicentem tibi: Sufficit mihi conscientia mea, Deum colo, Deum adoro, quid mihi opus est ad ecclesiam ire, aut visibiliter christianis misceri? lineam vult habere sine tunica. Non novit, neque commendat talia mulier ista. Invenit haec mulier lanam et linum, et fecit utile. Multi inveniunt, sed non faciunt utile manibus suis. Cum libenter auditis, invenitis: cum bene vivitis, facitis.» Eadem pene ad verbum habet S. Ambrosius in xxxi Prov., sub finem t. II, qui et addit: Operari carne, et non operari spiritu, quamvis bonum videatur, utile non est; operari vero spiritu, et non operari carne, pigrorum est, etc. Tene spiritualia, et carnalia spiritualiter, operare.»

Beda vero per lanam accipit simplicitatis et pietatis opera, per linum castigationem carnis: linum enim variis modis macerando, tundendo, pectendo, carminando, etc., praeparatur et quasi castigatur: «Possunt, ait, in lana, qui ovinus est habitus, omnia pietatis et simplicitatis opera, quae proximis impendimus, accipi. Potest in lino, quod ex terra virens oritur, sed longo ac multiplici exercitio amittit humorem nativum, atque ad gratiam novi candoris pervenit, castigatio nostrae carnis intimari: cujus dum ingenitas vitiorum sordes per continentiam excoquimus, dignam profecto eam, qua Christum induamus, efficimus, juxta illud Apostoli: Quotquot ergo baptizati estis, Christum induistis. Quaerit ergo mulier fortis lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum, cum Ecclesia sancta sollicite perquirit, quibus se pietatis fructibus exerceat, quomodo a carnalibus emundet illecebris. Et hoc utrumque consilio prudentissimo, hoc est supernae solummodo retributionis facit intuitu.»

Rursum opus lanae et lini optime convenit B. Virgini. Primo, plane ad litteram; nam, ut ait Epiphanius, Presbyter Constantinopolitanus, in Vita B. Virginis, «erat ipsa docilis, et amans trinam, et non solum in sacris Litteris, sed etiam in lana et lino, serico et bysso laborabat. Erat praeterea in sapientia et intelligentia, super omnes illius saeculi adolescentulas, cunctis admirationi, quae et vere conficeret ea quorum usus in templo erat sacerdotibus.» Et S. Anselmus in lib. De Vita Virgin.: «Opus vero manuum ejus, ait, erat lanae, lini et serici.» Hinc et Moniales in monasteriis, exemplo beatae Virginis, magnam diei partem in opere manuali, lanam et linum operando, transigunt. Idem virginibus feminisque devotis suadent, imo jubent, prudentes Confessarii; quae enim eo relicto totas se dedere volunt orationi, lectioni, contemplationi, cerebrum quod feminis est debile, affligunt et laedunt, fiuntque phantasticae, anxiae, scrupulosae, maniacae, superbae, delirae, uti experientia multa didici.

Secundo, allegorice: quia, ut ait S. Epiphanius, lib. III Contra haeres., longius a principio, explicans illud Job cap. xxxviii, juxta Septuaginta: Quis dedit mulieribus texturae sapientiam, et variegandi scientiam? « Mariae datum est, ait, ut pepererit nobis agnum et ovem, et ex gloria ipsius agni et ovis, factum est nobis velut ex vellere in sapientia per virtutem ipsius, indumentum incorruptibilitatis. » Tertio, tropologice: nam, ut ait Proclus Cyzicenus Episcopus, De Nativ. Christi (exstat initio Concil. Ephesini), « haec sola pons est, per quem Deus ad hominem descendit: haec admirandae illius oeconomiae tela, ex qua et in qua ineffabili quodam modo admirabilis illius unionis tunica confecta est; cujus quidem textor exstitit Spiritus Sanctus, netrix virtus ex alto obumbrans, lana vetusta vinosaque Adami pellis, trama impolluta Virginis caro, radius textoris immensa gestantis gratia, artifex verbum per auditum illapsum. » Trama est subtegmen, et (ut ait Sergius) filum quod intra stamen currit. Trama dicta, ut ait Varro, « quod phrygionis tranat vestimentum. » Pro tranat videtur legendum trameat, id est transmeat, sive penetrat.

Quarto, anagogice: quia lana repraesentat vitam activam, linum subtile contemplativam; utramque operata est, et in eminenti gradu exercuit B. Virgo, quae in omni opere Martham Magdalenae mirifica harmonia perfecte associavit.


Versus 14: Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum

Hebraice, fuit sicut navis circumeuntis, de longe adducet panem suum; Chaldaeus, facta est sicut navis mercatoris, cujus e longinque affertur cibus; Septuaginta Vaticani, facta est tanquam navis mercaturam exercens de longe; congregat autem haec vitam; Complutenses et Regii habent, congregat autem haec divitias; Syrus, tanquam navis mercatoris a longinquo mercimonia advehens. Institor ergo vocatur mercator, eo quod cumulandis mercibus opibusque sedulus instet, vel quia negotio suo insistit, inquit Ulpianus. Unde et domos urbesque circumit (ideoque hebraice vocatur socher, id est circitor vel circuitor) singulis suas merces offerens, et ut eas emant urgens et instans. Sensus ergo est, q. d. Mulier haec strenua operando lanam et linum similis est navibus mercatorum, quia sicut illae pannos, telas, aliasque merces in longinquas orbis partes deferunt, pro quibus ex eisdem locis referunt alias merces, unde mercatores sibi victum et necessaria comparant: ita et illa a longe sibi parat panem suum, hoc est victum familiae necessarium, quia pro his quae manibus suis operata est, comparat sibi etiam quae ex longinque afferuntur, dansque exteris pannum a se confectum, accipit ab eis frumentum in cibum; ipsa ergo cum domi maneat, nec cum mercatoribus extremos currat ad Indos, tamen velut navis quaedam necessaria a longe advehens, etiam ipsa sua exteris communicando portat de longe panem suum.

Igitur analogia navis et mulieris sedulae in his consistit. Primo, sicut navis frumentaria ex Sicilia vel Aegypto (quod olim erat horreum Italiae) frumenta devehit in Italiam: sic mulier haec panem, id est cibum quemlibet invehit in domum suam. Rursum, sicut naves Indicae ex India in Hispaniam et Europam deferunt aromata, aurum, argentum aliasque merces pretiosas; et sicut navis Japonica quotannis ex India Lusitanis, et Religiosis in Japone degentibus et evangelizantibus defert annonam totius anni, adeo ut si navis pereat, periclitentur omnes Religiosi, qui in Japone sunt, de victu et vita: sic pariter mulier haec quemlibet cibum et supellectilem familiae necessariam procurat, ita ut ab illa omnium qui in domo sunt, victus et vita pendeat. Hinc eam comparat navi, non currui, quia una navis plus vehit quam centum, imo mille currus. Secundo, sicut navis merces domesticas in longinquas oras vehit et vendit, indeque alias revehit, itaque duplex facit lucrum: ex utrisque enim lucratur: sic pariter mulier haec suos pannos et telas, quas per se suosque texuit, per naves et mercatores in exteras regiones, ubi cariores sunt, mittit et distrahit; indeque merces alias comparat, quibus familiam alat, vel quas divendat; itaque duplex, vel triplex lucrum facit. Imo, ut notat Baynus, in eo superat naves, quod ipsa domi secure consistens, haec omnia per mercatores vel famulos et ancillas efficiat, cum naves longissimas regiones peragrare et oberrare debeant, idque cum perpetuo sui et mercium periculo, ne naufragium patiantur, aut a piratis capiantur.

Tertio, sicut navis nunquam, ne noctu quidem nautis dormientibus, quiescit, sed semper navigat, ac circumit et obit varias regiones, singulis suas merces proponens, et indigenis ad eas emendum instans: sic mulier strenua nunquam quiescit, sed ceteris dormientibus ipsa vigilat, semper sollicita, omnibus invigilans, jugiter cogitans quomodo domui de omnibus prospiciat; ideoque assidue perdia et pernox operatur et laborat, nec unquam in opere fatigatur aut lassescit. Quarto, sicut naves non uno alterove anno, sed quamdiu durant, subeunt maria, mercesque vehunt et revehunt: sic mulier sedula tota vita sua sibi similis est, semperque laborat ut rem familiarem curet et adaugeat, nec quiescit nisi in morte, quasi jam peracto navigationis suae cursu. Quinto, sicut naves e remotissimis regionibus merces raras et pretiosas advehunt, quo fit ut Veneti, Antuerpienses, Genuenses, caeterique maris accolae, qui navigationi et mercaturae vacant, domi suae habeant opes et delicias quaslibet, ac quidquid alicubi praeclarum vel pretiosum est, quia omnia per naves sibi afferri curant: sic pariter mulier strenua domum instruit non tantum carne, vino, telis, pannis illius regionis, sed et ex remotis ea quae ad familiae non tantum necessitatem, sed et splendorem faciunt, accersit. Sexto, mulier haec comparatur non uni navi, sed navibus in plurali, ut habent Hebraea, puta classi integrae, quae ingentem mercium copiam affert, quia ipsa licet una instar est multorum, ac per se perque filios, servos et ancillas plura conficit, quam multi simul juncti in suis familiis efficiant.

Allegorice et tropologice, haec omnia facile est adaptare Ecclesiae et animae sanctae, mutato duntaxat nomine mulieris in nomen Ecclesiae vel animae. Ecclesia enim ceu navis omnis generis annonam fidelibus affert, puta verbum Dei, Sanctorum exempla, conciones, exhortationes, Sacramenta, ac praesertim Eucharistiam, quae est panis vitalis, manducantibus afferens vitam praesentem et aeternam. Audi Bedam: «Navis, ait, per mare peregrina, ut illic venditis quae attulerat, cariora ad domum reportet: sic nimirum sancta Ecclesia, sic anima quaeque perfecta virtutum divitiis gaudet onustari, quibus majora divinae gratiae dona mercetur. Optimum namque est commercium, cum bona quae valemus operantes, primo hanc a Domino mercedem recipimus, ut ad majora semper agenda proficiamus, dehinc vitam percipiamus sempiternam. Facta ergo est anima sancta quasi navis institoris, quae transit desiderio fluctus saeculi praesentis, solaque se in caelis accipere sperat aeterna gaudia, et pro his abundantius adipiscendis quidquid valet instanter agere, quidquid adversum occurrit, fortiter superare contendit.»

Audi et Auctorem Operis imperfecti in S. Matth. apud S. Chrysostomum: «Facta est tanquam navis mercaturae longinqua, id est Ecclesia, quae navigantibus Apostolis, gubernante Domino, flante Spiritu Sancto, praedicationis verbo ubique discurrit, portans secum magnum et inaestimabile pretium, quo omne genus humanum, vel potius totum mundum sanguine Christi mercata est, de quo idem Salomon, cap. xxx, 19, retulit dicens, vestigium navis pelagizantis inveniri non posse, ostendens conversationem Ecclesiae non terrenam esse, sed coelestem, juxta id quod Apostolus ait: Nostra conversatio in coelis est,» Philip. iii.

Pari modo eadem adaptes B. Virgini, quae in domum, id est in Ecclesiam, invexit panem vivificum, puta Christum Dominum, dum eum peperit in Bethlehem, id est in domo panis. Unde S. Gregorius, homil. 8 in Evang.: «Bene, ait, in Bethlehem nascitur, id est in domo panis; ipse enim est qui ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi,» Joan. vi. Ipsa ergo «de longe,» id est de coelis, per vitae hujus pelagus portat panem suum. To enim de longe notat distantiam inter Verbum et humanam naturam, quam sibi hypostatice univit in utero hujus mulieris benedictae. Recte vero panem hunc vocat suum, quia sola absque viri opera illum concepit, quem in Bethlehem per partum suum virgineum, tanquam ex navi in omnium utilitatem exposuit, ut eo in Eucharistia pascamur. Rursum, ipsa navis institoris plena fuit mercibus coelestibus, puta omni virtute et gratia. Unde Damascenus, orat. 1 De Dormit. Virgin.: «Haec est, ait, quae gratiae abyssum invenit, et duplicem virginitatis navem incolumem servaverat, animamque non minus quam corpus incolumem custodierat.»


Versus 15: Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis

Hebraice, et surrexit adhuc nocte (dum adhuc nox esset), deditque praedam domui suae, et statutum puellis suis. Pro praedam hebraice est טרף tereph, quod proprie est esca ferina, diciturque de feris quae venando praedantur minores feras et jumenta, eaque discerpunt et devorant. Inde per catachresim transfertur ad quamlibet escam animalium et hominum, praesertim quae venando, id est laborando et sudando, comparatur. Est metaphora a leonibus et feris, quorum omnis cibus praedando acquiritur, estque praeda. Pro cibaria hebraice est חק choc, id est demensum, statutum, consuetum, a radice חקק chacac, id est statuere, describere, definire: unde tam ad statum cibum, quam ad statum pensum referri potest. Hinc Chaldaeus vertit, dedit pensum ancillis suis; Syrus, dedit opus puellis suis; Theodotion, dedit constitutionem puellis suis; Septuaginta, dedit opera puellis suis. Choc ergo tam pensum operis quam demensum cibi, puta portionem et cibum definitum, hoc est statuit panem et escam in dies constitutam sive ordinatam, ideoque ordinariam significat.

Sensus ergo est, q. d. Mulier haec strenua et provida non stertit in multam lucem, sed ante auroram noctu surgit, ut servis et ancillis, filiis et filiabus caeterisque domesticis praeparet tribuatque cibos, utque totius diei operas et pensa inter eos partiatur, singulisque sua distribuat et adaequet, scilicet ne quid perdant lucis et temporis, sed id totum operi impendant. Quare servis ituris ad agros colendos, vel aliud opus summo mane, imo noctu, maturius dat jentaculum, ac simul cibos assignat, quos in agrum deferant, ibique comedant, ne, si domum ad prandium revertantur, tantillum temporis perdant et operi suffurentur. Ancillis pariter suis in aurora pensa lanae, lini et operarum distribuit, ac annonam assignat, ut expeditae sint ad opus, illique totum diem insumant. Haec enim sunt signa, imo actus magnae providentiae, sedulitatis et strenuitatis in matrefamilias.

Porro cibos hosce vocat «praedam,» primo, quia noctu obiter quasi capiuntur et rapiuntur. Alludit enim ad leones et feras, quae post coenam nocte digestam rursum famelicae, in tenebris et aurora exeunt venatum et praedatum, ut alias feras et animalia, ceu praedam capiant et devorent. Sic Job xxiv, 5, dicitur: «Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum, vigilantes ad praedam (Hebraice, aurorantes praedae vel rapinae) praeparant panem liberis.» Hinc vocantur lupi vespertini, id est nocturni, qui noctu praedantur, de quibus multa dixi Habac. i, 8, et Jerem. v, 6. Ita quoque mulier haec leonina summo mane cibos hosce servis et ancillis obiter capiendos et quasi rapiendos parat, ut ad iter opusque sint expediti et celeres. Rursum praeda significat hosce cibos magna industria et labore mulieris comparari, ac non nisi labori insigni servorum et ancillarum velut mercedem attribui. «Qui enim non laborat, non manducat,» ait Apostolus. Hinc, ut ait S. Ambrosius, lib. De Abraham: «In domo sapientis nemo piger est.»

Olim matres in Balearibus insulis pueris non dabant cibum, nisi cum eminus propositum fundae jactu dejecissent, tum ut eos labori assuefacerent, tum ut in arte sagittandi exercerent, in qua proinde tam eximii evasere, ut scopum quemlibet non fallente, sed certo ictu contingerent, imo pilum in coma capite illaeso ferirent: quocirca in praelio fundibularii exstitere hostibus formidabiles.

Tertio, sicut leo et leaena praedam quam venatus est, non ipse solus comedit, sed in partes discerpit, atque catulis suis sive leunculis distribuit: sic mulier haec cibos industria sua paratos, in servos et ancillas partitur, sed seorsim. Non mixtim, scilicet primo servis dat טרף tereph, id est carnem ferinam, puta escas duriores; deinde seorsim ancillis dat cibaria leviora. Ubi nota ejus honestatem et pudicitiae studium, quae ancillas a servis separat, ut mutuos aspectus, colloquia, aliasque luxuriae inter eos illecebras amoveat; ac simul discretionem, qua cuique annonam congruam attribuit.

Quarto, pro et cibaria ancillis suis, Septuaginta, Chaldaeus, Syrus et alii vertunt, et pensum operarum ancillis suis. Hebraeum enim חק choc, tam pensum operarum, quam demensum escarum, penso operarum, velut mercedem merito laborique respondentem, significat: quo innuit mulierem sapientem hanc legem fixisse ancillis suis, ut non prius demensum escarum sive statutum cibum sumant, quam pensa operarum persolverint.

Moraliter, hinc disce matrisfamilias dotem esse vigiliam, ut, sicut ille ait, ultima eat cubitum, prima ante alios, et ante lucem surgat, qua in re mulierum indolem transcendat oportet: mulier enim natura sua phlegmatica est, ideoque lenta, tarda, somnolenta, adeo ut Comicus eam ex mora natam asserat. Sic enim ait Pleusides Plautinus in Milite: Mulier profecto nata est ex ipsa mora; Nam quaevis alia, quae mora est aeque, mora Minor ea videtur, quam quae propter mulierem est. Et Terentius in Heautont.: Dum moliuntur, dum comuntur, annus est. Secus est in hac muliere virili, quae virago est, et non tantum mulieres, sed et viros et virtute et vigilantia superat. Unde vigilantia in emblematibus pingitur quasi matrona et virago, dextra tenens librum, sinistra virgam cum lucerna accensa: astat ei grus pede altero elevato sustinens lapidem, ut, si quo casu in somnum incidat, lapidis ruentis ad pavimentum allisu strepituque excitetur et evigilet.

Rursum uxor haec suis dat cibum noctu, ut innuat totum diem dandum labori et operi, noctem vero necessariae refectioni. Ita S. Antonius, S. Hilarion caeterique Anachoretae cibum non per diem, sed vespere et noctu sumebant, idque duabus de causis. Prior erat, ut totam diem operi vel manuali, vel mentali, puta orationi, studio, lectioni et contemplationi impenderent, nec ab eo per cibum impedirentur: venter enim cibo onustus mentem hebetat, ut nequeat acumine suo uti, et sublimia scrutari. Posterior, quod verecundarentur, et quasi indignum ducerent hominem et servum Dei comedere per diem, quodque sol eum comedentem aspiceret. Vilissima enim hominis actio est comedere, utpote in qua mens hominis nata ad spiritualia et coelestia, deprimitur ad terrena et carnalia, similisque est brutis. Unde sanctus ille Anachoreta in Vitis Patrum, pudore suffusus, lacrymabatur cum cibum sumeret, eo quod noctu escam porcorum et animalium sumere cogeretur, qui per diem cibo vescebatur angelorum.

Allegorice S. Augustinus, serm. 45 De Diversis, haec exponit de Ecclesia, aeque ac de anima sancta: « De noctibus, ait, exsurgit: noctes tribulationes sunt, sed cui haec? De noctibus surgit, id est in tribulationibus proficit, etc. Et dedit escas domui suae: in noctibus praebuit se imitandam, faciens docuit quod faciendum dixit. » Rursum Beda: « Nox, ait, dicata est quieti, dies labori. Sic Ecclesia et anima sancta quasi nocte quiescit, cum intermissa ad tempus sollicitudine externa, sibimet vacare, seque ipsam spiritualiter incipit curare: vel lectionibus videlicet sacris, vel orationibus ac lacrymis sese, vel aliis hujusmodi studiis secretius exercendo. Surgit autem de nocte, cum in eisdem suis fidelibus, ad agendam etiam proximorum curam se sollicite accingit. Quod fraternae administrationis opus duobus modis exercere consuevit: quia et eos qui foris errabant, ad fidei gratiam convocat; et illos qui fidei Sacramentis jam sunt imbuti, ut bonis operibus amplius insistant, excitare non desinit. Unde bene dicitur: Dedit praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Dat namque praedam domesticis suis, cum eos quos ab antiquo hoste docendo eripere potuit, societati illorum qui in fide praecessere, conciliat; dat et ancillis cibaria, cum humiles quosque, et debito timore sua jussa servantes, ne pio labore lassescant, supernae mercedis commemoratione reficit. »

Porro haec omnia mutato nomine adapta B. Virgini, quae noctu excipiens incarnationis Verbi ab Archangelo nuntium, illi assensum praebens, Verbum in se corporavit, ut illud in escam nobis proponeret in Eucharistia. Rursum suam gratiam et merita, quae in nocte hujus vitae innumera et quasi immensa, per actus intensae charitatis, humilitatis, patientiae caeterarumque virtutum comparavit, non sibi soli servavit, sed in Ecclesiam fidelesque omnes dispensavit, et in dies dispensat. Nam, ut ait S. Bernardus, «de plenitudine illius omnes accepimus.» Insuper eminentes Sanctos noctu, id est ante aetatem, praevenit, ut a puero, imo ab utero, incipiant vacare Deo et pietati, uti de S. Joanne Baptista, S. Nicolao, S. Dominico, et aliis legimus: quare tunc eis virtutum pensa dispensat, ut ea sensim illi crescentes aetate et meritis pertexant et perficiant.


Versus 16: Consideravit agrum, et emit eum

Hebraice, cogitavit agrum et accepit eum; Aben-Ezra, de agro emendo cogitationem suscepit; Chaldaeus, cogitavit in consilio, et accepit agrum; Vatablus, contemplatur agrum; Tigurina, consultat de agro, et emit eum; Septuaginta, considerans agrum emit eum, et de fructibus manuum suarum emit possessionem; Syrus, agriculturam meditatur. Dupliciter hic versus accipi potest: primo, de agro a vinea separato, q. d. Mulier haec prudens et sedula ex pretio telarum et pannorum quos confecit, emit tam agrum quam vineam, id est agrum, ad sementem et messem frumenti; vineam, ad vindemiam uvarum et vini: atque ita familiae tam de cibo quam de potu, puta tam de pane quam de vino prospexit. Ubi nota to consideravit, q. d. Non temere, non fortuito, sed mature et consulto emit agrum, nimirum prius exacte consideravit conditionem, commoditatem et fertilitatem agri, aeque ac vilitatem pretii quo illi offerebatur: quare agrum fertilem bono vilique pretio emit. Rursum simili modo emit vineam, in eaque vites conseri curavit, aut certe eas in parte agri jam empti ad vites apti consevit. Sic videmus in Lombardia in eodem agro vites segetibus et arboribus immixtas, magna elegantia et fructu. Idem enim ager fert frumentum, uvas, poma et pira.

Secundo, accipi potest de agro in vineam commutato, q. d. Consideravit agrum quemdam ob tenuem frumenti proventum ab heris negligi, parvique aestimari; quare emit eum vili pretio, atque ex eo vineam effecit: quia considerans eum, perspexit glebas ejus, et eum vitibus, quam segetibus esse aptiorem, et uvarum quam frumenti feraciorem; quare ex inculto cultum, ex sterili fertilem effecit, quae sane egregia est ejus industria ac solertia. Frumentum enim exigit solum crassum et pingue, vites vero solum gracile et tenue. Audi Virgilium, I Georg.: Altera frumentis quoniam favet, altera Baccho, Densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo. Planius clariusque Theophrastus, lib. II, cap. xxv: « Pratense et arenaceum, ait, vitibus percommodum est, et in summa solutum, leve, tenue. » Audi et Columellam in lib. De Arboribus, cap. XIII: « Locis aridis, et macris, et siccis vitem sere, natura feracem et validam, crebrisque acinis: quod si pingui agro validas vites deposueris, pampinis magis eluxuriabunt, et qualemcumque fructum tulerint, ad maturitatem non perducent. » Et lib. III, cap. v, ait: « Vitiarium faciendum in terra mediocri potius quam pingui. »

Anagogice S. Augustinus, serm. 45, inter novos Lovanienses, per agrum accipit coelum, coelestemque gloriam, quam Ecclesia et anima fidelis mercatur et emit labore manuum suarum, puta laborando, et accumulando multa bona opera, praesertim charitatis et patientiae. Considerat enim et prospicit, quod «non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.» Allegorice Beda per agrum et vineam accipit primitivae Ecclesiae propagationem: Ecclesia enim a Christo fundata in Judaea, coepit se propagare et plantare per vicinas provincias et gentes, easque per novalia spiritualium agrorum et vinearum excolere, indeque messem et vindemiam magnam fidelium, virginum, martyrum et confessorum colligere.

Haec omnia adaptes B. Virgini, quae primo, in seipsa plantavit agrum et vineam, cum corpus et animam assidua virtutum omnium operatione excoluit. Secundo, ipsa agrum et vineam primitivae Ecclesiae sua sapientia, providentia, meritis et exemplis plantavit, adeoque fertilem effecit, ut in omni sanctitate effloresceret, ac viros Apostolicos, martyres et virgines proferret, imo ut omnes fideles viverent vitam non tantum christianam, sed et religiosam in paupertate, castitate et obedientia, uti fecere Essaei sub S. Marco Alexandriae, et Hierosolymitae Christiani sub S. Petro, ut patet Actor. cap. ii, iii et iv, ubi plura hac de re dixi. Rursum ipsa per omnia saecula propagavit agrum Ecclesiae per alias et alias gentes, ac in eis plantavit vineas sanctarum selectarumque congregationum, praesertim Religionum, et Religiosorum diversorum ordinum, qui vino suae devotionis, castitatis et charitatis Ecclesiam inebriarent. Insuper ipsa ex agro et vinea sua profert fidelibus in Eucharistia «frumentum electorum, et vinum germinans virgines,» ut ait Zacharias cap. ix, 17. Tertio, ipsa fideles singulos quasi agros et vineas novellas in fide et sanctitate excolit: nullus enim fidelium et Sanctorum est, qui non suam fidem et sanctitatem, qualiscumque et quantacumque ea sit, debeat B. Virgini: ipsa enim a Christo constituta est materfamilias, cujus proinde filii, quos ipsa Christo parit, alit et provehit, sunt omnes fideles et justi.

Porro, sicut mulier illa sapiens sua sagacitate tellurem aptam semini facit agrum, tellurem vero feracem uvarum facit vineam: sic et B. Virgo quemque fidelium ad eam virtutem, statum et perfectionem dirigit provehitque, ad quam per naturam et gratiam maxime propendet, maximeque idoneus et aptus videtur. Qua in re illam imitentur praelati, principes, rectores Religionum, et quilibet superiores, ut subditos applicent illis muniis, ad quae per indolem et gratiam maxime habiles et proclives animadvertunt: naturam enim secundante gratia magnum quid producitur; sin haec duo dissideant et gratia naturae sit dissona, parum proficitur, juxta illud: Tu nihil invita facies dicesve Minerva, id est natura. Quis enim perpetuo naturae obluctari, et velut adverso flumine remigare, ventisque contrariis perpetim navigare valeat?


Versus 17: Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum

Hebraice, cinxit in fortitudine lumbos suos, et confirmavit brachia sua ad opus; Septuaginta, praecincta fortiter lumbum suum, firmavit brachia sua ad opus; Aquila et Theodotion, accinxit fortitudine sua motnaim, id est humerum, vel armum, vel dorsum suum. Pro roboravit Symmachus vertit, ἐκρατιάωσε, id est solidavit; Aquila et Theodotion, ἐκαρτέρωσε, id est induravit callosque obducere fecit; Vatablus, fortiter lumbos suos accinxit; Aben-Ezra, renes suos illa succinxit quasi robore sese instruxerit.

Primo, S. Augustinus, serm. 43, Beda, Salonius et Hugo per cingulum hoc mulieris strenuae accipiunt mortificationem et castitatem; in lumbis enim est origo seminis et luxuriae, uti docent medici. Lumbos ergo succingere in fortitudine, est fortiter carnis concupiscentias restringere et cohibere. Unde Beda: «Actio boni operis Domino acceptabilis esse non valet, si non fluxa luxuriae quis prius simul a carne et a mente restringat.» Sic et S. Gregorius in illud Lucae xii: Sint lumbi vestri praecincti: «Tunc, ait, lumbos praecingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus.» Hinc zona olim virginitatis erat insigne, quam proinde solvebant conjugatae. Verum hic proprie non a castitate, sed a fortitudine laudatur haec virago; comitanter tamen a castitate, quia, sicut libido vires exhaurit et enervat, sic castitas easdem firmat et roborat, uti experientia docet. Unde castra militum fortium dicta sunt a castitate, vel a castratione libidinis, uti alibi ostendi. Castitas ergo facit fortem hanc viraginem.

Secundo et genuine, alludit ad cingulum quo viragines et viri, praesertim profecturi, laboraturi, vel praeliaturi lumbos succingunt, ut eos in se infirmos, molles et fluxos cingulo astringant, densent, firment et roborent: ita pariter cingulo succinxit se haec virago, ut robur viresque colligat, tum ut domum, agrum et vineam veloci fortique gressu obeat lustretque, tum ut opera robusta robusto corpore menteque capessat. Quare et cingulo, et per cingulum magis ipsa fortitudine se accingit: haec enim ipsi est cingulum, et velut balteus militaris, quo ad opera heroica ceu miles ad praelia se accingit, animumque et robur exacuit. Significatur ergo hac catachresi, quod haec virago naturam femineam mollemque excitet et exstimulet ad virile robur, tum mentis, tum corporis, q. d. Virile robur, viriles animos excitavit et induit, uti fecit mater septem Machabaeorum, «femineae cogitationi masculinum animum inserens,» filiosque fortiter exhortans ad martyrium, II Machab. vii, 21. Vide quae de cingulo militiae christianae fuse dixi Ephes. vi, 14.

ET ROBORAVIT BRACHIUM SUUM. — q. d. Robuste brachia sua exeruit ad robustos labores quos exercuit: hoc enim roboris exercitio augetur robur. Unde Milo Crotoniates nobilis pugil, quotidie brachiis portando vitulum, cum ille aetate et mole cresceret, sensim per exercitium crescente pariter brachiorum robore, iisdem portavit eumdem adultum et bovem effectum. Huc facit quod Plato, lib. V De Republica, et lib. VIII De Legibus, doceat viragines militiae adscribendas, ideoque exercendas in circo et ludo equestri, atque in Critia asserit tales olim fuisse, quae in deas ob sua fortia facinora relatae sint. Verum plus aequo mulieribus tribuit Plato, dum eodem libro De Republica vult eas viris omnibus esse communes ad majorem civium unionem, in quo plane vir sapiens delirat.

Mystice S. Augustinus, serm. 45 De Diversis, sive inter novos a Lovaniensibus editos, haec applicat Ecclesiae et animae sanctae: «Succincta, ait, fortiter lumbos firmavit brachia sua, vere fortis. Vide si non est ancilla, quam devote servit, quam parate: ne fluctuantes sinus carnalium concupiscentiarum impediant operantem, succinxit lumbos, ut nihil superfluum calcet, dum in opere festinat; ibi enim castitas mulieris hujus zona praecepti constricta, succincta fortiter lumbos suos, firmavit brachia non defectura.»

Porro haec omnia adaptes B. Virgini, cujus virginitas et fortitudo divina enituit, tum in itineribus, laboribus, paupertate, persecutionibus, quas ab Herode et Judaeis pro Christo infante fortiter pertulit; tum in constantia, qua Christo crucifixo usque ad mortem adstitit, omniaque tormentorum genera, quae Christus patiendo, ipsa compatiendo pertulit; tum quod in Pentecoste cum Apostolis, imo prae Apostolis, induta sit virtute ex alto, ac Spiritum receperit in summa fortitudinis plenitudine, ut scilicet ipsa post Christi mortem omnes Apostolorum dolores, omnes fidelium cruces, totumque Ecclesiae pondus sustineret; quod et reipsa praestitit. Vide dicta cap. viii, vers. 14, ad illa: «Mea est fortitudo.» Fuit ergo ipsa quasi Atlas Ecclesiae primitivae, uti et est modernae.


Versus 18: Gustavit et vidit quia bona est negotiatio ejus

Hebraice, gustavit quod bona circuitio ejus, non exstinguetur, etc.; Septuaginta, gustavit quia bonum est operari, et non exstinguitur lucerna ejus totam noctem; Vatablus, percipiens opus suum esse frugiferum, etiam nocte operatur; Aben-Ezra, sollerti ratione et consilio (טעם taam enim, id est gustus, etiam consilium et rationem significat, quia sicut gustus sapit et discernit cibos, sic ratio sapit et discernit res commodas ab incommodis), deprehendit et intellexit negotiationi vacare utilissimum esse. Alii taam vertunt, supputavit apud se negotiationes, id est impensas et lucra, ac vidit, id est certo collegit artem quaestuosam se exercere. Gustavit ergo, id est experientia didicit, ac gustu ipso clare sensit, quantum et quam suave esset lucrum negotiationis suae et diligentiae in operanda lana et lino, praesertim dum ex iis emit agrum et vineam, indeque vinum gustavit et bibit: quare totam pene noctem opere impendit ad lucernam, ideoque eam non permisit exstingui. To gustavit significat primo, considerationem et computum expensarum et lucri; secundo, crebram experientiam, quod scilicet crebro ingens lucrum ex lanificio et linificio reportarit et senserit; tertio, gustum et oblectationem: lucrum enim labore partum, velut proprium, proprieque industriae fructus mire sapit, et velut saccharum labores condit, sapidosque efficit; cum lucrum anosum, id est sine labore obveniens, v. g. ex haereditate aut donatione, velut alienum et extrinsecum parum delectet, et quasi insipidum sit: quod enim magno stetit, rarum et carum est; quod ultro obvenit, parvi aestimatur.

Porro olim feminas strenuas cum suis puellis et ancillis, non tantum per diem, sed et noctu ad lucernam vacasse lanificio et linificio, patet ex dictis vers. 13. Unde Virgilius, I Georg.: Nec nocturna quidem carpentes pensa puellae Nescivere hiemem. Et Ovidius, lib. II Fastor., Lucretiam a Tarquinio adultero noctu sic inventam refert: Inde cito passu petitur Lucretia, cujus Ante thorum calathi, lanaque mollis erat. Et rursus in epistola sic Penelope ad Ulyssem: Nec mihi quaerenti spatiosam fallere noctem, Lassaret viduas pendula tela manus. Id imitentur Pastores, Praelati virique zelosi, ut cum pastoribus Bethlehemiticis super gregem suum pervigilent; sic merebuntur cum eis primi videre Christum nascentem, imo resurgentem et venientem ad judicium; hac enim vel summo mane, vel noctu peragendum est, juxta parabolam virginum prudentum noctu lampadas accensas habentium, et sponsum exspectantium: «Media, ait, nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei, etc., et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias,» Matth. xxv, 6.

Quocirca Ecclesia celebrabat olim in festis Martyrum vigilias: nocte enim pervigilabant fideles in oratione ad templa et sepulcra Martyrum. Hinc nocturni in officio Ecclesiastico, quos etiamnum Religiosi permulti noctu decantant: qua in re imitantur Christum, qui per diem praedicabat, vespere vero secedens in montes pernoctabat in oratione. Unde mystice Auctor Catenae Graecorum: Per lucernam, ait, mentem puram et contemplationi deditam, donisque spiritualibus ornatam accipe. Memorabile est quod de S. Genovefa legimus in ejus Vita. Cum singulis sabbatis soleret pernoctare in oratione, ac quadam vice nocte pergeret ad basilicam S. Dionysii sua opera constructam, cereus illi et sociabus praelucens exstinctus, ipsa orante, illico coelitus ab angelis rursus fuit accensus (Idem contigit S. Gudulae, quae fuit filia S. Amelbergae sororis Pipini, estque Bruxellensium advocata, ut habet ejus Vita apud Surium ad diem 8 januarii). Unde ejus imagini apte subscribi solet hic versus: «Non exstinguetur in nocte lucerna ejus,» praesertim quia ipsa splendore sanctitatis, jugis orationis, abstinentiae et miraculorum toti Galliae, imo orbi, praeluxit et praelucet. Ideoque S. Simeon Stylites per litteras ejus se precibus commendavit, ac S. Remigius, Clodovaeus, Clotildis aliique Principes et Praelati illi comiti, magno eam in honore et pretio habuerunt, adeo ut Parisienses eam jugiter ut patronam colant, eo quod praeter alia ab eorum urbe Attilam et Hunnos, qui caeteram Galliam vastabant, suis orationibus averterit.

Olim in Oriente erat monasterium Acaemetarum, id est non dormientium, sed semper in Dei laudibus pervigilantium, uti fecit S. Simeon Stylites, et S. Daniel ejus assecla, aliique: nimirum, «vita Sanctorum vigilia;» vita brevis est, aeternitas longa; tam ergo noctu quam diu operemur bonum, ut merita et gloriam accumulemus in omne aevum duraturam.

Salomonem secutus Plato: « Nemo dormiens, ait, ulla re dignus est; » ita refert Laertius, lib. III: et Philippus rex Macedonum, cum in exercitu quodam tempore obdormisset, experrectus: « Tuto, ait, dormivi, vigilat enim Antipater, » significans non esse regum indulgere somno, praesertim in bello, nisi habeant fidum vigilum praefectum. Ita Plutarchus in Apophth. Vere Philo apud Antonium in Melissa, part. I, cap. xxii: « Somnus, ait, velut publicanus dimidium vitae nobiscum partitur. » Et Democritus apud Maximum, serm. 29: « Temperantes, ait, et studiosi nunquam dormitant, etiamsi sua studia in multam noctem producant; non enim somnus tanquam dominus quidam eos impellit, cervicem vino subactam et in servitutem redactam, quasi cum contumelia deprimens; sed liberi et recti permanent: cum autem somnum petunt, cum pura mente recipiunt, neque prosperitatibus elati, neque ullis rebus adversis dejecti: aequaliter enim utraque haec fert animus sobrius, neutroque horum se vinci patitur; itaque et suavissime dormit omni dolore vacuus, et somno non intercepto. »

Symbolice, «non exstinguetur in nocte,» id est, in adversis tentationibus et persecutionibus, viraginis lucerna, id est laetitia, ratio, consilium, gloria, posteritas, felicitas; horum enim symbolum est lucerna, uti dixi cap. xx, 27, et cap. xxiv, 20. Allegorice S. Augustinus, serm. 45 De Diversis: Ecclesiae lucerna in nocte, ait, est spes in tribulatione et aerumnis hujus vitae; haec enim spes eam illuminat, animat, corroborat, ut constans in virtute et bonis operibus persistat, exspectans lucem et diem beatae immortalitatis. «Ut in tenebris, ait, non deficiamus, sed per patientiam exspectemus; quod non videmus, speremus. Tota ergo nocte ardeat lucerna nostra. Et quia qui nobis quotidie loquitur verbum, oleum infundit, ne lucerna exstinguatur: ideo quotidie audiamus verbum, suscipiamus oleum, sustentemus lucernas ardentes, ut docet Dominus: Et lucernae ardentes in manibus vestris, Lucae xii. Sic enim mulieris fortis hujus exemplum imitabimur.»

Audi et Bedam: « Gustavit, ait, Ecclesia, et quaelibet anima perfecta, id est intimo mentis desiderio cognovit, quia bona est negotiatio vitae immarcescibilis, quam relictis illecebris temporalibus aeternam mercemur in coelis. Gustavit autem, id est aperte didicit, quia bonum est per instantiam praedicandi, quoscumque valet, ad viam veritatis adducere, atque ideo nullis tribulationum tenebris, nec ipsa morte potest lucerna devotionis ejus exstingui. Eorum namque lucerna nocte exstinguitur, quamvis in die videatur ardere, qui, sicut Dominus ait, ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. » Subdit deinde per noctem posse accipi quietem orationis et contemplationis, q. d. « Lucerna Ecclesiae et animae sanctae non exstinguitur in nocte, quia et cum a negotio quiescit actionis, vacat liberius luci supernae contemplationis; cumque a publicis cessat operibus, curat se ardentius vel auditui sanctae lectionis, vel laudibus mancipare divinis, juxta exemplum videlicet mulieris industriae, quae non solum interdiu necessariis solet instare laboribus, sed et noctu saepius accenso lumine lucernae parilem rei familiaris agere curam. »

Optime haec accommodes B. Virgini. Primo, quia ipsa tam noctu quam diu vacabat orationi, et amori divino caeterisque bonis operibus, juxta illud Cantic. v, 2: «Ego dormio, et cor meum vigilat.» Unde S. Bernardus, serm. 2 De Assumptione, opponens illam virginibus fatuis, quae, veniente sponso, caruerunt oleo ad lampades suas accendendas: «Non sic, ait, mulier illa fortis, quae serpentis caput contrivit; habes enim post multa in laudibus ejus, quia non exstinguetur in nocte lucerna ipsius. In flagellationem hoc dicitur fatuarum, quae, veniente media nocte sponso, conqueruntur sero, et dicunt: Quia lampades nostrae exstinguuntur. Processit igitur gloriosa Virgo, cujus lampas ardentissima ipsis quoque angelis lucis miraculo fuit, ut dicerent: Quae est ista? etc.: clarius enim caeteris rutilabat, quam replevit oleo gratiae prae participibus suis Christus Jesus filius ejus,» etc.

Secundo, quia Christo in cruce morienti, cum apostoli de ejus resurrectione diffiderent et desperarent, in sola B. Virgine mansit lucerna, id est certa fides et spes resurrectionis, quod scilicet tertio die resurgeret uti promiserat. Atque hoc repraesentat Ecclesia, inquit Amalarius in Officio Eccles. hebdomadae sanctae, cum cereos duodecim exstinguit, unicumque accensum reservat; scilicet significat in duodecim Apostolis obscuratam, vel exstinctam fuisse fidem et spem resurrectionis Christi, in B. Virgine vero vivam et splendidam permansisse. Unde S. Cyrillus, serm. Contra Nestorium, eam vocat lampadem inexstinguibilem.» Deipara ergo fidem tempore Dominicae passionis, veluti in nocte tribulationis et angustiae, sibi propter filii compassionem nimis tenebrosa, solidam atque ardentem servavit, quod satis ostendit, dum filio in cruce suffixo fortiter astitit, neque ejus crucem erubuit domi se abdendo, sed palam in publicum prodiit, et ut Christi passionibus magis communicaret, illum secuta stabat juxta crucem ejus. Cum caeteris autem mulieribus ad ungendum corpus ejus (quem firma fide tertia die resurrecturum credebat) nequaquam accessit, ut propterea de muliere illa forti dictum sit: «Non exstinguetur in nocte lucerna ejus.»

Tertio, quia dum moreretur, illico resurrexit, ac tam corpore, quam anima felix et gloriosa assumpta est in coelum; quare mors illi non tam mors quam vita fuit. Lucerna ergo, id est vita, ejus non fuit morte exstincta, sed magis accensa. Unde Damascenus, orat. 2 De Assumptione: «Tu sola nobis, ait, in terra consolatio relicta es, et te vivente simul vivere, et moriente simul mori beatum est; quid autem moriente dicemus? tibi enim mors quoque ipsa vita est, ac vita praestantior, atque hanc vitam incomparabiliter antecedens.»

Quarto, quia B. Virgo et dum viveret, et multo magis jam in coelis, pro omnium fidelium hominumque salute sollicita, perdia et pernox laborat et pervigilat, efficitque ut singuli pro sua salute solliciti pervigilent. Quo S. Bernardus adaptat illud: «Ad lumen ejus ambulabunt in nocte.» Hoc est, inquit, favor illius et gratia mihi pro face et lumine erunt, ad hujus saeculi nocturnas tenebras dispellendas. Ipsa ergo est velut pharus luminibus circumdata, fidelibus in nocte et mari hujus saeculi navigantibus portum salutis ostendens. Quidni? cum S. Paulus singulis fidelibus dicat, Philip. ii, 13: «Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.»

Denique S. Bernardus, serm. 2 De Pentecoste: « Ad illam, ait, sicut ad medium, sicut ad arcam Dei, sicut ad rerum causam, sicut ad negotium omnium saeculorum respiciunt, et qui in coelo habitant, et qui in inferno et qui nos praecesserunt, et nos qui sumus, et qui sequentur, et nati natorum, et qui nascentur ab illis. Illi qui sunt in coelo, ut resarciantur; et qui in inferno, ut eripiantur; qui praecesserunt, ut Prophetae fideles inveniantur; qui sequentur, ut glorificentur, etc. In te enim angeli laetitiam, justi gratiam, peccatores veniam invenerunt in aeternum. Merito in te respiciunt oculi omnis creaturae, quia in te, et per te, et de te benigna manus Omnipotentis quidquid creaverat, recreavit. » Ubi nota B. Virginem vocari negotium omnium saeculorum: primo, passive et objective, quia scilicet ad ipsam tendunt omnia saecula, ut ad eam ornandam et coronandam omnia saecula negotiari, id est perpetuo volvi, laborare et operari videantur; secundo, active, quia ipsa est « negotium, » id est negotiatrix apud Deum pro fidelibus cujusvis saeculi, idque facit tanta cura et studio, ut non tam negotiatrix quam ipsum negotium cujusque esse videatur; adeo enim cordi habet cujusque salutis negotium, ac si sua propria res et negotium ageretur; quare instar ipsius negotii nunquam otiatur, sed negotiatur intente et assidue.


Versus 19: Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum

Septuaginta, cubitos suos extendit ad utilia, et manus suas ad fusum, quasi dicant: Ita constanter fila ducit, ut manus ad fusum firmatas et alligatas habere videatur. Pro fortia hebraice est כישור kiscor, quod Rabbini, Vatablus, Pagninus et alii passim vertunt colum, vel verticulum; Chaldaeus, vertibulum. Per quod accipi potest vel annulus ille lapideus, qui inferne fuso inseritur, tum ad pondus, ut descendat et defluat, tum ut rotunditate ejus facilius fusus gyretur; vel rota, quae una manu circumacta, fila quae altera manu nentur, fuso circumducit, qua proinde utuntur honestiores et ditiores feminae, tum ad facilitatem nendi, tum ut brevi tempore multa stamina filaque conficiant et accumulent.

Verum Noster melius vertit, fortia. Nam Symmachus, Aquila et Theodotion vertunt ἀνδρικά, id est virilia; Septuaginta, utilia. Hebraeum enim כשר casar significat rectum esse, congruere, convenire. Hinc כישור kiscor est rectitudo, congruentia, convenientia, decorum, utile, item industria recte faciendi, quae est vera fortitudo. Significat ergo, quod virago haec manus extenderit ad opera sibi congrua, decora, utilia, industria, et consequenter fortia. Per quae tum generatim quaelibet opera heroica muliebria accipe, tum speciatim opus lanificii et linificii, quod magnam industriam et fortitudinem requirit. Unde de eo explicans subdit: «Et digiti ejus apprehenderunt fusum.» Nullum enim opus mulieribus est convenientius, decentius, honestius, dignius, utilius, quam nere et texere, ut patet ex dictis vers. 13: hoc enim insigne ingenium artemque requirit; hoc quoque forte est, tum ob causas jam dictas, tum quia magnam corporis animique constantiam requirit, ut mentem aeque ac brachia ad assidue filandum et texendum virago haec obfirmet, utque omnem vitam huic labori impendat, imo noctes integras in eo pervigilet.

Quocirca Poetae Palladem, sive Minervam deam, fecerunt praesidem tum nendi et texendi, tum bellandi, tum studendi. Eidem ergo deae tribuerunt haec tria, linum cum lana, arma et litteras, quia industria texendi fortes simul ac doctas mulieres in genere suo, sive juxta statum gradumque suum efficit. Unde Exodi xxxv, 25: «Sed et mulieres doctae, ait, quae neverant hyacinthum, purpuram,» etc. Hinc «fusus, ait S. Isidorus, lib. XIX Orig. cap. xxix, dicitur, quod per ipsum fundatur, quod actum est; colum, quod sit in longitudine et rotunditate quasi columna.» Mulieri ergo arma sunt colus et fusus; iidem illi sunt liber sapientiae, honestatis et virtutis.

Paulo aliter, sed moraliter explicat B. Petrus Damianus, Opuscul. XV, cap. 1: « Manum suam, ait, misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum, quia videlicet hujus vitae idoneus executor sic se per majora opera ex desiderii fervore dilatat, ut etiam cautus quae sunt minima non relinquat. » Allegorice S. Augustinus, serm. 45 De Diversis, haec adaptans Ecclesiae et fidelibus, docet eos continuo ducere fusum, cum assidue intendunt bonis operibus in praesenti, ut multa colligant merita quasi stamina, nec ea differant in futurum, cum hoc incertum sit, et saepe non eveniat; idque ex eo quod per modicum hunc laborem praesentem sperent certo se consecuturos ingentia praemia in futuro saeculo: « Diligenter, ait, attende in lanificio duo instrumenta, colum et fusum. In colo quidem lana involuta est, quae filo ducenda transeat in fusum: quod in colo involutum est, adhuc in sinistra est, et nondum in fuso est; quod in fuso collectum est, jam praeteritum est; opus ergo tuum in fuso sit, et non in colo; in colo enim est quod facturus es, in fuso quod fecisti. Vide ergo si habes aliquid in fuso; ibi enim firmantur brachia tua, ibi erit fortis constantia tua, ibi securus Deo dices: Da, quia dedi; dimitte, quia dimisi; fac, quia feci. Quod pendet in colo, ad fusum trajiciendum est; non autem quod collectum est in fuso, ad colum revocandum est. Ergo vide quid agas ut habeas in fuso, ut brachia tua firmes in fuso, quod te consoletur, quod te confirmet, quod tibi det fiduciam deprecandi et sperandi. »

Hoc ut repraesentent Poetae, constituunt tres Parcas, quae nendo homini vitae dies et sortes quasi stamina distribuunt, ut cum diebus vitae cujusque educant pariter ejus sortes, actiones scilicet et passiones; vita enim in actione consistit, vivere enim est se movere et agere. Unde otiosus qui nil agit, mortuus potius videtur quam vivus. Hinc Poeta tres Parcas ita depingit: Clotho rotat fusum, Lachesis net, at Atropos occat. Nam, ut ait Apuleius: « Tres Parcae, tria fata sunt numero, cum ratione temporis facientia, si potestatem earum ad ejusdem temporis similitudinem referas. Nam quod in fuso perfectum est, praeteriti temporis habet speciem; et quod torquetur in digitis, momenti praesentis indicat spatia; et quod nondum ex colo tractum est, subactumque cura digitorum, futuri et consequentis saeculi posteriora videtur ostendere. » Lachesim dictam esse putant, quasi sortem, quia λαγχάνω graece sortior designat; Atropon, quia reverti non possit; Clothon, quoniam contorta et coordinata omnia teneat. Haec enim nomina ipsa lingua graeca ostendunt. Hinc Martialis, lib. I: Lanificas nulli tres exorare puellas Contigit: observant quem statuere diem. Rursum: Concordes stabili fatorum numine Parcae, ait Virgilius, Eclog. 4.

Porro quisque operari debet כבישור, id est in decore, quisque in rectitudine et congruentia, ut scilicet operetur quisque congrue ad suam personam, vocationem et gradum: nimirum rex operetur regaliter, civis civiliter, Religiosus religiose, sacerdos uti decet sacerdotem, miles uti decet militem, senator uti decet senatorem, etc., idque perfecte et excellenter; sic quisque personam suam aget decenter et eximie. Rursum per fusum qui rectus est et recte rotatur, Hugo accipit rectitudinem intentionis, quae opera etiam indifferentia rectificat et sanctificat, ut quo rectior et sanctior est intentio, eo rectius et sanctius sit opus; intentio enim est quasi forma et anima operis: « Digiti, ait, hujus manus sunt omnes electi, qui apprehendunt fusum, id est rectitudinem intentionis, per quam omnia opera quasi fila in orbem aeternitatis retorquent. Hic autem notari debet, quod per sinistram temporalia, per dexteram spiritualia et aeterna bona significantur. Item per colum significatur vita temporalis, per fusum intentio boni operis: colus quidem in sinistra ponitur, et fuso lana vel linum in dexteram retorquetur, quod est recte nere: hoc autem fit quando temporalia et humana sic exercentur, ut per bonam intentionem quasi in filum ducta, ad aeterni spiritualisque meriti conditionem transeant. »

Insuper Auctor Catenae Graec.: « Fusus, ait, est mens pura, quae virtutem virtuti, dogmaque dogmati continuo altexit. » Haec omnia mutato nomine adaptes B. Virgini, quae fortia, id est suae dignitati congruentia et heroica charitatis, dilectionis inimicorum, ut Judaeorum qui Christum occiderant, patientiae, etc., opera assidue exercebat, qualia decebat operari matrem Christi, ac nominatim corporaliter assidue ducebat fusum, ut telas conficeret pro templo, et Christo filio suo: spiritaliter vero in omni opere bono habebat fusum, id est rectissimam intentionem, aeque ac assiduam continuationem, atque eorum inter se aptam connexionem et ordinem, ut inter se pulchre connexa et ordinata, haec tria, scilicet rectitudinem, continuationem et connexionem, sive ordinem actionum repraesentat fusus. Quare quotiescumque illi bene operandi occasio offerebatur, eam arripiebat, et ex illa quasi ex colo bona opera, velut stamina efficaci operatione in fusum, id est, in cumulum meritorum suorum, transmittebat. Rursum, quoties illi bonum desiderium a Deo immittebatur, continuo ex eo quasi ex colo et lino fila efficacis operationis educebat. Nobis tot occasiones, tot bona desideria ingeruntur, sed velut linum in colo haerent, quia ex eis stamina bonarum actionum non educimus, ac interim stamina vitae nostrae ad finem decurrent; quare in morte fusum meritorum nostrorum exilem et gracilem reperiemus, et sero poenitebimus.

Anagogice Beda per colum, qui est in dextra, accipit vitam aeternam; per fusum qui in sinistra, vitam praesentem: «Saepe, ait, in Scriptura dextra vitam perpetuam, laeva praesentia Dei dona significat, opulentiam videlicet rerum, pacem temporum, sospitatem corporum, scientiam quoque Scripturarum, et coelestium perceptionem sacramentorum. Haec et hujusmodi bona cum Domino largiente perceperimus, quasi lanam colo involutam in laeva gestamus. At cum ea prae amore coelestium salubriter exercere incipimus, jam lanam Agni immaculati de colo in fusum, de laeva in dexteram trajicimus, quia de donis nostri redemptoris, de exemplis operum ejus stolam nobis gloriae coelestis, ac vestem charitatis nuptialem facimus.» Et inferius: «Et bene dicitur: Apprehenderunt, ut vivacius commendetur quanto studio, quanta festinatione in hujus vitae incerto, pro certis apud Dominum praemiis agere debeamus.»

Tropologice Martyres, Virgines, Religiosi robustos, viriles et martios gerunt spiritus, ideoque manum mittunt ad fortia; quid enim fortius quam bestias, ignes, cruces superare, imo ambire? quid fortius quam in carne quasi sine carne, instar angeli vivere? quid fortius quam seipsum vincere, se totum Deo consecrare, virtutes omnes, omnemque perfectionem, omnes dotes opesque terrae et coeli invadere et diripere?


Versus 20: Manum suam aperuit inopi

Hebraice, manum suam extendit ad afflictum, et manus suas misit ad egenum; Chaldaeus, manum suam extendit ad inopem, et brachia sua misit injuriam patientibus; Septuaginta, manus suas aperuit pauperi, et palmam extendit inopi. Pro palmam graece est καρπόν, quae vox et fructum, et commissuram sive juncturam brachii cum manu, quam Latini post Graecos carpum vocant, et consequenter palmam significat. Unde S. Augustinus legit: Et fructum suum porrexit inopi. Verum hoc loco palmam significare, non fructum patet ex Hebraeo, Chaldaeo et Vulgata. Pro extendit hebraice est פרש paras, id est extendit, distendit, expandit, quae vox liberalitatem hujus viraginis notat, q. d. Manum, quam aliae mulieres timide ne quando egeant, curvam et clausam (hanc enim significat hebraeum כף caph) habere solent, haec virago non tantum aperuit, sed et liberaliter ad obvios quosque expandit, imo et ad remotos distendit, idque fecit non solum benefaciendi, sed et sibi suaeque familiae consulendi studio. Sciebat enim nihil ita opes familiae augere ac eleemosynam, utpote cui Deus benedicit, nec tantum par pari, sed et decuplum simplo rependit. Vide S. Chrysostomum, homil. Quod eleemosyna est ars omnium artium quaestuosissima.

Septuaginta vertunt, carpum suum extendit pauperi, quod aliqui sic explicant, q. d. Pauperi non tantum praesentem dabat eleemosynam, sed et futuram quasi data per carpum fide pollicebatur. Solebant enim veteres, teste Clemente Alexandrino, cum alieni se obstringerent et fidem darent, carpum manu tenere, alterique cui fidem dabant premendum praebere, ut hoc ritu fidei obstrictae nodus exprimeretur. S. Augustinus legit fructum, sic explicat, q. d. Fructum, puta lucrum quod ex opere manuum suarum collegit et conflavit, non sibi servavit, nec tantum in familiam alendam expendit, sed et in pauperes distribuit: quo significatur ingens viraginis hujus opera, et operae lucrum, aeque ac ejus animus et beneficentia, ut hac illi suppar, et ex aequo commensa foret.

Id praestitit B. Nonna mater S. Gregorii Nazianzeni, de qua ipse ita scribit orat. 19: « Solas has tuas atque ab omni surreptione immunes opes ducebat, nimirum Deo et pauperibus effundere opes, ac praesertim consanguineis, qui fortunis suis tanquam flore quodam excidissent: quibus quod necesse esset duntaxat praebere, non calamitatis depulsionem, sed monimentum esse judicabat; liberalius autem et prolixius eos juvare, id demum firmi honoris, ac perfectissimi solatii esse. » Et B. Gorgonia, filia B. Nonnae, sororque S. Gregorii Nazianzeni, de qua ipse ita scribit orat. 11: « Quaenam liberatiorem egentibus manum porrexit? Equidem Jobi quoque verba de ea jactare non dubitem: Ostium ejus viatori omni patebat, nec foris jacebat peregrinus. Caecorum oculus erat, claudorum pes, pupillorum mater. De ipsius porro erga viduas humanitate ac misericordia qua majus dicere necesse est, quam quod hinc fructum hunc tulit, ut vidua minime vocata sit? Illius domus propinquis inopia laborantibus hospitii communis loco erat. Illius opes pauperibus omnibus non minus communes erant, quam suae cuique facultates: dispersit, dedit pauperibus, atque ob divini promissi firmitatem summamque veritatem multa in coelestia horrea condidit, ac persaepe de multis bene merendo Christum ipsum excepit. »

S. Paula adeo effusa fuit in pauperes, ut opes quas habebat maximas, exhauserit, ac moriens ingentia debita filiae S. Eustochio persolvenda reliquerit; imo quod optarat ei obtigerit, ut in aliena sindone sepeliretur: testis est S. Hieronymus in ejus Epitaphio. Memorabile est quod legimus de S. Oswaldo rege Angliae, ejus manum ob eleemosynas largiter erogatas, post mortem mansisse incorruptam. Audi de eo Bedam, lib. III Historiae Anglor.: «Cum die sancto Paschae cum Aidano Pontifice,» (id est Episcopo,) «consedisset ad prandium, positusque esset in mensa coram eo discus argenteus, regalibus epulis refertus, jamque essent manus ad panem benedicendum missuri: intravit subito minister ipsius, cui suscipiendorum inopum erat cura delegata, et indicavit regi, quia multitudo pauperum undecumque adveniens maxima per plateas sederet, postulans aliquid eleemosynae a rege, qui mox dapes sibimet appositas deferri pauperibus jussit; sed et discum confringi, atque eisdem minutatim dividi praecepit. Quo viso Episcopus qui assidebat, delectatus tali facto pietatis apprehendit dexteram ejus, et ait: Nunquam inveterascat haec manus, quod et ita juxta votum benedictionis ejus provenit. Nam cum interfecto illo in pugna, manus cum brachio a caetero esset corpore resecta, contigit, ut hactenus incorrupta perduret. Denique in urbe regia, quae a regina quondam vocabulo Bebba cognominatur, loculo inclusa argenteo in ecclesia S. Petri servatur, ac digno a cunctis honore veneratur.» Simili modo dextera manus S. Stephani primi Hungarorum regis et apostoli, qua largas dabat eleemosynas, post mortem mansit incorrupta, ab angelo revelata, et a proceribus regni debito cultu honorata, uti habet ejus Vita. Vita functus transiit ad superos anno Domini 1038.

Allegorice Beda: « Ecclesia, ait, aperuit manum inopi, cum mysteria fidei ignorantibus per operarios veritatis revelavit. Palmas extendit ad pauperem, cum longe lateque praedicatores ad imbuendos aeternae salutis indigenas per nationes dispersit. » Porro haec omnia facile est accommodare B. Virgini, cujus eleemosynas, misericordiam et liberalitatem celebrant omnium saeculorum historiae, omnes nationes, omnis aetas et sexus; quam proinde tota Ecclesia quotidie hisce vocibus inclamat, et hisce elogiis ejus opem implorat: « Salve, regina, mater misericordiae; vita, dulcedo et spes nostra, salve. » Nam, ut ait S. Anselmus: « Charitatem et misericordiam velut alumnas suas ulnis fovet; » et S. Bernardus: « Nihil nos Deus habere voluit, quod per manus Mariae non transiret. » Unde S. Bonaventura: « Sicut oculi, ait, ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominam nostram donec misereatur nostri. »


Versus 21: Non timebit domui suae a frigoribus nivis

Pro duplicibus hebraice est שנים schanim, quod Chaldaeus, Pagninus et alii vertunt, coccinum. Sic enim habet Chaldaeus, non timebunt filii domus ejus a nive: quoniam omnes domestici ejus vestiti sunt coccino, id est vestibus coccineis, q. d. Omnes vestiti sunt vestibus pretiosis, quanto magis necessariis ad arcendum frigus? Ita Vatablus. Verum indecorum videtur, ut haec virago viles ancillas operibus lanae linique addictas, ac servos culturae agri et vineae deputatos, vestiat pretioso cocco: praesertim quia coccus etsi calidus, tamen simplex et subtilis est: quare minus arcet frigus quam vestis crassa et suffulta. Igitur Noster melius vertit, duplicibus; hebraeum enim schanim descendit a שנה schana, id est mutare, iterare, geminare, unde schanim significat geminatum et duplex; vel, si aliis punctis legas שנים schenaim, idem est praecise quod duabus vel duplicibus. Unde Septuaginta nectentes cum מרבדים marbaddim, quod sequitur vers. proximo, vertunt, δισσάς, id est binas, vel duplices; sed prisci codices Septuaginta consentiunt cum Vulgata; unde Cassianus, Collat. XIV, cap. viii, legit ex Septuaginta, omnes enim qui apud eam sunt, vestiti sunt dupliciter.

Per duplices vestes alii accipiunt unam aestivam leviorem, alteram hiemalem crassiorem et calidiorem; alii, unam vestem detritam et veterem, aliam novam et villosam. Verum proprie accipias vestes duplices, scilicet binas et geminas; aut simplices, sed suffultas. In hieme enim solent ditiores vestes multiplicare, et binas vestes induere, aut certe unam pellibus vel panno suffultam, ut sit instar duarum ad pellendum frigus. Rursum duplicibus accipi potest pro multiplicibus, cujus significati alibi plura collegi exempla. Significatur enim hic provida viraginis cura et liberalitas, qua domui et domesticis de multiplici supellectile, annona et veste copiose prospicit. Illorum enim decus et decora vestis sunt decus ipsius viraginis. Nam, ut ait S. Chrysostomus: «Integra familia integri adinstar cujusdam corporis obtinet, cujus caput vir et uxor, reliqui autem domestici (scilicet filii et filiae, servi atque famulae) alia membra componunt. Ergo qui servos suos indecore nudos, aut detritis absoletisque vestibus amictos esse sinit, sui corporis bonam partem dedecore afficit.»

Adde hoc esse lucrum viraginis et familiae. Cum enim domestici ab ea contra frigus vestibus muniti sunt, calent ferventque ad opus: quare duplo plus operis conficiunt, quam conficerent si nuditate et frigore algerent et torperent. Audiat hoc Religio, cujus haec mulier typum gerit, et Abbates, Priores et Rectores Religionum, ac manus suas Christi pauperibus, religiosis filiis suis, qui propter Christum pauperes se fecerunt, aperiat, et eis necessaria cum magna charitatis significatione provideat, ne a parentibus vel amicis ea emendicare, aut aliunde ea sibi comparare, cum paupertatis, famae et disciplinae jactura cogantur.

Hanc gnomen insigni apologo testudinis et muris suis parabolis infarto, Cyrillus illustrat, lib. I Apolog. moral. cap. vii, cujus titulus: Semper cum tuto onere perge: «Mus, ait, per cellarium festino gressu discurrens, testudini lento passu pergenti obviavit. Cujus quidem congruam gravitatem mox stultus deridens, ironice cum illa sic dixit: Quid, soror, tam rapida velocitate incedis? Cui illa moto capite illusorem deludens, ad veritatem respondit: Ego sic pergo, quoniam onerata sum armis meis. Tunc ille: Stultum est tantum onus ubique portare. At illa: Imo stultum est quod judicas non sentire, ac stolidum magis nondum securum ab hostibus, inermem saltando discurrere: nimirum ex naturae providentia tota corticis pondere circumquaque vallata, domum, murum et clypeum, cum necessitas instat, mihimet ipsi reperio, et mendicando suffragia non discurro. Tu vero levis, quia inermis es; cum hostis tibi ungula furibunda occurrerit, hinc inde quaerendo suffragia, stupidus curris; ac subito praeventus ab hostili milite, peris, si non inveneris ubi mox abscondaris. Quid ergo de lethifera levitate laetaris?» Idem deinde similitudine nautarum, equi, maris, terrae et stipulae confirmat, aitque: «Attende igitur, quod ventorum levitas in profundum saepe nautam submergit: et belliger equus, nisi sit pondere aggravatus, haud securus in hostium cuneum se immittit, maris unda fluctuosa levitate semper circumfluit, et tellus sua ponderositate quiescit, levis stipula flatu ventorum inquieta revolvitur, et lapillus sua gravitate firmatur. Igitur, frater mi, tibi tuae sit levitatis grata tempestas; mihi meae ponderositatis chara tranquillitas. Placet certe ubique suave jugum protectionis, ac semper habere mecum onus leve salutis. Quibus dictis recedens, derisoris sui risum convertit in luctum.»

Porro Septuaginta non ad verbum, sed paraphrastice vertunt, non est sollicitus de his qui in domo vir ejus, sicubi moratus fuerit (nive intercludente reditum); omnes enim qui apud eam degunt, probe sunt induti recteque constituti. Ita Auctor Catenae Graec. q. d. Vir omnem domesticorum circa victum et vestitum sollicitudinem in uxorem, quae virago est, rejicit. Scit enim ab ea omnibus de cibo et vestibus abunde prospici, ac in primis sibi, utpote marito: unde subdunt Septuaginta, binas vestes fecit viro suo.

Allegorice Beda et ex eo Glossa: Ecclesia, inquit, et anima fidelis vestitur duplici veste, scilicet primo, doctrina et virtute; secundo, sapientia et patientia; tertio, gratia et bonis praesentis vitae, ac gloria futurae; quarto, fide et operibus; quinto, Christi Sacramentis et exemplis. Audi Bedam: «Vestiti sunt duplicibus, quia promissionem habent vitae quae nunc est et futurae: nunc in peregrinatione temporali divino auxilio, ne deficiant,

Insuper Ecclesia et anima fidelis contra frigus nivis, id est acediae et torporis, vestitur duplici charitate, scilicet Dei et proximi, quae proinde est coccus bis tinctus, ait S. Gregorius. Porro S. Ambrosius, lib. II ad Gratianum, in prooemio, per duplices vestes accipit sacerdotales, quasi eas imitata sit haec virago, ut sacram earum significationem sibi ob oculos poneret: «Bona enim et illa, ait, quae textrinum indumenti sacerdotalis ostendit, vel lex scilicet, vel Ecclesia, quae binas vestes fecit viro suo, sicut scriptum est, unam operis, alteram mentis, fidei intexens factorumque velamina. Itaque alibi, sicut legimus, aurum praetexit, et postea hyacinthum ac purpuram cum cocco subjungit et bysso, Exodi xxviii. Rursus alibi ex hyacintho et caeteris prius flosculos format, aurumque subnectit, et unus est habitus sacerdotis, ut iisdem coloribus micans, gratiae decorisque diversitas ordinis diversitate resplendeat.» Idem S. Ambrosius in cap. xxxi Proverb., per binas vestes geminam de Christo fidem accipit: Christum enim tam Deum quam hominem credimus et confitemur.

Denique S. Bernardus, lib. III De Considerat. ad Eugenium, per duplices vestes accipit fortitudinem et decorem: fortitudinem in conscientia, decorem in fama. «Dominus, inquit, regnavit, decorem induit: induit Dominus fortitudinem. Tu quoque esto fortis in fide, decorus in gloria, et probasti te imitatorem Dei. Fortitudo tua, fiducia fidelis conscientiae; decor tuus, splendor bonae opinionis. Ita, quaeso, induere fortitudinem: etenim gaudium Domini fortitudo tua. Porro specie tua et pulchritudine tua nihilominus tanquam propria similitudine delectatur. Induere vestimentis gloriae tuae, vestire duplicibus, quibus domesticos suos fortis illa mulier induere consuevit. Non sit in conscientia nutans infirmitas modicae fidei, non sit in fama naevus malae speciei; et vestieris duplicibus, et gaudebit sponsus super sponsam animam tuam, et gaudebit super te Deus tuus.»

Symbolice Cassianus, Collat. XIV, cap. viii, per duplices vestes accipit duplicem S. Scripturae sensum, scilicet litteralem et mysticum; utroque enim se vestit ornatque Ecclesia.

Haec omnia facile est adaptare B. Virgini; ipsa enim vestita fuit veste duplici et coccinea bis tincta, id est ardenti charitate Dei et proximi, juxta illud Psal. xliv: «Omnis gloria filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus,» puta omnium virtutum varietate. Interioris enim hominis, puta mentis, vestis aurea est charitas; exterioris hominis vero vestis est modestia et continentia, quae caeteras virtutes complectitur. Rursum ipsa duplici veste, scilicet vita activa et contemplativa, dotata fuit. Porro pretiosissima fuit ejus charitas, tum quia superveniens in eam Spiritus Sanctus, qui per essentiam, imo ex vi processionis suae est increatus amor et charitas, totum se cum illa Virgini infudit; tum quia ipsa continuos et ardentes hujus amoris actus eliciens, eam immensis incrementis adaugebat; tum quia ipsa heroico charitatis actu crebro et quasi assidue se cum filio, Deo in holocaustum morti pro salute hominum devovebat: cujus actus undequaque pretium et meritum erat ingens, et nobis incomprehensibile.

Eadem veste ipsa ornat sibi devotos, eaque rursus duplex est, quia tam Christi, quam B. Virginis virtutibus eos vestit et induit, juxta illud S. Bonaventurae in Psalter.: «Mariam induite quotquot diligitis eam; haec luceat in moribus, splendeat in actionibus.»

Porro quomodo duplex vestis, id est ardens et continuus charitatis actus, excludat omne frigus nivis, id est peccati, ostendam in fine versus seq. Insuper sicut Eva, ut ait S. Bernardus, serm. De Laudibus S. Mariae, « supervestivit carnem filiorum suorum, sicut diploide confusione sua: de manu quippe illius duplicis mali semen terra nostra suscepit, scilicet iniquitatem et culpam in anima, calamitatem in corpore: » sic ex adverso B. Virgo duplici veste contraria nos donat, scilicet gratia et gloria, tam corporis quam animae. Haec ergo est diplois fulgida, quam suis tribuit Virgo gloriosa. Quocirca illi optime convenit versio Septuaginta, non est sollicitus de his quae in domo vir ejus, sicubi moratus fuerit; omnes enim qui apud ipsam vestiti sunt: quia scilicet Christus Ecclesiae et fidelium administrationem usque ad diem judicii, quo ipse post longam moram omnes judicaturus redibit, commisit B. Virgini, uti docet S. Germanus, S. Bernardus, S. Bonaventura et alii.

Rursum Doctor priscus, pius et eruditus, ex hoc loco docet eos, qui in hac vita peculiari devotione servierunt B. Virgini, ab ea singulari gloria quasi veste duplici donandos in coelo: «Sicut, ait, servi regii et reginae in curia regia, certis vestibus et insignibus deaurati procedunt, per quae agnoscuntur esse servi regis vel reginae, ac speciali purpura vestiti ambulant: ita in curia coelesti servi B. Virginis speciali ornatu et gloria, qua prae aliis discernuntur, quod sint servi Mariae, fulgebunt, juxta illud Proverb. ult.: Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus.»

Denique nonnulli per duplices vestes accipiunt duplicatum meritum singularum actionum B. Virginis. Nam Franciscus Suarez, III part., Quaest. xxxvii, art. 4, disput. 18, sect. ii et iv, censet B. Virginem in vita continuo meruisse, et in gratia crevisse: frequentissime enim et quasi assidue actus charitatis intensissimos elicuisse, itaque eos per meritum conduplicasse, idque continua intensione et conduplicatione: qua factum est ut in fine ad immensum charitatis et meritorum cumulum pervenerit. Docet enim Deiparam secundum omnes gradus intensionis habitus charitatis et gratiae semper operatam fuisse, adeo ut praeexistens jam habitus totam vim sequenti actu exhauriret. Probat hoc primo, exemplo angelorum, qui dum viatores essent, idipsum praestiterunt: intensissime enim et continuo amore amarunt et coluerunt Deum, ita ut actualis amor habitu suo esset commensus et adaequatus, illumque exhauriret; quod autem angelis aut alicui creaturae est concessum, id matri Dei congrue denegari nequit. Secundo, probat idipsum ratione, quia nihil erat in Virgine, quod vim istam habitus hebetaret, non distractio, non tentatio, non concupiscentia, non gravedo corporis, quae in nobis actus refundunt et hebetant, ut nemo hominum sit, qui assidue tantum amet Deum, quantum ex habitu charitatis, quem habet, amare potest.

Ergo demus B. Virginem in primo instanti habuisse habitum charitatis et gratiae intensum ut mille (infusus est enim illi major habitus quam supremo Seraphino), ac elicuisse actum charitatis ut mille, illo actu meruit totidem gradus adjici habitui charitatis, eumque duplicari: Deus ergo illico eum duplicavit, fecitque intensum ut bis mille. Secundo operationis suae instanti ex habitu hoc infuso ut bis mille, elicuit actum aeque intensum ut bis mille: meruit ergo totidem, scilicet bis mille gradus adjici habitui charitatis, ut jam is esset intensus ut quatuor mille. Tertio operationis instanti eidem ex aequo cooperata, elicuit actum intensum ut quatuor mille: meruit ergo augmentum aliorum quatuor mille, ut jam acciperet habitum intensum ut octo mille. Et sic semper actui adaequando habitum continuo eum conduplicavit, ut quarto instanti habitus foret intensus ut sedecim millia, quinto ut 32 millia, sexto ut 64 millia, septimo ut 128 millia, octavo ut 256 millia, nono ut 512 millia, decimo ut 1024 millia, undecimo ut 2048 millia, duodecimo ut 4096 millia: et ita consequenter per progressionem arithmeticam, qua numerus et pretium exiguum post paucas progressiones crescit in immensum.

Inde colligit Suarez B. Virginem extremo charitatis actu, quem elicuit moriens, majorem gratiam et gloriam meruisse, quam omnibus actibus totius vitae praecedentis. Sic enim in progressione arithmetica ultimus numerus conduplicatus multitudine superat omnes praecedentes. Haec supputatio pia et probabilis est, ac Deo possibilis; at non usquequaque certa, tum quia incertum est an continuo per singulas operationes totius vitae per 72 annos tam intensos actus elicuerit B. Virgo, ut semper habitum adaequarent et exhaurirent: praesertim cum id non fecerit Adam in statu innocentiae, nec forte fecissent angeli per 72 annos, si eorum status viae et merendi tam diu durasset: potentia enim creata flexilis et libera non videtur ferre tam longam et continuam attentionem, intentionem et contentionem: est enim extrema, ideoque violenta: unde nullum ejus exstat exemplum; tum quia actus in homine non tam crebro innovantur, sed iidem in contemplativis durare solent ad plures quadrantes et horas; tum quia incertum est an actus ut tria mereatur augmentum habitus ut tria, praesertim ut id illico detur in hac vita; nam meritum actuum supernaturalium videtur respondere actioni physicae actuum naturalium: actus autem naturales non augent, nec duplicant habitum nisi illo sint intensiores. Potuit utique Deus per continuos et vehementes gratiae impulsus voluntatem Virginis ita excitare et roborare, ut non tantum habitum actu adaequaret, sed et superaret, utque tam diu quam noctu actus ardentissimos assidue eliceret et conduplicaret: sed an re ipsa haec praestiterit non certo liquet. Certum est multa extraordinaria nobis incognita in B. Virginem Deum contulisse privilegia, quae matrem Dei decebant; sed quae praecise, qualia et quanta illa fuerint, nulli hactenus revelavit, quare varii varia opinantur et conjectant.


Versus 22: Stragulatam vestem fecit sibi

Hebraice pro stragulatam vestem est מרבדים marbaddim, quod Aquila et Theodotion vertunt, peristromata; Symmachus et Vatablus, tapetia; Chaldaeus, strata fecit sibi; Syrus, lectulum (lectisternium) fecit sibi; minus recte Pagninus, torquem fecit sibi; Noster ergo optime vertit, stragulatam vestem. Radix enim רבד rabad significat sternere, et sternendo ornare; unde marbaddim significat stragula ornata et variegata. Nam Varro, De Lingua latina: « Quidquid insternebant, ait, a sternendo stragulum vocatur. » Valla, lib. VI, cap. xlvi: Stragula, inquit, est genus vestis, sive quidquid insternitur lecto, equo vel alii, ut altari, parieti, pulpito, etc. Porro veteres haec stragula varia textura, acupictura et vario delineamento figurarum conficiebant et exornabant, ideoque erant pretiosa; unde Tibullus, lib. I Eleg.: Nam neque tunc plumae, nec stragula picta soporem. Hinc inter stragula numerantur tapetia Turcica et Belgica, affabre variis figuris incisa vel acupicta. Unde Isidorus, lib. XIX, cap. xxvi: « Stragulum, ait, vestis est discolor, quod manu artificis diversa varietate distinguitur. Dictum autem quod in stratu, et amictu aptum sit, de quo Salomon: Stragulatam vestem fecit sibi. » Et cap. vii, 16: « Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pictis ex Aegypto, » ubi in Hebraeo idem est verbum רבד rabad quod hic. Vestis ergo stragulata est vestis diversis figuris, coloribus, liciis variegata per variam sive texturam, sive acupicturam, sive incisuram, etc.

Sensus ergo est, q. d. Virago haec non tantum simplices telas et pannos lineos laneosque nevit et texuit pro domesticis, servis et ancillis, sed et pretiosa stragula, puta tapetia, lectisternia, frontalia, etc., vel texendo, vel acupingendo opere phrygionico eleganter elaboravit, iisque domum instruxit et adornavit uti iisdem domos nobilium et principum videmus instrui et adornari. Byssus et purpura indumentum ejus. — q. d. Sua industria sibi aeque ac marito, ut habent Septuaginta, et filiis byssinas et purpureas vestes confecit, qua in re sacerdotales vestes imitata est: hae enim contextae erant ex bysso et purpura: ut significaret ornatum suum esse sacrum et mysticum; sicut enim sacerdos iis ornatur ad placendum Deo, sic et illa similibus se decore ornavit ad placendum, tam Deo, quam marito. Byssus enim candore suo pudicitiam, purpura flammeo colore amorem conjugalem repraesentat. Unde olim velum, quo sponsae in nuptiis velabantur, candidum erat et purpureum, indeque flammeum vocabatur, ut Isidorus et alii testantur. Bysso ergo suam castitatem, purpura suum amorem prae se fert et profitetur.

Allegorice haec adaptes Ecclesiae, unde S. Ambrosius, lib. De Tobia, cap. xx: « Sapientiae vestimentum, ait, est ex illis vestimentis, quae ex bysso et purpura sapientia sibi fecit, hoc est, indumentum fidei constat ex praedicatione coelestium, et Dominici sanguinis passione. Bysso aetherea figurantur, purpurae specie mysterium sacri sanguinis declaratur, quo regnum coeleste confertur. » Idem in cap. xxxi Prov.: « Fecit et de bysso et de purpura indumenta sibi. De bysso propter candidam confessionem, de purpura propter gloriosam passionem. Hujus byssum cum oramus agnoscimus, hujus purpuram in Martyribus collaudamus. » Eadem ad verbum habet S. Augustinus, serm. 45 De Diversis. Accedit Beda, qui per vestem stragulatam accipit varia virtutum, imo virtutis cujusque ornamenta. Humilitas enim ornatur, et quasi variegatur, modestia, verecundia, silentio, etc.; charitas ornatur eleemosyna, beneficentia, liberalitate, zelo, etc., et sic de caeteris virtutibus. Byssus est casta et pura conversatio, purpura est sanguinis pro Christo et pietate profusio; Ecclesia enim in pace habet lilia candida et quasi byssina virginum, in bello rosas purpureas Martyrum.

Ubi nota byssum veterum fuisse linum praestantissimum, ex quo telae pretiosae, quales jam sunt Hollandicae et Cameracenses, conficiebantur, uti ostendi Exodi cap. xxv, 4. Linum autem, quia varie carpitur, tunditur, maceratur, carminatur, significat carnis castigationem, qua castitas conservanda est. Audi Bedam: «Quia byssus, ait, de terra virens oritur, sed per exercitationes longas ac multifarias, amisso humore ac virore nativo ad decorem candidae vestis perducitur. Purpura autem regalis est habitus. Bysso induitur Ecclesia, cum castigant corpora sua electi, et servituti subjiciunt: purpura autem, cum eamdem continentiam non ob favorem vulgi, sed ad acquirendam beatitudinem regni perennis exercent. Sed hic virtutum habitus in praesenti quidem nescientibus videtur contemptibilis, sed in futuro qualis fuerit manifeste patebit. Unde pulchre in Apocalypsi sua Joannes sanctorum se voces audisse refert dicentium: Gaudeamus et exsultemus, quia venerunt nuptiae agni, et uxor ejus praeparavit se, et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.»

Haec omnia eminenter habuit B. Virgo, cujus vestis erat byssus, id est virginitas plusquam angelica; et purpura, id est charitas ardentissima. Vestis stragulata fuit varietas sanctarum inspirationum et desideriorum, quam tum angeli phantasiae, tum Deus ipse menti ipsius jugiter ingerebant, ad quaslibet virtutum heroicarum actiones strenue obeundas, sed praecipue ad jugem et continuum ardentemque Dei amorem. Hunc enim in illa exstitisse, a primo instanti conceptionis continuum, imo crescentem semper, et per sui meritum assidua progressione, si non ex aequo geminatum et conduplicatum, certe valde augescentem, docent Franciscus Suarez, Gabriel Vasquez, Barradius, Canisius, Salazar et alii. Porro cum hic actus amoris Dei initio conceptionis in ea tam intensus fuerit, ut superarit omnes actus amoris divini, quos elicuerunt summi angeli, etiam Cherubini et Seraphini in termino viae suae, qui utique fuere intensissimi: hoc enim decebat eam, quae a Deo destinata erat, et proxime futura mater Dei: hinc colligant eam continuo hoc divini amoris incremento, ad tantum charitatis incrementum,

Hoc est quod de ea in sensu mystico ait Ecclesiasticus cap. xxiv, 41: «Ego quasi trames aquae immensae de fluvio, ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquaeductus exivi de paradiso.» Vide ibi dicta. Et S. Augustinus, cujus verba recitat et sequitur Bonaventura in Speculo, cap. xiv: «Quis, inquit, dubitare potest, omnino in charitatis affectionem transiisse viscera Mariae, in quibus ipsa, quae Deus est, charitas novem mensibus corporaliter requievit?» q. d. B. Virgo videtur charitate non tam imbuta, quam informata et animata, adeoque esse ipsissima charitas, sicut ferrum ignitum non tam ferrum esse videtur quam ignis.

Accedit Damascenus, orat. 1 De Nativitate: «Sanctam omnem, inquit, et cum animi utilitate conjunctam cogitationem habes; contra supervacaneam omnem et animis exitiosam, antequam gustes, exspuis.» Deinde singulas sensuum actiones recensens: «Oculi, ait, ejus semper ad Dominum, perenne ac inaccessum lumen intuentes; aures divinum sermonem hauriunt, ac spiritus cithara delectantur, etc. Cor purum ac labis expers, Deum spurcitie omni carentem cernens, ipsiusque cupiditate semper flagrans.» Addit deinde eam Dei cognitione superare Cherubinos, et amore Seraphinos, ideoque repraesentatam Mosi per rubum quae ardebat et non comburebatur, Exodi iii.

Denique Galatinus, lib. VII De Arcanis fidei, ex priscis Rabbinis, quem citat et laudat noster Canisius, lib. I De B. Virgine, cap. xiii: « Inter ceteras, ait, perfectiones eo prophetiae spiritu donata est, ut si forte aliquid inconcessum seu illicitum vel visura vel auditura esset, illico ejus aures et oculi clauderentur, ita ut sensus ejus vel membra nonnisi divinae voluntati deservire curarentur. » Causa ergo immunitatis ab omni peccato, etiam veniali, in B. Virgine fuit duplex. Prior, protectio et jugis assistentia Dei, quae ita sensus ejus mentemque regebat, ut prohiberent omnes illicitae concupiscentiae motus, etiam indeliberatos et primo primos, uti fiebat in Adamo ante peccatum quamdiu mansit in statu innocentiae. Atque haec proprie est causa cur in ipsa sopitus, imo exstinctus fuerit fomes concupiscentiae, at non sufficiens ad non peccandum omnino; potuisset enim exstincto licet fomite, uti nihilominus libertate sua ad malum et peccare, uti fecit Adam. Altera ergo et adaequata causa cur non peccarit unquam, fuit stragulata vestis, id est ardentissima ejus charitas, amorque Dei continuus, qui ab ea procul omne frigus nivis, id est peccati cujuslibet, longe dispulit. Sicut enim ardor continuus opponitur nivi, eamque excludit, sic amor continuus opponitur peccato, illudque excludit. Dico continuus, quia si intermittatur ardor et amor, remittetur calor et amor, fietque tepor, ac subeunte frigore fiet nix, imo gelu et glacies frigidissima.

Docet id hic ad vers. praeced. Albertus Magnus, qui assignans causam physicam cur nix sit frigidissima, ejusque generationis modum ex Aristotele, lib. II Meteor. describens: «Nix, inquit, generatur ex vapore calido in media regione aeris vehementer elevato, cujus significatio est, quia cadit lata ad modum lanae carminatae; hoc enim contigit ei, quia calor nubis tantus est, quod frigus non vincit nisi partem et partem, et non totum per partes magnas, ita ut totum indurare possit. Similiter quantum ad qualitatem, est frigida vehementer, quia regula est, quod quanto aliquid calidius fuerit, tanto efficitur frigidius cum calor expellitur. Calor enim qui ante infuit, aperit poros, ita ut abundanter, et ubique frigus ingrediatur, et ita multum capit frigoris. Hujus signum est, quod calida aqua profundius constringitur et congelatur frigore, quam in toto frigida. Quantum vero ad calorem est alba, eo quod sit ex humido puro disgregato primo per calorem nubis, et postea congelato per frigus. Albedo enim causatur a frigore ipsius, et humidi perspicuitate et luciditate.»

Quae deinde singula mystice peccato et peccatoribus accommodat. Simili modo ethice videmus eos, qui in Religione, zelo caeterisque virtutibus ferventes et flagrantissimi fuere, si hunc fervorem intermittant, fieri tepidos, ac tandem maxime torpidos, frigidos et rigidos; perinde ac ii qui incaluerunt in hypocausto, si in aerem frigidum exeant, ita poros calore apertos subintrante frigore, fiunt frigidissimi; imo in gravissima scelera prolabuntur, uti Lucifer ex ardentissimo Seraphino factus est teterrimus cacodaemon; sic Judas ex Apostolo factus est Christi proditor; Lutherus ex monacho, doctore et concionatore factus est haeresiarchа. Unde S. Augustinus ait se non invenisse meliores iis qui profecerunt in monasteriis, nec pejores iis qui defecerunt in monasteriis.

Verum B. Virgo quia seraphicis amoris aestibus jugiter ardebat, nullum dedit locum frigori aut tepori, sed assidue magis exarsit; quare procul ab ea fugit omne peccatum, etiam tenuissimum, omnisque tentatio, sicut muscae fugiunt ab olla fervente et bulliente, ut ait quidam Sanctorum; praesertim quia oculi ejus, mens, sensus et affectus defixi et absorpta erant in verbo incarnato, puta in Christo Domino Filio suo. Nam, ut ait S. Cyprianus, tract. De Nativit. Christi, «praesentia parvuli sic eorum qui aderant oculos occuparat, sic illuminaverat animos, sic corda illexerat, ut in hoc summo bono omnium bonorum unita collectio videretur, nec opus esset evagari et mendicare per partes, quod simul in se uno fidelibus omnipotens infantia praesentabat;» et post nonnulla: «Possidebat (Spiritus Sanctus) domum suam, et templum, quod sibi consecraverat, adornabat, servabat sacrarium suum, et sanctimoniae thalamum honorabant, laetificabant consolationes hujusmodi animam benedictam, et tanti habitatoris reverentia concupiscentiarum ludibria abigebat; legem mentis lex carnis non infestabat; rebellio nulla quietem spiritus affligebat. Parvulus sugens ubera pura alimonia utebatur, et fons sacri pectoris defaecatum edulium ori mundissimo infundebat. Sed et cor matris quaedam dulcedines, quae humanum superant intellectum, imbuebant, eratque utrinque mera jucunditas, cum pia sanctae matris et devota humilitas, et Sancti sanctorum immensa benignitas, confaederatis affectibus mergerentur.»


Versus 23: Nobilis in portis vir ejus

Hebr. נודע noda, id est notus, id est illustris, conspicuus, in portis maritus ejus, cum sederit cum senioribus terrae, id est cum principibus, ait Vatablus; nam olim seniores erant principes et judices regionis. Chaldaeus, notus in provinciis vir ejus; Syrus, inter urbes maritus ejus celebris; Septuaginta, conspicuus autem fit vir ejus in portis, quandocumque sederit in consessu cum senioribus habitatoribus terrae, puta cum senatoribus et judicibus; hi enim pro tribunali considebant in portis, ut tam advenis et rusticis, quam civibus faciles darent ad se aditus, uti alibi dixi. Noster pro notus apte et eleganter vertit nobilis, id est excellens et illustris; nobilis enim dicitur quasi noscibilis, quia sua dignitate et virtute passim notus est, omnibusque cognitus. Unde Cicero pro Flacco: «Caeteri, ait, homines apud vos noti, inter suos nobiles;» et pro Caelio: «Clodia, ait, non solum nobilis, sed etiam nota;» et Plautus in Pseudol.: «Cum iis mihi nec locus, nec sermo convenit; iis nunquam nobilis fui,» id est cognitus.

Laudavit viraginem ex seipsa, nunc laudat a marito, q. d. Ipsa in se nobilis est nobilitate virtutum et actionum illustrium; nobilis est pariter nobilitate mariti, imo ipsa maritum honestat et nobilitat, tum quia suo labore et industria virum et familiam honestat, ditat, illustrat: divites enim fiunt nobiles, et alleguntur in senatum; tum quia ipsa ita curat domum, ut maritum omni cura domestica liberet, isque possit se totum addicere negotiis reipublicae in senatu, quod illustrium et nobilium est; nam, ut ait Plato in Menone: «Viri est administrare rempublicam, mulieris familiam;» tum quia bysso et purpura eum decore et splendide vestit, uti paulo ante dixit, ut nobili amictu inter senatores illustris emineat: vestitus enim nobilis facit hominem spectabilem et nobilem, praesertim apud vulgus. Tum denique quia, ut ait R. Levi, cum vir ejus inter sapientes assederit, sapientia conspicuus erit, eo quod ab uxore sua prudente eximie sit ad comparandam sapientiam excultus et institutus: ipsa enim viro, uti opes, sic et consilia suggerit, ac suas virtutes suique decus, famam et nomen in maritum transcribit, ut omnes propter viraginem ita celebrem virum honorent et nobilitent.

Id praestitit B. Nonna S. Gregorii Nazianzeni mater et Gregorii senioris uxor, de qua ita scribit Nazianzenus, orat. 19 in funere patris: «Huic mulier Dei beneficio concessa non modo adjutrix, sed et dux et antesignana fuit: nimirum cum vita et sermone ad optima quaeque per seipsam ducens, ac caeteris quidem in rebus, ut matrimonii leges ferebant, viro suo parere optimum esse judicans, fidei autem et pietatis magistram quoque se praebere haudquaquam erubescens;» et mox: «Unam nobilitatem in pietate sitam esse censebat, atque in eo, ut unde ortum habuimus, et quo tandem perventuri sumus, intelligamus.» Matrem sanctam secuta est filia S. Gorgonia, soror S. Gregorii Nazianzeni, quam ipse, orat. 11, hisce elogiis ornat: «Gorgoniae patria fuit superna Jerusalem (fuit ergo nobilissima, quia coelestis); civitas, inquam, illa quae oculis minime cernitur, verum animo et mente intelligitur, in qua civium munere fungimur et ad quam omni celeritate properamus, cujus civis Christus est, et concives frequens ille coetus et Ecclesia primitivorum, qui in coelis descripti sunt, et circum magnum urbis conditorem per gloriae contemplationem festos dies celebrant, ac sempiternam choream agitant; nobilitas autem, divinae imaginis conservatio, atque archetypi imitatio, quam ratio et virtus efficiunt, purumque desiderium eos, qui supernarum rerum vere studiosi sunt, quotidie magis ac magis, quantum ad Deum attinet, informans; ac denique cognitum habere, et quinam, et quam ob causam facti sumus.»

Sic S. Caecilia nobilitavit suum sponsum S. Valerianum, dum eum christianum, sanctum et illustrem martyrem effecit. Sic S. Clotildis nobilitavit Clodovaeum, primum regem Francorum christianum, ac S. Pulcheria Theodosium fratrem et Marcianum maritum Imperatorem, quando eos Dei cultores et pios, ideoque hostium victores, potentes et gloriosos reddidere.

Allegorice, Ecclesia maritus Christus Dominus merito humilitatis suae, qua judicatus et damnatus a Pilato, velut ignobilis, imo infamis latro crucifixus est; nobilis, id est illustris apparebit, quando judex gloriose sedebit in sede majestatis suae, cum Apostolis velut senatoribus et assessoribus, judicaturus orbem. Ita S. Augustinus, Beda, Salonius et alii. Nobiles enim sunt Apostoli, et similes, qui coelestia terrenis praeferunt; ignobiles vero sunt mundani, qui terram coelo, lutum auro, humana divinis, temporalia aeternis anteponunt, uti ait S. Gregorius explicans haec Salomonis verba, lib. XIX Moralium, cap. xvi.

B. Virginis quoque sponsus, puta S. Joseph, erit in hoc consessu nobilis, quia post B. Virginem censetur inter primos sanctos; quare in die judicii inter Prophetas et Apostolos considebit, imo inter primos angelorum ordines illustris et conspicuus apparebit. Alii per maritum Virginis accipiunt Spiritum Sanctum, qui inter senatores, id est inter duas personas SS. Trinitatis, scilicet Patrem et Filium, tertius nobilis est, imo illis per omnia par et aequalis. Hic enim cum eis consedit in B. Virgine, cum in ea incarnationem Verbi operatus est, juxta illud Lucae I: «Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.»


Versus 24: Sindonem fecit et vendidit

Chaldaeus, Vatablus et R. Salomon, mercatori. Sic et Septuaginta Vaticani, Complutenses et Regii; sed in Catena Graec. sic habent Septuaginta, sindones texuit, et tradidit Phoenicibus; zonas autem, et vendidit Chananaeis. Additque Auctor, sindon contexitur ex lino; Pagninus, linteum fecit et vendidit, et cingulum tradidit negotiatori; Vatablus, linteam, id est telam, texuit. Nam Hebraeum סדין sadin, unde Latinum et Graecum sindon, significat linteum et linteamen, uti vertit Noster Isaiae iii, 22, sed subtile et pretiosum; unde Septuaginta Isaiae iii, 22, vertunt, byssum; byssus enim veterum erat linum subtilissimum et candidissimum, uti dixi vers. 22. Forte sadin, dictum a Sidone (littera tsade, quae initialis est in Sidone, conversa in vicinum samech, quae est prima in sadin), urbe Phoeniciae, quod in ea sindones hae praestantissimae texerentur; unde et Martialis, lib. IV, epigr. 19: Ridebis, ait, ventos hoc munere tectus, et imbres: Nec sic in Tyria sindone tutus eris. Tyrus enim adjacebat Sidoni; licet enim aliqui sindonem putant vocari Tyriam, quod Tyrio murice sive purpura esset tincta, tamen alii censent sindonem ita dici, quod in Tyro et Sidone conficeretur. Ita Theodorus Gaza in lib. IV Theophrastis Hist. plant. cap. ix: «Sindon, ait, vestis ex lino ita dicta, quia primum in Sidone urbe hujusmodi amictus fuerit ceptus, ob id Tyria a Martiale dicta; erant enim vicinae urbes Tyrus et Sidon.» Accedit Syrus, qui pro sadin, id est sindon, vertit, vestem xylinam; xylon enim est frutex exiguus laniger, ex quo telae conficiuntur, de quo Plinius, lib. XIX, cap. 1: «Superior pars Aegypti, ait, in Arabiam vergens gignit fruticem, quem aliqui gossipion vocant, plures xylon, et ideo lina inde facta xylina,» id est gossipina. Vide Ruellium, lib. II, cap. ci.

Favet S. Joannes Evangelista, cap. xix, 40, ubi de Josepho ab Arimathia corpus Christi sepeliente cum sociis, ait: « Ligaverunt illud in linteis, » id est linteis cum aromatibus, pro quo S. Matthaeus, cap. xxvii, 59, ait: « Joseph involvit illud in sindone munda, » atque sindonem hanc lineam fuisse patet, quia ipsa etiamnum Taurini talis visitur, et magna veneratione colitur. Postea Graeci et Latini nomen sindon ad certum vestis elegantis genus significandum traduxerunt, cum proprie sadin Hebraeum, indeque Graecum et Latinum sindon linteum, sive telam lineam subtiliorem significet. Unde recte eam vendidit, quia non decebat illam ea vestiri, utpote per quam tam subtilem nuditas ejus corporis appareret, quod contrarium erat eximiae ejus honestati et pudicitiae. Hinc Clemens Alexandrinus, lib. II Pedag. cap. x, feminis castis sindones vetat: « Non est enim amplius, inquit, tegumentum mollis et delicata vestis, quae nudam figuram non potest occulere. Ejusmodi enim vestis in corpus incidens, mollius ipsi corpori imprimitur et applicatur, figurae carnis instar adhaerens, et mulieris typum ita exprimit, ut vel non videnti manifesta sit tota constitutio corporis. »

Porro cingulum, sive zona, Palaestinis caeterisque Orientalibus, qui pro femoralibus et thorace tunicis utuntur, communis et celebris est; tunicam enim fluidam laxamque zona corpori astringunt et succingunt: ideoque zonam velut conspicuum tunicae redimiculum solebant acu pingere, liliis, floribus similibusque figuris partim aureis, partim argenteis, partim purpureis et byssinis intexere. Unde Homerus Veneris zonam describens: « Solvit, inquit, de pectore zonam textilem, picturatam. » Et mox: Sinuique tuo succingito zonam Contextam varie. Hinc zona dicta balteus quasi bullateus; balteus enim erat cingulum e corio, bullis ex auro, bysso, purpura, gemmis, etc., ornatum. Unde Livius: « Auratae, ait, vaginae, aurata baltea illis erant; » et Virgilius, V Aeneid.: Alter Amazoniam pharetram, plenamque sagittis Threiciis, lato quam circum amplectitur auro Balteus, et tereti subnectit fibula gemma.

Sensus ergo est, q. d. Virago haec omni arte et modo rem suam et familiae auxit; unde sindones pretiosas, a se suisque contextas, ac singula affabre acu picta et elaborata vendidit, et vendenda tradidit Chananeo, id est mercatori, indeque magna confecit lucra. Chananaei enim eo quod mari essent vicini, mercaturae maxime erant dediti. Unde in Scriptura Chananaaus idem est quod mercator, ut patet Zachar. xiv, 21; Isaiae xxiii, 8, ubi pro mercator hebraice est Chananaaus. Idem patet ex Tyro et Tyriis qui mercaturae et navigationi lucro addictissimi. Tyrus enim erat emporium Chananaae, puta metropolis Phoeniciae. Ita Chaldaeus et R. Salomon, Aben-Ezra, R. Levi, Vatablus, Pagninus et alii passim. Exemplum illustre rursum dedit B. Nonna mater S. Gregorii Nazianzeni, quae omnes numeros mulieris strenuae adimplevit, de qua proinde ita scribit Nazianzenus, orat. 19: «Jam cum aliae rei familiaris augendae laude, aliae pietatis gloria excellant (utrumque enim assequi difficile est), utroque nomine mulieres omnes superavit, tum quod utrumque horum ad summum usque praestiterit, tum quod sola duo ista complexa fuerit. Rem enim domesticam industria et solertia sua, juxta leges mulieri forti a Salomone statutas ita auxit, quasi pietatem colere nesciret; Deo rursum ac divinis rebus ita se addixit, tanquam a rerum domesticarum procuratione plurimum abesset; nequa ab alterutro harum quidquam impedita est, quominus alterum impleret, quin potius utrumque alterius ope fulcivit et confirmavit.»

Armena versio apud Abagarum habet, fecit animae suae cingulum, et sibi zonam, sive cingulum, q. d. Tam sponso suo, quam sibi fecit cingulum, quo significaret mutuo conjugii et conjugalis amoris vinculo sese esse constrictos. Sponsum verba eorum mox recitabo. Posset vice versa, ut ordo verborum ordini utrinque respondeat, per fortitudinem accipi byssus veterum, quae fortis erat adeo ut igni resisteret, et in eo illaesa instar asbesti permaneret, ut dixi Exodi xxv, 4: per decorem vero purpura: haec enim mire decora est.

Porro B. Virgo sindonem fecit et vendidit, cum exemplo et verbo docuit conjugatas maritis se subdere, eisque obedire, et per omnia obsequi: hujus enim symbolum est sindon, puta velum lineum, quod in capite gestant, juxta illud Apostoli: «Debet mulier velamen, vel potestatem, habere super caput,» hoc enim velum symbolum est eam subjacere potestati viri, I Cor. cap. xi, 10. Vide ibi dicta. B. Virgo enim Josepho humillime se subjecit et obedivit, uti docet S. Ambrosius in cap. I Lucae. Rursum et aptius sindon symbolum est puritatis et virginitatis, quam ipsa pretio humilitatis, abstinentiae et orationum vendit virginibus; ipsa enim virginum est antesignana et virginitatis praeses. Cingulum vero, quia lumbos, in quibus origo est libidinis et concupiscentiae, astringit, symbolum est mortificationis et poenitentiae; quam B. Virgo tradit lapsis in luxuriam et incontinentiam, ut illam in castitatem et continentiam commutent, itaque sint Chananaei, id est commutatores et negotiatores, qui mercem cum merce, puta concupiscentiam cum poenitentia, luxuriam cum continentia commutent.

Allegorice S. Gregorius, lib. XXXIII Moralium, cap. xvi: «Quid, ait, signatur per linteum sindonis, nisi subtilis intextio sanctae praedicationis? in qua molliter quiescitur, quia mens in illa fidelium spe superna refovetur. Unde et Petro animalia in linteo demonstrantur, quia peccatorum animae misericorditer aggregatae in blanda fidei quiete continentur. Hanc ergo sindonem Ecclesia fecit et vendidit, quia fidem quam credendo texuerat, loquendo dedit, et ab infidelibus vitam sectae conversationis accepit. Quae et Chananeo cingulum tradidit, quia per vigorem demonstratae justitiae fluxa opera gentilitatis astrinxit, ut hoc quod praecipitur, vivendo teneatur. Sint lumbi vestri praecincti. Praedicatores ergo suos Dominus quaerendo, ancillas invenit, permutando amicos facit, ditando negotiatores exhibet.» Haec ex S. Gregorio more suo ad verbum transcripsit Beda et Salonius.


Versus 25: Fortitudo et decor indumentum ejus

Septuaginta, fortitudinem et honestatem induit: et gaudebit in diebus novissimis; Syrus, exsultabit in die extremo. Pro decor hebraice est הדר hadar, id est decus, decor, decentia, pulchritudo, splendor, magnificentia; Septuaginta vertunt, εὐπρέπεια, id est decor, forma, honestas, ornatus. S. Ambrosius et S. Augustinus mox citandi per fortitudinem accipiunt purpuram: haec enim fortis est; per decorem vero byssum: haec enim decora est, ut hic idem dicatur quod vers. 22: «Byssus et purpura indumentum ejus.» Posset vice versa, ut ordo verborum ordini utrinque respondeat, per fortitudinem accipi byssus veterum, quae fortis erat adeo ut igni resisteret, et in eo illaesa instar asbesti permaneret, ut dixi Exodi xxv, 4: per decorem vero purpura: haec enim mire decora est.

Tripliciter hunc versum explicant interpretes: primo, aliqui fortitudinem accipiunt internam, decorem vero externum; secundo, alii utrumque internum; tertio, alii utrumque externum accipiunt. Primo ergo Lyranus: Fortitudo, ait, est constantia mentis; decor est exterior modestia et honestas. Et Cajetanus: Fortitudo, ait, est habitus fortitudinis, qui medium tenet inter audaciam et timiditatem, qui mentem viraginis vestit, eoque ipsa exterius apparet in actibus suis fortis, animosa et intrepida.

Favet huic expositioni, quod in Septuaginta Vaticanis ante hunc versum praemittatur: «Os suum aperuit attente et legitime, et ordinem posuit linguae suae,» et subjungatur: «Os suum aperuit sapienter et congruenter legibus.» Quae videntur esse duae interpretationes unius ejusdemque sententiae. Nam pro utroque Hebraea, Vulgata et Septuaginta Complutenses habent hunc duntaxat, qui proxime sequitur: Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus, q. d. Virago haec fortis et virilis, aeque ac decora et gratiosa est tam in agendo, quam in loquendo, adeoque fortitudine et decore amicta videtur: nam loquitur sapienter, ideoque constanter et fortiter; atque clementer, ideoque decore et gratiose.

Favet et Auctor Catenae Graecorum, qui hunc versum sequenti nectens ex Septuaginta sic legit: «Fortitudinem et decorem induit, laetaque et jucunda erit in diebus novissimis. Os suum aperit caute et legi consentanee, ordinemque et modum praestituit linguae suae;» ac deinde sic explicat: «Videtur hoc loco exponere virilia sapientiae facta. Primo enim aperit os suum prudenter et ornate. Mox eutaxiam venustumque ordinem praefigit linguae suae. Hinc in operibus misericordiae aliisque honestis actionibus sese fortem virilemque ostendit. Ex quo tandem sequitur ut novissimis diebus, quando nimirum bonis operibus plena hinc excedet, gaudeat. Tunc enim bonae honestaeque illius actiones apud omnes manifestabuntur et magnificabuntur, multisque et magnis praemiis remunerabuntur.»

Disce hic modestiam esse vestem et purpuram virtutum. Ipsa enim prodit et manat ex interna animi virtutibus praediti compositione, illamque ornat ac aliis ostendit; atque haec est viraginis hujus vestis, quam per periphrasin describens, ait: «Fortitudo et decor indumentum ejus;» virilis enim modestia et gravitas in omnibus gestibus, verbis et actionibus relucens cum decore et gratia, vestis ejus est et cyclas pulcherrima. Quam proinde Tertullianus feminis imitandam et induendam proponens, lib. De Habitu feminarum: «Pudicitiae, ait, atque honestati christianae satis non est esse, verum et videri; tanta enim debet esse plenitudo ejus, ut emanet ab animo in habitum, et eructet a conscientia in superficiem, ut et foris inspiciat quasi supellectilem suam.»

Secundo, alii per fortitudinem et decorem accipiunt omnem virtutem et probitatem mentis; virtus enim a vi et viro cujus est virilitas et fortitudo, dicitur, quasi actio et opus viri fortis et strenui. Unde Cicero, Tuscul. II, docet virtutem proprie significare fortitudinem virilem. «Appellata est, ait, a viro virtus; viri autem propria maxime est fortitudo;» et lib. V De Finibus: «Virtus, ait, est vis illa, qua res cujus est virtus, perfecta est;» et ad Plancum, lib. X: «Omnia summa consecutus es virtute duce, comite fortuna;» et Virgilius, lib. V Aeneid.: Tunc pudor incendit vires, et conscia virtus.

Sensus ergo est, q. d. Haec virago sindonem non induit, sed vendidit, quia non decebat eam veste tam subtili indui, nec ipsa gaudet ornatu externo vestiumque splendore; sed internum virtutum virilium et fortium amictum ambit, eoque longe pulchrius se vestit et ornat; per hunc enim virilis efficitur, ut jam non tam femina, quam virago, imo vir esse videatur, juxta id quod monet et sancit S. Petrus, epist. I cap. III: «Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus; sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.» Idem docet S. Chrysostomus in Psal. XXIV, ubi addit feminas, licet deformes, posse hanc virtutum formam et pulchritudinem sibi accersere, eamque in immensum augere, cum externam saepe non possint; insuper cultum externum magnis sumptibus stare, internum vero sola voluntate parari.

Tertio, alii melius accipiunt fortitudinem et decorem externum, sed ab interno manantem, q. d. Virago haec non curat sindones et vestes pretiosas, sed graviter, modeste et honeste se vestit, uti decet feminam fortem et virilem: quare in omnibus ejus gestibus et actibus resplendet fortitudo, id est gravitas, maturitas, robur et vigor virilis animi, et decor, id est morum honestas, decus et gratia; perinde ac si ejus amictus esset ipsa fortitudo et decor, inquit Aben-Ezra, quae internam animi fortitudinem et virtutum decorem indicant et ostendunt. Quare non luxuriat illa corporis ornatu, uti caeterae mulieres philocosmae; sed virtutibus se comit, nempe fortitudine et honestate, ac totius vitae decore ornari gaudet, magis quam vestibus sumptuosis. Atque inde provenit, ait Baynus, quod semper sit laeta, imo, quo diutius vivit, vel usque ad extremam senectutem, semper crescentibus animi virtutibus crescit illius laetitia, et gaudium conscientiae securae. Mulierculae quae florem aetatis deliciis transigunt, et curioso corporis ornatu sese delectant, et pulchritudine sibi placent, ubi temporis injuria flos aetatis emarcuerit, ubi rugata facies nullo stibio aut purpurisso nitescere velit, ubi vetulae contemni coeperint; deficientibus simul viribus et pulchritudine moerent, infelices jam corporis et animae destitutae dotibus: quando sapiens mulier potissimum gaudet instante postremo die, quo laborum praemia se recepturam novit.

jungit deinde: «Proditae vos jam medicamentis et ornamentis instructae Apostolorum, sumentes de simplicitate candorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos verecundia et os taciturnitate, inserentes in aures sermones Dei, annectentes cervicibus jugum Christi; caput maritis subjicite, et satis ornatae eritis; manus lanis occupate, pedes domi figite, et plus quam in auro placebunt; vestite vos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae: taliter pigmentatae Deum habebitis amatorem.»

Allegorice S. Gregorius in Psal. IV Poenitent.: Ecclesia, ait, et anima fidelis vestitur fortitudine, ut tentationibus resistat; ac decore, id est splendore justitiae, ut operibus justitiae effulgeat. Rursum fortitudo mentem perseverantem designat, qua quis adversus se pugnat; et decor nitorem puritatis, quo semetipsum exornat. Ideo autem unius et ejusdem vestis fortitudo et decor pares esse dicuntur: quia qui perseverantiae in sui abnegatione obliviscitur, minime perfectae virtutis pulchritudine decoratur. Quin imo dum homo prius se abnegans atque mortificans, a studio abnegationis cessat, paulatim ex munditia ad immunditiam, et ex magna perfectione ad magnas imperfectiones declinat. Estque similis statuae per somnum a superbo illo rege conspectae, quae in auro coepit et in luto finivit, Daniel. II.

S. Augustinus vero, serm. 45 De Diversis, et plenius S. Ambrosius in cap. XXXI Proverb., sub fin. tom. II, cap. X: «Fortitudinem, ait, et honestatem induit, honestatem tanquam byssum, fortitudinem tanquam purpuram: quia fortis laetatur in passione, quia honesta: Speciosi pedes evangelizantium pacem. Et laetata est in diebus ultimis. In diebus ultimis laetatur, quia in mundo haec jugiter tribulatur. Quare pulchre scriptum est: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur, Matth. V. Et Dominus ad discipulos: In mundo pressuram habebitis, Joan. XVI; et: Tristitia vestra vertetur in gaudium, ibidem. Sine tribulatione unde haberet purpureum indumentum? Hinc sciscitanti Prophetae: Quare rubra sunt vestimenta tua, et indumenta tua sicut calcati torcularis? respondet: Torcular calcavi solus,» etc., Isaiae LXIII.

Uberius Beda, et ex eo Glossa: «Fortitudo, ait, ad tolerandam perversorum improbitatem; decor ad exercendam virtutum gratiam. Decor, quia operatur justitiam; fortitudo, quia persecutionem patitur propter justitiam: et ideo ridebit in die novissimo, id est gaudebit in retributione regni coelestis, quae dolebat in certamine vitae praesentis. Mos etenim Scripturae est pro gaudio risum ponere, sicut et Dominus ait: Beati qui nunc fletis, quia ridebitis, Lucae VI. Et beatus Job: Os autem veracium replebitur risu, Job VIII. Similem sane huic sententiam Propheta de Domino ac Salvatore hujus fortissimae mulieris posuit, dicens: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem, Psalm. XCII. Cum enim praedicaret Evangelium regni, aliis placebat, aliis displicebat; alii bene loquebantur, alii detrahebant, lacerabant, mordebant, conviciabantur. Ad eos ergo quibus placebat, decorem induit: ad eos quibus displicebat, fortitudinem. Imitare ergo et tu Dominum tuum, ut possis esse vestis ipsius; esto cum decore ad eos quibus placent bona opera tua, esto fortis adversus detractores.»

Porro haec omnia, et sigillatim tres sensus initio datos, facile est assignare B. Virgini. Nam ipsa juxta primum summa pollebat mentis constantia et fortitudine; interius ac exterius pari modestia et decore in omnibus nutibus, actibus, loquelis et gestibus, juxta illud Psal. XLIV: «Omnis gloria filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus.» Secundo, juxta secundum excellebat omni virtute et probitate: habebat enim omnes virtutes in actu heroico, prout decebat matrem Dei; vide dicta cap. VIII, 14, ad illa: «Mea est fortitudo.» Tertio, juxta tertium, ipsa ejus corporis species simulacrum erat mentis, figura probitatis. «Bona quippe domus in ipso vestibulo debet agnosci,» ait S. Ambrosius, lib. II De Virg.

Audi S. Bonaventuram in Specul. B. Virg. lect. 2, ex D. Bernardo: «Non sic, ait, timent hostes visibiles castrorum multitudinem copiosam, sicut potestates Mariae vocabulum, patrocinium, exemplum; fluunt et pereunt sicut cera a facie ignis, ubicumque inveniunt crebram hujus nominis recordationem, devotam invocationem, sollicitam imitationem.» Et D. Bernardus, serm. 51, art. 3, cap. II: «Sicut magnus ignis effugat muscas, sic ab ardentissima Virginis mente et inflammatissima charitate effugabantur daemones, et pellebantur in tantum, quod solum in modico non erant ausi respicere mentem ejus, nec de magno spatio illi propinquare.» Et Richardus Victorinus,

ET RIDEBIT IN DIE NOVISSIMO. — Primo, aliqui per diem novissimum accipiunt sabbatum, q. d. Haec virago strenue operatur per omnes dies hebdomadae: unde in ultimo, puta in sabbato, juxta legem feriatur, et partis lucris fruitur, ridet et gaudet.

Secundo, alii accipiunt hiemem, q. d. Operatur in aestate, unde quiescit in hieme, et instar formicae laute vivit escis paratis in aestate. Verum haec frigida sunt.

Tertio, melius Baynus, Jansenius et alii per diem novissimum accipiunt sequentem aetatem, et posteriora tempora: Hebr. enim אחרון acharon, id est novissimum, significat tempus sequens, futurum et posterum.

Quarto, proprie et praecise per diem novissimum accipias senectam et ultima vitae tempora, q. d. Mulieres pigrae, quae in juventute otiantes stertuerunt, egent et moerent in senecta. At haec virago, quia in juventute strenue laboravit, hinc in senecta opibus abundat, ideoque ridet et ovat. Denique per diem novissimum accipias mortem, q. d. Virago haec probe et strenue operata est omne bonum per totam vitam: quare in morte bene sibi conscia, et sperans praemia coelestia, non tristabitur, sed ridebit et exsultabit, canetque cum S. Simeone et cum S. Maria Aegyptiaca cycnaeum illud: «Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace.»

Exemplum ad litteram est in S. Sabina, quae S. Pionii (ut habent ejus acta prisca, quae probat Baronius) in martyrio fuit socia, die prima februarii. Cum enim Pionius praefectis diceret: «Utinam vobis persuadere possem ut fieretis Christiani!» illi risu soluto dixerunt: Tu vero ne id feceris, ne vivi comburamur. Gravius et acerius, inquit Pionius, est post mortem igne comburi sempiterno. Arridenteque Sabina, aedituus satellites ejus dixerunt: Rides? Ita Deo placet, ait illa: Christiani enim sumus: et qui fide sunt in Christum firma atque constanti, risu ridebunt perpetuo; cumque illi minarentur lupanar, respondit: Sancto Deo id erit curae.

S. Mechtildis in morte ter impugnata a daemonibus, ter flevit; sed ter defensa a sanctis Angelis ter risit, ridensque et ovans velut victrix et triumphatrix spiritum Deo reddidit, teste Engelhardo in ejus Vita. Ita S. Gorgonia, teste ejus fratre S. Gregorio Nazianzeno, orat. 11, placida laetaque obdormivit in Domino, jubilans: «In pace in idipsum dormiam et requiescam.»

S. Gertrudis sub mortem per visum vidit se recipi in sinum Christi, ab eoque cordi suo applicari, mox accedere vicissim sanctos Angelos, Patriarchas, Prophetas, Apostolos, Martyres, Virgines, ac singulos sua dona et gratias quibus excelluerunt, illi communicare; quibus circumdata et penetrata cum foret medullitus, Christus eamdem tam similem sibi reddebat, quam ferrum ignitum simile efficitur igni. Ita habet ejus Vita, lib. IV, cap. XXXIV. Quantum ergo ejus erat tunc gaudium, quantus risus et jubilus!

S. Tharsilla, amita S. Gregorii, moriens vidit S. Felicem Pontificem atavum suum, qui ei «mansionem perpetuae claritatis ostendit, dicens: Veni, quia in hac te lucis mansione suscipio;» quae mox febre correpta ad diem pervenit extremum. Cum subito illa sursum respiciens Jesum venientem vidit, et cum magna animadversione coepit circumstantibus clamare, dicens: Recedite, recedite, Jesus venit. Cumque in eum intenderet quem videbat, sancta illa anima e corpore est egressa; tantaque subito fragrantia miri odoris aspersa est, ut ipsa quoque suavitas cunctis ostenderet illic auctorem suavitatis venisse,» ait S. Gregorius, lib. IV Dialog. cap. XVII. Similia habet eodem lib. I, cap. XIII, de Galla, Symmachi consulis filia, et cap. XV de Romula, in cujus morte «ante ejus cellulam duo chori psallentium constiterunt: psalmodiae cantus dicebant viri, et feminae respondebant; sicque sancta illa anima carne soluta est, quae ad coelum ducta, quanto chori psallentium altius ascendebant, tanto coepit psalmodia lenius audiri, quousque et ejusdem psalmodiae sonitus, et odoris suavitas elongata finiretur,» ait S. Gregorius.

S. Maria Oigniacensis moriens risit, et ovans irrisit mortem; nam, ut scribit oculatus testis Cardinalis Jacobus de Vitriaco, lib. II Vitae ejus, cap. XIII: «Prae gaudio diutissime subridens, submissa voce cantabat: Quam pulcher es, rex noster Domine! In eo gaudio postquam diu perstitit cantando, ridendo, et interdum plaudendo manibus, tandem ad se reversa: Mirabilia, ait, dicerem, si auderem.» Et inferius: «Dulci voce cantavit Alleluia; et tota fere nocte illa tanquam ad epulas invitata fuit in jubilo et exsultatione; at paulo post iterum cantans Alleluia, in vigilia S. Joannis Baptistae (qua et creditur S. Joannes Evangelista migrasse e saeculo), circa horam nonam, qua Christus in cruce spiritum Patri reddidit, ipsa quoque ad Dominum migravit, nullo unquam mortis dolore vultus Angelici hilaritatem amittens, anno Domini 1213, aetatis 36.» Haec Cardinalis fusius, ex quibus pauca excerpsi.

Multo magis B. Virgo in morte, viso Christo suo et ab eo evocata: «Veni, electa mea,» gaudens ridens soluta est corpore, et perrexit ad Dominum, ut ait S. Ildefonsus, serm. 3 De Assumptione; imo graves auctores censent illam ex nimio Christi videndi desiderio, amore et gaudio animam exhalasse. Unde S. Damascenus in orat. 1 De Virg. dormit., exclamat: «O miraculum sane natura praestantius! o res summae admirationis plena! Mors, quae odio et execrationi prius erat, hic commendatur ac beata censetur: quae olim luctum et moerorem, lacrymasque et tristitiam afferebat, nunc gaudii et laetae celebritatis causa est.» Et paulo post: «Quocirca, ait, non te mors beatam reddidit, sed ipsa mortem exornasti, ut quae ejus moestitiam sustuleris, ac mortem gaudium esse plenum feceris.» Et orat. 2 de eadem dormitione sic scribit: «Ut enim antequam ullo partus dolore afficeretur peperit, ita etiam ipsius e vita discessus doloribus caruit.» Unde concludit: «Ac proinde sacram tuam migrationem mortem haudquaquam appellabimus, sed somnum aut peregrinationem, vel, ut aptiori verbo utar, cum Domino praesentiam.» Idipsum ex revelatione ipsius Deiparae facta S. Brigittae, lib. VI Revel. cap. LXII, confirmatur: «Paravi, ait Deipara,


Versus 26: Os suum aperuit sapientiae

Hebraice, os suum aperuit in sapientia, et lex pietatis super lingua ejus; Chaldaeus et Theodotion, et lex gratis in lingua ejus; Septuaginta Vaticani, os suum aperuit attente et legitime, et ordinem posuit linguae suae: Complutenses vero, os suum aperuit sapienter et legaliter: at eleemosynae ejus in lingua ejus; Vatablus, sapienter loquitur, et est gratiosa. Pro clementia hebraice est חסד chesed, id est pietas, gratia, charitas, benevolentia, beneficentia, gratitudo, bonitas, sanctitas.

Explicat hic quod dixit vers. praeced.: «Fortitudo et decor indumentum ejus,» nimirum gravitatem et decoram modestiam hujus viraginis maxime elucere in verbis sapientibus et clementibus. Solent enim mulieres, quia otiosae et curiosae, esse loquaces et garrulae; et quia parvi prae viris sunt cerebri, ac passionibus aguntur, hinc multa imprudenter, dicaciter et procaciter effutiunt et vociferantur. Secus facit virago haec, quae mentem aeque ac linguam suam domuit et castigavit sapientia et pietate: sapientia, ut nil insipiens; pietate, ut nil injurium vel noxium loquatur.

Vox aperuit notat eam clausum habere os et obsignatum silentio, quod nil nisi clavis sapientiae reservet. Rursum to aperuit sapientiae innuit sapientiam habitare in corde ejus, illudque quasi animare, movere, regere et aurigare, ut non tam virago quam sapientia ipsa per os ejus loqui, et per manus ejus operari videatur. Ita S. Mechtildis adeo recte «servabat silentium, ut eam mutam putares: sin loqueretur, tanta id gratia faciebat, ut cum angelo te colloqui existimares,» ait Engelhardus in ejus Vita, cap. V.

Sic S. Gertrudis pia et sancta cuilibet dabat monita salutis, adeoque non tam ipsa quam Spiritus Sanctus per os et linguam ejus loqui videbatur. Quare omnes ad illam velut ad coeleste oraculum concurrebant, ac quolibet veniente, ejusque auxilium vel consilium postulante, antequam ipse qua in re id postularet, ediceret, Spiritus Sanctus ei suggerebat quid respondere, quid consulere et eloqui deberet. Ita habet ejus Vita. Similia legimus de S. Catharina Senensi, cujus verba efficacia erant et ardentia, ut nullus peccator eis resistere posset, nec quisquam nisi melior effectus, ab ea recederet.

Nota clementiam jungi sapientiae, quasi effectum causae; vera enim sapientia movet hominem ad clementiam et beneficentiam, q. d. Virago haec loquitur sapienter, ideoque clementer; sapientia

Hanc legem sapientiae et clementiae S. Hieronymus, vel potius S. Paulinus, inculcat Celantiae matronae: «Sermo, ait, in omnibus sit moderatus et parcus, et qui necessitatem loquendi magis indicet quam voluntatem. Ornet prudentiam verecundia: quodque praecipuum in feminis semper fuit, cunctas in te virtutes pudor superet. Diu autem considera quid loquendum sit, ne quid dixisse poeniteat; verba tua ponderet cogitatio, et linguae officium animi libra dispenset. Unde Scriptura dicit: Aurum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos, et attende ne forte labaris in lingua,» Eccli. XXVIII, 29.

Deinde de lege clementiae ista illico subjungit: «Nunquam malum verbum de ore tuo procedat, quae ad cumulum benignitatis juberis etiam maledicentibus benedicere. Misericordes, ait, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, I Petri III, 8. Mentiri autem atque jurare lingua tua prorsus ignoret, tantusque in te sit veri amor, ut quidquid dixeris, juratum putes.» Ac tandem concludit: «In omni igitur actu, atque verbo quieta mens et placida servetur; semperque cogitationi tuae Dei praesentia occurrat: sit humilis animus ac mitis, et adversus sola vitia erectus.»

Legem hanc clementiae egregie didicerat S. Monica, mater S. Augustini, quae per eamdem iras et choleram mariti sui cicuravit, atque ex leone ovem effecit, imo ex pagano christianum: quin et eamdem legem ipsa alias matronas docebat, quae doctrinam ejus secutae cum maritis, in jugi pace et amore vitam felicem agebant, uti narrat S. Augustinus, lib. IX Confess. cap. XXIX.

Verum prae omnibus matronis, viris et angelis legem hanc sapientiae et clementiae servavit et docuit, servatque et docet B. Virgo, quae, ut ait S. Ambrosius, lib. De Virgin.: «Corde erat humilis, verbis gravis, animo prudens, loquendi parcior, legendi studiosior.» Et S. Damascenus, orat. 1 De Nativit.: «Sermo ejus, ait, jucundus ex leni anima progrediens.» Et S. Bonaventura in Speculo, cap. VIII: «Maria, ait, mansuetissima fuit per lenitatem, patientissima contra omnem adversitatem.» Clementiae ejus in peccatores et afflictos innumera exstant exempla. Quocirca Ecclesia eam in hymno Salve, regina, ita salutat et invocat: «O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!» Et in hymno Ave, maris stella: «Virgo singularis, inter omnes mitis, nos culpis solutos, mites fac et castos.» Et S. Bernardus, serm. in illud Apocal. XII: Signum magnum: «Nihil, ait, austerum in ea, nihil terribile, tota suavis est offerens lac et lanam.» Et mox: «Quod si (ut vere

Allegorice Beda haec attribuit Ecclesiae et animae sanctae: «Os suum aperuit sapientiae,» ait, q. d. «Ad hoc tantum loquens os aperuit, ut sapientiam doceret, juxta illud Apostoli: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus, Ephes. IV. Vel certe os cordis aperuit ad discendum ab ipsa sapientia interius veritatem, quam alios foris doceret. Utrique autem sensui, quia utrumque fecit Ecclesia, concinit apte quod sequitur: Et lex clementiae in lingua ejus; illa videlicet, ut non statim more legis Mosaicae peccantes puniret, sed misericorditer ad poenitentiae remedia vocaret. Cujus exemplum clementiae ab ipso Deo et Salvatore nostro manifeste percepit, cum oblata ei peccatrice muliere: Si quis, ait, sine peccato est, primus mittat in illam lapidem. Et sic eam a crimine quod patrarat, sub conditione amplius non peccandi, miseratus absolvit.»


Versus 27: Consideravit semitas domus suae

Hebraice, speculans vias domus suae, et panem pigritiae non comedit; Chaldaeus, manifestae sunt viae domus ejus; Septuaginta Complutenses, angustae sunt viae domus ejus, cibos autem otiosa non comedit; sed Vaticani sic, constrictae (graece στεγναί, id est strictae, praeclusae, obseptae, firmae, solidae) mansiones domorum ejus, cibos autem pigros non manducavit; Symmachus, considerat itinera domus suae; clare Vatablus, speculatur statum domus suae, et panem ignominiae (Scholiastes Graecus, panem socordiae; Chaldaeus, panem pigredinis) non edit; R. Salomon, observat diligenter, quae familiae suae opus sint.

Pro consideravit hebraice est צופיה tsophia, id est speculata est, perspexit, discooperuit, apertis oculis circumlustravit. Unde צופה tsophe est speculator (inde patria Samuelis vocatur Ramathaim sophim, id est speculatorum); מצפה mitspe est specula: unde Maspha vocata est urbs Levitarum, sita in monte quasi specula Israelis. Porro radix tsapha est contrariae significationis: sicut enim passim significat speculando aperire, sic et subinde significat obductis laminis tegere, claudere et operire, ut patet Exodi XXXVI, 34. Hinc Septuaginta vertunt: Clausae vel arctae et constrictae viae domus ejus.

Notatur hic propria dos et praecipuum officium matrisfamilias, quod est speculari, ac quasi e specula prospicere et circumlustrare totam domum omnesque domesticos, atque ab iis inertiam omniaque noxia arcere, et sedulitatem omniaque bona procurare; per semitas enim domus accipe tum ostia, cubicula, angulos domus: haec enim omnia lustrat, et vigilat excubatque ne quid in domum se inscia inferatur noxium, vel efferatur furtivum; tum vias, id est actiones domesticorum, metonymice, q. d. Materfamilias haec diligentem domus et familiae suae curam gerit, excubat, speculatur et circumspicit actiones et mores domesticorum suorum, quid scilicet, quale et quantum agant, num torpescant otio, num litibus, crapulae, libidini se dedant; quare ad haec rite excludenda, omnes urget ad laborem et opus tum verbo, tum magis praeiens exemplo: quocirca «panem otiosa (Hebraice, panem incuriae vel socordiae) non comedit;» sed panem multis curis et laboribus conditum meritumque parce sumit, et aliis laborantibus sumendum distribuit. Pigris enim et otiosis intentat illud Apostoli: «Qui non laborat, non manducet.» Virago ergo prudenter fame castigat otium et otiosos; hos enim fames cogit laborare. Celebre apud Romanos erat illud Appii Claudii: «Negotium melius populo Romano committit quam otium;» idem fideli cuilibet dicatur.

Ratio a priori est, quod cura domus proprie incumbat uxori, sicut negotia externa marito, uti dixi vers. 21. Hoc est quod ait Aristoteles, lib. I De Re famil., cap. III: «Divina providentia utriusque naturae, viri scilicet ac mulieris, ordinata est ad societatem. Alterum enim robustum fecit, alterum imbecillius: hoc quidem ob timorem cautius, illud vero propter fortitudinem pugnacius; et hoc quidem ut foris suppeditaret, quae necessaria sunt; illud autem ut intus eadem conservaret.» Praeclarius S. Hieronymus, vel potius S. Paulinus, Celantiam ita instruit: «Familiam tuam ita rege et confove, ut te matrem magis tuorum quam dominam videri velis, a quibus benignitate potius quam severitate exige reverentiam. Fidelius et gratius semper obsequium est quod ab amore, quam quod a metu proficiscitur. Praecipue autem in conjugio venerabili atque immaculato Apostolicae regulae ordo teneatur. Servetur in primis viro auctoritas sua, totaque a te discat domus quantam illi honoris debeat. Tu illum dominum obsequio tuo; tu magnum illum tua humilitate da-

Allegorice, Praelatus quilibet diligenter consideret Ecclesiam, vel congregationem sibi commissam. A consideratione enim pendet omne bonum, ab inconsideratione omne malum tam Praelati quam Ecclesiae, uti graphice docet S. Bernardus libris quinque quos De Consideratione eximios scripsit ad Eugenium Pontificem, ubi inter caetera, lib. I, ante finem, sic ait: «Et primum quidem ipsum fontem suum, id est mentem de qua oritur, purificat consideratio; deinde regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit mores, vitam honestat et ordinat; postremo divinarum pariter et humanarum rerum scientiam confert. Haec est quae confusa disterminat, hiantia cogit, sparsa colligit, secreta rimatur, vera vestigat, verisimilia examinat, ficta et fucata explorat. Haec est quae agenda praeordinat; acta recogitat, ut nihil in mente resideat aut incorrectum, aut correctione egens. Haec est quae in prosperis adversa praesentit, in adversis quasi non sentit: quorum alterum fortitudinis, alterum prudentiae est.» Subdit deinde ab ea pendere omnes virtutes: «Ibi etiam advertere tibi est suavissimum quemdam concentum complexumque virtutum atque alteram pendere ex altera; sicut hoc loco vides fortitudinis matrem esse prudentiam, nec fortitudinem, sed temeritatem esse quemlibet ausum, quem non parturivit prudentia. Haec item est quae inter voluptates et necessitates media quasi quaedam arbitra sedens, utrimque certis limitibus disterminat fines, istis assignans et praebens quod sat est, illis quod nimis est demens, et sic ex alterutro tertiam formans virtutem, quam dicunt temperantiam. Nempe intemperantem ipsa consideratio censet tam eum qui necessariis pertinaciter demit, quam qui indulget superfluis. Non ergo est temperantia in solis resecandis superfluis, est et in admittendis necessariis.»

Tropologice S. Gregorius, XXXV Moral. cap. XV, cujus verba de more transcribit Beda, et plura adjungit, per hanc considerationem semitarum, id est actionum, accipit examen conscientiae, quod ad animae purgationem et profectum utilissimum est: «Semitas, ait, domus suae considerat, quia cunctas suae conscientiae cogitationes subtiliter investigat. Panem otiosa non comedit, quia hoc quod de sacro eloquio intelligendo perceperat, ante aeterni Judicis oculos exhibendo operibus ostendit. Item domus fortis mulieris, habitatio est patriae coelestis. Semitae domus illius praecepta justitiae, quibus ad aeternae vitae mansionem pervenitur. Quas profecto semitas anima bene considerat, cum et diligenter quibus actibus ad superna pervenire debeat, inspicit, et quae agenda didicit, sedula exercere non desinit.» Prosequitur

Haec applices B. Virgini, cujus severa et rigida fuit vita in jejuniis, orationibus, lacrymis, persecutionibus, doloribus, passionibus. Unde S. Bernardus in Meditat. super Salve regina: «O certe vita, inquit, amabilis, vita desiderabilis, vita delectabilis! o vita quae nutris tuos coelestibus alimentis! qui enim vult te habere, se affligat, delicias respuat, delicata quaeque contemnat; et qui amplius mortificatus fuerit, te amplius possidebit.»

Huc facit quod S. Brigitta narrat B. Virginem sibi revelasse, nullam se gratiam a Deo accepisse, nisi praevio magno labore, precibus et lacrymis. Ideoque eamdem hortatur ac quosvis fideles, ut iisdem mediis gratiae dona sibi procurent; non enim aliam esse viam ad gratiam, quam mortificationem et crucem.

Porro Septuaginta vertunt, constrictae sunt mansiones domus ejus, q. d. Virago haec constringit et claudit horreum, penum, abacum, etc., eorumque clavem sibi servat, ut custodiat annonam et supellectilem, ne ad eam accessus vel furibus, vel domesticis ad eam efferendam et dilapidandam pateat.

Moraliter, Praelatus et Princeps gnavus stringit disciplinam, arcteque servari vult omnes leges et ordinationes, itaque facit ut floreat respublica: nam «ubi rigor, ibi vigor;» ignavus vero laxat disciplinam et leges, itaque rempublicam dissipat. Solebat Carolus V Imperator urbem quamlibet ingrediens, ex tribus P conjicere an in ea vigeret politia, foretque bonum regimen; considerabat enim an gnavus in ea esset pastor, praetor et praeceptor; gnavus enim pastor severe tuetur disciplinam Ecclesiae, praetor reipublicae, praeceptor scholae, ut juventus recte erudiatur et formetur. Et S. P. N. Ignatius ex tribus conjiciebat an in monasterio vel collegio quolibet vigeret religio, scilicet considerabat an in eo exacte servaretur clausura, nitor et silentium; haec enim tria aiebat certa esse indicia bonae disciplinae.

Symbolice Auctor Catenae Graecae, haec applicans B. Virgini, per angustas vel constrictas ejus semitas accipit ejus virginitatem, et virginalem clauso utero partum.

S. Augustinus, serm. 45 De Diversis, pro constrictae vertit: «Severae conversationes domus ejus, cibos autem pigros non comedit: severae, inquam, fortes, districtae; non est ubi diffluatur, non amat dissolutionem; et merito tantum acquisivit, quia cibos pigros non comedit,» q. d. Virago haec severe tuetur domus ordinem et disciplinam, ideoque non molli otio, sed severo labori omnes assuefacit ipsaque exemplo eis praeit; quare panes non pigros, sed sudore elaboratos partosque comedit. «Est ergo,» ait S. Ambrosius in hunc Proverb. locum, «mulier haec laboriosa, vigilans, sollicita, surgens de noctibus, anxia ne lucerna exstinguatur, in tribulatione fortis, promissis nondum acceptis patiens, digitos suos ad fusum formans, panem pigra non manducans; sed post labores istos quid erit ei? Surrexerunt filii ejus, et divites facti sunt. Dicebat Apostolus I Cor. XV: Seminatur corpus in ignobilitate, surget in gloria. Tunc ditabuntur filii ejus; para ergo te divitias (dotes membrorum gloriosas) resurrectionis accipere.» Sic ipse legit ex Septuaginta sicque explicat.


Versus 28: Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt

Chaldaeus, beatitudinem illi dederunt. Hebraeum אשר aschar in piel significat et beare vel beatum praedicare, ac ditare; opes enim divites faciunt felices et beatos. Unde Septuaginta Complutenses vertunt, surrexerunt filii ejus, et ditati sunt; Vaticani vero, eleemosyna autem suscitavit filios ejus, et ditati sunt; Auctor Catenae Graec., eleemosynae ejus suscitarunt liberos ejus, et ditati sunt.

Hebraice קם kam, id est surrexit, stetit, saepe non corporis se erigentis stantisve situm, sed existentiam duntaxat et praesentiam, vel actionis initium et inchoationem significat, q. d. Surrexerunt filii, id est, virago haec non est sterilis, nec illiberis; sed plures insignes habet filios, qui existentes et praesentes videntesque matrem tam sedulam, strenuam et opulentam, coeperunt eam celebrare et beatissimam praedicare. Potest tamen hoc loco kam et kamu, id est surrexerunt, proprie accipi, idque habet emphasim. Primo, q. d. Filii, qui totam noctem sine cura, quiete et jucunde dormierunt, mane surrexerunt, inquit Aben-Ezra, inveneruntque matrem iis dormientibus noctu pervigilasse, lanam et linum pexuisse, filasse, texuisse, cibaria famulis et ancillis praeparasse, resque totius domus in diem futurum decore et eximie ordinasse; imo ejus industria tam se quam domesticos omnes vestibus duplicibus, rebusque omnibus abundare; quare se cum domesticis felices et beatos tali matre, matrem vero beatissimam praedicaverunt, utpote cui omnis haec laus, omne domus decus et gloria debetur.

Secundo, «surrexerunt,» inquit Baynus, id est adoleverunt et creverunt filii, non solum aetate et statura corporis, sed et virtutibus quas a matre didicerunt, indeque honoribus, dignitatibus et gloria, quibus omnibus non tam voce quam facto apud omnes celebrarunt matrem, ac reipsa illam praedicarunt beatissimam, utpote quae tam beatos genuisset, aluisset et effecisset liberos; solet enim prolium educatio incumbere matri; quare earum probitas, dignitas et gloria matri jure tribuitur.

Vir etiam non tantum voce, sed etiam moribus suis mulierem hanc dilaudare et commendare dicitur, quia viri facilitas, lenitas et suavitas morum ad uxorem magna ex parte spectat, et ab illius moribus pendet.

Porro Septuaginta Complutenses vertunt, surrexerunt filii ejus, et ditati sunt, q. d. Mater tantas opes colligit, ut, cum filii ducta uxore surgerent, id est e domo materna in propriam migrarent, divitem eis dotem et haereditatem assignarit, ut filii ab ea adeo ditati beatissimam matrem praedicarent, et laudibus in coelum veherent. Septuaginta vero Vaticani habent, eleemosyna autem suscitavit filios ejus, q. d. Mulieres timidae, ideoque avarae sua retinent, nec dant pauperibus etiam poscentibus eleemosynas, ne per eas depauperentur; at haec virago sapiens et magnanima largiter dedit eleemosynas poscentibus, aeque ac non poscentibus: sciebat enim per has se et suos a Deo fore benedicendos, et magno cum foenore ditandos. Itaque reipsa factum est; nam eleemosynae ejus suscitarunt, id est ad magnas opes et honores filios evexerunt: hunc enim esse eleemosynae fructum docet S. Chrysostomus, homil. Quod eleemosyna sit ars omnium quaestuosissima, ac S. Basilius, homil. in Divites avaros, S. Joannes Eleemosynarius, et alii quos superius citavi.

Tropologice Auctor Catenae Graec.: «Nullus, ait, apud illam claudicat aut cespitat: nam si quos in flagitium aliquod prolapsos animadvertit, statim pro sua pietate et clementia e sordibus in quibus jacent, excitat illos, opibusque spiritualibus auget. Quare etiam vir ejus laudat et admiratur illam.»

Anagogice Sancti qui in hac vita sedent, lugentes in cinere et sacco poenitentiae, in coelo surgent, imo resurgent in stola gloriae, ibique beatam praedicabunt matrem suam Ecclesiam nunc militantem, tunc triumphantem. Eamdem vir suus, puta Christus, laudabit videns eam cum tanta multitudine filiorum divitum in resurrectione mortuorum, ait S. Augustinus, serm. 45 De Diversis. Et Beda: «Surgunt, ait, filii Ecclesiae, et beatissimam eam praedicant, cum coelestibus bonis sublimati quanta sit illius patriae beatitas, cujus participes esse meruerunt, aspiciunt, et hanc debita laudatione in divina visione concelebrant. Laudat eam vir ejus, cum bona quae ipse donavit, remunerat. Quibus autem verbis eam laudet consequenter ostenditur, cum dicitur: Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas.»

Haec omnia facile adaptes B. Virgini. Ipsam enim beatissimam praedicavit Christus filius ejus, tum verbo, tum opere et moribus. Christus enim suam indolem cum natura hausit a B. Virgine: quare actiones et mores Christi repraesentarunt actiones et mores matris, ac virtus, beatitudo et gloria Christi repraesentat virtutem, beatitudinem et gloriam matris. Unde illa in Evangelio exclamabat: «Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.» Tota enim laus filii in matrem redit; et, ut ait Salomon: «Gloria patris (et matris) est filius sapiens.» Rursum S. Joannes, quem Christus moriens sibi substituit, filiumque B. Virgini arrogavit, eam beatam praedicavit, cum ejus eximiam sanctitatem sua sanctitate expressit. Idem fecere S. Germanus, Damascenus, Ildefonsus, Anselmus, Bernardus, Dominicus, Franciscus, Ignatius, aliique innumeri, qui B. Virgini ceu devotissimi filii, ejus praeconia per se et suos verbis factisque celebrarunt, et in dies celebrant, indeque eximia gratiarum dona coelitus hauriunt. Nam, ut ait S. Bonaventura in Psalterio: «Jucundus homo qui non satiatur in laude tua; exortum est in corde illius lumen Dei, Spiritus Sanctus illuminat intelligentiam ejus.» Denique omnes omnium saeculorum in Ecclesia fideles mire amant et glorificant B. Virginem. Hinc nulla pene est civitas, quae non habeat templum in honorem Virginis dedicatum; nullum templum, quod non habeat sacellum, vel altare, vel imaginem B. Virginis; nulla ecclesia, quae non ei quotidie Salve regina, similesve hymnos et laudes accinat; imo tota Ecclesia eam assidue salutat: «Benedicta tu in mulieribus, et (id est quia) benedictus fructus ventris tui.» Hoc est quod ipsa spiritu prophetico praevidens praecinuit: «Beatam me dicent omnes generationes.» Nam, ut ait Damascenus, orat. De Nativit.: «Virgo omnium encomiorum legem excedit, nec, si omnes toto orbe dispersae linguae in unum coeant, ejus laudes oratione consequi possent.» Nimirum: Tot tibi sunt dotes, Virgo, quot sidera coelo.

Rursum vir ejus, puta Spiritus Sanctus, laudavit laudatque eam, cum omnes Prophetas, Apostolos et Sanctos in ejus laudes excitavit. Hinc ubique Congregationes et Religiones in honorem Virginis erexit, quae jugiter ejus Officium concinerent et laudes depraedicarent, uti inter alias facit Ordo Carmelitarum, Annuntiatarum et Servitarum, qui toti cultui et Virgini addicti, dicti sunt Servitae quasi servi Virginis.


Versus 29: Multae filiae congregaverunt divitias; tu supergressa es universas

Hebraice, multae filiae fecerunt chail, id est virtutem, strenuitatem, fortitudinem, gloriam, opes; et tu ascendisti super universas ipsas. Hinc Septuaginta, utramque chail significationem complexi, vertunt, multae filiae acquisierunt divitias, multae fecerunt virtutem; tu autem excellis, vel emines et supergressa es universas, hoc est, excellenter et eminenter, sive eminus, supergressa es universas: est hendiadys. S. Augustinus, serm. 45 De Diversis, legit: Multae filiae fecerunt potentiam, tu autem superasti et superposuisti omnes. Posset quoque verti, multae filiae fecerunt exercitum, id est copiam filiorum, servorum, ancillarum; «sed tu superasti omnes,» quia multos genuisti filios, et plures comparasti servos et ancillas, ut ex illis exercitum conflare et instruere possis, ac acie contra hostes decertare valeas, uti fecit Abraham, Genes. cap. XIV. Armena versio apud M. Antonium Abagarum habet: Multae filiae congregaverunt magnificentiam, acquisierunt justitiam.

Sensus ergo est, q. d. Tu tua strenuitate et heroicis facinoribus parasti tibi robur, decus, gloriam et opes, quantas nulla caeterarum mulierum; sed iis omnes transcendis et superas. Est haec laus viraginis, qua, ut praecessit, laudat eam vir suus, ait Beda, et filii beatissimam praedicant, dicendo scilicet quod ipsa suo chail, id est vigore, valore, industria, robore, opibus, caeteris feminis longe antecellat. Id praestitit B. Gorgonia soror S. Gregorii Nazianzeni, cui hoc ipse dat elogium, orat. 11: «Et ut quosdam fuisse demus, qui una aliqua virtute cum ipsa contenderent, at hoc certe nomine omnes vicit, quod una virtutes omnes complexa sit. Sic enim omnia praestitit, ut ne mediocriter quidem unum quisquam alius; sic autem ad summum singula, ut vel unum solum pro omnibus abunde sufficeret.» Unde sigillatim nonnulla recensens exclamat: «O squalidum corpus, et indumentum virtute sola florens! O anima corpus pene sine cibo, velut materiae expers retinentem! O noctes insomnes, et psalmorum cantus, et stationem ex die in diem indesinentem! etc. O lacrymarum fontes, quae ex afflictione seminabantur, ut in exsultatione meterent! O nocturnum clamorem nubes penetrantem, atque ad Deum pervadentem! O spiritus fervorem ob orationis desiderium, nec canes nocturnos, nec frigora, nec imbres, nec tonitrua, nec grandinem, nec tenebras formidantem! O femineam naturam, quae propter commune salutis certamen virilem naturam superasti, atque illud conspicuum fecisti, masculum et feminam corporis, non item animae discrimen esse! O ingentem post baptismum castitatem, et sponsam Christi animam in puro corporis thalamo! O amarum gustum, et Evam, tum generis nostri, tum peccati matrem, et imposturem serpentem, et mortem illius continentia superatam! O Christi exinanitionem, et servi formam, et passiones ipsius mortificatione honoratas.»

Symbolice Lyranus hanc gnomen: «Tu supergressa es universas,» de S. Scriptura accipit, quae plures et utiliores veritates includit, quam omnia caeterorum scriptorum monumenta. Hinc S. Augustinus in Psalm. CXXX, explicans illud I Cor. cap. XV, 10: Abundantius omnibus laboravi: «Paulus, inquit, plus omnibus laboravit, quia copiosius omnibus scripsit.» Alii enim Apostoli non scripserunt, alii nec tantum, nec tanta gratia scripserunt. Ubi ergo plus scribitur, plus laboratur; quasi unus scribendi labor tantus sit, ut

Allegorice S. Augustinus, S. Ambrosius et Beda haec accipiunt de Ecclesia, quae omnes filias, id est Synagogam Judaeorum, scholas Philosophorum sectasque haereticorum omnium (quae filiae vocantur, quia idem baptisma, eumdem Deum confitentur, sed male ob haeresim) de suis jejuniis, orationibus, eleemosynis, quin et prophetiis et miraculis gloriantes, longe vera fide, sapientia, virtute, gratia et gloria transcendit. «Multae, ait S. Ambrosius, fecerunt potentias, multae locutae sunt linguis, sciverunt mysteria, daemonia excluserunt, res suas pauperibus distribuerunt, corpora sua ignibus cremanda tradiderunt; tamen quia charitatem non habuerunt, inflatae sunt, et laude et praemio defraudatae remanserunt. Haec vero mulier et flore et fructu abundat, quia charitate plena est, quam spiritus fructum testatur Apostolus ad Galatas, Galat. V. Ipsa est botrus vineae dilectae, Cantic. I; ab ea enim procedunt caeterarum perfectiones virtutum quas Apostolus ad Galatas enumerat dicens: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, etc., Galat. V. Verum quia in his filiis, quae et potentias fecerunt, defuit charitas, ideo illis dicitur: Fallaces gratiae et vana species, quia sine charitate sunt sicut aeramentum resonans, et sicut cymbalum tinniens, nihil sunt, nihil virtutes prosunt. Igitur fallaces gratiae. Ista vero quia quaesivit quid intelligere, quia intellectum custodivit, merito sapiens commendatur.»

Tropologice haec adaptes animae heroicae, qualis fuit S. Pauli, S. Augustini, S. Athanasii, S. Dominici, S. Francisci, S. Ignatii, etc., qui communes caeterorum Sanctorum virtutes, gratiam et gloriam, per illustriorem Dei gratiam et per heroicas virtutum operationes transcenderunt. Igitur in hac viragine describitur emblema heroicae animae et virtutis, cui singulas gnomes ex dictis facile est adaptare.

Singulariter vero et eximie hanc Salomonis gnomen B. Virgini sic adaptant Patres et Doctores. Primo, S. Bernardinus, tom. II Concionum, serm. De B. Virgine: «Maria virgo, ait, sanctissima quae Salvatorem genuit, peperit et aluit; quae jugiter ejus adhaesit lateri, quae comes individua nullo fere abfuit itinere, quae intensa prae caeteris invigilavit verbo, et operi ejus, sola Salvatoris actuum insignia opera, melliflua praedicationis genera, inaudita contra mundum, et peccatum et tartareum zabulum divinae severitatis acerrima eloquia, quod eis diu interfuit, spiritalius vidit, secretius audivit, citius agnovit, propensius retinuit, et Apostolis aliisque discipulis locupletius edidit, diligentius retulit, melius indidit, fidelius tradidit.» Probat id ex hac gnome: «Hinc est quod de ea legitur in Evangelio: Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.

Secundo, S. Bonaventura in Speculo, cap. II: «Mariae, ait, Deus praeparaverat non solum magnitudinem, sed et multitudinem bonorum in coelo, ita ut nullus Angelus, nullus Sanctorum ei aequari possit in multitudine et congregatione bonorum coelestium, juxta illud: Multae filiae congregaverunt divitias, tu sola supergressa es universas, Prov. XXXI. Si filias istas intelligamus animas sanctas, vel intelligentias angelicas, numquid non supergressa es divitias omnium, cum ipsa sit primitiva Virginum, speculum Confessorum, rosa Martyrum, registrum Apostolorum, oraculum Prophetarum, filia Patriarcharum, regina Angelorum? Quid enim de divitiis omnium horum defuit? S. Hieronymus enim ait: Mariam si diligentius aspicias, nihil virtutis est, nihil speciositatis, nihil candoris et gloriae, quod in ea non resplendeat.» Idem, cap. VIII: «Et quia Dominus, ait, opulentissimus opulentissime est tecum, ideo tu es opulentissima sive ditissima secum; ut ita vere dici tibi possit illud Proverb.: Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Filia Agnes, filia Lucia, filia Caecilia, filia Agatha, filia Catharina, et multae aliae filiae, et multae aliae virgines sanctae, et multae animae justae congregaverunt divitias virtutum et gratiarum, divitias meritorum et praemiorum; sed Maria universis divitiis supergressa est excellentissime universas.»

Et cap. X: «Supergressa, ait, est Maria cunctas filias, supergressa est in natura, supergressa est in gratia, supergressa est in gloria universas filias, id est universas animas, et universas intelligentias angelicas.»

Tertio, S. Bernardinus, tom. II Concionum, serm. 51, art. 3, cap. X, dicit B. Virginem actu illo fidei et obedientiae, quo Angelo Christi incarnationem annuntianti assensit, et assentiendo sese condigne disposuit, ac de congruo meruit ut esset mater Dei, plus meruisse quam meruerunt omnes Angeli et Sancti in omnibus actibus suis, quia scilicet (ut explicat Suarius, disp. 12, sect. IV) eo actu meruit saltem de congruo eam dignitatem (maternitatem Dei) cui excellentior gratia et gloria

Ratio a priori est quod B. Virgo colatur ut mater Dei: haec enim, cum sit dignitas immensa, longe omnes alias transcendit; hinc ei honor pariter et cultus, qui caeteros omnes transcendat, debetur. Maternitas Dei enim est dignitas incomparabilis et incomprehensibilis. Ipsa enim est consanguinitas cum Deo eaque proxima, summa et arctissima: quare per eam B. Virgo elevata est, facta quasi ordinis divini, ut eumdem Deum habeat filium sibi consubstantialem in humanitate, quem Deus Pater sibi habet unicum et consubstantialem in divinitate. Quare sicut ei dicit Deus Pater: «Filius meus es tu, ego hodie genui te;» sic idem eidem dicere potest B. Virgo. Ipsa ergo prae caeteris omnibus proprie est «mater, filia, sponsa Dei,» puta mater Dei Filii, filia unigenita Dei Patris, sponsa Spiritus Sancti. Quid ergo quantumque est esse matrem Dei? Est esse matrem Creatoris, est esse matrem Domini nostri Jesu Christi, est esse

Idipsum liquet rursum ex eo quod dignitas unionis hypostaticae humanitatis cum Deo, in Christo sit plane immensa, quae omnes omnium creaturarum dignitates et excellentias in unum conflatas longe superat: facit enim hunc hominem, puta Jesum, esse Deum. Huic autem unioni intime et proxime cooperata est B. Virgo, dum Verbum aeternum e suis visceribus corporavit, et carne sua induit. Maternitas ergo ejus proxime accedit ad Verbi incarnationem. Unde sicut nihil hac unione, sic nec maternitate Dei quidquam praestantius, vel ab ipso Deo fieri potest, uti docet D. Thomas, I part. Quaest. XXV, art. 6, ad 4: «Dicendum, ait, quod humanitas Christi ex hoc

Quarto, Patres docent B. Virginem gratia et gloria omnes omnino sanctos homines et Angelos, etiam Cherubinos et Seraphinos, longe superare, ac nullam creaturam cum illa comparari posse, utpote quae a solo creatore Deo superatur. Ita D. Epiphanius in orat. De Laudib. Virg.: «Solo Deo excepto, ait, cunctis superior existis.» D. Gregorius, lib. I Regum, cap. II: «Mons fuit beatissima Virgo, quae omnem electae creaturae altitudinem electionis suae sublimitate transcendit.» D. Damascenus, serm. De Nativit. Virg.: «Hodie, ait, mundi salus inchoavit; exsultate, montes, hoc est ratione praeditae naturae quaeque ad spiritualis contemplationis fastigium assurgitis: siquidem clarissimus Dei mons paritur, mons, inquam, ille, qui collem omnem ac montem, id est Angelorum atque hominum sublimitatem, exsuperat.»

Quinto, omnes consentiunt B. Virginem sicut gratia, sic quoque dignitate et honore superare omnes Angelos et homines, quia tota Ecclesia hos colit dulia, B. Virginem vero hyperdulia, quae proxime accedit ad latriam, qua colitur Deus. Junge jam simul omnes honores, qui singulis angelis et hominibus debentur ac deferuntur, omnes erunt duliae, nec unquam pertingent,

Sexto, ex hac radice et fundamento omnia Virginis Deiparae charismata et privilegia profluunt, inter quae graves Doctores, ut Franciscus Suarez, Salazar et alii censent esse hoc, quod B. Virgo sua gratia suisque meritis superet omnem omnium Angelorum et hominum gratiam ac merita, non tantum seorsim sumpta, sed etiam adunata et in unum cumulum collecta, ut si in una bilancis lance ponerentur ista omnia, in altera vero solius Virginis, haec illi praeponderaret. Unde consequitur ipsam magis Deo esse gratam, dilectam et in pretio, quam sint omnes homines et Angeli simul sumpti: quare ejus preces pluris valere apud Deum, quam valeant preces omnium hominum et Angelorum. Mater Dei enim dignior est ut exaudiatur a Deo, quam sint omnes homines et Angeli simul.

Ratio a priori est dignitas maternitatis jam assignata, quae plane hanc praecellentiam quasi jure suo deposcere videtur. Accedit quod, sicut materfamilias, qua talis, dignior est omnibus suis filiis, servis et ancillis simul sumptis, tanquam mater, caput et princeps totius familiae: sic et B. Virgo a Christo constituta materfamilias suae Ecclesiae, omnibus ejus filiis et fidelibus, etiam simul sumptis, dignior sit oportet. Unde S. Irenaeus: «Quid est, ait, quod sine Mariae consensu non perficitur incarnationis mysterium? quia nempe vult illam Deus omnium bonorum esse principium;» et S. Gregorius, lib. I Reg. cap. II: «Mons fuit beatissima Virgo, quae omnem electae creaturae altitudinem electionis suae sublimitate transcendit.»

Insuper B. Virgo, quia mater Dei effecta est regina omnium Angelorum et hominum, ut omnes ei se subjicere, ejusque se subditos, imo servos profiteri, atque illam ceu dominam, principem et pleno jure reginam suam agnoscere debeant, imo gaudeant et optent. Atqui honor et dignitas Reginae superat omnes dignitates Ducum, Baronum, Comitum illi subditorum, etiam simul sumptas, quia est transcendens et altioris ordinis, ac par regiae majestati. Ergo pariter B. Virgo, quia regina coeli et terrae, regia hac majestate superat omnes dignitates omnium Angelorum et hominum, utpote sibi subditorum, etiam adunatas et in unum conflatas.

Denique B. Virgo, quia mater Dei, a S. Anselmo et Patribus vocatur et revera est mediatrix totius Ecclesiae et omnium fidelium, quia ipsa proxime cooperata est incarnationi Verbi, et consequenter redemptioni nostrae. Rursum per illam ceu matremfamilias et mediatricem, Deus Martyribus distribuit fortitudinem, Virginibus castitatem, Apostolis zelum, Confessoribus patientiam, Anachoretis austeritatem, Religiosis humilitatem, paupertatem, obedientiam; conjugibus continentiam et fidem conjugalem, ac caeteris fidelibus suas dotes, virtutes et gratias cuique congruas et proprias. Quare hasce omnes ipsa perfectius et eminentius in sese habeat oportet: sicut causa universalis, v. g. coelum eminenter in se continet omnes perfectiones corporum elementariorum, quas ipsa causat et producit; quare sicut coelum superat omnia terrena, ignis calore superat omnem calorem a se productum, et sicut sol suo splendore vincit et obscurat omnem lucem aeris et stellarum, utpote a se productam: sic pariter gratia, et consequenter gloria B. Virginis, superat omnem gratiam et gloriam fidelium omnium. Rursum, sicut caput sensum, rationem, motum et directionem influens in caetera membra, iis omnibus etiam simul sumptis longe antecellit (plus enim habet rationis et sapientiae solum caput, quam omnia membra simul sumpta): sic etiam gratia B. Virginis gratiam caeterorum omnium simul sumptorum praecellat oportet, quia est gratia capitis, quam proinde non sibi soli accepit, sed velut caput eamdem in caeteros fideles pro cujusque capacitate transfundit.

Porro etiamsi nec Christus gratiam et gloriam Angelis meruerit, nec illam eis B. Virgo impetrarit aut distribuerit, ut proprie Angelorum mediatrix dici nequeat: hactenus tamen mediatrix eorum dici potest, quod una sit in coelis Ecclesia, Angelorum et hominum beatorum; quare cum Christus et B. Virgo effecerint ut ruinae Angelorum, lapsu daemonum factae, per homines sarcirentur, unaque integra et plena, omnibus numeris perfecta et beata Ecclesia triumphans ex utrisque conflarentur, hinc fit ut Christus Angelorum mediator, et B. Virgo mediatrix dici queat, quia magnum eis bonum contulit, scilicet reipublicae et Ecclesiae eorum lacerae redintegrationem, indeque gaudia mutua, quae beatitudinem Angelorum accidentalem mire adaugent. Gaudent enim mirifice Angeli de Apostolorum zelo et fructu, de Martyrum invicta constantia, de angelica Virginum castitate, etc., atque eorum merita, triumphos, gloriam et praemia sua aestimant per communionem charitatis et Ecclesiae. Haec enim facit ut, quod unius Beati est, id alterius quoque fiat, adeoque quisque Beatus fruatur et gaudeat de bono alterius, perinde ac si id suum propriumque foret. Quare cum omnes Angeli simul hanc suae ruinae per homines restaurationem mereri et impetrare nequiverint, sed id praestiterit Christus, et post perque Christum B. Virgo, hinc sequitur plus eam apud Deum gratia valere, plusque ab eo impetrasse, ipsis etiam Angelis, quam omnes Angeli simul juncti sibi impetrare potuerint, ac proinde B. Virginem tam gratia quam gloria, omnes Angelos simul sumptos transcendere et superare. Unde S. Anselmus ait per B. Virginem totum mundum esse erectum, et totam rerum naturam esse renovatam. Et B. Petrus Damianus, serm. De Assumpt., ad illa: Electa ut sol: «Electa, ait, sed praeelecta ut sol, quia sicut sol solus orbem illuminat, sic haec sola solidiori lumine et Angelos et homines illustrat.» Denique S. Bernardus: «Maria, ait, omnibus misericordiae sinum aperuit, ut de plenitudine ejus accipiant universi, peccator veniam, justus gratiam, Angelus laetitiam, tota Trinitas gloriam.»


Versus 30: Fallax gratia, et vana est pulchritudo

Hebraice, mendacium gratia, et vanitas pulchritudo; mulier timens (vel timor, utrumque enim significat hebraeum יראת jirath, q. d. Quae est timor Domini, vel quae ita timet Dominum, ut videatur esse ipse timor) Domini ipsa laudabitur; Syrus, mentitur decor, infructuosa est pulchritudo, etc.; R. Salomon, mulier haud laudibus extollenda, quod forma praecellat, cum omnia sint quid inane et merum mendacium; mulier vero quae Deum vereatur, haec solum laudibus est celebranda. Idem per mulierem hanc mystice accipit S. Scripturam et legem Dei. Septuaginta hic variant; nam Vaticani habent: Fallaces gratiae, et vana pulchritudo; mulier enim intelligens benedicitur: timorem autem Domini ista laudet, quae ultima videntur esse duplex versio ejusdem sententiae Hebraeae. Complutenses et Regii, mendaces gratiae et vana pulchritudo non est in te; et S. Ambrosius, fallaces (S. Augustinus, falsae) gratiae, et vana species; mulier prudens (S. Augustinus, sapiens) benedicitur: timorem autem Domini ista laudet; sicque mystice exponit, q. d. Vanae sunt virtutes sine charitate; timor enim Dei filialis est amor et charitas. Auctor Catenae Graec. sic legit, sicque mystice explicat, mendaces gratiae, et vana mulieris pulchritudo nulla est in te; mulier prudens apud omnes bene audit. Ipsa autem timorem Domini laudet et extollat: «Multae, inquit, sunt artes et disciplinae externae sapientiae, quae hominem ad se pelliciant et distrahunt. Verum divina sapientia, vera illa et salutari pulchritudine ornata, excellit

Gratia est gratiosa venustas, sive decor et concinnitas, tum corporis, tum gestuum et actionum, qua quis in habitu, incessu, sermone et actione ita decore se gerit, ut intuentium amorem sibi conciliet, eisque acceptus et gratiosus existat: sic feminae bene educatae solent esse gratiosae in dicendo et agendo, omnique gestu et habitu. «Pulchritudo est bona illa concinnitas in compositione membrorum, floris instar superinductam sibi gratiam habens,» ait S. Basilius apud Antonium in Melissa, part. I, cap. LX. Pulchritudo in tribus sita est: primo, in justa corporis quantitate, qualitate et complexione; secundo, in congrua membrorum proportione; tertio, in grata coloris suavitate.

Sensus est, q. d. Caeterae mulieres laudem quaerunt vanam ex sua gratia, et laudari cupiunt a sua pulchritudine; at haec virago laudem veram aucupatur ex timore Dei. Vana enim dos, et vana laus, est pulchritudo; at vera laus et vera dos laudanda, est timor Dei, ideoque ipsa prae caeteris reipsa laudabitur. Solent enim feminae ponere suum decus in gratia morum et pulchritudine corporum, tum naturali, tum ascititia quam sibi asciscunt, obliniendo faciem purpurisso, cerussa, aliisque pigmentis et fucis: item vestiendo se bysso, monilibus, catenis aureis, unionibus, armillis, caeteroque mundo muliebri. At omnis haec gratia est fallax et vana, citoque tollitur et evanescit. Quocirca virago haec decus suum ponit non in gratia et pulchritudine, sed in timore Dei, qui manet in saeculum saeculi, atque Dei et Angelorum gratiam et gloriam, laudemque aeternam illi conciliat.

Secundo, q. d. Gratia et pulchritudo corporea, quam adeo ambiunt homines et feminae, fallax est et vana; vera enim gratia et pulchritudo sita est in virtute, quam affert timor Dei: illa enim pulchritudo corpus duntaxat ornat; at haec virtutis tam animam quam corpus condecorat, ideoque prae illa sub omnibus laudari et celebrari solet; virtus enim sola est laude digna: unde a Poetis per metonymiam virtus vocari solet laus. Praeclare S. Gregorius Nazianzenus apud Antonium in Melissa, part. I, cap. LX: «Pulchritudinem, ait, existima animi ornatum.» Et S. Chrysostomus: «Non in corporis forma, sed in moribus et modestia pulchritudo sita est.»

Nota: Gratia et pulchritudo vocatur mendax, falsa, fallax et vana; vel, ut nervosius habent Hebr. mendacium sive falsitas et vanitas. Primo, quia brevis est et caduca, fugax et evanida: cito enim per aetatem, morbum, laborem, aliudve accidens deperit et evanescit. Mentitur ergo se esse rem realem et stabilem, cum revera sit umbratica et instabilis. Unde Poeta: Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos Fit minor, et spatio carpitur illa suo.

Sicut ergo radii solares, per vitrum rubrum transparentes apparent rubri, cum revera tales non sint, sed vitrum mentiatur eos esse rubros; et sicut sepulcra intus plena putoribus, vermibus et cadaveribus, exterius mentiuntur se esse pulchra, puta alba et aurea: sic feminae pulchrae et coopertae, ut meretrices, externo fuco mentiuntur se esse pulchras, cum interius sint plenae sordibus, putoribus intolerabilibus, ac morbis et lue venerea quam amasiis afflant, ut vere meretrix non sit aliud quam sepulcrum dealbatum, et caro spurca per cutem spatiose tralucens.

Secundo, quia gratia et pulchritudo fallit, decipit et dejicit ipsas feminas gratiosas et pulchras, quia facit eas superbas, morosas, intemperantes. Unde illud: Fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam. Pulchrae enim cupiunt omnibus suam formam ostentare, ideoque omnium concupiscentias et tentationes in se provocant. Unde Naso: Lis est cum forma magna pudicitiae, quia formosae aegre sunt castae: nam juvenes et moechi earum formae insidiantur. Hinc Aristippus philosophus, consultus a quopiam an uxorem ducere deberet, negavit, rationemque attulit dicens: Vel duces deformem, vel formosam; si deformem, habebis ποινήν, id est poenam; si formosam, habebis κοινήν, id est communem multis. Ita Antonius in Melissa, part. II, cap. XXXIV. Vide S. Chrysostomum homil. De Muliere et pulchritudine, tom. VI, et homil. 20 in epist. ad Ephes.

Quocirca legimus in Vitis Sanctorum virgines et viragines castas petiisse a Deo, ut ab eis hanc illecebram pulchritudinis tolleret, ac sese efficeret deformes, atque impetrasse; alias oculos sibi eruisse, nasos truncasse, vibicibus faciem deformasse, ut incestis tentationis ansam praeciderent. Nam, ut ait Leucippus apud Antonium in Melissa part. I, cap. LX: «Pulchritudo acutius telo vulnerat, et per oculos in animam defluit;» et Anonymus ibidem: «Eximia forma multis etiam criminibus scatet.» Ita S. Ebba Abbatissa Collinghammensis coenobii in Anglia, anno 870, Danis Angliam invadentibus, ut eorum lasciviam effugeret, sese cum omnibus monialibus naso et labro superiore truncavit: quare Dani furentes ipsam cum coenobio concremarunt, itaque pro virginitate martyrii lauream adeptae sunt, uti ex Matthaeo Westmonasteriensi refert Baronius, tom. X, ad annum Christi 870. Sophronius, vel potius Joannes Moschus in Prato Spirit. cap. LX, narrat virginem ob oculorum pulchritudinem a juvene appetitam effodisse sibi oculos, eosque juveni misisse; quo viso ille compunctus, saeculum deseruit, et probatissimus factus est monachus. Idem fecit Sanctimonialis quaedam, de qua scribit Jacobus de Vitriaco Cardinalis, quae adamata a principe ob oculorum speciem, eos sibi evulsit, ac in disco

Tertio, quia gratia et pulchritudo fallit et dementat mentes virorum et juvenum, ut velut amentes illas insane adament, et velut effraenes equi ad equas adhinniant, itaque cum eis castitatem, sanitatem, virtutem, conscientiam, famam, coelum deperdant, ac feminini et incesti fiant, mortemque praesentem et aeternam in gehenna sibi aeque ac feminae, quas adamarunt, accersant. Huc facit illud Theophrasti, quod citat S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinian.: «Pulchra, ait, cito adamatur; difficile autem custoditur quod plures amant: nihil tutum est, in quod totius populi vota suspirant: alius forma, alius artificio, alius facetiis, alius liberalitate sollicitat. Aliquo modo vel aliquando expugnatur, quod undique incessitur.» Et infra: «Omnis, quantumvis circumspecta et prudens, custodia luditur.»

Quocirca quid est gratia, quid pulchritudo? Respondeant sapientes tam Patres quam Philosophi, quos citat Maximus, serm. 44; Antonius in Melissa, part. I, cap. LX; Stobaeus, part. II, serm. 66 et 63, et Tiraquellus, leg. II Connub. num. 10 et seq.: S. Hieronymus: «Pulchritudo est oblivio rationis;» Socrates: «Pulchritudo est modici temporis tyrannis,» quod formae gratia mox deflorescat; idem: «Formosorum oscula vitanda sunt quasi animalium morsus venenatorum;» Theophrastus: «Pulchritudo est tacita deceptio,» quod absque verbis persuadeat; Euripides in Helena: «Pulchritudo est res infelix;» Xenophon, lib. De Amore: «Pulchritudo est ignis, qui tangentes urit, distantes inflammat. Est autem animae cultus disciplina, et mens ad prudentiam composita;» Petrarcha, lib. I De Remed. utriusque fortunae: «Pulchritudo est velum oculis, laqueus pedibus, viscus alis, ut non facile vera discernat, nec virtutem sequatur, nec in altum animae evolet. Est hostis domesticus, raptor quietis, materia laboris, tormentum libidinis.» Proclus, lib. De Anima, ait: «Animae deceptae propter verae pulchritudinis ignorantiam, corporeas formas admirantur et depereunt.» S. Chrysostomus, epist. ad Theod. lapsum: «Pulchritudo, ait, est gypsum sepulcro inductum, id est phlegma sanguine mixtum pulchre per pellem pellucens.» Detrahe pellem, et videbis quam putida subsit caro, quale sterquilinium sit in ventre, quale phlegma per os, nares, oculos, etc., dissiliat. Omitto vomicas, gangraenas, carcinomata, flatus, faetores, paedores.

Rursum Bion apud Laertium, lib. IV, cap. VII: « Forma, ait, est bonum alienum, » sentiens extra hominem esse, quod ipse sibi nec dare potest, nec tueri datum. Animi bona vere nostra sunt. Theocritus: « Forma est eburneum detrimentum, » quod grata quidem sit aspectui, sed multorum incommodorum causa. Carneades: « Forma est regnum absque satellitio, » quod formosi imperent quidquid volunt, nulla adhibita vi. Refert haec Laertius, lib. V, cap. 1, et Stobaeus, serm. 63. Isocrates eos qui pulchrum habent corpus, animam autem malam, dicebat optimam habere navim, gubernatorem autem pravum; Aesopus: « Ne mihi formam, ait, sed mentem aspice; » ita Maximus, serm. 44. Alius: « Forma est flos juventae, qui deflorescit in senecta. » Sicut rosa floret mane, marcet vespere. Vide roseum vultum juvenis, cumque confer cum rugis canisque senectae. Seneca in Hippolyto: Ut fulgor teneris qui radiat genis, Momento rapitur, nullaque non dies Formosi spolium corporis abstulit. Res est forma fugax. Philo, lib. De Providentia: « Ob formositatem corporis, ait, se jactare, et laudes aucupari, mentis compos nemo poterit, qua brevi adeo exstinguitur tempore, ut antequam florescat defloruisse videatur. » Denique S. Gregorius Nazianzenus, orat. 31: « Pulchritudo, ait, est temporis et morbi ludibrium; » nam, ut ait Boetius, lib. III De Consol. prosa 8: « Triduanae febris igniculo potest dissolvi. »

Nota: Non negat Salomon pulchritudinem et gratiam esse decus viraginis, sed tantum asserit id esse fallax et caducum, cum verum solidumque ejus decus sit sapientia et virtus, quam parit timor Domini. Caeteroqui forma corporis saepe index et specimen est formae animae. Quocirca Bartholomaeus Capranus, Mediolanensis Archiepisco-

Igitur damnat pulchritudinem ascititiam, quam sibi parant feminae philocosmae; naturalem vero formam non damnat, sed fallacem et fugacem esse docet, ac, si comparetur cum timore Dei et virtute, longe illi esse postponendam, cum virtus sit vera solidaque animi corporisque forma et pulchritudo, uti docet S. Petrus, epist. I, cap. III, 3 et seq., ubi plura hac de re dixi, aeque ac Isaiae III, sub finem cap.

Norat hoc optime B. Nonna mater S. Gregorii Nazianzeni, de qua ipse ita scribit, orat. 19: «Illa est, ait, quae cum aliae mulieres tam ob formae elegantiam nativam, quam fictam et ascititiam gloriari, atque animis efferri soleant, ipsa contra hanc unam quae in anima divinaque imagine sive tuenda, sive pro viribus repurganda, posita est, pulchritudinem agnoscebat; pictos autem et arte quaesitos ornatus ad scenicas mulierculas abjiciebat.»

Matrem sapientem secuta est sapiens filia S. Gorgonia, de qua idem ita loquitur, orat. 11: «Non illam aurum arte ad eximiam pulchritudinem elaboratum ornavit, non flavae comae, tum apparentes, tum sublucentes, non crinium nodi et imposturae, pretiosum caput summa cum infamia scenam efficientium, non circumfluentis et pellucidae vestis magnificentia, non lapidum splendores et gratiae propinquum aerem colorantes, ac formas lumine circumfundentes, non pictorum artes et praestigiae, ac vilis et parvo constans pulchritudo, terrenusque fictor in contrarium fabricans, insidiosisque coloribus Dei figmentum obducens, et per honorem infamiam inurens, ac divinam formam meretricium procacibus oculis idolum proponens, ut adulterina pulchritudo naturalem imaginem, quae Deo ac futuro aevo servatur, surripiat. Verum cum externos multos et varios mulierum ornatus cognitos haberet, nullum tamen moribus suis, atque intus condito splendore praestantiorem agnoscebat. Unus illi rubor placebat, quem pudor affert; unus candor, quem parit abstinentia. Nam pigmenta et fucos, ac vivas tabulas, et fluxam formae venustatem scenicis et trivialibus relinquebat, quibusque probrum ac dedecus est erubescere.»

MULIER TIMENS DEUM IPSA LAUDABITUR — vera solidaque animi pulchritudine, quae consistit in timore Dei et virtute; virtus ergo sola est laudabilis, ac vera laus decusque viraginis. Septuaginta vertunt, timorem autem Domini ista laudet, q. d. Laudent aliae philocosmae et vanae suam gratiam et pulchritudinem genarum, oculorum, vultus, etc.; at haec cordata virago laudet timorem Dei, in quo omne suum decus formamque sapienter collocavit. De hoc ergo glorietur, hunc celebret, hunc omnibus verbo et magis opere depraedicet, ut discant illum sibi accersere, ac relicta vana corporeae pulchritudinis cura, illo seipsas longe speciosius exornare.

Sapienter S. Bernardus, serm. 1 De S. Victore: «Quae sine virtute, ait, est gloria, profecto indebita venit, praepropere affectatur, periculose cantatur. Virtus gradus ad gloriam, virtus mater gloriae est. Fallax gratia et vana est pulchritudo quam illa non parturivit; sola est, cui gloria debetur jure, et secure impenditur.»

Ubi nota: Virago haec tantae est sapientiae, virtutis, nominis et famae, ut non tam ipsa laudetur a timore Dei, quam ipsa eum laudet et commendet. Sic enim viragines et viri eminentes suo verbo et exemplo legibus, regulis et virtutibus dant pondus, auctoritatem, decus et laudem, ipsasque alias a vulgo neglectas et parvi aestimatas appretiant, auctorant et velut canonizant; sic Christus sua auctoritate addidit pondus, auctoravit, et quasi canonizavit paupertatem, humilitatem, patientiam, crucem, martyrium, quarum dignitas et pretium ab hominibus ignorabatur, imo quae ut viles et ignobiles contemptui habebantur, quando ipse semetipsum humiliavit et exinanivit formam servi accipiens, nascens in stabulo, reclinatus in praesepio, pauperem vitam agens, patiens opprobria, tormenta et mortem crucis, moriens in patibulo. Unde eum secuti sunt omnes Apostoli, Martyres, Confessores, Anachoretae, Virgines, Religiosi. Hinc S. Bernardus, serm. 1 in Vigilia Nativit., loquens de paupertate: «In terris, ait, abundat et superabundat haec species, et nesciebat homo pretium ejus. Hanc itaque Dei Filius concupiscens descendit, ut eam eligat sibi, et nobis quoque sua aestimatione faciat pretiosam. Adorna thalamum tuum, Sion, sed humilitate, sed paupertate.» Sic B. Virgo auctoravit virginitatem, humilitatem caeterasque virtutes, quando ipsa noluit esse mater Dei, nisi persisteret virgo; unde virginitatis, nuncupato ejus voto, prima vexillum sustulit, quod deinde tot agmina virginum secuta sunt; sic Religiosi, Doctores et gradu eminentes auctorant Ordinis sui disciplinam, obedientiam, paupertatem, officia humilia, cum ipsi ea obeunt, ac junioribus eadem obeundi exemplo praelucent.

Allegorice S. Augustinus, serm. 45 De Diversis: «Fallax, ait, gratia, et vana species mulieris, quia si charitatem non habeo, nihil sum, etc. Timorem autem Domini ipsa collaudat, ipsaque benedicitur; collaudat illud, unde benedicitur. Quid collaudat? timorem Domini quo perducta est ad sapientiam. Initium enim sapientiae timor Domini. Timorem autem Domini ipsa collaudet, laboriosa tot laudibus, inter tot scandala patiens, provida ad exspectandum, fortis ad tolerandum, constans ad perseverandum. Laboribus finitis, date illi de fructibus manuum suarum. Quid date? Venite benedicti Patris mei, percipite regnum vobis paratum ab origine mundi.»

Rursum hanc gnomen adaptes B. Virgini, quae corpore fuit eximie praeclaro et pulchro, non feminea et illecebrosa, sed gravi, decora, venerabili et augusta pulchritudine, qualem prae se ferunt imagines ejus a S. Luca depictae, quas hic

Ratio fuit prima, quia ipsa per miraculum a sterilibus senibusque parentibus concepta, non tam parentum, quam Dei et Spiritus Sancti fuit opus. Spiritus Sancti autem opera sunt perfecta, pulchra, eximia. Ita Albertus Magnus apud Dionysium Carthusianum, lib. I De Laudibus Virg. cap. III: «Quemadmodum, ait, corpus Christi, quod Deus supernaturaliter per seipsum formavit, est perfectissimum atque pulcherrimum in natura, quoad fieri potuit secundum statum viae: sic corpus Virginis ad hoc immediate ordinatum fuit pulcherrimum secundum statum viae, quod natura per se operans facere potest; ideo dicimus quod, sicut Christus fuit speciosus forma prae filiis hominum, sic Virgo pulcherrima fuit inter filias hominum, et quod ipsa habuit summum et perfectissimum, quod potuit esse in mortali corpore femineo, secundum statum viae operante natura.» Haec Albertus.

Ipse Dionysius ibidem, art. 35: «A planta, ait, pedis usque ad verticem capitis, nihil penitus fuit in Virgine neque in corpore, neque in anima indecens, reprehensibile, indecorum, imo totum fuit divinae sapientiae formatum pulcherrime, circumcisum ab omni superfluitate, plenissime ac speciosissime operatum. Nempe sicut Christi humanitatem propter ejus personalem cum Deo unionem, decuit omni perfectione naturae et gratiae in termino excellentiae praefulgere: ita ipsius genitricis personam post unigeniti sui humanitatem, oportebat in omnibus sic ornari. Quoniam post hypostaticam in Deo conjunctionem, non est alia tam vicina, ut unio matris Dei cum Deo filio suo.» Haec Dionysius. Idem, art. 36, existimat Virginis sanctissimae vultum splendore quodam illustratum, ejusque carnem suavem odorem spirasse.

Secunda, quia ipsa ceu mater formavit corpus Christi, quod fuit speciosissimum, juxta illud Psal. XLIV: «Speciosus forma prae filiis hominum; diffusa est gratia in labiis tuis.» Christi ergo species et pulchritudo derivata est a specie et pulchritudine matris: hanc enim magis a matre quam a patre trahere solent proles, utpote quae in earum utero formantur ex earum visceribus; quare saepe proles solent magis matrissare quam patrissare, magisque matris lineamenta, mores et gestus, quam patris referre, juxta illud: «Multum de patre decoris, plus de matre feras.»

Tertia, quia interna mentis pulchritudo transfundebat se in corpus Virginis, quo fiebat ut divina ejus puritas et sanctitas luminosa in facie radiaret. Simile de S. Antonio scribit S. Athanasius.

Porro si tanta fuit corporis B. Virginis pulchritudo, quanta fuit animae et mentis! lege Cantica Canticorum et id videbis; illa enim in Canticis prae caeteris Ecclesiae fidelibus describitur et depingitur. Unde illud cap. IV, 7: «Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te.» Ratio a priori est quod ipsa fuerit thalamus Verbi ex se incarnati, atque consequenter totius S. Trinitatis. Quid Dei throno pulchrius? Nam, ut ait S. Augustinus, tract. 32 in Joan.: «Sicut animus facit decus in corpore, sic Deus in anima,» et mox: «Decus ergo corporis animus, decus animi Deus.» Rursum animi decor in virtutum omnium splendore, ac divinae gratiae praecellentia consistit: B. Virgo autem gratia et virtutibus omnes homines et Angelos longe transcendit. Nihil ergo crea-

Accipe nunc Patrum et Doctorum de utraque Virginis forma sensa et dicta. S. Gregorius Nazianzenus in Tragoedia, Christus patiens, sic de ea canit: Eheu pudicas inter et pulcherrimas, Atque venerandas prima, virgo eadem Et parens Maria! Et rursum ex persona chori: O Virgo formae quae nitore caeteris Praeis, puella nobilis, quae bajulans Deum infantem utero (ut narras) tuo, Eodem in utero gestasti maximum thesaurum.

S. Ephrem, orat. De Deipara, eam urnam pulcherrimam vocat, quae coeli manna gestat. Epiphanius, orat. De Laudib. Virg., eam his verbis compellat: «Quae solo Deo excepto cunctis superior existis, formosior es ipsis Cherubim et Seraphim, et omni exercitu Angelico.» Andreas Cretensis, oratione De Dormit. Deiparae, his eam elogiis exornat: «Eximia pulchritudo a Deo sculpta, statua recte descripta, vivi archetypi imago.» Gregorius Nicomediensis, oratione De Oblatione, Deiparam sic affatur: «O pulcherrima pulchritudo omnium pulchritudinum! o Dei genitrix pulchrorum omnium summum ornamentum!»

Richardus Victorinus, cap. XXVI in Cantica, B. Virgini dat puritatem angelicam et vultum angelicum. S. Bonaventura in Litaniis sic eam vocat et invocat: «Sancta Maria feminarum pulcherrima.» Idem in Speculo: «Dicamus, ait, illud Cant. V: Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? et ecce ipsa respondens statim dicit: Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus, ipse candor lucis aeternae. Candidus quidem est divinitate, rubicundus autem humanitate; candidus quoque conversatione, rubicundus passione. Ecce quam pulcher fructus: propter hoc bene dicit de ipso Augustinus: Pulcher in coelis, pulcher in terris, pulcher in Patris Verbum, pulcher in matre caro et Verbum; haec autem pulcherrima arbor Maria, non solum habet pulcherrimum fructum ventris, sed etiam pulcher-

Idem docent S. Antoninus, IV part. tit. XV, cap. XI; Canisius, lib. I De B. Virgine, cap. XIII; Suarez, tom. II, in III part. disp. 2, sect. II; Barradius, lib. VI, cap. IX. Denique S. Brigitta in Serm. angel. cap. XIII: «Quemadmodum, inquit, Deus et Angeli de Virginis animae venustate gratulabantur in coelis, ita etiam gratissima ejus corporis pulchritudo omnibus eam cernere cupientibus utilis fuit et consolatoria in terris;» et lib. V, post interrog. 9, Christus Dominus singula suae genitricis membra dilaudat, et mystice eorum pulchritudinem declarat; et lib. I, cap. LI, matri suae haec dixisse perhibetur: «Angeli considerant alter alterius pulchritudinem, et pulchritudinem omnium animarum et omnium corporum admirantur; sed animae tuae pulchritudinem vident esse super omnia quae creata sunt, et corporis tui honestatem excellere omnes homines qui creati sunt, et sic omnes Angelos, et omnia quae creata sunt, excellit pulchritudo tua.»

S. Ambrosius addit, lib. De Instit. virg. cap. VII, loquens de Deipara: «Tanta, inquit, erat ejus gratia, ut non solum in se virginitatis gratiam servaret, sed etiam his quos viseret integritatis insigne conferret; visitavit Joannem Baptistam, nec immerito mansit integer corpore, quem intribus mensibus oleo quodam suae praesentiae, et integritatis unguenta Domini mater exercuit.» Alensis, III part. suae Theol., Quaest. IX, num. 2, art. 5: «Beata Virgo, inquit, suo aspectu concupiscentiae motus exstinxit.» S. Thomas, in III part., dist. III, Quaest. I, art. 2, quaestiuncula 1, ad 4: «Gratia, inquit, sanctificationis in B. Virgine non tantum repressit in illa motus illicitos, sed etiam in aliis efficaciam habuit, ita ut, quamvis esset pulchra, a nullo unquam potuerit concupisci.» Denique Rupertus, lib. III in Cant., in illud cap. IV: Quam pulchra es, amica mea! oculi tui columbarum, septem Deiparae virtutes in septem corporis membris significatas esse animadvertit, propter quas a sponso laudatur, et formosa ab Angelis et hominibus jure optimo reputatur: «O pulchritudo, inquit, admirabilis, quam sic admiratur et collaudat pulcherrimus auctor pulchritudinis! Septem praeconiis consideravit oculos, capillos,

Quocirca S. Dionysius Areopagita, conversus a Paulo, ab eoque missus ad B. Virginem, ejus confestim aspectu tanta est suavitate perfusus,


Versus 31: Date ei de fructu manuum suarum

Aquila, laudabunt eam in portis opificia ejus; Septuaginta Vaticani pro manuum habent labiorum: Date, inquiunt, ei de fructu labiorum suorum. Verum Regii, Complutenses, S. Ambrosius, S. Augustinus et Auctor Catenae Graecor. ex Septuaginta legunt manuum, non labiorum, hacque videtur prisca et sincera Septuaginta versio. Respondet enim Hebraeo et Vulgatae, ac Aquilae, Symmacho et Theodotioni, qui constanter vertunt manuum; quare Septuaginta verterunt χειρῶν, id est manuum, quod deinde a Scribis deflexum videtur in χειλέων, id est labiorum.

Sensus ergo est, q. d. Cum virago haec manibus strenua, tot opes sibi et familiae peperit, digna nunc est ut iis perfruatur. Date ei ergo bibere vinum delicatum, quod protulit vinea quam ipsa plantavit: date illi vestem byssinam et purpuream: vestite illam sindone, quam ipsa manibus suis filavit et texuit: mensam opiparam illi instruite ex annona omnigena et pretiosa, quam ipsa suo labore comparavit: gaudeat supellectile aurea et argentea, qua ipsa domum suam industria adornavit. Scriptum est enim: «Labores manuum tuarum manducabis; beatus es, et bene tibi erit,» Psalm. CXXVII, 2.

Secundo, Aben-Ezra: Date, inquit, scilicet laudes ei, id est laudate eam, juxta illud: «Date Domino Deo vestro gloriam,» Jerem. XIII, 16; et «Date gloriam laudi ejus,» Psalm. LXV, 2.

Sensus ergo est, q. d. Date laudem operibus ejus, quae manibus operata est, imo ipsa ejus opera laudent eam in portis, coram coetu magistratus populique totius.

Si cum Septuaginta Vaticanis pro manuum legas labiorum, sensus erit, q. d. Date, id est offerte, ei fructum sermonum suorum, quibus suos ad Dei timorem, prudentiam et probitatem instruxit: date illi proles, servos, ancillas, etc., ejus instructione bene moratos, probos, industrios, ut de iis velut fructibus suis gaudeat, ac propter illos ipsam laudate et celebrate. Rursum orationis, recteque loquendi et sermocinandi copiam ab illa petite et accipite, ait Auctor Catenae Graec. Aut, q. d. Haec virago labiis suis non est abusa ad convicia, jurgia, rixas; sed bene iis usa ad Dei laudem et proximorum utilitatem; nulli detraxit, sed de omnibus honeste locuta est; nulli maledixit, sed omnibus benedixit. Ergo simili modo nullus de ea male loquatur, omnes eam laudent, omnes eam benedicant, nemo maledicere, aut male de ea loqui audeat.

Et laudent eam in portis opera ejus, q. d. Jactent alii patrum et avorum facta, opes, decora, ab iisque se laudent: ab heroina haec sua, non aliena promit, ab iisque se laudabilem efficit. Nam cum sit gravis, modesta et verecunda, de se modeste sentit, nec ipsa verbis se jactat, sed opera ejus strenua et magnifica, ipsa etiam tacente, loquuntur ejus laudes; idque non tantum domi, ut ex iis laudetur a domesticis; sed etiam in portis, id est palam et in publico magistratus judicumque consessu, ubi viri sapientes et nobiles ejus opera heroica admirantes celebrant, et laudibus in coelum vehunt: idque tum ad ejus laudem et gloriam, tum ad aliorum exemplum, ut ejus laus caeteris sit stimulus ad virtutem.

Septuaginta eodem sensu vertunt: Et laudetur in portis vir ejus, q. d. Judices et principes populi, qui in portis more prisco considere solent, laudant et felicem praedicant ejus virum, qui talem uxorem et viraginem nactus sit, quae tot bonis, opibus, fama et gloria ipsum, totamque ipsius familiam cumularit.

Allegorice et anagogice, Ecclesia et anima sancta audiet in hora mortis, et in die judicii a Christo judice, et a sanctis Angelis: «Date ei de fructu manuum suarum,» scilicet, date ei mercedem et gloriam pro merito heroicorum operum, quae manibus operata est. Ita Salonius: «Haec, ait, sunt verba Christi dicenda ad Angelos in die judicii: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus,» ut scilicet in portis coeli inscribantur fortia ejus facinora, quae aeternam ejus laudem omnibus coeli incolis perpetuo repraesentent, ut ipsi illa Deumque in illis perpetim laudent et celebrent. Ejus victoriae et trophaea quae retulit de mundo, carne, diabolo insculpantur valvis paradisi, velut perennia virtutis et fortitudinis ejus, Deique gratiae encomia.

Imo, sicut Christus in coelo servabit sacra suae passionis et vulnerum stigmata, sic et Sancti ibidem suas ostentabunt vibices et cicatrices, quasi perennes Dei suique laudes et praeconia. Ibi craticula ignea laudabit S. Laurentium, sagittae S. Sebastianum, crux S. Andream, etc. Ibi enim quemque laudabunt non verba, sed verbera; non dicta, sed facta; non linguae, sed manus et opera.

Hoc cogita, o Christi athleta, dum arduum opus aggrederis, cum dura ingruit tentatio, persecutio, mors, martyrium. Propone tibi aeternam laudem et gloriam, quam, si illud superes, consequeris; labor et dolor brevi transibit, sed merces et gloria ejus perennabit in omne aevum: laudabunt te Deus, Angeli et Coelites universi quod teipsum viceris, quod mundum calcaris, quod tormenta superaris. «Momentaneum enim et leve tribulationis nostrae, aeternum gloriae pondus operatur in nobis.» Unde S. Gregorius, lib. VI Moral. cap. XV, cujus titulus est: Dies judicii est porta regni. «De his portis, inquit, Salomon iterum dicit: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. Tunc quippe sancta Ecclesia de fructu manuum suarum accipit, cum eam ad percipienda coelestia laboris sui retributio attollit. Tunc eam sua opera in portis laudant, quando ejus membris in ipso regni aditu dicitur: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me, Matth. XXV. Filii igitur hujus seculi ante portam elati sunt, sed in porta conterentur: quia amatores hujus seculi in praesenti vita superbiunt, sed in ipso regni aditu aeterna animadversione feriuntur.» Accedit Beda: Date, inquit, ei mercedem in coelo, quia fructum spiritus proferre satagit, scilicet charitatem, gaudium, pacem, benignitatem, modestiam, continentiam, fidem, patientiam.

Audi S. Ambrosium in hunc Proverb. locum, et S. Augustinum, serm. 45 De Diversis: «Laudatur in portis vir ejus. Portus nostrorum laborum est videre Deum, laudare Deum. Hoc docet Joannes in Apocalypsi, dum Beati in regno coelorum se mutuo invitantes, dicunt: Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam Deo, Apocal. XIX. Non ibi dicetur: Labora, vesti servos, vesti teipsum, orna te purpura, da escam ancillis, attende ne exstinguatur lucerna, sollicita esto, surge de noctibus, aperi manum pauperi, trajice de colo in fusum: non erunt opera necessitatis, ubi nulla indigentia; non erunt opera misericordiae, ubi nulla miseria. Non enim frangis pauperi panem, ubi nemo mendicat; non suscipis peregrinum, ubi quilibet in patria quiescit; non visitas aegrotum, ubi omnes perpetua potiuntur sanctitate; non vestis nudum, ubi cuncti aeterna vestiti sunt luce: non mortuum sepelis, ubi omnes sine termino vivunt.» Subjicit quale erit in beato otio Sanctorum negotium: «Nec tamen ista non agendo eris otiosus. Quid ergo facies? Docet Propheta: Ut videam voluptatem Domini,

Haec omnia facile est adaptare B. Virgini, quae transcendentium laborum et dolorum suorum fructum et gloriam prae omnibus Sanctis et Angelis percipit in coelo, ibique ob heroica suae humilitatis, patientiae, charitatis, etc., opera laudatur ab Angelis et Coelitibus omnibus. Audi S. Joannem Damascenum, orat. 2 De Dormit. B. Virginis, loquentem de ejus assumptione in coelum: «Hodierno, inquit, die choreas agunt Angeli, plaudunt Archangeli, Virtutes concelebrant, Principatus exsultant, Potestates laetantur, Dominationes quidem, Throni festum diem agunt, Cherubim laudibus efferunt, Seraphim gloria afficiunt: nec minus ipsi gloria afficiuntur, cum gloriae parenti gloriam tribuunt.» Et post nonnulla asserit Angelos omnes dormitioni Virginis interfuisse: «Quantumcumque enim, inquit, summo Regi astent, illius tamen matrem, et omnibus rebus conditis excellentiorem stipare oportebat.» Idem, orat. 1 De Nativit., alloquens S. Joachim et Annam: «Vos, inquit, Angelis superiorem, nunc autem Angelis dominantem filiam extulistis.» S. Athanasius, serm. De Deipara: «Beatam, inquit, te praedicant omnes Angelorum et terrestrium hierarchiae, quae et in coelis benediceris, et in terris beata praedicaris.» Et singularum hierarchiarum benedictiones, quibus eam celebrant, assignat S. Ephrem, serm. De Laudib. Virgin.: «Ave, inquit, canticum Cherubim et Seraphim, et hymnodia Angelorum: ave, praeclarissimum hierarchiarum coelestium ornamentum.» Sophronius inter opera S. Hieronymi De Assumptione Virg.: «Haec, inquit, dicitur terribilis ut castrorum acies ordinata, multis freta et vallata Sanctorum agminibus: siquidem terribilis suis facta virtutibus, ut castrorum acies admodum ordinata, hinc inde Angelorum sanctorum fulta praesidiis, pulchra ut luna, imo pulchrior quam luna, quia jam sine defectu sui coruscat coelestibus illustrata fulgoribus.» S. Augustinus, serm. 35 De Sanctis: «Si coelum, inquit, te vocem, altior es; si matrem gentium dicam, praecedis; si dominam Angelorum vocitem, per omnia te esse probaris.» S. Epiphanius, serm. De Laudib. Deiparae: «Conspicio,

S. Gregorius Nazianzenus in Distichis: «Perpetuam sempiternae gloriae curam habe; nam haec praesens quotidie homines fallit.»

Boetius, lib. II De Consolat.: «Infiniti vero atque finiti nulla unquam poterit esse collatio. Ita fit ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur, non parva, sed plane nulla esse videatur.»

Habacuc cap. III: «Incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis ejus.»

Sixtus Philosophus in Sentent.: «Immortales crede te manere in judicio honores et poenas.»

«Si octoginta aut centum annos laborantes in opere Dei vixerimus, non pari tempore regnaturi sumus in futuro, sed pro praedictis annis omnium nobis saeculorum regna tribuentur.» S. Antonius apud Athanasium.

«Nullus labor durus videri debet, nullum tempus longum, quo gloria aeternitatis acquiritur.»

Angeli apud Bedam lib. III Histor. cap. XIX: «Aleam jacis de aeternitate, jactus unicus et irrevocabilis est; vide ergo ut pro sertione non coenum, sed coelum jacias.»

«Beati qui habitant in domo tua, Domine; saecula saeculorum laudabunt te.» VIVE AETERNITATI. FINIS.