Cornelius a Lapide
Index
Fourth Part of the Book
Quarta hæc pars elegantissima est et pulcherrima, æque ac difficillima et obscurissima. Priores enim tres partes continent proverbia et paræmias claras, ac antithesibus et similitudinibus perspicuas et illustres; hæc vero continet ænigmata et gryphos insignes, sed arcanos et perdifficiles, tum ex phrasi, quæ involuta est et ænigmatica; tum ex sensu et materia, quæ sublimis est et profunda. Merito ergo eam Salomon, ut præstantissimam, ultimo libri loco reservavit, ut hanc velut auream coronidem operi suo imponeret.
Synopsis Capitis
Salomon in persona Agur vocat se stultissimum virorum, celebratque elementa et opera Dei incomprehensibilia. Inde, vers. 11, sex gryphos, sive ænigmata, proponit per totidem quaterniones. Primus quaternio est quatuor generationum perversarum, vers. 11. Secundus, sanguisugæ et quatuor insaturabilium, scilicet inferni, oris vulvæ, terræ et ignis, vers. 15. Tertius, quatuor viarum difficilium, scilicet via aquilæ in cælo, via colubri super petram, via navis in mari, et viæ viri in adolescentia, vers. 18. Quartus, quatuor commoventium terram, quæ sunt servus, stultus et ancilla, dominantes, ac odiosa mulier, vers. 21. Quintus est de quatuor terræ minimis, et tamen sapientissimis, scilicet formica, lepore, locusta et stellione, vers. 24. Sextus, de quatuor quæ bene gradiuntur, quæ sunt leo, gallus, aries et rex, vers. 29.
Textus Vulgatae: Proverbia 30:1-33
1. Verba Congregantis filii Vomentis. Visio, quam locutus est vir, cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait: 2. Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. 3. Non didici sapientiam, et non novi scientiam Sanctorum. 4. Quis ascendit in cœlum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? 5. Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se: 6. ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax. 7. Duo rogavi te, ne deneges mihi antequam moriar. 8. Vanitatem, et verba mendacia longe fac a me. Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria: 9. ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei. 10. Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas. 11. Generatio, quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit. 12. Generatio, quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis. 13. Generatio, cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ. 14. Generatio, quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. 15. Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod nunquam dicit: Sufficit. 16. Infernus, et os vulvæ, et terra, quæ non satiatur aqua: ignis vero nunquam dicit: Sufficit. 17. Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ. 18. Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro: 19. Viam aquilæ in cœlo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. 20. Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum, dicit: Non sum operata malum. 21. Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:
1. VERBA CONGREGANTIS FILII VOMENTIS. VISIO, QUAM LOCUTUS EST VIR, CUM QUO EST DEUS, ET QUI CUM DEO SECUM MORANTE CONFORTATUS, AIT.
22. Per servum cum regnaverit: per stultum cum saturatus fuerit cibo: 23. per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit assumpta: et per ancillam cum fuerit hæres dominæ suæ. 24. Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus. 25. Formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi. 26. Lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum. 27. Regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas. 28. Stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis. 29. Tria sunt, quæ bene gradiuntur, et quartum, quod incedit feliciter. 30. Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. 31. Gallus succinctus lumbos: et aries: nec est rex, qui resistat ei. 32. Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime: si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. 33. Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum: et qui vehementer emungit, elicit sanguinem: et qui provocat iras, producit discordias.
1. VERBA CONGREGANTIS FILII VOMENTIS. VISIO, QUAM LOCUTUS EST VIR, CUM QUO EST DEUS, ET QUI CUM DEO SECUM MORANTE CONFORTATUS, AIT. — Multi τὸ congregantis, vomentis, etc., accipiunt ut nomina non appellativa, sed propria, unde et in Bibliis Romanis scribuntur majusculis litteris C et V; quare ex Hebræo sic vertunt, verba Agur filii Jake; prophetiam dixit vir ad Ithiel et Uchal. Ita Chaldæus; sic fere et Syrus, verba Agur, ait, filii Jake, qui recipit prophetiam, et corroboratus est, et dixit ad Ithiel; Aquila, ad Ethel, et perfice; Theodotion, ad Ethel, et potero, etc. Ita et Vatablus, Pagninus, Baynus, Jansenius, et Aben-Ezra, qui proinde censent hæc verba non esse Salomonis, sed Agur qui tempore Salomonis floruit sapientia, probitate, auctoritate, atque hanc suam doctrinam tradidit Ithiel et Uchal, duobus discipulis vel sociis suis, ideoque Salomonem jus sapienter dicta in suum librum huc transtulisse, vel ab alio quopiam illa Salomonis libro esse addita. Quam suam sententiam verisimilem faciunt, tum quod tria accurate hinc expressa sint nomina, patris, filii et discipulorum, quæ non nisi contorte appellative accipi possint; tum quod adeo dissimilis sit hic stylus et sermo a reliquo sermone et stylo Proverbiorum; tum denique quod prophetia dicatur, et visio, cum Salomon hoc libro non Prophetam egerit, sed juvenum instructorem.
Alii ex adverso contendunt hæc omnia, æque ac præcedentia, non esse Agur, sed ipsius Salomonis, ideoque nomina Agur, Jake, Ithiel et Uchal, quæ propria videntur, appellative esse accipienda, ut significent proprietates et dotes Salomoni convenientes, uti eas appellative accepit et exposuit tam Noster quam Septuaginta. Ecclesia enim et Patres hæc, æque ac præcedentia, tribuunt Salomoni, citantque nomine Salomonis, non Aguris; ita Beda, Lyranus, Hugo, Arboreus, Dionysius, Peltanus et alii.
Ego inter utramque sententiam medius incedo, et utramque in concordiam redigo. Dico ergo, sicut in parabolis Evangelicis Christi Domini et aliorum, duplex est sensus: prior est grammaticus, sive corticis litteræ vel parabolæ; posterior parabolicus et præcipuus, qui per grammaticum sive corticem litteræ parabolice significatur, et per parabolam, velut per imaginem et ideam sibi similem, repræsentatur. Sic pariter hic accidit: est enim hæc parabola vel ænigma Salomonis, in quo sensu grammatico, sive in cortice parabolæ, alludit ad virum sua ætate sapientia insignem, puta ad Agur, quasi hic his suos discipulos vel familiares, Ithielem et Uchal instruat; suamque sapientiam doceat. Imo Salomon Agurem hoc cap., et cap. seq. Lamuelem, ut interlocutores inducit; sicut Plato in Dialogis, et Plutarchus in Symposiis (est enim et hoc symposium, sive convivium sapientiæ Salomonis) varios inducunt interlocutores, ut Socratem, Protagoram, Menonem, etc. In Aguris ergo et Lamuelis persona loquitur hic Salomon: eorum enim nomen et personam induit, ut nominis significata sibi attribuat. Ac probabile est gryphos et ænigmata hujus capitis dictata fuisse ab Agure, sed ea sua facit et in se transcribit hic Salomon, imo ea confirmat, eisque suum dat calculum, pandos at auctoritatem.
Sub hoc ergo grammatico sensu et cortice nominum propriorum Aguris, Jake, Ithielis et Uchal, parabolice significat res arcanas, dum nomina hæc propria interpretatur, eorumque significata sibi adscribit, q. d. Verba Aguris, id est Salomonis, qui fuit Agur, id est congregans; et filius Jake, id est vomentis, quia ipse suam sapientiam hic congregavit, eamque in paucos quaternarios contraxit, ac suam mentem sensusque in Deum collegit, ut ejus lumina divina abunde hauriret eisque plenus, illa deinde aliis pleno ore eructaret tanta abundantia, ut eam evomere videretur; perinde ac fornax non absurde, sed eleganter dicitur vomere scintillas et ignes, quia illos copiose ejaculatur; et Virgilius ait: «Umbo vomit aureus ignes,» et: «Purpuream vomit ille animam,» Æneid. IX; et Ovidius, epist. 18: «Fluctus vomit atque resorbet Scylla,» et lib. I Fastorum: «Flammas ore vomit Cacus.» Sicut ergo gurgites et fontes egurgitant vomuntque aquarum copiam cum impetu, sic Salomon vomit hic aquas sapientiæ velut fons exuberans.
Significat ergo τὸ filius vomentis, id est abundans vomitu (sicut filius iniquitatis dicitur abundans iniquitate), Salomonis mentem adeo divinis revelationibus fuisse collustratam et repletam, ut instar abundantis, vomitu cogeretur eructare, et toti mundo profundere hæc salutaria dogmata, quæ collecto spiritu quasi plenus musto didicerat et hauserat a Deo; sicut Apostoli, recepto Spiritu Sancto in Pentecoste, quasi pleni musto eructabant magnalia Dei, ut viderentur ea vomere esseque ebrii. Hinc hanc doctrinam vocat prophetiam, quia cœlesti lumine acceptam, dicitque leithiel, id est per Ithiel, id est per hoc quod mecum est Deus (nam אתי itti significat mecum, אל el, id est Deus); et Ithiel, id est Deo mecum existente et morante; Uchal, id est potero, q. d. Confortatus a Deo potero altam hanc sapientiam edere et depromere, sicut de facto eam edo et depromo.
Unde Cajetanus sic ad verbum ex Hebræo apposite ad nostram versionem transfert: Verba collecti filii vomentis. Prophetia, dictum viri per mecum el (id est Deus), mecum el, potero. Sic Salomon, Eccle. I, 1, vocat se Ecclesiasten, id est concionantem, convocantem et congregantem, docentemque Ecclesiam, sive cœtum fidelium. Planius leithiel exponas, cui nomen est Ithiel, id est mecum est Deus, hoc est, ut vertit Noster, cum quo est Deus; lamed enim initiale articulus est dativi casus; Ithiel vero idem est quod mecum Deus.
Sub hoc secundo parabolico sensu, qui genuinus est et litteralis, latet tertius symbolicus altior et sublimior, quo Salomon assurgit ad Deum et Christum Salomonis antitypum, quem proinde vocat Ithiel, id est mecum Deus. Cum Christo homine enim fuit divinitas et persona Verbi; unde Christus ab Isaia, cap. IX, vocatur Emmanuel, id est nobiscum Deus: igitur Salomon hic adumbrat, et per umbram horum nominum obscure repræsentat mysterium SS. Trinitatis. Agur enim, id est congregans, est Deus Pater, in quo est formaliter et radicaliter omnis collectio sapientiæ, et totius divinitatis ac sanctæ Trinitatis congregatio; unde vocatur filius vomentis, id est ex abundantia majestatis et gloriæ eructans, et quasi vomens, id est profundens gignensque Ithiel, id est filium: hic enim dicit Ithiel, id est mecum est Deus, quia in Christo inhabitat «omnis plenitudo divinitatis corporaliter,» Coloss. II, 9. Hic etiam profundit spiratque Uchal, id est Spiritum Sanctum: hujus enim nomen et vox est Uchal, id est potero, quia Spiritus hic validissimus et potentissimus est, ut nemo ejus vi et efficaciæ resistere valeat. Repetitur et geminatur τὸ Ithiel, ob geminam in Christo naturam, divinam et humanam.
Hoc ergo est ænigma SS. Trinitatis; hujus enim mysterium non aperte, sed per involucrum obscuri hujus ænigmatis, Salomon prudenter Judæis rudibus et crassis hoc schemate adumbrare, imo celare voluit et abscondere, ne, si clare illud enuntiaret, ab ipsis non caperetur, sed rideretur, exploderetur et forte blasphemaretur. Hæc ita se habere liquet ex seq. vers. 4 et 5, ubi Deitatis omnipotentiam, ac SS. Trinitatem, et nominatim generationem Filii clare exprimit, dicens: «Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?» In quo secutus est Davidem patrem suum, dicentem Psalm. CIX: «Dixit Dominus Domino meo (puta Deus Pater, Deo Filio): Sede a dextris meis;» unde ex hoc loco Christus convicit Pharisæos. Nunc sigillatim ex ordine verba expendamus singula.
Verba Congregantis. — Agur si etymon spectes, est pual sive participium passivum conjugationis cal, significans congregatus, collectus, contractus; potest tamen active sumi pro congregans, colligens, contrahens, præsertim dum nomen est. Aliqui Agur vertunt peregrinum, advenam: גור gur enim significat peregrinari: ut aleph sit heemanticum et ascititium; verum minus apposite huic loco congruit hoc etymon.
Sed cur Salomon vocatur Agur, id est congregans, vel congregatus et collectus? Respondet primo Cajetanus, eum vocari collectum, quod mentem viresque et sensus omnes colligeret, et in Deum sevocaret, ut divinos sapientiæ satus exciperet, quos abunde in alios profunderet, et quasi divino musto plenus evomeret: אגר agar enim significat frumenta a paleis excussa et pura in horrea congregare, ac mustum in dolia condere.
Secundo, Lyranus censet Salomonem dici congregantem, quod Israelitas sibi subditos sua sapientia in unum regnum unamque synagogam congregarit et confœderarit, ut nulla seditio aut rebellio ejus regnum concusserit: nam, ut ait Agapetus Diaconus in Admonit. ad Justinianum Imperatorem, «unum regis et agricolæ studium, una cura est congregare: hic quidem serit frumentum, et frumenta congregat; ille vero beneficia serit, et cives conducit.»
Tertio, Hugo congregantem censet idem esse quod Ecclesiasten, qui scilicet populum ad concionem evocat, et ad eos verba facit; verum hæc alieniora et remotiora a mente Salomonis, et a scopo hujus loci videntur.
Quarto et magis apposite, hebræum Agar significat colligere frumenta; unde Agur vocatur collector publicæ annonæ frumentariæ; hinc Arabes etiam nunc collectores hosce vocant Agori. Similis congregator et collector annonæ spiritalis, puta doctrinæ et sapientiæ, fuit Salomon, ut eam in populos distribueret, uti facit hoc libro, juxta illud Christi de servo fideli, «quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram,» Luc. XII, 42.
Huc facit illud Platonis in Protagora: «Doctrina ceu frumentum accessiones habet,» q. d. Sicut frumentum, quoties ad modium venit et mensuratur, toties auctius et cumulatius invenitur (uti patet experienti) donec justum statumque sui terminum acquirat, sic qui doctrinam in alios effundit, eamdem auget et cumulat.
Huc accedunt alii, qui τὸ congregantis exponunt de fructu auditorum, allusione ad messem messorum, q. d. Sicut messores amplam colligunt messem, sic ego Salomon amplum auditorum fructum, serendo et docendo hæc mea dogmata, collegi.
Quinto et genuine, dicitur Salomon congregans, id est collector et compilator, quia sententias graves, elegantes, certas, eximias, non ab alio, sed a se compositas in hoc volumen, velut grana a paleis excussa, eventilata et pura, in horreum congregavit. Proprie vero dicitur congregans respectu sententiarum hujus capitis et sequentis, quia illæ præ cæteris sunt selectæ et illustres, et quia eas in breves quaterniones adunavit densavitque, ut paucis verbis multa arcana et sublimia significaret, sicut multa spicarum messis, per trituram excussis paleis et culmis, in pauca redigitur grana, quæ densata in horreum inferuntur; ac sicut multa grana molita, excussis cribro siliquis sive furfuribus, in paucam farinam sive pollinem contrahuntur; aut sicut uvæ torculari expressæ, rejectis racemis, acinis et vinaceis, parum dant liquoris præstantis, puta vini, quod collectum et densatum in dolia congregatur. Radix enim agar alludit ad גרה gera, id est attraxit, contraxit, unde significat congregationem, qua res multæ in paucas contrahuntur et densantur; hinc אגרת iggeret vocatur epistola, quod in ea multæ res paucis scribantur et contrahantur, ut ad amicos perferantur. Unde notat Aben-Ezra Agur, id est Salomonem, hic compilare et condensare sententias illustres, quarum singulæ sint quadrimembres; eo quod quaternis rebus conflentur et constent, excepta una vers. 7, quæ bimembris est, et duabus tantum rebus conflatur, licet si recte consideres, in eadem invenire sit quaternionem, scilicet eam quaternis rebus, ut cæteræ, constare: nam et prima sententia, quæ primis sex versiculis absolvitur, quaterna continet, puta quatuor elementa: nimirum cœlos, quorum nomine ignis intelligitur (qui proxime ad cœlos accedit, imo veteres censuere solem esse ignem, uti dixi Eccli. XLIII, 3), ventum sive aerem, aquam et terram.
Salomon ergo vocatur hic Agur, id est congregans, contrahens, densans: quia omnes hasce sententias in breves et paucos quaternarios rerum multiplicium, similium vel dissimilium densavit et contraxit.
Denique congregans accipi potest pro colligans; segetes enim congregantur, dum in manipulos et fasciculos colligantur; colligans autem idem est quod sententias involucris parabolarum et ænigmatum involvens, adstringens et celans, nec eas plana narratione explanans et explicans, juxta illud Isaiæ VIII, 16: «Liga testimonium, signa legem,» q. d. Ne clare edicta mea Judæis enunties, sed parabolis ea involve et tege. Itaque congregans, id est colligans, notat sequentes parabolas esse gryphos et ænigmata.
FILIUS VOMENTIS, — id est plenus vomitu, ita repletus deliciis et vinis, ut eas eructet et evomat. Sicut enim si quis largiter comedat res multi succi multæque substantiæ, sed in parvam quantitatem densatas et contractas, uti sunt pultes, gallinæ aut vervecis succus contusus, distillatus, et in exiguum liquorem contractus (quod vulgo pistum sive sublimatum, vel quintam essentiam vocant), vina generosa, etc., parva earum quantitate ita stomachum infarcit impletque, ut, dum stomachus singula resolvit, enucleat et concoquit, distendatur et accendatur, nec possit ea continere, sed cogatur evomere: sic pariter mens Salomonis hisce sententiis densatis et multa significantibus plena, tumida et infarta, non tam eas eloquitur quam eructat et evomit, ob earum copiam, densitatem, præstantiam et vim, æque ac animi ardorem et impetum, ut eas expromat, aliisque infundat et imprimat.
Porro Plinius, lib. XI, cap. XXXVII, docet illa animalia duntaxat vomere, quæ inferiorem ventrem habent angustum, qualia sunt homo et canis: «Subest, ait, venter stomachum habentibus, cæteris simplex, ruminantibus geminus, sanguine carentibus nullus: intestinus enim quibusdam ab ore incipiens, quadam via eodem reflectitur, ut sepiæ et polypo. In homine adnexus infimo stomacho similis canino, his solis animalium inferiore parte angustior; itaque et sola vomunt, quia repleto propter angustias supprimitur cibus, quod accidere non potest iis quorum spatiosa laxitas eum ad inferiora transmittit.» Sic pariter Salomoni inferior mentis venter, qui res humanas contemplatur, angustior erat, præsertim zelo et ardore superioris, in mente, ut ita dicam ventris eum coarctante, ac perurgente ad contemplandas res divinas et cœlestes: quare angustiæ hæ coegerunt eum hæc eructare, et quasi evomere in bonum et salutem subditorum, omniumque hominum.
Aliqui, ut Aben-Ezra et Osorius, pro filii vomentis vertunt, filii obedientis, vel obedientiæ. Hoc enim significat hebræum בן יקה bin iake, si illud a יקה iaka, id est audire, obedire, derives. Unde Aben-Ezra: Salomon, inquit, vocatur filius iake, id est Davidis, cui populi auscultabant et obtemperabant, aut potius qui Deo per omnia auscultabat et obtemperabat. Unde a Deo vocatur, vir secundum cor Dei. Verum Noster et alii passim iake derivant a קא ko, id est vomuit, ut iod sit heemanticum, non radicale. Vertendum ergo, filii vomentis.
Igitur τὸ vomentis significat redundantiam sapientiæ et spiritus in Salomone, ut eam quasi continere non valens, cogeretur pleno ore et gutture effundere et quasi vomere, perinde ac David dicens, Psalm. XLIV: «Eructavit cor meum verbum bonum,» q. d. Præ copia et præstantia sapientiæ divinæ, quam cœlitus hausi, non possum eam cohibere, quin eam eructem, et cum impetu proloquar. Alludit ad mustum vini generosi, quod æstuans et bulliens superne per orificium emittit igneos vapores, halitus et bullas, adeo ut, si orificium hoc claudas, vinum suo æstu ipsa vasa disrumpat; spiritus enim vini æstuantis vase contineri nequit: similis erat spiritus Davidis et Salomonis, ac similis est cujusvis viri Apostolici et zelosi. Huc facit illud Rhodigini, lib. XXI, cap. VIII, vomentes olim vocatos, qui non præmeditata oratione, sed ex tempore aliquid profarentur: «Hodie, ait, proponas, cras vero audias, non enim sum ex vomentibus, sed ex accurate dicentibus.» Prophetæ vero, qualis erat David et Salomon, quia Spiritu Sancto afflante ex tempore sua dogmata proloquebantur, inter vomentes censeri poterant. Idem Rhodiginus, lib. XXI, cap. XLIV: Palaton, ait, pictor pinxit Homerum vomentem, reliquos vero Poetas circumstantes, atque exsorbentes quæ ille ore et pectore funderet: qualem etiam Ovidius eleg. 8 Amor., eumdem describit, velut perenniter scaturientem, reliquosque Poetas ex illo «ingeniorum fonte,» uti eum vocat Plinius lib. XVII, cap. V, bibentes, cujus «Vatum Pieriis ora rigantur aquis.»
Addamus hic aliorum aliter opinantium expositiones. Primo, R. Levi: Salomon, ait, vocatur congregans, filius vomentis, quod apud se collectas haberet cogitationes contrarias in gravissimis quæstionibus, evomereque voluerit onerosum et inutile pondus cogitationum, quæ ad veritatis normam exactæ non essent, ut eas reservaret sibi, quæ utiles essent, veritatique consentirent, q. d. Salomon evomuit vanas cogitationes et desideria concupiscentiæ, ut in cor vacuum congregaret et coacervaret cogitationes sanctas et desideria cœlestia.
Secundo, Hugo: Salomon, inquit, est filius vomentis, id est filius Davidis ex Bethsabee: Bethsabee enim, vel, ut Hebræi pronuntiant, Bat-scheba, idem est quod filia saturitatis; filius ergo vomentis idem est quod filius exsatiatæ et saturæ, quia scilicet Salomon deliciis sese exsaturavit usque ad nauseam et vomitum, q. d. Apposite Salomonis mater dicta est Bethsabee, id est filia saturitatis, quia ipsa paritura erat filium qui se omnibus mundi voluptatibus exsatiaret usque ad nauseam et vomitum: hoc omen habuit Bethsabee nomen.
Tertio, idem Hugo: Salomon, inquit, vocatur filius vomentis, id est Davidis qui, ut periculum capitis evaderet, salivam vomens simulavit stultitiam coram rege Achis, I Reg. XXI. Unde apposite subditur: «Stultissimus virorum ego sum,» q. d. Apposite ego Salomon genitus sum a Davide qui stultitiam simulavit, quasi stultus a stulto, ut stultitia patris simulata, omen et præsagium foret veræ stultitiæ filii, cum ipse idola adoravit.
Quarto, vir eruditus censet τὸ vomentis alludere ad morem veterum, quo in conviviis olim dicturi sententiam, et sapientiam suam deprompturi, ut serenius id facerent, prius stomachum caputque cibo et vino gravatum vomitu levabant. Unde Plutarchus in Symposio docens in convivio philosophandum, consulit vomitum ei qui apte et erudite dicere velit, cum caput vino oneratum sentit. Agur ergo, id est Salomon, vocatur filius vomentis, quia ex vomitu levato capite et expeditis sensibus, ad docendum prosilierat: verum hæc sententia Epicuro quam Salomone dignior videtur.
Quinto, alii per vomitum putant notari severitatem et acrimoniam harum paræmiarum, quod sint satyricæ, acriusque vitia et vitiosos perstringant: hoc enim vulgo vocamus evomere quid in quempiam. Sic Cicero, Philip. V: «In me absentem, inquit, orationem evomuit,» id est invectivam in me habuit. Unde Septuaginta paraphrastice vertunt: «Mea verba, fili mi, timeto, et suscipiens ea pænitentiam age.»
Hæc enim verba non recte omissa a Complutensibus et Regiis habent codices Vaticani, cap. XXIV, cum toto hoc cætero capite, quibus non alia respondent quam ista: «Verba congregantis filii vomentis,» ut patet conferenti textum Hebræum, Græcum et Latinum. Sensus ergo est, q. d. Cum verba mea exceperis, o fili, timor Dei astringat et congreget ad se et ad Deum mentem tuam, ut præteritorum peccatorum pænitentiam agas, itaque ea evomas et expellas, q. d. Verba mea sunt catapotia sive pharmaca cathartica, quæ stomachum mentis timore sancte commovent et compungunt; itaque vomitum peccatorum per pænitentiam eliciunt et provocant.
Sexto, alii per vomitum censent notari pænitentiam Salomonis, q. d. Ego Salomon congregavi mihi opes, delicias et voluptates totius mundi; at omnium vanitatem expertus, earum me tæduit, easque nauseabundus respui et quasi evomui, ac pænitentiam agens vitam præteritam damnavi, dixique: «Stultissimus virorum ego sum.» Ita R. Salomon, R. Levi, Arboreus, ac noster Pineda, lib. VIII De Rebus Salomonis, cap. I, sect. 6. Hinc sicut vis vomitus ciet lacrymas (vide quod Plinius ait vomitum levare stomachum, sed nocere oculis; sic pænitentia lacrymas excitat Salomoni). Quocirca in laminis Eliberitanis nuper inventis, lingua Mozarabum inscriptum legitur de Salomone: «Et flevit scelus suum vehementi fletu, et condonatum est ei,» uti citat Pineda, esto alii de laminarum istarum fide dubitent.
Addunt iidem Salomonem amissum per peccata prophetiæ spiritum recepisse per pænitentiam, ideoque subjungere: «Visio quam locutus est vir cum quo est Deus.» Hæc illi non improbabiliter, at incerte: de Salomonis enim pœnitentia et salute nil certi statui potest, quæcumque enim ad utramque astruendam a multis proferuntur, vel ambigua, vel incerta sunt. Utramque ergo Deus voluit hominibus esse incertam, ut eis sanctum timorem incuteret, eosque metu pio semper suspensos dubio et terribili Salomonis exemplo detineret.
Allegorice, filius vomentis, puta Salomonis, fuit Christus Dominus verus Salomon, qui ejus ad instar Evangelium docuit, imo eructavit parabolas, nec nisi in parabolis loquebatur turbis, «ut impleretur quod dictum erat per prophetam Davidem Psalm. LXXVII, 2, dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi,» Matth. XIII, 35.
VISIO QUAM LOCUTUS EST VIR CUM QUO EST DEUS. — Hebraice, onus dictum viri ad Ithiel: onus, hebraice משא massa, vocatur prophetia minax et onerosa, quæ a Deo velut onus grave humeris populorum imponitur, uti dixi Isaiæ XIII, 1; inde extenditur ad quamlibet prophetiam etiam faustam et lætam. Hæc enim vocatur onus, quia, ut ait S. Augustinus, lib. XVII De Civit., cap. XX, diserte asserit «Salomonem in tribus suis libris prophetasse.» Sic et Theophylactus, lib. II De Fide, ac Psellus, Præf. in Cant. Denique Chaldæus Paraphrastes sic Ecclesiasten orditur: Verba prophetiæ, quæ prophetavit Ecclesiastes. Ipse est Salomon filius David.
Rursum vocantur onus, quia castigationem concupiscentiæ per legem et disciplinam Dei proponunt, quæ sane homini in natura corrupta ingens est onus, præsertim quia violantibus eam intentat pænas graves, tum in hac vita, tum in gehenna.
Hinc pro quam locutus est, hebraice est נאם neum, id est dictum certum et indubitatum, certaque fide instar prophetiæ a Deo revelatæ credendum, quod S. Paulus, I Tim. I, 15, vertit vocatque πιστὸς ὁ λόγος, id est fidelis, sive fidus certusque sermo. Unde sicut prophetæ et Paulus, sic et Salomon hic dicturus res certas et indubitatas, imo oracula Dei, præmittit τὸ neum, q. d. Quod dicturus sum certissimum est, et omni fide dignum, quia Dei est oraculum.
2. STULTISSIMUS SUM VIRORUM, ET SAPIENTIA HOMINUM NON EST MECUM.
CUM QUO EST DEUS, ET QUI DEO SECUM MORANTE. — Hebr. לאיתיאל לאיתיאל leithiel leithiel, id est per mecum Deus, per mecum Deus, qua geminatione significat Salomon se copiosam Dei illuminationem accepisse, ut Deo plenus, ac a Deo potentissime afflatus eructaret, et quasi evomeret hæc Dei oracula. Rursum, ea non semel, sed iterum et iterum sibi esse revelata a Deo, simul impellente ut ea depromeret et eructaret. Septuaginta paraphrastice vertunt, hæc dicit vir credentibus Deo, et quiesco; et Arabicus, hos sermones dicit homo iis qui cum Deo sunt.
2. STULTISSIMUS SUM VIRORUM, ET SAPIENTIA HOMINUM NON EST MECUM. — Pro stultissimus hebraice בער baar, id est tardus, stupidus, stolidus, pecuinus, animalis, qui instar pecudis hinc inde oberrat, nec se regere sua ratione valet, sed ductore et rectore opus habet. Baar enim derivatur a בעיר beir, id est pecus, animal, brutum, a depascendo ita dictum; baar ergo est qui pecudem sapit, qui animalem vitam agit, qui bruti mores refert. Igitur Hebræa ad verbum habent: Quia tardus ego sum præ viro (quolibet, id est præ viris omnibus), et hominum intelligentia non est mihi; Septuaginta, insipientissimus enim sum omnium hominum, et prudentia hominum non est in me; Syrus, quoniam egentissimus ego sum cogitationum; Vatablus, stupidior quidem ego sum quam quisquam alius; Baynus, cum stultior sim quovis, et non sit intelligentia hominis mihi. Hebræa incipiunt a כי ki, id est quia, nam, enim, ut vertunt Septuaginta, q. d. Ideo ego hic in persona mea non loquor, sed in persona Aguris, eumque a Deo confortatum induco loquentem, quia ego, cum meipsum penitus considero, video me esse bardum, amentem, infantem et elinguem: Noster tamen omisit τὸ quia, quia hebræum ki sæpe per pleonasmum redundat, tantumque dat initium sermoni, q. d. Equidem bardus sum, et stupidum me agnosco præ cæteris hominibus.
Prima, Rabbini apud Lyranum, Arboreus, Pineda et alii vers. I citati, censent hæc esse verba Salomonis de luxuria et idololatria sua dolentis et pænitentis, quasi ipse hic seipsum accuset, quod, cum sapientia summa a Deo dotatus fuisset, tamen se ad tantam insipientiam abjecerit, ut inter concubinas velut sus sese volutans, eis placendi studio deos eorum, id est lapideas et aureas statuas, adorarit, q. d. Accuso me quod, cum cæteris plus sapere debuissem, plus omnibus desipui, et qui unum Deum colere debui, idola adoravi, imo toti populo idololatriæ choragus et magister exstiti. Sed mirum cuipiam videatur, si Salomon hic pœnitet, cur peccatum ipse idololatriæ publicum et scandalosum, cujus eum pænitet, hic non nominet, et nominatim retractet damnetque, ut scandalum quod populo dederat, amoveat et tollat: hoc enim vera pœnitentia jubet et exigit. Unde hanc Rabbinorum sententiam refellit Lyranus qui, cum Abulensi aliisque, censet Salomonem in idololatria mortuum impænitentem, esseque damnatum. Quia, inquiunt, si pœnituisset, debuisset destruere templa idolorum a se fabricata; hoc autem non fecit, quia illa steterunt usque ad Josiam, qui ea evertit, IV Reg. XXIII: sed de hoc plura alibi.
Secundo, R. Salomon censet Salomonem se vocare stultum, eo quod sapientiæ suæ confisus, contra præceptum Dei dicentis, Deut. IV, 2: «Non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ex eo,» quod citat hic Salomon, vers. 6, multa verbis Mosis addiderit vel detraxerit. Verum hac in re stultior et stolidior Salomone es, R. Salomon: constat enim Salomonem has parabolas ex instinctu Dei dictasse, nec iis eum quid addidisse contrarium, vel detraxisse necessarium legi Mosis, sed potius eam explicasse et inculcasse.
Tertio, R. Levi autumat Salomonem se nuncupare insipientem, eo quod cœlestium orbium scientiam non habuerit, ideoque explicando subdere: «Quis ascendit in cœlum atque descendit?» Hinc eumdem dicere de Ecclesiaste, id est de seipso, cap. XII, 10: «Quæsivit verba utilia,» ut nimirum voce de cœlo delapsa sibi responderetur, quod tamen non est consecutus. Rursum Salomon postulavit æquari summis Prophetis in patrandis miraculis, ut omnibus elementis dominaretur. Hoc autem ab eo flagitari nefas erat, quod tamen aliis licebat, ut Mosi qui in cœlos ascendit et descendit; Aaroni qui spiritum cohibuit, juxta illud: «Et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit» in seditione Core, quem vivum terra absorbuit, et plaga in cæterum populum desæviit, Num. XVI, 48; Eliæ, qui vestimentis aquas cohibuit, IV Reg. II, 14; Josue, qui firmavit terræ terminos, cum sol in Gabaon fixus constitit, Josue X, 13. Verum hæc, æque ac illa R. Salomonis, insulsa ac stolida sunt.
Quarto, Auctor Catenæ Græc. ex Septuaginta sic vertit, nunc finem facio: sum enim mortalium omnium stultissimus, neque ulla humana prudentia in me exstat, sicque explicat, q. d. In posterum morum doctrinam vobis tradere, ac ad illam vos amplius exhortari desistam, quia mortalium sum stultissimus, hoc est, Deo divina sapientia me illustrante, omnis humanæ prudentiæ jacturam feci, ac vera sapientia a Deo mihi infusa sustulit ex me omnem falsi nominis scientiam.
Huc accedit expositio S. Gregorii Nazianzeni, orat. 29, post initium: «Stultissimus sum virorum: significat, ait, Salomon nullam se propriam habere prudentiam, sed divina et perfectiori sapientia afflari. Siquidem, et Paulus cum aiebat, Galat. II: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus; non utique de seipso quasi mortuo loquebatur, sed tanquam de eo qui præstantiorem quam vulgus mortuum soleat, vitam ageret, utpote qui veræ vitæ, nulloque mortis fine circumscriptæ particeps esset.»
Quinto et genuine, Salomon, licet sapientissimus mortalium, vocat tamen se insipientissimum ex modestia et studio humilitatis, quia humiliter de se sentiens, ex seipso talem se agnoscebat, omnem vero sapientiam suam non sibi sed Deo a quo illam infusam acceperat, et cujus illa erat, jure adscribebat. Simili sensu S. Paulus (uti et S. Franciscus), licet sanctissimus, vocat se primum peccatorum, I Timoth. I, vers. 15. Humilis enim de seipso sensus sua parvi, aliena magni æstimat. Sensus ergo est: «Stultissimus virorum ego sum,» id est mihi esse videor, dum scilicet me, ac mea quæ ex meipso habeo, seclusa Dei illuminatione, specto; dum sapientiæ meæ parvitatem intime perpendo ac penetro, eamque tum cum mea ignorantia, tum cum divina sapientia comparo; videor mihi esse ignorantissimus, adeoque abyssus ignorantiæ et stultitiæ, quodque cæteri quorum ita mihi perspecta ignorantia non est, longe sint me sapientiores, præsertim in sapientia practica, atque in cognitione sui, et Dei. Unde putant Hebræi Salomonem, suæ idololatriæ et peccatorum conscium, pænitentem hæc dixisse, licet eos refellat Lyranus.
3. NON DIDICI SAPIENTIAM, ET NON NOVI SCIENTIAM SANCTORUM.
Summa, hisce verbis docere nos vult Salomon, sapientiam veram maxime sitam esse in cognitione sui, suæque miseriæ et insipientiæ, atque humili de seipso sensu et æstimatione. Sic Socrates rogatus quid sciret, respondit: «Hoc unum scio quod nihil scio.» Imo alius idem rogatus respondit, addiditque se ne hoc quidem, quod scilicet nihil sciret, scire. Sic S. Augustinus aiebat: «Domine, norim te, norim me;» in his duobus enim summa sapientiæ practicæ consistit. Et S. Franciscus: «Domine, ait, quis tu? quis ego? tu abyssus sapientiæ, entis, omnisque boni; ego abyssus insipientiæ, nihili, peccatorum, omnisque mali.» Hunc esse sensum liquet ex eo quod mox immensam Dei sapientiam et potentiam in rerum omnium creatione et gubernatione, præ qua obstupescens subdit: «Quis ascendit in cœlum, etc.; quod nomen ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?»
3. NON DIDICI SAPIENTIAM, ET NON NOVI SCIENTIAM SANCTORUM. — Hebræa videntur contrarium dicere: habent enim: Et novi scientiam Sanctorum, itaque legunt nonnulli codices Latini, ac Beda, qui sic explicat, q. d. Polleo sapientia non humana et studio acquisita, sed divina cœlitus mihi indita; et, ut ait Vatablus, «expers sum humanarum artium, at divinarum gnarus sum.» Unde Septuaginta vertunt, Deus docuit me sapientiam, et scientiam Sanctorum cognovi. Sic et Arabicus.
Verum repetendum ex priori hemistichio τὸ non, ac legendum cum Romanis negative: Et non novi scientiam Sanctorum; prima enim negatio ad sequentes omnes sententiæ partes, sæpe apud Hebræos per zeugma extenditur, ut Psalm. CXLII, 7: «Ne avertas faciem tuam a me, et (non) similis ero (sim) descendentibus in lacum,» id est, ne avertas a me faciem, neque me similem mortuis efficias. Psal. XLIII, 19: «Non recessit retro cor nostrum, et (non) declinasti semitas nostras a via tua.» Psal. I, 5; Psal. IX, 19; Prov. XXIV, 28, in Hebræo, et sæpe alibi.
Jam aliqui sic exponunt, q. d. Cum difficultatem eorum quæ dicturus sum considero, hæreo et quasi obstupesco; video enim meam ignorantiam, et ad illa declaranda ineptitudinem, meque stultissimum agnosco, quia careo sapientia humana, quæ docendo et discendo acquiritur; careo et scientia divina, quam Deus Sanctis infundit: nec enim sapientiam meo marte didici, aut studio acquisivi, nec tantam cœlitus hausi, quanta ad ea quæ enuntianda supersunt requiritur: sed eam sapientia Sanctorum, qualem quantamque scilicet habuerunt sancti Prophetæ, longe inferiorem et imparem profiteor. Verum planius exponas eo modo quo dixi vers. 2, q. d. Quod ad me attinet, videor mihi ex me meisque ingenii et naturæ viribus mortalium esse insipientissimus: etsi enim ex infusa mihi cœlitus sapientia sim omnium sapientissimus, tamen hoc totum est donum Dei: quare illud mihi non arrogo, nec meum esse censeo, sed totum Deo auctori, cujus in solidum est, regero et refundo. Restat ergo ut ex meipso mihi videar bipedum hominumque stultissimus.
Mystice S. Hieronymus, lib. II Contra Pelagium, et S. Augustinus, epist. 49, censet Salomonem hic loqui in persona Christi; Christum ergo vocare se stultissimum, tum quia nostras stultitias, cupiditates ac scelera in se luenda et expianda suscepit; tum quia sapientia Christi mundo videtur stultitia: Christus enim docuit verbo et exemplo beatos esse pauperes, lugentes, esurientes, persecutionem patientes, etc., quæ omnia mundanis videntur esse stulta. Unde Christus ait, Psal. LXVIII, 6: «Deus, tu scis insipientiam meam;» et Paulus I Cor. I, 23: «Nos autem, ait, prædicamus Christum crucifixum, Judæis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis atque Græcis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam; quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus.» Hoc est quod ait hic Salomon: «Et sapientia hominum non est mecum.»
4. QUIS ASCENDIT IN COELUM ATQUE DESCENDIT? QUIS CONTINUIT SPIRITUM IN MANIBUS SUIS? QUIS COLLIGAVIT AQUAS QUASI IN VESTIMENTO? QUIS SUSCITAVIT OMNES TERMINOS TERRÆ? QUOD NOMEN EST EJUS, ET QUOD NOMEN FILII EJUS, SI NOSTI?
4. QUIS ASCENDIT IN COELUM ATQUE DESCENDIT? QUIS CONTINUIT SPIRITUM IN MANIBUS SUIS? QUIS COLLIGAVIT AQUAS QUASI IN VESTIMENTO? QUIS SUSCITAVIT OMNES TERMINOS TERRÆ? QUOD NOMEN EST EJUS, ET QUOD NOMEN FILII EJUS, SI NOSTI? — Syrus præponit: Die mihi quis ascendit, etc.
QUIS CONTINUIT SPIRITUM IN MANIBUS SUIS? — Hebraice, quis collegit spiritum in pugillis suis? Pagninus, in velis suis; Septuaginta, in sinu suo; Chaldæus, quis tenuit ventum in pugillis suis? Aquila, quis collegit spiritum in palmis? Symmachus, quis congregavit ventos in pugillis?
QUIS COLLIGAVIT AQUAS QUASI IN VESTIMENTO? — Chaldæus, quasi in pallio; Syrus, in sudariolo; Septuaginta, quis convertit aquas in vestimento? vel, ut legit Auctor Catenæ Græc., quis universam aquam, quasi intra vestimentum conclusam, in unum coegit?
QUIS SUSCITAVIT OMNES TERMINOS TERRÆ? — Hebraice, quis statuit omnes fines terræ? Septuaginta, quis tenuit omnia extrema terræ? Chaldæus, quis statuit terminos terræ? Syrus, quis constituit validos terræ? Auctor Catenæ Græc., quis in omnem terræ summitatem dominatum obtinuit?
Primo, Rabbini apud Lyranum hæc omnia de Moyse exponunt: «Quis ascendit in cœlum atque descendit?» q. d. Quis Moysi par aut similis exstitit, qui in montem Sinai cœlo proximum conscendit, ibique cum Deo collocutus legem ejus ad nos descendens detulit? «Quis continuit spiritum in manibus suis?» quis aerem et ventos habuit sibi subjectos, ut instar Mosis eos virga verberans, culices et ciniphes eliceret, qui totam Ægyptum opplerent? «Quis colligavit aquas quasi in vestimento?» sicut fecit Moyses dividens aquas maris Rubri, ut transiret populus Israel, cui proinde aquæ fuerunt pro muro a dextris et a sinistris, Exodi cap. XIV. «Quis suscitavit omnes terminos terræ?» sicut fecit Moses, qui in erectione tabernaculi suis meritis immisit terrorem omnibus gentibus Chanaan, ut in ea Hebræos per Josue collocaret, ipsique omnes ejus regiones firmiter possiderent, juxta illud Deut. II, 25: «Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos.» «Quod nomen est ejus?» q. d. Si dicatur quod alius arte Mosen exstitit, qui similia portenta patrarit, declaretur quis ille fuerit, et quod fuerit nomen ejus. Et si respondeatur eum esse vita functum, et nomen ejus datum oblivioni, declaretur «quod nomen filii ejus?» quænam scilicet fuerit genealogia, ac filiorum et nepotum propago, per quam illius ad nos fama transmissa est; cumque nemo talis reperiri aut nominari possit, superest ut concludamus neminem exstitisse Mosi parem aut similem; atque idcirco, cum Moses ex ore Dei in Deut. cap. XVII, 16 et seq. prohibuerit ne rex Israel multiplicaret sibi equos, aurum, argentum, uxores, etc., et tamen ego Salomon fecerim contrarium; hinc liquet me fuisse stultissimum virorum, uti dixi. Hæc Rabbini.
Verum hæc omnia recte confutat Lyranus. Nulla enim Mosis hic fit mentio, nec Moses ascendit in cœlum, ex eoque descendit, nec omnes terræ terminos, sed exiguam terræ portionem, scilicet Chananæam, duntaxat tradidit Hebræis, etc. Igitur hæc et cætera soli Deo competunt, ut patebit ex similibus Scripturæ sententiis, quas mox citabo.
Dico ergo Salomonem ex sua insipientia et infirmitate assurgere, et admirari immensam Dei potentiam et sapientiam, ut ostendat se comparatum Deo esse insipientissimum et stultissimum, atque in his duobus consistere veram sapientiam, scilicet ut cognoscas quis sis, et quis sit Deus, ac dicas cum S. Augustino: «Domine, noverim te, noverim me;» scilicet noverim me esse insipientissimum, infirmissimum, miserrimum, qui nihil scientiæ, entis aut virtutis habeo ex me; sed quidquid habeo, totum est ex dono Dei. Noverim deinde te esse sapientissimum, potentissimum, optimum, adeoque Ens entium, scilicet te esse immensum et increatum entis pelagus, in quo est infinita entis cujuslibet amplitudo, a quo singula entia creata exiguum suum esse emendicant et hauriunt, juxta illud: «Ego sum qui sum,» Exodi III, 14. Vide ibi dicta.
Porro hæc interrogative proponit Salomon: «Quis ascendit?» etc., tum quia hic gryphos et ænigmata sua affert, hi autem per interrogationem proponi solent; tum quia solet Scriptura infinitam Dei sapientiam et potentiam, quæ incomprehensibilis et inexplicabilis est, non affirmative enarrare, sed interrogando contemplari et admirari: sic enim de ea interrogat Isaias, cap. XL, 12: «Quis mensus est pugillo aquas, et cœlos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terræ, et libravit in pondere montes et colles in statera? quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit et ostendit illi? Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt.» Sic Eccli. cap. I, 2, interrogat: «Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi quis dinumeravit? Altitudinem cœli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi quis dimensus est? sapientiam Dei præcedentem omnia quis investigavit? radix sapientiæ cui revelata est, et astutias illius quis cognovit?» Hisce gnomis monetur homo, ut Dei comparatione cognoscat suam tum insipientiam, tum infirmitatem, Deoque soli, qui omnia solus potest et novit perfecte, omnem tribuat sapientiam.
Sic et Job, cap. XXVIII, 20: «Unde ergo, ait, venit sapientia? et quis est locus intelligentiæ? Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque cœli latet. Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus. Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius: ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cœlo sunt, respicit. Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.»
Igitur Salomon hic per compendium perstringit totum opus creationis et gubernationis universi, ut ex eo ostendat incomprehensibilem Dei sapientiam et potentiam, quæ in eo mire resplendet, ut ex eo gradatim assurgamus ad contemplandum et admirandum abyssum longe majorem sapientiæ et potentiæ, quæ in ipso Deo latet abscondita. Celebrat enim hic opus creationis cœlorum et elementorum, sub quibus corpora cætera mixta quæ ex elementis conflata sunt, intelligit; sub cœlis enim comprehendit ignem, sub spiritu aerem, sub aqua et terra elementum utriusque. Sensus ergo est, q. d. Professus sum me esse stultissimum et vacuum sapientia, cum meam ignorantiam confero cum immensa Dei sapientia. Hanc enim considerans non video cur ego vel quis alius se sapientem æstimare, sibique sapientiam aliquam arrogare possit.
Etenim estne quisquam qui in cœlum ascenderit, ut ibi cœlorum ordines, motus, stellas ordinate disponeret, ac deinde descenderet in terras ut eadem hominibus enarraret? Estne quisquam qui «continuit manibus spiritum», id est aerem et ventos plurimos et validissimos, qui maria terrasque perflant, arboresque, naves, turres, arces et urbes dejiciunt et sternunt? Estne quispiam qui ligarit aquas tam quæ in mari, quam quæ in aere sunt, in suis alveis et nubibus quasi in vestimento? Estne quispiam qui «suscitavit», id est erexit, constituit et stabilivit «omnes terminos terræ», id est totum orbem? Nonne solus Deus, qui hæc omnia potest, et fecit? ipse enim cœlos ascendit, omnia supergressus, omnia lustrans, quantumvis alta, sicut dicit Amos: «Qui ædificat in cœlo ascensionem suam,» Amos IX; et Psaltes: «Qui ascendit super cœlum cœli ad Orientem,» Ps. LXVII. Ipse est qui descendit, quia sicut dicit Job: «Ipse fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cœlo sunt respicit.» Ipse est qui ventum continet in manibus suis; et cujus cursum et impetum nullus, quantumvis potens aut ingeniosus, cohibere potest ullis machinis et obstaculis, ipse cohibet et tenet in manu omnipotentiæ suæ, emittens, cum vult, ventos de thesauris suis, qui, ut habet Job: «Fecit ventis pondus,» ipse est qui ligavit «aquas velut in vestimento.» Quia, sicut dicit Psalmista: «Congregans sicut in utre aquas maris,» Ps. XXXII. Ergo solus Deus est cœlorum, ventorum, aquarum et terræ dominus, opifex, creator et gubernator invisibilis et immensus, qui lucem habitat inaccessibilem. Unde de eo more suo interrogans subjicit: «Quod est nomen ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?» Nomen Dei proprium est arcanum, incomprehensibile et ineffabile, multo magis arcanum est nomen filii ejus. Alludit ad nomen Jehova, quod est ineffabile, juxta illud Exodi VI, 3: «Nomen meum Adonai (hebraice, Jehova) non indicavi eis.» Vide ibi dicta. Mox singula penitus expendam.
Allegorice S. Augustinus, epist. 49 ad Deogratias, in responsione ad quintam ejus quæstionem, docet Salomonem hic contra Judæos modernos docere Deum non esse unum in persona, sicut est unus in essentia, sed in una essentia duas, imo tres habere personas; ac deinde de Dei Filio, puta Christo incarnato, totum hunc locum sic mystice exponit: «Quodam, ait, loco Proverbiorum dicitur: Quis ascendit in cœlum atque descendit? quis collegit ventos in sinu? etc. Horum duorum quæ in extremo commemoravi, unum retulit ad Patrem: Quod nomen est ei? Propter quod dixerat: Deus docuit me sapientiam; et alterum evidenter ad Filium, cum ait: Quod nomen filii ejus? propter cætera quæ de Filio magis intelliguntur, hoc est: Quis ascendit in cœlum, et descendit? quod Paulus ita commemorat: Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cœlos.» Pergit deinde cætera eidem adaptare: «Quis collegit ventos in sinu? id est animas credentium in occultum atque secretum, quibus dicetur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Quis convertit aquam in vestimento, ut dici posset: Quotquot in Christum baptizati estis, Christum induistis? Quis tenuit fines terræ? qui dixit discipulis suis: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judæa et Samaria, et usque ad fines terræ.»
Quis ascendit in cœlum et descendit? — Cajetanus vertit, quis instar ascendentis et descendentis cælestes sphæras contorquet? Nam cum hæ, inquit, ab Oriente ad Meridiem sursum ferri et ascendere videantur, a Meridie vero ad Occidentem occidere et quasi descendere, Deus etiam earum motor, cum eis pariter ascendere et descendere videtur. Verum hic sensus arctior et alienior videtur. Aptius et plenius Lyranus et alii per hunc Dei ascensum et descensum censent significari omnimodam Dei gubernationem, qua tam supera, quam infera regit et gubernat, q. d. Solus Deus omniscius et omnipotens est, qui non mutatione loci (est enim ubique et immensus), sed sua sapientia et operatione, quasi ascendit in cœlum, et descendit, dum in creaturis cœlestibus et sublunaribus, summis æque ac imis operatur: dum scilicet sursum sapientissime cœlos constituit, ordinat, stellis ornat, movet, regit, gubernat, ac deorsum in aere, terra et mari, omnia animata æque ac inanimata creat, pascit, conservat, fecundat, etc. Alludit ad Deut. XXXIII, 26: «Ascensor cœli auxiliator tuus; magnificentia ejus discurrunt nubes: habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna;» et ad illud Amos IX, 6: «Qui ædificat in cœlo ascensionem suam.» Vide utrobique dicta.
Allegorice vero, proprie Christus descendit de cœlo, cum per incarnationem in uterum Virginis terramque sese demisit; atque inde ascendit, cum post resurrectionem coram Apostolis gloriosus in cœlum conscendit, juxta illud Christi, Joan. III, 13: «Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis qui est in cœlo;» et illud Pauli Ephes. IV, 9: «Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ (in infernum)? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cœlos, ut impleret omnia.»
QUIS CONTINUIT SPIRITUM IN MANIBUS SUIS? — Beda spiritum quemlibet accipit, puta angelos, dæmones, animas, q. d. Deus solus est qui omnes hosce spiritus manu, id est potestate sua, continet, puta frenat, regit, moderatur, ut nihil agant nisi quod ipse voluerit, id est decreverit aut permiserit. Melius alii per spiritum accipiunt ventum, uti vertunt Septuaginta et Symmachus. Mira enim est ventorum agilitas, subtilitas, contrarietas, vis et impetus, adeo ut montes urbesque succutiant. Unde Scriptura solet Dei sapientiam et potentiam commendare, ex eo quod ambulet super pennas ventorum, id est eos regat, imo eis quasi inequitando dominetur, et aurigando præsideat. Hinc et Poetæ fabulantur Æolum ventis præesse eosque frenare, et in caveas antraque velut in carceres concludere. Ergo Septuaginta vertunt, quis colligit ventos in sinu suo? Hebraice, in pugillis suis, q. d. Deus ventos ita agiles, subtiles et labiles, æque ac impetuosos et perstrepentes, ut nemo iis resistere queat, pugno suo claudit et concludit, ut ad nutum aperta manu eos quo libuerit emittat, clausa vero comprimat et tranquillet. Τὸ in sinu significat ventos esse in arcanis Dei. Cur enim Auster flat a Meridie, Aquilo a Septentrione, Eurus ab Oriente, Zephyrus ab Occidente? cur Typho res in orbem circumagat, cur Præster sit fulmineus, ut domos loco moveat, alioque transferat? etc. Physici causas naturales planas et adæquatas, quæ menti satisfaciant, dare nequeunt: sed hoc pertinet ad secreta Dei, qui ventorum dominus eos ad libitum movet, flectit, gyrat, mutat, cohibet et sedat. Sicut ergo secreta condimus sinu, sic Deus ventos quasi sinu suo condit, hoc est, in arcano suæ potentiæ et sapientiæ reservat et continet.
Mystice, Christus Dominus ventum continuit in manibus suis, et aquas colligavit, quasi in vestimento, cum imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna, Matth. VIII, cumque pedibus calcans fluctus maris super eos ambulavit, Matth. XIV.
QUIS SUSCITAVIT OMNES TERMINOS TERRÆ? — Primo, Beda per terminos terræ accipit animalia, plantas, gentes, omniaque quæ terræ terminis clauduntur, q. d. Quis omnia animata, æque ac inanimata conservat, fovet, fecundat, ut his arescentibus et emorientibus, alia et alia serie continua nascantur et succedant? utique non alius nisi Deus.
Secundo, melius alii per terminos terræ accipiunt terminos, quibus terra maris undas fluctusque coercet, ut ipsa eis emineat, juxta illud Gen. I, 9: «Congregentur aquæ in locum unum, et appareat arida.»
Tertio et optime accipias hæc de immobilitate terræ: hanc enim significat hebræum הקים hekim, id est statuit, stare fecit, q. d. Quis terram in aere quasi pendulam ita stabilivit, ut nulla ventorum, inundationum, aliarumve rerum vi loco suo moveri queat, sed ipsa immobilis consistat, imo sit centrum totius universi, quod omnibus suum statum suamque immobilitatem affert? utique non alius id præstat nisi Deus. Alludit ad illud Job XXXVIII, 4: «Ubi eras, quando ponebam fundamenta terræ? etc. Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam? super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis dimisit lapidem angularem ejus?» Et ad illud Psalm. CIV, 5: «Qui fundasti terram super stabilitatem suam; non inclinabitur in sæculum sæculi.» Deus enim statuit terram in centrum universi, ut in eo terminarentur et firmi consisterent omnes orbes elementorum et cœlorum, qui illud circumdant. Rursum Deus ipsi terræ statuit terminos, scilicet ut ab Oriente terminaretur mari Eoo et India; ab Occidente mari Occiduo et Italia, Gallia, Germania; a Septentrione mari Glaciali et Norwegia; a Meridie mari Australi et Africa, etc.
QUOD NOMEN EST EJUS, ET QUOD NOMEN FILII EJUS, SI NOSTI? — Et gryphus sive ænigma, q. d. Die mihi tu, qui te sapientem æstimas et sapientiam tibi arrogas, quod est nomen ejus qui, uti dixi, cœlos, spiritum, aquas et terram creavit, suoque loco ordinate constituit, moderatur et gubernat? Dices nomen ejus esse Deus. At quid sibi vult hoc nomen Deus? cujus essentiam significat? quæ, qualis et quanta est hæc ejus essentia? utique eam comprehendere nequis. Fateare ergo te ipsum nomen Dei non comprehendere, multo minus nomen Filii ejus: unde ait: «Si nosti?» q. d. Imperfecte nosti, perfecte non nosti.
Alludit ad nomen tetragrammaton, quod Hebræis erat incognitum, quia ineffabile. Videbant enim illud in Bibliis scriptum quatuor litteris consonantibus, nimirum יהוה, ac nesciebant quibus vocalibus et quo sono pronuntiari deberet, an Jehova, an Jeheve, an Jehu, an Jaho, an quo alio modo; qui vero id sciebant, ut mystæ et mysteriorum conscii, quales erant pontifices et legisperiti, hi præ reverentia non pronuntiabant, nec alios qua ratione pronuntiandum esset docebant; ideoque Judæi quoties occurrebat יהוה, vice ejus legebant Adonai, id est Dominus. Quare significabat Deus, non tantum summam reverentiam deberi nomini suo, illudque casto mysticoque silentio venerandum, sed etiam rem nomine significatam, puta essentiam Dei, esse incomprehensibilem, uti dixi Exod. VI, 3. Igitur imperfecte et quasi per umbram cognoscimus nomen Dei, plene autem et proprie illud non cognoscimus. Non enim cognoscimus Deum nisi per relationem et respectum ad creaturas, v. g. quod Deus sit ille qui cœlum, terram et omnia quæ in eis sunt, creavit, conservat, regit et gubernat; ac sicut creaturas perfecte non cognoscimus, sic multo minus cognoscimus Deum creatorem, multo adhuc minus qualis in se sit Deus, cujus scilicet essentiæ et quantæ majestatis in seipso; minime omnium autem cognoscimus SS. Trinitatem, et pluralitatem personarum in eo, scilicet quod Deus non tantum sit Deus, sed et Pater generans Filium, et cum eo spirans Spiritum Sanctum.
Unde D. Thomas, I part. Quæst. XIII, art. 1 et seq., citato hoc Proverbii loco, docet nullum dari nomen, quod perfecte Dei naturam significet et repræsentet. Ibidem Franciscus Suarez et Gabriel Vasquez: Nullum, inquiunt, est nomen quod adæquate explicet naturam Dei, multo minus naturam et proprietatem Filii Dei: «Generationem enim ejus quis enarrabit?» Isaiæ LIII, 8. Ratio D. Thomæ est, quod Deum in se videre et cognoscere nequeamus, sed tantum ex creaturis gradu facto ad earum auctorem, Deumque creatorem mente ascendamus. Creaturæ autem in infinitum a Deo distant, magisque imperfecte eum repræsentant, quam umbra solem. Quare omnia nomina, ex creaturis Deo indita, imperfecte duntaxat et tenuiter Dei naturam significant et repræsentant; tenuissime autem SS. Trinitatem.
Hinc S. Dionysius, cap. I De Divinis Nomin.: «Dei, ait, neque nomen est, neque opinio,» quod Quæst. citata ad 1 explicans S. Thomas: «Deus, ait, dicitur non habere nomen, et esse supra nominationem, quia essentia ejus est supra id quod de Deo intelligimus, et voce significamus:» hinc Cicero, Tuscul. I, et ex eo S. Augustinus, XXII Civit. XX, Deum ita definit: «Deus est mens quædam soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens, ipsaque prædita motu sempiterno.» Sed audi S. Dionysium: «Hoc Theologi cum intelligerent, eam (divinitatem) et ut nomine vacantem laudant, et ex omni nomine: ut vacantem quidem nomine, velut cum aiunt divinitatem ipsam in una mysticarum symbolicæ divinæ demonstrationum visionum, objurgasse eum qui interrogasset: Quod est nomen tuum? et quasi eum ab omni Dei nominis cognitione abducentem dixisse: Cur quæris nomen meum, quod est mirabile? An non nomen hoc vere planeque mirabile est, quod omne nomen superat, quod vacat nomine, quod super omni nomine quod nominatur sive in hoc sæculo sive in futuro, tanquam fundamento collocatum eminet?» Sic et Trismegistus loquens de ineffabili Dei majestate, Deum esse ἀνώνυμον, id est innominem et innominabilem dixit.
Annon ergo recte præ Deo et coram Deo se considerans Salomon, ait: «Stultissimus virorum ego sum, et sapientia hominum non est mecum?» Tertullianus quidem, lib. III Contra Marcion., sub medium, ait «Dei nomen esse quasi naturale divinitatis;» quia, ut ait S. Justinus in Exposit. fidei: «Si essentiam divinam intelligere velis, Dei nomine expresseris.» Sed tamen S. Augustinus in Psal. LXXXV: «Quæris, ait, quid sit Deus? quod oculus non vidit, nec in cor hominis ascendit: quid quæris ut ascendat in linguam, quod in cor non ascendit?» Quin et Plato ex Trismegisto, teste S. Cyrillo, lib. I Contra Julianum, et Nazianzeno, orat. 2 De Theolog.: «Deum, ait, intelligere quidem difficile est, loqui autem impossibile.» Et S. Athanasius in epist. De Nicænæ Synodi decret., post medium: «Cum audimus, ait, vocabulum Deus, nihil aliud nisi ipsam incomprehensibilem Dei substantiam significari intelligimus:» nam, ut ait S. Augustinus, serm. 1 De Verbis Apostol.: «Universa Deus præcellit: si quæras magnitudinem, major est; si pulchritudinem, pulchrior; si dulcedinem, dulcior; si splendorem, fulgidior; si justitiam, justior; si fortitudinem, fortior; si pietatem, clementior.» Et Nyssenus, lib. ad Ablabium: «Quod prorsus est infinitum, nulla re definitur: sed omni ratione infinitas effugit definitionem.» Quocirca Evagrius, audiens nonnullos de Deo et SS. Trinitate curiose disputantes, «divinitatem nequaquam definiendam esse respondit; ideoque quod ineffabile est, silentii tantum oratione esse orandum.» Ita Socrates, lib. VI Tripart. cap. XXX: et Attalus, martyr, a tyranno interrogatus «quod nomen haberet Deus,» respondit: «Qui plures sunt nominibus discernuntur; qui autem unus est, non indiget nomine.» Ita Eusebius, lib. VI Histor. cap. III.
Cogitari ergo potest Deus, plane nominari non potest. Nam, ut ait Sixtus Pythagoræus in Sentent. num. 45: «Omne tempus, quo de Deo non cogitas, hoc puta te perdidisse.» Idem dixit S. Dominicus, et ex ejus disciplina S. Thomas, doctor Angelicus.
QUIS COLLIGAVIT AQUAS QUASI IN VESTIMENTO? — Primo, Cajetanus per aquas accipit pluvias, fontes et fluvios: pluviæ enim videntur stillare e cœlo, sicut pannus madidus stillat guttas. Idem censent nonnulli, teste Aristotele, de fontibus et fluviis, quod scilicet, sicut pannus impositus cantharo exsugit liquorem canthari, ut se humectet, itaque eum attollit, ac deinde extra cantharum eumdem per stillas emittit; sic pariter terra, licet altior sit mari, tamen quia fungosa et spongiosa est, exsugat et attrahat aquas e mari, easque imbibendo attollat, quas deinde per fontes et fluvios certis locis distillet et emittat.
Secundo, melius alii per aquas accipiunt superas, quæ in nubibus atris quasi in vestimento nigro colligantur, adeo ut solem, stellas et lunam nobis abscondant; dum vero hoc nubium vestimentum a Deo aperitur et quasi scinditur, erumpunt aquæ per pluvias et imbres. Hoc est quod ait Job cap. XXVI, 8: «Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.»
Tertio et optime, per aquas accipias aquas maris, stagnorum et fluviorum, de quibus canit Psaltes, Psalm. XXXII, 7: «Congregans sicut in utre aquas maris,» quia nimirum eas congregavit in unum locum, ut appareret arida, terminum illis ponens, ne transirent illum, neque converterentur operire terram.» Unde et Dominus suam sapientiam et potentiam commendans ad deprimendum Job inter cætera dicit, Job XXXVIII, 8: «Quis conclusit ostiis mare, quando crumpebat quasi de vulva procedens; cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem? Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.» Unde Auctor Catenæ Græc. sic explicat, q. d. Quis per sapientiam et potentiam suam fluxæ et inconstanti rerum naturæ et conditioni stabilitatem et constantiam indidit? utique solus Deus.
ET QUOD NOMEN FILII EJUS?
Hinc contra Judæos ex Salomone constat Deum habere Filium, ideoque plures in Deo esse personas, scilicet Patrem et Filium: ita S. Augustinus, epist. 49, Quæst. V. Quod enim Rabbini id eludere conantur, dicentes Salomonem loqui non de Deo rerum opifice, sed de viro sapiente, aut de Moyse, qui hoc Dei opificium plene cognoverit, q. d. Quis vir adeo sapiens est aut fuit, qui hæc quæ dixi de cœlis et elementis a Deo conditis plene pernoverit? «et quod nomen illius?» Si dicas eum vita functum, «quod nomen filii ejus?» Hæc certe frivola sunt, et veræ nugæ ad eludendum hoc argumentum confictæ. Liquet enim clare Salomonem non loqui de sapiente, sed de Deo res omnes potentissime creante, et sapientissime gubernante, ideoque de eo quærit: «Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus?» q. d. Nostis, o rudes Judæi, aliquatenus Deum creatorem, at Deum esse patrem ac habere Filium non nostis. Paucissimi enim Rabbinorum et sapientum, tempore Salomonis plane et distincte cognoverunt mysterium SS. Trinitatis: unde moderni Judæi et Rabbini, æque ac Turcæ et Gentiles, idipsum omnino pernegant. Multo minus norant nomen, id est rem nominatam et dignitatem Filii, quod scilicet ipse sit homoousios et consubstantialis Patri, ac proinde illi coævus æterna generatione productus, par et æqualis; quod ipse sit imago Patris; quod «sit splendor gloriæ et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem
peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis; tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit: cui enim dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te?» Hebr. 1, 3. Noster Salazar per nomen accipit personam: per nomen enim persona una ab alia secernitur et dignoscitur, q. d. «Quod est nomen,» id est quæ persona Dei Patris, «et quod nomen,» id est quæ est persona «Filii,» qua scilicet Filius distinguatur a Patre? nam essentia et cætera omnia indiscreta sunt, eademque in Patre et Filio. Subtilius et præcisius Bartholomæus Torres, et ex eo noster Molina, I part. Quæst. XI, art. 2, disput. 2, membr. 3, initio, respondet duo esse nomina relativa propria Filio Dei, unum nomen Filii, alterum nomen Verbi; atque hoc secundum fuisse magis occultum in veteri Testamento, de eoque inquirere Sapientem quasi de occulto, quod postea per S. Joannem apertissime manifestatum est in novo Testamento, dum dixit: «In principio erat Verbum; et Verbum caro factum est.» Unde S. Ignatius, epist. 8 ad Philip.: «Unus, ait, est Filius, Verbum, Deus: quod nomen illi, et quod nomen filio ejus, ut cognoscamus.» Pro quo Noster vertit, si nosti.
Porro Septuaginta pro filii vertunt filiis in plurali, quia mysterium SS. Trinitatis apud Judæos incredulos abscondere voluerunt; aut certe pro filiis legendum filii in singulari, sic enim constanter legunt Hebræa, Chaldæus, Vulgata, Aquila, Symmachus, Theodotion et cæteri, et codex unus Septuaginta citatus a Caraffa in notis ad Septuaginta Vaticanos, quin et S. Augustinus, epist. 49.
Meminit solius Filii, non Spiritus Sancti, tum ne multitudine tot personarum in SS. Trinitate Judæos rudes hebetaret et offenderet; tum quia hic agitur de sapientia Dei: hæc autem appropriatur Filio; tum quia per Verbum Deus creavit cœlum et universa: «Verbo enim Domini cœli firmati sunt,» Psal. XXXII, 6; Filius autem est Verbum notionale et personale Dei Patris; tum denique quia Filius Judæis erat promissus, quasi venturus Messias et redemptor. Hinc notat duplicem Filii generationem, divinam et humanam, duplexque ejus nomen: qua Deus enim, vocatur Verbum; qua homo, vocatur Jesus Christus, q. d. Nosti quod sit Verbum, et quis sit Jesus Christus, imo quod Verbum sit Jesus Christus? Hinc ejus incarnationem, passionem, ascensionem tacite adumbrat per symbola aquilæ, colubri, navis, virginis, vers. 19, uti ibidem videbimus.
Adde symbolice notari hic Spiritum Sanctum, cum dicit: «Quis continuit spiritum in manibus suis?» Spiritus enim, puta ventus, symbolum est Spiritus Sancti, qui in specie venti validi et linguarum ignearum, descendit super Apostolos in Pentecoste, Act. II. Unde de eo dictum est Gen. 1, 2: «Et Spiritus Dei ferebatur super aquas.» Spiritus Sanctus enim est Spiritus Patris et Filii
5 et 6. OMNIS SERMO DEI IGNITUS, CLYPEUS EST SPERANTIBUS IN SE: NE ADDAS QUIDQUAM VERBIS ILLIUS, ET ARGUARIS INVENIARISQUE MENDAX.
Pro ignitus hebraice est צרופה tserupha, quod proprie significat conflatus, et conflando excoctus, defæcatus et purgatus, sicut in fornace per ignem conflatur aurum, ut sublatis fæcibus et scoriis, purum, nitidum et splendidum exeat. Septuaginta, omnia verba Dei ignita; protegit autem eos qui reverentur ipsum; Chaldæus, omnes sermones Dei conflati (Syrus, electi), et auxiliatur confidentibus in se.
Quæres primo, quomodo hi versus cohæreant cum præcedentibus? Respondetur quia Salomon fecit mentionem Filii Dei, puta Verbi æterni; hinc illi attexit, quomodo Verbum quod ab æterno erat apud Deum, in tempore emanarit ad homines per sermones S. Scripturæ, legis et Prophetarum, ut Dei Patris voluntatem viamque ad felicitatem nobis annuntiaret. Hi enim sermones prodeunt a Verbo Dei, velut radius a sole, aqua a fonte, calor ab igne. Rursum, quia sapientiam Dei relucentem in cœlis et elementis celebravit; nunc eamdem celebrat quatenus se hominibus communicavit per sermonem ignitum, quo protegit sperantes in se: propter hominem enim creavit cœlum cæteraque universa. Simili modo Salomon, cap. VIII, vers. 27, cum dixisset Dei sapientiam constituisse cœlos, æthera firmasse sursum, librasse fontes aquarum, appendisse fundamenta terræ, mox de eadem ad homines descendente subjicit, vers. 31: «Et deliciæ meæ esse cum filiis hominum, nunc ergo, filii, audite me.» Sic et Baruch, cap. III, cum diu inquirens originem et locum sapientiæ, tandem, vers. 32, eum assignasset, dicens: «Qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua, qui præparavit terram in æterno tempore, et replevit eam pecudibus et quadrupedibus, qui emittit lumen, et vadit;» subjicit vers. 37: «Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.» Similiter Job, cap. XXVIII, post verba superius citata, quibus sapientiam Deo naturalem et propriam asserit, subjicit vers. 26: «Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus, tunc vidit illam, et enarravit, et præparavit, et investigavit. Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia, et recedere a malo, intelligentia.» Simi-
liter facit Ecclesiasticus XXIV; cum enim, vers. 5, dixisset Sapientia: «Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam; ego feci in cœlis ut oriretur lumen indeficiens,» etc.; subjicit vers. 12: «Tunc præcepit et dixit mihi Creator omnium, etc. In Jacob inhabita, et in Israel hæreditare, et in electis meis mitte radices.» Quibus omnibus significat Deus Sapientiam pro fine et scopo, imo pro domo et templo elegisse homines, puta fideles et sanctos, ut eos repleret Dei cognitione, timore et amore, itaque eos perduceret ad salutem et gloriam: atque hac de causa cœlos, elementa, cæteraque creasse, ut ex his homo Deum Deique sapientiam, potentiam et bonitatem agnosceret, amaret, coleret, eique per omnia serviret et obediret, itaque ab eo præmio æternæ felicitatis donaretur. Idem facit hic Salomon.
Quæres secundo, cur sermo Dei dicatur ignitus? Respondeo: Ignitus, id est conflatus, defæcatus et purus; hoc enim significat Hebræum tserupha, et Græcum πεπυρωμένον. Unde Symmachus et S. Hieronymus, Ps. XVII, 31, vertunt, sermo Dei probatus. Alludit enim ad vasa chymica, quibus per ignem aurum et argentum a scoria excoquendo purgantur, ut fiant pura et nitida. Hoc enim significat tserupha. Unde Sarepta dicta est urbs Sidoniorum, quod in ea frequentes essent officinæ conflatoriæ ad conflandum metalla. Sensus ergo est, q. d. Verba Dei, puta tam præcepta quam promissa Dei, adeo sunt vera, pura, sincera, certa, perinde ac si essent aurum igne eliquatum, conflatum, et ab omni fæce expurgatum. Simili enim modo, imo longe magis verba Dei sunt defæcata, et pura ab omni contagione non tantum falsitatis, fraudis et simulationis, sed et vanitatis ac superfluitatis, ut nihil sit quod eloquiis divinis desit aut abundet, nihil quod reprehendi possit, ideoque sequitur: «Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris.» Unde et lex Dei vocatur «immaculata,» græce ἀμῶμος, id est irreprehensibilis; hebraice תמימה temima, id est integra, inculpata, perfecta, Psal. XVIII, 8.
Quocirca Deus (ad Deum enim id pertinet, non ad sermonem, cum sermo Hebraice sit feminini generis, in se autem masculini) «clypeus est sperantibus in se,» quia scilicet amorem, opem et protectionem a se, sua præcepta servantibus, et in se sperantibus promissum vere, integre, certo ac tuto præstat, nec sinit spe sua frustrari illos qui sperant in eum, uti Davidi in se speranti miram a Saulis persecutione liberationem, item regnum ac regni perpetuam in posteros propagationem, a se promissam reipsa præstitit. Hunc esse sensum constat ex Psalm. XVII, 31, ubi eadem in Hebræo sunt verba quæ hic. Ibi autem Septuaginta vertunt, eloquia Domini igne examinata,
protector est omnium sperantium in se; Symmachus, locutio Domini probata. Sic et S. Hieronymus, ubi S. Basilius: «Eloquia, ait, igne examinata vocat probata, veracia et a mendacio libera.» Sic et Theodoretus, Euthymius, et alii ibidem. Et clarius Psalm. XI, 7: «Eloquia, inquiunt, Domini, eloquia casta, (sicut) argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.» Pro clypeus hebraice est מגן magen, id est scutum, clypeus; Septuaginta vertunt ὑπερασπίζει, id est proteget, propugnabit, strenue defendet: unde ὑπερασπίζων alterius latus clypeo, armiger, latero, satelles, protector, auxiliator, defensor. Talis fideli in se speranti seque invocanti est Deus, quia potentia fideque sua quasi prætento clypeo suum supplicem servat, tuetur ac propugnat. Hic sensus maxime proprius est et genuinus.
Secundo tamen S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, 140, ad illa: «Ignitum eloquium tuum vehementer:» «Ignitum, ait, quia igne zeli et charitatis auditores accendit. Quem ergo ignem Dominus sparsit in novo Testamento? Qui secretos mentium divinæ ardore cognitionis inflammaret affectus, qui vaporem fidei ac devotionis adoleret, qui cupiditatem virtutis accenderet.» Et brevi intervallo: «Bonus, ait, ignis qui calefacere novit, nescit exurere nisi sola peccata. Hoc igne Apostolicum illud aurum probatur; hoc igne illud morum vel operum examinatur argentum; hoc igne pretiosi illi lapides illuminantur, fænum autem et stipula consumitur. Mundat ergo hic ignis animum, consumit errorem.» Et rursus infra: «Hoc igne urebatur rubus, et non consumebatur; urit enim sermo divinus ut corrigat conscientiam peccatoris; non exurit ut perdat.» Vide sequentia, ubi docet ignem hunc tria potenter efficere, scilicet purgare, illuminare, inflammare. Accedit Cassiodorus in Psalm. XVII, 31: «Eloquia, ait, Domini igne examinata, quasi dicat: Flamma fidei lex superna discutitur, quando sciendi desiderio divina eloquia perquiruntur. Sic et Jeremias Propheta eloquia Domini mirifica definitione conclusit, dicens cap. XXIII, 29: Nonne verba mea sicut ignis, dicit Dominus, et sicut securis concidens petram?» Noster pro securis vertit, malleus.
Tertio, S. Hieronymus in Psal. XVII, vers. 31, censet eloquia Dei dici ignita, «non quod ipsa, ait, in se sint examinata ab igne, aut quod fuissent inquinata; sed quod qui illa acceperit, faciant eum ut aurum mundum purificatum per ignem. Quid enim paleæ ad triticum?» Jerem. XXIII, 28. «Quid scoriæ ad argentum?» ait S. Augustinus in Collat. diei tertiæ contra Donatistas. Igitur verba Dei hoc sensu dicuntur ignita, quia ut ignis castigant, excoquunt et extergunt ex anima scoriam, id est cupiditates et vitia: hinc vocantur sagittæ, quia cor feriant, cruciant et vulnerant. Unde Origenes in Psalm. XXXVII, ad illa verba: «Quoniam sa-
gittæ tuæ infixæ sunt mihi:» «Qui ergo, ait, loquitur sermones Domini, sagittas jaculatur, et cum loquitur corripiens et castigans, correptionis jaculo cor penetrat audientis.» Nervosius et elegantius S. Augustinus in Psalm. VII, ad illa verba: «Sagittæ potentis acutæ cum carbonibus,» etc., sic ait: «Sagittæ potentis acutæ verba Dei sunt. Ecce jaciuntur et transfigunt corda; sed cum transfixa fuerint corda sagittis verbi Dei, amor excitatur, non interitus comparatur; novit Dominus sagittare ad amorem, et nemo pulchrius sagittat ad amorem, quam qui verbo sagittat,» etc.
Denique quidquid efficit ignis, id efficit sermo Dei. Considera ergo dotes et proprietates ignis, præsertim in conflandis purgandisque metallis, ut auro et argento, easque mystice attribue sermoni Dei, puta S. Scripturæ, legi, inspirationi et promissis Dei. Unde Didymus in Psalm. XVII, 31: «Eloquia Dei, ait, dicuntur ignita, quia ita mentem succendunt, ut terrenarum rerum et cogitationum paleas absumant.» Auctor vero Catenæ Græcor. hic: «Omnes, ait, sermones Dei sunt igniti; nam et omne spinosum et surculosum igne suo absumunt, et quod mundum et repurgatum est palam ostendunt, et ad salutem obtinendam sat sunt.» Rursum ignis notat efficaciam et subtilitatem verbi Dei, quod intima animæ penetret, afflat, purificet, illustret et igniat, juxta illud Pauli: «Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis,» Hebr. cap. IV, 12.
Similes sunt prædicatores verbi Dei zelo ardentes, qui sermone Dei accensi, velut ignei non nisi ignes cœlestes spirant, quibus auditores illuminant, purificant, igniunt et inflammant. Insuper, sicut ignis aurum argentumque excoquens, illud reddit excellentissimum et pretiosissimum: sic et sermo Dei excoquens affectus animi, illos reddit præstantissimos, summique pretii apud Deum et homines, puta cœlestes et divinos, juxta illud de Christo promissum, Malach. III, 2: «Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum; et sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum, et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia.» Ubi plura hac de re dixi.
CLYPEUS EST OMNIBUS SPERANTIBUS IN SE,
nimirum ipse Deus, ut dixi. Alludit ad Genes. XV, 1, ubi Deus ait Abrahæ: «Noli timere, Abram, ego protector tuus (Hebraice, ego scutum tuum), et merces tua magna nimis.» Posset tamen quoque ad sermonem Dei referri: hic enim est clypeus hominis contra omnes tentationes tum, quia promissio Dei, præsertim vitæ et gloriæ æternæ, animat fideles ad omnia tentamenta mundi, carnis et diaboli fortiter repellenda; tum quia præcepta Dei timorem ejus mentibus indunt, qui omnes hostium insultus dispellit. Sic Christus, tentatus a diabolo, objecit ei clypeum sermonum Dei, dicens: «Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei,» Matth. IV. Idem fecit S. Paula, teste S. Hieronymo in ejus Vita, cæterique Sancti.
NE ADDAS QUIDQUAM VERBIS ILLIUS,
q. d. Ideo verbis divinis insistendum est, quia qui ab illis deflectit, in mendacia deerrat; quia ipsa pura, vera, tornata perfectaque sunt, ut nihil illis addi aut demi possit. «Verba Dei, ait Procopius, cum plena et perfecta existant, nullum auctarium admittunt.» Intellige nihil addi posse quod eis repugnet vel deroget; sic enim se explicat Salomon, dum subdit: «Ne arguaris inveniarisque mendax.» Cum enim verbum Dei sit verissimum, quicumque illi addit aliquid repugnans, necesse est ut falsum dicat et mentiatur. Rursum nihil eis addi potest quasi dictum a Deo, ut vendites verbum tuum esse verbum Dei, uti faciebant olim Scribæ et Pharisæi, suas traditiones inutiles, et legi Dei contrarias pro verbo Dei venditantes; et nunc faciunt hæretici, qui verba Dei hæretica expositione vitiant et corrumpunt, dum sua som-
7. DUO ROGAVI TE, NE DENEGES MIHI ANTEQUAM MORIAR,
8. VANITATEM ET VERBA MENDACIA LONGE FAC A ME; MENDICITATEM ET DIVITIAS NE DEDERIS MIHI, TRIBUE TANTUM VICTUI MEO NECESSARIA,
«ne scilicet, ait Beda, copia vel inopia transeuntium rerum in oblivionem decidam æternorum.»
Transit ab intellectu ad affectum. Dixit quanta in cœlo totoque mundo operetur sapientia, et a quo sit postulanda, scilicet a verbo Dei; nunc ostendit ejus usum et praxim, scilicet quid sapientiam consecuto ordinarie sit petendum ad vitam recte transigendam, ob quam sapientia quæritur, et ad quam verbum Dei traditum est. Demonstrat id suo exemplo dicens: «Duo rogavi te,» etc. Aliqui duo hæc esse censent, primum:
Ita Lyranus quem audi: « Duo rogavi te, Domine: vanitatem, quae est annexa prosperae fortunae; et verba mendacii, quae frequenter annectuntur adversae, longe fac a me; et idem repetit per alia verba: Mendicitatem et divitias ne dederis mihi, etc. Itaque sub exemplo divitiarum et paupertatis Salomon hic orat, et orare nos monet, ut nec prosperitate extollamur, et inducamur ad vanitatem superbiae, ac Dei neglectum cum idolorum cultura; nec per adversitatem deprimamur ad inhonesta et mendacia, inter quae maximum est pejerare nomen Dei, hoc est, Deum facere testem falsitatis.
« Vanitatem et verba mendacii longe fac a me; » secundum: « Mendicitatem et divitias ne dederis mihi. » Per vanitatem autem Pagninus accipit vanum, id est otiosum verbum; Auctor Catenae Graecorum, verbum stultum, puta stultiloquium; Chaldaeus, detractionem, quia detractor est instar cenotaphii, id est sepulcri vacui, quod exterius repraesentat sepulturam cujuspiam, sed interius corpore sepulto caret, estque inane et vacuum. Sic enim detractor multa fingit dicitque quae exterius famam alterius laedant, sed interius re ipsa, puta veritate carent, suntque inania, vana et falsa. Alii per vanitatem intelligunt vanas opiniones, errores et haereses, quasi ab iis praeservari optet Sapiens; duo enim haec optanda sunt: primo, ut de Deo recte sentiamus; secundo, ut recte utamur divitiis et paupertate, ne in alterutro Deum offendamus.
Rursum noster Salazar per vanitatem, vel verbum vanum, censet promissionem violatam notari, q. d. Verbi dati aut oblatae fidei violationem, et mendacium amove longius a me; utrumque enim principe indignum crimen est, atque adeo ab illo procul esse debet, ita ut ne remotissima quidem ejus suspicio in illum cadat. Hinc Cassiodorus in Variis: « Majestas regis, ait, numinis auctoritatem sortiri, et vox illius oraculi locum habere debet; si enim vel semel mentiatur et fidem fallat, nemo deinceps ei fidem habebit. Huc facit proverbium Syrorum et Arabum, Cent. 2, num. 49: « Qui notus est veracitate, recipitur ejus mendacium; et qui notus est mendacitate, non recipitur ejus veritas, » q. d. Eam vim opinio habet, ut ei qui vera solet loqui, etiam cum mentitur credamus; ei vero qui saepius mentitur, etiam tunc cum verum dicit, fides non habeatur. Hoc lucrantur mendaces, perfidi et perjuri, ut perdant famam et fidem, nec eis credatur etiam dum vera effantur et jurant; » et num. 48: « Omitte mendacium ubi videris quod tibi profuturum erit, nam nocebit tibi. Et tuum est haerere veritati, ubi videris quod ipsa nocebit tibi, quia ipsa proderit tibi; » et Cent. 2, num. 72: « Veritas est magnificentia (id est magnifica), mendacium autem vilitas. Veritas est sanitas, mendacium infirmitas, » id est debile et infirmum, quia ad lucem veritatis evanescit.
Hinc aliqui hebraeum שאו scau, id est vanitatem, vertunt irruptionem, impetum, temeritatem, praecipitantiam (radix enim שאה significat irrumpere cum impetu et praecipitare), qua, scilicet, divitiis insolens et tumidus irrumpam in thronum Dei, atque arroganter cum Lucifero dicam: Quis est Dominus? quis mihi dominetur? ego sum similis Altissimo, imo Deus in regno meo, uti dicebat Pharao, Exodi v, 2; et rex Tyri, Ezech. xxviii, 2: « Deus, ait, ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris. » Ita hunc locum explicat S. Basilius in Regulis fusius disput., interrog. 20: « Salomon, ait, hic divitias, saturitatem; egestatem vero summam rerum ad vitam necessariarum inopiam definivit, nimirum ex eo quod dicit necessaria, medium quid inter egestatem et abundantiam rerum ad usum necessariarum declarans. »
Et S. Ambrosius in Psalm. cxviii, octon. 8: « Haec enim ait, tentamenta duo maxima S. Salomon oratione sua declaravit et rogavit, ut posset excludere, dicens: Divitias autem et paupertatem ne dederis mihi, sed ordina mihi quae opus sunt, et quae abundent, ne repletus mendax fiam, et dicam: Quis me videt? aut pauper rapiam et perjurem nomen Dei. Potes igitur tu ista tentamenta contemnere quae formidavit Salomon, qui sapientiam postulavit, et meruit? Dives erat, timuit extolli; pauper fieri formidavit, ne paupertatis necessitate abstinentiae gratiam non teneret. » Probat id exemplis: « Quam multi qui videbantur sancti esse, ceciderunt ab altitudine cordis sui? Quam multi aliqua necessitate dejecti, non potuerunt contenti esse in injuria, qui fuerant virtutum exercitio roborati? Rarus Job invenitur in terris, qui et divitias amisit et filios, et vibicibus corporis exarabatur, cum vermes toto corpore fluerent; a Dei tamen charitate non potuit separari. »
Et S. Bernardus, serm. 2 in Domin. Palm.: « Licet, ait, multos occidat adversitas, tamen multo plures extollit prosperitas, sicut scriptum est: Cadent a latere tuo mille, sinistro scilicet, per quod signatur adversitas; et decem millia, id est multo plures, a dextris tuis, in quibus prosperitas designatur.
vana; ipsa quoque apostasia est vanitas, id est vana superbia et fastus quo quis spernit Deum,
Denique quia utrobique periculum est, orat Sapiens et dicit: Divitias et paupertatem ne dederis mihi, ne forte aut divitiae extollerent in superbiam, aut paupertas dejiceret in impatientiam. »
Simile fuit votum Catharinae reginae Angliae, uxoris Henrici VIII, quae deinde injuste ab eo repudiata vitam martyrio persimilem egit, de qua ita scribit Sanderus, lib. I De Schismate Anglicano: Solebat Catharina saepissime apud suos dicere, fortunam se nec asperrimam, nec lenissimam, si daretur optio, electuram, cum utraque suas tentationes ac pericula habeat; sed mediam potius ac temperatam: si tamen alterutra eligenda esset, malle se tristissimam quam blandissimam; infelicibus enim raro deesse consolationem, fortunatissimis fere semper mentem.
A Salomone hanc sententiam didicit accepitque Plato et Philosophi; Plato enim, lib. III De Legibus: « In quocumque, ait, hominum coetu nec inopia, nec divitiae sunt, huic justissimi mores aderunt; neque enim ibi contumelia aut injuria locum habet. » Exemplum est in Sparta, a qua Lycurgus sustulit opes et inopiam, ideoque optimos et justissimos habuit cives.
S. Basilius, tract. De Legendis libris Gentilium, citat gnomen Theognidis dicentis: Non ego divitias, non opto magna; sed adsint / Parva, modo ut vivam laetus et absque malis.
Simile est votum Socratis apud Platonem in fine Phaedri: « O amice Pan, ait, et omnes qui hunc locum incolitis dii, date mihi ut pulcher intus efficiar, et quaecumque extrinsecus habeo, intrinsecus sint amica; divitem autem sapientem solum existimem. Tantum vero mihi sit auri, quantum nec ducere, nec ferre queat alius quam vir temperans. »
Nam, ut ait S. Ambrosius in lib. VI Hexaem. cap. viii, citans hanc Salomonis gnomen: « Fugienda et cavenda sunt tentamenta mundi, ne pauper desperet, ne opulentus insolescat. »
Maximus, lib. XIII, citat S. Chrysostomum dicentem: « Dives est non qui multa possidet, sed qui non multis indiget; » et Philonem: « Vir bonus et paucis egens, in mortis et naturae immortalis confinio quodam est. Nam indiget quidem propter mortale corpus, sed non multis propter animum immortalitatis appetentem. » Democritum: « Sumptuosam mensam apponit fortuna; quae satis sit, temperantia. » Denique Apostolum, I Timoth. vi, 6: « Est, ait, quaestus magnus pietas cum sufficientia, » id est cum animo sibi sufficienti, suisque licet modicis contento. Ubi plura hac de re dixi.
Dices: Salomon erat rex opulentissimus; regi autem non est timenda paupertas, cum regem necesse sit opibus abundare. Respondent aliqui cum Jansenio, haec esse verba Agur, non Salomonis; sed hoc confutavi vers. 1. Alii melius censent Salomonem hic induere personam cujusbet privati et plebeii, ut eum doceat modum orandi, scilicet petere alimenta necessaria, ut liber sit tam a copia quam ab inopia. Hoc enim majori hominum parti, et communi eorum vitae minus perfectae magis consonum et contemperatum videtur. Nam pauci perfecti nec divitias nec paupertatem metuunt, sed dicunt cum Paulo: « Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum), et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati, » Philip. iv, 12; et cum Psalte: « Proba me, Domine (penuria et afflictione), et tenta me: ure renes meos et cor meum, » Psalm. xxv, 2. Id verum est; unde S. Chrysostomus, hom. 18 in epist. ad Hebr., et S. Ambrosius in Psalm. cxviii, octon. 8, dicunt haec verba Salomonis convenire hominibus veteris Testamenti, quia imperfecti erant.
Potest tamen haec gnome accipi, ut dicta in persona regis Salomonis, tum quia rex potest excidere solio et regno, fierique privatus, ut accidit Mithridati, Tigrani, Antiocho, Dejotaro, Perseo, Ptolemaeo, Cleopatrae aliisque regibus a Romanis devictis; tum quia rex saepe est pauperior privato, quia etsi multas habeat opes, tamen plures habet officialium, urbium, fabricarum, bellorum expensas, ita ut ad illas opes regales non sufficiant, uti hodie in nonnullis regnis oculis cernimus: opes enim illae aestimandae sunt, quae sunt liberae ab onere expensarum. Quare mercator habens centum millia aureorum libera, saepe ditior est rege, qui annue quindecim colligit milliones, sed omnes obligatos ad solvenda debita, bellorum expensas, aliosque regni sumptus. Hinc subinde egestas cogit reges furari et praedari, non florenos vel aureos, sed integras urbes, provincias et regna, dum vel aliena invadunt, vel propria per tributa vel praesides et milites expilant.
Dices secundo: Salomon hic videtur vituperare et damnare paupertatem Religiosorum ac Ordines mendicantium. Respondeo: Nequaquam, sed modum vivendi suae aetati congruum praescribit, qui scilicet conveniebat Judaeis, quin et majori Christianorum parti, qui est moderate vivere, ita ut necessaria suppetant, superflua absint; hic enim modus communi hominum generi congruit, estque salutaris. Christus autem huic perfectius vitae genus adjunxit, cum suasit paupertatem Evangelicam tum exemplo quam verbo. Unde ipse ait: « Ego autem mendicus sum et pauper, » Psalm. xxxix, 15. Et: « Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet, » Matth. viii, 20.
Porro haec paupertas Christi longe alia est a paupertate quam deprecatur Salomon: haec enim est involuntaria et coacta, qualis est mendicorum; Christi vero est voluntaria et libera, quam scilicet Apostoli et Religiosi sponte assumunt exemplo Christi, tum humilitatis studio, tum ut affectum ab opibus rebusque terrenis avocent, eumque totum in Deum et res divinas transferant. Ita respondet S. Thomas, III part., Quaest. XL, art. 3, ad 1. Quocirca Christus ait Matth. v: « Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum. » Vide Hieronymum Platum, lib. I De Bono status Relig. cap. ix, et lib. II, cap. viii. Addit Bellarminus, lib. II De Monachis, cap. xiv, Salomonem loqui de mendicitate quae exposita est periculo; at talis non est Religiosorum, qui sciunt certo nil sibi defore, quia Christus eis promisit centuplum in hac vita, Matth. xix. Imo videntur Religiosi, inquit, ad litteram petere quod Sapiens petit: nec enim volunt divitias, et ideo eas relinquunt; nec tamen volunt mendicitatem periculosam, qua moriantur fame; et ideo dicunt: « Tribue tantum victui meo necessaria. »
TANTUM TRIBUE VICTUI MEO NECESSARIA.
Hebraeum est verbum טרף taraph, id est praedari, rapere, carpere, cibare. Unde ad verbum sic vertas, carpere me fac panem statuti mei, vel panem mihi demensum, id est meae necessitati sufficientem et commensum, juxta illud quod orare nos docuit Christus Matth. vi, vers. 11: « Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. » Graece est panem ἐπιούσιον, id est substantialem vel substantivum, id est, ad substantiam nostram pertinentem, scilicet quotidie necessarium ut in vita subsistamus, quem alii cibarium vocant. Ita S. Chrysostomus, S. Basilius, Theophylactus, Euthymius et alii in Matth. cap. vi. Unde Syrus vertit, panem indigentiae nostrae. Vox ergo carpere significat hunc panem quotidie per partes petendum et carpendum esse frugaliter et tenuiter, sicut boves, oves et jumenta quotidie carpunt pura gramina, ex iisque victitant. Alii, ciba me cibo congruentiae meae; Aquila, institue mihi victum sufficientem; Chaldaeus, enutri me pane sufficienti mihi; Septuaginta, constitue mihi quae necessaria et sufficientia.
S. Ambrosius in Psalm. cxviii, octon. 8: « Sed ordina mihi, quae opus sunt, et quae abundent, » id est, constitue mihi necessaria vitae non arcte et parce, sed large et abundanter, quanquam alii legendum censeant, « nec abundent: » hoc enim exigere videtur antithesis, petit enim sufficientia, deprecatur superflua: sufficientia, inquam, naturae, non avaritiae; avaritiae enim nihil sufficere potest, etiamsi totum mundum, ut est luxuriosa, possideat.
Praeclare S. Augustinus, serm. 15 De Diversis, cap. xv: « Istae, ait, injustae divitiae dicuntur, non quia injustum est aurum et argentum; sed quia injustum est eas divitias putare quae non auferunt egestatem. Tanto enim quisque ardebit egestate, quanto magis eas diligens majores habuerit. Quomodo ergo sunt divitiae, quibus crescentibus crescit inopia, quae amatoribus suis quanto fuerint ampliores, non auferunt satietatem, sed inflammant cupiditatem? Divitem tu putas, qui minus egeret si minus haberet? » Probat id exemplis: « Nam vidimus quosdam cum haberent parvam pecuniam, parvis lucris fuisse contentos; sed postquam coepit eis abundare verum quidem corpus auri et argenti, sed tamen falsae divitiae, cum parva obtuleris, jam recusant: credis jam eos esse satiatos; sed falsum est. Nam major pecunia fauces avaritiae non claudit, sed extendit; non irrigat, sed accendit; poculum respuunt, quia fluvium sitiunt. »
Notat Cajetanus in III part., Quaest. XL, art. 3, Salomonem hic necessaria ponere ut medium quid inter divitias et paupertatem, ut qui necessaria duntaxat habeat, nec dives nec pauper sit censendus, sed medius inter utrumque: ac proinde Religiosum, qui pauper est, et paupertatem profitetur, debere carere non tantum superfluis, sed et subinde necessariis: his enim non raro indiget is qui vere pauper est.
Idem quod Salomon hic precatur, imprecatus est et impetravit S. Franciscus hospiti suo in villa Tyfi, quinto a monte Alverniae milliario. Cum enim ab eo benevole hospitio fuisset exceptus, ejus domui benedixit, praedixitque ejus progeniei a generatione in generationem duraturae, neque divitias neque paupertatem Deum daturum, sed quae commodae vitae et victui essent necessaria. Antiqui hujus vaticinii adhuc recens est in dicto loco memoria: domus illa vocatur S. Francisci, omnibusque Franciscanis transeuntibus patet ad hospitium, estque hospitalis et liberalis, uti narrat Lucas Waddingus in Annalibus Minorum, anno Christi 1215, num. 11.
9. NE FORTE SATIATUS ILLICIAR AD NEGANDUM, ET DICAM: QUIS EST DOMINUS? AUT NECESSITATE COMPULSUS FURER, ET PERJUREM NOMEN DEI MEI.
Hebraice, ne forte satiar et negem, vel mentiar, et dicam; Septuaginta, ne saturatus mendax fiam, et dicam: Ecquis me videt? Pro perjurem hebraice est, apprehendam nomen Domini, scilicet ut eo quasi clypeo apprehenso tuear meum mendacium, quo nego furtum a me commissum, ac me de eo accusantes eludam. Pagninus, et assumam in vanum nomen Domini; Chaldaeus, violem nomen Dei mei; Septuaginta, pejerem.
Causam cur divitias deprecetur dat, quod illae pariant rerum copiam, gulam et satiem quae gignit fastum, qui sensim intumescens adeo crescit, ut neget Deum omneque numen, ac dicat: Quis est Dominus qui mihi opes adimat? aut iis pro libito ad omnem gulam et luxuriam uti fruique me vetet? Haec enim est ratio cur divites et voluptuarii negent Deum, quia scilicet volunt libere sine metu poenae et vindictae indulgere suis cupidinibus et libidinibus; et quia sciunt Deum illas vetare, iisque minari gravissimas poenas in gehenna, hinc ut ejus metum excutiant, libereque epulentur et luxurientur, dicunt: Non est Deus, non est numen, non est providentia quae me videat, judicet, damnet, puniat. Haec enim est causa atheismi, cur scilicet voluptuarii fiant athei, juxta illud Psal. xiii, 1: « Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. » Causam subdit: « Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis, » q. d. Quia corruperunt sua studia, id est cogitationes, actiones et mores, ideo negarunt Deum, ne ejus vindictam extimescerent.
Altera ratio est, quod avari et divitiarum cupidi opes suas ament colantque quasi idolum; semper enim de iis parandis, servandis, augendis cogitant, illisque omnes affectus, studia et labores impendunt, illarum cupiditati per omnia obediunt, atque in eis omne bonum ultimumque finem collocant: quare earum causa Dei cultum negligunt, ejus praecepta violant, ac tandem ejus providentiam negant. Unde avaritia ab Apostolo vocatur « idolorum servitus, » Ephes. v, 5. Vide ibidem S. Chrysostomum, hom. 18, et hom. 6 in epist. ad Roman., ubi docet avaros vere esse idololatras, quia auri idolum in mente sibi efformarunt, illique et corpus et animam sacrificant.
Tertia ratio est, quod unum scelus ducat ad aliud, et minus impellat ad majus, quo fit ut dives crescens in superbia, avaritia, gula, injustitia, omnique scelere, tandem labatur in haeresim, atheismum, idololatriam, uti lapsus est Salomon, ac hoc saeculo multos prolapsos vidimus. Haec enim est justa Dei vindicta, qua unum scelus alio punit, ac tandem sceleratos sinit ruere in atheismum vel idololatriam; sciunt enim scelerati idola esse lapidea et lignea, nec habere vim se vindicandi et scelerostos puniendi: quare malunt illi servire, ut sint impunes, quam Deo vero; qui acerrimus est vindex scelerum.
Hoc est quod Ephraim ait apud Osee cap. xii, 8: « Dives effectus sum: inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi, » q. d. Effinxi mihi idolum, quod in omni meo opere et labore nullis me legibus astringet, ac proinde nullius me sceleris arguet, nullis me poenis multabit.
Hinc S. Ambrosius, lib. II Offic. cap. vii: « Avaritia, ait, perfidiae vicina est; » et S. Augustinus, lib. V De Civit., docet olim homines ab idolis ad Dei cultum paupertate conversos, ac paupertate in eo crevisse, per opes vero a fide in perfidiam relabi. Exemplum est in Hebraeis, qui epulantes et saturi desciverunt a Deo, et fabricarunt sibi idolum vituli aurei, juxta illud Exodi xxxii, 4 et 6: « Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere, dicentes: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti; » et illud Deuter. xxxii, 15: « Incrassatus est dilectus et recalcitravit: impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. Provocaverunt eum in diis alienis. »
Similiter gulosus et luxuriosus pro idolo habet suam gulam et luxuriam, juxta illud Philipp. iii, 19: « Quorum finis interitus, quorum Deus venter est. » Nam, ut ait eleganter Tertullianus, Contra Psychicos: « Deus illis venter est, et pulmo templum, aqualiculus altare, sacerdos coquus, cujus tota charitas in cacabis fervet, tota fides in culinis calet, tota spes in ferculis jacet. »
Moraliter, hic disce opes, licet in se nec bonae, nec malae sint, sed adiaphorae, multis tamen esse occasionem et illecebram superbiae, gulae, luxuriae, injustitiae et impietatis, idque ob innatam homini ad haec concupiscentiam.
Unde Antonius in Melissa, I part., cap. xxxi, citat de iis Patrum et sapientum gnomas. S. Chrysostomi: « Pauper non tam desiderat necessaria, quam superflua dives; nec rursus tantam vim aut facultatem habet pauper ad exercendam improbitatem, quantam dives. Si quis cupiditate superior, vincitur a pecuniis; nec cupiditatem quidem saepe vincit, sed a natura accepit, ut parum ei molesta sit haec: non enim omnes similiter luxuriosi sunt. Radix omnium malorum est pecuniae studium: desiderium enim divitiarum est perjurium, furtum, rapina, scortatio, invidia, caedes, odium fratrum, bellum, avaritia, simulatio, adulatio. » S. Gregorii Nysseni: « Honeste possidere pauca multo praestabilius est, quam improbe multa possidere. Nulla lucrandi satietas unquam oboritur, sed quod subinde accipitur, materia et fomentum majoris desiderii fit. » Clementis: « Optimae sunt opes inopia cupiditatum. » Philonis: « Divitiarum decus non in loculis situm est, sed in auxilio egentibus exhibendo. » Nili: « Ne velis ditescere ea causa ut liberalis sis in pauperes: Deus enim justum jubet misereri ex iis quae habet. »
Plutarchi: « Ut vestes talares corpora, sic opes immodicae animas impediunt. Equus generosus non ex apparatu pretioso judicatur, sed qui natura sit egregius; neque vir honestus, qui magni pretii possidet opes, sed qui generoso animo sit. » Democriti: « Assidua inest cunctis hominibus divitiarum cupiditas: non acquisita enim cruciat, acquisita vero curis fatigat, perdita denique tristitia conficit. Naturales divitiae constant pane et aqua, et parabili corporis tegumento; superfluae vero infinitam in animo cupiditatis vexationem habent. » Eusebii: « Divitiae multis malis quasi velum praetexunt. » Chilonis: « Quid est opulentia? Thesaurus malorum, calamitatis viaticum, improbitatis suppeditatio. » Ipsius Christi: « Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum, » Matth. xix, 24; S. Pauli: « Radix omnium malorum est cupiditas, » graece φιλαργυρία, id est amor pecuniae, I Timoth. vi, 10.
Maximus vero, serm. 12, inter alios perplures citat gnomen Luciani: Editus in lucem nudus sum, nudus abibo: / Quid frustra sudo, funera nuda videns?
Additque: Aristides cognomento Justus, cum quidam ei dives paupertatem exprobraret: « Mihi, ait, paupertas nihil mali videndum praebebit, tibi autem divitiae turbas non paucas. » Hiero cum vituperaretur, quod cum multos rhetoricari docuisset, ipse egeret: « Atqui, ait, ditescere non docui eos, neque pecuniae studere. » Musonius: « Craesi quidem et Cyri thesauros tanquam extremae paupertati obnoxios damnabimus; unum autem solum divitem credimus sapientem, ut qui possit ubique tantum reperire, quantum indigentia postulat. » Xenophon philosophus: « Paupertatem per se doctam philosophiam esse dicebat: quae enim haec verbo suadet, illa opere cogit. Multorum malorum tegumentum est opulentia. » Idem « divitem et indoctum sordes inargentatas esse dicebat. Etiamsi fueris terrae decem millium cubitorum dominus, mortuus tamen eris trium aut quatuor: sunt quidam qui non in hac praesenti vita vivunt, sed magno studio praeparant, quasi alteram vitam sint acturi, non hanc praesentem. »
Rursum Antonius in Melissa, cap. xxxiii et xxxiv, citat illud S. Basilii: « Gaudeas, o homo, in penuria, quia Lazari bona te sequentur. Aurum est laqueus animarum, hamus mortis, esca peccati. Pauper est qui multis indiget; multorum autem indigos facit cupiditas insatiabilis. Quemadmodum ebriis magis magisque occasionem bibendi vinum bibitum praestat; sic etiam homines recenter ditati cum multa possideant, plura desiderant, ex ipsa rerum accessione morbum foventes, et suum eis studium vertitur in contrarium. Quidquid vides, quidquid imaginaris, aurum est. Haec tibi dormienti somnium, et vigilanti cogitatio est: nam ut qui per insaniam delirant, non ipsas res vident, sed quae eis affectio suggerit, imaginantur; sic animus tibi avaritia detentus, nihil quam aurum et argentum videt et suavius quidem aurum, quam sol conspectu tuo se offert.
Denique Secundus philosophus interrogatus ab Adriano Imperatore: « Quid sunt divitiae? » respondit: « Auri pondus, curarum administer, insatiabilis invidia, desiderium inexplebile, invisa concupiscentia. Quid paupertas? odibile donum, sanitatis mater, curarum remotio, sapientiae inventrix, absque sollicitudine felicitas. »
Causam vero cur paupertatem deprecetur, subdit Salomon, dicens: « Ne egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei: » paupertas enim ut se ditet, proclivis est ad furtum, quod ut tegat mentitur, utque mendacio credatur addit juramentum, et pejerat. Hinc videmus pauperes et mendicos furaces, tertio quoque verbo jurare et saepe pejerare.
Huc faciunt gnomae sapientum quas recitat Maximus, serm. 12. Cratonis: « Nulla major est in vita calamitas paupertate. » Et Simonidis, qui rogatus utrum magis expetendum, divitiae an sapientia: « Nescio, ait; video tamen sapientes divitum januas frequentare. » Et Theognidis: Non frustra te, Plute, colunt, venerantur et omnes: / Namque tibi facile est, non leve ferre malum. Et Euripidis in Danae: « O aurum! pulcherrima felicitas hominibus. » Aristotelis: « Paupertas multis eget, insatiabilis cupiditas omnibus. » Democratis: « Si non multa concupiscas, pauca etiam multa videbuntur: exigua enim appetentia paupertatem opulentiae parem efficit. »
10. NE ACCUSES (Syrus, ne prodas) SERVUM AD DOMINUM SUUM, NE FORTE MALEDICAT TIBI, ET CORRUAS.
Hebraice, ne crimineris lingua, aut crimen imponas servo apud dominum suum, ne forte maledixerit tibi, et delinquas; Chaldaeus, ne maledixerit tibi, et reus peragaris; Septuaginta, ne tradas servum in manus domini, nequando maledicat te, et delearis. Illa vero extrema, ne delearis, Aquila, Symmachus et Theodotion sic vertunt, ne pecces, ne delinquas. Hebraeum אשם ascam significat, primo, delinquere, peccare; secundo, reum peccati peragi; tertio, ob peccatum puniri et desolari: alludit enim uti litteris et voce, sic et significato ad שמם scamam, id est desolari. Aliqui vertunt, ne affleris, vel exsuffleris, quia ascam, inquiunt, significat propter culpam vel poenam esse afflandum et exsibilandum, ut cum afflatu quodam fiat abominationi et horrori spectantibus.
Primo, Rabbini, et ex iis Baynus, hanc gnomen limitant ad servum Gentilium, qui ad filios Israel confugiebat, ut a gentilismo conversus ad judaismum proselytus fieret; quem proinde non reddendum hero gentili, sed apud Judaeos libertate donandum ipsi arbitrantur; de eoque accipiunt illud Deuter. cap. xxiii, 15: « Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit; habitabit tecum in loco qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet: ne contristes eum. »
Secundo, melius et plenius Lyranus, Hugo, Jansenius, Arboreus et alii, haec accipiunt de quolibet servo, quem vetat accusari apud herum temere et sine gravi causa, praesertim ex dicacitate vel odio, ut illi noceas, illumque per herum affligas. Hoc enim crudelitatis est, et hoc significat hebraeum אלטון talscen, id est linguavit, lingua detulit, a radice לשון lascon, id est lingua: et sic vulgo dicimus, loquaces et detractores longiorem aequo habere linguam. Nam alioqui lex jubet, Deuter. xxii, aberrantem bovem vel ovem reduci ad dominum, quanto magis servum? quis enim haec sibi fieri nolit? vitia servorum suorum quis nolit cognoscere? Ad utriusque commodum spectat, si quid delinquat servus, ut herus intelligat.
Reddit hujus praecepti rationem: « Ne forte maledicat tibi, et corruas vel delinquas. » Ne maledicat, id est, ne tibi male precetur, ne te execretur, q. d. Non minus metuenda est maledictio pauperis et impotentis injuste laesi, quam vires et opes divitum: habent enim Deum ultorem impotentes, et viduae, et orphani, caeterique qui humana destituuntur ope, praesertim dum ad eum clamant, eique suam injuriam corde graviter saucio commendant: quo fiet ut Deus eos exaudiens sinat te, qui eos inique accusasti, in simile malum corruere, similiterque affligi. Unde Salomonem de more secutus Ecclesiasticus, cap. iv, 3: « Cor inopis, ait, ne afflixeris, et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere: maledicentis enim tibi in amaritudine animae, exaudietur deprecatio illius; exaudiet autem eum qui fecit illum. »
Pro ne corruas, valde apposite cum Chaldaeo vertas, ne reus agaris, q. d. Noli temere accusare servum apud herum, ne servus a te accusatus tibi maledicat, id est, male de te loquatur, teque pariter accuset, et occultum aliquod facinus pandat, ob quod reus agaris, damneris et puniaris: talis enim est indoles servorum. Hic sensus valde appositus est. A simili idem dicas de quovis subdito vel inferiore. Noli subditum temere accusare apud superiorem, ne ipse pariter de te male loquatur, teque accuset et reum peragat: unde et Vatablus vertit, ne forte maledixerit tibi, et pecces, q. d. « Ne posteaquam peccaveris, contingat tibi maledictio, » ut sit hysteron proteron.
Docet haec gnome, nullum esse quantumvis vilem spernendum vel laedendum, quod nemo tam vilis sit, qui se vindicare et laedentem vicissim laedere nequeat. Unde illud: « Canis in suo meto, et mendicus suo in loco potest plurimum. » Quot heri a servis, quot principes a cerdonibus caesi sunt!
11, 12, 13 ET 14. GENERATIO, QUE PATRI SUO MALEDICIT, ET QUE MATRI SUE NON BENEDICIT. GENERATIO, QUE SIBI MUNDA VIDETUR, ET TAMEN NON EST LOTA A SORDIBUS SUIS. GENERATIO, CUJUS EXCELSI SUNT OCULI, ET PALPEBRAE EJUS IN ALTA SURRECTAE. GENERATIO, QUAE PRO DENTIBUS GLADIOS HABET, ET COMMANDIT MOLARIBUS SUIS, UT COMEDAT INOPES DE TERRA, ET PAUPERES EX HOMINIBUS.
Subjungit hic Salomon alia vitia imprimis cavenda, multa docens et philosophans per quaternaria potissimum sex. Et primum quidem ponit quatuor generationes, hoc est genera hominum, quae insinuat maxime detestanda esse, ob vitia singulariter mala, ait Jansenius.
Qui ergo hanc gnomen praecedenti attexere satagunt, nodum in scirpo quaerunt, eamque magis extenuant et obscurant, quam illustrant. Haec ergo gnome, uti et caeterae, illustris, per se sola consistit. Hinc enim incipiunt gryphi et aenigmata sex, quorum quodque quadrimembre est, et quaternario clauditur.
Hebraeum דור dor, id est generatio, tria significat: primo, aetatem hominis; secundo, saeculum; tertio, genus hominum. Hinc tripliciter haec gnome exponitur.
Primo, de quatuor aetatibus hominis, scilicet pueritia, adolescentia, juventute et virili aetate: pueritiae enim congruit prima gnome, quia solent pueri parentibus obstrepere; adolescentiae congruit secunda, quia adolescentes videntur candidi et puri, et tamen ob bullientem sanguinem proni sunt in iras, rixas, libidines; juventuti congruit tertia, quia juvenes spiritosi sunt et animosi, ideoque excelsa ambiunt, et subinde majora viribus; virili aetati congruit quarta, quia viri, ut uxores, proles et familiam alant, non raro expilant alios, praesertim inopes et pauperes. Censent ergo hoc esse symbolum quatuor aetatum vitae hominis. Verum hic sensus longe petitus et alienus videtur.
Secundo, alii per dor accipiunt saeculum, quasi hic notet quatuor mundi saecula, quibus praecipua quatuor scelera viguerunt. Primo enim saeculo ante Abraham viguit idololatria; secundo post Abraham usque ad Christum viguit Judaismus, et Judaeorum hypocrisis; tertio post Christum viguit haeresis usque ad tempora S. Gregorii; quarto post S. Gregorium viguit vigetque improbitas, oppressiones et tyrannides Christianorum. Prima ergo generatio notat idololatras: hi enim patrem suum, id est Deum, et matrem suam, hoc est Ecclesiam, maledictis proscindunt;
secunda generatio Judaeos notat, qui propterea quod carnem deforis externis quibusdam lavacris et baptismatibus eluunt, sibi munditiem arrogant, cum tamen sordes animi minime deponant: tertia generatio haereticos adumbrat, quos fastus, superbia et elatio animi a vera fide deficientes in tam dissimiles sectas compulit; quarta generatio malos Christianos innuit, qui ab omni misericordia et mansuetudine alieni viscera induunt ferrea, et in proximos saevitiem exercent. Verum haec expositio mystica potius est quam litteralis; ut mystica tamen non incommoda, imo congrua est.
Tertio et genuine, dor hic, uti et alibi, significat genus et conditionem variorum hominum, quorum praecipua quatuor vitia hic describuntur, scilicet primo, ingratitudo et impietas in parentes; secundo, hypocrisis fictaque sanctimonia; tertio, superbia et fastus; quarto, injuria, vis et oppressio pauperum: haec enim quatuor maxime totum orbem exagitant et turbant, ac Deo prae caeteris exosa sunt, ideoque ea singulis, ut ab iis sibi caveant, proponit hic Salomon. Generatio ergo, scilicet prava, et perversa, et impia, est quadruplex.
Unde Septuaginta clare vertunt, filius malus, vel, ut Auctor Catenae Graecorum: « Soboles prolesque mala patri maledicit, et matri non benedicit. Soboles prolesque mala justam seipsam judicat; neque tamen exortus sui sordes abluit. Soboles mala elatos prae se fert oculos, suisque sese palpebris extollit. Soboles mala dentes habet similes gladiis, et molares instar forcipis (vel bidentum, bipennium, asciarum; omnia enim haec significat vox τομίς) scindentes, ut devoret, et e terra absumat infirmos et humiles, et pauperes eorum ex hominibus tollat. »
Prima ergo generatio, id est genus, ait Jansenius, est eorum qui per summam ingratitudinem peccant in eos quibus maxima debetur gratia. Generatio, ait, subaudi est, hoc est, quoddam est genus hominum, et sunt quidam qui suo patri etiam male precantur, aut de eo male loquuntur; et similiter matri non benedicunt, sicut deberent, sed contra maledicunt. Secundum genus est eorum qui falso sibi vindicant sanctimoniam: « Generatio, inquit, quae sibi munda videtur, cum non sit lota a sordibus suis, » hoc est, sunt qui se mundos esse putant, cum tamen immunditias suas non abluerint: quod fit vel quia ignorant immunditias suas et vitia, vel quia eas non curant.
Tertium genus est eorum qui tanta inflati sunt superbia, ut ipso etiam vultu gestuque exteriori illam plane prae se ferant, nec eam in animo occultare valeant: « Generatio, ait, cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus in altum surrectae, » ipso oculorum habitu declarantes se alta petere, omnesque prae se contemnere.
Quartum genus est eorum qui tantae sunt crudelitatis, ut feras imitentur, et quasi humanam carnem dentibus suis edant, quos exprimit, dicens: « Generatio, quae pro dentibus gladios habet, » hoc est, cujus dentes sunt quasi gladii; quo nihil aliud significatur, quam quosdam adeo crudeliter in alios saevire, ad perdendum eos sive facto, sive verbo, aut ad diripiendum eorum bona, et excoriandum eos, ut videantur ferarum more eos dentibus suis dissecare et commandere, atque confringere molaribus suis.
Noster in Hebraeo legit, מאכלות meachelot, id est devorantes, sive commandentes molares ejus, hoc est commandit molaribus suis: jam aliis punctis legunt, מאכלות maachalot, id est cultros, unde vertunt, cultros habet molares, id est dentes molares habet acutos, ut non tam dentes quam cultri acutissimi esse videantur. Est metaphora, q. d. Devorant et expilant pauperes tam crudeliter, ac si instar ferarum dentibus velut cultris eos dilaniarent et dissecarent. Hoc quartum genus caeteris tribus est deterius, adeoque omnium pessimum et saevissimum, ideoque quarto et ultimo loco ponitur quasi culmen et apex malitiae. Sic in sequentibus quaternariis, quod quarto loco ponitur, in eis est summum.
Hunc esse sensum liquet, tum ex ipsis cujuslibet in hoc quaternione sententiae verbis, tum ex sequentibus; quartam enim avarorum et raptorum generationem explicat, dum illico subdit: « Sanguisuga duae sunt filiae, dicentes: Affer, affer. » Primam vero, scilicet impiorum in parentes, generationem prosequitur, dum statim post sanguisugam, quasi ad caput generationum quatuor rediens, subjicit vers. 17: « Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant eum corvi. » Secundam deinde generationem hypocritarum persequitur, vers. 18, 19, 20, praesertim dum nominat: « Viam viri in adolescentia; » additque: « Talis est via mulieris adulterae quae comedit, et tergens os suum, dicit: Non sum operata malum. » Tertiam denique fastu sublimem generationem pertexit vers. 21 et 22, ejusdem dans exempla: « Per tria, ait, movetur terra, et quartum non potest sustinere: per servum, cum regnaverit: per stultum, cum saturatus fuerit pane: per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta: et per ancillam, cum fuerit haeres dominae suae. »
Simili schemate singularum generationum, sive statuum, abusus et vitia eleganter per earumdem antitheses digessit S. Augustinus, vel quisquis est auctor (nam alii adscribunt S. Cypriano, alii Climacho, alii aliis) tract. De Duodecim Abusionibus, tom. IX: « Primus, ait, abusionis gradus est, si sine bonis operibus sapiens et praedicator fuerit, qui quod sermone docet, actibus complere negligit; secundus, si sine religione senex esse inveniatur; tertius, si adolescens sine obedientia deprehendatur; quartus est, dives sine eleemosyna; quintus est, femina sine pudicitia; sextus est, dominus sine virtute; septimus est, Christianus contentiosus; octavus est, pauper superbus; nonus est, rex iniquus; decimus est, Episcopus negligens; undecimus est, plebs sine disciplina; duodecimus est, populus sine lege. » Quae deinde singula copiose prosequitur.
Nota vers. 12: « Non est lota a sordibus suis. » Noster cum Hebraeo legit מצאתו mittsoato, id est a sordibus suis; Septuaginta vero alio puncto legerunt, מצאתו mitseato, id est ab exitu suo: unde vertunt, exitum suum non lavit, vel, ut Auctor Catenae Graecorum, exortus sui sordes non abluit. Alludit ad secundinas et sordes, quibus involuti pueri nascuntur, dum ex utero matris in lucem prodeunt, a quibus illico obstetrices eos abluunt, juxta illud Ezech. xvi, 4: « In die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita. »
Per sordes exitus accipe concupiscentiam cuique innatam et propriam. Alii enim ex parentibus trahunt complexionem cholericam, ac proni sunt in iram; alii sanguineam, ac proni sunt in libidinem; alii phlegmaticam, ac proni sunt in pigritiam; alii melancholicam, et proni sunt in tristitiam. Porro difficile est cuique hanc suam complexionem, illique insidentem concupiscentiam superare, quia quasi ingenita est et connaturalis cuique; unde paucissimi sunt etiam viri sancti, qui eam ita mortificent, ut non repullulet, juxta illud: Naturam expellas furca, tamen usque recurret.
Hinc pro magno, et pene pro miraculo, habetur quod legimus in Vita S. Ignatii, fundatoris Societatis Jesu, ipsum scilicet, cum natura esset cholericus, ita perdomuisse naturam et choleram, ut videretur lentus et phlegmaticus.
Alii hanc partem referunt ad spurios; his enim libido, levitas et vitia parentum non raro ita adhaerent, ut ex hoc solo eos spurios esse dignoscas. Ratio est, quia parentum intemperantia et libido inficit semen, ex quo geniti filii insita illi parentum vitia contrahunt: et esto quandoque ad tempus ea corrigant, tamen data occasione vel tentatione in illa relabuntur. Unde Septuaginta vertunt, et non lavit exitum suum, q. d. Esto spurius subinde recte vivat, tamen nequit eluere paternam maculam et vitium inolitum, quod a patre in ortu suo contraxit, quin in illud recidat.
Unde Baldus in cap. fin. De translat. Episcoporum, circa medium: « Spurius, ait, legitimatus, aut aliqua ratione nobilitatus, similis est aegro curato a vulnere, cujus aliqua semper remanet cicatrix. » Et clare Sapiens, cap. iv, 6: « Ex iniquis enim somnis, ait, filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes suos in interrogatione sua. »
Idem a Salomone didicere philosophi. Unde Plutarchus, tract. De Nobilitate: « Absurda est, ait, sophistarum contra nobilitatem calumnia, qui vulgaria etiam et omnibus notissima non considerant, nempe quod generandae sobolis gratia generosi equi et canes erantur; item vitium, olearum, et reliquarum arborum optima quaeque semina: homini autem nihil ad futuram successionem generis nobilitatem conferre putant, sed tantum valere sive barbaram, sive graecam originem. Neque credunt latentia quaedam principia et semina virtutis in generatione liberis communicari, ut Telemacho Ulyssis, de quo Homerus clarissimo vocabulo utens, dixit: Instillata patris virtus tibi, tanquam assereret ad paucas seminum guttas paternae virtutis bona confluere. »
Xenophon de scriptis Theognidis: « Indicabat, ait, non hominem, non aliud quid bonum futurum, nisi ex bonis parentibus prognatum. Arietes asinos et equos, o Cyrne, generosos quaerimus et unusquisque cupit haec animalia ex bono genere parare sibi. » Aristoteles, lib. III Polit. cap. vi, docet ex nobilibus et ingenuis viris constituendam esse civitatem, causamque dat, quod ex iis prodeant viri generosi, qui civitatem illustrent. « Insuper, inquit, consentaneum est ex melioribus ortos esse meliores; est enim generis virtus, nobilitas. »
Denique tertiam generationem eorum qui altis incedunt superciliis, nonnulli attribuunt mundanae nobilitati et nobilibus, qui celsis oculis, fastuque tumidi, despiciunt plebeios, uti faciunt Brachmanes apud Indos, qui in hodiernum diem ita genere suo inflantur, ut cum plebeiis nec loqui, nec vesci, nec habitare dignentur. Et Naires apud Calecutum, qui velut nobiles a plebeio se tangi non patiuntur, sed si casu a quo tangantur, eum fuste vel gladio multant, teste Osorio, lib. I De Gestis Emmanuelis.
Sallustius in Jugurtha: « Metello, ait, quanquam virtus, gloria et alia optanda bonis superabant, tamen inerat illi contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum. » Cicero, act. 7 in Verrem: « Hominum nobilium, ait, non fere quisquam nostrae industriae favet; nullis nostris officiis benevolentiam illorum allicere possumus: quasi natura et genere disjuncti sunt, ita dissident a nobis animo et voluntate, quemadmodum sanguine. »
Plutarchus in Moral. id declarat similitudine duarum avium, spini scilicet et hori: « Inter agathallos, ait, et acantides (sic vocat hujusmodi aviculas) tantum est odium, ut si sanguis earum vi misceatur, continuo secernat se, ac dissiliat: sic inter patricios et plebem, si quando pro rerum usu conjungantur et conspirent, durat tamen usque odium naturale. »
Verum hic fastus non est indoles verae nobilitatis, sed vitium. Vera enim nobilitas est modestia animique demissio. Unde Diogenes rogatus: « Quinam hominum essent nobilissimi? » respondit: « Qui divitias, gloriam, voluptatem, denique vitam contemnunt, et vincunt contraria, paupertatem, infamiam, dolorem et mortem. » Demosthenes: « Nobiles, ait, et honestos imprimis decet, ut perseverent habere pulchritudinem in facie, temperantiam in anima, in utrisque, fortitudinem, et in verbis gratiam. » Ita Stobaeus, serm. 89.
Aristoteles, in Politic. lib. VI, cap. v: « Gratiosorum, ait, et mentem habentium nobilium est, suscipere egenos, et occasionem praebentes convertere ad res agendas. » Sublimius S. Basilius apud Maximum, serm. 63: « Non possumus, ait, patres et majores nobiles dicere; nam veritatis lex cujusque requirit laudes: non enim idcirco equus est celer, si ex celerrimis natus sit; sed quemadmodum caeterorum animalium in se quodque spectatur, sic viri laudes testatae sunt ex suis cujusque praeclaris factis. » Et S. Gregorius Nazianzenus ibidem: Famae malae pudeat: malum non te genus / Moveat: genus pridem tuum computruit. / Genus, vel incipias, vel ad finem trahas, / Ut vel bonus, vel ex bonis sis editus.
15, 16. SANGUISUGAE DUAE SUNT FILIAE DICENTES: AFFER, AFFER. TRIA SUNT INSATURABILIA, ET QUARTUM QUOD NUNQUAM DICIT: SUFFICIT: INFERNUS, ET OS VULVAE, ET TERRA QUAE NON SATIATUR AQUA: IGNIS VERO NUNQUAM DICIT: SUFFICIT.
Septuaginta repetunt geminantque τὸ et aqua; sic enim habent: Et terra quae non satiatur aqua, et aqua et ignis non dicent: Sufficit. Ita Vaticani et Complutenses, licet Auctor Catenae Graecorum deleat τὸ et aqua, sicut delent Hebraea, Chaldaea, Vulgata et caeteri. Pro os vulvae hebraice est clausura vulvae, puta ejusdem orificium angustum, ait Vatablus. Alii accipiunt mulierem sterilem, cujus vulvam conclusit Dominus, et tamen ardenter cupit habere prolem, qualis fuit Anna mater Samuelis.
Nonnulli vers. 15 a duobus sequentibus distinguunt, et consequenter censent duplex hic esse aenigma, unum sanguisugae, alterum trium vel quatuor insaturabilium; alii vero hos tres versus connectunt, ut unum idemque aenigma proponant. Quod ut liquidius fiat,
Quaeritur primo quid significet hebraeum עלוקה aluka, quod Noster vertit, sanguisuga?
Primo, Aben-Ezra hebraeum aluka, id est sanguisuga, per metathesin accipit pro מקולה akula, id est pravitas, tortuositas, perversitas: radix enim עקל akal significat esse pravum, tortuosum, perversum; unde nonnulli putant hac voce notari crocodilum, qui tortuosus est, saevus et perversus, ideoque dicit: Affer, affer, quia alia uno ictu glutit et devorat, alia sensim mandit et dentibus comminuit. Jam crocodilus symbolum est mortis, quia mors instar crocodili saevit in omnes, et alios quidem cito interitu, alios lento morbo et tabe consumit.
Secundo, R. Saadia et alii apud Pagninum in Lexico, aluka vertunt, privationem, q. d. « Privationis duae filiae sunt, Affer, Affer. » Hoc est, mors alios vita privat in utero materno, alios post nativitatem ex utero.
Tertio, alii apud R. Salomonem aluka censent esse synonymum שאול sceol, id est inferni et descensus: hujus duae filiae sunt, gehenna et hortus deliciarum, quorum alter assiduis vocibus sceleratos, alter vero justos sibi deposcit. Nam tempore Salomonis omnes, etiam justi, post mortem descendebant ad inferos, exspectantes Christum, qui pretio mortis suae coelum eis reseraret; justis ergo limbus patrum erat quasi hortus deliciarum. Verum haec omnia Rabbinica sunt figmenta.
Quarto enim constanter Septuaginta, Chaldaeus, Noster, Symmachus et alii passim aluka vertunt sanguisugam, sive hirudinem. Unde et Arabes (quorum lingua affinis est Hebraeae) hirudinem vocant aleka, et Germani, Angli, Belgae echel.
Quaeritur secundo, quaenam sit haec sanguisuga sive hirudo, et quae ejus filiae? Suppono per duas filias alludi ad duo sanguisugae ora, quibus ob ingentem sugendi aviditatem praedita est, ut magis sugere suamque aviditatem explere queat. Unde Plinius, lib. XXXII, cap. x: « Ergo, ait, sugentia ora forcipibus praecidunt. » Imo Berchorius ex S. Isidoro, os hirudinis ait esse tribus quasi angulis distinctum, ut tribus partibus carnem incidat, et sanguinem sugat. Duae ergo filiae metaphorice hic vocantur duplex os, et duplex aviditas sugendi. Nam proprie hirudo non generat, nec habet filias, sed nascitur ex aqua limosa aeque ac limaces; licet Aldrovandus dubitet an non quandoque ova emittat, e quibus filias excludat. Duplex os hirudinis signum est eam duplicem habere gustum, eo quod sanguis dulcissime ei sapiat: sic enim Aristoteles ex eo quod serpentes bifidam habeant linguam, colligit eos duplicem habere gustum. Imo Andreas Vesalius, insignis Anatomicus, asserit hirudini esse fistulam in ore, qua cutem terebret, ut sanguinem quem sitit hauriat. Alii hirudini dant linguam bisulcam et fistulatam, quam penitus carni infigat. Aldrovandus, tom. De Insectis, cap. De hirudine, ait eam habere os instar aculei, et quidem trisulci quo trisulcum vulnus carni infligit.
Jam primo Beda, Hugo, Lyranus et Salonius per sanguisugam accipiunt diabolum, qui, inquiunt, « siti peccandi, ac peccata suadendi semper accenditur. » Hinc duae ejus filiae sunt duae speciales humani generis illecebrae, luxuria videlicet et philargyria. Sicut enim hirudo non bonum, sed corruptum sanguinem sugit: ita diabolus non nisi malas hasce cupiditates sitit, ut easdem in homine excitet. Alii per sanguisugam accipiunt avaritiam, alii concupiscentiam. Verum haec omnia mystica sunt.
Secundo, physice aliqui per hasce sanguisugas, sive quatuor insaturabilia, intelligunt generationem rerum: nam infernus sive status mortuorum, repraesentat rerum corruptionem et mortem; os vulvae, earumdem generationem et ortum, quorum utrumque usque ad finem mundi durat et durabit, nec unquam expletur. Reliqua duo elementa, puta terra et ignis, repraesentant res per quas fit generatio et corruptio, scilicet per terram, dum humorem et aquam in se assidue suscipit, ac per ignem, qui omnia calefacit, semper agit, cunctaque in terra agitat, fecundat, immutat. Verum haec symbola sunt rei physicae, non ethicae, quam hic praecipue spectat Salomon.
Dico ergo hos tres versus eodem spectare, ideoque non duo, sed unum idemque esse aenigma sanguisugae et quatuor insaturabilium, ac proinde sanguisugam notare quatuor insaturabilia, ut idem sit sanguisuga quod insatiabilitas, sive inexplebilis aviditas: hujus enim idea et symbolum est sanguisuga, juxta illud Horatii: Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.
Id ita esse liquet primo, quia tam Hebraea quam Romana eodem vers. 15 comprehendunt tam sanguisugae filias quam tria, imo quatuor insaturabilia; secundo, quia id significant Hebraea, et plane evincunt Septuaginta: sic enim vertunt, sanguisugae tres erant filiae admodum dilectae, et tres illae non explebant illam, et quarta dicere nequibat: Satis est. Hoc est aenigma, jam ejus solutionem totidem numeris subjiciunt dicendo: « Tria sunt insatiabilia, et quartum nunquam dicit: Sufficit: Infernus, amor mulieris, et terra aqua non saturata, sed ignis quoque et aqua nunquam dicunt: Sufficit. » Et clare Arabicus: « Sanguisuga tres habet filias amabiles, diligens eas summo amore, et has tres non satiavit, et quartae non dedit sufficientiam ut dicat: Satis est mihi; et sunt: Infernus, et amor mulieris, et terra dura quae non est satiata imbre; et aqua et ignis nunquam dixerunt: Sufficit. »
Idem erit sensus in Latina Vulgata, si sanguisugam ad numerum voces: ipsa enim cum duabus filiabus erit tertia, sicque tres sanguisugae praecise respondent tribus insaturabilibus, cum iisque in re idem sunt. Ex quibus omnino apparet, quatuor insaturabilia esse eadem cum duabus filiabus sanguisugae: quatuor enim illa primum numero binario, deinde ternario, et denique quaternario designantur, q. d. Duo sunt insaturabilia, et quae nunquam dicunt: Sufficit, sed dicunt: Affer, affer; imo tria sunt insaturabilia, imo quatuor. Est enim hic et in sequentibus quaternariis gradatio, ac talis modus loquendi, qualis est apud Amos, qui similibus usus est quaternariis in describendis plurium gentium sceleribus, cum dicit: « Super tribus sceleribus, et super quatuor, » Amos, cap. 1, pro eo quod est: Tria sunt scelera, imo quatuor, propter quae non convertam vel non parcam.
Sic et Prov. vi, ubi nos habemus: « Sex sunt quae odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus; » Hebraice non est septimum, sed septem, q. d. Sex sunt, imo septem, quae odit Dominus, et detestatur anima ejus. Unde pro eo quod nos habemus, « et quartum nunquam dicit: Sufficit, » Hebraice est, et (Vatablus, imo) quatuor nunquam dicunt: Satis est.
Duae ergo sanguisugae filiae dicentes: « Affer, affer; » vel, ut Hebraice est, da, da, sunt prima duo insaturabilia, puta infernus et os vulvae: haec duo vocantur duae filiae sanguisugae, quia sicut sanguisuga duo habet ora, quae sanguine satiari nequeunt, sic et infernus ac os vulvae sunt quasi duo ora quae nunquam saturantur, juxta illud: Inferus insatiabiliter cava guttura pandit.
Hinc infernus hebraice vocatur שאול sceol, quod semper postulet: שאל scaal enim est postulare; Latinis vocatur Orcus, quod omnes ad mortem urgeat, ait Festus, ut post mortem eos glutiat.
Igitur infernus, id est mors, perditio et status mortuorum, ait Jansenius (cito ejus verba, quia clara, concisa, solida), est velut os omnia devorans, nec unquam satiatur, ita ut semper reipsa dicat: Affer, et ejus nomen recte dici possit אנהב an hab, ut est hebraice, hoc est da. Similiter et os vulvae, quia concupiscentia mulieris semper desiderat viri congressum, ita ut reipsa dicat: « Affer, » et dici etiam possit nomen ejus hab, id est da. Insatiabilis enim est mulieris libido, juxta illud Poetae: Delassata quidem, sed non satiata recessit.
Hebraea non habent, os vulvae, sed clausio vulvae vel uteri, hoc est matrix impedita, contracta et sterilis, ut significetur insatiabile desiderium mulieris sterilis, cujus Dominus conclusit uterum ne pariat: haec enim concubitus magis est avida quam caeterae, tum propter desiderium habendae prolis, tum quod fecundae et gravidae naturaliter non appetant concubitum cum sint utero quasi stomacho pleno, ut docent medici; sterilium vero matrix non dilatetur per conceptum, maneatque vacua. Duae ergo praedictae filiae hirudinis sunt ex numero quatuor insaturabilium. Tertium insaturabile est terra, quae non facile saturatur aqua, quam semper imbibit, maxime sabulosa. Quartum est ignis, qui appositione lignorum non exstinguitur, sed magis magisque semper accenditur, semperque amplius et amplius consumit et vorat.
Verum sub hoc sensu physico litterali, et sub hoc cortice litterae, ethicum insigne latet symbolum, quod nunc indagandum est.
Quaeritur ergo tertio, quid ethice et symbolice significet sanguisuga cum duabus filiabus, sive quatuor insaturabilia, puta infernus, os vulvae, terra quae aqua non satiatur, et ignis?
Respondeo primo: Sanguisuga ethice significat concupiscentiam, cujus duae, imo tres et quatuor filiae insaturabiles, sunt quatuor primaria vitia, sive vitiosae cupiditates, puta ira, libido, avaritia et ambitio, e quibus quatuor quasi radicibus caeterae cupiditates et vitia oriuntur. Unde S. Augustinus, De Civitate Dei, lib. XIV, cap. xv: « Libido, ait, generale vocabulum est omnis cupiditatis. Est enim libido ulciscendi, quae ira dicitur; est libido habendi, quae avaritia nominatur; est libido seu appetentia delectabilium, quae luxuria dicitur; est libido gloriandi et dominandi, quae jactantia seu ambitio appellatur. »
Prima ergo est ira et invidia, sive vindictae et nocendi cupiditas, quae recte per infernum horridum et tenebrosum significatur, quod mortem desideret; nec morte ipsa satiari potest, sed semper in alterius malum et perniciem concitatur, omnia arrodens, omnia destruens. Secunda est concupiscentia carnis per os vulvae recte designata, quod in ea maxime vigeat, ut dictum est: libido enim in utroque sexu non exstinguitur, nec satiatur ipso usu, sed ejus desiderium usu magis excitatur.
Tertia est « concupiscentia oculorum, » ut vocat Joannes, I Joan. ii, ut Paulus φιλαργυρία (Coloss. iii), avaritia scilicet, quae terrae comparatur, quod omnino terrena sit, terrenis tantum inhaerens rebus, ad cujus etiam similitudinem nunquam satiatur divitiis, sicut illa, maxime arenosa, quamvis multa aqua in se suscepta, parata est semper amplius suscipere. Unde et hydropico avarus comparatur, eique accommodatur illud: Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.
Quarta est cupiditas gloriae, quae superbia est, recteque igni assimilatur, quod, sicut ignis semper alta petit, ita et superbia; et sicut ignis omnia devorat, ita superbia omnia sibi subjicere cupit, nec satiatur omnibus etiam sibi subjectis, semper ulteriora petens: sicut patuit in Alexandro, qui, cum subjecto a se orbe audivisset philosophos de aliis mundis disputantes, ingemuisse dicitur, quasi dolens unum tantum sibi subjectum esse.
Huc accedit Anastasius Nicenus in Quaest. S. Scripturae, Quaest. XLI, qui Septuaginta secutus: « Hirudini, ait, id est peccato, tres sunt filiae dilectae, fornicatio, invidia, idololatria. »
Huc pertinet illud S. Augustini (vel quisquis est auctor: stylus enim arguit non esse S. Augustini Hipponensis Episcopi), Lib. De Salutar. docum. cap. XLIX: « Tria sunt in hoc mundo deteriora omni malo: anima peccatoris cum peccato perseverans, quae nigrior corvo est, et mali angeli qui eam rapiunt, et infernus in quem ducitur. Non sunt enim deteriora his tribus. Eadem enim anima metu futuri judicii expavescens, et putredinem suam inspiciens, dicit: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae. Iterum tria sunt quibus in hoc mundo non sunt meliora: anima sancti in bonis operibus perseverans, quae speciosior est sole, et sancti Angeli qui eam suscipiunt, et paradisus in quem ducitur, et expectatio regni coelestis. His tribus non sunt meliora in hoc mundo. Angeli enim sancti delectant animum spiritali cantico, sicut Psalmista ait: Beatus quem elegisti et assumpsisti, Domine, habitabit in tabernaculis tuis. Replebimur in bonis domus tuae: sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Haec, frater charissime, meditemur. »
Hinc concupiscentiae symbolum appositum est sanguisuga: primo, quia sicut haec in aqua limosa volvitur, ac impense sitit sanguinem, sic et concupiscentia tota est carnalis et terrena, atque in carne et sanguine volutatur, nec nisi carnalia concupiscit. Secundo, utraque est insatiabilis, nec patitur retardari suas appetitiones, sed quam celerrime et creberrime eas explet. Tertio, utraque mollis est et delicata. Quarto, sanguisuga purum sanguinem non tangit, sed tabidum et corruptum, eoque delectatur; sic et concupiscentia non nisi pravis desideriis, cogitationibus, operibus gaudet, v. g. iratus non cogitat nisi injurias sibi irrogatas: omnia etiam candide facta, sinistre interpretatur quasi facta ex odio; quaerit modos ulciscendi, etc.; gulosus non cogitat nisi de ventre et sordibus, luxuriosus non nisi de spurca libidine, etc.
Quinto, sanguisugae sugendo sanguinem, hominem tandem exhauriunt et enecant. Est genus sanguisugarum, quod Germani ab equo vocant rossegel, eo quod novem illarum equum interimant; sic concupiscentia vires corporis et animi exhaurit, hominique causa est mortis praesentis et aeternae. Sexto, sanguisuga tenaciter adhaeret corpori, unde dicitur hirudo ab haerendo (licet quantitas dissentiat; hirudo enim brevem habet primam, haereo longam), ait Pontanus: sic concupiscentia tenacissime adhaeret animae, ut facilius dentem ex ore, quam concupiscentiam ex anima excusseris.
Septimo, sanguisuga est venenata, unde solent eam chirurgi prius aqua dulci macerare, ut in ea venenum ponat, teste Galeno, tom. V, classe 6, cap. 1: sic concupiscentia venenum est animae, illam inficiens, corrumpens et perimens.
Octavo, sanguisuga fistulam habet in ore, qua cutim perforat: sic concupiscentia habet aculeum, quo conscientiam vulnerat. Nono, sanguisuga in vere per teporem aeris et aquae generatur, idque provido Dei naturaeque consilio, ut sanguini eodem tempore et eadem de causa abundanti et bullienti occurrat, eumque sugendo minuat, ne inflammationes, febres et morbos causet: sic in vere ob sanguinem ferventem exardescit concupiscentia irae, gulae, libidinis, superbiae, etc.
Decimo, hirudo movetur rependo, ut reptile, scilicet nunc extendendo, nunc contrahendo caudam ad caput: concupiscentia repit humi, dum terrena ambit, et circa ea nunc se extendit, nunc se contrahit et involvit.
Undecimo, sanguisugae cum carni adhaerescunt; quanto magis trahuntur, tanto fortius insident donec rumpantur; ad haec corruptum sanguinem ebibunt, itaque alios sanando seipsas occidunt, ait Aldrovandus. Idem facit concupiscentia, praesertim invidiae et irae, quae dum alios mordet, eos a vitiis sanat, et seipsam livore tabefacit ac consumit.
Duodecimo, sanguisuga fumi est impatiens, unde ut eam detrahant fumum adhibent, quem cum sentit, sponte abscedit, ait Aldrovandus: sic concupiscentia cohibetur fumo irae Dei et gehennae, ubi ignis et fumus tormentorum ascendit in saecula saeculorum, teste Isaia cap. xxx, vers. 33, et S. Joanne, Apocal. xiv, 11. Dum enim quis haec serio meditatur, concupiscentiam compescit: sibi enim dicit: « Cave modicum quod delectat, ut vites aeternum quod cruciat. »
Decimo tertio, sanguisugae sunt duae filiae dicentes: Affer, affer, hoc est duo ora assidue sugentia: sic concupiscentiae duo sunt officia, scilicet sibi indulgere, et aliis nocere; se amare, et alios odisse; sua retinere, et aliena rapere; se satiare, et alios laedere et exhaurire.
Decimo quarto, S. Isidorus, lib. XII Origin. cap. v: « Sanguisuga, ait, ubi uspiam adhaesit, sanguinem haurit, et cum nimio cruore maduerit, id evomit quod hausit, ut recentiorem denuo sugat: » sic cupiditas ubi adepta est quod concupivit, ad nauseam respuit, ac novas delicias quaerit, veluti cum gulosi evomunt delicias et vina, ut novis se ingurgitent.
Decimo quinto, Galenus loco citato docet sanguisugas deliciis sanguinis inescatas, cum tenacius adhaerescunt, revelli insperso sale aut cinere, tunc enim sponte decidere: sic recta ratio et sapientia, cujus symbolum est sal, ac cineris (id est mortis) memoria restinguunt sitim cupiditatis. Haec omnia quae de concupiscentia in genere dixi, cuilibet particulari cupiditati, puta irae, gulae, luxuriae, avaritiae, superbiae, etc., accommodes, et mutato nomine appropries.
Denique sanguisuga os habet instar trianguli, quod vulnus infligit triangulare, ut ad oculum patet: sic concupiscentia tria infligit vulnera, scilicet corpori, animae et menti.
Porro cupiditati sive concupiscentiae opponitur charitas, puta amori carnis, amor Dei, quae multo magis insatiabilis est, quia nullis terminis, nullis meritis, nullis progressibus, nullis laboribus, nullis periculis, nullis tormentis satiatur, quin semper majora pro Deo sibi dilectissimo et pati et agere concupiscat. Charitas ergo est sanguisuga, quae semper dicit: Affer, affer labores et dolores, virtutes et merita, animas et populos, quos ad Dei cultum et salutem traducam. Ipsa pariter capacior est inferno, fertilior ore vulvae, sitientior terra sabulosa, igne ardentior, juxta illud Cant. viii, 6: « Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. »
Talis fuit charitas insatiabilis S. Pauli, de qua plura dixi Proemio in Epistolas ejus, et Proemio in Acta Apost. Talis pariter fuit charitas S. Dominici, S. Francisci, S. Ignatii, S. Xaverii.
Igitur prima sanguisuga est ira, tum ob analogias jam recensitas; tum quia ad se interius ex omnibus partibus allicit sanguinem, eumque accendit: unde iratis extimae partes pallent. « Nam his qui ad vindictam anhelant, ita circum praecordia sanguis fervet, quasi vi ignis ebulliat et exaestuet, » ait S. Basilius, hom. De Ira; tum quia « ira est homicidii mater, et homicidii bibax, » ait S. Chrysostomus in cap. vi Matth. Rursum ira in quatuor insaturabilibus recte comparatur inferno, tum quia est causa injuriarum et caedium, quae homines transmittunt ad sepulcrum et infernum, juxta illud Christi: « Qui dixerit (proximo cui irascitur): Fatue, reus erit gehennae ignis, » Matth. v, 22; tum quia ira similis est incendio gehennae, ut homo iratus videatur esse daemon infernalis furore ardens, sicut ait Nazianzenus in carm. De Ira, et S. Basilius, homil. De Ira: « Sicut, inquit, qui charitatem habet, Deum in se habet: ita qui odium et iram habet, daemonem in se continet. »
Audi et Senecam, lib. II De Ira: « Qualia, inquit, poetae inferna monstra finxerunt, succincta serpentibus et igneo flatu; quales ad bella excitanda pacemque lacerandam teterrimae inferni exeunt furiae; qualem Cerberum tricipitem, flammas vomentem, talem nobis iram figuremus. »
Insuper, sicut ignis inferni urit, sed non lucet, ideoque ardentissimus est, sed obscurissimus, teste S. Basilio in Psalm. xxviii: sic ira accendit animum, sed rationem obtenebrat, ut homo non videat quid agat.
Porro nonnulli per infernum accipiunt gulam, quia haec, primo, insatiabilis est ut infernus; secundo, corpora tabefacit, putida facit et consumit, velut sepulcrum et infernus: unde Nazianzenus in Carm. De Diversis vitae gener.: « Non epulum, inquit, adeo, ne sero domum redeam, et ventrem sepulcri ad instar vivus referam. » Vide S. Chrysostomum, homil. 26 in Matth.
Secundo, luxuria est sanguisuga, quia sanguinem optimum (tale enim est semen) ac spiritus nobilissimos absumit, hominemque facit pallidum, luridum, exsanguem. Unde Theocritus, Idyll. 2: Heu! crudelis amor, nostro saturare cruore, / Summae affixa cuti velut hunc suxisset hirudo.
Rursum luxuria denotatur per os vulvae, praesertim meretricis, quod insaturabiliter ipsa appetit, uti notant Beda, Hugo, Arboreus, Cajetanus, Jansenius et alii. Hinc Septuaginta pro os vulvae vertunt, amor mulieris. Unde et S. Hieronymus, Contra Jovin., ex Septuaginta legens, amor mulieris, sic ait: « Non hic de meretrice, non de adultera dicitur; sed amor mulieris generaliter accusatur, qui semper insatiabilis est, qui exstinctus accenditur, et post copiam rursum inops est, animumque virilem effeminat, et excepta passione quam sustinet, aliud non sinit cogitare, nec ipso usu exstinguitur, sed immoderatius ac vehementius inflammatur. »
Tertio, per sanguisugam accipias avaritiam; haec enim est tertia filia, ut vertunt Septuaginta, sanguisugae, id est cupiditatis; sanguisuga enim sugere non cessat, donec totam se sanguine repleat; tunc vero sugere desinit, et decidit. Unde Plinius: « Decidunt satietate, pondere ipso sanguinis detractae. » At avari cupiditas nullis opibus satiatur; sed quo plures habet, eo plures desiderat, juxta illud: Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.
Rursum, avarus inter quatuor insaturabilia similis est terrae, praesertim aridae et sabulosae, quae non satiatur aqua, sed pluviam etiam copiosam illico haurit et sorbet, ut statim exarescat, et novum imbrem sitiat: sic enim avarus, esto ingentes opes acquirat, velut arena eas haurit, et majores sitit. Et sicut arena, licet aquis rigata, nullum fert fructum, sic nec avarus, opibus licet abundans, quas in arca recondit, nec in egenos erogat. Pereunt ergo in eo et cum eo opes, sicut perit aqua rigans arenam.
Unde S. Chrysostomus avarum comparat hydropico, hom. 15 in epist. I ad Corinth.: « Recte, ait, quidam dixit avaros esse hydropicos: quomodo enim illi multam aquam ferentes in corpore magis sitiunt, ita etiam avari multas circumferentes pecunias plures concupiscunt. Causa autem est: neque illi in quibus convenit locis aquam habent, neque isti divitias in quibus convenit affectionibus et cogitationibus. » Asserit S. Chrysostomus hydropicos aqua uti, quia scilicet in eis aqua quae stomachum et vitalia refrigeraret, trahitur ad extima, ut resideat inter carnem et cutem, quo fit ut vitalia refrigerio aquae destituta, calore ardeant et sitiant assidue: sic et avaritia, quo majores habet opes, eo majores appetit, et quasi ardens sitit.
Unde S. Chrysostomus, homil. De Lazaro, avarum dicit magis ardere et sitire, quam dives Epulo in inferno, qui petiit guttam aquae, ut linguam flammantem refrigeraret, Luc. xvi. Idem, hom. 28 in Matth., avarorum cupiditatem confert cum ardore sitique febricitantium.
Quocirca rationem a priori hujus sententiae ex eadem hydropisi petitam, per apologum vulpis hydropicae et mustelae medicae, physice et eleganter assignat Cyrillus, lib. III Apologorum moral. cap. viii, cui titulus: De causa et cura insatiabilis avaritiae: Vulpes, ait, hydropis onere squalida languens, reparandae sanitati medicinam et medicum inquirebat. Verum cum mustelam obviam habuisset, ejus gnara diligentiae, ipsi mox proposuit languoris querulam quaestionem: Memor sum, inquit, qualiter olim dente tuo vitam de laqueo mortis, quasi noviter nata receperim; quare nunc gravis morbi lethalis obsessa periculis, pristinis tuis confisa beneficiis, ad consilium sagacitatis tuae recurro. Cui mustela non ingrate respondit: Quod si auiquam profuerim, nescio; si vero beneficium suscepi, hujus semper reminiscor. Expone ergo morbum: quia, si scivero, lubens parem curationis modum. Tunc vulpes gratias agens dixit: Languorem, mi soror, inextinguibilis sitis patior, in quo haec duo potissimum miror: unum est, quod cum bibo, plus sitio; aliud est, quod extenuatis vitalibus, deforis sola cutis intumuit.
Cui magistra respondit: Putabam certe tanta te, soror, arte calliditatis aliquantulum in medicinalibus eruditam; sed video te Hippocraticae disciplinae totaliter esse ignaram. Causam deinde veram hydropis ex principiis Physicae et Medicinae, ejusque curationem assignat: « Languor enim tuus non, ut aestimas, sitis, sed fames membrorum est; quoniam in te flamma temperati caloris infra suum modum remissa, minor fit hepatis digestio, et tunc aquam pro sanguine gignit, suoque membra incremento privantur, atque arefacta membra vitalia, famescentia pro cibo sanguinem concupiscunt. Verum tu errans in hujusmodi judicio, appetitus famem putans corporis sitim esse, dum pro cibo laticem donas, eo magis digestivam facultatem debilitas. Propter hoc, charissima, etiamsi Danubium ebiberes, minime hanc sitim exstingueres, sed potius augeres, cum juxta Galeni sententiam, latex organa carnis substantialiter non humectet. »
Deinde haec omnia adaptat avaritiae, quae spiritalis, sed vera et mera est hydropisis: « Nam, inquit, cum in anima ejus (avari) per cupiditatis excessivum incendium charitatis proportio corrumpatur, ac digestiva vis electionis aberret; perdito humoris substantialis sanguine, sitibunda statim ariditas derivatur in mentem. Verum cum caecutiens mentis appetitus fluxa bona temporalia, quasi potum pro cibo cupiat, et pro substantialibus et aeternis bonis perversa cura pecuniae poculum subministret, sitis magnae cupiditatis accenditur. Quoniam mundanis opulentiis spiritus ariditas non minuitur, sed augetur. Accendunt enim affectum eo graviori aviditate, quo fallunt boni apparitione; quia cum bonum solidum affectetur, et apparens tribuatur, bonitatis solida substantia minime reperta, affectus vehementius inflammatur. Natura quippe provocat desideria mentientia desideratum. Igitur si mundus esset possessio animae cupiditatis crescentis, rapax avaritia plus sitiret, ac mentis substantia tabescente, foris tantum inanis gloriae cutis intumesceret.
Quemadmodum ergo avarus, si charitatis largitate cupiditatem exstinxerit, satiatur: sic hydropicus naturali calore confortatus, si arida membra cito roraverit, mox curatur. »
Denique sicut sanguisuga rapina sanguinis noxii, quem sugit, crepat, seque interimit: sic et avarus opes, quas rapuit, evomit saepe cum anima, uti ex eodem Cyrillo ostendi cap. 1, 22.
Quarto, sanguisuga, sive sanguisugae filia, est ambitio, quia ipsa instar hirudinis sugit et ad se rapit omnes sensus, sanguinem, spiritus et vires tam animae quam corporis; omnes enim ad se advocat, ut excogitet et exequatur modos et rationes, quibus honores quos ambit, assequatur. Haec ergo prae caeteris tribus est insatiabilis; unde de ea prae caeteris tribus dicitur: « Et quartum quod nunquam dicit: Sufficit. »
Pro sufficit hebraice est הון hon, id est satis est, item substantia, opes, divitiae, ut vertit Cajetanus et Aben-Ezra, q. d. Ignis urendo nullas opes acquirit, sed potius omnes perdit, omnemque substantiam annihilat. Talis est ambitio, quae nullo honore satiatur, quia honor non habet subjectum et substantiam, sed illico transit et evanescit in nihilum. Septuaginta hon vertunt hoc loco, ut Noster, sufficit; alibi vero vertunt, gloria, possessio, substantia, requies (quod huic loco congruit, quia nec ignis, nec ambitiosus ullam habet requiem), potentia, copia, pretium, quia omnia non igni, nec alteri rei creatae, sed soli Deo competunt. Deus ergo est nobis hon, id est sufficientia, substantia, copia et abundantia omnis boni, ideoque vocatur Saddai, cornucopiae.
Rursum sanguisuga, cum caudam ad os trahit, tumescit; cum vero os ulterius promovet, extenuatur et fit gracilis: sic ambitiosus, adepto honore, intumescit; at cum ad majorem aspirat, humilis fit, vilis et supplex.
Hinc rursum ambitio inter quatuor insaturabilia apte comparatur igni, ob igneam ejus vim: quia ignis ad instar, primo, sursum nititur, ut alta honorum culmina conscendat; secundo, quo plures honores et magistratus adepta est, eo acrius inflammatur, ut plures et majores ambiat, altiusque conscendat; tertio, sicut ignis terrae inclusus eam quatit, et terrae motum concitat: sic ambitiosus, qui humi jacet, omnia movet, omnes turbat, omnia concutit, ut dignitates concupitas adipiscatur; quarto, sicut ignis sua subtilitate et efficacia omnibus rebus se insinuans, eas depascitur: sic et ambitio subtiliter omnibus actionibus se inserens, eas sibi incorporat, unit et ignit.
Unde Climachus apud Antonium in Melissa, part. II, cap. lxxiv: « Jejunans, inquit, inanis gloriae cupidus sum; abdo me ut ignotus sim, tanquam prudens rursus gloriam appeto; splendide vestitus, ab illa vincor; vili habitu tectus rursum gloriam cupio; loquens vincor, tacens rursus victus sum: utcumque projeceris istum tribulum, aculeus stat rectus. »
Quocirca sapienter Theopompus a Pyliis summos honores sibi delatos respuit, dicens: « Mediocres honores ipsum tempus auget, immodicos abolet, » docens celsi animi esse spernere summa, et omnibus in rebus modum esse optimum. Quin et illud acute perspexit, quae subito crescunt in altum, non esse diuturna, quod genus sunt betae et cucurbitae; caeterum quae paulatim augescunt, ea ferre aetatem, veluti quercum et buxum. Ita Plutarchus in Lacon.
Ambitiosi ergo tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant, ait Philistion.
Porro Salomon quatuor harum capitalium cupiditatum ingens malum, videlicet inexplebilem insatiabilitatem, ob oculos posuit, ut ab illis nos absterreat, doceatque eas mortificandas esse et resecandas: ut quid enim studeamus vindictae, libidini, avaritiae, ambitioni, quae non satiant, sed acrius semper animum irritant, laniant et cruciant? Abdicemus igitur ea a nobis, et miram animae pacem, satiem et gaudium adipiscemur in Deo nostro, dicemusque cum Psalte: « In pace in idipsum dormiam et requiescam. »
Secundo, speciatim et adaequate per sanguisugam cum duabus, imo tribus et quatuor filiabus insaturabilibus, recte accipias avaritiam, de qua proxime in quarta prava generatione, vers. 14, facta est mentio, ut per haec quatuor insaturabilia declaretur inexplebilis avarorum et raptorum conditio, indoles et mores. Unde simili modo seqq. versibus Salomon prosequitur tres priores pravas generationes, et nominatim primam filiorum maledicentium parentibus proximo versu, dicens: « Oculum qui subsannat patrem, etc., suffodiant eum corvi. »
Ita Cajetanus: Avaritia, inquit, est sanguisuga, quia haec sanguinem, illa opes et subinde cruorem pauperum exsorbet. Duo habet ora, scilicet vim et fraudem: nam quod cutem carnemque cum dolore perrumpunt, vis est; quod autem sanguinem non copiose, sed exiliter et sensim exugunt, nec vulneris vestigium relinquunt, ingens est fraus. Similiter duo ora, sive duae filiae, avaritiae sunt, retinere proprium, et rapere alienum; aut vendere justitiam, et vendere gratiam, ait Cajetanus, uti faciunt avari judices, praefecti, procuratores provinciarum, quos proinde vulgo sanguisugas vocant, eosque donis satiant, ut iis pleni pecunias malis artibus non emungant.
Quocirca Tiberius Imperator cum eos non facile mutandos, nec nisi defunctis fere successores dandos existimaret, apologo usus est hujusmodi, teste Josepho, lib. XVIII Antiq. Judaic. cap. viii: Muscae, catervatim advolantes, convulnerati cujusdam ulcera contexerant. Hunc quidam forte praeteriens miseratus, operam ei suam in muscis abigendis obtulit; putabat enim prae virium imbecillitate ipsum eas depellere non posse. Orat saucius ut se ita sineret. Mirante altero quid esset quod ab hac molestia liberari nollet, respondit ille: « Imo, his depulsis, majore afficiar molestia et cruciatu; aliae enim his succedent recentes muscae et famelicae, quae me jam ante male habitum plane perdent; at istae quae mihi nunc insident, jam nonnihil remissius sugunt sanguinem, quo scilicet ferme exsaturatae sunt.
Sic ergo, inquit Tiberius, ego quoque provincialibus consulere cupio, ne multorum praesidum rapinis nimium vexentur et deglubantur; quod fieret omnino, si crebro illi mutarentur, accedente ad innatam cupiditatem etiam cito discedendi metu: malo igitur ditatos rapinis relinquere, quam novos substituere. » Apologum hunc ab Aesopo mutuatus est Tiberius. Ille enim ad Samios, cum patrocinium praestaret cuidam tribuno plebis qui capitis arcessebatur ob peculatum, similem quemdam pro ejus defensione apologum attulit de vulpe in voraginem delapsa, ac prohibente erinaceum ne muscas caninas a quibus obsidebatur, a se depelleret, ut auctor est Aristoteles, lib. II Rhetor. xx.
Elegantior et nervosior erit apologus, si pro muscis hirudines sanguisugas substituas.
Rursum avaritia apte comparatur quatuor insaturabilibus, puta inferno, ori vulvae, terrae quae non satiatur aqua (Septuaginta addunt, et aqua; aquam geminant, ut inexplebilem opum sitim in avaro denotent), et igni. Inferno, ob rationes, quas paulo ante ex S. Chrysostomo recitavi; ori vero vulvae, quia tanta est cupiditas auri, quanta veneris. Addit S. Bernardus, De Conversione ad Clericos, cap. xiv: « Non prius, inquit, satiabuntur corda auro, quam aura corpora satientur. » Cur avarus terrae, quae aqua non satiatur, comparetur, paulo ante dixi. Idem vero confertur igni. Nam, ut ait S. Basilius, homil. 21 in varios Scripturae locos: « Avaritiae malum stare nescit, sed ignis naturae simile. Ignis enim, postquam incendium attigit, omnem properat absumere materiam, nec prius desistere poterit quam materia defecerit. Avarum autem quid retinere poterit? igne vehementior est: omnia continuando finibus suis occupat, ea quae sunt vicini sibi aufert. Mox ubi alium sortitur vicinum, et quae illius sunt ad se rapit. Non ob ea quae possidet laetatur, sed ob ea quibus caret angitur, neque iis quae congegravit fruitur, sed cupiditate plura consequendi se magis excruciat. Eadem similitudine utitur hom. 6 et 7 in Divites avaros, et orat. 15 De Avaritia. Itaque sicut ignis, quo plus pabuli, eo plus roboris acquirit, ut violentior grassetur; et quo plura vorat, eo insatiabilior helluatur: ita et avarus quo plures opes congerit, eo pluribus congerendis appetentior incumbit.
Tertio, S. Chrysostomus, homil. 49 De Maledicentia: Sanguisuga, inquit, est maledicentia, quae corruptum humorem, id est vitiosos mores proximi, avide bibit, et aliis hauriendos propinat: hujus duae filiae sunt detractio et contumelia. Omnes, inquit Chrysostomus, aversantur maledicum, ut eum qui lutum redoleat, ut hirudinem, quae tetro sanguine; et scarabaeum, qui stercore, id est alienis malis aluntur. »
Addit Plinius, lib. XXXII, cap. x: « Aliquando sanguisugae ex morsu affixa relinquunt ora, quae causa vulnera insanabilia facit, sicut Messalinum e consularibus patriciis, cum ad genua admisisset. » Quod nonnulli adaptant superioribus, cum mordacius castigant defectus subditorum: hi enim plagas alte in animo subditorum defigunt, ideoque insanabiles efficiunt, utpote alta mente repostas.
Quapropter uti medici hirudinum virus aquis dulcibus temperant et diluunt, ac deinde eas corpori admovent: sic superiores correptionis asperitatem blandis charitatis visceribus, lenibusque verbis mitigent et edulcorent.
Quarto, S. Bernardus in Declamation., ad illa: « Ecce nos reliquimus omnia, » sub initium: Sanguisuga, ait, est propria voluntas, ejus filiae sunt avaritia et ambitio: « Avaritia, inquit, et appetitus laudis sibi invicem adversantur; nam quod illa congregat, hic dispergit: haec autem tam dissimilia mala ex una radice pullularunt, propriae scilicet voluntatis; hujus enim sanguisugae duae sunt insatiabiles filiae, clamantes: Affer, affer; siquidem nec animus vanitate, nec corpus voluptate satiatur, ut scriptum est: Non satiatur oculus visu, nec auris auditu. Fuge sanguisugam hanc, et omnia reliquisti. » Quin imo propria voluntas etiam opera bona quibus inhaeret, inficit, vitiat et corrumpit. Unde S. Bernardus, serm. 71 in Cant., ponderans illa Isaiae cap. lviii: « Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, » exclamat: « Grande malum propria voluntas, quo fit ut bona tua tibi bona non sint. »
Quaeres quarto, quomodo sanguisugae filias, sive quatuor insaturabilia, puta infernum, os vulvae, terram quae non satiatur aqua, et ignem explicent Rabbini, Cabalistae et similes?
Respondeo primo, Aben-Ezra, quem sequitur Baynus, haec quatuor refert ad quatuor generationes pravas paulo ante recensitas, quasi singularum hic poena assignetur. Prima enim generatio filiorum maledicentium parentibus inferno, id est morti et sepulcro, addicitur; hoc est, brevioris vitae poena multatur: nam qui negligit eos, per quos vita donatus est, propter hujus beneficii contemptum, debet ipso privari. Secundae generationi immundae, hoc est filiis spuriis atque nothis, « constrictio vulvae, » id est sterilitas interminatur. Ita enim decet, ut degener plantatio sterilitate et infecunditate arescat, juxta illud Sapient. iv, 3: « Spuria vitulamina non dabunt radices altas. »
Tertia vero generatio filiorum, qui natalium suorum gloria insolescunt, paupertate castigatur. Hoc notat vox et terra quae non satiatur aqua, nimirum terra arida et sitiens, atque adeo fructus nullos reddens. Itaque hi frugum inopia, id est paupertate, multantur: paupertas enim superborum fastum superciliumque deprimit.
Quarta generatio avarorum, pauperes atque humiles devorantium, igni addicitur, nimirum gehennae, ut hi quibus egeni in pabulum cedunt, ipsi quoque aeterni incendii pabulum fiant et fomentum. Verum haec longe petita et aliena videntur.
Secundo, alii haec quatuor referunt ad quatuor elementa, quae nulla actione, conversione, mixtione explentur et saturantur. Verum deest hic aer: hunc enim nec infernus, qui est in terra, nec os vulvae, quod pariter est terrestre, repraesentare potest. Rursum, alii per haec quatuor putant notari quatuor complexiones humorum in corpore. Alii enim sunt cholerici, hos repraesentat infernus; alii phlegmatici, hos repraesentat os vulvae, tum quia mulier est phlegmatica, tum quia semen ejus est aqueum; alii sunt sanguinei, qui rubent ut ignis; alii sunt melancholici, qui atri sunt ut terra: melancholia enim est prae caeteris terrestris affectio animum gravans, et deorsum premens. Ergo quemadmodum terra arens pluvias ebibit, sic etiam tristitia lacrymis nutritur et fovetur. Item, sicut terra aquis semel perfusa iterum arescit, et aquas identidem sitit: sic etiam gravior tristitia nunquam lacrymis exsaturatur, sed priores ebibens alias post alias impense sitit.
Tertio, nonnulli haec quatuor in bina secant, eaque hoc modo combinant. Infernus et os vulvae repraesentant hominum ortum et interitum: os vulvae enim significat ortum, infernus interitum, q. d. Omnis homo, qui nascitur ex muliere, inferit vaditque ad inferos; terra, quae aqua non expletur, significat arbores, herbas, plantas quas progignit: quae omnia tandem siccantur, fiuntque pabulum ignis. Ut hisce quatuor notet rerum omnium vanitatem, quod scilicet omnes res postquam ortae sunt, intereant, fiantque pabulum vel inferni, vel ignis, uti in fine mundi omnia comburentur per ignem conflagrationis. Hoc est quod ait Eccli. cap. xxxiii, 15: « Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. »
Huic sensui physico congrue incumbit ethicus, q. d. Os vulvae, id est luxuria, ducit homines ad infernum; terra quae aqua non expletur, id est avaritia, ducit pariter homines ad ignem gehennae. Quocirca S. Chrysostomus scortationem et meretricem inferno comparat: sic enim ait, tract. 86 in Joan.: « Mulierum genus temerarium est, et inferno simile, et inferno ejus assimilatur cupiditas: tunc cessat, cum amantem omnibus rebus spoliavit; imo ne tunc quidem, sed magis conviciatur et insultat jacenti. » Tam ergo meretrix quam infernus nunquam dicit: « Sufficit. » Unde S. Augustinus, tract. 107 De Tempore: « Infernum, inquit, et amorem mulieris recte conjungit Scriptura. Inferni ignem tenebit domus meretricis. Pro inferis ponitur domus meretricis, quia neminem repellit, omnem intrantem ad se trahit. » Et S. Hieronymus exclamat: « O ignis infernalis luxuria, cujus materia gula, cujus flamma superbia, cujus scintilla prava colloquia, cujus fumus infamia, cujus finis gehenna! »
Similiter juxta secundam combinationem terrae cum igni, avarum igni gehennae comparat idem Chrysostomus, homil. 29 in Matth.: « Avarus, inquit, in omnes ut mors insiliens, omnes ut infernus deglutiens, communis generis humani hostis, quippe qui nullum hominem esse vellet, ut omnia possideret. » Hinc S. Lucas, cap. xvi, narrans divitis Epulonis et avari cruciatus, ait: « Elevans oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Lazarum, etc. In tormentis erat (inquit Chrysostomus) et oculos solos liberos habebat, ut alterius divitias posset aspicere; propterea dimittuntur oculi liberi, ut magis torqueatur, quia non habebat quod alius tenebat: aliorum divitiae, eorum qui in paupertate sunt, tormenta sunt. »
Quarto, alii censent haec quatuor combinata notare, tum vitiorum inter se pugnam, tum vitiosorum aemulationem et invidiam; nam inferno, id est irae, saepe resistit os vulvae, id est luxuria et amor mulierum; terra sine aqua, id est avaritia, resistit igni, id est ambitioni, quia non vult dare munera et opes suas expendere, ut honores quos ambitio suggerit assequatur. Rursum, dum quis velut ignis ambit dignitatem quampiam opulentam, mox exsurgit terra, id est quispiam avarus, isque non unus, sed decem, qui eamdem ambit, imo mercatur et emit.
17. OCULUM, QUI SUBSANNAT PATREM, ET QUI DESPICIT PARTUM MATRIS SUAE, EFFODIANT EUM CORVI DE TORRENTIBUS, ET COMEDANT EUM FILII AQUILAE.
Pro subsannat hebraice est verbum לעג laag, id est irridet, balbutit, subsannat, sive ore et lingua balbutiendo, sive linguam extendendo, sive oculis annictando, sive quo alio modo et gestu. Oculi enim omnium affectuum sunt indices, ideoque despectus et irrisio in oculis praecipue cernitur, q. d. Filius qui parentes suos videns et agnoscens, apertis torvisque et superbis oculis proterve despicit, imo irridet et insultat, meretur a corvis lacerari et exoculari. Nominat oculum, ut indicet nefas esse vel oculis torvis parentes aspicere, ut inde colligendum relinquat quantum sit parricidium violentas in eos manus injicere.
Pro partum hebraice est יקהת iikkehot, id est obedientiam; alii, doctrinam; alii, exspectationem; Aben-Ezra vertit, societatem, q. d. Qui matris societatem consortiumque aspernatur; R. Salomon et Cajetanus vertunt, rugas; Septuaginta et Syrus, senectam.
Per partum aliqui accipiunt fratrem eadem matre natum, q. d. Sicut scelus est despicere matrem, sic et fratrem, quia frater ejusdem matris est partus; ac proinde qui fratrem despicit, despicit et matrem, quae eum secum peperit et genuit: filius enim est imago matris, eamque velut idea et speculum repraesentat. Quid ergo iniquius, quam despicere fratrem, id est despicere matrem?
EFFODIANT EUM CORVI DE TORRENTIBUS. — Solent enim corvi, utpote sicci, calidi et sitibundi, juxta torrentes degere, ut sese crebro aquis proluant, humectent, bibant, refrigerent. Sensus est, q. d. Filius parentes subsannans dignus est qui suspendatur, eat in malam crucem, affigatur patibulo, ut ibi a corvis exoculetur et devoretur, juxta illud Horatii: «Non pasces in cruce corvos.» Hinc vulgo dicitur: «Ito ad corvos,» id est in malam crucem, ubi corvos pascas; qui enim in parentes impius est et crudelis, longe impientior et sævior erit in exteros; unde videmus filios in parentes inhumanos, evadere fures, homicidas, proditores, prædones, etc. Quare oculus in parentes impius et sævus meretur ab impiis sævisque corvis effodi et vorari.
Quæres, cur præ cæteris avibus et feris nominat corvos et aquilas? Respondeo primo, quia corvi oculos invadunt, et rostro laniant, sive qui hi eis sunt esca suavissima, sive ex malignitate, sive ex imaginatione, ne scilicet videatur earum sævitia, eruunt oculos, ut libere deinde in exoculata et cæca corpora grassentur.
Docent hoc de corvo tum Physici, ut Ælianus, lib. II De Animal. cap. 11; tum experientia ipsa. Unde Catullus:
Effossos oculos voret atro gutture corvus, Intestina canes, cætera membra lupi.
Imo corvus pugnans cum asino et tauro, quos hostes habet se robustiores, ad eos vincendum astu utitur; alis enim eos verberans oculos invadit, itaque exoculatos et cæcos facile superat. Audi Aristotelem, lib. IX Histor. animal. cap. 1: «Corvus tauro et asino adversarius est, quippe qui advolans feriat et oculos eorum laceret.» Isidorus quoque, lib. XII Origin. cap. VII, docet corvos in cadaveribus primum oculos eruere. Hinc et illud Aristophanis in Avibus: «Corvus adveniens pejeranti, clam advolans, ejiciet oculum verberans.» Causam dant nonnulli, quod corvi in oculis vel pupillis effigiem suam, quasi in speculo intuentes, invidia et ira inflammentur, perinde ac si alios sibi adversarios conspicerent; indeque dici græce coraces a pupillis figendis: κόραξ enim dicitur a κόρα, id est pupilla. Ita ipsi.
Secundo, quia corvi et aquilæ ob siccitatem, calorem, nervos et vires cæteris avibus sunt longæviores, teste Plinio, lib. VII, cap. VIII, Aristotele et aliis. Jure ergo corvis longævis perimendus datur filius in vitæ datores impius, ut ei longævitatem adimant, eumque ut vita indignum cita morte perimant. Albertus Magnus et ex eo Aldrovandus tradunt corvum vivere centum et octo annos.
Tertio, quia corvi in pullos inhumani sunt, æque ac pulli in parentes: apposite ergo impiorum filiorum sunt tortores et carnifices. Audi S. Gregorium, lib. XXX Moral. cap. VIII: «Corvus editis pullis (ut fertur) escam plane præbere dissimulat, priusquam plumescendo nigrescant, eosque inedia affici patitur, quoadusque in illis per pennarum nigredinem sua similitudo videatur.» Idem asserit S. Augustinus et alii Patres ad illa verba Psalm. CXLVI: «Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.» Qui addunt pullos muscis et culicibus prætervolantibus pasci, Cassiodorus, etiam rore cœlesti. Ulterius addit Aristoteles, lib. VI Histor. animal. cap. VI: «Corvus, ait, pullos nido expellit;» cogit enim vix volantes egredi et cibum sibi quærere, ne ipse eos alere cogatur; imo non permittit eos in sua regione, si arctior sit, consistere, ne sibi escam præripiant, ut diserte docet idem Aristoteles, lib. IX Hist. animal. cap. XXXI. Unde Ælianus et Plinius aiunt hoc fertilitatis agrorum esse signum, cum corvorum copia in eis obvolitat: ubi
Hebræum est, corvi torrentis, seu vallis. Vahat significat torrentem et torrentis alveum, per quem pluvio tempore torrens rapitur, qui vero reliquo tempore siccus est, tum vallem quamcumque notare constat.
enim granorum copia est, corvi corvos plures degere patiuntur. Huc facit apologus Æsopi: «Corvus, ait, ægrotans dixit matri: Mater, præcare Deum, nec lamentare. Cui mater: Et quis enim, o fili, miserebitur tui? cujus enim tu carnes non comedisti?» Apologus significat eos qui in vita multos habent inimicos, amicum in necessitate neminem inventuros.
Quarto, quia corvini pulli immites in suos parentes, similes pullos progignunt, quos in se æque immites et sævos experiuntur: simili modo filii impii in parentes similes sibi filios procreant, quos proinde partim ex prava educatione pravoque exemplo, partim justa Dei vindicta, æque in se impios et crudeles sentiunt, præsertim in senio, juxta illud: «Mali corvi, malum ovum.» Quinimo pulli corvini ob voracitatem et sævitiam, deficiente esca, parentes corvos invadunt, laniant et vorant. Unde illud Philis, De Dotibus animal.:
Corvus autem malus malos fœtus alens, Quos ipse (ova excludens) excussit (genuit) generis causa, Cum urget vel breve famis tempus, Cibum sese fœtibus alimenti loco infert.
Ælianus quoque, lib. II, cap. XXIX, docet corvos a pullis in senio deseri et fame confici, eo quod ipsi pullos in nido deserverint. Idem, lib. III, cap. XIIII, ait pullos corvorum præ voracitate et ingluvie, ne quidem parentibus parcere, sed eos necare et devorare; quare gravissimi parricidii rei culeo insui merentur, ait Aldrovandus in Corvo. Noster Nicolaus Causinus, lib. VI Parab. hist. cap. XLIX: Corvi, inquit, meminerunt se, cum pulli essent, a parentibus fuisse desertos, famique expositos, ita parentes suos senio confectos devorant. Corvini igitur pulli significant alios negligentiæ parentum ultores. Tacite ergo parentes monet hic Salomon, ut pie educent filios, si eos in se pios experiri velint; si enim impie et corvine eos educent, impios et corvinos in se sentient, ut impietatem parentum ulciscantur, et talione puniant.
Quinto, quia corvus est avis fœda, furax, atra, rapacissima, infausta; unde a S. Hieronymo vocatur ales teterrima: hoc ipso ergo quo impii in parentes comparantur, imo traduntur corvo, significatur nihil esse magis abominabile, nihil contemptius, nihil impius. Hinc corvus Græce dicitur κόραξ a κορός, id est niger; vel a κάρα, id est caput, quia caput habet grande; vel a κόρα, id est pupilla, quod oculos invadat; aut, ut Rhodiginus, lib. VII, cap. V: παρὰ τοῦ κινεῖν κόρας, id est ab assiduo pupillæ motu. Suidas a κρώζειν, id est crocio vel crocito, quia vox eorum est crocitatio; ingeminant enim to coras seu cras. Sic et Varro Latinum corvus affine docet verbo crocio; Isidorus vero, lib. XII Origin. cap. VII, corvos dici putat a cordis voce, quod videlicet vocem
promant ex pectore, eamque expectorantes granniant, suaque voce proditi rapiantur. Alii Latinum corvus et Græcum κόραξ derivant ab Hebræo ערב oreb, vel goreb, quod, ut saccus, cornu et alia nonnulla nomina, ab Hebræa lingua ad plerasque cæteras translatum videtur. Vocatur autem corvus goreb, quia mixtum habet colorem inter lucidum et nigrum; vel quia obscuritatem vesperæ refert, et vespere volat: ערב ereb enim, vel gereb est vespera; vel, ut alii, oreb dicitur ab ערב Arab, id est Arabia, et ערבי Arabi, id est Arabs, quod instar Arabum prædetur et latrocinetur. Imo nonnulli ab oreb per aphæresin derivant verbum rapio; unde Germanice corvus vocatur raab, Belgice rave.
Hinc apposite corvus symbolum est dæmonum, qui pariter atri sunt, maligni, rapaces, impii, hominemque exoculant et excæcant; unde et sæpe dæmones in specie corvorum apparuere, et etiamnum apparent. Sic Beda hic per corvos accipit dæmones, q. d. Filios in parentes impios invadent dæmones, qui eos rapient ad tartara, ubi oculos eorum, quibus parentes subsannarunt, velut feroces corvi rostro pungent et excarnificabunt.
18 et 19. Tria sunt difficilia (Hebraice, abscondita vel mirabilia, uti vertit Aquila, itaque legit S. Ambrosius, De Obitu Valentin.; Chaldæus, occulta; Septuaginta, tria sunt impossibilia mihi intelligere; Vatablus, tria sunt excellentia ac supra captum meum) mihi, et quartum penitus ignoro: VIAM AQUILÆ IN CŒLO (Septuaginta, vestigia aquilæ volantis), VIAM COLUBRI SUPER PETRAM (perperam multi codices legunt, super terram), VIAM NAVIS IN MEDIO MARI (Hebræa, in corde maris; Septuaginta, semitas navis navigantis), ET VIAM VIRI IN ADOLESCENTIA.
Arabicus, vestigia aquilæ volantis, et circuitum serpentis super petram politam, et decursus navis decurrentis per mare, et vias hominis in adolescentia.
Tertius hic est gryphus tertiumque ænigma obscurissimum, æque ac elegantissimum et divinissimum.
Est hic duplex lectio: antiqui enim codices et Vaticani cum Beda et aliis multis legunt, in adolescentia; ac Septuaginta, in juventute; Syrus, in juventa; sicque legit S. Ambrosius, Anastasius Nicænus, Isidorus Pelusiota et alii mox citandi. Altera lectio est: Et viam viri in adolescentula; sic legunt Codices manuscripti, Hugo, Isidorus Clarius, Jansenius et alii, quos citat Franciscus Lucas in Notis hic: hebraice enim est בעלמה bealma, id est in virgine, et sic vertit Pagninus; alma enim significat adolescentulam absconditam (על alam enim est abscondere) et viro incognitam, qualis est Virgo, uti ostendi Isaiæ VII, 14, ad illa: «Ecce virgo (hebraice, alma) concipiet;» et sic transtulit S. Matthæus, cap. I, 23: unde et Chaldæus hic vertit, et viam viri in virgine; et Symmachus, ἐν νεάνιδι, id est in adolescentula.
Suspicatur Franciscus Lucas in Notis hic Septuaginta primitus vertisse, ἐν νεάνιδι, id est in juvencula, quod postea corruptum sit ἐν νεότητι, id est in juventute, indeque forte derivatum τὸ in adolescentia, quod habent multi codices Vulgatæ. Hæc enim mutatio et lapsus uti vicinior, ita facilior et pronior est, quam ex עלמה alma, id est adolescentula, in על מות almut, id est adolescentiam. Atque hæc lectio continet sensum sublimem, et perspectu difficilem, imo impossibilem, nimirum incarnationem Verbi in virgine, ut merito de ea dixerit Salomon cæteroquin sapientissimus: «Et quartum penitus ignoro,» cum «viæ viri in adolescentia,» ex quotidiano usu et experientia, cognitio videatur esse facilis, certe non adeo difficilis. Utraque ergo lectio gravibus fulcitur auctoribus, ac proinde utraque explicanda venit.
Prior lectio: «Et viam viri in adolescentia,» primo, hunc suggerit sensum planum et plausibilem, de mobilitate adolescentiæ, et vaga instabilitate adolescentum, ob fervorem ætatis et sanguinis, q. d. Sicut via aquilæ, colubri et navis obliquæ sunt et tortuosæ, atque difficulter inveniuntur, quia nullum remanet vestigium earum: ita et via, hoc est vitæ ratio, quam quis in adolescentia sua sequitur, difficulter intelligitur; adeo enim instabilis est via hominis in adolescentia, ita se adolescens per omnes horas in diversa torquet, et nunc huc, nunc illuc rapitur, ut difficile sit id comprehendere, et animadvertere quo tendat, et in quibus versatus sit.
Intelligit furtivos et clandestinos amores, et congressum quem vir cum puella innupta exercet, nemine præter amantes conscio, dum interea illa pro virgine habeatur.
bus hisce rebus et elementis graphice depingitur, et quasi in imagine repræsentatur vaga via mentis instabilis, quæ nunc vagatur in cupiditate gloriæ mundanæ, nunc in cupiditate rerum terrenarum, nunc in cupiditate libidinum et rerum venerearum, in quibus velut in aquis homines volutantur et immerguntur.
Rursum hic aquilæ, colubri et navis gryphus significat sapientiam, consilium et omnem sublimiorem doctrinam cogitationemque, quæ similis est aquilæ, per adolescentes et adolescentiam velut per mobilem aerem transvolare, ita ut nullum sui vestigium imprimat; prudentiam, quam coluber sua vafritie repræsentat, per eamdem ætatem velut per petram serpere et labi, sic ut nulla post se indicia relinquat; custodiam, constantiam, proposita bona, omnemque virtutem per eamdem transire, instar navis mare secantis, quæ nullam mari notam infigit. Ita ut hæc omnia significent, nihil firmiter in adolescentia hærere per modum habitus, sed omnia per eam transcurrere et elabi, ut ex eo quod vides adolescentem hodie probum, pudicum, sobrium, etc., statuere nequeas an talis crastino die futurus sit; nescias pariter quid mente tegat, quos affectus, amores, vel odia animo celet; sicut adultera adulterinos amores studiose abscondit. Unde de ea subditur: «Talis est via mulieris adulteræ,» etc. Quocirca S. Chrysostomus, homil. 84 in Matth., vitam nostram asserit instabilem magis fluctuare, quam fluctuet Oceanus et Charybdis: «Adolescentium fluctus, inquit, pueritiæ succedunt, qui vehementius sicut Ægeum mare concupiscentiæ ventis exagitantur, quæ quidem ætas potissimum correctione destituitur, non solum quia majoribus turbationum fluctibus cæditur, sed etiam quia pædagogus tunc et magister subtrahitur.» Vide Aristotelem, lib. VIII Ethic. cap. III, ubi hanc adolescentiæ mobilitatem describit; ex qua concludit nullum ex ea certum ingenii, indolis, et morum in sequenti vita futurorum argumentum capi posse. Nam, ut ait Homerus, Iliad. III: «Semper juniorum mentes pendent.»
Huc accedit Pineda, lib. III De Rebus Salomonis, cap. II: Hæ quatuor res, inquit, inter se simillimæ sunt, et imaginem ultimæ, id est quartæ, repræsentant. Priorum enim trium, puta aquilæ, colubri et navis, viæ et processus tortuosi sunt et obliqui, et nunc huc, nunc illuc torquentur per momenta: navis præsertim in medio mari contrariis impetitæ ventis, rapidis impulsæ fluctibus, qui vel rectum cursum impediunt, vel navim, id est adolescentiam, demergunt in interitum. Illud enim significat apud quosdam τὸ in medio maris. At si sapientia contingat adolescenti, ea erit instar gubernaculi ad dirigendum cursum, et superandos fluctus, cum ipsa eadem dicatur fuisse Salomoni instar littoris, ad quod alliduntur et infringuntur superbissimi maris
æstus, id est adolescentiæ perturbationes et impetus cupiditatum rapidissimarum. Audi Scripturam: «Dedit Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis, quasi arenam quæ est in littore maris,» III Reg. IV, 29. Salomon enim in adolescentia cœpit regnare post mortem patris Davidis, anno ætatis 18, uti ibidem docet Pineda, et sub initium regni postulavit impetravitque a Deo sapientiam, III Reg. III, 11.
Secundo, alii ex adverso per hæc tria, imo quatuor, censent notari miram adolescentiæ et adolescentis probe instituti, cordati et strenui instar viri (hunc enim significat hebræum גבר gaber), virtutem et vigorem, q. d. Res admiratione digna est, quod aquila mole corporis gravis, solis alis per aera se libret, et in altum evolet; quod coluber, pedibus carens, velocissime per petras et saxa lubricando serpat et currat, imo altas rupes, arbores, domos sine scalis vel clavis subito conscendat; quod navis grandibus sarcinis onerata, mari velut piscis innatet, et quaquaversum ad libitum naucleri se circumagat, quin et ventis, procellis et fluctibus sulcando obluctetur, eosque calcando subigat: at magis admiranda est via gaber, id est viri, puta conversatio matura et proba adolescentis virilis et generosi, qui in adolescentia virtute præcoci vincit annos et præcurrit ætatem. Hic enim similis est, imo transcendit generositatem aquilæ, colubri, navis et naucleri: juvenis enim in carne vivens, et carni dominans, dum superna meditatur, et conversationem habet in cœlis, est aquila terram despiciens, et in sublime evolans. Idem prudenter et circumspecte in omnibus sese gerens, cum prudentiam necdum per experientiam didicerit, est quasi coluber astutus, qui teres et pedibus carens, insita a natura agilitate solerter fugiens saxa transcurrit, et rupes conscendit. Idem tentationes carnis et mundi caute declinans vel fortiter superans, est velut navis acta a perito nauclero, quæ procellas et fluctus vel sulcando, vel obluctando superat, ac directe in portum fertur.
Tertio, noster Salazar putat hisce quatuor designari velocem adolescentiæ et ætatis voluptatumque ejus decursum, q. d. Aquila per aeris levissimam regionem velocissime fertur, serpens per terram levissime labitur, navis per aquas maris mollissime, simul atque ocissime ruit; sed tamen longe velocius ac lenius vir ex adolescentia ad alias ætates fertur, labitur, ruit: quia juvenis quid sibi temporis abeat, non satis attendit, atque adeo juventus inopinantem illum et quasi aliud agentem fugit.
Simili schemate Sapiens, cap. V, vers. 10, celerem ætatis humanæ lapsum comparat navi aquam pertranseunti, et avi aerem secanti, æque ac Job cap. IX, vers. 26, et alii eam comparant serpenti per saxa fugienti. Unde Chaldei per serpentem in orbem glomeratum, et caudam suam
ore mandentem, annum semper fugientem, circulantem et in orbem redeuntem repræsentabant; uti testis est Horus Apollo in Serpente. Rursum, sicut difficile, imo impossibile est aquilam, colubrum, navim per eamdem prorsus viam retrocedere et reverti: sic perdifficile est, ut adolescens viam voluptatum quam inivit relegat, viam virtutis capessat, seque ad bonam frugem convertat. Quid enim aliud est juvenis gloriæ cupiditate elatus, nisi aquila sublime volans? quid adolescens terrena et caduca bona impense appetens, nisi coluber per terram serpens? quid denique juvenis deliciis ac voluptatibus diffluens, nisi navis per aquas ruens?
Mystice Isidorus Pelusiota, lib. I, epist. 416: «Tria sunt, inquit, quæ intellectu assequi nequeo, et quartum penitus ignoro, inquit Salomon: viam aquilæ volantis; hoc autem est divina Filii natura, quæ nullo humano ingenio comprehendi potest. Et vestigia tua non cognoscentur, ait divinus Spiritus in Psalmis. Vidit autem hanc aquilam ipse quoque Moses, pennis suis populum in deserto contegentem. Et viam serpentis in petra. Obliquæ ac sinuosæ serpentis illius viæ sunt, qui mandati transgressionem nobis insusurravit, quæ quidem peccata sunt, nec viam in petra invenerunt; petra autem Christus est, qui cum carnem induit, mutationis omnis expers mansit. Neque enim peccatum fecit, neque inventus est dolus in ore ejus. Viam navis in medio mari, hoc est, divinæ Incarnationis omnibus salutem afferentis; quæ, navis instar, mortis abyssum peragravit, atque genus quidem nostrum ab ea revocavit, ipsius autem mortis semita in inferno minime inveniebatur. Viam viri in adolescentia. Per juventutem hoc loco resurrectionem a mortuis intelligit, cum nimirum corruptio immutabitur, ac natura ad statum ab omni corruptione atque interitu alienum juvenescet. Hunc tu statum quære.»
Minus apposite hæc quatuor Isidorus ibidem accommodat diabolo ejusque tentationibus. Magis apposite Auctor Catenæ Græcor.: «Per aquilam, inquit, accipe Christum; per aquilæ vestigia incomprehensum ejus e cœlis descensum, et ad eosdem rursum ascensum; per semitas navis, admirabilem illius ex matre virgine exortum; per viam denique anguis, diabolicas tentationum vires et operationes.»
Posterior lectio: «Et viam viri in adolescentula,» scilicet alma, id est virgine, ut habent Hebræa et Chaldæa, primo, a nostro Gaspare Sanchez in cap. VII Isaiæ, 14, sic exponitur, q. d. Facilius invenies viam aquilæ in aere, et viam colubri in saxis, et viam navis in mari, quam viam virorum ad januam virginis illius quæ nunquam se viris videndam offert, imo eos aversatur et fugit, ideoque est alma, id est abscondita. Rursum, sicut post transitum aquilæ, colubri et navis, nullum in aere, petra et mari remanet transitus vestigium: sic in virgine, cujus mens est illibata et pura cogitatio, affectus aut memoria viri nulla sui vestigia figit; sed illico hæc omnia dilabuntur et diffluunt. Quo significatur optimam virginitatis custodiam esse, primo, firmum et constans ejus studium; secundo, fugam virorum, ut domi se celet et abscondat: nec enim eam decipere poterunt juvenes petulantes, quæ omnium conspectum et colloquium velut serpentium aversatur et horret.
Secundo, vice versa Jansenius censet hæc verba respondere illi generationi secundæ, de qua dixit vers. 12: «Generatio quæ sibi munda videtur, et non est lota a sordibus suis.» Nimirum est generatio quædam, quæ cum impura sit atque impudica, tamen pudicitiam et illibatam quamdam puritatem præ se fert; hæc autem est virgo constuprata sui copiam faciens, et conjugata adulterum admittens: utraque enim facinus suum tegere ac dissimulare contendit. Itaque ait: Sicut in aere, petra et aqua nullas itineris sui expressas notas dimittunt aquila, serpens atque navis: sic etiam viri ad virginem ingressus nullum vestigium apparere solet, propter nimium studium celandi id quod sine capitis periculo evulgari non potest. Itaque juxta hunc sensum hebræum alma non significat adolescentulam incorruptam, sed virginem, scilicet non quæ jam sit virgo, sed quæ ante congressum fuerit, imo in ipso congressu inventa sit virgo.
Tertio, alii sic explicant, ut Salomon suadeat parentibus vigilem et exactam filiarum virginum custodiam, eo quod, sicut aquilæ, colubri et navis mollissimus et lenissimus est per aera, rupes et mare ingressus et incessus, adeo ut non sentiatur: sic pariter viri ad virginem introitus sit lenissimus et secretissimus, ut omnes etiam parentes fallat. Rursum, sicut aditus viri ad virginem est occultus, sic et abscessus: nullum enim relinquit sui vestigium in viro; in virgine vero etiamsi nonnulli putent manere vestigium membranæ disruptæ, quæ ante copulam virginale secretum tegebat, eratque virginitatis signaculum, tamen idipsum negant alii, ut Franciscus Vallesius medicus, uti ostendi Deuter. XXII, 17 et 18.
Sub hoc humili abjectoque litteræ cortice et grammatico ejus sensu, altius quid spectavit Salomon, nimirum incarnationem et nativitatem Verbi divini in B. Virgine; hanc enim significat hebræum alma, ad quam ingressus est gaber, id est vir Christus nuntiante Archangelo Gabriele, ita nuncupato, quod nuntiaret gaber el, id est virum Deum, puta Verbum incarnatum. Hoc enim fuit mirabile, difficile et incomprehensibile mysterium, sive potentum sæculorum omnium, juxta illud Jerem. XXXI, 22: «Creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum;» et Isaias cap. VII, 14, Achaz regi hoc signum signorum maximum exhibet, dicens: «Ecce virgo concipiet et pariet filium;» et cap. LIII, 8: «Generationem ejus quis enarrabit?» Quod ergo
B. Virgo adimplens hanc abavi sui Salomonis prophetiam, accepto a Gabriele nuntio, admirans dixit: «Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?» atque Angelus ei respondit, id opus fore non hominis, sed Spiritus Sancti: «Spiritus Sanctus, inquit, superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi:» idem prorsus primus vaticinatur hic Salomon, ac tam sublime mysterium obstupescens, se modum ejus plane ignorare confitetur: unde ipse a Patribus propheta nuncupatur, imo ipse se prophetam nuncupavit hoc cap. vers. 1, dum hoc suum eloquium vocavit visionem, id est oraculum et prophetiam. Vox enim hebræa gaber, id est vir robustus, nulli proprie puero vel adolescenti, sed soli Christo nascenti competit tum ob divinitatis suæ fortitudinem, tum quod ab instanti suæ conceptionis, secundum animam omnino fuerit perfectus: nec enim mysterio videtur carere, quod non sit dictum: Via adolescentis sive juvenis in adolescentula, quemadmodum juxta illum priorem litteralem sensum videbatur dicendum, sed via viri. Certe in nullum alium istud verius competere potest, quam in Christum ejusque matrem virginem.
Juxta quem sensum reliquæ tres viæ recte intelliguntur adductæ, ut per illarum exemplum quarta illa via, et præ aliis magis mirabilis, melius intelligeretur et adverteretur, scilicet quod, quemadmodum avis in aere volat, serpens super petram repit, navis transit in mari sine aliqua aeris, vel petræ, vel aquæ corruptione, vel divisionis alicujus signo relicto: ita et via illa viri contingit sine virginis læsione et corruptione. Ita hunc locum de Christo in Virgine incarnato explicarunt veteres Rabbini, ac inter eos R. Haccados, id est Sanctus, apud Galatinum, lib. VII De Arcanis fidei, cap. XV, Lyranus, Jansenius, Franciscus Suarez, III part. Quæst. XXVIII, art. 1, disp. 5, sect. 1, et alii.
Igitur Salomon hic «viam viri in virgine,» id est Verbi in ea incarnationem, adumbrat tribus similibus, sed ænigmatibus, nimirum per viam aquilæ in cœlo, per viam colubri in petra, per viam navis in mari: unde colligas Christum esse aquilam, colubrum, navim; B. Virginem esse cœlum, petram, mare.
Christum esse aquilam, quæ regina est avium, ex utriusque analogiis liquet. Audi S. Ambrosium, tract. in cap. XXX Prov., sub finem: «Aquila intelligitur Christus, qui volatu suo descendit ad terras; quod animalis genus non nutritur, nisi prius castitas comprobetur matris, ut apertis oculis absque palpitatione totum aspiciat solem: hoc enim animal comparatur Salvatori, quod cum aliquid rapere voluerit, non vestigiis obambulat terras, sed excelsum eligit locum: sic et Christus alta cruce suspensus, tonanti strepitu et terribili volatu impetum ad inferos fecit, sanctosque rapiens ad superna remeavit.» Christum pariter esse colubrum, qui scilicet formam peccatoris
suscepit, sed veneno peccati caruit, imo illud suo sanguine expiavit, liquet ex illo Joan. cap. III, 14: «Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.» Christum esse navim mercium cœlestium, quæ omnes fideles et sanctos per mare hujus sæculi vehit ad portum salutis æternæ, docet ibidem S. Ambrosius: «Christus, inquit, est navis in qua ascendunt omnium credentium animæ, quæ ut firmius inter fluctus evehatur, de ligno fabricatur, et ferro configitur: hoc autem est Christus in cruce; sed dicit navem sine vestigio, quia Verbum Dei verum et efficax per aurem penetrat ad viscera sine læsione, et homine assumpto Verbum inter homines nascitur sine sui diminutione, et Maria virgo generat sine corruptione. Transit ergo navis per mare, et nulla in undis vestigia remanent, quia venit Christus de cœlo, aure concipitur, utero portatur, et talis virgo Maria remansit postquam peperit, qualis antequam Verbum aure conceperat, et utero gestaverat.»
Beatam Virginem vero esse cœlum liquet, quia in ea ceu in throno cœlesti omni decore et gratia adornato, per novem menses resedit Deus, puta Verbum divinum (ubi enim Deus est, ibi cœlum est: ubi Papa, ibi Roma, inquiunt Canonistæ), quod sicut aquila celerrime et sublimissime in illam advolavit, cum illa dicente: «Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum,» eodem temporis instanti in eamdem e sinu Patris descendit, carnem e carne ejus assumpsit, ac seipsum corporavit. Beatam Virginem esse petram limpidam puritatis, et fortitudinis, et constantiæ, manifestum est. Eamdem esse mare sapientiæ et virtutum docent Patres. Unde et Maria, vel, ut Hebræi pronuntiant, Miram, vel Mariam, idem est quod altitudo maris, uti nonnulli volunt; licet alia plura et veriora sint ejus etyma. Hic tibi latum, o lector, campum aperio, tum in laudes B. Virginis excurrendi, tum incarnationis Verbi in Virgine modum contemplandi et admirandi. Considera enim hinc dotes aquilæ, colubri et navis, easque attribue Christo; inde expende dotes cœli, petræ vel rupis, et maris, easque attribue B. Virgini, et vere abyssum sapientiæ in hoc ænigmate latere conspicies.
Mystice, Lyranus per viam aquilæ in cœlo intelligit significatam Christi in cœlis ascensionem; per viam colubri super petram, ejus resurrectionem: qui cum tanquam serpens pependerit in cruce, in resurrectione e sepulcro surrexit clauso, ita ut in signato saxo desuper posito nullum appareret resurrectionis vestigium; per viam navis in medio mari, ipsius conversationem in hoc mundo procelloso et turbulento, in quo expositus fuit apud Judæos variis tempestatibus, ex uno loco in alium instabiliter semper vagatus. Hæ enim omnes viæ, sicut et via conceptionis ac nativitatis ejus, excedunt hominis captum.
Aliter hæc Christo adaptat Anastasius Nicænus in Quæst. S. Script. Quæst. XLIII; sic enim ait: Quis intelliget et mente comprehendet «Viam aquilæ volantis in cœlo,» id est Christi ascensionem; «viam serpentis super terram,» nempe vestigium peccati in corpore Christi; «et semitas navis per mare,» nempe Ecclesiæ, utpote quæ in hac vita tanquam in mare, spe in Christum per crucem gubernatur; «et vias viri in juventute,» nempe ejus qui natus est ex Spiritu Sancto et Virgine? «Ecce enim vir oriens nomen ejus,» Zachar. VI, 12.
Tertium emblema viæ navis sic Christo adscribit: «Navem adæque Ecclesiam debemus accipere in salo hujus mundi constitutam, quæ crebris ventorum flatibus, id est tentationum plagis ac verberibus, fatigatur; quam turbidi fluctus, id est hujus sæculi potestas conatur ad saxa perducere; quæ etsi undarum fluctibus sæpe vexatur, nunquam tamen potest sustinere naufragium, quia in arbore ejus, id est in cruce, Christus erigitur; in puppi Pater residet gubernator; proram Paracletus servat Spiritus. Hanc per angusta hujus mundi freta duodecim in portum remiges ducunt, id est duodecim Apostoli et similis numerus Prophetarum.»
Subdit deinde navim hanc omnes scopulos, procellas, piratas et ventorum flabra superare: «Sed quod ait vias navis navigantis, proprie significat, quod in tempore persecutionis miro modo comprehendi omnino non possit; quia scilicet vivida per interitum, et dives per damna reddatur, quæ ob hoc multis in locis soli comparatur aut lunæ, quæ etsi tunditur, non movetur, aut, si moveatur, resurgit;» scilicet luna recedens a sole, luce orbeque minuitur; accedens deinde, rursum augetur, et quasi resurgit.
Deinde quartum emblema viri in adolescentia sic de Christo prosequitur: «Vir iste Christus Dominus noster est; hic est vir, cujus viæ non possunt cognosci in juventute. Quis enim æstimare animo possit, quanta ille opera exercuerit, cum secundum hominem moraretur in terris, quæ itinera virtutum duxerit, quas vias beneficiorum circa humanum genus fuerit ingressus?»
Elegantius, plenius et fusius S. Ambrosius totum hoc ænigma de Christo pertractat, tract. in cap. XXX Prov., sive de Salomone, qui exstat sub finem tom. II, ubi per viam aquilæ in cœlo, accipit Christi descensum in terras Virginisque uterum, ac rursum ejusdem ascensum in cœlum; per viam colubri in petra, immunitatem Christi (hic enim est petra) a peccato et servitute diaboli; per viam navis in mari, Christi tum incarnationem, tum crucem, tum Ecclesiam; per viam viri in adolescentia, Christi vitam et conversationem in hoc mundo. Sed audi ipsummet resonantem:
primum emblema aquilæ sic Christo attributi: «Quasi vero sit facile ut suspensa aquila in altum celeri elatione pennarum plausus sui et lapsus vestigia manifesta constituat, aut viam signet in vacuo, et lineam sui volatus figat in liquido. Aquilam in hoc loco Dominum debemus accipere. Etsi enim post passionem et resurrectionem suam præsentibus Apostolis Dominus noster ascendit in cœlum, tamen cujus hominis tam altus sensus aut tantus est, ut explicari possit, quomodo illa tanta majestas de cœlo aut venire dignata fuerit, aut redire? cum hoc solum nobis scire liceat, quod aut venit, aut rediit. Quis enim cognoscere potest quemadmodum Verbum in Virginem venit, ut repente conceperit, ut tam felicem fœtum partus virginalis effunderet, ut hominem Deus indueret, quem totus mundus non potest nec sufferre, nec capere? id est quod Salomon ait, vestigia aquilæ volantis, id est Christi Domini advenientis ad terram, ac redeuntis ad cœlos, vestigia comprehendi enarrarique non posse.»
Secundum emblema serpentis in petra Christo sic adaptat: «Hanc petram Christum Dominum nostrum esse ambigere non debemus; serpens autem ex ipso nomine, quod sit callidior omnium bestiarum, quæ sunt super terram, apparet quod est diabolus; qui ideo serpens dicitur, quod occulte serpat et quod sensus hominis tenuiter illabendo pertentet. Hic ergo in corpore hominis, quod omnipotens induerat Dominus, nulla malitiæ suæ potuit imprimere vestigia, quamvis illud ausus fuerit sæpe tentare.» Et in appendice docet serpentem seduxisse Adam et Evam, quia ex pulvere conditi erant pulverei et terreni; non vero Christum, quia ipse ex petra erat petrinus. «Potuit, ait, et ad ipsum tentandum aggredi; sed Christus non obtemperavit, ac diaboli verba con-
20. TALIS EST ET VIA MULIERIS ADULTERÆ, QUÆ COMEDIT, ET TERGENS OS SUUM DICIT: NON SUM OPERATA MALUM.
Hæc gnome vel potest præcedentibus connecti, velut eis similis eo modo quo jam exposui; vel ab eis separari, et per se sola consistere. Nam, ut recte advertit Jansenius, vox talis non ad præcedentia, sed ad sequentia referri potest, q. d. «Talis est via,» id est hujusmodi agendi modus est mulieris adulteræ, quem scilicet subjungo, nempe, «comedit et tergit os suum,» etc. In Hebræo enim non est «quæ comedit,» sed tantum comedit. Et sic optime consistit mysterium nativitatis Christi in versu præced. Sensus ergo est, q. d. Hic est genius, hæc indoles, hic mos et usus mulieris adulteræ, nimirum instar gulosæ alicujus, quæ furtim comedit rem vetitam, tergit os suum, ut nullum comestionis vestigium appareat, ac præ se fert continentiam, dicitque: Non comedi rem furtivam, «non sum operata malum,» id est non commisi adulterium. Honeste enim voluptatem copulæ adulterii significat per metaphoram (similis metaphora et catachresis est cap. V, vers. 15, et cap. IX, 17) comestionis rei furtivæ, quia adultera furtum committit, tum quia corpus suum marito obligatum tradit adultero, tum quia adulteri corpus sibi alienum vetitumque furatur. Adde, solere adulteras cum adulteris convivari, itaque se ad adulterium incitare: gula enim sternit viam ad luxuriam, ac venter mero æstuans despumat in libidines, ut ait S. Hieronymus. Porro adulteræ, ut gulam et adulterinos amores celent, solent epulationes cum adulteris abscondere, osque suum tergere, ac dicere: Non sum epulata cum adultero.
Mystice Anastasius Nicænus, Quæst. XLIII, jam citata, per adulteram accipit Ecclesiam e gentibus idololatris collectam: «Talis, inquit, est conversatio Ecclesiæ Christo credentis; quæ fornicata in idolis, ipsis renuntians et diabolo, cum peccata abluerit, et acceperit remissionem, dicit se nihil mali fecisse.» Sic et Isidorus Pelusiota, lib. I, epist. 417.
21, 22 et 23. Per (Chaldæus, propter) TRIA MOVETUR TERRA, ET QUARTUM NON POTEST SUSTINERE: PER SERVUM CUM REGNAVERIT: PER STULTUM CUM SATURATUS FUERIT CIBO: PER ODIOSAM MULIEREM CUM IN MATRIMONIO FUERIT ASSUMPTA: ET PER ANCILLAM CUM FUERIT HÆRES DOMINÆ SUÆ.
Hebraice, sub tribus tremit terra, et sub quarto non potest sufferre; Septuaginta, per tria concutitur terra, quartum autem non potest sufferre; Symmachus, quatuor autem non potest ferre. Septuaginta ultima duo transponunt, et mulierem odiosam quarto ultimoque loco, velut pessimam præ tribus cæteris, collocant; sic enim habent: Si famulus regnet, et imprudens saturatus fuerit cibis, si famula ejecerit suam ipsius dominam, et odibilis mulier sortita fuerit virum bonum. Septuaginta more suo sequitur Syrus.
Quartus est hic gryphus, sive quartum quasi ænigma quatuor intolerabilium.
Per mulierem odiosam intellige morosam, iracundam, rixosam, cerebrosam, superbam, incontinentem, quæ suo fastu, ira, impatientia, malisque moribus se facit exosam, ut marito totique familiæ sit odio et horrori; cum ex adverso bona uxor debeat esse amabilis, omniumque amorem sua modestia et gratia sibi conciliare.
Pro movetur hebraice est נרגזה nirgeza, id est movetur, tremit, fremit: רגז ragaz enim uti litteris, sic et significato alludit ad רעש ragas, et רעש raas, id est tremere, contremiscere, conturbari, pavere, irasci, tamque de animatis quam de inanimatis dicitur. Unde Septuaginta nirgeza et ragaz nunc vertunt, ad iram incitari, nunc exacerbari, nunc irritari, nunc turbari et conturbari, nunc pavere, nunc contristari, nunc defatigari, nunc sollicitum esse, nunc concuti, nunc obstupescere. Vatablus hoc loco vertit, stomachatur terra; Chaldæus, commovetur; Syrus, sub tribus nutat terra. Alludit ad terræ motum, quo terra concutitur, fremit et tremit ob aerem et ventos inclusos, qui inter se conflictantes sub terra, eam alioqui immobilem succutiunt, ut domos, turres, templa subruant, ac subinde videantur terram e centro suo convellere, quod revera in terræ motu fieri nonnulli Philosophi censent, uti ostendam Eccle. I, 4. Simile est in domo et republica terræ, id est terræ incolarum, nam e virorum et domesticorum, non tam corporum, quam animorum motus et turbatio,
Talis, Hebr. sic, refertur ad id quod dixerat de quatuor rebus miris.
cum servus dominatur hero, stultus sapienti, uxor viro, ancilla dominæ: hi enim superbia tumidi, cupiditate hiantes, imprudentia cæci, nova sorte et dignitate elati, non se capientes insolescunt, omnia invertunt, pervertunt, susquedeque miscent; quocirca motus, seditiones, tumultus in domo vel republica concitant, ut ipsa a fundamentis convelli et quasi excentricari videatur: omnes enim ad impotentem, iniquum, tyrannum, arrogantem eorum dominatum indignantes fremunt et frendent, ac velut contra furias facibus furoris accensi sæviunt et furunt: unde et רגז ragez idem est quod commotio, terror, tremor, ira, furor.
concupiscentia, quæ dum armatur potestate et imperio, in omnes impune æque ac imperiose grassatur: quare tunc domus vel regnum non regitur æqua ratione, sed impotenti et effræni concupiscentia: hæc enim regit servum, qui regit domum vel regnum; omnes autem subditi, quia homines rationales, volunt regi humana ratione, non passione: hæc enim est humana hominum regendi ratio; si secus fiat, non ratio, sed cupiditas regit domum vel rempublicam, ideoque non principatus est, sed tyrannis, quam omnes oderunt, ac propter eam irascuntur et tumul-
Ratio est prima, quod indignum et contra naturam videatur herum subjici servo; sapientem, cujus erat regere, regi a stulto; maritum servire uxori, dominam ancillæ: servi enim ob indolem et mores serviles proprium est servire, domini vero et dominæ dominari, ut docet Aristoteles, lib. I Polit. cap. IV; quare si secus fiat, natura videtur inverti et esse mundus inversus.
Secunda, quod servi, stulti, feminæ et ancillæ dominantes non capiant se suamque sortem et fortunam; sed velut emotæ mentis exsiliant, limitesque omnes transiliant, ac veluti insani bacchentur, ideoque multa indigna, aliisque injuria committant, quibus omnes contra se concitant, juxta illud:
Asperius nihil est humili, cum surgit in altum.
Unde Plato, lib. VI De Legibus: «Contra etiam dicitur, ait, nihil in animo serviente integrum esse, nec quidquam servorum generi esse domandum, quod et sapientissimus Poetarum (Homerus) testatur nobis, cum de Jove sic loquitur: Dimidium mentis Jupiter illis aufert, qui servitutis sorti subjecti sunt.»
Similiter stultus si saturetur cibo, id est deliciis et vinis, est intolerabilis, tum quia stultus, tum quia stultitiam ejus acuit saturitas et vinum. «Saturitatis enim germana proles est petulantia,» ait Philo: uti videmus in vitulis saturis, quorum saltus et gestus petulantes imitantur stulti saturi et ebrii; sub saturitate intelligitur opulentia et divitiæ, quas in se absonum est stultum habere, ut quæ non deceant eum, qui eis recte uti non potest, sed debeantur sapienti qui earum rectum novit usum. Nam, ut supra dictum est, «quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit?» Nec est tantum hæc res in se absona, sed hinc in terra magna provenit turbatio, quod stulti divitiis abutentes multa insolenter committant, alios despicientes et injuria afficientes, ac per hæc alios ad indignationem ac zelum concitantes. Exemplum est in Nabal marito Abigail, cujus nomen hoc loco ponitur pro stulto: nam nabal hebraice stultum significat.
Tertia, quod servi, stulti, feminæ et ancillæ dominantes non agantur ratione, sed passione et
multuantur, ut se in libertatem vindicent. Audi S. Augustinum, lib. IV De Civit. cap. III: «Proinde justus, etiamsi serviat, liber est; malus autem etiamsi regnet, servus est: nec unius domini, sed, quod gravius est, tot dominorum, quot vitiorum, de quibus vitiis cum ageret Scriptura divina: A quo, inquit, quis devictus est, huic et servus addictus est.»
Denique nihil servi, ait Auctor Catenæ Græcor., quod ad regnum administrandum idoneum sit adferunt, ut sunt humilitas, scientia, experientia aliaque hujusmodi. Regnavit sane servus Jeroboam, at tanta mala hic perpetravit, quanta nullus ante, vel post ipsum, ut rerum exitus demonstravit. Simile exemplum fuit in Eutropio servo, qui Arcadio Imperatore in deliciis, sub eo imperium administravit tanto fastu et insolentia, ut a populo furente ad necem appetitus, confugiens ad asilum templi, ibi vix S. Chrysostomi oratione servatus sit, ut superius ex Baronio et aliis enarravi.
Porro plane intolerabile est, quod vertunt Septuaginta, et serva cum dominam suam ejecerit, ut scilicet serva dominæ a se ejectæ torum, thronum, jus, opes et regnum invadat, uti Agar Saram dominam suam despexit, ejusque locum invasit, ac ideo jussu Dei ab Abrahamo domo pulsa est, Genes. XVI.
Igitur parabola hæc docet hæc omnia turbari in mundo, quod his qui subesse et regi, quique inopia premi et contemni deberent, imperium obtingit, dominium, rerum abundantia et honor. Quod et in nobis ipsis usuvenit: commovetur enim ob id terra cordis nostri, quod carnalis affectus, qui spiritui deberet servire, imperat rationi; quod stultæ et brutæ portioni nimis indulgetur saturitatis; quod odiosa caro in nimio habetur honore, et quæ ancilla esse deberet, dominari vult. Ita Jansenius, Baynus et alii.
Allegorice Auctor Catenæ Græc. per hæc quatuor accipit peccatum, sive culpam quatuor sæculorum sibi ordine succedentium, scilicet diluvii Noetici, Sodomorum, Ægyptiorum et Judæorum. Igitur culpa, inquit, quæ natura serva est, servumque efficit, jam olim regnavit in mortali hominum corpore, semel quidem universalis diluvii tempore, mox vero ætate Sodomorum terræ suæ ubertatem modeste ferre non valentium, nec non exteris peregrinisque hominibus ex mera petulantia vim adferentium. Hinc rursum sub odiosa Ægypto, hæc enim virum bonum, nempe Josephum nacta, ingrata exstitit. Joseph namque ne fame interirent, omnibus frumenti mensuram distribuebat, deque omnibus bene mereri studebat: verum superbia ebria, filios Israel nihil tale meritos per summam injuriam et contumeliam miserrime divexabat et opprimebat. At vero ancilla quæ dominam suam expulit, est terrena Jerusalem, propter frequentes captivitates, quas apud gentes perpessa est, appellata omnium serva vel ancilla; hæc autem ejecit dominam suam, sacram nimirum Christi Dei carnem, deicida et dominicida effecta.
24, 25, 26, 27 et 28. QUATUOR SUNT MINIMA TERRÆ, ET IPSA SUNT SAPIENTIORA SAPIENTIBUS: FORMICÆ, POPULUS INFIRMUS, QUI PRÆPARAT IN MESSE CIBUM SIBI: LEPUSCULUS, PLEBS INVALIDA, QUI COLLOCAT IN PETRA CUBILE SUUM: REGEM LOCUSTA NON HABET, ET EGREDITUR PER TURMAS SUAS: STELLIO MANIBUS NITITUR, ET MORATUR IN ÆDIBUS REGUM.
QUATUOR SUNT MINIMA TERRÆ. — Hebraice, quatuor ipsa minima terræ, et ipsa sapientia sapienter edocta: Pagninus, et ipsa perinde sapiunt, ac si sapientiam essent edocta; Arabicus, quatuor sunt contemptibilia terræ, et sunt sapientissima præ sapientibus; Vulgata, formica populus infirmus, etc. Hebræa, formicæ populus non fortis, et præparaverunt in æstate panem suum; Septuaginta, formica quibus non est fortitudo, et præparent per vim cibum suum. Formicæ enim nomen hic est pluralis numeri, ut patet ex Hebræo: significat enim cœtum formicarum, qui typus est populi infirmi.
Pro lepusculus hebraice est שפן saphan, id est absconditus, vel se abscondens, quæ vox tria significat: primo, chœrogryllum, ut vertunt hic Septuaginta; secundo, ericium vel erinaceum, sive porcellum hortensem, spinosum, qui spinis suis poma configit, iisque se onerat; tertio, lepusculum sive cuniculum, ut vertit Syrus: hic enim parvus est lepus. Vide dicta Levitici, cap. XI, vers. 5.
Porro lepores et cuniculi sunt sapientes, id est solertes ut fugiant canes, et abdant se in antris suis. Unde Aristoteles, lib. I Hist. animal. cap. 1: «Aliæ animantes, ait, ingeniosæ sunt et timidæ, ut cervi, lepores, cuniculi;» timor enim facit cautos, solertes, providos, ut malum quod timent effugiant. Hinc et a mensibus quatuor frigidissimis latent, nec per id tempus quidquam comedunt, ait idem, lib. VIII, cap. XV. Hinc et lepus, ut ait Plinius, animalium villosissimus, cor habet maximum, ut et cætera timida, apertis oculis dormit, cum ejus esus faciat somniculosos et formidolosos. Lepus græce dicitur λαγώς a λάγνος, id est salax, luxuriosus, fecundus: talis enim lepus est; unde simul mas est et femina, plurimosque edit fœtus, idque crebro. Hebraice dicitur ארנבת arnebet ab ארב arab, id est insidiari, et רנה rana, id est strepere, quod venatores et insidiantes eum persequantur cum clamore et strepitu, ululatuque turbarum et canum, juxta illud Horatii, II Serm., satyra 4:
Fecundi leporis sapiens sectabitur armos;
armi enim ejus et pulpamentum sunt admodum delicata. Latine dicitur lepus, cujus etymon dans Varro, lib. III De Re rustica, cap. XII: «Lucius Ælius, ait, putabat leporem dictum a celeritudine, quod levipes esset; ego arbitror a græco vocabulo antiquo, quod eum Æoles Bœotii λέποριν appellabant.» Sic et Gellius, lib. I, cap. XVIII.
REGEM LOCUSTA NON HABET. — Hebraice, rex non est locustæ, et egreditur dimidians totum ipsum, id est dimidians totas suas turmas et acies, hoc est, tota distributa in suas cohortes et phalanges; Pagninus, et egreditur adunata tota ipsa; Chaldæus, et congregantur omnes in unum; Syrus, congregantur omnes velut unum; Septuaginta, sine ordinate; Symmachus, et tanquam calculus tota, id est egreditur ordinate, uti calculi ordine collocantur in computum; Aben-Ezra, locusta egreditur glomerata, et agminatim collecta; alii, egreditur aculeata; Arabica, in exercitu suo imperium suum.
STELLIO MANIBUS NITITUR. — Hebraice est שממית scemamith, quod primo, Arabicus, R. Salomon, R. Levi, Mercerus et alii vertunt, araneam: hæc enim manibus quasi telam texit; unde laboris est symbolum, et in domibus quoque regum habitat. Unde Chaldæus vertit, aranea manibus tegumenta facit, et captu facilis habitat in munitionibus regum; Aquila, manibus capiens vel tractans; alii, utrinque manibus apprehendens; Vatablus, craneus utrumque latus apprehendet; R. Levi et R. David, aranea pedibus carminat, sicut carminantur lana et fila dum pectuntur, et pectendo a sordibus repurgantur. Secundo, Aben-Ezra, Pagninus, Jansenius et alii vertunt, simiam. Hæc enim voce et significato assonat voci scemamith: simia quoque pedibus velut manibus utitur, et subinde bipes velut homo graditur concinne et gratiose, ac hominis mores et gestus decore imitatur: ideoque ob ingenii sui dexteritatem, et humanæ prudentiæ imitationem regibus est recreationi, et in deliciis. Tertio, Noster vertit stellio. Sic et Septuaginta qui vertunt, καλαβώτης (vitiose in Complutensibus et Regiis legitur σαλαβώτης), vel ἀσκαλαβώτης, ab ἀσκαλός, id est circulus, quia scilicet circulis quibusdam aureis, velut stellis distinctus ac varius est; unde et stellio vocatur; vel, ut alii, quia in orbem incedit, et circulatim progreditur. Animal est parvum simile lacertæ, de quo dixi Levit. XI, 30. Vide et Plinium, lib. XXX, cap. X, et Aristotelem in Histor. animal. Hebraice dicitur scemamith a שמם scamam, id est admirari, obstupescere, quod dum homines videt, hæreat, et quasi admirans consistat, aut quod homines suis stellis et gestibus in admirationem rapiat.
Quintus est hic gryphus, sive ænigma quatuor minimorum: «Quatuor, ait, sunt minima terræ,» hoc est ex minoribus terræ animalibus, quæ tamen «sunt sapientiora sapientibus,» hoc est, quæ ex instinctu naturæ exercent quædam sapientiæ opera, magis quam hi qui nomen sapientis profitentur, aut quam homines qui vere sapientiæ sunt capaces: quia ita sibi prospiciunt quasi ex sapientia aliqua operarentur, et quia nos sapientiam docent: unde et idcirco possunt dici «sapientiora sapientibus,» quod sua actione singulari docent sapientes sapientiam, et ab eis non docentur. Rursum, quod cæteris animalibus sint sapientiora, id est sagaciora et solertiora. Ita Jansenius, Baynus et alii.
Docet ergo hic Salomon imitari sapientiam
Sensus est, stellio (gall. lézard), qui manibus tantum res, v. g. muscas, apprehendit et operatur, habitat tamen in regiis palatiis. Ad venatum pertinet manuum mentio.
Shaphan hic est mus.
quatuor minimorum: quo significat primo, sapientiam non consistere in mole corporis, nec in robore, nec in pulchritudine, nec in quavis alia re, sed in solertia solertique actione, qua quisque sibi de rebus necessariis providet, quam videre est in hisce quatuor minimis. Secundo, docet nos Dei sapientiam et potentiam admirari in minimis; nam, ut ait S. Augustinus, magis elucet Dei sapientia in exigua ape, formica, culice, musca, quam in cœlo: non solum quia illa animata est, cœlum inanime; sed etiam quia in culice, v. g. sunt oculi, cor, stomachus, cæteraque membra, quæ in aliis animalibus, et tamen hæc oculus visu distinguere nequit, quæ Deus et natura re ipsa distinxit. Unde Poeta:
Eminet in minimis maximus ipse Deus.
Tertio, docet nihil spernendum ob parvitatem vel imbecillitatem, cum parvi præ magnis sæpe polleant ingenio, sapientia, acrimonia, spiritu, virtute. «Natura nusquam magis quam in minimis est,» ait Plinius, lib. XI, cap. II. Sic et virtus nusquam magis quam in minimis ostenditur. Et Aristoteles, lib. IX Hist. animal. cap. VII: «Omnino, ait, ratio brutorum magnam refert vitæ humanæ similitudinem, magisque in minori genere, quam in majori videris intelligentiæ rationes.» Tertullianus, lib. I Contra Marcion. cap. XIV: «Animalia minutiora, ait, maximus artifex de industria, ingeniis aut virtutibus ampliavit, sic magnitudinem in mediocritate probari docens, quemadmodum virtutem in infirmitate secundum Apostolum. Imitare (si potes) apis ædificia, formicæ stabula, araneæ retia, bombycis stamina.» Et Div. Hieronymus ad hæc divini Psaltis verba: «Impleta est terra possessione tua,» Psal. CIV, vers. 24, sic habet: «Et revera omnia opera Domini plena sunt sapientia; quando enim videmus formicam scire quando hiems venit, et reponit sibi escam; et iterum culicem tam minutum habere oculos, ventrem et universa membra sicut et nos habemus, etc., nonne hæc sunt admiratione digna et sapientia plena, videlicet cum rerum natura nusquam magis quam in minimis mira sit? Unde Salomon quoque, regum sapientissimus, hoc genus minimorum animantium imprimis obstupuit: Quatuor, inquiens, sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus, formicæ populus infirmus.»
Hæc autem sapientia elucet primo, quod in formicis non sit rex, uti est in apibus, ac proinde non habeant ducem, sed quæque suopte instinctu et motu agat. Apes ergo habent monarchiam, formicæ democratiam et rempublicam.
Secundo, hæc respublica est quasi castrensis. Unde urbes quasi sub terra sibi ædificant formicæ instar castrorum, ea solertia, proportione, mensura, distributione, ut eas intuitus Simon Majolus Episcopus Vulturiæ, uti ipse scribit in Diebus canicul. colloq. 7, magis eas miratus sit,
quam fabricam Neapolis aut alterius civitatis pulcherrimæ. Tertio, formicæ suas urbes in tria quasi habitacula dividunt, in quorum scilicet una vitam degunt ac communiter comedunt, in altero alimenta sua quasi in horreo vel granario recondunt, in tertio mortuos suos sepeliunt, ait Plutarchus, insigni sane amoris, benevolentiæ bonitatisque argumento. Ælianus, lib. VI De Animalibus, cap. XLIII, addit quartum scilicet gynæcœum, ubi feminæ pariant. Quarto, formicæ turmatim incedunt, sed miro ordine, astutia et pace; vacuæ enim onustas non spoliant, nec eis quidquam surripiunt, sed quæque sibi colligit. «Aliæ, ait Ælianus, lib. II, cap. XXV, ad legenda grana eunt, aliæ onus portantes redeunt, ac summo cum honore et modestia (hoc imitentur fideles et Religiosi), aliæ aliis de via decedunt,» imprimis quidem expeditæ onus gerentibus. Et alibi rursus: «Formicæ imprimis, sedula atque operosa animalia, tanto laborandi studio tenentur, idque absque ulla excusatione et prætextu, quo uti solent ignavi, ut ne noctes quidem in suo opere cessent, modo sit plena luna; nec vero quemadmodum homines, inertiæ fugæque laborandi excusationes prætendunt,» etc. Exactius vero singularum opera depingens, cum cavernarum illarum artem descripsisset ac usum, addit: «Tertiam granorum acervis destinant,» cum tamen ab Ischomacho et Socrate rei œconomicæ peritis nihil tale didicerint. Cum autem tanquam ad pabulandum proficiscuntur, natu grandiores similiter eas atque exercitus duces ducunt; ut ad segetes pervenerunt, adolescentiores sub stipula stant, duces vero ascendunt, et spicas abscissas inferioribus dejiciunt; hæ vero circumstantes distrahunt simul et ex suis glumis, et vaginis grana inclusa explicant; neque ad excutiendum ullo instrumento egent, neque ad ventilandum viris, neque ventis ad purganda a sordibus grana, ex frumentis quæ homines exarant seruntque cibos sibi conficientes, humanis laboribus fruuntur.
Hoc est quod admirans Virgilius, IV Æneid., ita de iis canit:
It nigrum campis agmen, prædamque per herbas Convectant calle augusto: pars grandia trudunt Obnixæ frumenta humeris, pars agmina cogunt, Castigantque moras: opere omnis semita fervet.
Quinto, formicæ cœlestium notionem quamdam habent, ac sæpe cælum suspiciunt, præsentiuntque ventos et imbres; unde tunc domi se continent. Quocirca Ælianus, lib. I, cap. XXII, eas astrologiæ peritas asserit; Plinius, lib. XI, XXX, eis tribuit vaticinam præsensionem. Sexto, formicæ, dum senescunt et oneri succumbunt (nam tunc alas emittunt, ut homo canos capillos), e reipublicæ administratione abeunt, et in eminentem locum, teste Alberto Magno, lib. XXVI, avolant, velut fastidientes terrena, ad cœlestia. Plura de industria formicarum dixi cap. VI, vers. 8.
Rursum maxima animalia horrent paventque a minimis, ut elephas a mure, leo a gallo gallinaceo, crocodilus ab ichneumone, asinus ab acanthide ave, ait Aldrovandus, lib. V Ornithol.
Indicat ergo Salomon parvos et infirmos non esse spernendos, nec ipsos sese abjicere et melioris sortis spem deponere debere; quia si quis prudentia et sapientia polleat fieri potest, et sæpe fit ut pauper necessaria ad victum copiose paret, et vagus seu advena domum commodamque habitationem sibi construat, et imbellis castra militiamque sequatur, ac demum plebeius et degener honestissima reipublicæ munia obeat, et inter aulicos ac regni proceres locum teneat. Hæc igitur Salomon quatuor animalium exemplo haud difficilia esse evincit. Quocirca sapienter R. Ben-Azai in Pirke Avoth, cap. IV: «Nullum, ait, hominem spernas unquam, aut rem quampiam nihili facias, quantumvis tibi nullius ponderis esse videatur; cuique enim rei suus locus est et usus, sicut et cuilibet homini suum tempus.»
Jam propius et particulatim hoc emblema expendamus.
Dico ergo illud esse triplex, scilicet ethicum, œconomicum, politicum, ac repræsentare triplicem sapientiam, scilicet ethicam, œconomicam, politicam, ut cujusvis status et ordinis homines informet.
Ethicam, quia docet quemlibet privatum prudentiam ad vitam recte instituendam, ut vir honestus probusque evadat; œconomicam, quia instruit maritum vel herum ad domum rite gubernandam, ut probus paterfamilias efficiatur; politicam, quia erudit tum cives, quomodo politice debeant vivere; tum magistratus, quomodo politice rempublicam gubernent, ut probi fiant cives et gubernatores. Singula consideremus.
Ethice accipit Cajetanus, Baynus, Jansenius. Docet, inquiunt, hic Salomon nos imitari formicæ sedulitatem et labores, ut iis victum corpori et animæ comparemus; nam hæc est prima prudentiæ cura. Idipsum autem nullum animal facit neque tempestivius, neque sagacius, neque diligentius, quam formica. Unde ad eam pigros suos, cap. VI, vers. 6, misit Salomon, dicens: «Vade ad formicam, o piger.» Hic autem præter sedulitatem, meminit etiam imbecillitatis, dicens: «Populus infirmus,» ut ne quis temere prætexat corporis infirmitatem, quasi per eam non possit curare quæ sunt vitæ necessaria, significans laborem improbum omnia vincere, si opportuno tempore sit susceptus, uti formica «parat in messe, vel in æstate cibum sibi.»
Secunda sapientiæ pars est, ut nobis de commoda habitatione provideamus. Docet eam secundum animalculum, «lepusculus, plebs invalida.» Lepusculus enim, sive cuniculus, in petra vel cavernis petrosis, loco scilicet tutiore minusque accesso, sibi cubile et mansionem deligit, ut
et, ut ait S. Fulgentius, serm. 1 De Epiphan.: «Quis est iste rex Judæorum? pauper et dives, humilis et sublimis, qui portatur ut parvulus, adoratur ut Deus; parvulus in præsepio, immensus in cœlo; vilis in pannis, pretiosus in stellis.»
«Gratia parvis comes est,» ait S. Gregorius Nazianzenus. Auctor Hilariarum de parvo canit:
Ea parvulorum est indoles, ut corpore Sit animus ollis (illis) grandior pedes decem.
Parvi enim sunt acres et magnanimi, nec corpus exile animos eorum capit. Claudianus de gente Alana:
Cui natura breves animis ingentibus artos Finxerat, immanique oculos infecerat ira. Vulneribus pars nulla vacat, præcisaque cunctis Gloria fœdati splendet jactantior oris.
Et Statius, Thebaid. I:
Sed non et viribus infra Tydea fert animus, totosque infusa per artus Major in exiguo regnabat corpore virtus.
De eodem ex Homero Virgilius:
Ingenio pugnax, corpore parvus erat.
Xantippus Lacedæmonius, brevis staturæ, ita laudatur a Silio Italico:
Exiguis vigor, admirabile, membris Vividus, et magnos nisu qui vinceret artus.
Quid minutius carbunculis? quid brevius adamante? quid hyacintho magis pusillum? Et tamen nihil his nobilius pretiosiusve reperitur. Denique mundum circumspice, et perspicies omnes pene res orbis magis virtute, quam magnitudine æstimari. Edgarus, rex Britanniæ, cum ob corporis parvitatem a Kinaldo, Scotorum rege, contemneretur, eum provocavit ad duellum, ac veniam petere coegit, uti narrat Fulgosus, lib. III De sui ipsius contemptu. Persius quanto minor est, tanto elegantior; quanto minus habet ponderis, tanto plus obtinet auctoritatis. Unde de eo Martialis:
Sæpius in libro memoratur Persius uno, Quam levis in tota Marsus Amazonide.
Pusilli viri ter maximi fuere Philippus Macedo, Xantippus Lacon, Ulysses, Agesilaus fortes animis et corpore; sed super omnes S. Paulus. Contra Satyricus ridet «longum invalidi collum.» Vide quæ de parvis dixi Eccli. XI, 3, et Zachar. IV, 10, et Prolegomena in Prophetas Minores.
Denique ænigma celebre est: «Quodnam est maximum in minimo? Est Verbum abbreviatum, ut ait Isaias, cap. X, et incarnatum, puta Verbum infans, puer sapiens, Deus lactens, jacens in præsepio, ceu lepusculus, ceu formica, locusta, stellio in antro, ubi magnus Dominus et laudabilis nimis factus est puer parvulus et amabilis nimis,
29, 30 et 31. Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter: leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum: gallus succinctus lumbos suos: et aries, nec est rex qui resistat ei.
TRIA SUNT QUÆ BENE GRADIUNTUR, etc. — Hebraice, tria sunt incessum bonificantia, et quatuor bonificantia iter; Septuaginta, tria sunt quæ prospere vadunt, et quartum quod bene incedit; Aquila, Symmachus et Theodotion, tria sunt bonum facientia gressum.
LEO FORTISSIMUS BESTIARUM, etc. — Hebraice, leo fortis vel potens animalium, et non revertetur a facie omnium; Septuaginta, catulus leonis fortior bestiis, qui non avertitur neque horret bestiam; Aquila, Symmachus et Theodotion, qui non horret a facie cujusquam; Vatablus: hæc tria bene incedunt, imo quatuor belle incedunt: leo qui heros est inter bestias, nec a cujusquam conspectu fugit; canis venaticus, aries, et rex alcum. Sic et Pagninus: Tria, inquit, sunt optimi incessus, et quatuor optimæ incessionis: leo fortis inter animalia, et non revertetur a facie omnium; telaps accinctus lumbos, vel aries, et rex alcum cum eo; Syrus, catulus leonis neque fugatur, neque convertitur a quoquam; gallus qui deambulat inter gallinas; aries qui primus ante greges incedit, et rex qui loquitur inter populos.
Pro gallus succinctus lumbos hebraice est זרזיר zarzir motnaim, id est zarzir humerorum, hoc est præcinctus lumbos. Per quod aliqui accipiunt animal lumbos stringens, arctans et quasi succingens, qualis est apis et vespa; item formica. Alii accipiunt animal quod graciles habet lumbos, ideoque agiles, quale est lelaps, sive canis venaticus et leporarius, qui dicitur zarzir, id est distractor, a radice זרר bazer, id est distraxit, discerpsit, quod suo robore animalia, quæ venatur, laceret et discerpat ut devoret. Verum Noster optime vertit, gallum: hic enim inter aves in incessu eminet; incedit enim erectus composite, generose, regie, quasi lumbis ad iter, imo ad prælium præcinctis. Unde et Chaldæus vertit, et gallus inter gallinas succinctus; Septuaginta, et gallus conscendens gallinas alacer; Aquila et Theodotion, et gallus dorso succinctus; Symmachus, et gallus succinctus lumbos.
Pro aries hebraice est תיש thais, id est hircus, vel aries: uterque enim egregie incedit, gregemque præcedit et ducit, juxta illud: «Dux gregis ipse caper.» Unde Arabicus, et aries qui præcedit gregem.
NEC EST REX (perperam aliqui legunt, res quæ) QUI RESISTAT EI. — Hebraice, et rex alcum cum eo. Unde Vatablus et Pagninus alcum accipiunt ut nomen proprium regis eo temporis illustris; imo nonnulli censent Salomonem se vocare Alkum, quod omnes omnium ætatum reges opibus, robore, felicitate, gloria superarit, ut nemo coram eo stare, id est illi æquari vel resistere posset. Marinus in Lexico suspicatur alkum esse nomen animalis cujusdam, sic dicti a corporis fortitudine contra quod nullum aliud animal insurgere audeat: quod etiam hac de causa regis nomine ornetur, et forte, ait, leonis est descriptio, sed alterius speciei a lais diversæ. Alii alkum vertunt alcem, quæ vulgo magna bestia vocatur, cujus ungula medetur morbo caduco. Cæteri alkum accipiunt ut appellativum, conflatum ex al kum, id est non stare, vel non surgere: unde vertunt, et non insurgere cum eo, id est rex fortis, in quem nullus insurgere ausit. Chaldæus, rex qui stat et loquitur in domo populi sui; Septuaginta, et rex qui concionatur in gente.
Legerunt עמו ammo, id est in gente, vel populo: jam legunt עמו immo, id est cum eo; Arabicus, et rex qui post se ducit populos, vel qui desponsat, id est copulat, sibi populos.
Hinc liquet quartum quod bene incedit esse regem. Unde Lyranus, Dionysius, Clarius, Jansenius et alii censent in Vulgatam irrepsisse mendum, sicque verba esse transportanda: «Et rex, nec est qui resistat ei.» Verum vetusti codices plerique, ac imprimis Romæ correcti constanter habent, nec est rex qui resistat ei. Quæ verba ut conformentur Hebræo, Septuaginta, Chaldæo et cæteris Interpretibus, sic exponenda sunt, q. d. Nec est rex, scilicet habens aliquem, qui resistat ei, id est sibi: rex enim est quartum quod præ cæteris tribus magnifice et regaliter incedit, ut nemo ei resistere velit aut valeat. Vel cum Francisco Luca in notis hic, τὸ rex ut a casu absolutum (quomodo suis nominibus utuntur Hebræi) per antiptosin ponitur pro dativo regi, q. d. Nec est regi, qui resistat ei, hoc est, nec est qui regi resistat: τὸ enim ei Hebræo redundat; quod perinde est ac si dixeris, et rex, nec est qui resistat ei; vel, ut habent Hebræa, Chaldæa, et Septuaginta, et rex, nec est qui stet vel surgat coram eo, id est contra eum. Alioqui enim inepte diceretur de ariete vel gallo: «Nec est rex qui resistat ei;» quis enim rex adeo imbellis est, ut resistere nequeat arieti vel gallo? igitur hæc particula per se consistit, quartumque bene incedens assignat, scilicet regem, qui idcirco tribus cæteris bene gradientibus, puta leoni, gallo, arieti adjungitur, ut dotes eximias quæ in illis animalibus cernuntur, sibi imitandas proponat. Jam horum quatuor significata sensumque vestigemus. Hoc enim est sextum ænigma bene gradientium.
Primo, Hebræi per quatuor hæc feliciter incedentia putant hieroglyphice significari quatuor monarchias, earumque felicitatem et magnificentiam, scilicet per leonem notari monarchiam Assyriorum et Chaldæorum, quam leoni comparavit Jeremias, cap. IV, 7, dicens: «Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit.» Nabuchodonosor enim victorias victoriis, gentes gentibus accumulans incessit ut leo, cui nemo resistere possit. Per gallum, vel, ut Hebræi vertunt, canem venaticum, accipiunt monarchiam Persarum; hæc enim cœpit a Cyro, qui infans ab avo Astyage expositus fertur lactatus a cane, ac venationi ferarum per canes impense studuit, teste Xenophonte: nam venatio græce dicitur κύρα, unde Cyrus. Per arietem vel hircum intelligunt monarchiam Græcorum, quia hæc cœpit ab Alexandro Magno, quem Daniel, cap. VIII, 21, comparat hirco, dicens: «Porro hircus caprarum rex Græcorum est.» Causas ibidem assignavi. Denique per «regem non levari cum eo,» ut ex Hebræo vertunt, intelligunt imperium Romanorum, qui Tarquinio Superbo ultimo rege expulso, per consules et senatum administrarunt Rempublicam ea felicitate, ut ad summum imperii fastigium conscenderit.
Verum hæc, licet non inepte dicantur, tamen longe petita videntur: præsertim cum tempore Salomonis, qui hæc scripsit, non exstaret monarchia Chaldæorum, multo minus Persarum, Græcorum et Romanorum; ipse enim hasce omnes ætates præcessit. Imo tunc Roma necdum erat in rerum natura: condita enim est sub Joatham rege Juda, 228 post Salomonem annis.
Huc pertinet expositio R. Salomonis, qui quinque hæc emblemata sive quaternarios, qui a vers. 15 hucusque propositi sunt, de iisdem quatuor monarchiis exponit. Audi eum: Allegorice, inquit, quinque hæ partes singulis quaternis constantes, de quatuor regnis exponuntur, propterea quod eorum imperium firmatum fuerit in Israelitas ob eorumdem scelera, quibus divinam legem quinque libris comprehensam violarant, ut ideo quinquies eorum facta sit mentio. «Infernus:» regnum Babylonicum inferno innuitur, juxta illud quod de Nabuchodonosore usurpatur: «Qui dilatavit quasi infernus animam suam,» Habac. II, 7. «Os vulvæ,» constrictio vulvæ, hoc est Medorum imperium, cum per illam tempestatem Israelitæ fætus suscipere nequirent, ut testantur illa: «Missæ sunt per cursores regis, ut occiderent atque delerent omnes Judæos,» Esther III, 13. «Terra quæ non satiatur aqua,» id est Græcorum regnum, cui nunquam satis fuit in Israelitas leges suaque edicta exitii sancire. «Ignis,» hoc est regnum Esau, quod ira inflammatum incendia Israeliticæ gentis edidit, ita ut eadem die mulieres cum suis infantibus e medio tolli jusserit.
«Viam aquilæ in cœlo,» hæc est Babylon, aquila ingens, alisque late sese effundens. «Viam colubri,» hic est Medus. «Viam navis in medio mari:» pertinent hæc ad Græcos, qui citissimi erant ad leges ferendas. «Viam viri in adolescentia:» hi sunt Persæ vel Romani, qui sui imperii nullum unquam finem futurum affirmarunt. «Talis est via mulieris adulteræ:» hæc est calamitas, cujus sibi opifex fuit Israelitica gens, superstitiosum idolorum cultum a Deo recedens amplexata, ex qua pœnas hasce ingruentes in sese experta fuit; hæc enim illud jactabat: «Nullo me crimine obstrinxi;» ex quo invicem illud a Deo responsum: «Ideo judicio meo es obnoxia, quod crimine te carere affirmaris.»
«Movetur terra,» id est Israelitica, «per servum.» Pertinet id ad Nabuchodonosor, qui servus fuit Merodach Baladan, eique ab epistolis inservivit. «Per stultum cum saturatus fuerit:» hic est Assuerus, qui 180 dierum spatio epulas regias exhibuit. «Per odiosam mulierem:» ad Græcos id est referendum. «Per ancillam cum fuerit hæres dominæ:» referendum est ad posteritatem Esau, quem Jacobo fas erat inservire, cum tamen secus res successerit. «Formicæ populus infirmus,» id est Zorobabel, ut testantur illa: «Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit.» Isaiæ XXIII, 13. «Præparat in messe cibum sibi,» Nabuchodonosori aliquando dei honorem detulit per ætatem Merodach Baladan, qui litteras ad Ezechiam perscribens, ait: «Salus Ezechiæ, salus civitati Jerusalem, salus Deo magno Nabuchodonosor.» Ergo qui illi erat ab epistolis eo forte die aberat, cumque rediisset, eorum quæ gesta fuerant conscius factus, ait: «Deum magnum appellatis illumque postremo adscribitis?» Ergo post nuntium excurrens, illum reduxit. Quare propter hujusmodi cursum ad regnum evectus est. Is ergo messis tempestate alimenta sibi præparavit formicam imitatus.
«Lepusculus plebs invalida:» hi sunt Medi et Persæ, qui quidem cubile in petra collocarunt, propterea quod templum Hierosolymiticum ædificarint. «Stellio manibus:» Romani, posteritas Esau, innuuntur, juxta illud: «Manus autem Esau,» Genes. XXVII. «Moratur in ædibus regis:» Romani enim Hierosolymiticum templum ingressi, idem funditus deleverunt. «Leo fortis:» hic est Nabuchodonosor, juxta illud: «Ascendit leo de cubili suo,» Jerem. IV. «Gallus succinctus lumbos:» hi sunt Medi et Persæ, qui simul conspirantes lumbos accingentes Balthassarem interfecerunt, eidemque regnum eripuerunt. «Aries:» hi sunt Græci, qui hujusmodi voce sunt appellati, juxta illud: «Porro hircus caprarum rex Græcorum est,» Daniel. VIII, 21. «Nec est rex:» spectant hæc ad Persas, qui illud de se usurpabant: «Ego sum, et non est præter me alius,» Isaiæ XLVII, 8 et 10; iis enim nemo vires suas apponere audebat; uti alkum significat, «nemo poterat ei obsistere.»
Huc usque ad verbum R. Salomon. Verum hæc partim aliena sunt, partim falsa, ut quod per Esau et Idumæos accipit Romanos, quasi Julius Cæsar et Romani prognati sint ab Idumæis, quæ magna est historiæ inscitia ac calumnia; partim incerta et fabulosa, ut quod ait Nabuchodonosori fuisse servum Baladan Merodach, cum inter utrumque intercesserint centum anni et amplius; nam Baladan regnavit sub Ezechia rege Juda, Nabuchodonosor vero sub Joakim, qui quintus fuit rex post Ezechiam.
Secundo, alii per hæc quatuor feliciter, id est prospere quoad humanam felicitatem, sed perperam et prave quoad futuram et divinam incedentia, putant notari quatuor vitia regum, nimirum per leonem indicari regum fastum, iram et sævitiam, juxta illud cap. XX, 2: «Sicut fremitus leonis, ita et terror regis.» Per gallum notari regum libidinem: gallus enim est animal salax. Unde Septuaginta vertunt, gallus conscendens gallinas alacer; aut, ut Salazar, gallus oblivionem et memoriæ defectum notat, qui inter præcipua regum vitia referri debet. Nihil enim, inquit ipse, principibus ac regibus solemne magis quam subditorum officia et merita oblivisci; ita enim ferunt regum superbi mores, ut omnia sibi deberi existiment, et nullis se officiis obstringi putent: hinc oblivio et memoriæ defectus, quem gallus notat. Aiunt enim illum præ cæteris animantibus immemorem esse; inde natum vulgare illud apud nostrates proverbium: «Memoria de gallo;» et Physiognomici tradunt eos, quorum capita temporibus compressis gallos imitantur, labilis admodum memoriæ esse. Per arietem insinuari regum imprudentiam, pertinaciam et stoliditatem: nihil enim stolidius ove et ariete. Denique injustitiam et tyrannidem eorum potari cum dicitur: «Nec est qui resistat ei,» q. d. Rex agit omnia pro libito, quæcumque ei libent pariter licent, nemo est qui se ei opponat.
Tertio et genuine: Sicut Salomon, vers. 11 et deinceps proposuit quinque emblemata sive quaternarios, primo, quatuor generationum perversarum; secundo, quatuor insaturabilium; tertio, quatuor cognitu difficilium; quarto, quatuor intolerabillium; quinto, quatuor minimorum sapientissimorum, per quæ quasi physica symbola aliquid ethicum et morale repræsentat: ita et hic proponit sextum emblema bene incedentium, per quod physice significat quatuor hæc, scilicet leonem, gallum, arietem et regem bene et feliciter, id est honeste, composite, concinne, decore, firmiter æque ac prudenter, expedite, animose, potenter, efficaciter et feliciter incedere; adeo ut cuilibet eorum nihil ejusdem similisve generis æquari, vel sese opponere aut resistere audeat; bonus enim felixque incessus in incedendo tum honestatem et compositionem, tum decorem et elegantiam, tum providentiam, tum agilitatem, tum firmitatem, tum robur et efficaciam, tum successum et felicitatem incessus denotat.
Leo enim incedit erecta cervice, generose explicatis jubis, caudam velut lanceam vibrans, gradu magnifico velut rex ferarum, adeo ut eum incedentem cæteræ adversis oculis aspicere non sustineant, sed protinus diffugiant et in latebras sese abdant. Gallus pariter incedit alta cervice, et erectis cristis; certat cum gallis gloriæ studio, canit in victoria, principem se ostendens; excitat suo cantu homines e lecto, lucemque adesse nuntiat; gallinis maritali adest affectu, eas defendens. Dicitur autem gallus succinctus lumbos, quia paratus ad ingressum et pugnam, quod scilicet per lumborum fortitudinem promptus sit ad certamen et procreationem. Denique gallus in sua area gallinis pullisque dominatur, nec patitur rivalem, sed solus in sua area et sterquilinio, ut vulgo dicitur, imperat. Aries similiter toto grege major, cornibus armatus, composite et animose incedit, imo gregem totum præcedit ducitque, adeo ut omnes oves eum velut principem studiose sequantur, præsertim quia ejus modestiam et clementiam adamant. Rex denique regali habitu et incessu, sceptro, purpura et diademate coronatus, regaliter incedit stipatus illustri aulicorum, stipatorum, militum, equorumque phaleratorum, auratorum curruum et rhedarum acie et pompa, ut nemo ei se componere vel opponere ausit. Hæc physice.
Sub hoc physico schemate ethice et moraliter repræsentat Salomon qualis debeat esse rex, ejusque incedendi et procedendi modus, dum eum componit incessui leonis, galli et arietis, nimirum regem debere imitari leonis fortitudinem, ut ei nemo obsistere queat; nunc per antithesin subjungit nonnullos insipientes et stultos, cum elevantur ad regnum vel alias dignitates, stultitiam suam prodere stulte loquendo, agendo vel imperando: quapropter eos stulte regnum vel dignitatem acceptasse, ad quam ob stultitiam vel imprudentiam, aut inexperientiam et imperitiam se sciebant ineptos et inidoneos; in regimine enim eos stultitiam suam prius reconditam aliisque incognitam, stulte imperando prodidisse, et publicam fecisse; quare ex regno vel dignitate non nisi dedecus et infamiam sibi conscivisse.
LEO FORTISSIMUS BESTIARUM AD NULLIUS PAVEBIT OCCURSUM.
Primo, Aristoteles loco citato: «Leo, ait, ambulat tarde et magnifice, ac movens se in spatulis cum ambulat:» sic rex et Prælatus in incessu non sit levis et præceps, sed gravis, tardus, magnificus.
Secundo, leo ad nullius ursi, pardi, tigridis, lupi alteriusve feræ pavet occursum, sed omnes pavidos efficit et percellit: sic rex sua sapientia et robore se faciat impavidum et constantem, ut omnibus sui pavorem metumque incutiat. Unde Aben-Ezra τὸ nec est rex qui resistat ei, sic exponit, q. d. Tunc rex felici gressu incedit, cum nemo ad bellum inferendum insurgit, resque feliciter succedunt, eo quod justitiæ tramiti insistens, nullum adversarium hostemque habeat, uti nullum in regno suo habuit Salomon, quem aliqui nomine alkum hic, quasi per ænigma indicari autumant, uti dixi.
Tertio, Aristoteles, lib. IX Histor. animal. cap. XLV: «Leo, ait, dum cernitur, nunquam fugit; sed si venatorum multitudini cedere cogitur, sensim pedatimque discedit, crebro subsistens atque respectans. Nactus vero opaca, fuga quam maxime potest veloci se subtrahit, donec in aperta deveniat, tunc rursus lente incedit.» Sic rex, si quando bellis vel adversis pressus et oppressus cogatur cedere, honeste, constanter et decore id faciat, ne fuga ignominiosa majestati regiæ notam timiditatis et pusillanimitatis inurat, uti Justinianum monet Agapetus Diaconus: «Quemadmodum enim, ait, leone subsistente ac respectante assident venatores: sic etiam principe constanter agente, coactorum impetus franguntur.»
Quarto, Aristoteles, lib. II Histor. animal. cap. I: «Gradiuntur, ait, pedatim leones, nimirum sinister pes manusque non transit dextrum, sed subsequitur more camelorum:» sic rex sinistra postponat dextris, hoc est turpia honestis, improvida prudentibus, dubia certis, caduca æternis, humana divinis; ac dextros, id est sapientiores et meliores in gubernando, præferat sinistris, id est minus bonis minusque sapientibus.
Quinto, S. Gregorius Nazianzenus in Carm. De virtute humana asserit leonem pedum suorum vestigia cauda everrere et abolere, ne a venatoribus ea cerni queant, ut ipsum persequantur: sic rex consilia sua tegat et celet, ne ab adversariis deprehendi et everti possint. Plurimum enim ad regimen valet secretum.
Sexto, Plinius, lib. VIII, cap. XVI, leoni hæc generositatis dat elogia: «Generositas maxime in periculis deprehenditur: non in illo tantummodo, quod spernens tela diu se terrore solo tuetur, ac velut cogi testatur; cooriturque non tanquam periculo coactus, sed tanquam amentiæ iratus. Illa nobilior animi significatio, quamlibet magna canum et venantium urgente vi, contemptim restitiensque cedit in campis, et ubi spectari potest.» Sic rex in periculis sit intrepidus, iisque acuatur ejus animus, ut et alios ad robur exacuat; nam «crescit adversis agitata virtus,» nimirum quæ vera est et heroica. Eleganter et sapienter R. Juda in Pirke Avoth, id est in Apophth. Patrum: «Audacem, ait, te oportet esse ut pardum, alacrem et expeditum pedibus quasi capream; sicut aquilam, regiam et solarem volucrem, omnia præ agilitate corporis penetrantem; denique ad instar leonis strenuum ac bellicosum, fortem et magnanimum ad mandandum exsecutioni Dei ac patris tui voluntatem.»
GALLUS SUCCINCTUS LUMBOS SUOS.
Apposite quasi per gradationem a leone ascendit ad gallum, quia hic terror est leoni, uti mox ostendam. Gallus pompatice incedit; nam in incessu alte crura elevat, ut majori energia pedes figat: hinc a Poeta vocatur altigradus. Rursum «cum limen intrat, ait Ælianus, tametsi altissimum existat, cristam inclinat ne crista uspiam offendatur;» crista enim ipsi est pro diademate, quare studiose eam intactam servat, ut obstacula et pericula etiam remota declinet. Sic rex providus sit, ut non tantum vicina et certa, sed et remota dubiaque hostium et adversitatum discrimina eminus prospiciat, avertat et discutiat.
Rursum gallus cantu suo exsultans superbit, leoni omnium animalium ferocissimo aspectu suo terrorem incutit, regnum in quacumque sua domo exercet, ternas discernit horas, quasi gnarus astrorum, ait Aldrovandus initio lib. XIV Ornithol. Jam singula hæc pluraque alia minutim digeramus, et regi Prælatoque aptemus.
Primo, in gallo mirus est amor erga gallinas et pullos, mira eorum cura, ut pro eis certet usque ad mortem: similem habeat rex curam regni et subditorum, ut pro eis vitam si opus est, impendat. Audi Aldrovandum, lib. XIV Ornithol.: Gallus, ait, optimi patrisfamilias exemplar est: is enim non vigilem tantum sese suorumque præbet custodem, et mane dum tempus est, ad quotidianum invitat laborem; sed ipse primus exsilit, non tam voce, quam reapse quid faciendum sit ostendens; ipse omnia verrit, omnia explorat, omnia dispicit, et simulatque aliquid escæ nactus est, gallinas et pullos ad pascendum convocat; interim ceu pater quidam et symposiarchus excelsus adstat, et ad epulandum invitat, hoc unum semper curæ habens, ut suis sit quod edant. Interea ipse disquirit ecquid in proximo reperiat, quo reperto rursus suam familiam citat alta voce. Accurrent illico. Ille sublimem se gerens, et undique circumspiciens ecquid hostile usquam appareat, totam cohortem circumit, et obiter granum aliquando unum sibi sumit, non citra invitationem ut se sui sequantur. Porro zelotypia et amor galli erga gallinas sibi subjectas, inquit Rhodiginus, gallum toties noctu excitat, et ideo canit, ut cantu suo se adesse testetur: simili ratione zelus et amor erga regnum, probum regem principemque pervigilem efficiat.
Secundo, gallus miro pollet præsagoque, ut ita dicam, ingenio, industria et solertia. Hanc imitetur rex. Audi Plinium, lib. X, cap. XXI: «Galli, ait, proxime gloriam sentiunt, et hi nostri vigiles nocturni, quos excitandis in opera mortalibus rumpendoque somno natura genuit, norunt sidera, et ternas distinguunt horas interdiu cantu. Cum sole eunt cubitum, quartaque castrensi vigilia ad curas laboremque revocant. Nec solis ortum incautis sinunt obrepere, diemque venientem nuntiant cantu, ipsum vero cantum plausu laterum. Imperitant suo generi, et regnum in quacumque sunt domo exercent. Dimicatione paritur hoc quoque inter ipsos, velut ideo tela agnata cruribus suis intelligentes.»
Ælianus etiam non solis tantum, sed lunæ etiam ortu lætari gallinaceos scribit, ubi ait: «Gallinaceum exoriente luna, quasi divino quodam spiritu afflatum bacchari, atque exsultare ferunt. Oriens autem sol nunquam ipsum fallit: tum vehementissima voce contendens, semet magis magisque cantando vincere conatur.» Ita Ælianus, lib. IV, cap. XXIX. Hinc illud Job. cap. XXXVIII, vers. 36: «Quis dedit gallo intelligentiam?» Galli enim cantus diem et noctem sapienter distinguit, perinde ac si intellectu præditus foret.
Tertio, mira est galli magnanimitas, præsertim in duello et pugna: hanc induat rex. Audi Aldrovandum loco citato: Laus gallo maxima, inquit, in animo plusquam regio, adeo ut Oppianus avium omnium pugnacissimum vocare non sit veritus: cujus nimirum tam excelsus animus est, tanta animi constantia, ut non vitæ, quæ omnibus animalibus carissima est, pericula tantum subire, sed perdere etiam eam malit, quam alterius imperium jugumque, vel ad unicum tantummodo temporis momentum, pati. Scivit hoc Themistocles, sciverunt majores nostri, qui anniversariis solemnibusque gallorum pugnis solemni ritu institutis, perpetuos nos esse voluerunt gallorum imitatores. Aiunt vero non leonem modo ad eorum cantum, sed et basiliscum expavescere; quod an verum sit, ut parvi refert, ita certum est nullum animal majori animo et excelsiori, vel caput cristatum, et caudam erectam falcatamque gerere, vel certamen inire, in quo frequenter ante moritur quam adversario cedat. Quare jure merito Marti, bellorum pugnarumque deo, sacer habitus fuit, et proverbialiter ἄρεως νεοττός, hoc est Martis pullus, vocatur, quasi ad bella pugnasque magnopere propensus.
Porro in pugna galli mira utuntur arte et gestibus: dum enim pugnant, naturæ ductu terram feriunt, et plumas circum collum erigunt, pennasque caudæ quantum possunt sursum atque deorsum vibrant, assilientes interim, quo magis calcaribus suis, quæ ob id ceu tela in cruribus agnata teste Plinio agnoscunt, hostem feriant.
Ab ejusmodi certamine vulgare exstat adagium: «Gallus insilit,» in eum qui semel victus redintegrat certamen, quod sane sævissimum in gallo conspicitur. Unde dicebat D. Augustinus: «Cum ecce ante fores advertimus gallos gallinaceos, incuntes pugnam nimis acrem.» Et paulo post pugnam ita describit: «Ut in ipsis gallis erat videre intenta projectius capita, inflatas comas, vehementes ictus, cautissimas evitationes, et in omni motu animalium rationis expertum nihil non decorum: quippe alia ratione desuper omnia moderante; postremo legem ipsam victori superbum cantum, et membra in unum quasi orbem collecta, velut in fastum dominationis.»
Sed doctissime idem certamen hisce versibus quam breviter Angelus Politianus complexus est in Rustico:
Et regnum sibi marte parant, quippe obvia rostris Rostra ferunt, crebrisque acuunt assultibus iras. Ignescunt animis, et calcem calce repulsant Infesto, adversumque affligunt corpore pectus. Victor ovans cantu palmam testatur, et hosti Insultans victo, pavidum pede calcat iniquo: Ille silet, latebrasque petit, dominumque superbum Ferre gemit: comes it merito plebs cætera regi.
Ælianus, lib. IV, cap. XXIX: «Quod si, ait, palma contingit, statim in victoria canunt, seque ipsi principes testantur, etc. Cœlumque sola volucrum aspicit, crebro in sublime caudam quoque falcatam erigens.» Et Plinius: «Si ex certamine victoriam reportarit, tum oculorum eminentia, tum cervice erecta, simul et cantus contentione insolenter effertur, et triumphant; similis est.» Quocirca Miltiades Athenienses contra Persas ad prælium exacuit proposito gallorum duellantium spectaculo. «Spectata enim, ait Philo, in brutis patientia, pertinacique contentione usque ad necem pugnantibus, invicto pectore correptis armis eam expeditionem susceperunt, quasi bellaturi cum ingenti strage hostium, contemptis mortibus et vulneribus, ut saltem insepulti jacerent libero solo patriæ. Nihil enim ad rem graviter gerendam magis excitat, ac deteriorum victoria major quam sperari poterat.»
Tradit item Diogenes Laertius Socratem Iphicrati duci animos adjecisse, cum ei ostendisset gallos gallinaceos tonsoris Midæ adversus eos qui erant Calliæ pennis ac rostro dimicantes. Huc facit symbolum Pythagoræ: «Gallum nutrias, ne tamen sacrifices,» id est, milites alas ad urbis tutelam, sed eos sacris ne adhibeto.
Quarto, gallus formidini est leoni; imo Plinius, lib. XXIX, cap. XIV, tradit a leonibus et pantheris non attingi eos qui jure galli peruncti fuerint, maxime si ei allium admisceatur. Rursum gallum metuit aspis, simia, basiliscus: sic rex sit formidabilis maleficis.
Quinto, gallus est animal solare, miramque cum sole habet sympathiam: hunc enim ad omnes mundi angulos festinantem, exortivum, occiduum et meridianum voce admodum vocali, et alarum applausu congratulantis in morem sæpenumero salutat et resalutat.
ET ARIES.
Aries, qui gregem præit ducitque mane ad pascua, et ad stabulum sero reducit. Unde Varro: «Totius, inquit, gregis oculus est aries:» hinc aries prudentiæ et providentiæ est symbolum. Unde Pausanias in Corinth. narrat Corinthi æneum Mercurii simulacrum fuisse, cui aries ex opposito assistebat, ut significaretur, inquit, eloquentiæ, cujus præses erat Mercurius, jungendam esse prudentiam. Rursum aries, etsi in oves quas ducit, sit comis et mansuetus, tamen in hircos et arietes rivales est ferox et pugnax. Quocirca Pierius, hierogl. 10, cap. XXIX: Quantum, ait, in agno mansuetudinis, tantum in ariete ferocitatis experimur. Simul enim ac cornua accreverunt, pugnacissimi fiunt, neque se tantum in suo genere lacessunt, incursantesque invicem arietant; verum et homines impetunt, in bellumque provocant. Hinc Marti cœlestis aries dicatus. Romani quoque bellum cuipiam indicturi arietem per fœcialem præmittebant, quem in hostium fines immitteret. Pari modo rex suis benignus, hostibus sit formidabilis, juxta illud Virgilii de Marcello, cujus imperandi artem hisce duobus comprehendit, Æneid. VI:
Parcere subjectis, et debellare superbos.
Addamus hic alias arietis dotes regi imitandas.
Primo, elephantum furentem conspecto ariete insania solvi, et mansuescere, tradit Plutarchus, lib. II Sympos. Quæst. VII. Addit Ælianus elephantum exhorrescere arietis cornua, atque hac ratione a Romanis fugatos fuisse elephantos Pyrrhi Epirotarum regis objectu arietum. Pluribus idipsum docet Aldrovandus in Elephanto: sic subditorum iras et tumultus sedet rex sua mansuetudine et vultus hilaritate. Qua in re imitetur Deum; nam, ut ait S. Bernardus, «tranquillus Deus tranquillat omnia, et quietum aspicere quiescere est.»
Secundo, Albertus Magnus scribit, si cornua arietis sepeliantur ad radicem fici arboris, fructus in ea citius maturescere. Et Antonius Mizaldus ficum, ne fructus amittat, arietis cornibus circa radices obrui jubet, teste Aldrovando, tract. De Ove: sic rex bonus sua fortitudine mixta clementia fecundat ditatque subditos.
Tertio, nota est arietis cum lupo antipathia, odium et bellum, quæ etiam post mortem durat, præsertim in pelle, lana et chordis. Unde Pythagoras auctor est, si pellis arietis lupinæ apponatur defluxuram lanam arietinæ; chordæ ex nervis arietum mixtæ chordis ex nervis lupinis sonum non edunt. Oppianus scribit, si ex lupina pelle feceris tympanum, id inter cætera pulsatum solum resonabit silentibus arietinis et cæteris utcumque prius sonoris. Scribit Albertus, lib. I Hist. animal. cap. XXXVIII, si funiculum ex intestino lupi sepeliveris in terra, ovile pecus eo transire prohibebis, etiamsi fuste adigatur. Notum est illud Alciati:
Cætera mutescunt, coriumque silebit ovillum, Si confecta lupi tympana pelle sonent.
Hanc antipathiam cum hæreticis, quos lupis rapacibus comparat Christus, similibusque reipublicæ pestibus rex imitetur, ut eos ubique persequatur et exterminet.
lum resonabit silentibus arietinis et cæteris utcumque prius sonoris. Scribit Albertus, lib. I Hist. animal. cap. XXXVIII, si funiculum ex intestino lupi sepeliveris in terra, ovile pecus eo transire prohibebis, etiamsi fuste adigatur.
Quarto, Ægyptii Jovi Hammonio appingebant cornua arietis. Unde ad ejus imitationem prisci Gentiles in sepulcris ejusdem cornua insculpebant: Ægyptii enim Hammonem velut salutiferum salutisque deum mire venerabantur. Quin et prisci arietis pelle tecti, eique indormientes oracula ex somniis captabant, uti ex Pausania et Virgilio docet Aldrovandus in Ove: aries enim misericordiæ, mansuetudinis, benevolentiæ et beneficentiæ divinæ est symbolum. Hanc imitetur rex.
Quinto, heroum symbolum fuit aries. Saporis regis gestamen celebrat Ammianus, aureo capitis arietini figmento elaboratum. Quod et insigne militiæ, et quasi sodalitatis cujusdam suæ, recentissima memoria (inquit Pierius Valerianus, hierogl. 10, cap. XXVI) Carolus fortissimus Burgundionum Dux, Caroli V Imperatoris avus, adscivit, aureum arietis caput singulis pro gestamine imponendo, et arietini capitis cognomento sodalitatem vocando: eam Tossionis aurei vulgo appellarunt (l'ordine del Tosone), quod ea locutio caput arietinum lingua patria designaret. Nummum reperire est Galieni Imperatoris, in quo aries expressus cernitur inscriptione addita Jovi cons. Aug. Sebastianus Eritius alium depingit nummum Antinoi, magnum Græcum æreum, et ab excellenti quodam sculptore factum, cum istiusmodi litteris ΑΝΤΙΝΟΟΣ ΗΡΩΣ, id est Antinous heros: ostendit ab altera parte arietem pulcherrime expressum cum quibusdam litteris, quæ tamen propter temporis injuriam erosæ legi non possunt. Hic, ait, nummus a Græcis fuit excusus honoris ac memoriæ gratia post mortem Antinoi, ac fortasse ut Adriano Imperatori cui ille erat in deliciis, abblandirentur, qui ubique terrarum statuas ei erigebat. Heroes hosce rex æmuletur, ut ipse arietum sit aries, et heroum heros, puta heroum choragus et dux ad heroica quæque facinora generose capessenda.
Sexto, patientiæ et martyrii symbolum est ovis et aries, utpote qui nulli nocet et nocentes tolerat, juxta illud christiani Poetæ:
Hic scopus unus erit cunctis prodesse, nocere Nulli, et amare bonos, ac tolerare malos.
32. EST QUI STULTUS APPARUIT, POSTQUAM ELEVATUS EST IN SUBLIME; SI ENIM INTELLEXISSET, ORI SUO IMPOSUISSET MANUM.
Pro est nonnulli legunt et, unde hunc versum nectunt præcedenti, quasi hic assignetur quartum feliciter incedens, scilicet stultus elevatus in sublime, per quem S. Gregorius, XXX Moral. cap. III, intellexit Antichristum, qui a dæmone elevabitur, fietque monarcha mundi.
Verum pro et legendum est, uti legunt codices Vaticani et cæteri emendati. Hebraice est, si stulte egisti in elevando te, et si cogitasti, manum ad os, scilicet pone et sile: ubi prius אם im, id est si, ex phrasi hebræa est negantis, significans ne, non. Unde Chaldæus vertit, ne te extollas, ne sis insipiens, vel, ne elatus in altum libere et insipienter agas, aut loquaris, ut stulti solent; quod Noster clare vertit, est qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime. Hebræam נבל nabal significat stultescere, item cadere, defluere et marcescere; ac de herbis et floribus dicitur, ut sicut litteris et voce, sic et significato consentiat cum נפל naphal, id est cadere, decidere. Unde Pagninus vertit, si cecidisti cum te efferres; si cogitasti, manum ad os pone; alii: Siluisti postquam exaltatus es, etc. Septuaginta, si profluxtris, vel profuderis te in lætitiam, et extenderis manum tuam cum pugna, inhonoraberis; R. David sic vertit, si cecidisti, vel desipuisti, id fuit in elevando te: si sapuisti, id fuit quia manum ori apposuisti. Sermo Agur dirigitur ad discipulos Ithielem et Uchal, ait Aben-Ezra, ut patet ex dictis vers. 1. Sed sub his quemvis lectorem vel auditorem accipe, q. d. Si insipientiæ famam et notam incurristi, causa fuit tua superbia, quod te præ cæteris elevaris et venditaris: superbiæ enim comes est insipientia æque ac infamia; sin vero sapientiæ nomen et decus acquisivisti, causa fuit tua modestia, humilitas et silentium, qua manum ori apposuisti, ne quid insulsum effutires: «Stultus enim si tacuerit, sapiens reputabitur,» ut ait Salomon, Prov. XVII, 28.
Rursum idem R. David sic explicat, q. d. Si excidisti tuo statu, gradu, honore, ac in imam vilitatem et pauperiem deturbatus es, noli desperare; sed cogita et sapienter age, ut manum ori apponas, id est ut manibus labores, hocque labore tibi victum pares, quem ori tuo inferas.
Secundo, Vatablus vertit, si quid stulte egisti efferendo te, aut si quid scelerati apud te cogitasti (hoc enim est זמות zamotha), pone manum super os, id est, saltem os statim compescito, ne scelus erumpat, et tibi vitæ, vel opum et famæ periculum creet. Huc accedit R. Levi: Si sapis, ait, pone manum super os, id est secretum tibi commissum ore clauso sile et cela; multi enim se et alios perdiderunt per revelationem secreti. Aut pone manum super os, id est, silenter et sapienter cogita qua ratione, id quod stulte egisti vel dixisti, emendes, corrigas et restaures.
Tertio, Syrus vertit, ne desideriis indulgeas (uti faciunt stulti), ne probris afficiaris, neque manus ad os tuum injuste apponas, ut aliquem vituperes, calumnieris, falso accuses, ac ori manum, id est duris verbis duriora verbera adjungas. Plures alias Hebræorum interpretationes legere est apud R. Salomonem et Aben-Ezra, quas, quia parum probabiles et appositæ videntur, consulto omitto.
Quarto, Cajetanus, siluisti cum exaltatus es, et si considerasti manum ad os, quasi sit oraculum de futuro quod ipse sic pro more suo explicat: Apostrophe est, inquit, ad Rempublicam Romanam, cum pugna, inhonoraberis. Quo nonnulli putant futurum prædicens, ut tunc maxime cum evecta foret, vilius dejecta rueret, et in antiquam humilitatem ad reges devoluta recideret, cum Cæsares imperium capesserent, et dictaturam perpetuam sibi usurparent. Atque id sibi vult illud: Si considerasti manum ad os: nam manus ad os exsecutio est ad imperium oris, quibus verbis innuitur dictatoris officium, cujus tanta erat in Rempublicam auctoritas, ut quidquid diceret, illico exsequerentur, q. d. Futurum est quandoque ut ruente Republica et senatu Romanorum, omnium manus ad os unius, id est ad imperium Cæsaris moveantur; aut ut eorum manus, id est exercitus, ad os et scientiam unius Imperatoris dirigantur. Verum hæc versio et interpretatio nova est, peregrina et violenta.
Si ita stultus fuisti, ut te efferre volueris, et cogitasti iræ laxare habenas, manum ad os, scilicet impone, frena teipsum.
Vers. 33. Nam quemadmodum pressio lactis in utre producit butyrum, et pressio nasi educit sanguinem, naso compresso et durius emuncto elicitur sanguis, et ita compressio narium, id est iræ, educit litem. Compressio iræ hic non est ejusdem cohibitio ne erumpat, sed concitatio, similitudine sumpta ab eo qui comprimat aliquid in quo succus est, ut exeat ille succus. Significantur qui alterius longanimitatem injuriis dictisve aculeatis ad iram concitat.
Verum facilius traxeris versionem Septuaginta ad Vulgatam, illique accommodaris. Est enim unica gnome unimembris, non bimembris; alioqui enim repeteretur τὸ si. Sensus ergo est, q. d. Si, o princeps, in sublime evectus te effuderis, more stultorum cum subditis leviter jocando, eos carpendo, vellicando, verberando, et quasi joco pugnando, inhonoraberis: hoc est, si subditos petulanter verbis vel pugnis vexaveris, illi te inhonorabunt et vilipendent, tibique similia reponent, teque similiter verbis et pugnis appetent. Idem est sensus Vulgatæ. Unde sequitur:
Quinto, alii verisimilius sic, q. d. Si forte cum stultus esses, et rerum ignarus, elatus es ad dignitates vel regimen, noli subito ad novas res, novaque edicta et molimina prosilire; sed mature cogita ponendo manum super os, id est silendo et deliberando tecum quid facto sit opus; ex matura enim deliberatione sequitur matura exsecutio et gubernatio. Verum hæc omnia longe abeunt a Vulgata versione.
Sexto ergo, juxta Vulgatam hic planus et genuinus est sensus. Dixerat Salomon vers. præced., regem sapientem similem esse leoni, gallo et arieti, ut ei nemo obsistere queat; nunc per antithesin subjungit nonnullos insipientes et stultos, cum elevantur ad regnum vel alias dignitates, stultitiam suam prodere stulte loquendo, agendo vel imperando: quapropter eos stulte regnum vel dignitatem acceptasse, ad quam ob stultitiam vel imprudentiam, aut inexperientiam et imperitiam se sciebant ineptos et inidoneos; in regimine enim eos stultitiam suam prius reconditam aliisque incognitam, stulte imperando prodidisse, et publicam fecisse; quare ex regno vel dignitate non nisi dedecus et infamiam sibi conscivisse. «Si enim intellexisset,» id est si intelligens et sapiens fuisset, «ori suo imposuisset manum,» id est in regnum vel dignitatem ad quam eligebatur, aut postulabatur, non consensisset, nec eam acceptasset, utpote conscius suæ ineptitudinis et stultitiæ. Rursum acceptato regno siluisset, id est silenter, tacite et modeste processisset, ne temere stulteque agendo, loquendo vel jubendo, stultitiam suam proderet.
33. QUI AUTEM FORTITER PREMIT UBERA AD ELICIENDUM LAC, EXPRIMIT BUTYRUM; ET QUI VEHEMENTER EMUNGIT, ELICIT SANGUINEM; ET QUI PROVOCAT IRAS, PRODUCIT DISCORDIAS.
Pro qui fortiter premit, emungit, provocat, hebraice idem est nomen מיץ mits, id est emulsor, emunctor, expressor; vel, ut alii, emulsio, emunctio, expressio. Hebræa ergo sic habent, quia emulsor lactis educit butyrum, emunctor nasi elicit sanguinem, et emunctor furorum producit litem; Septuaginta, mulge lac, et erit butyrum: si autem expresseris nares, exibit sanguis; si autem extraxeris sermones, exibunt lites et rixæ; Chaldæus, quia qui exprimit lac, elicit butyrum, et de expressione furoris exit sanguis, et de naribus vultus exit contentio. Aquila quoque pro naso vertit furorem, quia hic maxime in naso flammante cernitur. Syrus, a pinguedine lactis exit butyrum; et si compresseris manum super pruritum, egreditur sanguis: ita ex contentione facierum procedunt lites; clare Vatablus, certe ut concussio frequens lactis exprimit butyrum, et vehemens emunctio nasi exprimit sanguinem: ita et irritatio iræ vehemens excitat contentionem.
Hinc patet primo, minus recte Bedam, Lyranum, Hugonem et alios utrumque prius hemistichium referre ad ubera, q. d. «Qui fortiter premit ubera, exprimit butyrum; et qui eadem vehementer emungit, elicit sanguinem.» Constat enim ex Hebræo et Septuaginta, priorem emulsionem ad ubera, posteriorem ad nares referri; qui enim nimis mucum e naribus emungit, tandem pro muco emungit sanguinem. Perperam quoque Baynus pro ubera legit utrem, eo quod butyrum non mulgeatur ex uberibus, ex lacte vero in utre pulsato eliciatur butyrum. Nam omnes codices Latini habent ubera. Ex uberibus enim simul cum lacte mulgetur butyrum; butyrum enim cum lacte commixtum est, ejusque est quasi adeps et pinguedo, quæ in utre ligneo per crebram concussionem a lacte separatur, densatur, et fit butyrum. Denique perperam Lyranus per butyrum accipit adipem, q. d. Qui nimis fortiter mulget premitque ubera, tandem pro lacte quod deficit, emungit ipsum uberum adipem et pinguedinem; licet enim hoc verum sit et appositum, tamen butyrum non significat adipem.
Jam Primo, Cajetanus per emulsionem et emunctionem accipit dictaturam, de qua explicuit et versum præcedentem, quæ ruina fuit Romanæ libertatis, dum Julius Cæsar usurpavit sibi dictaturam perpetuam, id est urbis et orbis imperium. Vox enim quia, inquit, dat causam versus præcedentis. Ratio siquidem quare Roma et viluit et cecidit a libertate, fuit dictatura; et quoniam dictatura boni quandoque effectus fuit, et quandoque mali, ideo affertur una eademque actio proferens quandoque bonum, et quandoque malum: emulsio siquidem lactis invenitur proferens bonum, puta butyrum: ex emulso enim lacte resultat butyrum; rursus emulsio invenitur effectrix mali: nam emulsio nasi profert sanguinem. Et hinc tertio loco applicat ad propositum dicendo quod emulsio furorum profert litem. Ad litteram enim emulsio furorum Cæsaris et Pompeii protulit litem, quam oportuit bello dirimere cum jactura Romanæ libertatis. Verum hæc explicatio, uti dixi vers. præcedent., aliena videtur et coacta.
Secundo, alii hanc emulsionem et emunctionem accipiunt hominis in seipso, q. d. Qui nimis fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum, id est, qui nimis vehementer urget stimulatque suum ingenium, indolem, naturam, sive ad scientiam et studium, sive ad jejunia, pœnitentias, vigilias, etc., sive ad quid aliud suæ complexioni vim inferendo, hic exprimit butyrum, id est, omnem naturæ vigorem, robur et vires exsugit, ut ex vivida fiat effæta, ex læta tetrica, ex benigna iracunda et contentiosa. Verum hic sensus a scopo Salomonis alienior videtur.
Tertio, alii aptius emunctionem lactis referunt ad eos qui naturæ sunt facilis et benignæ; emunctionem vero narium ad eos qui indolis sunt asperæ et cholericæ, q. d. Sicut qui nimis premit ubera, cum lacte exprimit butyrum, id est omnem pinguedinem et adipem: sic qui nimis premit benignos et mansuetos, acriusque eos urget vel objurgat, hic eis exprimit omne robur, omnem animum et vires, facitque ut fiant pusillanimes et desperent. Qui vero asperos et cholericos nimis urget et increpat, hic elicit sanguinem, id est provocat eorum iram et sævitiam.
Quarto, alii lac referunt ad amicos, sanguinem ad inimicos, q. d. Sicut qui lac nimis premit et concutit, elicit butyrum: sic qui petax est, et amicos nimiis postulationibus vel querelis urget, hic omnem ab eis exprimit gratiam, ut eis fiat invisus et exosus; qui vero inimicos acrius insectatur et arguit, hic eorum contra se iram et furorem concitat.
Quinto, Jansenius tam lac et butyrum quam nares et sanguinem refert ad idem, puta ad iram et contentionem. Loquitur, inquit, Sapiens de duplici vehementi emulsione, altera lactis ex uberibus, altera muci ex naribus. Et his comparat tertiam, quia expressio irarum producit discordias, q. d. Sicut per emulsionem lactis simul educitur butyrum, et sicut per emunctionem narium, si vehemens est, educitur sæpe et sanguis: ita si quis non cohibeat cogitationes suas et conceptam iracundiam, sed per stultitiam suam emulgeat eam, et exprimat verbis iracundis et minabundis, volens semper jus suum prosequi; aut potius qui verbis importunis provocat aliorum iras, simul producet et excitabit sibi discordias et contentiones contra alios. Monet ergo hæc parabola comprimendam iracundiam, et ori manum imponendam, cum quis exagitatur malis vel superbis cogitationibus. Huc accedunt Hebraizantes, qui lac accipiunt non in ubere, sed in utre concussum ut exprimatur butyrum, q. d. Sicut lac liquidum et molle, in utre diu vehementerque concussum, tandem indurescit et in butyrum concrescit: sic etiam mansueti et benigni, si vehementius a Superiore vel alio quovis exagitentur, corripiantur aut verberentur, indurescunt, indignantur et exasperantur. Hæc expositio valde respondet hebræo.
Sexto, noster Salazar tam lac quam sanguinem refert ad nimis acrem correptionem, et ad nimiam vectigalium et tributorum exactionem, q. d. Sicut is qui eadem ubera vehementius comprimit, exhausto lacte sanguinem extrudit: sic etiam princeps, qui subditos suos nimia severitate compescit, et plusquam satis est legibus premit, non utique bonos mores et justam vivendi rationem illis suadet, sed eorumdem iram et furorem in se concitat, et impatientes animos ad bella et seditiones cogitandas exacuit. Simili ratione monet hæc gnome, tributa a subditis parce admodum exigenda; subditos uberum in morem mulgendos esse, non emungendos et exhauriendos: nam ubi se exhauriri vident, seditiones cogitant.
Huc facit Alexandri Magni responsum apud Plutarchum in Apophth., qui cuidam sibi suggerenti, ut majora tributa populo suo imponeret: «Odi, inquit, olitorem, qui radicitus olera exscindit.» Et Tiberii Cæsaris apud Maximum, serm. 13: «Boni pastoris est tondere pecus, non deglubere.» Ita ipse more suo eleganter et ingeniose: nisi quod non satis apte hic per expressionem butyri intelligitur expressio adipis, id est fortunarum a subditis: aliud enim est butyrum, aliud adeps.
Rursum lactis bonum et fructus eximius est, quod confusum det butyrum. Butyrum enim est flos, succus et pinguedo lactis: quare butyrum non malæ, sed bonæ rei et nominis est symbolum et omen.
Septimo ergo, plane et genuine, lac pertinet ad virtutem modestiæ et mansuetudinis, sanguis ad vitium superbiæ et asperitatis. Hebræum enim כי ki, id est quia, indicat hic dari causam ejus quod dixi vers. præced., stultum elevatum in sublime prodere suam stultitiam, stulte et superbe loquendo, agendo, imperando. Unde priorem lactis et butyri parabolam non applicat Salomon, sed velut obviam et facilem legenti applicandam relinquit; posteriorem vero nasi et sanguinis applicat, quia propositæ ejus servit, scilicet ut illa probet stulti elevati stultitiam. Sensus ergo est, q. d. Sicut qui fortiter trahens ubera mulget lac, et ex eo fortiter concusso elicit butyrum: sic qui modeste, suaviter et blande loquitur, atque huic blande loquendi modo fortiter et constanter insistit, præsertim si rex sit et princeps, dum quid gravius imperat vel postulat, hic conciliat sibi audientes et subditos, eosque velut leni suavique butyro pascit et recreat, ac vicissim ab eis butyrum, id est pinguedinem, gratiam, dulcedinem, amorem, officia, tributa elicit et impetrat.
Ex adverso, sicut qui acrius emungit nares, eductis sordibus et muco prolicit sanguinem: cum enim natura plus pituitæ, quod emungenti suggerat, non habeat, exhausta urgenti suggerit sanguinem qui sibi restat: sic pariter qui sordida, puta superba, iracunda, minacia, contumeliosa proloquitur, parit contentiones, lites et rixas, ac præsertim rex et princeps, qui duris imperiis, oneribus, minis et suppliciis vexat stimulatque populum, hic eum ad rebellionem, seditionem et cædes suscitat, ut indignans tandem grassetur in ipsam principis familiam, omniaque sanguine et flammis populetur et vastet.
Monet ergo hæc gnome reges, et quoslibet alios, ut subditorum, familiarium et cæterorum quorumlibet benevolentiam sibi concilient modeste, leniter et blande imperando, agendo, loquendo; vitent vero eorum malevolentiam, utpote quæ utrisque dissidium, rixam et extremam perniciem afferat. Quare rex, et quivis alius in subditos cæterosque durus et sævus, stultus est et desipit; qui vero in eos comis est et benignus, hic sapit tum sibi, tum toti populo.
Hunc esse sensum liquet primo, ex Septuaginta dum vertunt, emulge lac, et erit butyrum: si autem expresseris nares, exibit sanguis. Quæ verba satis significant alio pertinere lac et butyrum, scilicet ad modestiam et blanditiem sermonum, alio nares et sanguinem, puta ad duritiem et sævitiam loquendi, agendi et imperandi. Idem ergo hic dicitur quod cap. XV, 1: «Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem.»
Secundo, idem liquet ex hebræo, ubi in tertio membro, puta in applicatione parabolæ, אפים appaim, id est iras, et nomine et significato respondet אף aph, id est naso, ex quo elicitur sanguis, de quo dictum est in secundo membro: plane vero dissidet a חמאה chema, id est butyro, quod nominatum est in membro primo.
Tertio, quia ita hæc secernunt et opponunt S. Gregorius tam Magnus quam Nazianzenus, Beda, Auctor Catenæ Græcæ, Glossa, Jansenius, Baynus et alii. Quocirca huic expositioni insistens S. Gregorius, II Moral. cap. I, mystice sic exponit: «Qui fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum, etc. Ubera quippe fortiter premimus, cum verba sacri eloquii subtili intellectu pensamus, qua pressione dum lac quærimus, butyrum invenimus, quia dum nutriri vel levi intellectu quærimus, ubertate internæ pinguedinis ungimur, quod tamen nec nimis, nec semper agendum est, ne, dum lac quæritur ab uberibus, sanguis sequatur. Plerumque etenim dum verba quædam sacri eloquii plusquam debent discutiunt, in carnalem intellectum cadunt. Sanguinem quippe elicit, qui vehementer emungit, quia carnale efficitur hoc quod ex nimia spiritus discussione sentitur.» Huc pertinet illud D. Gregorii Nazianzeni, orat. 1: «Mulge lac, ait ille, et erit butyrum, id est sedulo exquire, et fortasse in his succulentius aliquid invenies.»
Porro hæc gnome generalis est, quare variis aptari potest, ut magistris plagiariis in discipulos sævientibus, et sanguineis plagis errata castigantibus; confessariis, qui nimiis pœnitentiis et præceptis pœnitentes arctant; rectoribus, qui nimiis legibus, reprehensionibus, nimisque rigida disciplina subditos strangunt, quibus competit illud: «Si strinxeris, erumpit;» hi enim subditos vel in desperationem vel in furorem et rebellionem adigunt, causaque sunt vel occasio multorum scelerum, ut murmurationum, detractionum, inobedientiæ, conspirationum, etc. Præfectis, qui in milites nimis acerbi sunt; telonariis, qui nimium vectigal exigunt et emungunt; magistratibus, qui in cives desæviunt, etc. Unde Dionysius: «Per hæc, inquit, edocetur, quod non debemus nimium importune ab alio aliquid postulare, nec eum qui bonæ est voluntatis immoderatius molestare, vel nimis acriter increpare, ne exasperetur, et totum neget quod petebatur, sicque viscera pietatis extrahantur ab eo, quæ nomine exprimimus butyri, et vitam animæ (quæ est gratia Dei) amittat.»
Hinc Seneca loquitur: Nihil petas, quod negaturus es; nihil neges, quod petiturus es. Itemque: Furor fit patientia sæpius læsa. Et: Denuo bonus animus læsus, gravius multo irascitur.
Unde S. Gregorius in epist. ad Augustinum, Anglorum Episcopum, ut habetur dist. IV, cap. fin., Ecclesiasticis præscribens, ut jejunium Quadragesimæ inchoent a Dominica Quinquagesimæ, excipit laicos et seculares, qui illa Dominica, et duobus sequentibus diebus solent celebrare Bacchanalia, ac vino et carne se ingurgitare: «Nec a tali consuetudine, inquit, averti possunt, et ideo eum venia suo ingenio relinquendi sunt, ne forte pejores existant, si a tali consuetudine prohibeantur; ut enim ait Salomon: Qui multum emungit, elicit sanguinem.» Hæc S. Gregorius.
Denique exempla hujus sententiæ sunt in Julio Cæsare, qui nimio fastu emungens senatum, nec de senatoribus salutantibus assurgens; ac perpetuam dictaturam, Imperatoris nomen, cognomen patris patriæ, regiam potestatem, statuam inter reges, suggestum in orchestra, imo sedem auream in curia, templa, aras, simulacra, pulvinar, flaminem, etc., sibi arrogans, omnium iram et invidiam sibi conflavit, quo factum est ut sexaginta senatoribus in ejus necem conjurantibus, in senatu 23 vulneribus confossus, velut tyrannus et patriæ oppressor mactatus sit, uti fuse narrat Suetonius in ejus Vita, cap. LXXVI et seq.
Et in C. Caligula, qui cum in quoslibet sæviret, libidine, rapinis, extorsionibus, cædibus ad libitum grassaretur, monitus ab Antonia avia, ut modestius ageret, tanquam parum esset non obedire: «Memento, ait, omnia mihi et in omnes licere; oderint, dum metuant.» Infensus turbæ sibi adversanti exclamavit: «Utinam populus Romanus unam cervicem haberet,» ut scilicet eam unico ictu amputaret. Cassio Chæreæ tribuno et familiari suo arridens, causam rogatus, dixit: «Rideo, ait, quia caput tuum in manu mea est, ut illud ad libitum tibi tollam;» quare ab eodem præventus, gladio percussus trucidatusque est.