Cornelius a Lapide
Index
Introductio
Tria hic de more paucis praemittenda sunt: primum, quae et quanta sit libri auctoritas, ac quis auctor; secundum, quae ejus materia, quae methodus, quis finis et scopus; tertium, quae ejus partitio, quot membra et partes.
Quaeritur ergo, primo, quae et quanta hujus libri sit auctoritas, quis et qualis ejus auctor? Respondeo: Auctoritas hujus libri est Canonica sacrae Scripturae; semper enim hunc librum Hebraei, aeque ac Graeci et Latini habuere in Canone librorum sacrae Scripturae, nec unquam hac de re dubitatum est; unde semper recensitus est inter libros protocanonicos, tanquam Canonicus primae classis. Id patet ex Canon. Apost. Can. ult., ex Concilio Laodiceno et Carthaginiensi III, ac Florentino et Tridentino, Sess. IV; S. Athanasio, S. Augustino, S. Hieronymo in Prologo Galeato, Innocentio I, Gelasio et caeteris, qui catalogum librorum Canonicorum texuere. Excipio pauculos haereticos, quos sine nomine recenset Philastrius haeres. 132, et Jacobus Christopol. Praefatione in Cant., ac nonnullos Judaeos, qui, teste S. Hieronymo in fine Comment., opinati sunt hunc librum favere sectae epicureorum, scriptumque a Salomone, cum Veneri et ventri indulgeret, quos secutus est Theodorus Mopsuestenus ex monacho apostata, et Nestorii magister, qui videns vanitatem mundi, ac praesertim luxuriam, quam monachus spreverat, et apostata factus repetierat, hoc libro damnari, dixit Salomonem composuisse Ecclesiasten, «cum Prophetiae gratiam non accepisset, sed tantum illam prudentiae gratiam, quae altera est,» uti refertur in Synodo V Constantinopolitano, Action. 4. Hi ergo Ecclesiastae objiciebant quatuor: primum, quod creaturas Dei bonas condemnare videatur ut vanas, cap. I; secundo, quod eodem capite videatur docere aeternitatem mundi, cum ait: "Nihil sub sole novum;" et: "Terra in aeternum stat;" tertio, quod cap. II dicat: "Nil esse melius quam comedere et bibere," quod plane videtur esse pecuinum, epicureum et voluptuarium; atque huc impegisse Epicurum testatur Clemens Alexandrinus, lib. V Stromat.: «Hinc, inquit, Epicuri mentem subiit casus, cum hoc dictum non intellexisset: Vanitas vanitatum» etc.; quarto, cap. III, 19, videtur suspectus de animae mortalitate, cum dicit: "Unus interitus est hominis et jumenti."
Verum ad illa singulis quibusque locis respondebo, ac longe aliam fuisse Salomonis mentem demonstrabo. Lymphaticus Martinus Lutherus, pariter excucullatus, qui malo suo genio actus, effutire, imo insanire ausus est in colloquiis convivialibus: «Auctorem Ecclesiastae videri sibi ocreis et calcaribus destitutum equitare tantum in soccis, Ecclesiasten esse sicut Thalmud ex variis libris consarcinatum. Adhaec sententias Salomonis quas mensae accumbens funderet, fuisse ex ore loquentis exceptas, et postea in libros digestas:» nimirum homo temulentus et assiduus calicum remex Salomonem ex suo metiebatur ingenio; ipse enim non nisi bene potus, et quasi ebrius dictare et scribere consueverat, ideoque ejus scripta insulsa, vomitu, asotia, sordibus, dicteriis, conviciis referta sunt, ut non in libris, sed in scyphis studuisse, eaque inter pocula exarasse, imo eructasse et evomuisse videatur. Unde recte de eo cecinit noster Andreas Frusius:
Biblia, quae tua sunt, sunt pocula bacchica, Luther;
Est apotheca tua bibliotheca tua.
Auctor ergo libri hujus Canonici primus et primarius est Spiritus Sanctus, qui haec suggessit et inspiravit Salomoni; Salomon vero eadem prolocutus, deinde conscripsit, aut suo scribae scribenda dictavit: perinde ut David pater ejus Psalmos et ore cecinit, et calamo conscripsit, ac posteritati consignavit; uterque enim tam viva voce quam scripto docuit populum. Ita censent passim Doctores et Interpretes. Idque patet, primo, ex ipso libri initio: "Verba Ecclesiastae, filii David, regis Jerusalem," quae verba non sunt titulus libri, sed ipsum libri exordium, ac prima ejus pars; secundo, idipsum patet ex cap. XII, ubi de se Salomon loquens in tertia persona, diserte asserit: "Ecclesiastes, cum esset sapientissimus docuit populum, et enarravit quae fecerat: quaesivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos;" quid clarius? tertio, quia passim Salomon hic de se loquitur in prima persona, dicens:
"Ego Ecclesiastes fui rex, vidi, consideravi, locutus sum, reputavi, verti, converti, consideravi," etc. Hallucinatur ergo R. Moyses Kimchi tractatu De Scriptura Sacra, et nonnulli Hebraei, praesertim Thalmudici, quos citat et sequitur Eugubinus in cap. I Genes., ac citat eosdem Melchior Canus, lib. II De Locis, cap. XI, qui censent Salomonem ore duntaxat haec sua scita et parabolas enuntiasse, quas deinde vulgi ore tritas et mente conservatas, post multa saecula collegerit et conscripserit Isaias, ut scripto ea posteritati mandaret; errant, inquam, uti ostendi Proverb. cap. XV, 1. Cur Salomon hic se vocet Ecclesiasten, dicam cap. I, 1. Interim audi obiter S. Gregorium Nyssenum hic, homil. 1, tres hujus nominis causas recensentem: prima est, quia docet Ecclesiastica, quae spectant ad salutem animae; secunda, quia in unum coetum cogit Ecclesiam, ut hanc ejus concionem audiat, qua illam in pietate instruat; tertia, quia repraesentat Christum, qui est verus Ecclesiastes, id est Ecclesiae fundator, doctor, gubernator, concionator; quartam addit S. Gregorius Thaumaturgus, cap. I, 1, quod doceat totam Ecclesiam.
Porro Hebraei, teste S. Hieronymo, quos sequuntur moderni nonnulli, tradunt Salomonem hunc librum scripsisse poenitentem, cum scilicet de luxuria et idololatria sua poenituit, adeoque ex hoc libro probant eum paenituisse. Hic enim liber videtur symbolum poenitentiae, dum in eo accusat vanitatem luxuriae omniumque mundi voluptatum, praesertim dum trecentas habens concubinas et 700 uxores, id est universim mille, eas abdicare et damnare videtur, dicens cap. VII, 29: "Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni;" et vers. 27: "Inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est." Idololatriam vero suam damnare videtur, dum ait: "Vanitas vanitatum, et omnia vanitas;" idola enim in Scriptura vocantur vana et vanitas, quia cum nil sint nisi statuae et simulacra aurea vel argentea, nil habent veri numinis, nil spiritus, nil vitae et virium. Addit noster Pineda Salomonem post poenitentiam, ut eam testaretur, primo scripsisse Ecclesiasten, deinde Proverbia, ac ultimo loco Canticum Canticorum.
Verum haec traditio incerta est et dubia. Unde Bellarminus, lib. I De Verbo Dei, cap. V, quem alii sequuntur, censent Salomonem ante lapsum tres hosce libros scripsisse: primo, quia ipse nullam in iis lapsus sui facit mentionem, imo diserte contrarium asserit, dum cap. II dicit usque ad eam aetatem secum perseverasse sapientiam: "Et supergressus sum opibus, inquit, omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum;" secundo, quia nullum prorsus idololatriae aut poenitentiae suae dat indicium: quod enim per "vanitas vanitatum" non intelligat idola et idololatriam, patet ex sequentibus toto libro, ubi vanitatem hanc genericam per species explicans, ostendit eam sitam in opibus, deliciis, honoribus, cantibus, poculis, etc. Nec idoli aut idololatriae uspiam meminit, quod tamen facere debuisset, si de ea vere poenituisset, ut ejus scandalum et pravum exemplum, quod subditis dederat, aboleret. Ipse enim regum Israelis primus invexit idola in Judaeam, quae deinde in ea perdurarunt per trecentos annos usque ad Josiam regem, qui ea sustulit; atque hujus mali origo et choragus exstitit Salomon. An non ergo ea destruere, detestari, et omnibus invisa efficere debuisset, si vere poenituisset? sic enim post natam in Israel idololatriam, ut ab ea omnes avocent, in idolorum vanitatem detonant Baruch, cap. VI; Isaias, cap. XLI et seq.; caeterique Prophetae ad unum omnes. Tertio, quia si Salomon jam habebat mille concubinas, erat utique totus enervis, carnalis et effeminatus, ut Spiritus Sancti non esset capax, nec tam alta de mundi vanitate, de Dei timore, de aeternitate posset meditari et eructare, uti hic facit. «Malum enim virum non est fas esse interpretem numinis,» ait Philo lib. Quis rerum divinarum haeres. Denique Ecclesiasticus cap. XLVII, narrans gesta Salomonis, prius ejus scripta, posterius ejus lapsum enarrat. Idem facit Josephus, lib. VIII Antiq. cap. II.
Chaldaeus vero Paraphrastes censet Ecclesiasten a Salomone conscriptum, cum ex Dei oraculo, III Reg. XI, 12 et 29, didicisset regnum suum tam dives, felix et gloriosum ruiturum, et discindendum per schisma Jeroboam, qui sub Roboam Salomonis filio decem tribus a duabus dispescuit, et ad se traduxit, regnumque Israel divisum a regno Juda, cui praefuit Roboam, constituit. Igitur censet Salomonem hic regni sui vanitatem per schisma declarandam deplorare. Audi eum ex interpretatione Complutensi (nam in Bibliis Regiis haec desiderantur in Chaldaeo) cap. I, 2: «Cum divinationis spiritu praevideret Salomon rex Israel, regnum Roboam filii sui cum Jeroboam filio Nabat divisum iri, et imminentem Hierosolymis et templo vastitatem, populumque Israel captivum ductum iri, ait: Vanitas vanitatum mundus iste. Vanitas vanitatum id omne, cui ego et pater operam dedimus,» etc.
Verum hoc oraculum de schismate regni Salomonis contigit post lapsum ejusdem. Fuit enim poena ejus luxuriae et idololatriae a Deo juste decreta. Quare quae priori sententiae Hebraeorum, opinantium hunc librum a Salomone conscriptum post lapsum, obstant, etiam huic opinioni Chaldaei officiunt. Adde nullam toto libro schismatis futuri mentionem fieri.
II. De Materia, Stylo et Methodo
Quaeritur secundo, quae hujus libri sit materia, quis stylus, quae methodus? Respondeo: Argumentum Ecclesiastis est, ait S. Gregorius Thaumaturgus hic initio suae Paraphrasis, ostendere «quam vana et inutilia sint omnia hominum negotia et studia, quae in humanis rebus suscipiuntur,» ut homines traducat a sensibilibus ad ea quae sub sensum non cadunt, ait Nyssenus, puta ad coelestia et spiritualia, ait S. Bernardus, serm. I in Cantica. «Ne quidquam, inquit S. Hieronymus, in mundi rebus putemus esse perpetuum, sed caduca et brevia universa quae cernimus.» Atque in hoc sensu apex virtutis consistit. Quocirca S. Chrysostomus, hom. 3 ad Populum: «Virtus, ait, est omnia humana despicere, et per omnes horas futura cogitare, nulli inhiare praesentium, sed scire quod omnia humana umbra sunt, et somnium, et si quid his vilius. Virtus hominem quasi mortuum ad hujus vitae res efficit, et ad nocentia quidem animae saluti tanquam mortuum operatione carere, ad spiritualia vero sola vivere et operari.»
Porro veteres tres Salomonis libros ita materia et argumento distinxerunt, ut in Proverbiis autument tractari Ethicam, in Ecclesiaste Physicam, in Canticis Theologiam. Ita Origenes, Prologo in Cantica; S. Basilius, hom. 1 in Proverbia; S. Ambrosius, in Psalm. XXXVI; S. Hieronymus hic, et epistola ad Paulinum: «Salomon, inquit, pacificus et amabilis Domino mores corrigit (nempe in Proverbiis), naturam docet (in Ecclesiaste), Ecclesiam jungit et Christum (in Canticis).» Accedit Olympiodorus et alii Patres initio Catenae in Prov., qui dividunt Salomonis tres libros in tria rerum genera, nempe: in Ethica, Physica et Hyperphysica. Ratio eorum fuit, quod in Ecclesiaste Salomon describat coeli, solis, elementorum, aeris, maris, terrae, ventorum mutationes, circuitus et vicissitudines, quod est objectum Physicae, scilicet corpus generabile et corruptibile. Verum paucis rem acu tangens Olympiodorus, initio Catenae Proverb., respondet «Ecclesiasten rerum naturalium ratione obiter delibata, praesentis vitae vanitatem ob oculos ponere.» Quae fere eadem verba sunt Didymi initio Catenae in Ecclesiasten: «Ecclesiastes, inquit, in eo est, ut rerum naturalium inhaerens contemplationi, vitae praesentis detegat vanitatem.» Et Catena Graecorum in Proverb. initio asserit, «Ecclesiasten concionando blande provocare ad universitatis contemplationem, et ea tractare quae ad animam aliquatenus in virtutum studio progressam faciunt.»
Fixum ergo maneat librum hunc ethicum esse; Physica enim tangit in ordine ad Ethicam, ut scilicet ex rerum naturalium motu, mutatione, interitu, doceat earum vanitatem; ac consequenter vanos pariter esse homines, qui illis inhiant, ac vana eorum studia, futilia et stulta eorum consilia, cassos et stultos eorum labores, quibus acervandis opibus, vel vinis, vel villis, vel deliciis, vel honoribus per omnem vitam desudant, sui finis ac verae felicitatis obliti. Haec enim consistit in Dei timore, obedientia et cultu. Unde Lyranus censet argumentum Ecclesiastis esse, assignare ultimum hominis finem summumque bonum, in quo sita est hominis felicitas. Cum enim hac de re fuerint diversissimae, quas recenset M. Varro, lib. De Finibus, puta ducentae philosophorum opiniones et sententiae: Epicurus enim felicitatem sitam esse censebat in voluptate, alii in sanitate, alii in honore, alii in scientia, alii in divitiis, alii in amicis, etc. Salomon docet hos omnes a scopo et veritate aberrasse, ac veram felicitatem sitam esse in vanitatis mundique contemptu, et veritatis, id est verae sapientiae Deique cognitione et cultu, qui consistit in legis virtutisque studio, puta in pietate, temperantia, modestia, humilitate, patientia in adversis, eleemosyna, resignatione et spe in Dei providentiam, ejusque religione et observantia. Haec sunt quae toto hoc libro pertractat, inculcat et commendat Salomon.
Verum enim vero Deus prae caeteris Prophetis, unum Salomonem hujus vanitatis mundi praeconem elegit et constituit, eo quod ipse omnes omnium bonorum et gaudiorum mundi voluptates expertus, meram in omnibus vanitatem repererit. Ne quis enim diceret, illique objiceret: Mira asseris de vanitate omnium creaturarum; nescio an ita, ut dicis, res sese habeat: multas enim mihi non contigit experiri, imo multas ne novi quidem; occurrit Salomon: Ego omnes expertus sum et quasi manibus tractavi, ac experientia didici in omnibus nullum verum esse gaudium, sed meram vanitatem, umbram et fucum. Quare ordinate singula recensens, subjungit singula esse vana. Unde Nyssenus ait: «In Ecclesiaste est ordinata quaedam totius vitae Salomonis confessio et omnium operum enarratio.»
Hinc Georgius Ederus, OEconom. Bibl. lib. II, hunc librum vocat Soliloquium Salomonis, quod in eo solus Salomon loquatur de rebus sublimibus, qualia sunt Soliloquia S. Augustini, Thomae a Kempis, S. Bonaventurae et aliorum, in quibus anima sola secum vel cum Deo colloquitur.
Quoad ordinem et methodum, ordo librorum Salomonis hic est: In Proverbiis instituit puerum, eumque docet prima et communia ethices, morumque honestiorum rudimenta. In Ecclesiaste informat juvenem proficientem, eumque a terrena vanitate ad coelestem veritatem traducit. In Canticis docet virum perfectum unire se Deo, ut illi totus per amorem et contemplationem inhaereat, in eoque conquiescat. Ita censent Origenes, Nyssenus, Theodoretus, S. Gregorius Praefatione in Cantica, et alii passim. Audi Auctorem Catenae Graec., initio Prov.: «Proverbia, inquit, spectant ad hominem spiritualis vitae viam primum ingressum; Ecclesiastes ad animam aliquatenus in virtutum studio progressam; Cantica ad animae in virtutibus jam consummatae statum.» Audi et luculentius S. Bernardum, serm. I in Cantica: «Deinde cum duo, inquit, sint mala, quae vel sola, vel maxime militant adversus animam, vanus scilicet amor mundi, et superfluus sui, pesti utrique duo illi libri Ecclesiastes et Proverbia obviare noscuntur: alter sarculo disciplinae prava quaeque in moribus et carnis superflua resecans, alter luce rationis in omni gloria mundi fucum vanitatis sagaciter deprehendens, veraciterque distringens a solido veritatis. Denique universis humanis studiis ac mundanis desideriis praefulit Deum timere, ejusque observare mandata.» Et post nonnulla: «Depulsis ergo duobus malis duorum lectione librorum, competenter acceditur ad hunc sacrum theoricumque sermonem (Canticorum), qui, cum sit amborum fructus, nonnisi sobriis mentibus et auribus omnino reddendus est. Alioquin ante carnem disciplinae studiis edomitam et mancipatam spiritui, ante spretam et abjectam saeculi pompam et sarcinam, indigne ab impuris lectio sancta praesumitur.» Igitur ex mente S. Bernardi in Ecclesiaste pellitur vanus amor mundi, in Proverbiis superfluus amor sui, in Canticis praescribitur castus amor Dei. Quocirca Salomon utitur hic stylo virili, acri, vehementi et vere regio, qualis et materiam et auctorem decebat.
Paphnutius Abbas apud Cassianum, Collat. III, cap. VI, tres Salomonis libros triplici abrenuntiationi gradatim ita accommodat: «Prima est, inquit, qua corporaliter universas divitias, mundique facultates contemnimus; secunda, qua mores et vitia, affectusque pristinos animi carnisque respuimus; tertia, qua mentem nostram de praesentibus universis ac visibilibus evocantes, futura tantummodo contemplamur, et ea quae sunt invisibilia concupiscimus: quae tria ut simul perficiantur, etiam Abrahae legimus Dominum praecepisse, cum dixit: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Primum dixit: Exi de terra tua, id est de facultatibus mundi hujus, opibusque terrenis; secundo, de cognatione tua, id est de conversatione et moribus vitiisque prioribus quae nobis a nostra nativitate cohaerentia, velut affinitate quadam et consanguinitate cognata sunt; tertio, de domo patris tui, id est de omni memoria mundi hujus, quae oculorum occurrit obtutibus.» Et sub finem capitis: «His tribus abrenuntiationibus proprie tres libri Salomonis aptantur. Nam Proverbia primae abrenuntiationi conveniunt, quibus concupiscentiae carnalium rerum ac terrena vitia resecantur; secundae abrenuntiationi Ecclesiastes, ubi universa quae aguntur sub sole vanitas pronuntiantur; tertiae, Canticum Canticorum, in quo mens visibilia cuncta transcendens, verbo jam Dei coelestium rerum contemplatione conjungitur.» Simile habet S. Hieronymus ad Paulinum, cujus verba recitavi initio Proverbiorum.
Allegorice, B. Petrus Damianus, serm. 1 De Nativitate B. Virginis, haec tria Salomonis nomina, tresque ejus libros adaptat Christo, qui inquit: «Filius Regis et Rex, nec solum Filius Dei, sed etiam Deus, Salomon, id est pacificus est nobis in hoc exsilio; Ecclesiastes, id est concionator, erit in judicio; Idida, id est gloriosus, erit in regno; in exsilio amabilis, in judicio terribilis, in regno admirabilis: in exsilio pius, in judicio justus, in regno gloriosus. Vide autem si non ubique rex: in exsilio rector morum, in judicio discretor meritorum, in regno praemiorum distributor, simulque considera, quia non Ecclesiastes, non Idida, sed Salomon tam gloriosum opus facere praenotatur.»
Censet S. Gregorius Nazianzenus, Poemate 33, et Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XVIII, Ecclesiasten, aeque ac Proverbia et Cantica, Hebraeo carmine et metro esse conscripta. Audi Nazianzenum: «Quinque metris constant, Job, David, tres Salomonis, Concio (Ecclesiastes), et insignes Cantus, Proverbia sacra.» Verum, cum in Ecclesiaste Salomon agat concionatorem, melius alii censent non metro, sed oratione soluta eum scripsisse. Est enim hic perpetua concio, eaque incitata et acris de vanitate mundi, in qua omnes affectus concitat, ut eam lectori ad vivum repraesentet et persuadeat. Quocirca in ea utitur crebris et pungentibus interrogationibus, contentis exclamationibus, caeterisque figuris rhetoricis. Subinde tamen immiscet carmina, vel quasi carmina, quale est illud: "Vanitas vanitatum, et omnia vanitas: Tempus tacendi, tempus loquendi, etc. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo." Adde omnia posse dici carmina et metra generali acceptione, quia scilicet sententiosa sunt, acuta et arguta, aeque ac brevia et concinna. Qua ratione S. Hieronymus, Praefat. in Job, asserit in sacra Scriptura, praesertim Hebraea, esse «rhythmum quemdam dulcem, et tinnulis numeris pedum solutum.» Sic omnis numerosa oratio dici potest metrum et carmen.
Huc facit quod liber hic refertus sit elegantibus parabolis, similitudinibus, aenigmatibus, quae quid vatidicum et divinum resonant, ac plus significant, quam prima fronte ostentant. Sic Lucilium suum a stylo simili commendans Seneca, epist. 59: «Loqueris, ait, quantum vis, et plus significas quam loqueris. Hoc majoris rei indicium est: apparet quoque animum nihil habere supervacui, nihil tumidi.»
Denique Prophetae vocantur vates et poetae, ac proinde prophetia ipsorum vocari potest metrum et carmen. Salomon autem fuit Propheta, et veras proprieque dictas edidit prophetias, uti ostendi Proverb. XXX, 1. Quanquam in Ecclesiaste vix sit ullam talem invenire. Quod ergo ait S. Augustinus, lib. XVII De Civitate, cap. XX: «Salomonem in tribus suis libris prophetasse,» vel synecdochice accipe, quod scilicet in partibus quibusdam triplicis hujus sui voluminis proprie prophetarit, puta Proverb. XXX, 1 et 2, ac in Canticis, ubi perpetua est prophetia de Christo et Ecclesia; vel ample accipe to prophetasse pro Dei eloquia reserasse, Dei voluntatem explicuisse, divinas sententias et Canonicos libros dictasse. Sic enim omnis Canonica Scriptura vocatur prophetia a S. Petro, epistola II, cap. I, vers. 20. Denique Chaldaeus censet Salomonem hic vere prophetasse de futuro schismate Jeroboam; sic enim habet ex editione Complutensi: «Verba prophetiae quae prophetavit Ecclesiastes; ipse est Salomon, filius David, rex,» etc. Ex interpretatione vero Costi: «Verba praesagitionis, quam vaticinatus est concionator Salomon, filius David, rex Jerusalem. Cum divinationis spiritu praevideret Salomon rex Israel, regnum Roboam filii sui cum Jeroboam filio Nabat divisum iri, et imminentem Hierosolymis et templo vastitatem, populumque Israel captivum ductum iri,» etc. Igitur Ecclesiastes uti Proverbiis est altior, perfectior et sublimior, sic et iisdem obscurior est et difficilior.
Quocirca Philastrius asserit «Ecclesiasten paucis quidem conscriptum sententiis, omnem tamen thesaurum coelestis scientiae quaerentibus continere.» Et S. Ambrosius, lib. De Tobia, cap. XIII, jubet huic libro inhaerendum, ut qui bonus sit ad omnia magister.
Finis et scopus hujus libri est, docere veram sapientiam, scilicet qua secernamus vanitatem a veritate: nimirum ut cognoscamus vana esse omnia quae in terris se ostentant, alliciunt et abblandiuntur; vera vero et solida esse, quae in coelis sunt, ut ex hac dispari cognitione assurgamus ad mundi, utpote vani, contemptum, ac ad coeli Deique, utpote veri solidique, amorem et desiderium. Tanta enim est vanitatis in hoc mundo exterior species et forma, tanta illecebra, tantus fucus, ut mens hominum, nisi a Deo et Salomone edoceretur, in ea vanesceret, falsaque sumeret pro veris, vanisque concupiscentiis et peccatis absumeretur, et velut fumus in mortem secundam evanida contabesceret. Hunc ergo vanitatis rerum omnium fucum et larvam detegit hic Salomon, docetque terrena et vana spernere, ac coelestia ut vera ambire, in quo consistit vera sapientia. Ita censet S. Augustinus, lib. XX De Civitate, cap. III: «In hac vanitate, inquit, cui quantum satis visum est intimandae totum istum librum vir sapientissimus deputavit, non utique ob aliud, nisi ut eam vitam desideremus, quae vanitatem non habet sub hoc sole, sed veritatem sub illo qui fecit hunc solem. In hac ergo vanitate, numquid nisi justo Dei rectoque judicio similis eidem vanitati factus vanesceret homo? In diebus tamen vanitatis suae interest plurimum, utrum resistat, an obtemperet veritati, et utrum sit expers verae pietatis, an particeps: non propter vitae hujus vel bona acquirenda, vel mala vitanda vanescendo transeuntia, sed propter futurum judicium, per quod erunt et bonis bona, et malis mala sine fine mansura.» Deinde ita subjicit: «Denique iste sapiens hunc librum ista conclusit, ut diceret: Deum time, et mandata ejus observa, quia hoc est omnis homo; quia omne hoc opus Deus adducet in judicium in omni despecto, sive bonum, sive malum. Quid verius et salubrius dici potuit? Deum, inquit, time, et mandata ejus custodi, quia hoc est omnis homo. Quicumque enim est hoc, est custos utique mandatorum Dei: quoniam qui hoc non est, nihil est. Non enim ad veritatis imaginem reformatur, remanens in similitudine vanitatis.» Hucusque S. Augustinus.
Unde S. Hieronymus commentarium in Ecclesiasten scripsit ad Blaesillam S. Paulae filiam primogenitam, hoc fine ut ei mundi contemptum persuaderet. Audi eum in praefatione Comment.: «Memini me ante hoc ferme quinquennium, cum adhuc Romae essem, et Ecclesiasten sanctae Blaesillae legerem, ut eam ad contemptum mundi hujus provocarem, et omne quod in mundo cerneret, putaret esse pro nihilo, rogatum ab ea ut in morem commentarioli obscura quaeque dissererem, ut absque me posset intelligere quae legebat. Itaque, quoniam in procinctu nostri operis subita morte subtracta est, et non meruimus, o Paula et Eustochium, talem vitae nostrae habere consortem, tantoque vulnere tunc perculsus obmutui, nunc in Bethlehem positus, augustiori videlicet civitate, et illius memoriae et vobis reddo quod debeo.»
Porro crebra hujus vanitatis mundi praedicatione S. Hieronymus, S. Paulinum, Pammachium, S. Paulam, ac Romanam nobilitatem ad mundi contemptum, et ad secessum in Bethlehem pertraxit. Ergo Salomon hoc libro lectorem a vanitate, id est ab amore mundi avocat, traducitque ad amorem Dei: Deus enim est ipsa veritas, entitas, soliditas, stabilitas, aeternitas. Unde S. Gregorius Nyssenus, lib. De Vita Moysis, agens de visione Dei in rubo ardenti Moysi exhibita, veritatem definit esse ipsum Deum. Sic enim ait: «Haec enim est (ut ego sentio) veritatis definitio, firma Ejus qui est intellectio; falsitas enim est phantastica quaedam circa id quod non est comprehensio, quasi subsistat quod non est; veritas autem est, ejus quod vere est firma intellectio. Longis autem spatiis temporum altiori per quietem animo meditari oportet, ut firmiter intelligere possis quid sit quod vere est, quod natura sua est; quid quod non est, quod solum esse videtur, cum per se atque natura sua minime subsistat. Illustrat idipsum visione Moysis. Mihi enim videtur magnus ille Moyses ea in visione didicisse, nihil earum rerum quae aut sensu comprehenduntur, aut mente perspiciuntur, praeter supremam essentiam, quae omnium causa est, et a qua omnia dependent, vere subsistere. In nullo enim caeterorum impendentia (independentiam vocant Scholastici) perspici potest, ita quod absque participatione veri Entis possit esse. Solum id eodem modo semper se habet, nunquam augetur, nunquam minuitur, aequaliter ad omnem mutationem, tam ad pejus quam ad melius immutabile; pejus enim ibi aut malum non est, melius inveniri non potest. Quare solum nulla re alia indiget, et solius cuncta indigent; solum cuncta appetunt, solum cuncta participant, et quae participant, per participationem et sunt et bene sunt. Quod autem participatur, nunquam imminuitur. Id igitur profecto est quod vere est, et hujus veri Entis intellectio, ad quam tunc accesserit Moyses.»
Denique Albinus, praeceptor Caroli Magni, Praefatione in Eccle., ait se commentarium in eumdem scribere, ut extractos e monasterio ad munia Ecclesiastica Oniam sacerdotem, id est Episcopum, Candidum presbyterum, et Nathanaelem diaconum a mundi vanitatibus praemuniret; atque de vana possessione divitiarum in hujus saeculi deliciis sapientissimum Salomonem totum composuisse hunc librum, quem hortatur ut semper pro magistro habeant in manibus.
III. De Partitione Libri
Quaeritur, tertio, quaenam hujus libri sit partitio, quae et quot partes? Hugo Victorinus, et post eum Richardus de S. Victore, lib. III super Apocal. part. II, cap. VII, censent tres libri esse partes, quibus triplex hominis vanitas describatur: prima mutabilitatis, secunda mortalitatis, tertia curiositatis; aut, ut S. Bonaventura, vanitas naturae, culpae et miseriae.
Verum dico duas primarias Ecclesiastis esse partes. Prior est a cap. I usque ad cap. VII, qua ostendit omnes res mundi sublunaris, quas homines vani magnas aestimant, inanes esse et vanas, ac proinde vanam esse felicitatem quae in iis collocatur. Posterior a cap. VII porrigitur usque ad finem, qua depulsa vanitate, demonstrat veritatem veramque felicitatem sitam esse in virtute, ac Dei timore et cultu. Igitur primo statim capite eos refellit, qui scientia summum bonum metiebantur; secundo item ac tertio capitibus eos redarguit, qui in voluptate finem bonorum ut Epicurei collocarunt; quarto capite, eos qui in honoribus; quinto et sexto eos confutat, qui in divitiis et opibus felicitatem posuere. Prior itaque haec capitum sex portio in refellendis alienis occupatur; altera vero totidem capitum pars in confirmanda sua sententia versatur. Igitur cap. VII de tribus bonorum generibus disserit, animi, inquam, corporis et fortunae, deque contrariis malis. Quis horum omnium sit usus, utque res omnes nostrae a divina pendeant providentia, luculenter ostendit. Hinc ad finem usque libri de vita pie ac juste transigenda, quo tandem Deo conjungamur, et felicitate perfruamur aeterna, concionatur.
Porro in hisce multa statuit axiomata vitae, juxta veritatem veramque prudentiam instituendae, qualia sunt: Humanam scientiam non efficere hominem felicem: vitam esse brevem et mille mutationibus obnoxiam: humanos errores moresque per saecula succedentia, et circulantia quasi in orbem redire, atque eosdem fuisse omnibus saeculis communes: nihil sub sole esse novum: voluptatem efficere stultitiam et stultos: felicitatem non esse sitam in dominatu, in uxore et filiis egregiis, in longiore vita aut funeris pompa; adeoque quae illam non esse quaerendam in praesenti vita, sed in futura et aeterna: virtutem praestare opibus, robore aliisque corporis dotibus: cogitandum esse Dei judicium et providentiam: felicitatem parari obedientia divinae legis, operibus misericordiae, mortificatione cupiditatum, animi lenitate et pace: principem esse colendum: principem debere esse justum, sobrium, placidum, cupiditatum dominum, sapientes et probos honorantem, liberalem, et qui subditis de annona caeterisque vitae commodis abunde prospiciat, quippe qui se mortalem sciat, et ejusdem cum subditis esse naturae et sortis: cogitandum de ingruente senio et morte: denique sapientem et felicem esse, qui illud ubique premeditatum habet et observat: "Deum time, et mandata ejus observa; hoc est enim omnis homo."
Rursum hunc librum cum Lyrano minutius sic dividas per singula capita, ut in illo totidem pene, puta decem vanitates recenseantur: nimirum in capite primo, immoderatum sciendi studium; in secundo, appetitio deliciarum; in tertio, vitae longioris desiderium; in quarto et quinto, ambitio dominii dignitatisque; in parte quinti et in sexto toto, cupiditas divitiarum; in septimo, divinandi ars ac praescientia futurorum; in octavo, venatio laudis et famae; in nono, fortunae consectatio; in parte noni et in decimo toto, corporis robur; in undecimo et duodecimo, specimen aetatis floridae.
Interpretes Qui in Ecclesiasten Commentati Sunt
Interpretes qui in Ecclesiasten commentati sunt exstant permulti, tam veteres quam neoterici. Ad sexaginta numerat Fabianus Justinianus in calce Indicis sui universalis, ubi catalogum Interpretum S. Scripturae contexit. Illustriores hic recensebo, quorum opera usus et adjutus sum, sicut S. Hieronymus initio Commentariorum suorum recensere solet Origenem, Didymum, Apollinarium, etc., quos toto opere secuturus sit, ne identidem illos commemorare sit opus: nimirum humilitatis est agnoscere unde profeceris; aequitatis, cuique quod suum est reddere; gratitudinis, beneficium beneficio rependere, ac laudem doctrinae et doctori refundere. Ea de causa cum sententias auctorum recito, ipsis saepe eorum verbis utor, ut intuenti liqueat illa ipsorum esse, non mea. Praeclare Plinius, Praefat. ad Vespasianum: «Obnoxii profecto, inquit, animi et infelicis ingenii est deprehendi in furto malle, quam mutuum reddere, cum praesertim sors fiat ex usura.» Praeclarius S. Basilius, epist. 1 ad Greg. Nazianz.: «Neque vero, inquit, ad discendum verecundum esse oportet, nec ad docendum malignum: quod ab alio tute didiceris, nequaquam clam habendum; cujusmodi facere mulieres improbae solent, quae ex aliis ipsae quaesitos liberos, viris suis tollendos subjiciunt, patrem ementientes. Auctorem vero ipsum prodere grata commemoratione decet, verumque ipsius scientiae parentem.»
Primus ergo post Septuaginta, Aquilam, Symmachum, Theodotionem et Syrum, interpres est Chaldaeus Paraphrastes, qui putatur fuisse Joseph caecus. Sicut enim Onkelos Pentateuchum, et Jonathan Prophetas, sic Joseph caecus libros Salomonis caeterosque Hagiographos, puta Job, Psalmos, Regum, Ruth ex Hebraeo in Chaldaeum convertit, satis genuine et consentanee ad Vulgatam Latinam, qua ratione utilis est; nam cum vocis Hebraeae sensum fideliter reddit, quia tamen Judaeus post Christum exstitit, hinc judaizat, et pleraque ad Judaicam Synagogam et superstitionem detorquet, ac hinc inde miscet fabellas Rabbinicas: multa ex eis succidit, et expurgavit Arias Montanus in Chaldaica Paraphrasi, quam Bibliis Regiis attexit, at non omnia.
Secundus tempore, sed dignitate primus est S. Gregorius Episcopus Neocaesariensis, ob miraculorum gloriam cognomento Thaumaturgus, qui Ecclesiasten per metaphrasin «brevissimam et admirabilem,» ait Suidas, explicuit. Divina enim sua sapientia, facundia, acumine, novitate lectorem mire docet, mulcet, pungit et stimulat.
Tertius est R. Haccados, quem passim citat Galatinus, lib. De Arcanis fidei; sed hic allegoricus potius est quam litteralis, et allegorias habet somniis non absimiles.
Quartus est S. Gregorius Episcopus Nyssenus, frater S. Basilii, qui octo homilias disertas sane et doctas in Ecclesiasten elaboravit, quibus ipsemet Ecclesiasten agit, ac lectorem ad vanitatis mundi contemptum, velut orator christianus exstimulat.
Quintus est S. Hieronymus, qui more suo litterae inhaerens, genuinum primo ejus sensum dilucide reddit, deinde mysticum attexit: merito sui aevi phoenix, ac in S. Scriptura explicanda doctor maximus, Ecclesiae totius elogio celebratur. Nota: S. Hieronymus bis transtulit Ecclesiasten, Proverbia, et Cantica: primo, corrigendo veterem et antiquam Vulgatam editionem Latinam juxta versionem Septuaginta a qua manavit: quare Graecos Septuaginta in Latinum transtulit, itaque veterem editionem suae puritati restituit; secundo, immediate illa ex Hebraeo transferendo in Latinum. Haec ita se habere docet ipse S. Hieronymus hic in Prooemio; ac diserte, lib. II Contra Rufin., ubi sic ait: «Salomonis etiam libris, quos olim juxta Septuaginta additis obelis et astericis in Latinum verteram, ex Hebraeo transferens, et dedicans SS. Episcopis Chromatio et Heliodoro, haec in praefatiunculae meae fine subscripsi: si cui sane Septuaginta Interpretum magis editio placet, habet jam a nobis emendatam.» Prior ergo versio S. Hieronymi facta est ex Graeco, posterior ex Hebraeo jussu Damasi Pontificis, quam proinde recepit Ecclesia, estque Vulgata nostra editio Latina. Utraque exstat in Commentario S. Hieronymi, in quo tamen non posteriorem suam interpretatur vel modestiae ergo, vel quia nova erat; sed priorem Septuaginta utpote veterem et Vulgatam tunc editionem, quae a posteriori, puta a Vulgata moderna satis discrepat, ac proinde Commentarius S. Hieronymi parum facit ad elucidationem Vulgatae modernae. Porro S. Hieronymus in posteriori accommodat se Septuaginta, ubi ab Hebraeo nihil vel parum distant: alias sequitur Aquilam, Symmachum et Theodotionem, sed prae omnibus Hebraicam veritatem, cujus sensum verum et genuinum, ut clare repraesentat, subinde non verbum verbo, sed sententiam sententia quasi paraphrastice exprimit: hoc enim est munus fidelis et genuini interpretis, uti suis locis videbimus.
Sextus est Olympiodorus, partim paraphrastes, partim scholiastes, partim commentator, qui breviter, sed utiliter Ecclesiasten explicuit: ita enim explicat, ut lectorem ad virtutem et pietatem excitet.
Septimus est Salonius Eucherii filius, et Salviani discipulus, anno Domini 470, qui mystice et breviter Ecclesiasten explanat. Idem facit Albinus, sive Alcuinus, Bedae discipulus, et Rabani magister. Salonii Commentarius in Proverbia et Ecclesiasten idem plane ad verbum exstat in Honorio Augustodunensi presbytero, qui, teste Trithemio et Bellarmino, floruit anno Domini 1220; nisi quod initium libri sit transpositum. Nam quae de tribus nominibus Salomonis initio Ecclesiastis, eadem Honorius ponit initio Proverbiorum. Rursum paucula in fine Proverbiorum, quae ponit Salonius, decurtat et omittit Honorius. Reliqua, ut dixi, sunt eadem ad verbum. Porro Salonius editus exstat tom. V Biblioth. Patrum; Honorius vero, tomo sive saeculo XII, juxta editionem Coloniensem.
Octavus est Hugo de S. Victore, qui ex S. Gregorio (hujus enim Commentarii manuscripti in Ecclesiasten exstant in monasterio Cavensi) homil. 19 in Ecclesiasten conscripsit, quibus floride et acute singulas quatuor primorum capitum sententias, imo singula verba discutit, exsugit, ac mel sacrae ethices ad morum conformationem elicit et conficit. Fuit Hugo vir apprime doctus, facundus et religiosus, monasterii S. Victoris (unde vocatus est de S. Victore) Parisiis Abbas, comvus et familiaris S. Bernardo, sui saeculi lumen, adeo S. Augustini doctrinam et phrasim aemulatus, ut "Augustini lingua" sit nuncupatus. Moriens cum, allata S. Eucharistia, ob stomachi nauseam eam sumere non posset, eam adorans: «Ascendat, inquit, filius ad Patrem, et servus ad Dominum suum.» Itaque factum.
Nonus est S. Bonaventura, qui scholastice Ecclesiasten pertractat.
Decimus est Hugo Carensis, primus e S. Dominici Ordine Cardinalis, qui obiter litteram perstringens, mystico sensui se mancipat, in eoque rimando acutus est, acer et copiosus.
Undecimus est Nicolaus Lyranus, qui hebraice non adamussim peritus, passim sequitur Rabbinos, praesertim R. Salomonem, uti ipsemet fatetur in fine lib. Different. veteris ac novi Testamenti. Hos secuti sunt Dionysius Carthusianus, Cardinalis Cajetanus, qui duobus suis Rabbinis in Testamento veteri, ac Erasmo in novo plus aequo confidens, novam eorum versionem edit et suopte ingenio nove explicat, a Vulgata et Patribus saepe discedens. Item Franciscus Titelmannus, vir eruditus et religiosus, Joannes Ferus, Gerardus Moringus, Hieronymus Osorius, Joannes Campensis, Isidorus Clarius, Franciscus Vatablus, ac e Societate nostra Joannes Lorinus breviter, sed accurate; et Joannes Pineda, qui uti fusissime, ita plenissime Ecclesiasten explanavit. Ego ex omnibus hisce succum exprimam, mellilegium faciam, illudque methodice, paucis clare more meo lectori hauriendum propinabo; ac non pauca ex meipso addam, quae aeterna Patris sapientia mihi suggerere dignabitur.