Cornelius a Lapide

Ecclesiastes I


Index


Synopsis Capitis

Proponit thema libri: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, illudque probat primo, ex rerum omnium circulatione: omnia enim, ecce sol, spiritus, flumina in orbem eunt et abeunt; quare nihil sub sole novum. Secundo, vers. 12, ex scientiis, et studio sciendi, in quo magna elucet vanitas; quia qui addit scientiam, addit et laborem et dolorem.


Textus Vulgatae: Ecclesiastes 1:1-18

1. Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem. 2. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes: vanitas vanitatum, et omnia vanitas. 3. Quid habet amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole? 4. Generatio præterit, et generatio advenit: terra autem in æternum stat. 5. Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur: ibique renascens, 6. gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem: lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. 7. Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum, unde exeunt, flumina revertuntur ut iterum fluant. 8. Cunctæ res difficiles: non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. 9. Quid est quod fuit? ipsum quod futurum est: quid est quod factum est? ipsum quod faciendum est. 10. Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis, quæ fuerunt ante nos. 11. Non est priorum memoria: sed nec eorum quidem, quæ postea futura sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo. 12. Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Jerusalem, 13. et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus, quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. 14. Vidi cuncta, quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus. 15. Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. 16. Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia, qui fuerunt ante me in Jerusalem: et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. 17. Dedique cor meum ut scirem prudentiam, atque doctrinam, erroresque et stultitiam: et agnovi quod in his quoque esset labor, et afflictio spiritus: 18. eo quod in multa sapientia, multa sit indignatio: et qui addit scientiam, addit et laborem.


Versus 1: Verba Ecclesiastae, Filii David, Regis Jerusalem

1. VERBA ECCLESIASTÆ, FILII DAVID, REGIS JERUSALEM. — «Ecclesiastæ,» id est Salomonis. Patet ex ipso verborum tenore et sententia, hunc non tam esse libri titulum, uti censuere S. Gregorius Nyssenus, homil. 1, Hugo Victorinus et Hugo Cardinalis, Dionysius et alii, quam ipsum libri exordium. Hic enim liber incipit, hicque ad marginem notatur primus primi capitis versus. Inde tamen desumptus est libri titulus et nomenclatura, ut vocetur Ecclesiastes, quod nomen stolide improbat Lutherus in Colloq. Conviv., dicens hunc librum non esse Ecclesiasten, sed Politica vel Œconomica Salomonis nuncupandum: qua in re toti Ecclesiæ Patribusque omnibus, qui eum Ecclesiasten vocavere, contradicit, eosque inscitiæ arroganti supercilio coarguit.

VERBA. — Verbum dicitur a verberatu, quod verberato lingua intra palatum aere, omnis oratio proferatur, ait P. Consentius et S. Augustinus. Varro vero verbum a veritate deducit, quasi verum: quod verum nos loqui oporteat. Talia sunt verba S. Scripturæ, sive verba Dei, puta oracula verissima, gravissima, saluberrima. Unde Aben-Ezra: «Verba Ecclesiastæ,» hoc est, inquit, non vulgaria, sed ex corde ad animum ascendentia, utpote quæ vanitatem a veritate secernant, viamque ad veram felicitatem digito ad fontem intento omnibus palam demonstrent.

ECCLESIASTÆ. — Hebraice קהלת Coheleth, id est congregatoris, collectoris, concionatoris. Radix enim קהל cahal significat congregare cœtum, et ad eum verba facere. Unde קהלה kehilla vocatur congregatio, cœtus, ecclesia, concio. Concio enim tam cœtum populi, quam orationem ad populum significat.

Quæres primo, cur Salomon hic hebraice vocetur Coheleth, græce indeque latine Ecclesiastes? Respondet primo, Jacobus Christopol. Præfation. in Cant., cum vocari Coheleth, id est collectorem, quod gnomas et scite dicta Davidis patris sui, cæterorumque Patriarcharum et Prophetarum hoc libro coacervarit, et in unum collegerit. Verum hoc parum est probabile. Salomon enim cum esset sapientissimus mortalium, non eguit aliunde corradere sapientiam, qua ipse a Deo donatus et repletus erat: suam ergo hic promit, et non alienam.

Secundo, Cajetanus censet Salomonem dici Coheleth, id est collectorem, quod omnes vanitatis mundi modos et species hoc libro collegerit, easque ad vivum oculis subjecerit, atque, ut addit Arias Montanus, quod enumerans singulas res mundi, mox subjiciat ciphram 0, dicens iteransque: «Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.» Ciphra enim 0, si sola ponatur, esto multiplicetur, nil valet, nullumque indicat numerum, ideoque vanitatis et nihili est index et nota. Verum hoc arctius et frigidius est.

Tertio, alii, eo quod, inquiunt, anima Salomonis (Coheleth enim est femininum) cunctas in se scientias congregasset, vel potius Deus congregatas, et in unum collectas in Salomonis sinum effudisset. Aut, ut Nyssenus, quod Ecclesiastes colligat omnia quæ ad probam Ecclesiæ pertinent administrationem, hoc est, per quæ quis probe et ex virtute vitam instituat. Aut, ut David de Pomis, quod universas philosophorum de summo bono, in quo sita est felicitas, sententias (quas Varro, lib. XIX, ducentas enumerat) summatim perstringat et confutet. Aut, ut alii, quod universas voluptates rerum omnium, quas expertus est, congreget, earumque vanitatem ostendat.

Quarto, melius alii censent Salomonem dici Ecclesiasten, quod ex confuso hominum cœtu et tumultuante turba fecerit ecclesiam ordinatam, pacatam et piam concionando et persuadendo ei, ut relictis vanis spebus et rebus amet et colat Deum verum. Ita S. Gregorius, IV Dialog. cap. IV: «Hic liber, inquit, concionator dicitur. In concione vero sententia proponitur, per quam tumultuosæ turbæ sententia comprimatur. Sed concionator verax quasi extensa manu tumultus omnium sedat, eosque ad unam sententiam revocat, cum in ejusdem libri termino ait: Finem loquendi pariter omnes audiamus: Deum time, et mandata ejus observa; hoc est enim omnis homo.»

Quocirca Salomon hic repræsentat Christum, qui ceu verus Ecclesiastes Ecclesiam sanctam formavit, instituit, docuit tam verbo quam exemplo. Ita Nyssenus et Olympiodorus: «Ecclesiastes, inquit, vocatus est, tanquam cunctos mortales in Ecclesiæ cœtum vocans, et in concordiam nectens.»

Quinto et genuine, Salomon dicitur Coheleth et Ecclesiastes, id est congregator et concionator, quod populi cœtum convocans, ad illum concionatus sit de vanitate rerum mundanarum, deque veritate virtutis et timoris Dei. Ita S. Athanasius in Synopsi, Salonius, S. Gregorius, lib. IV Dialog. cap. IV, Bonaventura et alii; quodque eamdem concionem scriptis mandans, ad universam Ecclesiam sæculorum omnium transmiserit. Omnis enim ecclesia et respublica omni ævo et sæculo sua habuit comitia, suos populi cœtus, suas conciones, in quibus principes, senatores vel oratores perorabant de iis quæ ad rempublicam vel ad civium certorum causas litesque spectabant. Ita fecere Græci; Athenienses sub Solone, qui universa a se statuta permisit concionis arbitrio; Spartani sub Lycurgo; Romani sub Romulo, et magis sub Consulibus; Hebræi sub Mose, Josue, Davide, Salomone et cæteris.

Porro cathedra, ex qua Salomon concionabatur, erat solium regale, quod ipse ad hanc rem exstruxit, III Reg. vii, 7: «Porticum quoque solii, inquit, in qua tribunal est, fecit Salomon, et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem.» Similis concio Salomonis ad populum in dedicatione templi ab eo ædificati recensetur III Reg. viii, 14. Audi S. Athanasium: «Ecclesiastes, ait, vocatus est, quia ad populum ipse concionatus est, et quæ spiritus sunt, locutus;» et, ut ait Thaumaturgus, «quia his verbis universam Dei Ecclesiam affatur.»

Sic Moses legislator et dux Israelis crebro concionatus est ad populum, cum ei legem Dei promulgaret et inculcaret, ut patet Exodi cap. xx et seq. Imo Deuteronomium non est aliud quam ardens et contenta concio, qua Moses moriturus Israelem ad studium legis cultumque Dei adhortatur. Similem eadem de re concionem ad populum habuit successor Mosis Josue, jam moriturus, cap. ult.; et Job, cap. xxix; Samuel, I Reg. xii, 7; Mathathias, I Machab. ii, 49; ac David, Psal. xlviii, 2: «Audite, ait, hæc, omnes gentes: auribus percipite omnes, qui habitatis orbem, etc. Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.» Similis concio Davidis est Psalm. lxxvii, 1. Sic fecit et Ezechias mittens præcones per totum Israelem, ut eum ad Dei cultum et Pascha solemne reducerent, II Paral. xxx; imo ipsemet rex ad ipsos sacerdotes et levitas concionatus est, exhortando eos ad purgationem templi et legis zelum, II Paralip. xxix, 5. Ezechiam avum suo zelo et concione imitatus est Josias rex, IV Reg. xxiii, 1, et II Paral. xxxiv, 31: «Stans, ait, in tribunali suo, percussit fœdus inter Israelem et Deum. Similem exhortationem ad Patres concilii Nicæni habuit Constantinus Magnus, uti refert Eusebius in ejus Vita; ac Theodosius per litteras ad Patres concilii Ephesini; Carolus Magnus ad Saxones, etc.; ac avorum memoria Jagello Poloniæ rex, qui Lithuanos ingenti zelo concionando, et præmiis invitando ab idolorum cultu ad Christi fidem convertit anno Domini 1387; ex quo deinceps prognati reges Poloniæ, ac nominatim modernus Sigismundus III, aviti regni æque ac pietatis hæres, Jagellonides cognominatur. Ita Cromerus, lib. XV.

Talis ergo Ecclesiastes fuit rex Salomon: sapientiæ enim ejus fama exciti, certatim ad eum docentem ex toto orbe confluebant nationes et principes, ac inter eos regina Saba, III Reg. iv. Igitur non ad solos Judæos, sed ad totam ecclesiam, id est, ad cœtum vel concionem ex cunctis mortalibus contractam hic concionatur, docetque in quæ sita sit vera sapientia, scilicet in rerum vanarum contemptu, ac veritatis verique Dei cultus studio, ut ab amore caducorum eos abducat, et ad desiderium æternorum transferat. Quocirca, ut notat Titelmannus, Salomon hic veri concionatoris munia strenue obit, dum statim a principio thema proponit: «Vanitas vanitatum,» etc, idipsum subinde repetens et inculcans in sermonis progressu, et circa illud pertexens totum sermonem; et quamvis (quod peritus concionator facit) digrediatur nonnunquam ad alia, eodem tamen recurrit, diligenter ac particulatim demonstrans veritatem primæ propositionis, quam sic plene probat, ut conclusionem ad extremum et clausulam reponat. Præterea falsa, quæ obstant argumento proposito, refellit, veritatem confirmat, damnat vitia, virtutes laudat, prædicat, demum instat opportune, importune, arguit, obsecrat, increpat, prout Ephesinum Ecclesiasten Timotheum Paulus ut faciat obtestatur, II Timoth. iv, 2.

Quæres secundo, cur Salomon hebraice vocetur Coheleth feminine? Est enim Coheleth Benoni, id est participium activum femininum in conjugatione Cal, significans congregatrix vel concionatrix. Respondent aliqui Novantes, ut Avenarius et Forsterus in Lexic. Hebr., Coheleth vocari non Salomonem, sed Ecclesiam vel Synagogam; illam enim hic a Salomone concionantem induci. Sed errant: Coheleth enim esse nomen non Ecclesiæ, sed Salomonis, patet ex eo quod sequitur: «Filii David, regis Jerusalem;» unde clare vertit Chaldæus, verba Coheleth, ipse est Salomon. Ita S. Gregorius Thaumaturgus, S. Hieronymus, Nyssenus, Olympiodorus et cæteri omnes.

Dico ergo primo, Coheleth esse nomen masculinum, non femininum. Patet primo, quia est nomen Salomonis, qui vir est, non femina; secundo, quia toto hoc libro Coheleth tribuuntur verba et epitheta masculina, non feminina, excepto uno loco cap. vii, 29: quem locum nonnulli suspicantur corruptum. Hinc sequitur Coheleth non esse hoc loco Benoni, id est participium femininum in Cal, sed esse Toar, id est nomen verbale masculinum; perinde ac apud Latinos hæ voces: doctus, eruditus, auditus, visus, sæpe non participia sunt, sed nomina. Ita censent Marinus, Mercerus et alii in Lexicis, et confirmant ex eo quod Hebræum קהל Cahal non sit usitatum in Cal, sed in Niphal et Piel. Coheleth ergo nequit esse Benoni Cal: nomen ergo sit oportet. Imo nonnulli suspicati sunt Coheleth dici quasi קהל עת Cohel et, id est collector vel mensor temporis, eo quod Salomon tam suæ quam aliorum ætatis tempora, et temporaria bona voluptatesque hoc libro metiatur, numeret et æstimet, dicens omnia esse vana. Aut quasi קהל תלמוד Cohel Talmud, id est collector doctrinæ, et ultima littera Tau valeat Talmud, uti Hebræi in abbreviaturis per unam litteram initialem, totam dictionem significant.

Dico secundo: Nomen Coheleth, licet sit masculinum, habet tamen puncta, formam et terminationem femininam, puta Benoni, sive participii feminini in Cal. Ita censent omnes hebraice periti. Porro causa hujus rei varia a variis affertur.

Primo, multi afferunt hanc, quod Hebræi sæpe permutent nomen femininum cum masculino, et vice versa masculinum cum terminatione feminina, quando rei præstantiam et pulchritudinem denotare volunt, qualis est hæc concio Salomonis, quæ proinde vocetur Coheleth, q. d. concionatrix, ob elegantiam sermonis. Solent enim Hebræi rebus eximie pulchris tribuere genus femininum, quia imago et assecla pulchritudinis, ejusque maxima illecebra est femina. Concionatrix ergo idem est quod pulcher et eximius concionator. Solent enim feminæ in dicendo esse disertæ, gratiosæ, elegantes, patheticæ, efficaces, ideoque viris persuadere quidquid volunt. Sic Ps. lxvii, 12: «Dominus dabit verbum evangelizantibus,» hebr. est hammebasseroth, id est evangelizatricibus feminine, quo significat excellentissimos a Deo prædicatores constituendos. Et Aggæi i, 13: «Nuntius Domini de nuntiis Domini», hebr. est bemalachet, id est denuntiatricibus Domini. Vide ibi dicta, ac Riberam ibidem. Sic Exodi xxii, 18: «Maleficos (hebraice est mecaphsephoth, id est, maleficas feminine) non patieris vivere.» Similia sunt II Reg. xiii, 39, in Hebræo, et alibi.


Versus 2: Vanitas Vanitatum, et Omnia Vanitas

Secundam dant alii, quod sapientia hic sit quasi concionatrix, ac per os Salomonis concionatur, ut vis et energia concionis significetur, quasi ejus anima et forma sit ipsa sapientia. Hæc enim hic fuit quasi anima sapientissimi Salomonis. Simili modo Salomon, Proverb. cap. ix, 1, et cap. viii, 1 et seq., et Ecclesiasticus, cap. xxiv, 1 et seq., ipsam sapientiam loquentem et concionantem inducit ad majus concionis pondus.

Tertiam dant alii, quod Salomon fuerit Coheleth, id est vir, sed desinens in feminam; cum virile suum robur, quod hic ostendit, inflexit ad amorem feminarum, factusque est effeminatus et quasi femina. Hoc enim fore prævidebat Spiritus Sanctus, ideoque ei nomen Coheleth indidit. Sic Isaias principes mulierosos Israelis vocat mulieres, cap. iii, 12: «Mulieres, inquit, dominatæ sunt eis;» et Nahum cap. iii, 13: «Ecce populus tuus, mulieres in medio tui.» Sic Homerus, Iliad. II: «O pepones, inquit, mala probra Achivæ, non amplius Achivi.» Homerum de more secutus Virgilius, IX Æneid.: «O vere Phrygiæ, ait, neque enim Phryges.»

Quartam dant nonnulli, quod a matre Bethsabee hæc didicerit Salomon. Hæc enim eum puerum docebat fugere ventrem et Venerem velut vanitates, uti patet ex illo Proverb. xxxi, 1: «Visio, qua erudivit eum mater sua, etc. Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum,» etc.

FILII DAVID, REGIS JERUSALEM. — Græci habent, regis Israel in Jerusalem; sed perperam, ait S. Hieronymus. Notat S. Hieronymus tres Salomonis libros, scilicet Proverbia, Ecclesiasten et Cantica, gradatim hominem ad perfectionem provehere: primum enim esse incipientium; secundum, proficientium; tertium, perfectorum. «Primi libri titulus, ait S. Hieronymus, vocat Salomonem filium David, regem Israel; secundi, filium David, regem Jerusalem. In tertio non dicitur rex vel filius David, quia plurimi sunt rudes, pauciores metropolitæ, rari qui superna tantum desiderent; propter primos ac secundos paterna dignitas, regnique proprii auctoritas indicatur: perfectis, quia non timore eruditur discipulus, sed amore filius, proprium nomen sufficit, et æqualis magister est, et nescit se esse regem; qua etiam de causa observatum est, nullum toto Canticorum libro Dei nomen exprimi ex iis quæ possunt timorem incutere, sed nomina omnia amoris.»

S. Ambrosius, Præfat. in Lucam, et lib. De Isaac cap. iv, quem sequitur Hugo de S. Victore, triplicem hunc statum et gradum adaptat tribus patriarchis, Abraham, Isaac et Jacob. Primus obediens fuit; secundus puteos fodit; tertius scalam, cui Deus innitebatur, ac per eam ascendentes et descendentes angelos vidit, Genes. xxviii, 12. Alii eidem accommodant tres prisci tabernaculi et templi partes, puta atrium, Sanctum, et Sanctum sanctorum. Incipientes enim sunt in atrio paradisi, proficientes in Sancto, id est in ingressu ejusdem, perfecti sunt quasi in ipso cœlo empyreo.

Censent Chaldæi et alii nonnulli Salomonem scripsisse Ecclesiasten post schisma decem tribuum quod fecit Jeroboam, earum se regem constituens, ideoque Salomonem se hic vocare regem Jerusalem, id est duarum tribuum, non Israel; sed errant. Hoc enim schisma contigit post mortem Salomonis, sub Roboam ejus filio.

Vocat ergo se regem Jerusalem, primo, quia illa erat metropolis duodecim tribuum, ac proinde regni totius caput. Sic Nabuchodonosor a Jeremia vocatur rex Babylonis, id est monarchiæ Chaldæorum, cujus caput erat Babylon. Et Sardanapalus vocatur rex Ninives, id est Assyriorum, quorum metropolis erat Ninive. Secundo, quia in Jerusalem erat academia, vigebatque studium sapientiæ, quam hic docet Salomon. Tertio, quia in eadem erat aula regia, in qua regnare solet luxus, avaritia, invidia, fastus, omnisque vitiorum et cupiditatum vanitas, a qua cives et aulicos suos hic avocat Salomon.

De etymo et splendore Jerusalem dixi Hebr. vii, 1; Genes. xiv, 18, et alibi. Vide et Josephum et Adrichomium in descriptione Jerusalem.

Mystice, Ecclesiastes est Christus, qui electis suis persuadens contemptum vanitatis mundi, et amorem cœli, est rex Hierosolymitarum, id est videntium et contemplantium Deum, ideoque pace fruentium. Jerusalem enim hebraice idem est quod visio pacis.

2. VANITAS VANITATUM, DIXIT ECCLESIASTES: VANITAS VANITATUM, ET OMNIA VANITAS. S. Augustinus, lib. De Quantit. animæ, cap. xxxiii, et De Vera religione, cap. xxi et xxxiii, et alibi legit: vanitas vanitantium, id est vanitati servientium rebusque vanis inhiantium. Hi enim sunt vanitantes factique vani, sicut ea quæ dilexerunt; aut vanitantium, id est fallentium, et vana specie decipientium. «Vanitas,» ait S. Augustinus, est fallacia, et «vanitantes» sunt falsi vel fallentes. Idem tamen S. Augustinus, lib. I Retract. cap. vii, ait quod, licet ista expositio vera sit, mendosa tamen sit lectio, cum juxta Græcum legendum sit: Vanitas vanitatum. Chaldæus, vanitas vanitatum sæculum hoc: vanitas vanitatum omne quod laboravi, omnia vanitas. Aquila, Symmachus, Theodotio cæterique interpretes, ait S. Hieronymus, vertunt: ἀτμὸς ἀτμῶν, id est, vapor vaporum, et omnia vapor; Syrus, inanitas inanitatum, et omnis res inanitas; Arabicus, vanitas vanitatum, universitas rerum vana. Alii, nihilum nihili, et omnia nihil. Sic et Nyssenus. Gregorius Thaumaturgus metaphrastice vertit, quam inania sunt nulliusque pretii cuncta hominum studia, simul ac negotia! Anonymus, cunctæ res otiosæ, viles, erroneæ, mendaces.

Sublimis prorsus, ait S. Chrysostomus, serm. Contra Concub., et cœlis digna vox, quam Salomon ad se reversus, et quasi ex umbrosa quadam abysso ad lumen veræ sapientiæ respicere valens, emisit tandem.» Idem, Parænetica ad Eutropium: «Hunc, inquit, versiculum, si saperent qui in potentia versantur, in parietibus omnibus, et in vestibus suis scriberent, in foro, in domo, in ingressibus; quoniam quidem multæ sunt rerum facies, multæ imagines falsæ, quæ decipiunt incautos, istud oportet quotidie salutare carmen, et in prandiis, et in cœnis, et in conventu unumquemque proximo suo canere, et a proximo suo libenter audire: Quia vanitas vanitatum est, et omnia vanitas.»

Grammatice et etymologice vanitas est vacuitas, inanitas, levitas a qua res dicitur evanida, dum cito perit et evanescit. Audi Nonium Marcellum, lib. IV: «Vanum, inquit, leve, inane. Virgilius, Georg. lib. I: Sed illos exspectata seges vanis elusit aristis. Vanum est mendax. Virgilius, Æneid. I: Ni frustra augurium vani docuere parentes. Sallustius, Jugurthæ Bello: Mauri vanum genus. M. Tullius, de Offic. lib. I: Nihil enim proficiunt nisi admodum mentiantur, nec vero quidquam est turpius vanitate. Idem Tuscul. lib. III: Tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas et opinioni confirmatæ natura ipsa cedat. Vanum, insidiosum, subdolum. Virgilius, Æneid. lib. II: Nec si me miserum fortuna Sinonem finxit, vanum etiam mendacemque improba finget. Vanum, obscurum. Virgilius, Æneid. IV: Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. M. Tullius, De Republ. lib. IV: Ut nostra vero ætas cum rempublicam sicut picturam accepisset egregiam, sed jam evanescentem vetustate.»

Donatus vero et Aruntius ita distinguunt hæc tria, falsum, vanum et fictum: «Falsum, inquiunt, est quo tegitur id quod factum est; vanum, quod fieri non potest; fictum, quod non est factum et fieri potuit. Falsum est fictum mendacium simile veritati; vanum nec possibile, nec verisimile; fictum totum sine vero, sed verisimile. Falsum loqui mendacis est, fictum callidi, vanum stulti. Falsum loqui culpæ est, fictum virtutis, vanum vecordiæ. Falsis decipimur, fictis delectamur, vana contemnimus.»

«Vanus, ait Servius, dicitur quasi vacuus, quasi vanno eventilatus.» Ovidius, III Amor.: Ceres sterilem vanescit in herbam. «Hinc vanus vocatur stultus, quasi mente vacuus qui in rebus inanibus studium collocat. Vanus quoque dicitur mentiens et infidus, qui levia inaniaque pro gravibus et veris astute componit.» Vanus ergo est vanidicus, vaniloquus, levis, mendax. Hinc vanitas vocatur levitas, mendacium, fallacia. Vanitati opponitur veritas, fidelitas, constantia. Unde Cicero, lib. II De Natura Deorum: «Nulla igitur, ait, in cœlo nec fortuna, nec temeritas, nec erratio, nec vanitas inest, contraque omnis ordo, veritas, ratio, constantia.» Et lib. II De Legibus: «Animi labes nec diuturnitate vanescere (id est evanescere, aboleri), nec manibus ullis elui potest.» Et ad Herennium, lib. II: «Vana est ratio, quæ ex falsa causa constat.»

Vanitas ergo multa significat: nam vanitas primo, est inanitas; secundo, brevitas; tertio, mutabilitas; quarto, interitus; quinto, mendacium; sexto, fraus et fallacia: quæ omnia huic loco congruunt. Unde pari modo vertas, inanitas inanitatum, et omnia inanitas; brevitas brevitatum, et omnia brevitas; mutabilitas mutabilitatum, et omnia mutabilitas, et sic de cæteris, q. d. Omnia quæ in mundo, præsertim sublunari existunt, sunt summe inania, brevia, mutabilia, corruptibilia, mendacia, falsa et fallacia. Ex adverso super lunam in cœlo apud Deum omnia sunt solida, longa, immutabilia, incorruptibilia, vera et fidelia. Vanitas enim terrestrium opponitur veritati cœlestium, quod in illis sit inanitas, in his soliditas; in illis brevitas, in his æternitas; in illis mutabilitas, in his immutabilitas; in illis interitus, in his constantia et constans existentia; in illis mendacium, in his veritas; in illis fallacia, in his fidelitas. O prima summaque veritas, veraque soliditas, solida charitas, chara æternitas! Deus meus et omnia, da ut nulla nos moveat vanitas, nec vana inanitas, nec inanis carnalitas, nec carnalis fugacitas, sed totos nos ad se rapiat tua veritas veraque felicitas.

Porro Hebræi utuntur abstractis pro concretis ad significandam rei excellentiam. Sic «Sanctum sanctorum» ab eis vocatur «Sanctitas sanctitatum,» id est eximie et summe sanctum ac venerandum. Sic Deus ait Abrahæ, Genes. xii, 2: «Erisque benedictus;» hebraice, eris benedictio, id est affluens omni benedictione, ut non tam benedictus, quam ipsa benedictio nuncupari possis. Psal. cx, 3: «Confessio et magnificentia opus ejus,» hoc est, opus Dei ita magnificum est, ut ipsa magnificentia dici queat; ideoque adeo laudabilis, ut ipsa confessio, id est laus vocari possit. Sic I Corinth. i, 30, de Christo dicitur: «Factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio,» hoc est, factus est summus et sapientissimus justificator, sanctificator, redemptor noster. Sic ergo dicitur creatura quælibet «vanitas vanitatum,» id est vanissima, idque triplici de causa:

Prima est, quia respectu Dei creatoris, qui est pelagus entitatis omnisque perfectionis, creatura omnis est quasi non ens et nihilum, juxta illud: «Substantia mea tanquam nihilum ante te,» Psalm. xxxviii, 6; et: «Omnes gentes quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei,» Isaiæ xl, 17; et: «Luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus,» Job xxv, 5.

Secunda, quia nulla res creata hominem potest beare, aut ejus desiderium, utpote immensum, exsatiare. Vera enim saties et felicitas sita est in solo Deo, utpote quaquaversum infinito. Si alibi eam quæris, vane et frustra quæris.

Tertia, quia homo sua stultitia rebus creatis abutitur ad vanitates, ut scilicet vanas suas concupiscentias illis expleat, quibus sibi interitum præsentem et æternum accersit. Id clare ostendit Sapiens ex idolis dicens, Sap. xiv, 11: «Creaturæ Dei (quæ a Deo bono bonæ creatæ sunt) in odium factæ sunt (vitio hominum, iis quasi diis inhiantium), et in tentationem pedibus insipientium (offendentium in illarum abusu, nimio amore et cultu): initium enim omnis fornicationis est exquisitio idolorum: et adinventio illorum corruptio vitæ est. Supervacuitas (vanitas) enim hominum hæc adinvenit.»

Græce Septuaginta vertunt: Ματαιότης ματαιοτήτων, τὰ πάντα ματαιότης, id est, vanitas vel inanitas inanitatum, et omnia inanitas; ματαιότης enim derivatur a μάτην, id est frustra, inaniter, in cassum, in vanum, abs re, sine fructu, futiliter, ideoque stulte; unde a μάτην derivant italicum matto, id est stultus. Sensus est, q. d. homines vani, quasi cerebro vacui et stulti sectantur vanas opes, honores, delicias frustra et sine fructu, quia illas sæpe non obtinent; et esto obtineant, diu iis gaudere, iisque se satiare nequeunt; imo illa hominem ad finem suum, ad quem a Deo creatus et ordinatus est, puta ad æternam felicitatem non conducunt, sed sæpe abducunt, et in gehennam deducunt. Stultus enim est, qui rebus futilibus se occupat, qui laborat frustra, ac labores suos prodigit, imo per labores seipsum perdit et damnat, cum iisdem facile se salvare et beare potuisset, si eos Deo impendisset: «Marasirac, sive vanitas, inquit Nyssenus, hic est vel verbum, quod non cadit sub cogitationem et intelligentiam; vel res inutiles; vel consilium, quod non potest consistere; vel studium, quod non pervenit ad finem;» vel, ut in summa dicam, id quod in quavis re utili non potest constare.

Aquila, Symmachus et Theodotion vertunt, ἄτμος ἀτμῶν, τὰ πάντα ἄτμος, id est, vapor vaporum, omnia vapor; ἀτμός enim, ait S. Hieronymus, significat vaporem fumi et auram tenuem, quæ cito resolvitur. Vapor est exhalatio calida et humida vi solis ab aqua, vel aqueo educta, ut docet Aristoteles, I Meteor. Rursum vapor est causa materialis omnium eorum quæ in alto vel imo generantur, ait Albertus Magnus De Passione aeris; hinc omnia, æque ut vapor, evaporant et evanescunt. Unde illud nostri Justi Lipsii funebre carmen, quod ipse vivens composuit, et moriens sepulcro suo velut sapientiæ et eloquentiæ suæ epitaphium inscribi jussit:

Vis amore voce me tecum loqui? Humana cuncta fumus, umbra, vanitas, Et scenæ imago, verbo ut absolvam, nihil.

Hebraice, pro vanitas vanitatum, et omnia vanitas, est: הבל הבלים הכל הבל habel habalim haccol habel. Vanitas dicitur הבל hebel, vel habel a rad. habal, id est vanus fuit, viluit, evanuit. Unde הבל hebel, ait Pagninus, est res quæ non est quippiam, aut quæ cito desinit, ut vapor, aut flatus qui exit ab ore. Habal cognationem habet cum אבל abal, id est luxit, lugeo: lugemus enim res evanescentes, puta homines, cum moriuntur; et cum בהל bahal, id est exterritus est: mors enim vanitatem vitæ amantibus est omnium terribilium terribilissimum, ait Philosophus; et cum בלה bala, id est inveteravit, vetustate corruptus et consumptus est, juxta illud Ovidii XV Metamorph.:

Tempus edax rerum, tuque invidiosa vetustas, Omnia destruitis, vitiataque dentibus ævi, Paulatim lenta consumitis omnia morte.

Tempus enim cito senectam, vetustatem, mortem et interitum rebus omnibus adducit; et cum נבל nabal, id est cecidit, defloruit, emarcuit. Sicut enim rosa mane roseo colore et odore vernans, vespere marcescit; sic juventus ejusque decor in morte, vel senecta deperit, marcescit, evanescit. Hæc enim omnia tendunt ad vanitatem et nihilum. Ab hebræo habel, id est vanitas, nonnulli per aphæresin derivant latinum bulla, qua nihil est vanius, ut videre est, cum pueri ex smegmate et aqua per fistulam, eam halitu suo (quem significat habel) inflando educunt; hæc enim ascendens in aerem illico tenuem vanescit in auram. Unde illud: Homo bulla. Ab habal quoque derivant græcum φαυλίζω, id est vilipendo; et φαυλίζομαι, id est vileo, vilesco; et φαῦλος, id est vilis, vanus, contemptus, homo nihili. Hebel ergo et habel hebraice idem est quod vanitas, nihilum, flatus, res nihili et nullius momenti, ait Nyssenus. Unde quædam antiqua Hispaniensium Hebræorum versio, teste Pineda, sic legebat, nada de nada, dix coheled; nada e nada, toto es nada. Hinc Abel hebraice dicitur Habel, id est vanitas, quia occisus a Cain cito periit et evanuit, ideoque primum vivumque fuit speculum vanitatis et brevitatis vitæ humanæ; quia «in imagine (instar umbræ) pertransit homo.» Et: «Universa vanitas omnis homo vivens,» Psalm. xxxviii, 6, quod sic explicat Hugo, q. d. In homine existit trina omnisque vanitas, scilicet «concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitæ:» quæ ipse late exaggerat.

De vaporis natura audi disserentem S. Gregorium Nyssenum in Hexemero, sive in historia sex dierum, longiuscule ante finem: «Quoniam igitur vaporis concretio atque conglobatio nubes est, vapor autem tenulum partium humoris exspiratio atque exhalatio est, omnino necesse est, cum ardore nubes exusta fuerit, tenue illud et individuum vaporis corpus, etiamsi humidam qualitatem non conservet, non tamen, quod ad ipsum attinet subjectum, ad interitum et abolitionem transire, ad nihilum redactum. Quatuor enim circa vaporem considerantur, humidum, frigidum, grave, quantitas. Ex his quæcumque igni contraria sunt, vi prævalentis conficiuntur et e medio tolluntur. Neque enim humidum, neque frigidum, si in igne versetur, tale permanet.»

Ad hanc Aquilæ, Symmachi et Theodotionis versionem respexit S. Jacobus in Epist. cap. iv, 15, dicens: «Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur.» Vide ibi dicta. Hinc et Psalm. lxxvii, 33, uti nos habemus: «Defecerunt in vanitate dies eorum,» Chaldæus vertit, consumpti sunt dies vitæ vestræ tanquam vapor oris in hieme. Igitur sicut fumus et vapor quo altius ascendit, eo fit tenuior, citiusque evanescit: sic homo quo ad altiores honores et plures vitæ annos provehitur, eo citius abit et emoritur.


Versus 3: Quid Habet Amplius Homo de Universo Labore Suo?

Significat ergo hæc gnome nihil sub cælo esse solidum, nihil stabile, nihil durabile; sed omnia esse inania, inconstantia, mutationi perpetuæ obnoxia, brevia, caduca, circulantia, in orbem euntia et abeuntia. Quare similia esse ciphræ 0, inquit Arias Montanus, quæ si a numero solido separetur, nihil efficit, nec numerus est, sed inanis exilisque circulus: sic enim omnia sub cœlo per se nude spectata, inania sunt, parvique, imo nullius valoris et pretii. Rursum quo magis ciphram solam multiplicas, eo inanius plura inania coacervas; quid enim efficiunt, aut significant 000000? Utique nihil. Sic pariter quo plures opes, honores, exterasque res vanas coacervas, eo inanior et vanior, ac vano superbiæ vento fastusque turgidior efficeris. At sicut ciphra, addito numero solido, eum adauget, v. g. si ciphram 0 præfigas 2, efficis viginti; si 3, triginta; si 6, sexaginta; si 9, nonaginta: sic pariter si vanitas veritati adhæreat et copuletur, id est si homo Deo se jungat, et ad ejus honorem opes in se vanas coacervet et expendat, efficiet actus nobiles charitatis, eleemosynæ cæterarumque virtutum, quibus Deo honorem, proximis vitam, sibi salutem æternam conciliabit. Denique sicut ciphræ ordine collocatæ, quo loco situque uno remotiores sunt a numero solido, eo in decuplum immediate præcedentem adaugent; unde 0 additum 2 eum adauget in decuplum: nam 20 faciunt viginti, quæ sunt decuplum binarii; si deinde secundum 0 subnectas viginti, augebis in decuplum: nam 200 faciunt ducenta, quæ sunt decuplum vicenarii; si ulterius tertium 0 subjungas, ducenta augebis in decuplum: nam 2000 faciunt duo millia, quæ sunt decuplum ducentorum. Insuper si quartam ciphram 0 tribus præcedentibus annectas, augebis duo millia in decuplum: nam 20000 faciunt viginti millia, quæ sunt decuplum duorum millium; si quintam ciphram 0 ordine consequenti addas, facies ducenta millia, quæ sunt decuplum viginti millium, et ita consequenter. Sic pariter quo plura temperantiæ, patientiæ, fortitudinis, ac præsertim humilitatis et charitatis opera vitæ tuæ in se vanæ attexis, eo majoribus gratiæ et gloriæ incrementis merita et coronam tuam adauges; ac præcipue quo a numero solido, id est a Deo per crebros magisque demissos actus humilitatis te elongas, et profundius in abyssum tuæ vilitatis descendis, eo tuum tuorumque operum et virtutum valorem et pretium majoribus, et quasi decuplatis lucris apud Deum intendis, ac in dies prioribus meritis longe augustiora accumulas. Unde Arias Montanus censet Ecclesiasten hebraice dici coheleth, id est collectorem, quod arithmetice vanitates rerum singularum, adjecta ciphra 0, puta hoc lemmate: Vanitas vanitatum, enumeret. «Ubi putatis, inquit Hugo Victorinus, mens erat hujus hominis, cum hæc diceret? Homo erat, sed super hominem erat in claritate insolita (lucis divinæ) etc. In hanc igitur iste supra omnia caduca et transitoria mente raptus, vidit universorum nihil esse quod maneat, et quasi stupore novæ hujus atque insolitæ visionis territus, exclamavit: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Universitatem enim intuebatur, et totam vanitati subjectam, ejusque vanitatem omnium vanitatum vanitatem, id est omnem vanitatem in se continentem, quasi genus omnium generum (eo quod omnia in se rerum genera contineat) appellavit. Omnia enim vanitas, et ex omnibus universitas, et universa vanitas.»

Advertite ergo, o filii Adæ, audite Salomonem, et Salomonis parentem Davidem regem intonantem: «Filii hominum, ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?» Psalm. iv. Ut quid diligitis et ambitis opes, honores et delicias terrenas, quæ vanæ sunt et mendaces, imo ipsissima vanitas et mendacium? illico enim evanescunt, et sui amatores in æterna gehennæ incendia detrudunt. Ut quid non ambitis opes et honores cœlestes, quæ in æternum durant, et vos perpetua felicitate beabunt? ut quid servitis mundo vano et fallaci? quænam hæc amentia? ut quid non servitis Deo vero et fideli in promissis! Mundus enim est vanitas vanitatum, et omnia vanitas; Deus est veritas veritatum, et omnia veritas.

Ratio a priori est, quod Deus solus sit ipsum esse per essentiam, id est essentiæ pelagus immensum, solidissimum, æternum, independens, immutabile, optimum, sapientissimum, perfectissimum quaquaversum per omnes entis gradus et species. Cæteræ vero res omnes a Deo creatæ, ac præsertim sublunares, esse ab eo participatum, imminutum, dependens, instabile, temporale, caducum, umbraticum, mutabile, miserum, errans, imperfectum. In Deo ergo solo est veritas essendi, in creaturis vero umbra duntaxat et vanitas essendi. Unde Deus ait, Exodi iii, 14: «Ego sum qui sum,» sive «ego sum Jehova.» Vide quæ ibi hac de re fuse dixi; ubi ostendi quod sicut Dei nomen est ens, vel qui est, sic creaturæ nomen est non ens, non sum.

Quocirca S. Athanasius in Synops. sacr. Script. asserit, «hunc librum quosvis instruere ad pietatem, et universa transcendere, atque hortari ut æternorum memoriam servemus, ut sciamus futurum aliquando ut mundus hic præsens finiatur.» Additque hoc libro «confutari vanam et aberrantem Ægyptiorum philosophiam. Videtur ergo, inquit, in hoc libro de naturali philosophari theoria, etc. Dejicit etiam Ægyptiorum religionem circa divinationem ex hominis nativitate, dicens: Qui observat ventum, non seret.»

Objiciebant hæretici initio Ecclesiastæ citati, quod videatur hic criminari et damnare vanitatis omnes creaturas, cum tamen ipsæ a Deo vero et bono veræ et bonæ creatæ sint. Unde occasionem sumpsere manichæi dicendi creaturas corporeas esse vanas et malas, ac a deo malo creatas. Respondeo primo, plane et genuine, creaturas in se veras quidem et bonas esse; sed si cum Deo creatore comparentur, vanas esse et umbraticas. Infinitis enim partibus a Deo superantur; sicut umbram suam in immensum superat sol. Unde Nyssenus: «Huc, inquit, tendit vox Ecclesiastæ, non oportere ad hanc sensibilem intueri vitam, quæ si conferatur cum ea quæ vere est vita, non est, alia vanitas;» idque explicat exemplo arundinis in aquam immersæ, quæ cum appareat fracta, nulla est arundinis perversitas, sed vel judicii, vel visus deceptio fractam opinantis: sic sane non est vanitas aut perversitas rei visibilis, quod ad speciem fulgeat, sed animi carnalis et pravi, qui illi totum se mancipat, illaque contra Dei legem voluntatemque utitur et abutitur.


Versus 4: Generatio Praeterit, et Generatio Advenit

Accedit Vatablus: «Una sententia, inquit, damnat omnes omnium opiniones, qui felicitatem alibi quam in Deo ponunt.» Et mox: «Non hic damnantur creaturæ Dei, sed pravus affectus et cupiditas hominum, qui non sumus contenti præsentibus istis creaturis Dei, et earum usu, sed semper anxii sollicitique accumulare divitias, honores, gloriam, famam, quasi perpetuo hic victuri, fastiditis interim illis quæ adsunt, et alia ex aliis semper affectantes. Hæc est enim summa vanitas et miseria, se usu bonorum præsentium fraudare, et frustra affligi de futuris.»

Respondet secundo, S. Chrysostomus ad illud Ephes. iv: «In vanitate sensus,» homil. 12, non tam creaturas esse vanas, quam vana hominum studia, quæ in iis plus æquo desudant, nec eas ad debitum finem referunt: «Quæ, inquit, a Deo facta non sunt, sed nostri opificii. Cœlum non est vanum, neque terra, neque sol, neque ipsum corpus nostrum. Absit hoc, sed quid vanum est? Plantavi mihi vineas, constitui mihi cantores, coacervavi aurum et argentum,» etc. Eleganter vero addit: «Rerum tuetur naturas solidas, et in bono constantes; humanas vero depravatæ nostræ naturæ artes et inventiones suggillat, quæ non solum animos nostros, sed creaturas ipsas corrumpunt et depravant.»

Tertio, respondet S. Athanasius in Synopsi, non hic damnari creaturas, sed concupiscentiæ circa eas vanitatem et inconstantiam, præsertim dum in iis ultimum suum finem, omneque bonum et felicitatem Deo posthabito collocant: «Non, inquit, ut creaturam criminaretur, sed ut æterna contemplatus, temporariorum desideriorum admoneret esse vanitatem.» Quocirca Olympiodorus non simpliciter «vanitatem,» sed «vanitatem vanitatum» dictam esse censet, «ut manifeste nos doceret voluptatem hominum, quæ circa mundana versatur, vanitatem esse.» Idemque in Præfatione: «Ut consilia, inquit, hominum reprehendat, qui in hoc mundo spem suam collocasse videntur.» Thaumaturgus vero in sua paraphrasi pathetice exclamat: «Quam vana et inutilia sunt ea omnium hominum negotia et studia, quæ in humanis rebus suscipiuntur.»

Hoc est quod ait S. Augustinus, lib. De Vera relig. cap. xxi: «Nisi sunt vanitates, non erunt qui vanitate decipiantur: et tamen esse aliquid debent qui decipiuntur. Nec tamen Dei res vanæ sunt, nec totum universum; quomodo ergo non est vanitas? Quia forma est, quia species est, quia pulchrum aliquid est. Quomodo vanitas est? Quia cadit; quia deficit; quia labitur; quia in nihilum tendit. Non ergo vanitas est propter formam, sed propter defectum.»

Hæc de gnome ista summatim dicta sint; nunc singula ejus verba ad bilancem revocemus, et penitius libremus et expendamus.

VANITAS VANITATUM. — Cajetanus vertit, vanitas, vanitates: «Salomon enim, inquit, abjungit introducendo nunc aliquam vanitatem, nunc multas vanitates simul; nusquam vero introducit unam aliquam vanitatem excessivam, quam appellet vanitas vanitatum,» q. d. In omnibus rebus est vanitas, imo non una vanitas, sed multæ vanitates in ea confluunt. Verum longe melius Noster, Septuaginta, Chaldæus, Syrus, Arabicus, cæterique omnes vertunt per regimen genitivi, vanitas vanitatum, quod primo, Gratianus, De Pœnitentia, distinct. 2, cap. finali in calce, per vanitatem accipiens mutabilitatem, exponit, q. d. Vanitas mutabilitatis et mutationum continuarum est in rebus omnibus; omnes enim sunt in continuo motu, fluxu et permutatione, nunquam in statu et requie. Audi Gratianum: «Hinc etiam, ait, Ecclesiastes: Cuncta quæ sub sole fiunt, id est quæ temporum vicissitudinem recipiunt, non tantummodo vanitas, quæ omni creaturæ ratione mutabilitatis inest, sed etiam vanitas vanitatum varietate permutationis, quam recipiunt esse dicuntur.»

Hic sensus appositus est, sed arctior; nam præter mutabilitatem multæ aliæ sunt vanitates in rebus.

Secundo, alii exponunt, q. d. Mundus hic est vanitas vanitatum, hoc est universitas et complexio omnium vanitatum; conflatur enim ex singulis singularum rerum vanitatibus. Ita Hugo Victorinus, quem audi: «Tantum elevatur Canticum Canticorum a Cantico, quantum canticum a verbo, et deinceps verbum a silentio; et tantum sæculorum sæculum a sæculo, quantum sæculum solum a momento, vel item momentum a nihilo: similique progressione hic per contrarium facta, tanto vanitas vanitatum deterior est a simplici vanitate, quanto vanitas ab essentia solida et permanente. Sic per inculcationem legi potest sententia: Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum et omnia vanitas, ut in omnibus omnimoda vanitas exprimatur, et ex omnibus summa quædam confici intelligatur, quæ omnem contineat vanitatem; ut quasi singula quæque per se vanitas sint, et universitas ex omnibus collecta sit vanitas vanitatum. Sic in creatione rerum, cum opera sua compleret Deus, unumquodque opus per se bonum dicitur, et novissime universitas, perfectis omnibus, valde bona nominatur.»

Tertio et genuine, cum dicit Salomon: «Vanitas vanitatum,» est hebraismus, significans vanitatis præeminentiam et summitatem. Hebræi enim cum quid præcellens et summum in aliquo genere significare volunt, illud congeminant per regimen genitivi, ut cum dicitur: Canticum Canticorum, hoc est carmen excellens, Deus deorum, Rex regum, Dominus dominantium, cœlum cœlorum, sabbatum Sabbatorum, Sanctum sanctorum, sæculum sæculorum, Virgo virginum, mysterium mysteriorum, seu Sacramentum sacramentorum, græce apud Dionysium, Cælestis Hier. cap. iii, teleta teleton, puta Eucharistia. Dicitur ergo: «Vanitas vanitatum,» id est summa, maxima, plenissima, vanissima vanitas, scilicet est mundus hic sublunaris, sive res omnes terrenæ. Audi Nyssenum hic, homil. 1: «Dicitur, inquit, vanitas vanitatum, id est, exsuperans in vanitate; perinde ac si quis dicat: Mortuo magis mortuum, et inanimo magis inanimum: ita etiam vanitas vanitatum ostendit inseparabilem in vanitate exsuperationem.» Unde inferius homines vana sectantes comparat pueris facientibus domos in arena, quæ mox arena corruente corruent: «Hoc est, inquit, humana vita: arena est ambitio, arena est potentia, arena divitiæ, arena est quidquid est ex iis, quibus magno studio per carnem fruimur, in quibus, ut quæ minime valeant subsistere, vane laborantes infantiles animæ, et in unoquoque eorum multos labores tolerantes, si solum arenæ locum reliquerint, quæ in carne, inquam, transigitur vitam, tunc agnoscent quam in hac re vanum posuerint studium. Nam cum vita materiali simul manet delectatio; secum autem nihil trahunt præter solam conscientiam.»

Audi S. Chrysostomum, homil. 55 ad Popul. Antioch.: «Vanitas vanitatum non simpliciter vanitas, sed per excellentiam. Salomoni, quæso, credamus, et res apprehendamus, in quibus non est vanitas, ubi veritas, ubi cuncta firma sunt atque stabilia, ubi sunt omnia supra petram ædificata, ubi senectus non est, nec transitus.» Idem Chrysostomus in Psalm. iv: «Quis est adeo excors, ut quærat nomina, quæ rebus destituuntur? et persequatur inania, quæ oportet fugere? Nonne omnia mentiuntur et decipiunt? Ideo dixit Ecclesiastes: Omnia vanitas.»

DIXIT Ecclesiastes. — Loquitur Salomon de se quasi de tertia persona: primo, ut significet primarium auctorem libri esse Spiritum Sanctum; qua ratione Balaam de se ait: «Dixit auditor sermonum Dei,» Num. xxiv, 4; et S. Joannes, cap. xxi, 7, ait de se: «Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus.» Secundo, id facit modestiæ et humilitatis ergo, qua de causa S. Paulus de se quasi de alio ait: «Scio hominem in Christo raptum in Paradisum,» II Cor. xii, 2. Tertio, ut res adeo ingentes, salutiferas et admirabiles, obvias tamen, et quæ quotidie in oculos occurrunt, sed præ hominum stupore non advertuntur, quasi de longinquo ostendat. Ita Hugo Victorinus et Bonaventura.

ET OMNIA VANITAS. — In Hebræo non est to et, sed subintelligitur a Nostro, Septuaginta et aliis. Hebræa ergo sic habent, vanitas vanitatum, omnia vanitas, vel omne vanitas, vel omnis vanitas, vel totum vanitas.

Primo, genuine hanc gnomen de universo, sive mundo, præsertim sublunari, cum Chaldæo sic exponas collective, q. d. Universum hoc quod oculis circumlustro, cum tota rerum suarum congerie, est vanitas vanitatum, id est summa et extrema (ut vertit Vatablus) vanitas, et omnia, quæ in eo existunt, sunt vanitas, id est mera, nuda, pura, integra vanitas. Sic enim non decrescit, sed potius accrescit vis et nervus sententiæ per to omnia vanitas, tum quia to omnia significat nullam plane rem in mundo esse expertem, sed plenam vanitatis: quis enim excipiat dicatque: Mundus quidem est vanitas vanitatum, id est refertus variis vanitatibus; at non singula, quæ in eo sunt, vana; occurrit illudque confutat, dicendo: imo singula et omnia quæ in eo sunt, vanitas; tum quia to vanitas idem est quod mera, imo ipsissima vanitas, hoc est vanissima vanitas. Unde ex Chaldæo vertunt Regii, omnino vanitas.

Secundo, potest hæc gnome accipi distributive, et adaptari singulis rebus mundi, q. d. Non tantum totus mundus, sed et singulæ partes, imo singulæ res mundi sunt vanitas vanitatum, id est vanissimæ; et omnia quæ in eis sunt, id est omnia earum accidentia, dotes, formæ, species et qualitates, sunt mera vanitas.

Unde posset ex Hebræo sic verti, vanitas vanitatum, omnis vanitas; sicque exponi per metathesin, quasi dicat: Omnis vanitas, id est, omnis res mundi in se vana est vanitas vanitatum, id est, plenissima vanitatibus.

Igitur sicut Xerxes ex sublimi specula contemplans suum exercitum, qui continebat ad decies septies centena millia hominum, illacrymans dixit: «Post centum annos nemo ex his omnibus in vita superstes erit:» sic Salomon ex alto felicitatis suæ, aut potius sapientiæ solio aspiciens mundum hunc sublunarem, et omnia quæ in eo sunt, vidensque eorum vanitatem exclamat, et toti mundo, imo sæculis omnibus inclamat: «Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.» O miseri vanique mortales! utquid vanis inhiatis et intabescitis? utquid vanis incubando cum vanitate evanescitis? Nonne vides, o homo! nonne sentis, nonne manu tangis res omnes esse vanas, fugaces, fallaces? Quænam ergo dementia illas tanto ardore prosequi, illis tanto affectu adhærere, illis inniti? cum nihil sit in eis solidum, nihil magnum, nihil durabile, quod hominem beare, aut immensam animi ejus capacitatem et desiderium exsatiare valeat. Esto enim res omnes bonæ, et consequenter veræ, a Deo bono et vero creatæ sint, tamen in se et ex se non bonæ nec veræ, sed malæ et vanæ sunt, quia ex se nihil sunt, ideoque in nihilum proclives: continua enim declinatione devergunt, ut in suum nihilum, ex quo a Deo per creationem eductæ sunt, revolvantur et relabantur. A Deo ergo habent quod bonæ, quod veræ sunt: quia omne suum esse, omnem essentiam et existentiam a Deo acceperunt. Hæc rursum multa vanitate permixta est: ideoque Salomon in hac gnome to vanitas iterat, triplicat, imo quintuplicat: quinquies enim repetit nomen vanitatis, ut multiplicem et quasi innumeram creaturarum vanitatem demonstret: quia enim ipsæ a Deo mutuantur esse participatum, imminutum, limitatum, modicum et remotum, præsertim quæ sublunares et terrestres sunt, hinc illud habent assiduo motui, agitationi, alterationi, defectui, miseriæ, interitui obnoxium, ideoque vanum et quasi umbraticum, aut nullum præ Deo, qui est plena et omnimoda entitas, veritas, stabilitas, beatitudo et perfectio, ac præ Dei cultu, felicitate, et rebus æternis, quæ Dei veritatem et felicitatem participant. Hoc est quod ait Apostolus, Rom. viii, 20: «Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriæ filiorum Dei.»

Quocirca hæc propositio: «Vanitas vanitatum, et omnia vanitas,» cum sit generalis, vera est in rebus et objectis tam lætis quam malis et tristibus. Hæc enim, æque ut illa, sunt vana, id est, exilia et brevia præ Deo, præ æternis gaudiis et pœnis. Salomon tamen prius duntaxat in sequentibus prosequitur; proposito enim hoc quasi libri themate: «Vanitas vanitatum, et omnia vanitas,» illud deinde ex singularum rerum inductione demonstrat, scilicet ex vanitate et circulatione ventorum, solis, fluminum, et fusissime rerum humanarum; ac post singulas sæpe iterat suum thema, suamque conclusionem perurget: «Vanitas ergo vanitatum, et omnia vanitas.» Subinde tamen eam reticet, et lectori inferendam relinquit.

Tertio, hæc gnome appropriari potest homini propter quem totus hic mundus, et omnia hæc vana creata sunt, quique parvus quidam est mundus; imo ad hominem solum eam arctat Chaldæus, Cajetanus et alii, q. d. Homo est vanitas vanitatum, id est universitas vanitatis; et omnia quæ in homine existunt, sunt mera et inanissima vanitas. Quid ergo est homo? est microcosmus vanitatum, est epitome et compendium vanitatum omnium, quæ per res cæteras sparsæ et distributæ sunt. Hoc autem a patre Davide didicerat Salomon, qui Psal. xxxviii, 6, quo hic alludit Salomon, ait: «Ecce mensurabiles posuisti dies meos: et substantia mea tanquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Verumtamen in imagine (instar umbræ et umbraticæ imaginis) pertransit homo.» Homo ergo est universa vanitas, si vivens «multo magis mortuus,» ait S. Hieronymus, quia sicut rerum omnium essentiam, sic et vanitatem in se comprehendit: nam subit injurias corruptibilitatis, ut res inanimatæ; necessitatem nutritionis, accretionis, mortis cum viventibus; sensibilium affectionum et patibilium alternationem qualitatum cum sentientibus; alternationem cogitationum, voluntatum, studiorum, consiliorum cum angelis; at insuper peccatorum, quæ nefanda et cum natura pugnantia sunt, atrocitatem: ut de morbis et ærumnis sileam, quibus supra animalia cuncta obnoxius est homo, ut docent medici, et naturalis historiæ scriptores, et qui deplorant lapsi hominis calamitates. Ita noster Lorinus, et alii passim ex S. Gregorio, homil. 29 in Evang. «Omnis creaturæ, inquit S. Gregorius, aliquid habet homo. Habet namque commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis. Si ergo commune habet aliquid cum omni creatura homo, juxta aliquid omnis creatura est homo. Omni ergo creaturæ prædicatur Evangelium, cum soli homini prædicatur.»

Hinc a Davide et Salomone idem didicere et docuere philosophi. Antistrophæ ergo Salomoni sunt hæ eorum sententiæ: Persii: «O curas hominum, o quantum est in rebus inane!» Aristoteles, qui rogatus quid esset homo, sic eum definivisse fertur: «Homo est vanitatis exemplum, temporis spolium, fortunæ ludus, inconstantiæ imago, invidiæ et calamitatis trutina, reliquum vero pituita et bilis;» alius: «Homo est mancipium mortis, viator transiens.» Sophoclis in Ajace: «Video, ait, nos nihil aliud esse nisi simulacra, quotquot vivimus, aut tenuem umbram.» Theognis: «Delectare, ait, anime mi: mox alii erunt viri; ego vero terra nigra ero.» Pindari: σκιᾶς ὄναρ ἄνθρωπος, id est, umbræ somnium est homo. Philosophus quidam, rogatus quid esset mundus, respondit: «Mundus est scrinium dolorum, schola vanitatis, forum impostorum.» Zeno Imperator, audita suorum clade, fugiens exclamavit: «Ludibrium Dei est homo.» Etenim ut ait Plautus: «Dii nos quasi pilas homines habent.» Plinius scribit Apellem pinxisse Alexandrum Magnum tenentem fulgur manu, quasi imperio penetrantem ab ortu ad occasum; quia instar fulguris illico ubique victor in triumphis gloriosus apparuit, et mox veneno et morte victus, velut inglorius disparuit. Unde Juvenalis de ejus sepulcro, Satyr. 10:

Unus Pellæo juveni non sufficit orbis; Sarcophago contentus erit: mors sola fatetur Quantula sint hominum corpuscula.

Trismegisti: «Exue vestem (corpus) corruptionis, vinculum, vivam mortem, sensitivum cadaver, sepulcrum circumvertibile, velamen opacum.»

Seneca, Consolat. ad Martian., cap. xi: «Quid est homo? imbecillimum corpus et fragile, nudum, suapte natura inerme, alienæ opis indigens, et ad omnem fortunæ contumeliam projectum.» Idem in Proverb.: «Homo vitæ commodatus, non donatus est.» Idem, Præfat. in lib. I Natural. quæst.: «Hoc est punctum, inquit, quod inter tot gentes ferro et igni dividitur. O quam ridiculi sunt mortalium termini!» Imo quam ridiculi sunt mortalium puncto inhiant animi! Et mox: «Cum te in illa vere magna sustuleris, quoties videbis exercitus sub rectis ire vexillis, et quasi magnum aliquid agatur, equitem modo altiora explorantem, modo a lateribus affusum, libebit dicere: It nigrum campis agmen, formicarum iste discursus est, in augusto laborantium. Quid illis et nobis interest, nisi exigui mensura corpusculi? Punctum est illud in quo navigatis, in quo bellatis, in quo regna disponitis, minima etiam, cum illis utrinque Oceanus occurrit. Sursum ingentia spatia sunt, in quorum possessionem animus admittitur; at ita, si minimum secum ex corpore tulit, si sordidum omne detersit, et expeditus levisque ac contentus modico emicuit.» Et post nonnulla: «Illic incipit Deum nosse. Quid est Deus? Mens universi. Quid est Deus? Quod vides totum, et quod non vides totum. Sic demum magnitudo sua illi redditur, qua nihil majus excogitari potest. Si solus est omnia, opus suum et extra et intra tenet.» Hoc illi Platonice.

Arabum Proverbium est: «Homo est filius defectus,» id est deficiens et plenus defectibus; Hebræorum: «Omnis homo mendax,» id est vanus, deficiens, fallax, errans, et ad mentiendum proclivis, Psal. cxv, 11.

Denique Democritus, quoties domo egrediens in publicum prodibat, semper ridebat; Heraclitus vero semper flebat. Rogati cur, responderunt se ridere et flere vanitatem mundi, vanasque hominum occupationes, curas et studia. Alteri enim omnia quæ agimus miseria, alteri ineptiæ videbantur.

Magis pie et pathetice exclamat S. Hieronymus in epitaphio S. Paulæ: «O mortalium fragilis et caduca natura! et nisi Christi fides nos extollat ad cœlum, et æternitas animæ promittatur, cum bestiis ac jumentis corporum una conditio est, idem occubitus justo et impio.» Et alibi: «Sine Christo vanum omne quod vivimus.»

Quæres, quæ et quot in mundo rebusque omnibus creatis sunt vanitates? Respondetur esse multas et pene innumeras; sed illustriores cæteris esse duodecim, contrarias totidem veritatibus verisque bonis in Deo et cœlo existentibus, quæ inspectæ movent ad sui contemptum et Dei amorem.

Prima est exiguitas: nimirum quod omnis creatura et creata voluptas sit modica; omnis enim creatura modicum esse accipit a Deo, ac consequenter modicum bonum: bonum enim esse ipsum consequitur, estque proprie passio entis. Quantum ergo est ens, tantum est ejus bonum, non majus, non minus. Huic opponitur immensitas Dei, omniumque ejus bonorum, quæ profluit ex immensitate essentiæ divinæ. Sperne ergo honorem modicum, quem homines, qui sunt quasi formicæ terræ, tibi offerent, et repende tibi Deus honorem suum, qui est immensus. Sperne delicias gulæ modicas, quæ ad spatium gutturis duntaxat, quæ vix est unius digiti, se extendunt, et fruere Deo, qui est mare deliciarum. Sperne opes terræ modicas, et posside regnum cœlorum. Huc facit quod globus terræ et aquæ (et omnium quæ in eo sunt) ita sit exiguus, ut, comparatus cum toto mundo, cum illo eamdem proportionem habeat quam unitas habet ad myriadum undecim millia, et 623 myriades, uti docui Baruch iii, 25.

Secunda est vilitas: scilicet quod omnis creata voluptas, præsertim humana et carnalis sit terrea, vilis et sordida; cum increata quæ est in Deo, sit cœlestis, sublimis, angelica, divina. Amas aurum et argentum? scis quid ames? amas terram rubram et albam, ait S. Bernardus. Amas purpuram, byssum et margaritas? scis quid ames? amas excrementa piscium, concharum et vermium. Amas lautas mensas? scis quid ames? amas cadavera porcorum, vitulorum, anserum, perdicum, etc. Amas puellam? putidum scortum, vel saccum stercorum amas.

Tertia est insatiabilitas: quod omnis creata voluptas titillet animam, non satiet, sed irritet, ut alia sine fine concupiscat. Est ergo quasi hydrops, qui quo plus bibit, eo magis sitim acuit, juxta illud:

Quo plus sunt potæ, plus sitiuntur aquæ.

Divina vero mentem satiat, omneque ejus desiderium explet; quia anima, creata ad Dei imaginem, Dei est capax: unde re quæ Deo minor est, qualis est omnis creatura, expleri nequit. Audi S. Augustinum in Confess. lib. I, cap. 1: «Creasti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te.» Quocirca Athanasius in Synopsi: «Per id, inquit, quod ista vanitatem esse dicit, futurorum æternitatem significat,» ut ab illa ad hanc mentem animumque transferamus.

Quarta est brevitas: quod omnis creata voluptas sit temporalis, caduca, momentanea, statimque evanescat; divina vero perpetua sit et æterna, duretque quamdiu durabit Deus, qui est ejus objectum, auctor et causa. Unde Psalm. lxxvii, vers. 33, dicitur: «Defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione;» Hebraice, cum pavore; Chaldæus, cum stupefactione tantæ festinationis et celeritatis. Lege cap. v Sapientiæ, ubi impii in inferno voluptatum suarum brevitatem sero agnoscentes, deplorant se illis inhiasse, quæ transiit, imo transvolavit ut avis, ut navis, ut nuntius percurrens, ut fumus, etc.

Quinta est instabilitas: quod omnis creata voluptas sit fluxa, nec habeat consistentiam, sed consistat in continuo motu et fluxu. Nam «omnia prætereunt more fluentis aquæ.» Nullam ergo habent constantiam, nisi in perpetua sui agitatione et inconstantia: sunt ergo constans inconstantia: divina vero consistit in statu eodem semper et uniformi, quia Deus est constans, stabilis et immutabilis. Venaris opes, delicias, gloriam? venaris ventos, insequeris umbram, ædificas in arena. Audi Apostolum I Corinth. vii, 29: «Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est: reliquum est ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint: et qui flent, tanquam non flentes: et qui gaudent, tanquam non gaudentes: et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi.» In quæ verba Theophylactus: «Commonefacit, inquit, figuram appellans, omnes hujus mundi res oculos tantum attingere, oculorumque pabulum esse, atque superficiem fluxam, nihil stabile aut subsistens habentem.»

Sexta est falsitas: quod nulla creata voluptas sit sincera, pura, mera et liquida, sed multis molestiis, doloribus et amaritudinibus permixta. Paras convivium? quot dies sollicitus es, ut epulas compares, appares, disponas? et quid tandem? Extrema gaudii luctus occupat. In Deo est purum merumque gaudium, mel sine felle, vinum sine aqua.

Quocirca terrena omnia plena sunt fuco, quia exterius insignem speciem et pompam præ se ferunt, interius vero vacua sunt et inania. Quare vani et vacui cerebro sunt qui iis inhiant; sentiunt enim et tacite dicunt illud quod est apud Osee cap. xii, vers. 8: «Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi.» Divitiæ enim sunt divitis idolum, id est numen, sed inane et vanum. Audi Nyssenum: «Vanitas eorum dicitur, quorum nullus usus, quæ magno studio et contentione facta sunt, nullo scopo proposito, ut quæ in campo arenoso fiunt ædificia, quæ fit adversus stellas jaculatio, ventorum venatio, cursoris adversus suam umbram decertatio, quando contendit quispiam umbræ suæ verticem ascendere, et si quid ejusmodi invenimus in iis quæ facta sunt temere, quæ quidem omnia vanitatis verbo subjiciuntur.» Denique sic omnia paucis concludit: «Vanitas est res inutilis, vel consilium quod non potest consistere, vel studium quod non pervenit ad finem,» etc.

Septima est insensibilitas: quod omnis creata voluptas animam non pervadat, nec penetret, imo in se non attingat, sed tantum corpus sensusque afficiat, et per eos animam obiter perstringat: quare similis est pomis Sodomæ, quæ mox ut tanguntur, in favillam et cinerem abeunt; ac præstigiis magorum et sagarum, quibus dæmon epulum instruit in specie opiparum, sed revera falsum et inane; unde eo peracto, tam esuriunt quam ante.

Audi Solinum Polyhistorem capite xliv De Pomis Sodomæ post cœleste ejus incendium: «Ad speciem fulgent, inquit, mandi tamen non possunt; nam fuliginem intrinsecus favillaceam ambitio tantum extimæ cutis cohibet, quæ vel levi pressa tactu fumum exhalat et fatiscit in vagum pulverem.» Talis est omnis vana terræ voluptas; divina vero voluptas ipsam animam occupat, pervadit et replet: Deus enim solus animæ, hoc est menti et voluntati illabi potest. Vide Hieronymum Platum, De Bono status relig. lib. III, cap. 1. «Vanum est quod nec confert plenitudinem continenti, nec fulcimentum innitenti, nec fructum laboranti,» ait Guilielmus Parisiensis, tract. De Univers. cap. lii.

Octava est infidelitas: quod omnis creatura infidelis sit, sæpeque spem quam promittit non præstet: sic agri, vineæ, prata, sæpe non præstant fruges, quas in semente promittunt. Deus autem fidelissimus est, promissa sua præstat, imo superat plus dans quam sit pollicitus. «Beatus ergo vir, cujus est nomen Domini spes ejus: et non respexit in vanitates et insanias falsas,» Ps. xxxix, 5; nam, ut dicitur Psal. ci, 4: «Defecerunt sicut fumus dies mei.» Ubi eleganter Cassiodorus:

«Fumum videmus de flamma quidem egredi, sed in auras liquidas tenuissime dissipari, nec substantia ejus manet, quamvis ex corporali incendio generatus esse videatur. Merito ergo dies peccatorum globis fumilibus exæquantur, quos involutis ac tetris actionibus decepti homines perdiderunt, quod maxime ad superbiam mundi respicit, quæ quanto plus extollitur, tanto amplius evanescit.» Et Psal. xxxvi, 2, ab impiorum felicitate avocans, eam ait instar fœni et olerum subito exarescere: «Quoniam tanquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident;» et vers. 20, eamdem comparans fumo: «Inimici Domini, ait, mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes, quemadmodum fumus deficient.» Quam fumi similitudinem exponit eleganter S. Augustinus: «Fumus, inquit, a loco ignis erumpens in altum extollitur, et ipsa elatione in globum erumpens intumescit. Sed quanto fuerit globus ille grandior, tanto fit vanior: ab illa enim magnitudine non fundata et solidata, sed pendente et inflata, et in auras, atque in ventos dilabitur, ut videas ipsam ei obfuisse magnitudinem. Quanto enim plus erectus est, quanto extensus, quanto diffusus undique in majorem ambitum, tanto fit exilior et deficiens, et non apparens.» Sed Augustinus Nebiensis ex Hebræo vertit, sicut pretiosiora arietum consumentur sicut fumus. Clarius Chaldæus, sicut gloria vervecum, inquit, qui cibo impinguantur, et finis eorum decollatio: sic impii confundentur, et in fumo gehennæ consumentur.

Nona est incertitudo: quod omnis creaturæ voluptas sit incerta. Quam sunt divitiæ incertæ, quæ a fure rapi, ab incendio comburi, a mari hauriri possunt! Quam sunt honores incerti! tam incerti quam homines hominumque voluntates, a quibus pendent: cum enim res omnes creatæ incertæ sint, nullam certitudinem amanti præstare possunt. At divina voluptas tam certa est, quam certus est Deus, cui inhæret, et a quo in nos dimanat. Oremus ergo cum Psalte: «Averte oculos meos ne videant vanitatem,» Psal. cxviii, 37, ubi Chaldæus vertit, ne videant falsitatem, vel mendacium. Quo loco eleganter S. Hilarius rogat: «Quos oculos, et a qua vanitate orat averti? Orat averti et animi et corporis oculos, eos scilicet qui in theatralibus ludis captivi incubant; eos qui vestium pretia mirantur; eos quos auri splendor et gemmarum varietas occupat.»

Decima est fallacia: nam omnis creatura separata a Deo, aut contra Deum amata, mentiri solet et fallere, juxta id quod dicitur Psal. lxi, 10: «Vani filii hominum, mendaces in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.» Hebræa habent, mendacium filii viri; Chaldæus, nihil hominum filii: mendacium viri filii, id est viri principes, vel felicissimi hominum; neque unus tantum, sed in idipsum simul omnes, omnia humana adeo vana sunt, ut de vanitate, id est præ vanitate, decipiant, id est fallaciora et mendaciora se ostendant, q. d. si in una lance bilancis ponas omnes filios hominum, etiam magnates et principes, qui felicissimi videntur, in altera vero colloces vanitatem, hæc vanitatis lanx illi principum præponderabit, q. d. Omnes principes, omnis eorum felicitas et gloria ipsa vanitate est levior, vanior et inanior.

Undecima est infirmitas: quia omnis creata voluptas infirma est. Amas mulierem pulchram? morbo ecce corripitur, deflorescit, decoloratur, fit turpis, putida, fœda. Amas Deum? incorruptibilis est, immortalis, sanissimus, qui suos sanctos sanissimos, perpetuo vegetos, juvenes et florentes efficit, juxta illud Malach. iv, 2: «Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus.» Omnis ergo mundi gloria est velut puerorum pappus (puta carduorum flos et lanugo), qui cum suo ortu canescit, senescit (unde et senecio vocatur), vanescit: ad minimum enim auræ motum in tenues villos, floccosque volantes abit.

Duodecima est pernicies: creata enim voluptas noxia est et exitialis, ducitque ad dolores præsentes et æternos; at voluptas divina utilissima est et salutifera, ducitque ad gaudia sempiterna. Ergo creatas «sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas.» Dicito cum Demosthene: «Ego tanti pœnitere non emo.» «Delectare in Domino,» quia «delectationes in dextera ejus usque in finem.» Vide dicta Isaiæ xxiv, 10, ad illa: «Attrita est civitas vanitatis.»

Plura vide apud Didacum Stellam et Innocentium III Pontificem, lib. De Vanitate et Contemptu mundi, Hugonem Victorinum, Hugonem Cardinalem, Bonaventuram, Dionysium Carthusianum, et Titelmannum in hanc Salomonis gnomen.

Vis hujus sententiæ et harum vanitatum exempla? Accipe apposita et pathetica. Primus in theatrum vanitatis mundi prodeat Gilimer Wandalorum rex, æque ac Salomon Hebræorum, qui a Belissario victus, captus et in triumphum ductus est, de quo audi Procopium, lib. II De Bello Wandal.: «Erat autem intra triumphi captivos Gilimer ipse, purpuream quamdam vestem humeros amictus, una cum omnibus consanguineis ac Wandalis, quod proceritate corporum et pulchritudine præstarent. Postquam vero Gilimer in hippodromum constitit, ac Imperatorem in alta sede constitutum, populumque circumstantem conspexit, ac demum seipsum in quod fatum pervenerit, considerasset, neque flevit, neque aliter conquestus est; tantum illud Hebræorum voluminum memoravit: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Nec mora, ipse pariter et Belissarius jussi ab his qui imperatoriam purpuram sustinebant, Justinianum supplices adoraverunt.» Sed et ipse Belissarius ejusdem vanitatis factus est speculum et præco, cum post tot tantasque victorias et triumphos, jussu Theodoræ Imperatricis violentas manus injiciens in S. Sylverium Pontificem, justa numinis vindicta eo miseriarum redactus est, ut excæcatus et bonis exutus stipem mendicare coactus sit, ac dicere: «Da obolum Belissario, quem extulit virtus, cæcavit invidia;» uti ex Volaterrano, Crinito, Pontano et aliis narrat Baronius, tom. VII, anno Christi 561.

Lotharius Imperator, Caroli Magni ex Ludovico patre nepos, qui Lotharingiæ nomen dedit, cum ipsa prius Austrasia diceretur, imperio quindecim annis juste et pie administrato, recordatus sermonis, quem Ludovicus ipsius pater moriens habuerat de mundi vanitate, quam scilicet ipse quoque experiendo cognoverat, humana omnia deserere constituit, atque ex illis imperii fluctibus in portum religiosæ quietis se recipere. Quamobrem mirante toto orbe terrarum in Pruniacensi monasterio se conclusit, ubi reliquam vitam transegit in paupertate et obedientia, regno prius inter tres filios diviso. Contigit hoc anno Domini 855, atque eodem vitam religiosam cum pia morte commutavit. Laudatus invenitur a Rabano, lib. De Anima, et ab Angelomo, Præfat. in Cant. Ita ex Reginone Baronius, anno Domini 853, et Hieronymus Platus, lib. II De Bono status religiosi, cap. xxvi.

Fulgentius Romam veniens anno Domini 500, cum videret Theodorici regis aulam et Romanæ curiæ gloriam: «Quam speciosa, inquit, potest esse Jerusalem cœlestis, si sic fulget Roma terrestris! Et si in hoc sæculo datur tanti honoris dignitas diligentibus vanitatem, qualis honor et gloria præstabitur sanctis contemplantibus veritatem?» Ita habet ejus Vita apud Surium, 1 januarii.

S. Benedicto mundi vanitas et exilitas, Dei vero veritas et majestas in raptu hoc schemate a Deo ostensa est, uti narrat S. Gregorius, lib. II Dialogorum, cap. xxxvi: «Noctu, ait, ad fenestram stans et omnipotentem Deum deprecans, subito intempesta noctis hora respiciens, vidit fusam lucem desuper cunctas noctis tenebras effugasse, tantoque splendore clarescere, ut diem vinceret lux illa, quæ in tenebris radiasset. Mira autem res in hac speculatione secuta est, quia, sicut post ipse narravit, omnis etiam mundus velut sub uno solis radio collectus, ante oculos ejus adductus est. Qui venerabilis Pater, dum intentam oculorum aciem in hoc splendore coruscæ lucis infigeret, vidit Germani Capuani Episcopi animam in sphæra ignea ab angelis in cœlum ferri.» Causamque et modum hujus visionis subjicit S. Gregorius dicens: «Quia animæ videnti Deum angusta est omnis creatura. Quamlibet etenim parum de luce Creatoris aspexerit, breve ei fit omne quod creatum est; quia ipsa luce visionis intima mentis laxatur sinus, tantumque expanditur in Deo, ut superior existat mundo: fit vero ipsa videntis anima etiam super semetipsam. Cumque in Deo lumine rapitur super se, in interioribus ampliatur; et dum sub se conspicit, exaltata comprehendit, quam breve sit, quod comprehendere humiliata non poterat.»

Sic S. Franciscus in oratione raptus mente in Deum, et corpore in aere pendulus, aiebat: «Quis ego sum, Domine, quis tu? Ego abyssus vanitatis, ignorantiæ, malitiæ et nihili; tu abyssus veritatis, sapientiæ, bonitatis et rerum omnium. Deus ergo meus et omnia.» Igitur sicut se habet vanitas ad veritatem, radius ad solem, gutta ad mare, vapor ad terram, umbra ad corpus, punctum ad totum universum: sic se habet mundus ad Deum. Quid ergo tu, o homo, es ad Deum, qui hujus mundi et universi non es millesima, nec multorum millionum millesies millesima pars et portio? ait S. Chrysostomus.

S. Salvius Episcopus, vita functus raptusque in cœlum, cum ibi Beatorum gaudia contemplatus esset, Dei jussu remissus ad corpus, quasi ex gravi somno experrectus, convocatis omnibus exclamavit: «Audite, o dilectissimi, et intelligite quia nihil est quod cernitis in hoc mundo, sed sunt juxta id quod Salomon propheta cecinit: Omnia vanitas. Felix est, qui ea agere potest in sæculo, ut gloriam Dei mereatur in cœlo.» Quocirca vitam deinceps in magna sanctitate instituit, in eaque cursum feliciter consummavit, uti fuse narrat oculatus et auritus testis Gregorius Turonensis, lib. VII Histor. cap. i.

Gnomen hanc Salomonis crebro usurpabat S. Dominicus: quare ubique privatim et publice magna libertate et spiritu omnes, etiam magnates, ad sæculi contemptum, et ad Christi amorem excitabat. Ita habet ejus Vita. Eum imitentur omnes Religiosi.

Noster Thomas Theodidactos, lib. I De Imitatione Christi, cap. 1: «Vanitas vanitatum, inquit, et omnia vanitas, præter amare Deum et illi soli servire. Ista est summa sapientia, per contemptum mundi tendere ad regna cœlestia. Vanitas igitur est, divitias perituras quærere, et in illis sperare. Vanitas quoque est, honores ambire, et in altum se extollere. Vanitas est, carnis desideria sequi, et illud desiderare, unde postmodum graviter oportet puniri. Vanitas est, longam vitam optare, et de bona vita parum curare. Vanitas est, præsentem vitam solum attendere, et quæ futura sunt non providere. Vanitas est, diligere quod cum omni celeritate transit, et illuc non festinare, ubi sempiternum gaudium manet.»

B. Jacoponus in sæculo vir nobilis, juris doctor, celebrisque causarum patronus, sed superbus, avarus, et vanitatum mundi mancipium, cum uxorem suam in festis ludisque publicis ruina theatri oppressam, aspero ad carnem cilicio indutam deprehendisset, tam subito ejus casu quam asperitate vitæ compunctus, sæculo valedicens, vexillum crucis in S. Francisci ordine secutus, mirus exstitit sui mundique vanitatum contemptor, imo irrisor, anno Domini 1300. Inter alia hunc de rerum vanitate rhythmum composuit, in quo inter cætera ita canit:

Quid mundus militat sub vana gloria, Cujus prosperitas est transitoria? Tam cito labitur ejus potentia, Quam vasa figuli quæ sunt fragilia, etc.

Dic ubi Salomon olim tam nobilis? Vel ubi Samson dux invincibilis? Quo Cæsar abiit celsus imperio? Vel dives epulo totus in prandio? Dic ubi Tullius clarus eloquio, Vel Aristoteles summus ingenio? Tot clari proceres, tot rerum spatia, Tot ora præsulum, tot regna fortia, Tot mundi principes, tanta potentia, In ictu oculi clauduntur omnia. Superna cogita, cor sit in æthere. Felix qui potuit mundum contemnere.

Ita noster Raderus in ejus Vita, et Annales Minorum.

Huic non absimilis fuit ille qui, mundi vanitate perspecta et despecta, ita cecinit in libro qui inscribitur: Lavacrum conscientiæ:

Linquo coax ranis, cras corvis, vanaque vanis; Ad logicam pergo, quæ mortis non timet ergo.


Versus 5: Oritur Sol et Occidit, et ad Locum Suum Revertitur

Claudat tragœdiam vanitatis mundi Eutropius, cujus initia fuere gloriosa, ultima vero tragica et funesta. Fuerat ipse consul Constantinopoleos, atque Arcadii Imperatoris tutor et moderator, qui eum et per eum totum orbem regebat, ut cuncti in eum magis quam in Arcadium respicerent, cunctique ejus gratiam ambirent. Incidit suo luxu et fastu in odium militum et civium, ipsiusque Arcadii, quorum iras et strictos enses metuens, profugit ad ecclesiam quasi ad asylum, ac sub altari delituit. Instabant milites, eumque ad necem reposcebant, imo vi ab altari extrahere conabantur, eo quod ipse paulo ante jus asyli Ecclesiæ lege lata abrogare voluisset. Intervenit S. Joannes Chrysostomus, Ecclesiæ præsul, qui ut jus asyli tueretur, et Ecclesiasticam mansuetudinem in profugum ostenderet, hac oratione (quæ exstat sub finem tom. V et inscribitur ad Eutropium) furentes in eum animos delinivit: «Semper quidem, frater, sed nunc præcipue competenter dicetur: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Ubi nunc est refulgens consulatus ambitio? Ubi resplendentes ad invicem siderum toto orbe lampades? ubi equorum certamina? ubi diversorum munerum pompa? ubi corona et varius totius orbis ornatus? ubi tubæ et theatralis illa populi adulantis acclamatio? Repentini spiritus flatu tanquam folia cuncta decussa sunt, et arbor nuda derelicta est; et non solum nuda, sed et ab ipsis convulsa radicibus: tanta enim vi ventus incubuit, ut ipsius arboris absciderit nervos.» Pergit deinde cæteras vanitatis species enarrare: «Ubi nunc simulati illi amici? ubi variæ adulationum facies? ubi convivæ et prandiorum cœnarumque asseclæ? ubi paropsides? ubi electa vina et per totum diem tracta convivia? ubi coquorum exquisitæ artes? ubi denique omnis illa potentia, et clientum greges ad gratiam auncta loquentium? Nox erant omnia illa et somnium, et die exorto nusquam comparuerunt: umbra erat, et pertransiit: fumus fuit, et dissolutus est: bullæ aquarum fuerunt, ac disruptæ fuerunt: araneæ telæ erant, et discissæ sunt. Proptereaque iterum spirituale istud carmen canimus dicentes: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Hunc enim versiculum si saperent, qui in potentia versantur, in parietibus omnibus et in vestibus suis scriberent;

in foro, in domo, in januis, in ingressibus, et ante omnia in conscientiis suis, ut semper eum oculis cernerent et corde sentirent.» Et nonnullis interjectis, ita ejus miseriam militibus furentibus repræsentat: «Intuemini, inquit, eum qui in tanto culmine erat, nunc usque ad ima dejectum; et eum qui orbem terræ extenta manu quatiebat, nunc lepusculi alicujus aut ranæ timiditate attractum latitare, absque ullis vinculis ad basin columnæ hujus astrictum, formidantem ac trementem,» etc. Hac oratione S. Chrysostomus turbam furentem ad commiserationem commovit, et ad lacrymas inflexit, ut Eutropio parceret, et Arcadius juraret se ei vitam condonaturum. Jurejurando igitur accepto eductus ex ecclesia Eutropius, in exsilium mittitur. Sed rursus instante Gaina duce exercitus, ejus æmulo, ac recrudescentibus odiis, Eutropius non tantum consulari dignitate et patricio gradu dejicitur, sed et bonis vitaque privatur, ac Chalcedone securi percutitur; statuæ plurimæ, etiam aureæ illi erectæ evertuntur, omniaque ejus monumenta abolentur; nomen e fastis deletur, et perpetua notatus ignominia oblivione sepelitur. Ita miseri tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant, feriuntque summos fulmina montes.

Denique audi Ascanium Martinengum in Gen. part. II, pag. 1235, vanitatis mundi exempla pathetice coacervantem: «Vanitas vanitatum,» etc. Ubi Nemrod fastus? ubi Nini inclytum nomen? ubi Assueri supra viginti septem provincias dilatata sedes? ubi Cyri tot laboribus comparata gloria? ubi Crœsi immensum aurum? ubi Darii partum vafre regnum? Xerxis innumerabiles copiæ sexdecim militum myriades excedentes? Alexandri vix Indico Oceano et Riphæis montibus terminatum imperium? Pompeii amplissima potentia? Cæsaris invicta fortuna? Augusti amplissima monarchia? Caligulæ fœdæ voluptates? Neronis inexcogitatæ illecebræ? La Vanitas vanitatum,» etc.

Ubi Semiramidis mirifica potentia? Helenæ species infausta? Hecubæ numerosa proles? Cleopatræ nimiæ deliciæ? Liviæ augusta felicitas? Agrippinæ nunquam satiatæ vanitates? «Vanitas vanitatum,» etc. Quonam loco conspici nunc possunt Babylon illa superba, Memphis immensa, Carthago Romani imperii terror, Argos illustris, Athenæ disciplinarum nutrices, Corinthus pulchra, Sardis dives, Roma triumphans, Hierusalem sancta? «Vanitas vanitatum,» etc. Quo abiere septem illa ædificia toto orbe decantatissima, quæ propter admirandam operis magnitudinem exstitere loco miraculi, ut nihil divinius ars humana posset confingere aut excogitare? Scilicet Babylonis muri, Dianæ Ephesiæ templum, apud Rhodios solis colossus, Ægyptiæ pyramides, sepulcrum Mausoli, turris Pharia, simulacrum Jovis Olympici? Quo Cyri Medorum regia, Romana amphitheatra, et cætera mirifica ædificia, quæ nunc prostrata atque collapsa, vix quanta Roma fuerit suismet ruinis edocent et prædicant? «Vanitas vanitatum.» Sed utquid lubet exterarum rerum monumenta recensere, et nostrarum exempla non proferre? Ubi est amplissimum illud sapientissimi Salomonis imperium, quod vix a Dan ad Bethsabee terminabatur, cujus regia reginam Saba ad stuporem perduxit? Ubi immanes ejusdem divitiæ, qui in quotidianis sumptibus farinæ coros sexaginta (corus autem mille libras continebat), boves domesticos duodecim, campestres viginti, arietes centum, præter altilium ac ferarum quæ venatione capiebantur copiam immensam, absumebat; qui equorum quadraginta millia alebat in stabulis, curruum et equitum duodecim millia; qui præter omnia vectigalia sexcenta sexaginta sex talenta auri pro munere exigebat (talentum autem erat pondere librarum sexaginta quinque), qui septingentas reginas ac trecentas concubinas alebat; in cujus tandem regno tanta erat copia argenti, quanta et lapidum; imo et pro nihilo argentum putabatur? Nonne ipse in tanta humanarum terrenarumque rerum exundantia, verum hoc de rebus sæculi judicium tulit: «Vanitas vanitatum, et omnia vanitas?»

Qui igitur hæc legis, et alta mente recondis, vanitati nuntium remitte, ne cum ea evanescas, veritatem amplectere, Deo jungere, æternitati semper consistenti cor mentemque affige, ut cum ea stabilis perdures, ac cum beata in omne ævum beeris. «Lux enim perpetua lucebit sanctis tuis, Domine, et ÆTERNITAS TEMPORUM. Alleluia.»

Audi Esdram, lib. IV, ii, 34: «Exspectate pastorem vestrum, requiem æternitatis dabit vobis: quoniam in proximo est ille qui in fine sæculi adveniet. Parati estote ad præmia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per ÆTERNITATEM TEMPORIS. Fugite umbram sæculi hujus; accipite jucunditatem gloriæ vestræ. Ego testor palam Salvatorem meum. Commendatum donum accipite et jucundamini, gratias agentes ei qui vos ad cœlestia regna vocavit.»

3. QUID HABET AMPLIUS HOMO DE UNIVERSO LABORE SUO, QUO LABORAT SUB SOLE? — Subaudi, quam vanitatem vanitatum! Pro laborat hebraice est yamal, id est, laborat anxie et moleste; græce μοχθῶ, id est affligitur, in ærumnis agit, vitam ærumnosam ducit. Labor ergo hic laboriosam tam actionem quam passionem, omnemque dolorem, afflictionem, ærumnam sive corporis, sive animi significat.

Sensus ergo est, q. d. Homo laborat assidue, et fatigat se, milleque curis et ærumnis affligit, sed in vanum et frustra: quia omni suo labore, cura et afflictione nihil acquirit nisi vanitatem, puta vanas opes, honores, delicias, quæ ocissime in fumum abeunt et evanescunt. Unde Hebraice est, quid residuum, vel superstes homini in omni labore suo quo laborat sub sole? Septuaginta Vaticani, quid superest homini in omni labore suo? Complutenses vero et S. Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 12: «Quæ abundantia homini in omni labore suo?» Syrus, quæ utilitas filio hominis in omni labore suo? Arabicus, quæ præstantia homini in omni labore suo? Aquila et Symmachus, τί πλέον, id est, quid plus est homini, vel quid magis est homini? Pagninus, quæ utilitas homini? Alii, quid reliquum post laborem? quid præmii? quid mercedis? quid magnum? quid amplum? quid excellens refert homo ex omni labore suo quo laborat, et velut in pistrino assidue se defatigat? Chaldæus Paraphrastes, nam quid tandem reliquum est homini, postquam e vita discessit ex omnibus studiis suis, quæ eum sub sole in hac vita occupatum tenuerunt, præter studium legis, quo aliquando futuris sæculis diligentiæ suæ a Domino præmium ferat? Hebr. enim יתרון iitron variæ amplæque significationis est: unde significat amplius, reliquum, superstes, superabundans, exsuperans, excellens, præstans, mercedem, præmium, etc. Tigurina, quantum (quantulum, quam modicum, vile et exiguum) enim homini reliquum est post omnem laborem, quem perfert sub sole!

To etiam et nam, ut habet Chaldæus, non est in Hebræo, Septuaginta et Vulgata, sed intelligitur. Dat enim causam cur omnia sint vanitas vanitatum, id est mera vanitas, quia scilicet ex omni labore et studio, quo ea anxie et laboriose prosequitur homo, nihil fructus refert nisi vanitatem, fumum et nihilum. Hugo Victorinus vero censet hoc versu esse illationem ex præcedenti, q. d. Si omnia vanitati subjecta sunt, opera hominum a vanitate aliena esse quomodo possunt? Si quod Deus creavit (vanitas est), quomodo non multo magis quod homo facit?» Hinc patet hæc verba non esse impiorum negantium animæ immortalitatem, resurrectionem, et futura bonorum præmia, ut quidam autumant; sed esse ipsius Salomonis, uti S. Hieronymus et cæteri omnes asserunt, ipsumque loqui de labore hominum, qui rebus terrenis vanisque inhiant: hic enim universus vanus est; non vero de labore Sanctorum, qui student pietati, virtuti et cultui Dei. Hic enim non vanus, sed verus utilisque est, quia parit æternam gloriam, juxta illud: «Non sunt condignæ passiones (quas tum patiendo, tum agendo et laborando subimus pro Deo) hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis,» Rom. viii, 18.

Igitur hebræum iitron, græcum περίσσεια, latinum amplius multa notant, et multipliciter accipi possunt. Primo, simpliciter et genuine, q. d. Quid post laborem continuum, gravem et molestum, homini amplius superest, nisi vanitas vanitatum, puta exiguum lucrum, quod cito consumitur et evanescit? Erras, o miser homuncio, erras qui labore te defatigas et discrucias, quasi magna mera relaturus, cum non nisi vanitatem sis repartaturus. Ita Hugo et Dionysius.

Secundo, nervosius alii to amplius referunt ad laborem, q. d. Quid ex labore suo amplius habet homo, subaudi, quam ipsum laborem, q. d. Ex labore nil acquirit homo nisi laborem, indeque defatigationem, dolores et cruciatus, qua in re homo miserior et stolidior est cæteris animantibus et creaturis, quæ minus laborant, et suavius vivunt, cum homo plus laboret et ærumnosius vivat. Aves enim non serunt, neque metunt, sed grana ab agricolis seminata colligunt, indeque lætæ victitant, canunt, laudantque Deum; boves, oves, equi cibo illaborato, puta gramine quod sponte terra germinat, pascuntur. At homo noctu diuque laborat, seque eviscerat ac mille curis discruciat, ut se, uxorem et filios alat: et tamen post omnes hosce labores et sollicitudines, vix quidquam præter necessarium victum et vestitum acquirit. Adde opes et honores quos acquirit, sæpe tot curis et molestiis esse permixtos, ut magis labores sint et dolores quam honores et voluptates. Audi Senecam De Brevit. vitæ, cap. 11: «Quam multis graves sunt divitiæ! quam multorum eloquentia quotidiana, ostentandi ingenii specie, sanguinem educit! quam multi continuis voluptatibus pallent! quam multis nihil liberi relinquit circumfusus clientum populus!» Idipsum repræsentat illa inter onus et honorem non tam allusio vocis, quam rei ipsius expressa veritas. Ut enim S. Isidorus dixit, lib. I, cap. xxvi: «Honor ex onere venit, aut potius de honore onus.»

Tertio, to amplius accipias pro mercede, q. d. Ex omni labore quid mercedis refert homo? utique exiguum vel nihil, q. d. Salomon: Appello citoque vos, o mortales, ad rationes accepti et expensi supputandas. Expendistis tot annos maximis in laboribus ruralibus, fabrilibus, mercatoriis; quam ex omnibus mercedem tantis laboribus parem accepistis? utique nullam: labor enim superat omnem fructum quem percepistis. Huc facit illud Proverb. xi, 18: «Impius facit opus instabile (Hebraice, opus vel laborem mendacii, id est vanum, mendacem et fallacem, quia sterilem et inutilem); seminanti autem justitiam merces fidelis.»

Quarto, to amplius et hebræum iitron accipias pro utilitate, commodo et emolumento, q. d. Quid amplius, id est, quid utilitatis consecuti estis ex omni labore vestro, utique parum. Laborastis uti asini, et vix obolos aliquot comparastis. Unde Isidorus Clarius vertit, quem stabilem fructum referet homo, etiamsi multis modis se torqueat in hoc, ut fructum aliquem inveniat? Ita S. Gregorius Neocæsariensis, Hugo Victorinus et alii.

Quinto, potest to amplius accipi non ut adverbium, sed ut nomen (tale enim est hebræum iitron) comparativum significans præ cæteris amplum, excellens et præstans, q. d. Quid amplum, magnum et præstans e tot tantisque laboribus retulistis? utique nihil, sed viles et exiles duntaxat nummos vel fructus. Unde Arabicus vertit, quæ præstantia, sive quæ virtus, aut quod beneficium vel munus? S. Ambrosius in Psal. cxviii, serm. 12, et S. Augustinus, lib. XX De Civit. cap. iii: «Quæ abundantia homini?»

Sic amplius pro amplo et præstanti sumitur Matth. cap. v, 47: «Si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis?» Hoc est, ut Vatablus: Quid eximium facitis? Et Roman. iii, 1: «Quid amplius Judæo?» id est, ut Tigurina, in quo præcellat Judæus? S. Chrysostomus et Theodoretus, quid honorificentius Judæo? Et I Thess. v, 12: «Ut noveris eos, qui laborant inter vos, ut habeatis illos abundantius,» id est, ut Ambrosiaster, ut illis habeatis summum honorem. Tigurina, summo in pretio; Theodoretus, plurimi eos facite.

Nota to de universo labore suo, q. d. «Homo nascitur ad laborem, sicut avis ad volatum,» ut ait Job, cap. v. Sed ipse sibi hunc laborem aggravat et multiplicat sine fine, ex avaritia et cupiditate. Eumdem augent filii, amici, inimici, multaque alia quæ fuse recenset Eccli. cap. xl, 1 et seq.: «Occupatio (molestia et labor molestissimus), inquit, magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium.» Universus hic amplusque labor amplum exposcit præmium. Sed incassum, quia vile et exiguum ei redditur. Vide ibi dicta. Si quotidianæ occupationes quas Ecclesiastes ibidem recenset, irascendi, contendendi, tumultuandi, fluctuandi, timendi nullum hominem non male habent, neque non acriter pungunt; quantum putas excrucibunt vanissimorum hominum mentes pertinacissimæ aliæ, atque gravissimæ iræ, contentiones, tumultus, fluctuationes, timores et labores vere sui illorum proprii, vere sua vanitate et culpa, nulla vera honestave causa suscepti. Ita Pineda.

Sexto, to amplius et hebræum iitron significat residuum, sive id quod post laborem remanet et superest, q. d. Quantulum est quod post tantos labores remanet et superest? utique exiguum, et modicæ durationis parvique ævi et temporis, quia labor durat usque ad senectam, imo per totam hominis vitam: quid ergo post eum in vita remanet quietis, recreationis et gaudii? utique perparum vel nihil; imo omne illud rursum in laborem et dolorem desinit, sicque omne vitæ hujus mel in amarum fel vertitur.

Hæc sententia vera est in vita, verior in morte, verissima post mortem. In vita enim post labores parum vel nihil remanet, quia totam vitam occupant labores, mordaces curæ, et dolores, ut omnem pene ab ea quietem et gaudium excludant.

In morte verior est, quia in morte cum vita finitur omne vitæ gaudium. Unde illud: «Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis,» Psalm. lxxv, 6.

Post mortem verissima, quia vani impique homines, qui in hac vita vanitati vanisque cupiditatibus servierunt, laborarunt, sudarunt, in inferno videbunt se omni suo labore et sudore non aliud sibi comparasse, quam ignes et tormenta gehennæ. Unde illa eorum lamentabilis et inconsolabilis vox: «Ergo erravimus a via veritatis, etc., et lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid intulit nobis? Transierunt omnia ista tanquam umbra,» etc. Sapient. v, 6. Hinc ille sarcasmus, sive hostilis irrisio impiorum apud Isaiam, cap. l, 11: «Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis: de manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis.» Vide ibi dicta.

QUO LABORAT SUB SOLE. — Primo, q. d. Ego Salomon mentem elevans ad cœlum, ibique super solem, vel in sole spiritu meipsum constituens, indeque in terram despectans, ac videns omnes homines, hominumque labores, occupationes et studia, video omnia esse vana, nulliusque utilitatis et fructus; quare eorum misereor, et miseratione cordis tactus, eis inclamo: O miseri mortales! video opera vestra, vestras fabricas, vestras urbes, provincias, regna, imo totam terram esse instar puncti et centri, si cum vasta cœlorum amplitudine conferatur; video vos velut formicas discurrere, laborare, satagere, ut granula pauca convehatis et in futuram ætatem recondatis. Video vos hac in re omnem vitam insumere. Omnibus ergo et singulis inclamo: «Vanitas vanitatum, et omnia vanitas;» vanum est omne in quo laboratis, vani omnes labores vestri, in vanum consumitis vires vestras: quia ex omni labore vestro nil nisi alimoniam modicam consequemini, quam sine labore habent aves, oves et boves.

Secundo, proprie to sub sole significat solem esse laboris moderatorem, dum oriens excitat hominem ad laborem, occidens ad quietem, dum laborantibus lumen et quasi facem præfert, dum eos suo assiduo et velocissimo motu ad motum et laborem exstimulat. Sol enim singulis horis conficit unum millionem et centum quadraginta millia milliarium, uti ostendi Gen. I, 14; imo quotidie sol circuit totum cœli ambitum. Hinc illud Psal. ciii, 22: «Ortus est sol, etc., exibit homo ad opus suum: et ad operationem suam usque ad vesperam.» Sol ergo laboris est index, symbolum, stimulus et exemplum. Hugo de S. Victore vero censet to sub sole dici ad contemptum, et irrisionem vani et miseri laboris hominum, qui luce solis arctetur, et ea finiente sistere cogatur: «Consideravit Ecclesiastes, inquit, quam abjecta et misera sit mortalium conditio, qui in terræ superficie quasi vermes quidam vana curiositate reptantes, subito lumine desuper infuso quasi ad illusionem excitantur captare quod vani appetunt, et eodem post modicum subtracto, subita rursum cæcitate obvolvuntur, et nequaquam ultra in effectum prodire possunt.»

Tertio, to sub sole notat nil amplius habere laborantes ab otiosis, quia sub sole omnes, relicta præsenti vita, communem mortem subimus. Unde Seneca, epist. 51: «Impares, inquit, nascimur, pares morimur.»

"It revolves through the South, and turns toward the North."

Quarto, Hugo: «Sub sole,» inquit, id est sub tempore; sol enim suo motu describit dies, annos et tempora, q. d. Vanus est labor hominis, quo laborat tempori, cum natus sit ut laboret et vivat æternitati. Ita Hugo uterque, scilicet Carensis sive Cardinalis, et Victorinus. Addit Carensis: «Sub sole, inquit, quasi luce, non duce.»

Quinto, et maxime, to sub sole notat tum locum laboris hominum, qui est sub sole in terra; tum materiam laboris, quæ sunt res terrenæ, ideoque viles et vanæ; tum finem laboris hominum terrigenarum. Hi enim sub sole vane laborant ut subsolaria et sublunaria, id est, terrena et caduca bona conquirant. Quare to sub sole innuit quærendos homini esse labores, qui supra solem durent et beent laborantem in cœlo, inquit Olympiodorus. Mundanus ergo, vanus et impius homo laborat sub sole, sibique parat mortem et gehennam; pius vero laborat supra solem, quia virtutum opera et merita conquirit, quibus vivat Deo, ab eoque donetur cœlo et vita æterna. Unde S. Gregorius Thaumaturgus hunc versum sic paraphrastice vertit, neque enim facile quis vel unam aliquam recensebit utilitatem concinnatam ex omnibus, quæ homines super terram reptantes tanto corporum animorumque molimine parturiunt. Et licet in his temporalibus efficiant nihil, sed magis ab eis vincantur et fatigentur; ad contemplanda tamen super cœlestia generosiores mentis oculos attollere nolunt.

Opera ergo alia fiunt supra solem, alia sub sole: quæ ex gratia fiunt, opera, inquam, spiritus, supra solem sunt, quia non læduntur a temporis edacitate, et in cœlum empyreum ævumque felix et perenne operantem deducunt; quæ vero a carne prodeunt, sub sole fiunt, cum a solis conversionibus atque annorum temporumque rubigine caro terrenæque res absumantur et consumantur. Omnia ergo sub sole sunt vanitas. Proinde supra solem, ait Paulinus, epist. 4, «est veritas. Ita et qui in veritate consistunt, etsi intra mundum vivant habitatione corporea, tamen supra mundum sunt conversatione cœlesti, et astrorum choros, vel cœlorum polos, evolantes spiritu scandunt et supervadunt; celsioresque elementis agunt, non subditi rebus ac usibus elementorum, sed affixa in Christo vita superiores mundo fiunt, manentes in eo qui est super omnia Deus benedictus in sæcula.»

Huc accedit Aben-Ezra: «Corpus, inquit, et corporeus labor est sub sole, et animus sive spiritus ejusque labor est supra solem, quia a Deo originem habet, et ad eum redit.» Et Auctor Catenæ Græc.: «Si labor, inquit, is qui sub sole est, inutilis est, supra solem labores mittere oportebit; illo enim penetrant virtutum actiones.»

Denique noster Pineda: To sub sole, inquit, antithesim habet cum homine, qui solus sub sole videtur non esse, utpote quem Deus jusserit erectos ad sidera et super sidera vultus tollere: ac minime pronum, intentum nunquam esse sublunaribus subsolaribusve. Ergo indignum prorsus ut hominis labor, oculi, intentio ad ea quæ inferiora sunt, sese abjiciant; cum humanæ et liberæ hominis actiones neque a sole, neque ab hoc cœlo pendeant, sintque ipsis cœlestibus influxibus superiores ac nobiliores. Neque indignum tantum, sed miserum etiam; nam laboris in res sublunares impensi præmium sequi non potest animum hunc in regionem superam evolantem. Ergo videmur quasi de cœlo audire Ecclesiastæ vocem hanc: Miseri «mortui, qui non in Domino moriuntur,» quorum est inanis labor: «opera enim illorum non sequentur illos,» Apocal. xiv.

Mystice S. Ambrosius in Psal. cxviii, octon. 12: «Sancti, ait, spiritualibus semper intendunt, et vitæ æternæ profutura vel cognoscere gestiunt, vel docere. Unde Ecclesiastes ait: Quæ abundantia homini in omni labore suo, quo laborat sub sole, id est, quæ abundantia spirituali homini laboranti sub sole justitiæ? et subjecit: Generatio vadit, et generatio venit. Vadit generatio, quia divites eguerunt et esurierunt. Qui ante abundabant gratia (Judæi), propter perfidiam suam egere cœperunt; qui autem pauperes erant populi nationum, jam per fidem satiantur et abundant, sicut scriptum est: Edent pauperes, et saturabuntur,» Psal. xxi.

4. GENERATIO PRÆTERIT, ET GENERATIO ADVENIT: TERRA AUTEM IN ÆTERNUM STAT. — Hebraice, sæculum vadens, et sæculum veniens; et terra in æternum stans; Septuaginta, generatio vadit vel proficiscitur, et generatio venit: et terra in sæculum stat; Symmachus, aiōnōs, id est æterna; Syrus, generatio abit, et generatio venit: et terra in æternum stans; Arabicus, generatio discedit, et generatio venit: et terra in æternum est.

Explicat et probat id quod dixit vers. præcedenti, sub sole nihil homini esse residui ex omni labore suo, ex eo quod generatio una præterit cum suo labore laborisque fructibus, et generatio nova advenit, quæ pari modo mox præteribit; terram autem eamdem semper manere, ut generationes hasce sibi assidue succedentes ipsa constanter in se recipiat. Terra enim est quasi centrum, quod continet et sustinet tam homines quam elementa, cœlos totumque universum; quare circa hoc centrum immobile moventur et gyrant assidue, tam hominum generationes et tempora, sæculaque sibi continuo succedentia, quam sol et cœli, etiam venti et flumina, ac res universæ, ut vers. sequenti explicat. Omnia enim hæc eo tendunt, ut vanitatem rerum terrenarum hominumque in iis laborantium ostendant ex continua utrorumque mutatione, circulatione et successione, qua una prætereunte et occidente advenit oriturque altera in terra et circa terram, quam ubi res ortæ contigerint, mox volvuntur et abeunt, novæque oriuntur pari celeritate volvendæ, et mox abituræ. Quare in terra nil oritur novi, quod curiosi homines quærant; sed idem est semper rerum hominumque sibi succedentium circuitus et circulus. Ita S. Hieronymus: «Quid est vanius, inquit, hac vanitate, ut aliis morientibus nascantur alii, et homo nunquam permaneat? cum tamen terra, quæ propter hominem facta est, in æternum stet.» Et Nyssenus: «Omne studium, inquit, quod versatur in iis quæ ad vitam pertinent, est plane puerorum ludus in arena (hæc est terra), in quo quæ ex iis, quæ fiunt, capitur oblectatio, simul desinit cum studio, quod ponitur in iis quæ facta sunt. Nam simul atque cœpit moveri arena, simul circumfluens nullum relinquit vestigium eorum quæ fuerunt elaborata. Hoc est humana vita. Arena est ambitio, arena est potentia, arena est divitiæ, arena est quidquid est, et in iis vane laborantes infantiles animæ,» etc. «Cum vero arenam dicimus, intelligere quoque licet terram esse perpetuum quoddam theatrum, in quo peragitur fabula vanitatis, dicente Apostolo: «Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus,» I Corinth. iv, 9.

Pro spectaculum græce est θέατρον, id est, theatrum facti sumus, in theatro spectamur, in theatro hujus mundi comœdiam, imo tragœdiam vitæ nostræ, quasi personati histriones agimus. Histriones enim, sive personæ comicæ et tragicæ sunt imperatores, reges, principes, voluptuarii, epulones, divites, mercatores, egeni et mendici, viduæ, pupilli, orphani, domini, servi, milites, imbelles, pueri, senes, ulcerosus Lazarus, avarus epulo, sapientes, stulti, improbi et vanissimi mundanæ felicitatis sectatores. Hoc est quod ad mundi fugam adhortans Apostolus ait: «Præterit enim figura hujus mundi,» I Corinth. vii, 31, q. d. Mundus non habet rem, sed figuram et umbram. Vide ibi dicta.

Secundo, S. Gregorius Thaumaturgus hoc versu et sequenti censet notari brevitatem vitæ humanæ, ideoque hunc versum censet pendere a præcedenti; unde utrumque paraphrastice vertit: «Quid, inquit, est quod homines super terram reptantes, tanto corporum animorumque molimine parturiunt, atque ad cœlestia mentis oculos attollere nolunt? Atqui interim generatio præterit et generatio advenit, hoc est, transcunt anni tempora, transeunt et anni.» Abeunt et recedunt non modo privati homines, sed integræ generationes; et terra quidem velut hæres, superstes est universarum hominis facultatum, supellectilisque pretiosissimæ: nam abeunte homine, ipsa superstat humanæ vitæ spoliis onusta.

Ex adverso Franciscus Valesius, Sacr. Philosoph. cap. lxii, censet hic significari generationum perpetuitatem, per circulationem, qua in orbem eunt et redeunt. Hoc, inquit, quod Ecclesiastes observavit, nihil aliud est quam quod Aristoteles in duobus ultimis capitibus secundi De Ortu et interitu diserte tradidit, puta circularem esse rerum omnium mutationem, et hinc pendere mundi æternitatem: quia scilicet sola mutatio circularis potest esse perpetua; partes ergo mundi quæ per se sunt perpetuæ, ut solem et alia corpora cœlestia nullam mutationem substantiæ subire, sed circulo volvi, accedereque et recedere eadem numero semper redeuntia; quæ vero corruptibilia sunt, fieri semper ex seipsis, circulo nascentia et intereuntia, numero semper alia, sed specie eadem, ut ex aere fit aqua, et ex aqua aer. Hunc generationum abeuntium et redeuntium circulum, quo mundus servatur, innuit Ecclesiastes dicens: «Generatio præterit, et generatio advenit.» Ita Valesius. Verum error est contra fidem, dicere generationum successionem fore æternam.

Tertio, Lyranus, Titelmannus et alii hæc referunt ad difficultatem scientiarum, quæ nascitur ex difficultate rerum cognoscendarum, eo quod instabiles perpetuo gyrent, itaque fugiant stabilem oculi aciem mentisque contemplationem: talis enim est perpetua generationum, id est rerum generabilium et corruptibilium mutatio, alternatio et vicissitudo; talis quoque est solis circulatio, ventorumque flatus, fluminum cursus, quasi hæc omnia spectent ad illud vers. 8: «Cunctæ res difficiles: non potest eas homo explicare sermone.» Ideo, inquit Lyranus, fit mentio generationis prætereuntis, id est brevissime labentis vitæ mortalium, ut cum vita brevis sit, ars vero longa, excludat hominem a perfecta acquisitione scientiarum. Ergo hæc sententia similis, aut fere eadem est cum illa Sap. ix, 16: «Difficile æstimamus quæ in terra sunt: et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore, quæ autem in cœlis sunt, quis investigabit?»

Quarto, Olympiodorus censet terram hic induci, ut quasi testis, imo quasi magister homine stabilior et sapientior redarguat hominum vanitatem, inconstantiam et improbitatem. Sic enim explicat: «Quid, homines, laboratis circa terrena, quando ipsa terra, sensu carens elementum, in longinquum tempus perdurat; vos autem secundum generationem peritis? et terra quidem in æternum stat accusatrix vestri effecta, in qua nefaria opera perpetrastis.»

Sic et Salonius. Accedit et Hugo Victorinus: «Quid est quod terra stat? Perseverat in eo quod facta est: servat naturam suam: conditionem suam non deserit: quod accepit, hoc retinet incorruptum. Quare igitur et tu non stetisti in eo quod factus es super terram?» Et rursum: «Ausculta, homo, et erubesce. Terra stat, et tu stare non potes?»

Unde Seneca, epist. 80: «Omnium istorum, inquit, personata felicitas est. Contemne illos, si despoliaveris.» Et nervosius, epist. 115: «Miramur, ait, parietes tenui marmore inductos, cum sciamus quale sit quod absconditur, oculis nostris imponimus; et cum auro tecta perfundimus, quid aliud quam mendacio gaudemus? scimus enim sub auro fœda ligna latitare. Nec tantum parietibus aut lacunaribus ornamentum tenue prætenditur, omnium istorum, quos incedere altos vides, bracteata felicitas est. Inspice, et dices, sub ista tenui membrana dignitatis quantum mali lateat.»

Et S. Chrysostomus in illud Psalm. iv: Filii hominum, utquid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? «Hic, inquit, et idololatriam et flagitiosam vitam videtur exprimere. Vanum enim dicitur illud quod est inane, cum nomen quidem fuerit, res non fuerit. Sic apud gentiles multa quidem deorum nomina, res vero nequaquam. Nec minus in humanis rebus nomen est divitiarum, res nullo modo; nomen principatus, et remanet nudum et exile nomen. Quis enim adeo vecors est, ut nomina quærat quæ rebus destituuntur, et inania persequatur quæ fugere oporteat?» Hoc est illud Psal. lxi, 10: «Vani filii hominum, mendaces in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.» Hebræa habent, mendacium filii viri; Chaldæus, nihil hominum filii: mendacium viri filii, id est viri principes, vel felicissimi hominum; neque unus tantum, sed in idipsum simul omnes, omnia humana adeo vana sunt, ut de vanitate, id est præ vanitate, decipiant, id est fallaciora et mendaciora se ostendant, q. d. si in una lance bilancis ponas omnes filios hominum, etiam magnates et principes, qui felicissimi videntur, in altera vero colloces vanitatem, hæc vanitatis lanx illi principum præponderabit, q. d. Omnes principes, omnis eorum felicitas et gloria ipsa vanitate est levior, vanior et inanior.

Denique noster Pineda: To sub sole, inquit, antithesim habet cum homine, qui solus sub sole videtur non esse, utpote quem Deus jusserit erectos ad sidera et super sidera vultus tollere: ac minime pronum, intentum nunquam esse sublunaribus subsolaribusve. Ergo indignum prorsus ut hominis labor, oculi, intentio ad ea quæ inferiora sunt, sese abjiciant; cum humanæ et liberæ hominis actiones neque a sole, neque ab hoc cœlo pendeant, sintque ipsis cœlestibus influxibus superiores ac nobiliores. Neque indignum tantum, sed miserum etiam; nam laboris in res sublunares impensi præmium sequi non potest animum hunc in regionem superam evolantem. Ergo videmur quasi de cœlo audire Ecclesiastæ vocem hanc: Miseri «mortui, qui non in Domino moriuntur,» quorum est inanis labor: «opera enim illorum non sequentur illos,» Apocal. xiv.

Mystice S. Ambrosius in Psal. cxviii, octon. 12: «Sancti, ait, spiritualibus semper intendunt, et vitæ æternæ profutura vel cognoscere gestiunt, vel docere. Unde Ecclesiastes ait: Quæ abundantia homini in omni labore suo, quo laborat sub sole, id est, quæ abundantia spirituali homini laboranti sub sole justitiæ? et subjecit: Generatio vadit, et generatio venit. Vadit generatio, quia divites eguerunt et esurierunt. Qui ante abundabant gratia (Judæi), propter perfidiam suam egere cœperunt; qui autem pauperes erant populi nationum, jam per fidem satiantur et abundant, sicut scriptum est: Edent pauperes, et saturabuntur,» Psal. xxi.

4. GENERATIO PRÆTERIT, ET GENERATIO ADVENIT: TERRA AUTEM IN ÆTERNUM STAT. — Hebraice, sæculum vadens, et sæculum veniens; et terra in æternum stans; Septuaginta, generatio vadit vel proficiscitur, et generatio venit: et terra in sæculum stat; Symmachus, aiōnōs, id est æterna; Syrus, generatio abit, et generatio venit: et terra in æternum stans; Arabicus, generatio discedit, et generatio venit: et terra in æternum est.

Explicat et probat id quod dixit vers. præcedenti, sub sole nihil homini esse residui ex omni labore suo, ex eo quod generatio una præterit cum suo labore laborisque fructibus, et generatio nova advenit, quæ pari modo mox præteribit; terram autem eamdem semper manere, ut generationes hasce sibi assidue succedentes ipsa constanter in se recipiat. Terra enim est quasi centrum, quod continet et sustinet tam homines quam elementa, cœlos totumque universum; quare circa hoc centrum immobile moventur et gyrant assidue, tam hominum generationes et tempora, sæculaque sibi continuo succedentia, quam sol et cœli, etiam venti et flumina, ac res universæ, ut vers. sequenti explicat. Omnia enim hæc eo tendunt, ut vanitatem rerum terrenarum hominumque in iis laborantium ostendant ex continua utrorumque mutatione, circulatione et successione, qua una prætereunte et occidente advenit oriturque altera in terra et circa terram, quam ubi res ortæ contigerint, mox volvuntur et abeunt, novæque oriuntur pari celeritate volvendæ, et mox abituræ. Quare in terra nil oritur novi, quod curiosi homines quærant; sed idem est semper rerum hominumque sibi succedentium circuitus et circulus. Ita S. Hieronymus: «Quid est vanius, inquit, hac vanitate, ut aliis morientibus nascantur alii, et homo nunquam permaneat? cum tamen terra, quæ propter hominem facta est, in æternum stet.» Et Nyssenus: «Omne studium, inquit, quod versatur in iis quæ ad vitam pertinent, est plane puerorum ludus in arena (hæc est terra), in quo quæ ex iis, quæ fiunt, capitur oblectatio, simul desinit cum studio, quod ponitur in iis quæ facta sunt. Nam simul atque cœpit moveri arena, simul circumfluens nullum relinquit vestigium eorum quæ fuerunt elaborata. Hoc est humana vita. Arena est ambitio, arena est potentia, arena est divitiæ, arena est quidquid est, et in iis vane laborantes infantiles animæ,» etc. Cum vero arenam dicimus, intelligere quoque licet terram esse perpetuum quoddam theatrum, in quo peragitur fabula vanitatis, dicente Apostolo: «Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus,» I Corinth. iv, 9.

Ex adverso Franciscus Valesius, Sacr. Philosoph. cap. lxii, censet hic significari generationum perpetuitatem, per circulationem, qua in orbem eunt et redeunt. Hoc, inquit, quod Ecclesiastes observavit, nihil aliud est quam quod Aristoteles in duobus ultimis capitibus secundi De Ortu et interitu diserte tradidit, puta circularem esse rerum omnium mutationem, et hinc pendere mundi æternitatem: quia scilicet sola mutatio circularis potest esse perpetua; partes ergo mundi quæ per se sunt perpetuæ, ut solem et alia corpora cœlestia nullam mutationem substantiæ subire, sed circulo volvi, accedereque et recedere eadem numero semper redeuntia; quæ vero corruptibilia sunt, fieri semper ex seipsis, circulo nascentia et intereuntia, numero semper alia, sed specie eadem, ut ex aere fit aqua, et ex aqua aer. Hunc generationum abeuntium et redeuntium circulum, quo mundus servatur, innuit Ecclesiastes dicens: «Generatio præterit, et generatio advenit.» Ita Valesius. Verum error est contra fidem, dicere generationum successionem fore æternam.

Tertio, Lyranus, Titelmannus et alii hæc referunt ad difficultatem scientiarum, quæ nascitur ex difficultate rerum cognoscendarum, eo quod instabiles perpetuo gyrent, itaque fugiant stabilem oculi aciem mentisque contemplationem: talis enim est perpetua generationum, id est rerum generabilium et corruptibilium mutatio, alternatio et vicissitudo; talis quoque est solis circulatio, ventorumque flatus, fluminum cursus, quasi hæc omnia spectent ad illud vers. 8: «Cunctæ res difficiles: non potest eas homo explicare sermone.» Ideo, inquit Lyranus, fit mentio generationis prætereuntis, id est brevissime labentis vitæ mortalium, ut cum vita brevis sit, ars vero longa, excludat hominem a perfecta acquisitione scientiarum. Ergo hæc sententia similis, aut fere eadem est cum illa Sap. ix, 16: «Difficile æstimamus quæ in terra sunt: et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore, quæ autem in cœlis sunt, quis investigabit?»

Quarto, Olympiodorus censet terram hic induci, ut quasi testis, imo quasi magister homine stabilior et sapientior redarguat hominum vanitatem, inconstantiam et improbitatem. Sic enim explicat: «Quid, homines, laboratis circa terrena, quando ipsa terra, sensu carens elementum, in longinquum tempus perdurat; vos autem secundum generationem peritis? et terra quidem in æternum stat accusatrix vestri effecta, in qua nefaria opera perpetrastis.»

Sic et Salonius. Accedit et Hugo Victorinus: «Quid est quod terra stat? Perseverat in eo quod facta est: servat naturam suam: conditionem suam non deserit: quod accepit, hoc retinet incorruptum. Quare igitur et tu non stetisti in eo quod factus es super terram?» Et rursum: «Ausculta, homo, et erubesce. Terra stat, et tu stare non potes?» percipiam; quia eaedem tibi, sive multum sive parum laboranti, vitae leges sustinendae sunt, eadem quae aliis tui tibi laboris merces percipienda. Idem ortus et occasus tibi exspectandus est.

Et Nyssenus: «Ne sis terra magis inanimis; ne sis iis quae sensu carent insipientior.» S. Hieronymus quoque et Albinus: «Quid, inquiunt, hac vanius vanitate, quam terram manere, quae hominum causa facta est, et ipsum hominem terrae dominum in pulverem repente dissolvi?» Igitur censent hi auctores terram hic induci, ut ex ea discamus recte vivendi modum, scilicet ut ex ejus firmitate discamus in agendo et patiendo firmitatem et constantiam. Item ex ejus vilitate humilitatem, scilicet quod Adam factus dictusque sit ab adama, id est homo ab humo, terrigena a terra, juxta illud Ecclesiae in die Cinerum: «Memento, homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris;» quod petitum est ex Genes. III, 19. Rursum terra hic objicitur ut palaestra, in qua velut stadiodromi decurrimus ad metam, et velut athletae certamus pro praemio. Sic ergo curramus, sic certemus ut comprehendamus.

Anagogice, S. Gregorius in Psalm. V Poenitentialem, ad illa: In generatione et generationem anni tui: «Generatio, inquit, vadit, et generatio venit; terra autem in aeternum stat. Haec est namque instabilis vitae istius permutatio, ut decedentibus aliis alii succedant, quibus postmodum simili modo deficientibus, alii non aequali conditione oriantur. Ex quibus tamen omnibus, quae in saeculo fuerunt, vel futurae sunt, generationibus viva illa et divina generatio perficitur, quae in aeternum claritatis Dei consortio perfruetur. In hac itaque annos, id est aeternitatem Dei permansuram dicit Propheta; tunc videlicet, cum generatio quae praecedit et quae sequitur una facta fuerit, novissima utpote morte destructa, quae antequam in victoria absorbeatur, nihil stabile, nihil solidum, nihil dimittit illaesum.» Sic et R. Isaac, in Midras Coheleth, id est in expositione Ecclesiastis, ad hunc versum: «Generatio vadit, et generatio venit, terra autem in aeternum stat: hoc est, inquit, regnum hoc ingreditur, et regnum hoc egreditur: Israel autem permanet. Et hoc est: Terra autem in aeternum manet.» Qui enim sunt veri Israelitae, id est sancti dominantes Deo, vocantur terra, ob stabilitatem et beatam aeternitatem, qua in coelo perfruentur. Ita Galatinus, lib. VIII De Arcanis fidei, cap. XXIII.

Quinto, alii censent vanitatis demonstrationem hic peti a similitudine terrae, solis, ventorum et fluminum, q. d. Sicut terra eumdem semper tenet locum, ac sol, venti et flumina eumdem semper tenent cursum: sic homines eumdem servant semper vanitatis tenorem et cursum. Sicut enim generatio praeterita praeterit et evanuit: sic et praesens et futura praeteribit et evanescet, ut ex hominibus qui fuerunt et transierunt, judicium facere possis de praesentibus et futuris, scilicet quod simili modo transibunt et morientur. Aut, ut Rupertus, q. d. Vani et dementes sunt labores, quos homines avari in comparanda terra impendunt, cum tot generationibus praetereuntibus et advenientibus, haec terra semper maneat, nec ab ullo tolli sibique appropriari possit.

Sexto, nonnulli magis apposite censent terram, solem, ventos, flumina hic induci, ut probent id quod dicitur vers. 10, nihil novi fieri sub sole, sed omnia in orbem ire et redire, ad retundendam hominum novitati et novis inhiantium curiositatem, quae una in hominibus vanitatis pars est non minima. Huc accedit noster Pineda, qui sic exponit, q. d. Nihil, o homo, ex tuo tibi labore perventurum amplius poteris ex rebus aliis natura constantibus intelligere. Numquid habet generatio adveniens, quod generatio praeterita non habuerit? Quid juvenis putat se inventurum, quod senes non fuerint experti? Eadem terra, eadem vitae semita calcatur omnibus; nam terra in aeternum stat: sol ad occasum continenter currit anhelans; quid hodie invenit denuo, quod heri non habuerit? Idem hemisphaerium occumbens deserit, idem invenit renascens. Vel hac ratione: Nihil magnum sub sole; quippe ex nulla re sub solari retulit beatitudinem generatio praeterita, sicut neque referet generatio adveniens: non ex fluminum aqua, non ex terra; ergo cum nihil sub sole novum, nihilo plus erunt beati futuri homines, quam fuerunt praeteriti. Nec dicas: Plus laborabo, et sic amplius quam illi fructus

Allegorice, generatio Judaeorum praeteriit, generatio christianorum advenit; terra autem, id est Ecclesia, in aeternum stat: quia eadem est Ecclesia vetus et nova, ob eamdem fidem eumdemque Dei cultum. Ita S. Hieronymus et Origenes in Psal. LXXXIX, 1. Generatio quoque tyrannorum et persecutorum praeteriit; huic successit generatio arianorum et haereticorum: sed contra omnes immota persistit terra, id est Ecclesia.

Tropologice, nonnulli hic referunt ad generationem et genera vitiorum, quorum personas et larvas successive induit homo. Nam, ut ait S. Hieronymus, epist. 48 ad Marcellam: «Nunc ira personam leonis nobis imponit, nunc cura superflua in annos plurimos duratura praecogitat: laetamur ad nummum, amisso obolo contristamur, etc. Cum enim ad imaginem Dei conditi simus, ex vitio nostro personas nobis plurimas superinducimus; et quomodo in theatralibus scenis unus atque idem histrio nunc Herculem robustus ostendit, nunc mollis in Venerem frangitur, nunc tremulus in Cybelem: ita et nos tot habemus personarum similitudines quot peccata.»

Rursum generatio veteris hominis praeterit, et generatio novi advenit per baptismum et poenitentiam; itaque terra, id est anima in virtute fundata persistit, et permanet, adeoque beata aeternitate donatur. Denique generatio laborum praeterit, generatio praemiorum advenit in coelo, quae est terra viventium, ideoque in aeternum stat ejus felicitas et gloria.


Versus 6: Lustrans Universa in Circuitu Pergit Spiritus

Ex omnibus hisce expositionibus, illa quam primo loco posui maxime genuina et litteralis videtur; proxime enim attingit scopum et finem Ecclesiastis, qui est ostendere omnia sub sole esse vana, ex eo quod omnia sint circulantia, eantque in orbem et abeant. Hoc enim significat to generatio praeterit, et generatio advenit, q. d. Generationes saeculorum omnium gyrant euntque in circulum, quia generatio generationi succedit continuo, sicut pars posterior circuli priori continua serie succedit. Sicut ergo posterior pars circuli, dum volvitur, extendit priorem: sic posterior generatio excludit quamlibet antecedentem. Causam subjicit dicens: «Terra autem in aeternum stat,» q. d. Terra est quasi centrum hujus gyrationis et circuli; circa illam enim gyrant assidue omnes generationes, revolutiones et successiones saeculorum. Sicut ergo centrum in circulo immotum sit oportet: in centro enim figitur unus pes circini, et alter deinde pes in orbem circa centrum actus describit circulum: sic in rota axis, qui est quasi centrum, immotus consistat oportet, ut circa eum rota rotari possit. Pari modo terra, quae hujus circuli et gyrationis generationum est centrum, immota stet oportet, ut in ea et circa eam gyrationes hae assidue continuari et perpetuari queant: praesertim quia terra materiam et causam gyrationibus et generationibus hisce supeditat. Omnia enim ex terra generantur. Ipsa rursum generationem plantarum, animalium, hominum praetereuntem in se recipit. Omnia enim corpora dum moriuntur, in terram ex qua orta sunt, velut in matrem suam redeunt, ut ex ea nova generatio novarum plantarum, animalium,

hominum assidue germinare et procreari possit, dum ipsa pluvia irrigatur et solis radiis calefit, itaque fecunda et fertilis efficitur. Quare terra similis est arbori, quae, ut ait Plinius, lib. XVI, cap. XX et XXI: «Cum semper retineat comam, eadem tamen folia non durant, sed subnascentibus aliis arescunt vetera.» Simili enim modo in terra subnascentibus aliis hominibus et animalibus, veteres arescunt et moriuntur. Et hoc innuit vox generatio: quidquid enim est generabile, idem est et corruptibile. Quae enim generantur, oriuntur et crescunt, deinde decrescunt, senescunt et occidunt, juxta illud Sap. V, 13: «Nos nati continuo desivimus esse.» Hinc collige vanos homines esse, qui vano et corruptibili mundo incubant, utpote qui universos eorum labores et fructus absumit et corrumpit: perinde ac stolida est columba, nec habet cor, ut ait Osee cap. VII, vers. 11, quae cum videat ova et pullos ex nido suo semper auferri, quotidie tamen in novis ibidem ponendis laborat.

Ex hoc deinde velut principio colligit Ecclesiastes, vers. 10, nihil sub sole esse novum, sed omnia pari modo gyrare, et tempore sibi a Deo praestituto oriri et occidere, ireque in orbem et abire. Unde vers. 11 concludit: «Non est priorum memoria: sed nec eorum quidem, quae postea futura sunt, erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.» Nunc singula verba ad mentem revocemus, et penitius examinemus.

Generatio hebraice est דור dor, a דור dur, id est duro, moror, vitam duco, item peregrinor, habito: quare dor idem est quod duratio, saeculum, peregrinatio, generatio, aetas, tempus vitae, quo homo peregrinatur in mundo. Hinc secundo, per metonymiam dor, id est generatio et saeculum, significat homines illa aetate et saeculo viventes: item omnia quae illo saeculo oriuntur, accidunt, et occidunt. Noster apte vertit generationem, ut notet rerum sublunarium tum corruptionem: quidquid enim generatur, idem corrumpitur, uti jam dixi; tum circulationem: generationes enim rerum quotannis cum sole innovantur, vaduntque in orbem. Denique unius generatio est alterius corruptio, ac vice versa unius corruptio est alterius generatio, ut ait Aristoteles. Hinc Forerius in cap. XXXVIII Isaiae ad illa: «Generatio mea ablata est,» hebraeum dor, id est generatio, derivat a nomine דור dor, id est sphaera, circulus, pila; unde dor, inquit, seriem vitae significat; nam revolutionem quasi sphaericam notat: nostra autem vita tota in revolutionibus et in vicissitudinibus consistit in cap. LIII Isaiae, vers. 8. Dor, inquit, Hebraeis aetatem seu saeculum notat a volubilitate, quod aetas aetati et saeculum saeculo succedat, ut circulum videatur conficere. Nam, ut ait S. Augustinus in Psal. XXXVIII, ad illa: «Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est,» non sunt, sed transcunt dies nostri, «et momentis transvolantibus cuncta rapiuntur.»

Praeterit hebraice est הולך holech, id est vadit, ambulat; Septuaginta, πορεύεται, id est proficiscitur, q. d. In hoc mundo non sumus consistentes, sed ambulantes et viatores; assidue enim proficiscimur tendimusque ad mortem, ac per eam ad immortalitatem. Hinc Arabicus, discedit; Syrus, abit; alii, transit, labitur, q. d. Humana et terrena cuncta accelerant iter, proficiscuntur, et quasi quopiam avolare velint, inducta jam pedibus talaria nectunt, abeunt, discedunt. Noster apposite vertit, praeterit, scilicet instar peregrini, qui terras perambulet, obit, relinquit et praeterit. Omnes enim in hac vita peregrini sumus, et peregrinamur a Domino, atque, ut ait Apostolus: «Praeterit figura hujus mundi,» uti paulo ante dixi; quia mundus non habet substantiam consistentem, sed figuram praetereuntem et umbram fugacem, juxta illud Poetae Christiani: «Praeterit una dies, nescitur origo secundi.»

Et Cicero, libro De Senectute: «Aetas praeterita, ait, quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem;» quia, ut ait ibidem: «Tempus praeteritum nunquam revertitur.»

Et Virgilius, VIII Aeneid.: O mihi praeteritos referat si Jupiter annos.

spiritu prophetiae: Generatio bona justorum abiit de hoc saeculo, propter peccata generationis pessimae impiorum, quae facturi sunt post eos; terra autem in saeculum saeculorum stat, ut sustineat ultionem eorum quae ventura sunt in saeculo propter peccata filiorum hominum.

«Terra autem in aeternum stat.» Nonnulli per terram hic, aeque ac Genes. XI, accipiunt materiam primam quae eadem stat, id est substat rerum formis, et generationibus tam praetereuntibus quam advenientibus. Ita Alexander Alensis, Bonaventura et Albertus. Verum hoc symbolicum et mysticum est. Constat enim ad litteram per terram elementum terrae significari. Pro aeternum hebraice est עולם olam (unde latinum olim), id est saeculum, aeternum; ac subinde non aeternum absolute, sed respective, adeoque longum duntaxat tempus significat. Unde nonnulli sic explicant: «Terra in aeternum stat,» id est stabit tamdiu, quamdiu eam incolent homines, quamdiu vivent in ea mortales. Sic Horatius ait lib. I, epist. 10: Serviet aeternum, qui parvo nesciet uti.

«Saeculum autem, ait Varro, spatium centum annorum (unde ludi saeculares) ita dictum a sene, quod hoc sit spatium senescendorum hominum.» Aeternum tamen hic absolute accipi potest. Terra enim in aeternum stabit. Ita S. Thomas, I part., Quaest. X, art. 3: «Aeternitas, inquit, vere et proprie in solo Deo est, quia aeternitas immutabilitatem consequitur, ut ex dictis patet. Solus autem Deus est omnino immutabilis. Secundum tamen quod aliqua ab ipso immutabilitatem percipiunt, secundum hoc aliquam ejus aeternitatem participant; quaedam ergo quantum ad hoc immutabilitatem sortiuntur a Deo, quod nunquam esse desinunt, et secundum hoc dicitur Eccle. I, de terra, quod in aeternum stat; et sic aeternitas angelis attribui potest, secundum illud Psal.: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis.»

Pro stat hebraice est עמד amad, id est stat, permanet, perseverat, firma et stabilis est, instar עמוד ammud, id est columnae, quae stat sub domo, illamque fulcit et sustentat. Sic enim terra velut columna, ac velut centrum sustinet omnes elementorum et coelorum orbes, totumque universum.

Rursum huic loco proprie congruit «terra stat,» inquit Hugo Victorinus: «Ut venientes mittat, pertranseuntes portet, discedentes recipiat.» Salonius vero: «Terra stat, inquit, accusatrix vestri effecta, in qua nefario opera perpetrastis.» In die enim judicii terra quasi testis, muta voce accusabit impios coram Christo judice, ac vindictam de eis exposcet, quod se puram a Deo creatam suis sceleribus polluerint, maculaverint, violaverint. Unde illud Psal. XLIX, 4: «Advocabit coelum desursum, et terram discernere populum suum.» Hinc Moses coelum et terram in testes vocat sanctitae a Deo legis, et ab impiis violatae: «Audite, coeli, inquit, quae loquor; audiat terra verba oris mei,» Deut. XXXII, 1. Vide ibi dicta. Hinc Chaldaeus hoc mystice sic vertit, dixit Salomon rex in

Hinc patet perperam nonnullos Judaeos censuisse to stat significare terrae aeternitatem, quod illa increata sit et steterit ab aeterno; quos recenset et refutat R. Moses, lib. II Doctoris dubiorum, cap. XXIX; stare enim significat permanere, quod scilicet terra, postquam a Deo creata est, perstet in aeternum.


Versus 7: Omnia Flumina Intrant in Mare, et Mare Non Redundat

Igitur to terra in aeternum stat significat primo: terram a sui creatione semper durasse, durare, et duraturam in aeternum, cum generationes hominum, animalium, rerumque omnium non durent, sed una praetereunte altera et altera continue succedat. Haec enim est antithesis inter generationes et terram, quod haec perduret, illae vero abeant et in terram redeant. Ideo enim terra durat, ut generationum harum sibi assidue succedentium sit mater, materia, locus, receptaculum, et causa efficiens; dum plantis, animalibus et hominibus veteribus emorientibus, nova germinat et producit. Omnia enim haec sunt proles, foetus et filii terrae, ideoque inter se congeneres et quasi fratres, utpote terrigenae ex eadem matre, scilicet terra geniti, quae magna hominis est vilitas et humiliatio. Hinc Empedocles dixit terram et aquam esse materiam generabilium corporum, ut farinam et aquam; aerem vero et ignem efficientia magis quam accipientia esse, et vires praestare magis quam corpora rebus generandis. Unde de iis subjicit Salomon: «Oritur sol et occidit, etc. Lustrans in circuitu pergit spiritus.» Solis enim assecla est calor et ignis.

Huc facit expositio Catenae Patrum Graecorum, quae hic Romae exstat in Bibliotheca Sfortiana, ubi eam vidi et legi, quae sic habet: «Quae a Deo facta sunt, eadem manent ut sunt; e terra nasci, in terram abire, eamdem stare terram, solem universam terram circumeuntem, rursus in eumdem terminum recurrere, etc.; at in humanis sermonibus nugarum multum, utilitatis nihil reperitur.»

Terra ergo est velut stadium moventium et currentium, ideoque hebraice dicitur ארץ erets, a רוץ ruts, id est currere (quod italice dicitur ruzzolare), eo quod ad ipsam fixam et stabilem currant et ferantur universa tanquam in centrum et quietam sedem, ipsaque sit velut stadium in quo decurrunt ab ortu ad occasum homines, aeque ac animalia resque universae. Terra igitur in aeternum stat, id est durat et permanet, nec praeterit, uti praetereunt generationes saeculorum, de quibus dixit: «Generatio praeterit, generatio advenit.» Hisce enim terram, utpote permanentem opponit, dicens: «Terra autem in aeternum stat,» id est permanet et consistit, nec circa coeli orbes rotatur ut sol, de quo per antithesin subdit: «Oritur sol.» Unde Nazianzenus, orat. 4: «Terra, inquit, est quasi hypostasis generationum sibi succedentium,» quia iis substat, easque fovet et sustentat. Et Origenes, hom. 14 in Numer., ait angelos promovere animalium nativitates, virgultorum et plantarum incrementa, quasi communes terrae mundique aurigas.

Hinc secundo, to stat significat terram non moveri, sed firmam et immotam consistere contra veteres quosdam philosophos, qui censuerunt coelum quiescere et terram moveri, quae, teste Cicerone, lib. II Academ. Quaest., et Plutarcho, lib. II De Placitis Philos. cap. XIII et XV, fuit olim sententia Nicetae Syracusii, Cleanthis Samii, Ecpharti Pythagorici, Heracliti Pontici, ac hoc saeculo Nicolai Copernici. Hinc plures philosophi censuere lunam esse solidam, in eaque habitare homines. Audi Macrobium, lib. I in Somnium Scipionis: «Denique illam (lunam) aetheream terram physici vocaverunt, et habitatores ejus lunares populos nuncupaverunt; quod ita esse plurimis argumentis docuerunt.» Et Plato in Convivio, lunam vocat coelum terrestre, et terram coelestem. Audi et Lactantium lib. III De Falsa sapientia, cap. XXII: «Xenophanes dixit intra concavum lunae sitam esse aliam terram, et ibi aliud genus hominum simili modo vivere, quo nos in hac terra vivimus. Habent igitur illi lunatici homines alteram lunam, quae illis nocturnum lumen exhibeat, sicut haec exhibet nobis; et fortasse noster hic orbis alterius inferioris terrae luna sit. Fuisse Seneca inter stoicos ait, qui deliberaret, utrumne soli quoque suos populos daret, etc. Sed credo, calor deterrebat, ne tantam multitudinem periculo (combustionis a sole) committeret.» Hucusque Lactantius. Edidit nuper ad hanc sententiam propugnandam opus De Magnete Guilielmus Gilbertus Anglus, et medicus Londinensis, ubi lib. VI probare contendit terram esse velut ingentem magnetem, qui non tantum polos coeli respiciat, sed et proprios habeat polos, circa quos rotetur quotidie et circumagatur 24 horarum spatio, idque ad sui commodum, ut scilicet diversos coeli siderumque aspectus et influxus ad rerum generationes opportunos recipiat.

Verum haec sententia repugnat non solum philosophiae, sed et sacrae Scripturae, quae hoc loco aliisque asserit terram stare, firmamque et immotam consistere, ut Psal. XCII, 2: «Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.» Josue, cap. X, 12, imperans soli ut sisteret, et a motu quiesceret: «Sol, ait, contra Gabaon ne movearis, et luna, contra vallem Aialon. Steteruntque sol et luna.» Sol ergo movetur, non terra. Eccli. cap. XXXVIII, 26: «In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi (Ezechiae) vitam,» puta quindecim annos vitae. Baruch III, 32: «Qui (Deus) praeparavit eam (terram) in aeterno tempore,» hoc est, qui fundavit (hoc enim significat hebraice כון cun, id est praeparare) terram ut duret in aeternum. Psal. XXIII, 2: «Quia ipse super maria fundavit eam,» scilicet terram. Psal. LXXVII, 69: «Et aedificavit sicut unicornis sanctificium suum in terra, quam fundavit in saecula.» Psal. CXVIII, 90: «Fundasti terram, et permanet.» Similia sunt Proverb. III, 19; Isaia LI, 13 et 16; Job XXXVIII, 4, 6 et 38. Huc facit quod S. Dionysius Areopagita, Epist. ad Polycarpum, narrat in eclipsi, quae contigit in Christi passione, lunam in plenilunio expositam soli, illico ad solem regressam se interposuisse inter solem et terram, itaque fecisse eclipsin. Denique congregatio Cardinalium sub Paulo V, anno Christi 1616, die quinta martii, praesente Cardinali Bellarmino, ex hoc Salomonis loco damnavit Copernici sententiam, quae docet terram moveri.

Rationes ejus frivolae sunt, scilicet prima, quod omnis generatio, inquit, non tam ex quiete quam ex motu fiat, sine quo universa rerum natura torpesceret; secunda, quod vires solis et lunae generationes efficiant: moveri ergo et rotari debet terra, ut illis se opponat, itaque eorum influxus hauriat et suscipiat; tertia petitur ex terrae motibus, quos crebro experimur: illi enim videntur promanare ex interiore terrae motu, qui totius terrestris globi spiritus commovet et excitat; quarta, quod animalia ipsa non vivant sine motu cordis, arteriarumque motione et agitatione perenni: ergo et terra viventium genitrix, similes motus et agitationes habeat oportet.

Ad primum respondetur terram non torpere quia assidue ab agricolis colitur, subigitur, aratur, sarritur, etc., ut fruges et fructus proferat. Omitto ventorum flatus ac alterationes caloris et frigoris, siccitatis et humoris, quos per quatuor anni tempora assidue suscipit terra: alteratio enim est species motus, qui terram torpere non sinit.

Ad secundum respondetur solem et lunam moveri, ut terrae quiescenti influxus suos ad generationem necessarios imprimant. Causa enim efficiens accedere solet ad materiam, non materia ad causam efficientem. Agricola enim vadit ad agrum, non ager ad agricolam: faber vadit ad ferrum, non ferrum ad fabrum.

Ad tertium respondetur terrae motus non oriri ex motu naturali terrae, sed ex ventis et exhalationibus intra terrae viscera inclusis, qui, dum erumpere et sursum ascendere volunt, eam succutiunt ut exitum quaerant.

Ad quartum respondetur animalia habere animam, ideoque egere cordis et arteriarum agitatione et pulsu; terram autem esse inanimem, ideoque iis non egere, imo ea habere non posse. Qui enim haec terrae dat, animam quoque illi det oportet. Plura vide apud nostrum Christophorum Clavium in Sphaera. Vide et quae de terra dixi Genes. I, 1. Denique, audi S. Gregorium Thaumaturgum, qui paraphrastice vertens, et hunc versum cum seq. de sole, ventis et fluminibus connectens, et ex iis causas cur terra stet ita paucis assignat, vers. 7: «Res ipsae, inquit, recte comparantur fluxui torrentium, qui in immensum maris profundum ingenti strepitu incidunt. Sunt tamen quae eadem manent semper, qualia sunt nasci e tellure, verti in terram, eamdem perpetuo consistere terram; solem, cum totam terram circumeat, perfecto circulo ad eamdem recurrere exitus sui metam; item stare ventos totque agitatos amnes se in pontum effundere, ventosque irruentes neque cogere illum suos egredi fines, neque ipsos suis aberrare legibus. Et ea quidem uti conducibilia nostrae huic vitae sic fieri congruebat.

Rursum to terra in aeternum stat significat terram non super aquas stare et fluitare, uti censuere nonnulli philosophi et theologi, sed sub iis stare firmamque consistere. Nam Thales, qui post Davidem 500 fere annis floruit sub Cyro, «judicavit, ait Seneca, lib. VI Natural. quaest. cap. V, totam terram subjecto humore portari, innatare et sustineri velut aliquod grande navigium his aquis quas premit.» Et alii apud Plutarchum, lib. III De Placit. Phil. cap. XV, censent «terram aquis natare instar platani foliorum, aut asserum, ideoque moveri.» Horum opinionem secuti sunt S. Athanasius, orat. Contra idola; S. Clemens, lib. VIII Recognit.; S. Chrysostomus in Psalm. CXXXV; S. Hilarius in Psalm. CXXXV; Eusebius in Psalm. XXIII; Procopius in Genes. cap. I.

Porro Anaximenes, ait Plutarchus, censuit «terram vectari aere,» cui incumbit, idque verisimile esse innuunt S. Basilius, Ambrosius et Damascenus, qui idipsum colligunt ex illo Job XXVI, 7: «Qui appendit terram super nihilum.»

Verum utrumque confutat hic Salomon: to enim stat significat terram firmam consistere, et substare aquis, aeri caeterisque elementis et coelis velut basin et centrum universi.

Ratio a priori est triplex, juxta tria genera causarum; materialis enim causa stationis et immobilitatis terrae est ipsa ejus opacitas, densitas et gravitas, quae exigit infimum mundi locum, ut coelis et elementis caeteris magis diaphanis et levibus subsit, et substet. Omnia enim gravia tendunt deorsum, sicut levia sursum. Quod ergo gravissimum est inter elementa, infimum poscit locum: gravissima autem est terra. Finalis est duplex: prior, ut terra sit quasi centrum elementorum, coelorum et universi; centrum enim debet esse in medio et imo circuli, ut aeque distet a singulis circuli partibus. Rursum centrum in circulo est immotum: sic terra in medio mundi est immota; si enim ipsa moveretur, suumque centrum mutaret, totus mundus pariter excentricaretur, extraque suum locum moveretur.

Posterior est, ut terra substet hominibus, animalibus et plantis, eorumque generationibus praetereuntibus et advenientibus; hinc eadem firmaque consistat oportet. B. Alcuinus, sive Albinus Flaccus, praeceptor Caroli Magni, Disput. cum Pipino Caroli filio: «Quid, inquit, est terra? mater crescentium, nutrix viventium, cellarium vitae, devoratrix omnium.» Causa efficiens est ipse Deus, creator et conservator universi, qui, velut Atlas mundum in vacuo sive nihilo sustinet, atque in mundi medio terram velut pilam in aere pendulam, sine ulla basi aut fulcro stabilem firmamque sustentat. Hoc est quod ait Psaltes, Psal. CIII: «Qui fundasti terram super stabilitatem suam;» Aquila et Symmachus, super sedem suam; S. Hieronymus et Chaldaeus, super basin suam; melius alii, super locum suum stabilem, ut scilicet in centro suo stabilis et firma consistat. Unde S. Justinus, Quaest. CXXX ad Orthodoxos: «Sustinent, inquit, coelum aequae, aquas terra, terram divinus nutus.» Sic et S. Basilius, homil. 1 Hexam., et ex eo S. Ambrosius, lib. I Hexam. cap. VI, quem audi: «Voluntate Dei immobilis manet, et stat in saeculum terra secundum Ecclesiastae sententiam; et voluntate Dei movetur et nutat. Non ergo fundamentis suis nixa subsistit, nec fulcris suis stabilis perseverat, sed Dominus statuit eam, et fundamento voluntatis suae continet, quia in manu ejus sunt omnes fines terrae.»

Causa symbolica et theologica est quod terra sit sedes Dei, imo scabellum pedum Dei; decet ergo eam esse immotam, utpote quae sit thronus gloriae, et scabellum immobilis et firmissimae divinitatis. Eadem de causa coelum empyreum est immobile, quia ipsum est thronus gloriae, in quo considet, et Beatis se ostendit Deus. Decet enim tam thronum quam scabellum throni divini esse immobile, ut Deum immobilem et judicem quietissimum repraesentet. Atque hac ratione mundus sive universum est mobile, ideoque aeternum: quia partes ejus extremae, puta summa et infima, sunt immobiles, esto inter has medii orbes coelorum et elementorum rotentur ad tempus, propter usum hominum et animalium. Hoc est quod ait Deus, Isaiae LXVI, 1: «Haec dicit Dominus: Caelum sedes mea; terra autem scabellum pedum meorum: quae est ista domus, quam aedificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meae?» Isaiam secutus Orpheus apud Clementem Alexandrinum, lib. VI Stromat., ita de Deo canit: Ipse autem in magno constans et firmus Olympo est: Aureus huic thronus est, pedibus subnixaque terra.

Ridiculum est quod de Philistione et Manete refert S. Epiphanius, haeres. 66, contra Manichaeos: Philistion, inquit, Humeriferum (Deum) confingens docet eum humero gestare universam terram, et per triginta annos, lassato humero, in alterum humerum transferre, indeque terrae motus fieri. Addit simile de Manete parente Manichaeorum: Luna, inquit Manes, augescit et decrescit ac deficit, dum impletur ab animis eorum, qui in cogitatione incredulitatis ipsius moriuntur. Deinde easdem animas a luna minore scaphae ubi dicit, et in solem assumi, atque in Beatorum saeculum deponi. Hae Epiphanio fuere fabulae, Manetis et Philistionis.

Porro huic stationi et quieti terrae non officit terrae motus, quem subinde experimur, imo ipse confirmat id quod dixit, scilicet terram immotam consistere ex Dei voluntate et sustentatione. Inde enim sequitur Deum ad nutum, ut suam potentiam, vel indignationem in terrigenas ostendat, eosque sui metu percellat, terram ad tempus aliquod concutere, adeoque subinde totam terram quassare, eamque e centro suo convellere, uti accidisse in terrae motu qui accidit in passione Christi, ad ostendendam indignationem necis Christi Filii Dei, censent Didymus in Catena Graecorum in cap. IX Job, et alii, idque confirmant ex illo Job IX, 6: «Qui commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutiuntur;» et ex Eccli. cap. XVI, 18, et Psal. XVII, 8, etc.

Rursum, graves philosophi et theologi censent huic stationi, sive consistentiae terrae non officere motum trepidationis, quo eruditi mathematici opinantur moveri sive librari terram propter inaequalitatem partium ejus magis minusque gravium, ob summum aequilibrium centri; quia hic motus tam lentus et exiguus est, ut ab hominibus sentiri nequeat. Sicut ergo libra censetur eodem loco consistere, etiamsi ejus lances librentur, et ex inaequalitate ponderis nunc ascendant, nunc descendant, quia eo non obstante libra situm locumque non mutat: sic multo magis terra stat et consistit eodem loco, etiamsi modice libretur. Imo ejus consistentia, inquiunt, in hac libratione consistit, sicut librae consistentia in libratione lancium consistit. Hoc ut intelligas, scito triplex in terra esse centrum: primum, rotunditatis terrae, quod est punctum medium in rotundo terrae globo, sicut centrum est punctum medium in circulo; secundum centrum est gravitatis terrae, quod est punctum in medio terrae, a quo omnes circumjectae partes terrae aequaliter quoad gravitatem distant, ita ut centrum non magis accedat ad partem unam, quae levior sit quam altera, sed praecise in gravitatis partiumque aeque gravium sit medio; tertium est centrum totius universi, quod est punctum in medio terrae aequaliter distans ab omnibus partibus perisphaerise, sive circuli et circumferentiae coelorum. Haec autem tria centra subinde reipsa sunt diversa, et loco situque a se invicem distant, esto centrum gravitatis terrae semper nitatur et tendat ad centrum totius universi, ut sit in imo sive infimo mundi loco; hunc enim velut sibi proprium appetit et exposcit. Ratio ergo jam dictae librationis terrae (aeque ac librae) est inaequalitas ponderum, quae nunc in una lance vel parte terrae, nunc in alia majora sunt, ideoque nunc hanc, nunc illam partem degravant, et impellunt ad centrum universi, sive ad punctum medium universi, quod ab omnibus perisphaerise coelorum partibus aequaliter

distat. Ad hoc enim mundi centrum sua gravitate feruntur omnia gravia, totaque terra. Quare differt, ac subinde loco situque distat, uti jam dixi, centrum rotunditatis terrae a centro gravitatis terrae, a quo omnes partes terrae quoad gravitatem aequaliter distant: centrum enim gravitatis terrae est, vel esse appetit centrum mundi: centrum autem rotunditatis terrae est punctum medium terrae, quod nonnihil a centro gravitatis terrae, et consequenter a centro mundi distare videtur, quia terra in una parte gravior est quam in altera: habet enim plura onera et pondera, ut montes, rupes, mare, etc., in una parte, quam in altera: imo saepe nova pondera accedunt uni parti, non alteri, ut cum mare in aestu unam partem terrae deserit et ad alteram fluit, eamque occupat et degravat, ideoque tunc mutatur aliquatenus centrum gravitatis terrae, ac consequenter movetur et libratur terra motu trepidationis, quo sese agitat et librat, donec hoc novum centrum gravitatis suae movendo se coeat, et quiescat in centro totius universi. Hoc enim centrum universi praecise est punctum medium totius mundi, quod aequaliter ab omnibus orbium caelestium circumferentiae partibus, velut centrum in circulo aequaliter distat; unde ad illud omnia gravia tendunt, praesertim terra terraeque partes omnes. Quocirca nonnulli insignes mathematici censent hanc terrae librationem esse veram causam aestus maris (non vero motum lunae, utpote quae noctu longissime abest, estque in alio hemisphaerio, ita ut cum terra inter eam et mare interjecta sit, non videatur luna in mare posse agere, et causare aestum maris); dum enim libratur terra, mare ad partem terrae in libratione humiliorem, utpote centro viciniorem fluit et accurrit; et quia in libratione nunc una pars terrae est humilior, nunc altera, idcirco mare in aestu ad unam partem terrae fluit, in reciprocatione vero aestus ad aliam.

Verum huic sententiae obstat, quod haec terrae libratio pro varietate ponderum, accedentium huic parti vel illi, sit vaga et instabilis; aestus vero maris sit certus et stabilis. Addunt alii egregii mathematici, censentque hanc fuisse causam diluvii tempore Noe: nimirum quod Deus globum terrae tunc ita librarit, ut nunc ultra centrum universi eam depresserit, nunc eam super illud elavarit. Cum enim eam depressit, illico maria et aquae omnes confluentes ad centrum universi, operuerunt totam superiorem superficiem terrae, utpote depressam et centro vicinam; cum vero eam elevavit, maria et aquae omnes refluentes ad superficiem terrae inferiorem, utpote centro universi viciniorem, eam operuerunt; itaque non simul, sed successive texerunt totum globum terrae, ita ut in ea successive submersi sint omnes homines et animantia ubivis locorum. Nam sola pluvia 40 dierum, a Deo in terram immissa, non suffecit ad eam totam operiendam, ac praesertim ad hoc ut supra altissimos montes aqua emineret quindecim cubitis, uti dicitur Genes. VII et VIII. Verum hoc de diluvio majori eget examine. Caeterum, sententiam hanc de motu trepidationis terrae ita inter alios clare et solide e principiis geometriae probare conatur Gabriel Vasquez in I II, tom. I, disp. 81, cap. III, num. 20: Pro explamatione, inquit, duarum difficultatum, notanda est doctrina quaedam Archimedis mathematicorum facile principis; primum quidem terram et omnia gravia, quae ipsi terrae innituntur, ita efficere corpus unum quod attinet ad gravitatem, ut ponderibus suis librentur, sicut dixit Ovidius, lib. I Metamorph. in principio de ipsa terra: «Ponderibus librata suis.» Terram autem et caetera gravia, quae terrae innituntur, ita gravitate sua tendere, et appetere conjungi centro individuo magnitudinis totius mundi, ut quamvis alteri corpori gravi innitantur, et ab eo detineantur, ne penetrent et conjungantur cum centro, sua tamen gravitate perpetuo ad hoc conentur, ac proinde imprimant corpori sibi subjecto impetum, quo nitantur deorsum tendere, ac corpus sibi subjectum impellere, ut sibi ipsis cedat loco, quousque deorsum adeo se deprimant, ut sint conjuncta centro magnitudinis mundi. Neque vero hoc solum efficit unum corpus in aliud, quo impeditur et detinetur; verum etiam partes ejusdem corporis invicem conantur, et se mutuo impellunt impetumque imprimunt versus centrum mundi. Id quod in ipsa aqua conspicimus, cum gutta aliqua in pulverem cadit: omnes enim ejus partes in modum orbis se contrahunt et comprimunt.

Deinde ex eodem notandum est terram ita esse in centro universi, ut nullo corpore nitatur, sed ponderibus suis ita aeque libretur, ut centrum suae gravitatis, quod est indivisibile, penetret centrum magnitudinis totius universi, nec ultra tendere possit, sed ibi necesse sit quiescere. Nam, si hoc modo non quiesceret, ascenderet, et ex seipsa a centro moveretur, quod est impossibile. Centrum quidem magnitudinis universi est punctum indivisibile aeque distans ab ultima superficie circuli, et orbis supremi ex omni parte; centrum autem gravitatis ipsius terrae est indivisibile illud, a quo si ducantur lineae ad totam perisphaerise ipsius terrae per lineam rectam, est aequale pondus ex utraque parte. Et hoc centrum in omni corpore gravi necesse est reperiri. Cum igitur hoc punctum, quod est centrum gravitatis terrae, penetrat punctum magnitudinis totius mundi, terra quiescit. Cumque hoc centrum gravitatis latitudinem non habeat, sed reipsa indivisibile sit, sequitur, si ex una parte terrae gravitas magis ponderet, mutari centrum gravitatis, et ita terram in eo statu quo antea erat, non conquiescere. Nam impossibile est terram quiescere, nisi punctum centri sui gravitatis penetret, et respondeat puncto totius orbis; alioquin sursum maneret. Sursum enim esse idem est, quod supra centrum magnitudinis universi quiescere;

mutato igitur centro gravitatis, quantumvis parva mutatio sit, terra movebitur motu quodam trepidationis, ut aliud punctum gravitatis respondeat, et penetret punctum totius orbis, et ita rursus ponderibus suis aeque ex omni parte librata quiescat. Porro gravitas terrae ex una parte potest magis ponderare, cum antea non magis ponderaret, quam ex alia, vel quia ipsa ex alia parte gravior reddatur nativa sua gravitate per physicam aliquam mutationem, vel quia ei adjungatur corpus aliquod; nam corpus illud innixum terrae gravitat supra ipsam, eique impetum imprimit, sicut et partes ipsius terrae sibi ipsis innituntur, et impetum imprimunt. Quare ex eo quod aliquod corpus ex una parte terrae conjungatur, mutabitur centrum gravitatis, et sequetur motus trepidationis in terra, ut diximus; et eo magis corpus illud ex illa parte ponderabit, quo majorem impetum imprimet terrae; atque idcirco pars illa terrae magis tunc gravitabit, ac consequenter pro eo tempore majori motu trepidationis terra movebitur, quia centrum suae gravitatis longius distabit a centro mundi, ideoque ad illud omni nisu tendet, ut in illo quasi ultimo suo totiusque mundi centro conquiescat. Ita Vasquez geometrice et praecise.

Verum haec inaequalitas ponderum, et consequenter inaequalitas gravitatis laterum terrae, tam modica est, si cum tam vasta terrae mole et globo comparetur, ut imperceptibilis et insensibilis sit. Deus enim ita aquam terrae opposuit, ut terra in omni sua parte aequale quasi sustineat habeatque pondus; quare motus hic librationis et trepidationis terrae, si quis est, adeo modicus est, ut insensibilis sit. Quocirca physice loquendo, idem est centrum rotunditatis terrae cum centro gravitatis terrae, ac consequenter utrumque coit et consistit in centro totius universi, ut proinde vere dicat hic Sapiens: «Terra autem in aeternum stat,» uti erudite docet noster Christophorus Clavius in cap. I Sphaerae.

Tropologice Nyssenus, homil. 1, sic exponit, q. d. «Stabiles estate et immobiles,» I Corinth. XV, 58. «In te inconcussa maneat temperantia, firma fides, immutabilis charitas, stabilis et immobilis in omni bono statio, sic ut quae est in te terra stet in aeternum. Si quis autem avarus pluribus divitiis inhiat, et quasi mare quoddam immensam expandens cupiditatem, lucris non potest satiari, is ad mare quod hic est aspiciens, morbum curet;» ut sicut mare omnes fluminum aquas recipiens non redundat, quia eas rursum foras per vapores, vel per fontes et flumina immittit: sic pariter dives opes et lucra, quibus abundat, in pauperes effundat.

Terra ergo docet hominem constantiam et perseverantiam in bono, contra omnes generationes persecutorum. Hae enim praetereunt, esto una alteri succedat, ut hac ratione homo fidelis constanter teneat aeternitatis ad quam aspirat (cujus pariter symbolum est terra) imaginem, juxta illud S. Bernardi: «Si in prosperis non extollaris, neque in adversis deprimaris, sed eamdem animi constantiam tenoremque tenueris, eris quamdam aeternitatis tenens imaginem.» Idem S. Bernardus, serm. 2 De SS. Petro et Paulo: «Moses, Deut. XXXII, de quibusdam ait: Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent! In quibus utique verbis tria nobis video commendari, sapientiam, intelligentiam, providentiam. Arbitror sane tribus eas assignari posse temporibus, ut aeternitatis quaedam imago reformari videatur in nobis, praesentia moderantibus per sapientiam, praeterita per intelligentiam dijudicantibus, novissima providentibus ad cautelam.»

Allegorice ergo terra repraesentat Ecclesiam in persecutionibus; tropologice, animam sanctam in tentationibus constantem; anagogice, Ecclesiam triumphantem et constanti aeternitate perfruentem, juxta illud Psaltis: «Credo videre bona Domini in terra viventium.» Terra enim morientium est palaestra certantium; terra viventium est regnum Sanctorum, ait S. Augustinus, «In terra morientium spes mea Deus, in terra viventium portio mea Deus,» ait idem in Psalm. CXI.

Rursum terra in aeternum stans est B. Virgo Maria, quae semper in gratia stetit, adeoque Christo usque ad crucem et mortem astitit, atque omnibus se invocantibus ope sua semper assistit. Ita S. Augustinus, lib. II De Genesi contra Manichaeos, cap. IV: «Fons, inquit, ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae, id est dignitas terrae, mater Domini Virgo Maria rectissime accipitur, quam irrigavit Spiritus Sanctus, qui fontis et aquae nomine in Evangelio significatur, ut qualis de limo terrae, talis homo ille fieret, qui constitutus est in paradiso, ut operaretur ibi, et custodiret, id est in voluntate Patris, ut eam impleret atque servaret.»

5. ORITUR SOL, ET OCCIDIT, ET AD LOCUM SUUM REVERTITUR: IBIQUE RENASCENS

(Hebraea et Septuaginta, oriens)

Eleganter Hieronymus: «Sol iste, qui in lucem mortalibus datus est, interitum mundi ortu suo quotidie indicat et occasu. Qui postquam ardentem rotam Oceano junxerit, per incognitas nobis vias ad locum unde exierat, regreditur, expletoque noctu circulo rursum de thalamo festinus erumpit.» Huc illud Catulli, Carm. V, 4 seqq.: Soles occidere et redire possunt; Nobis, cum semel occidit brevis lux, Nox est perpetua una dormienda.

Hebraice est, et oritur sol et occidit sol (proprie intrat, scilicet Oceanum, et exit), et iterum ad locum suum anhelat, ubi oriatur; alii, ut velle videtur accentus, et quidem ad locum suum ubi anhelans, festinus oritur. Vers. 6. It ad meridiem et se vertit ad septentrionem circuitus suos redit ventus. Sensus: Ventus perpetuo ex alia coeli plaga in aliam transit: tamen semper in vias priores redit. Ventus; se vertens, se vertens it ventus (gallice, tournant, tournant va le vent), et super (alii secundum, id est in) circuitus suos redit ventus.

Quaeres, quorsum hic solis ortus, occasus et gyratio inducitur? Primo, haec accipias plane ut sonant, quasi significet hic Salomon, vanitatem quamdam non solum terrae et terrigenis, sed et soli coelisque inesse, ut sit argumentum a minori ad majus, q. d. Soli ipsi et coelis inest vanitas, id est instabilitas. Omnes enim assidue rotantur et gyrant, et velut circulantes in orbem eunt et abeunt; quanto magis ergo homo et terrena omnia sunt vana et instabilia, atque transcunt et evanescunt! Unde Didymus et Nyssenus in Catena Graecorum: «Hoc, inquit, sibi vult: hujus universitatis naturam respiciens, sive quae in sole, sive quae in illius contemplationem attollat, qui fabricatus est solem. Movetur autem saeculari motu, ut nonnulli arguunt ex verbis Esdrae ita dicentis: Magna est terra, et excelsum est coelum, et velox cursu est sol, et vertitur in circulo coeli, et in una die ad locum suum revertitur, quasi dicat: Hic etiam sol, licet magnus, ad solem justitiae comparatus, vanitas est. Mystico autem sensu ita intellige. Oritur sol in cordibus fidelium, dirigens adhuc proficientes ad ea quae agenda sunt; sed et in ipsis occidit, quando altitudines sententiarum inquirunt, atque ita majus desiderium cognitionis illis accendit.» mari, sive quae in coelo sunt consideres, tuam ipsius naturam intelliges; nam quemadmodum solis hujus, sic et naturae nostrae suus est ortus et casus.» Et S. Hieronymus: «Hoc autem, ait, idcirco dicit, ut doceat mutationibus temporum et ortu occasuque siderum humanam aetatem labi, et interire dum nesciat.»

Secundo, potest hic versus referri ad generationem praetereuntem et generationem venientem, vers. 4, ut significet rerum omnium circulationem, q. d. Omnia in mundo sunt circulantia atque in orbem eunt et redeunt: nihil ergo in eo est fixum et stabile, cui cor affigas. Antecedens probo, quia generationes gyrant et circulares sunt, dum assidue una praeterit, altera advenit. Sic pariter sol gyrat, dum oritur et occidit assidue; sic et venti et flumina. Atque inde concludit vers. 10, nihil sub sole esse novum, sed omnia in orbem ire et redire. Porro, sicut in generationum circulatione, terra velut earum omnium subjectum jugiter stat: sic in solis circulatione idem permanet sol, solisque motus, itus et reditus. Idem est de ventis et fluminibus, qui omnes labuntur in mare, illudque omnia excipit, nec tamen redundat.

Tertio, nervosius hic versus accipi potest, ut sicut vers. praeced. dedit causam materialem generationum, scilicet terram: sic hic earumdem det causam efficientem, cur scilicet generationes in terra sibi assidue succedant. Causa enim est gyratio solis, qui nunc accedens suo lumine ver et calorem, quo herbae germinant et animalia prolificant, adducit; nunc abscedens seque elongans hiemem affert et frigus, quo plantae et animalia arescunt et emoriuntur. Cum enim sol motu anhelo et irrequieto jugiter moveatur, locum mutet, hemisphaerium alternet, necesse est pariter jugiter moveri res sublunares, quae ab eo pendent, eorumque ortus et occasus alternare. Quare inconstantiae et fugacitatis rerum terrenarum causa est inconstantia et fugacitas solis. Ita S. Hieronymus, Alcuinus et Nyssenus, quem audi: «Mortalium vita conteritur die diei succedente, annique partibus et conversionibus, solisque cursibus certis et definitis, nunc antecedentibus, nunc sensim recedentibus.»

Hinc sol hebraice et chaldaice dicitur שמש scemes, id est minister, quod quasi minister subserviat Deo et naturae in rerum generatione, quodque nobis operantibus minister, et quasi facem praeferat.

Quarto, noster Pineda hunc versum refert ad antecedentem ignorantiam humanam, quae notatur vers. 8. Ex astronomiae enim scientia, quae praestantissima et jucundissima est, nil aliud certius de illa haberi potest, quam quod sol cum caeteris sideribus oriatur et occidat, ac eosdem semper cursus repetat.

Denique Olympiodorus: «Certum, inquit, solis cursum dispositumque ostendit, ut nos ad

Nota to renascens, id est rursum oriens: ortus enim solis videtur ejusdem nativitas, quia sol ex aurora velut proles e matre nasci conspicitur, et a rudibus existimatur. Unde aenigma: «Filia sum matris, eadem mox gignitur ex me;» quod sicut dicitur de nive, quae ex aqua gignitur et rursum in aquam resolvitur, sic etiam de sole dici potest, qui ex aurora et die nasci videtur, ac vicissim oriens auroram et diem progignit. Imo nonnulli philosophi et poetae censuere vere solem nasci ex ignitis vaporibus coeuntibus. Unde Lucretius, lib. V, auroram et solis ortum ita pingit: Aetheris auroram differt, et lumina pandit, Aut quia sol idem sub terras ille revertens Anticipal, coelum radiis accendere tentans: Aut quia conveniunt ignes, et semina multa Quae faciunt solis nova semper lumina gigni.

Sic et Epicurus censuit solem in occasu interire et in ortu renasci, teste Cleomede, lib. II.

Allegorice S. Chrysostomus, hom. De Turture, tom. V: «Ortus est, inquit, nobis sol justitiae Christus, de S. Maria secundum carnem genitus. Oriens quippe nomen est illi, Zachar. III, 6. Occidit vero, quando post crucem ad inferna descendit, et ad locum suum revertitur ipso dicente: Cum exaltatus fuero, universos traham ad me,» Joan. XII. De hoc sole justitiae et Malachias pronuntiat dicens cap. IV: «In diebus illis orietur sol justitiae, et sanitas erit in pennis.» Ubi plura hac de re dixi. Christus ergo velut sol ortus est in nativitate, occidit in morte, rursus ortus, et velut renatus est in resurrectione, inquit Olympiodorus: sol enim sua luce, splendore, calore, efficacia, vivificatione, symbolum est Dei et Christi, uti per multas analogias ostendi Isaiae XLV, 1.

Rursum S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, octon. 12: «Oritur, inquit, sol justis, occidit autem injustis; oritur tranquillitati piae mentis, occidit iracundiae; unde ait: Sol non occidat super iracundiam vestram; hic potest colligi, quia iisdem oritur et occidit, quorum et vitia sepeliat, et illuminet gratiam; mortuus est enim peccato, ut Deo viveret, hoc est, peccato sumus in illo mortui, ut Deo in perpetuum viveremus. Vide ipsum mysterium praenuntiatum: Et oritur, inquit, sol, et occidit, et in locum suum trahit, hoc est quod ait Dominus: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me ipsum. Traxit enim ad se omnium studia, ut vel peccata nostra crucifigeret, vel bonum ingenium ad justitiam provocaret. Adverte quemadmodum trahat ad se: Pater, volo ut ubi sum, et isti sint mecum. Et ad latronem ait: Hodie mecum eris in paradiso. Adverte quomodo omnia trahat. Exaltatus est in cruce, et totus credidit mundus.»

Tropologice, licet sol splendidissimum sit mundi astrum, «coeli oculus, temporum rector, siderum dux, vitae dator, animantium pater,» ut ait S. Nazianzenus, orat. 2 De Theologia, et «expressa divinae bonitatis imago,» ut ait S. Dionysius, cap. IV De Divinis Nominibus, tamen ille ipse vanitatis quoque est speculum et exemplum: primo, quia instabilis est semperque rotatur, oritur et occidit, idque quotidie et celerrime: nam quotidie totam terram circumit; quare ad vivum repraesentat brevitatem, ortum, occasum et interitum vitae humanae: sol enim continuo et velocissimo suo motu describit, definit et numerat horas, dies, menses et annos vitae nostrae. Ita S. Hieronymus, Nyssenus, Olympiodorus et alii.

Secundo, sol inconstantissimus est, dum singulis momentis locum et regionem mutat, ac vicissim singula zodiaci signa percurrit; quare inconstantiae humanae est symbolum, ac nominatim repraesentat inconstantiam et circumrotationem concupiscentiae, ut habet textus Graecus, Sap. IV, 12. Ita R. Haccados apud Galatinum: «Quamvis sol, inquit, coelestesque orbes irrequietis motionibus super suos axes volvantur, nihil novi, nihil perfectionis comparant: non aliter sane qui ad suas appetitiones habenas laxant, et iisdem veluti versatilibus suarum concupiscentiarum axibus circumrotantur, nihil commodi bonive nanciscuntur. Naturae itaque appetitionibus et animi motionibus inservire, inutilis prorsus vanitas est.»

Tertio, sol subinde altissime elevatur, ac in meridie coruscus refulget; sed illico descendit, lucemque et splendorem nobis minuit, eumque plane in occasu perdit: sic pariter homo subinde ad altos honorum gradus, celebritatem et gloriam attollitur; sed mox vertente rota fortunae deprimitur, ac saepe in vita, semper in morte omne ejus decus perit et occidit. Ita Nyssenus. Disce ergo a sole modestiam, ac «in die bonorum memor esto malorum, et memento paupertatis in tempore abundantiae,» ut monet Eccli. cap. XVIII, 23; sol enim vespere tenebras patitur, imo abscedens eas inducit. Nam, ut ait Plinius, lib. II, cap. X, liquet, «non aliud esse noctem, quam terrae umbram.» Umbra autem et tenebrae obscuritatis et adversitatis sunt typus. Rursum sol interjectu lunae patitur eclipsin, quae defectus et felicitatis humanae est typus. Denique Plinius, lib. II, cap. XII: «Quis, ait, cernens statos siderum labores, non suae necessitati mortalis genitus ignoscat?»

Quarto, sol licet multis beneficus, aliis tamen est maleficus, quia nimio calore arefacit et exurit: quocirca sol, quo «exorto aestuaverunt, et aruerunt» bona Dei semina et virtutum germina, est diabolus ejusque tentationes, uti exponit Christus, Marc. IV, 6, 15 et 17, ac ibidem S. Chrysostomus et Nazianzenus, orat. 1.

Quinto, in Hebraeo repetitur vau conversivum, id est quod praeterita vertit in futura. Unde sic ex Hebraeo ad verbum cum Pagnino vertas, et orietur sol, et ingredietur, sive occidet sol; ubi to et auxesim habet, et significat solem totum esse in eundo et redeundo, idque continue et constanter (futurum enim Hebraeis significat continuationem et constantiam). Rursum pro revertitur hebraice est anhelat, quae omnia symbolice significant hominem suis cupiditatibus abreptum, totum in eas ferri, praeteritorum et futurorum oblitum; ita enim ardens incitatissimo in eas cursu rapitur velut aestuans et anhelus. Hinc vulgus putat solem a bobus trahi, qui vespere fessi et anheli, in occasu solem secum ad stabulum ducant, ut ibi simul quiescant, uti refert Plinius, lib. II, cap. XCVIII, et Seneca, lib. III Natur. quaest. cap. XXVI. Poetae vero fabulantur solem vespere anhelum in mare se immergere, ut eo refocilletur et refrigeretur, teste Strabone, lib. I. Hinc illud Catulli, lib. II: Solis anhelantes abluit amnis equos. Et illud Virgilii, lib. XII Aeneid.: Orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt Solis equi, lucemque elatis naribus efflant. Et illud Boetii, lib. III De Consolatione: Cadit Hesperias Phoebus in undas. Sed secreto tramite rursus Currum solitos vertit ad ortus.

Verum enimvero idem sol homini magis veritatis veraeque virtutis, quam vanitatis et vitii est schema et exemplum: primo, quia coelestis docet hominem coelestia cogitare et amare; secundo, quia sua luce docet eum opera lucis, id est virtutis, operari, Ephes. cap. V, 8; tertio, quia ingenti sua velocitate, eaque continua et ejusdem semper tenoris, docet hominem ad labores debere esse impigrum et infatigabilem, ut in iis eodem semper tenore perduret; quarto, quia suo calore, quo omnia vivificat, docet hominem charitatem et zelum, quo spiritu apostolico praeditus omnes ad Dei amorem inflammet; quinto, ab occasu rediens ad locum suum, id est orientem, scoeph, id est anhelat, hoc est summa aviditate, concitatione rapidissima, et ardentissimo desiderio fertur et rapitur, anhelitu velut attracto, eorum more, qui aliquo celerrime contendunt, aut citum alicujus operis finem consequi volunt. Hic solis anhelitus docet hominem labore fessum, vires animumque meditatione et oratione, qua gratiam Dei attrahimus, innovare, ut per innovationem spiritus acuat desideria pia, novaque opera continue novo animo, novo fervore et ardore ordiatur. Ut mysticus ergo sol nunquam zodiacum, id est institutum tuum exeas, et per illum discurrens, omnes vitae exemplo illuminare contendas. Jam te per orationis exercitationes, supra res corruptioni obnoxias effer. Jam per honestas actiones te proximis subjice; sed postquam per aliquod tempus laboraveris, ad locum tuum, id est ad quietem propriae inspectionis et emendationis revertere. Dic animae tuae singulis mensibus: «Convertere, anima mea, in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi,» Psalm. CXIV, 7. Ubi nota Orientem vocari, «locum suum,» quia solis proprium: sive quia in Oriente a Deo creatus est sol, ut vult Severianus; sive quia in Oriente oritur et quasi nascitur. Locus enim nativitatis vocatur suus et proprius. Orientem ergo vocat quasi solis et diei incunabula: sive quia sol, ab Oriente declinans et occidens, semper Orientem repetit, ibique renascitur; sive quia in Oriente primo se videndum exhibet, nobisque apparet pulcherrimus, scilicet roseus, auricomus et flammeus. Huc facit illud Psalm. XVIII, quod paulo ante citavi: «Exsultavit ut gigas ad currendam viam,» quod ad litteram de sole dicitur, allegorice de Christo et Apostolis. Unde S. Gregorius Nazianzenus, orat. quae est in laudem S. Basilii, eum soli comparans: «Laudatur, inquit, apud Davidem solis pulchritudo et magnitudo, et cursus et celeritas, et vis ac facultas; quippe qui sponsum splendore, gigantem magnitudine referat, ac longe lateque progrediendo tantam vim habeat, ut ab extremis extrema aeque collustret, nec locorum intervallis ipsius fervor ullo modo minuatur. Basilio autem pulchritudo virtus fuit, magnitudo theologia, cursus perpetua virtutis agitatio, per quotidianos ascensus ad Deum ferens; potentia, doctrinae semen ac distributio. Itaque ne hoc quidem mihi dicere verendum est, in omnem terram sonum illius exiisse, atque in fines orbis terrae vim illius verborum; quod de Apostolis Paulus dixit a Davide mutuatus.»

Denique sol videtur quasi quidam corporum deus, cum ipse omnibus corporibus summe emineat, et cumulem omnium bonorum impertiat; hinc jure optimo vocatur (quia revera est) fons omnis corporalis boni, quia nihil est in corporibus sibi subjectis, quod ab illo tanquam a fonte non effluat. An bonum est vita? sed sol omnia corpora vitae capacia vivificat. An bonum est salus? sed suo motu mortalium salutem affert. An bonum est diuturnitas? sed omnia conservat. An bonum est augmentum? sed omnia disponit atque gubernat. An bonum est pulchritudo? sed omnia suo splendore condecorat. An bonum est voluptas? sed sua venustate oculos mirifice recreat. Dulce enim lumen, ut est apud Ecclesiasticum, et delectabile est oculis videre solem. Ipse est qui terram fertilem reddit plantis, metallis,

animalibus. Ipse aquam fecundat piscibus. Ipse aerem suo splendore quasi veste condecorat. Ipse lunam, stellas et omnes orbes coelestes illuminat. Denique a supremo coelorum usque ad infima terrarum viscera, omnia suo influxu replet, fovet atque tuetur. O pulcherrima imago Christi mei! o formosissimum vestigium ducis mei! laudo eum qui in te posuit tabernaculum suum; glorifico eum qui te tam decorum, tam agilem, tam fortem, tam admirabilem creavit, ut in te atque in tuis effectis suam mihi eximiam charitatem ostenderet.

Esto et tu, o christiane, instar Christi, perinde ac si ab eo relictus, imo factus esses sol mundi. Futurus es sol in coelo; nam «justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum,» Matth. XIII. Esto ergo et sol in terra, sol in contemplatione, sol in actione, sol in foro, sol in schola, sol in templo, sol in mensa, sol in cubiculo, ut omnes illumines, accendas, vivifices. Haec et plura noster Alvarez de Paz, lib. III De Natura perfectionis, part. III, cap. XXVIII. Sic sol oriens fuit S. Franciscus Xaverius.

«Gyrat per Meridiem, et flectitur ad Aquilonem.»

Hebraea, vadens ad Meridiem, et circuiens ad Aquilonem; Septuaginta, vadit ad Austrum, et gyrat ad Aquilonem; Syrus, abit ad Meridiem, et circuit ad Aquilonem; Symmachus, vadit ad Meridiem, et circumit ad Boream; alii, declinat, circumdat, deflectit, convertitur ad Septentrionem; Chaldaeus, vadit per omnem plagam australem, in aequinoctio aprilis, et in solstitio junii; circuiens per gyrum pergit spiritus ad plagam septentrionalem in aequinoctio septembris, et in solstitio decembris egreditur ab exitu Orientico mane, et ingreditur ad ingressum Occidentico in vespere. Censet ergo Chaldaeus hoc versu notari quatuor solis annique tempora, puta duplex aequinoctium, et duplex solstitium, scilicet aestivum et hibernum.

Nonnulli censent id dictum juxta sententiam quorumdam veterum, qui, teste Aristotele, lib. II Meteor. cap. I, putabant totum mundum secundum septentrionalem partem in sublime assurgere, secundum meridionalem vero demissum esse non solum in coelesti, sed etiam in terrestri globo. Quare solem terram non circumcirca circuire, sed per diem Meridiem duntaxat obire, noctu vero deflectere ad Septentrionem, ut sub ejus gibbo lateat et occultetur. Confirmant ex illo Isaiae XIV: «in coelum conscendam, super astra

Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte Testamenti, in lateribus Aquilonis,» quasi scilicet Aquilo excelsior coeli pars sit. Verum haec omnia repugnant astrologiae, theologiae et S. Scripturae, quae docet orbem esse rotundum, ac proinde Septentrionem non esse altiorem australi parte, adeoque solem et coelum plane in orbem rotari, ac totum terrae globum quaquaversum circuire et circumambulare.

Rursum alii dicunt solem quotidie moveri per Meridiem, cum movetur ad meridianum: cum enim ad eum pervenit, est meridies; cum vero eum transit ab eoque recedit, declinare videtur ad Aquilonem. Sed errant, quia aliud est meridianus, qui efficit meridiem; aliud Auster, sive plaga mundi meridionalis. Zodiacus enim oblique et lateraliter secat meridianum inter Austrum et Aquilonem; quo fit ut sol decurrens zodiacum et transiens meridianum, nunc vergat et pergat ad Meridiem, nunc ad Aquilonem, juxta signa meridionalia vel australia, quae obit et percurrit, uti ad oculum videre est in sphaera.

Explosa ergo utraque hac sententia, potest hic locus accipi dupliciter, scilicet primo, de motu solis quotidiano; de illo enim dixit: «Oritur sol, et occidit,» q. d. Sol dum ab ortu movetur in occasum, gyrat ad Austrum et flectitur ad Aquilonem; secundo, de annuo. De diurno et quotidiano accipiunt S. Gregorius Thaumaturgus, Nyssenus, Hugo, Lyranus, Valesius et Titelmannus. De annuo: S. Hieronymus, Olympiodorus, Theophilus, epist. 3 Paschali; Cajetanus, Pineda et alii. Primo ergo de quotidiano sic exponit Lyranus et S. Thomas scribens in cap. XXXVII Job: Per Aquilonem, inquiunt, intelligit nostrum hemisphaerium, quod respicit polum arcticum sive septentrionalem; per Austrum vero intelligit hemisphaerium oppositum, in quo sunt antipodes, quod respicit polum antarcticum sive australem, q. d. Sol oriens in nostro hemisphaerio arctico per illud movetur ad Austrum, id est, tendit ad hemisphaerium antarcticum, puta ad antipodes; quo cum pervenit, rursum flectit ad Aquilonem, id est tendit, reditque ad nos, nostrumque hemisphaerium quod est sub polo arctico. Verum sol gyrat proprie per Meridiem in nostro hemisphaerio, dum nobis exhibet horas meridianas. Meridies ergo est in nostro horizonte, et pars nostri hemisphaeris; quare per Meridiem non intelligit polum antarcticum et antipodes.

Quocirca magis praecise et apposite respondet Franciscus Valesius, De Sacra phil. cap. LXII, hunc solis gyrum ab Austro in Aquilonem verum esse, vereque apparere iis qui habitant sub tropico cancri (non vero iis qui habitant sub aequinoctiali in sphaera recta), uti habitant Itali, Hispani, Syri et Palaestini, apud quos haec scripsit Salomon. Illi enim cum habeant sphaeram obliquam, hinc oblique eis movetur sol gyrando ad Austrum, indeque flectendo ad Aquilonem. «Obliqua enim et fracta linea per Austrum pergit ad Boream, et ita ad Orientem revertitur,» ait S. Hieronymus. Idque Valesius hac ratione mathematica demonstrat: Nam quacumque die convertit homo faciem ad eam partem qua oritur sol, et inde ducens per suum zenith lineam, describat circulum magnum, et imaginatione secet mundum in duas partes aequales, eam mundi medietatem ad quam spectabit sua dextra vocabit Meridiem, ad quam sinistra Septentrionem aut Aquilonem, quia habebit polum a sinistris, et a dextris meridianum.

motum solis: quotidie autem sol postquam gyravit per Meridiem, intersecans illum magnum circulum (qui est linea longitudinis) flectetur ad oppositam coeli medietatem; quare flectetur ad Aquilonem. Intersecare autem eam lineam quotidie constat, quia sol cum fertur per aequinoctialem, describit magnum circulum; duo autem circuli magni non possunt non intersecare sese per medium; cum vero recedere ab aequinoctiali non possit sol, nisi per triginta gradus, et obliquitas sphaerae dictis in locis major sit (quod elevatio poli ab horizonte indicat), fit ut nunquam percurrat sol circulum, qui non intersecet circulum illum magnum, etsi non per medium et in partes aequales. Si autem intersecat, certe flectitur ad Aquilonem.

Verissime ergo sol ex quo nascitur gyrat per Meridiem, et deflectens ad Aquilonem redit in locum suum. Causa ergo cur habitantibus sub tropico cancri, sol, dum est in signis borealibus, videatur declinare ad Austrum, indeque reflecti ad Aquilonem, est obliquitas situs, aeque ac zodiaci. Cum enim habitent in obliqua sphaera, hinc magis obliquum habent zodiacum, in quo perpetuo movetur sol, qui proinde circulando eis videtur obliquare cursum, nec directo motu, sed obliquo gyrare ad Austrum, inde regyrare ad Aquilonem, dum tendit ad occasum. Hanc obliquitatem innuit vox gyrat, et hebraice סואב soeb, id est circuit. In obliquitate enim sunt gyri, flexus et circuitus, quibus sol oberrat. Cum enim zodiacus oblique secat aequinoctialem, aeque ac meridianum, qui meridiem nobis efficit, ita ut pars ejus superior, ubi nobis oritur sol, tangat tropicum cancri, vicinaque sit circulo arctico, qui polum arcticum sive Septentrionem respicit; inferior vero ejus pars tangat tropicum capricorni, vicinaque sit circulo antarctico, qui polum antarcticum sive australem respicit. Hinc fit ut sol oriens nobis in tropico cancri, dum est in signis borealibus, videatur mane ferri a septentrionali oriente ad meridianum, id est ad Meridiem, ac deinde declinare ad Aquilonem, ut tendat ad occasum: videatur, inquam, illi, qui sub verticali circulo, quem meridianus in meridie secat, consistit facie versa ad solis ortum; idque facit tum obliquitas situs et sphaerae, tum curvatura circuli zodiaci et circulationis in motu solis. Hic enim post meridiem curvatur, flectiturque a meridiano et meridie, ac magis accedit vergitque ad Aquilonem, ut pergat ad occasum; zodiacus enim in quo per suam lineam eclipticam semper movetur sol, a tropico cancri qui respicit Septentrionem, oblique tendit ad aequatorem, et ad meridianum, eumque oblique secat; quo facto oblique regyratur et reflectitur per Aquilonem in occasum, ubi sol occidit, dum, ut dixi, obit signa borealia. Valesio accedit noster Christophorus Clavius in

Sphaeram de Sacrobosco, cap. II, pag. 145, ubi docet partem australem et borealem, sive Meridiem et Septentrionem tripliciter posse accipi respectu trium circulorum, scilicet zodiaci, aequatoris et circuli verticalis, qui scilicet utrumque polum ac zenith, id est verticem capitis nostri transit, secatque hemisphaerium nostrum in duas partes, australem, quae est ad Austrum, et borealem, quae ad Aquilonem vergit; atque tertia haec acceptio borealis et australis valde servit horologiis. Audi Clavium: «A tribus circulis, scilicet zodiaco, aequatore et verticali proprie dicto, tripliciter sphaera ab astronomis dividitur in hemisphaerium boreale et australe, etc. Ex hac acceptione verticalis efficitur, ut sol in signis borealibus decurrens, juxta ejus ortum et occasum dicatur Septentrionalis; reliquo vero diei tempore ante et post meridiem, Meridionalis vocatur.» Hunc sensum de motu solis diurno et quotidiano exigere videtur versio Vulgata, quae habet, gyrat per meridiem, esto Hebraea et Septuaginta habeant, vadit ad Meridiem. Unde

Secundo, potest hic locus accipi de motu solis annuo, sive de accessu et recessu solis inter tropicos cancri et capricorni, ut sicut per to sol oritur, et sol occidit; expressit motum solis diurnum, quo quotidie juxta motum primi mobilis per duodecim horas diei ab ortu fertur in occasum: ita per to gyrat per Meridiem, vel, ut hebraice est, ad Meridiem, et flectitur ad Aquilonem, exprimat motum solis annuum, q. d. Sol a tropico cancri gyrat ad Austrum et Meridiem, id est ad tropicum capricorni, qui australis est, quia respicit polum antarcticum sive meridionalem; quo cum pervenit, rursus flectitur reditque ad Aquilonem, id est ad tropicum cancri, qui respicit polum arcticum, sive borealem et aquilonarem. Sol enim inter hos duos tropicos semper movetur, cumque utrumque circumivit, annuum suum cursum circulumque explevit. Nunquam enim sol hos duos tropicos excedit, eo quod hi duo tropici contineant terminentque zodiacum, in quo semper movetur sol. Quare sol, dum est in tropico cancri, obit sex signa aestivalia (quae tamen mathematici vocant Borealia, eo quod polum arcticum sive borealem respiciant, ait Clavius in cap. II Sphaerae, pag. 112), quae sunt: Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo; Arietem ingreditur in martio; unde 21 martii facit aequinoctium ubique fere terrarum. Hisce sex decursis ingreditur tropicum capricorni, eoque obit sex signa hiemalia (quae tamen mathematici vocant Australi, eo quod polum antarcticum, qui australis est, respiciant), quae sunt: Libra, Scorpius, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, Pisces; quibus decursis, cursu annoque expleto redit ad tropicum cancri, ejusque sex signa aestiva jam dicta, itaque novum orditur cursum et annum. Libram ingreditur sol in septembri; unde 21 septembris facit aequinoctium autumnale.

SOL IGITUR GYRAT PER MERIDIEM (Hebraea, ad Meridiem; Septuaginta, ad Notum, id est ad Austrum), ET FLECTITUR AD AQUILONEM, — dum a tropico cancri qui Aquilonem respicit, obit semicirculum zodiaci illi tropico objectum, sexque ejus signa aestivalia, ac per ea decurrit tenditque ad tropicum capricorni; hic enim spectat ad Austrum, id est ad polum Antarcticum sive Australem, quo cum pervenit, rursus flectitur et regyrat ad Aquilonem, id est ad tropicum cancri, qui respicit polum Arcticum sive Aquilonarem. Rursum noster Pineda to per Meridiem, quod habet Vulgata, exponit, q. d. A Meridie vel trans Meridiem, vel ultra Meridiem. Forte planius sic exponi posset: «Sol gyrat per Meridiem,» id est per signa aestivalia, quae magnum Meridiem et aestum afferunt, ita ut sex signa tropici cancri jam recensita ab Ecclesiaste vocentur Meridionalia, quia aestivalia (esto a mathematicis contrarie vocentur Borealia, qui respiciunt polum Arcticum sive Borealem, uti paulo ante dixi), ac vice versa sex adversa signa capricorni vocentur ab Ecclesiaste Aquilonaria, quia hiemalia et frigida (esto a mathematicis vocentur Australi, eo quod polum Antarcticum sive Australem respiciant). Hebraeum enim דרום darom, aeque ac latinum meridies, saepe notat plagam aestivam et calidam: talis enim est in Meridie; Aquilo vero hiemalem et frigidam, talis enim est Aquilo.

Denique multi et graves auctores, qui censent mundum a Deo creatum in septembri; tum enim tempus est fructuum, quos initio mundi creatos fuisse patet ex pomo vetito, quod comedit Adam (esto alii non minus probabiliter censeant mundum creatum in vere, cum omnia florent et amoena sunt, puta 25 die martii, quo die incarnatus et post 34 annos mortuus est Christus, ut hoc eodem die mundus a Deo creatus, a Christo recreatus et redemptus sit, uti dixi Genes. I, et in Chronotaxi, quam Actis Apostolorum praefixi ad annum Christi 34): hi, inquam, qui mundum in septembri conditum volunt, sic exponunt, q. d. Sol cursum suum orditur in septembri, ac «gyrat per Meridiem,» id est, decurrit per sex signa australia mathematicorum jam recensita, quae sunt in tropico capricorni: quibus decursis, «flectitur ad Aquilonem,» id est, decurrit per sex signa borealia, quae sunt in tropico cancri. Hi ergo censent initium anni vulgaris primitus fuisse septembrem, licet postea tempore Mosis, Deus sanxerit ut primus mensis sit Nisan, id est martius, vel aprilis, eo quod ille sit Paschalis; unde ab eo jussit Hebraeos annum suum ordiri, Exodi XII, vers. 1 et seq., quos postea Romani secuti sunt, donec Julius Caesar statuit ut annus inchoetur a januario; quod in honorem nativitatis et circumcisionis Christi secuti sunt christiani.

Igitur hac phrasi, «gyrat per Meridiem,» id est versus Meridiem sive Austrum, et «flectitur ad Aquilonem,» significatur cursus solis annuus inter duos tropicos, cancri scilicet et capricorni. Semper enim sol movetur a cancro in capricornum, et a capricorno in cancrum: ab Aquilone in Austrum, et vicissim ab Austro in Aquilonem.

Summa, Ecclesiastes notat hic duplicem motum solis, scilicet primo, communem et diurnum, quo motu primi mobilis quotidie movetur ab ortu ad occasum, et inde redit ad ortum; secundo, proprium et annuum, quo spatio unius anni successive percurrit zodiacum in sua linea ecliptica, cujus una medietas declinat ab aequatore ad Austrum, altera ad Boream sive Aquilonem. Sic ergo sol una parte anni movetur a Borea ad Austrum, tuncque dicitur Borealis; altera ab Austro ad Boream, tuncque dicitur Australis. Movetur a Borea versus Austrum, cum percurrit semicirculum zodiaci ab ariete per cancrum usque ad libram, hoc est a martio usque ad septembrem, quo tempore percurrit sex signa borealia jam dicta. Movetur vero ab Austro in Boream, dum percurrit alterum zodiaci semicirculum a libra per capricornum usque ad arietem, quo tempore obit sex signa australi, quod facit in septembri usque ad martium. Breviter vult dicere Ecclesiastes solem proprio annuoque cursu nunc moveri ad Austrum, nunc ad Aquilonem, sicut motu diurno movetur ab Oriente in Occidentem, itaque successive obire, lustrare, fecundare omnes mundi plagas. Nominat Austrum prius, quia australis pars mundi dignior est, suavior, calidior et fecundior boreali: vult tamen duntaxat dicere solem successive nunc moveri ad Austrum, nunc ad Aquilonem, imo nunc per Austrum, nunc per Aquilonem, nec curat an prius ad Austrum, num prius ad Aquilonem moveatur. Haec videtur genuina et solida, juxta sensum et phrasim mathematicorum, hujus loci expositio. Porro Ecclesiastes id dicit hoc fine et scopo, ait Pineda, q. d. Non contentus sol motu unius hemisphaeris diurno, alias etiam coeli oppositas plagas tentat et percurrit, sed non ideo quidquam majoris quietis, aut felicitatis adeptus ex annuo labore quam ex quotidiano, nihil in Meridie aut Aquilone amplius inveniens quam in Oriente aut Occidente. In quo repraesentatam vides cordis humani inconstantiam, et illam veluti innatam loca mutandi, ac novas semper stationes expetendi cupiditatem, ut melius habere possit, ac lucri aliquid feliciorisve conditionis adipisci; sed frustra, locus enim cupiditatem non minuit, nec internas passiones animo exuit, sed potius exulcerat, et molestias adauget, juxta illud: «Coelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.» Vide S. Basilium, epist. 1 ad Gregor. Theol., et Senecam, epist. 28, qui egregie idipsum probat ex Socrate, Virgilio, Flacco; ac eumdem Senecam, lib. De Tranquillitate vitae, ubi inter alia, lib. I, cap. XII, citat laudatque illud Democriti: «Qui tranquille volet vivere, nec privatim agat multa, nec publice ad supervacua se ferat.» Quare qui in cella sua sedens cum Deo et

angelis versatur, hic in Deo suo conquiescit, illoque gaudet et fruitur, ideoque cella ipsi est praeludium coeli, imo coelum terrenum, uti S. Bernardo cella fuit instar coeli.

Igitur significat hic Ecclesiastes, solem moveri ab ortu in occasum, et gyrare per Austrum et Aquilonem, itaque quatuor mundi climata obire, perque totum mundi ambitum gyrare et circuire, ut scilicet lustret, illuminet, calefaciat, vivificet omnes homines, omniaque animalia et plantas, quae in quavis orbis plaga, etiam alterius hemisphaeris nostro oppositi, degunt et vivunt: illud enim gyrando obit lustratque sol. Acutum solis aenigma affert noster Pontanus, volum. III Progymnasmatum, part. I, cap. XLI: Quale animal dic esse putes, quod mobile totum Est oculus, neque pars praeterita ulla manet. Quotidie gignit natum, sine matre creatum; Qui tamen una ipsa hac interit ille die. Cujus item soror absente est genitore creata, Partita imperium fratris, et interitum.

Sol enim totus est oculus, et sua luce gignit diem, sua absentia noctem, quae est quasi soror diei; dies autem et nox alternis orbi imperant, ac sese invicem successive interimunt.

Symbolice rursum, velocissimus hic solis motus et gyrus, notat velocem debere esse hominis in omnes beneficentiam. Habet hac de re festivum solis et caliginis apologum Cyrillus, lib. III Apologeticorum moralium, cap. XXIV: «Dum ortus sol, inquit, in primo principio Orientis copiosissima luce fusa, tenebras undique ab inhabitato hemisphaerio mox fugasset, caligo deorsum ita eidem conquesta est dicens: Ut quid tanto largitionis impetu, tam repentino emissionis influxu, radiorum tuorum fulgores super terram fudisti? Numquid non satis erat debita moderatione paulatim influere, et ita me curialius modesta contrarietate fugare? At ille respondit: Tenebra es, et ideo ignorantiae caecitate referta, sicut tenebra es locuta. Nimirum nescivisti modum liberalis donationis: nam cum magna voluntas in dando est, et facultas adsit, non minor est in effundendo velocitas. Sic qui effundere potuit et distulit, concupivit quod tenuit, nec voluntate plena dedit. Clarum est speculum liberae voluntatis, effusae celeritas donationis. Ea siquidem lucide panditur, quod virtus, non quod datur ametur! virtus autem in libera voluntate consistit. Audivistine quod in Proverbio fertur: Qui cito dat, bis dat; nempe bis, quia voluntatem et placidam rem. Aut certe bis dat, quia voluntate et re: unde voluntate non dedit, qui totum de foris ipsummet opere donare tardavit. Nam ubi ad dandum facultas affuit, et interfuit tarditas, ibi voluntas non fuit. Revera si dare diligitur, non tardatur.» Deinde ipsum exemplo fontium et coelorum commonstrat: «Attende, quaeso, quanto impetu a natura dati fontes scaturiunt, venti funduntur, coelum ut det beneficium volvitur, et substiantialis forma se totam materiae et puncto temporis elargitur. Beneficium ergo quanto datur velocius, tanto datur lubentius; et quanto liberalius, tanto charius sumitur et jucundius possidetur. Quibus dictis, caligo disparuit.»

Vox gyrat significat coelum esse rotundum et sphaericum, ut in orbem a sole gyrari et circuiri possit. Hinc patet esse antipodes, id est aversipedes, qui scilicet nobis oppositos et adversos figant pedes, sive, ut ait Cicero in Somnio Scipionis: «Adversa nobis urgent vestigia.» Multi olim negarunt esse antipodes, ut Lactantius, S. Augustinus, Plinius, Aristoteles, Lucretius, S. Gregorius Nazianzenus, S. Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, sed aliis et aliis persuasi rationibus. Lactantii enim, lib. III Instit. XXIV, et lib. VII, cap. XXIII, ratio erat, quod ridicule metueret ne nobis adversi, quasi sursum penduli, caderent in coelum. Quare censuit ipse coelum non esse sphaericum, nec ambire totam terram, sed tantum nostrum hoc hemisphaerium, in ejusque limitibus finiri. Sic et S. Chrysostomus, homil. 14 et 17 in Epist. ad Hebr., Theodoretus et Theophylactus in cap. VIII ad Hebr., ac dubitat S. Augustinus, lib. II De Genes. ad litter. cap. IX. Ratio vero S. Augustini erat, quod putaret partem terrae oppositam operiri aquis, ideoque esse inhabitabilem; aut si pars aliqua aquis operta non sit, eo non posse penetrari ob immensa marium spatia, quae inter nos et illam interjacent. Quare non videri modum, quomodo homines ex Adam prognati eo pervenire potuerint. Ex Scriptura enim liquet nullos alios esse homines, quam qui ex Adam descendunt. Ita ipse, lib. XVI De Civitate, cap. IX: «Nimis absurdum, inquit, est ut dicatur aliquos homines ex hac in illam partem, Oceani immensitate trajecta, navigare ac pervenire potuisse, ut etiam illic ex uno illo primo homine genus institueretur humanum.» Eadem fuit sententia et ratio S. Gregorii Nazianzeni, epist. 71 ad Posthumanum. Aristotelis denique ratio fuit, quod ex quinque terrae zonis duas tantum laterales censuerit esse habitabiles, puta illas quae duobus tropicis cancri et capricorni subjacent. Nam mediam ob aestum, duas ultimas ob frigus censuit esse inhabitabiles: quare per illas in alium orbem non fuisse nec esse transitum; nemo enim tunc ultra Gades et columnas Herculis navigarat. Unde Carolus V eas superans suo insigni inscripsit: Plus ultra. Ita Aristoteles, lib. II Meteor. cap. V, et Plinius, lib. II, cap. LXVIII.

Verum has omnes rationes elidit hic Ecclesiastes, qui asserit solem gyrare circa terram per omnes mundi plagas, ut lustret antipodes. Idem clarius docet experientia: nam a centum et triginta annis Christophorus Columbus, caeterique illius asseclae, navarchii Hispani et Lusitani, detexerunt novum orbem et antipodes, puta Peru, Mexico, Brasiliam, etc. Vide nostrum Josephum Acostam, lib. I De Novo orbe, cap. I et sequent. Et nostros Conimbricenses in lib. II De Caelo, cap. XV, Quaest. II, art. 2, et Christophorum Clavium in cap. I Sphaerae Sacrobosci, pag. 406 et 107, ubi docet terram in medio mundi sitam esse ibique immobiliter quiescere, ut gravitatis centrum sit antipodibus aeque ac nobis.

Hinc rursum patet coelum esse sphaericum sive rotundum, ac circa illud solem in orbem gyrari. Demonstrant id physici et mathematici. Lege Conimbricenses, lib. II De Caelo, cap. IV, Quaest. I, et Clavium in Sphaeram; quamvis id negare videantur nonnulli Patres, ut Justinus, Quaest. CXXX ad Orthod. (licet illud opus non videatur esse S. Justini, sed alterius, qui eo, imo Origene sit posterior); S. Ambrosius, lib. I Hexamer.; S. Chrysostomus, hom. 14 et 17 in Epist. ad Hebr., Theodoretus in cap. VIII ad Hebr. (qui tamen mutavit sententiam, Quaest. XX in Genes.); Lactantius, lib. III Instit. cap. XXIII; Procopius in cap. I Genes., et Theophylactus in cap. VIII ad Hebr.

Allegorice, Christus sol justitiae gyravit per Austrum, dum evangelizando obivit Judaeam quae australis est regio; deinde flexit ad Aquilonem, cum ad gentes infidelitate et torpore frigidas rigidasque misit Apostolos, qui eas splendore fidei illustrarunt, et calore charitatis inflammarunt. Ita S. Ambrosius in Psal. CXVIII, octon. 12: «Ipse (Christus) oriens vadit ad Austrum, et gyrat ad Aquilonem. Ille utique oriens, qui ait: Oriens nomen est mihi; qui semper oritur piis, nunquam occidit. Ipse oriens populo Hebraeorum, ad Austrum ivit, ad molliorem populum, luxuria magis ferventis corporis lubricum, quam impietatis immanitate praedurum: aut certe ad nobiliorem plebem, quae erat gens electum, vindicans sibi Patriarcharum prosapiam; sed quia perseverabat in vitiis, nec emendabat errorem, ideo sol justitiae gyravit ad gentes, quae ante eloquiis coelestibus defraudatae immanes et ignobiles habebantur. Aquilo enim gravis ventus, ut populi nationum, sed qui erant graves ante perfidiam, nunc super aquilas leviores facti sunt fide atque pietate, postquam venit qui diceret: Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni: Adduc, et Africo: Ne prohibeas. Et in Evangelio: Venient ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Austro, et recumbent in regno Dei: et ecce sunt novissimi, qui erant primi, et sunt primi, qui erant novissimi. Denique et ipse Psalmista ait: Mons Sion, latera Aquilonis, civitas regis magni; hoc est, qui erant Aquilonis latus, populus factus est Regis aeterni, qui solus est magnus Dominus.» Et inferius post nonnulla: «Vide ergo venientem solem nostrum ad Austrum, postea gyrantem ad Aquilonem, etc., ut fieret Deus omnia et in omnibus. Ideo sanctus coelum dicitur, quia vicinior eum semper claritas solis illustrat. Habet splendorem suum domesticum, ut tenebras noctis non sentiat. Ideo Ecclesia et coelum dicitur, et mundus,

quod habeat sanctos et angelis et archangelis comparandos, habeat etiam plerosque terrenos. Dicitur et orbis terrarum, qui est fundatus super maria, et super flumina praeparatus.»

Rursum sol justitiae, fidei et Ecclesiae ortus est in Oriente, puta Judaea: inde translatus est in Occidentem, cum S. Petrus ex Syria migravit in Italiam, ac sedem Pontificiam Antiochia transtulit Romam. Idem gyravit ad Meridiem, cum sub idem tempus illustravit Aegyptum per S. Marcum, Aethiopiam per S. Matthaeum, Africam per alios Apostolos; inde inflexit ad Aquilonem, sed tardius, cum S. Bonifacius cum sociis et asseclis sub annum Domini 700, convertit Germaniam, Frisiam, Saxoniam, Daniam, Poloniam, Russiam, aliasque aquilonares regiones. Apostoli ergo virique Apostolici sunt Samsones et soles justitiae. Nam, ut ait Varro: «Ut parvuli circuli annuli, sic magni dicebantur anni.» Sicut enim sol hebraice et chaldaice dicitur שמש scemes, id est minister, a שמש scamas, quod chaldaice et syriace significat ministrare, eo quod quasi minister calorem et vitam impertiat creaturis omnibus, ac sui praestantia Dei domini sui praestantiam iis repraesentet: sic pariter idem hominibus et gentibus omnibus specialiter praestiterunt Apostoli; ideoque sunt Samsones. Hebraeum enim שמשון samson idem est quod parvus sol, qui scilicet Hebraeis in tenebris captivitatis optatus illuxit, eosque a Philistasis suo robore liberavit.

Tropologice Olympiodorus per quatuor mundi climata, quae sol percurrit, accipit quatuor virtutes cardinales, quas sol justitiae Christus fidelibus aspirat, scilicet per Austrum, qui a calida mundi regione spirat, prudentiam, quae omnibus actionibus calorem et vitam rationalem aspirat; per Aquilonem, fortitudinem: est enim hic ventus acer, expeditus et rigidus; per Eurum vel subsolanum, qui ab Oriente flat, et sole oriente subnascitur, ut ait Plinius, lib. II, cap. XXVII, justitiam, quae per omnes commeat extenditurque virtutes; per Zephyrum sive Lyben, qui flat ab Occidente, temperantiam, quae refrigerat voluptates corporis et exsiccat. Omnes igitur animae regiones illustrans interno splendore radiat sol justitiae. Haec Olympiodorus.

Rursum locus solis est animus, sol vero est intelligentia spiritualis. Haec oritur, quando a Deo cordi inspiratur, et occidit, quando radius lucis in poenam imperfectionum nostrarum, vel ex Dei dispositione subtrahitur. Ad locum suum revertitur, cum ad propriae infirmitatis considerationem animus redit; postmodum vero renascimur, cum iterum ex seipso ad cognoscenda superiora conscendit. Gyrat per Meridiem, cum beatitudinem Beatorum spirituum recogitat; flectitur ad Aquilonem, cum damnatorum dolorem considerat.

Denique solis annique continua gyratio ad vivum repraesentat rerum omnium, praesertim humanarum gyrum et circulationem, scilicet omnia quasi circulantia ire in orbem, abire, novaque redire. Unde Nyssenus: «Ad solis, inquit, similitudinem nostrae quoque naturae est ortus et casus: una est omnibus via, unus ingressus vitae et exitus unus.» Et B. Antiochus, hom. 30: «Quid aliud, ait, est hominis vita, quam rota quae perpetuo rotatu versatur?» Idque significat etymon anni. Annus enim hebraice dicitur שנה scana ab iteratione et revolutione: שנה scana enim significat iterare, mutare, revolvere; graece vero annus dicitur ἐνιαυτός, ἀπὸ τοῦ ἐν ἑαυτῷ εἶναι, quod in seipsum eat instar rotae, juxta illud Senecae in Hercule furente: «Rota praecipitis volvitur anni.» Latine autem dicitur annus, inquit Servius, quasi annus, id est annulus, quod in se redeat. Unde Poeta: Atque in se sua per vestigia volvitur annus.

Nam, ut ait Varro: «Ut parvuli circuli annuli, sic magni dicebantur anni.» Vel ἀπὸ τοῦ ἀνανεοῦσθαι, id est ab innovatione. Atteius Capito vero annum ait significare temporis circuitum, ab am, id est circum. Am, inquit Priscianus, lib. XIV, priscis significat circum. Unde Cato dixit am terminum, id est circum terminum; hinc ambio, id est circumeo; ambesus, id est circumesus; ambustus, id est circumustus. Idem docet Varro et Festus; noster vero Goropius Becanus annum a prisca voce Cimbrica ama, id est circulus derivat. Anna enim est vox circularis. Unde si eam invertas, et retrogrado ordine legas, sonabit pariter anna. Hinc Romanis Anna dea perenna nuncupata est, juxta illud: Idibus est Annae festum genitale perennae. Hanc enim deam invocabant quasi praesidem annorum, ut ejus ope ad novum annum possent redire. Eleganter S. Isidorus Pelusiota, lib. II, epist. 138: «Tempus, inquit, rotae speciem imitatur, utpote quod in se torqueatur et convolvatur.» Nam ut ait Seneca De Brevitate vitae: «Praesens tempus brevissimum est, adeo ut quibusdam nullum videatur: in cursu enim semper est, fluit et praecipitatur; ante desinit esse, quam venit.» Porro haec vitae rota homini est laborum et dolorum rota, in qua assidue rotatur et torquetur instar Ixionis, quem poetae narrant ob stuprum a Jove rotae alligatum, in ea perpetuo rotari et cruciari. Unde Seneca, lib. De Vita beata, cap. XXVIII: «Quid porro, inquit, nonne nunc quoque, etiamsi parum sentitis, turbo quidam animos vestros rotat, et involvit fugientes petentesque eadem, et nunc in sublime alligatos, nunc in infima allisos rapit?» Et S. Gregorius Nazianzenus in Carmina: «Munde amice, ait, non tamen omnino amice, quid me in contrarium proficisci contendentem trochi cujuspiam instar versas?» Idem, epist. ad Sophronium: «Vides, ait, quae sit conditio rerum nostrarum, utque rota quaedam negotiorum humanorum cursu circumagatur, nunc his, nunc illis florentibus ac marcentibus, dum neque adversitas, neque prosperitas nobis constat, sed quam ocissime in diversum mutatur et transilit, ut aquis ac litteris aquae inscriptis fidere liceat citius quam humanae felicitati.» Haec est vertigo rerum humanarum: o stolidi qui illi se credunt, ac velut perennaturae cor affigunt, verae aeternitatis obliti.

Idem, orat. De Pauperum amore: «Natura, ait, nihil est in rebus humanis firmum, et aequabile ac durabile, atque eodem statu constanter manens; verum res nostrae velut orbe quodam volvuntur, alias saepe uno eodemque die, atque etiam interdum hora, mutationes advehente.» S. Ambrosius, lib. De Abraham: «Bona, ait, hujus saeculi instabilia sunt, et rotarum in morem cum ipso saeculo volvuntur.» S. Nilus in Paraenesi: «Umbrae et rotae tam tristia quam laeta hujus vitae compara; nam sicut umbra non manent, et ut rota vertuntur;» ac subinde homines suosque heros in vertiginem fastus vel desperationis adigunt, pervertunt et evertunt, uti deplorat S. Petrus Damianus, epist. 15: «Ecclesiarum plane quoque rectores, inquit, quibus potissimum hujus rei cura debuisset incumbere, tanto mundanae vertiginis quotidie rotantur impulsu, ut eos a saecularibus barbirasio quidem dividat, sed actio non discernat.» Et S. Augustinus in Psalm. XIX, 8: «Hi in curribus, et hi in equis,» id est, ait, «hi volubili successione temporalium bonorum trahuntur, et hi superbis efferuntur honoribus, atque in his exultant.» Sapientius Villegisus primus Vangionum Archiepiscopus, plaustralis fabri filius, ut se humilitate natalium contineret, ubique per cubicula rotas depingi curavit, crebroque sibi dicebat: «Villegise, memento quis fueris, quis sis, quid eris.» Ita Bruschius De Episcopis; ac nuper Leo XI, cum 27 Pontificatus sui die gradu et vita decederet, Confessario magno animi sensu dixit: «Quam satius modo mihi foret, si monasterii potius quam coeli claves tenuissem!»


Versus 8: Cunctae Res Difficiles; Non Potest Eas Homo Explicare Sermone

Qui ergo stabilitatem optat, ut non cum mundo temporeque rotetur, sed stabilis semper, idemque sui similis inter omnes saeculi turbines perseveret, hic pedem mentis figat in Deo stabilique ejus aeternitate, qui, ut ait Boetius: Tempus ab aevo Ire jubet, stabilisque manens dat cuncta moveri.

Deus enim est basis mundi, centrum solis siderumque, axis temporum. Circa Deum enim ejusque aeternitatem, velut axem immotum assidue rotantur sol, coeli sidera, elementa, omniaque orbis tempora et saecula, atque ab eo continentur et sustentantur. Vis ergo in orbe esse stabilis, in ipso cor tuum defige, super coelos mente conscende, terram pedibus calca. Vive Deo, vive aeternitati. «Quid suavius homini? ait S. Bernardus, tract. De Charitate, cap. XVIII, quid jucundius quam mundum contemnere, et se reputare saeculo celsiorem, atque in bonae conscientiae vertice consistere, et mundum habere sub pedibus, nihil in eo videre quod appetat?» Et S. Nilus in Paraenesi: «Beatus qui voluptates calcat; metuunt enim daemones cum eo certamen suscipere.»

LUSTRANS UNIVERSA IN CIRCUITU PERGIT SPIRITUS.

Hebraea, circuiens circuiens (id est assidue circuiens) vadit spiritus, et in circuitus vel gyros suos revertitur spiritus; Septuaginta, gyrat gyrans, vadit spiritus, et in circulos suos revertitur spiritus. Sic et Syrus, nisi quod pro vadit, vertit, abit; et pro in circulos vertit, ad circulos suos; Arabica vero vertit, circumdat ambiens, scilicet sol qui praecessit. Deinde subdit de spiritu, id est vento: Discedunt venti, et ad circulos suos revertuntur venti; Symmachus, perambulans vadit ventus, et per quae circumierat revertitur ventus; Tigurina, adversis mundi plagis venti surgentes meant, et in circulos suos venti revertuntur; alius, conversione sua circumiens properat aer, et secundum circuitus suos revertitur aer. Chaldaicam versionem recitavi superius.

Quaeres, quisnam hic spiritus? Primo, multi per spiritum accipiunt solem, quod sol dicatur spiritus, tum ob velocitatem, tum ob radiorum et luminis subtilitatem, tum ob agendi vim et efficaciam; sol enim omnia lustrat, et sua luce collustrat, ac in circulos suos revertitur. Ita S. Hieronymus, Olympiodorus, Albinus, Hugo, Dionysius, Titelmannus et nostri Conimbricenses, lib. II De Caelo, cap. I, Quaest. II, art. 4. Audi S. Hieronymum: «Sol dicitur spiritus, quod animet, et spiret, et vigeat, et annuos orbis cursus expleat, ut ait Poeta: Interea magnum sol circumvolvitur annum. Et alibi: Atque in se sua per vestigia volvitur annus. Sive quod lunae lucentem globum, et astra Titania Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.» S. Dionysius, cap. IV De Divinis Nominibus: «Ad generationem, inquit, visibilium corporum confert (sol), et ad vitam ipsam movet, et nutrit, et auget, et perficit, et mundat, et renovat,» instar spiritus. Hinc nonnulli censent solem esse animatum; idque S. Hieronymo tribuit S. Thomas, I part. Quaest. LXX, art. 3. Ab hoc tamen errore seipsum liberat S. Hieronymus, epist. 59 ad Avitum, et in cap. XLV Isaiae, ubi Origenem perstringit, quod coelis animas tribueret rationales. Audi clare id docentem Isidorum, De Natura rerum cap. XXVII ubi censet solem esse animatum ex S. Augustino: «Salomon, inquit, cum diceret de sole: Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur, ostendit solem ipsum spiritum esse, et quod animal sit, et spiret, et vegetet, et annuos orbes suos cursu expleat, sicut et Poeta ait: Interea magnum sol circumvolvitur annum. Et alibi: Lunae lucentem globum, Titaniaque astra spiritus intus alit.»

Verum jam dogma est Ecclesiae, hoc est Patrum in quinta Synodo Oecumenica, theologorum et philosophorum omnium, nec solem, nec coelos esse animatos. Verisimilius S. Thomas, Opusc. X, censet solem dici spiritum, quod spiritum sive intelligentiam habeat non informantem, sed assistentem, moventem et dirigentem: ubi S. Thomas per spiritum videtur accipere angelum, qui soli assistit eumque volvit.

Secundo, Valesius, Sacrae Philosophiae cap. LXII, Aben-Ezra et alii per spiritum accipiunt ignem. Sic enim ob puritatem, subtilitatem et igniendi vim videtur esse spiritualis; hic rursum calore suo efficit rerum generationes et transmutationes. Unde est elementum nobilissimum et maxime necessarium, sicque Salomon hic ignem inter tria caetera elementa velut principem assignat. Verum haec aliena et coacta videntur.

Tertio, proprie et genuine per spiritum accipi aerem et ventum, quem causat sol, de quo proxime sermo praecessit. Nam, ut ait Seneca, lib. V Natur. Quaest. cap. VI: «Aliquando per se ipse sol causa venti est, fundens rigentem aerem, et ex denso coactoque explicans.» Plinius, lib. II, cap. XLVII et seq., ventos a sole non solum impelli, sed et generari docet: «Sol, inquit, et auget et comprimit flatus. Auget exoriens occidensque, comprimit meridianis aestivis temporibus, itaque medio diei aut noctis plerumque sopiuntur, quia aut nimio frigore aut aestu solvuntur; et imbribus venti sopiuntur.» Hinc Symmachus pro spiritu vertit, ventum. Sic et Tigurina, Vatablus et alii. Haec est sententia S. Gregorii Thaumaturgi, Hugonis Victorini, Cajetani, Joannis Feri, Pinedae et aliorum. Sensus est ergo, q. d. Spiritus, id est aer impulsus, sive ventus per omnia omnesque mundi plagas flando discurrit et circuit, ac revertitur in circulos, id est ad sui principium, a quo rursum in orbem circumeat, et quasi circulum suum percurrat. Ventus, inquam, idem non numero, sed specie aut genere; q. d. Omnia in coelo, aeque ac in terra sunt circularia, non stabilia; imo ipse sol, qui est quasi rex coelorum, ipse ventus qui in terra ut rex dominatur; ipsum mare et flumina, aeque ac omnes generationes terrenae, suam habent vanitatem, puta circulationem, mutationem, irrequietum statum, fugam, occasum, interitum. Alii per antithesim explicant, q. d. In sole, ventis, fluminibus stabilis est motus et naturae cursus: at hominum gyri, casus, cupiditates, phantasiae sunt instabiles et incertae, semperque fluctuant.

Meminit aeris et venti, quia hic rerum generationi et humanae vitae subservit et perutilis est, tum ad eventilandum aerem, quiete torpentem et putrescentem; tum ad vapores noxios difflandos; tum ad hominis respirationem et refrigerationem, ejusque spiritus, ne pigrescant, acuendos et roborandos. Unde Aristoteles, lib. VI Histor. Anim. cap. XXIX, et lib. IV De Generatione anim. cap. II, docet Aquilone forti et acri flante gigni masculos, Austro vero leni et tepido flante gigni feminas. Denique «ventus est aeris flumen,» ait Apuleius. Apte ergo rerum humanarum tenuitatem, inconstantiam et fluxum repraesentat.

Spiritum ergo, sive ventum hic in scenam producit Salomon, tum quia is est una inter causas generationis rerum, earumque varietatis; tum quia ipse sua invisibili tenuitate, summa celeritate, impulsu et instabilitate, clarum est symbolum humanae instabilitatis, inconstantiae et infelicitatis. Sicut enim flanti Euro ab Oriente illico opponit se Zephyrus flans ab Occidente, hunc vero infringit Auster flans a Meridie, cui mox adversatur Aquilo flans a Septentrione: sic pariter prosperitati illico opponit se adversitas, virtuti invidia, opibus inopia, gloriae calumnia, honori dedecus. Rursum, sicut subinde pestilentes sunt venti, morbosque hominibus offlant, sic pariter res terrenae homini pestem et necem non raro afferunt, praesertim si immodice iis utatur.

Porro dicitur hic spiritus, id est aer et ventus, lustrare omnia, et in circulos suos reverti, tum quia aer subtilitate sua omnia in terra et circum terram pervadit et penetrat, ac quasi lustrat; tum quia aer coelo vicinus motu coelorum in orbem rapitur, et in circulos suos aeque ac coeli revertitur; tum quia venti subinde sunt circulares, resque agitant in circulos, quales sunt turbines et typhones; tum denique quia venti suum habent ordinem, qui in orbem et circulum it et redit: jam enim flat Eurus ab Oriente, mox succedit illi Auster a Meridie, hunc excipit Zephyrus ab Occidente, hunc Aquilo a Septentrione, aliique plures inter hos medii et collaterales. Unde nautae orbem ventorum conficiunt ex 32 ventis collateralibus: describunt enim circulum, in quo ad quatuor mundi plagas quatuor ventos primarios inde flantes collocant, ac cuique adjungunt alios octo collaterales, ut universim sint 36.

Tropologice, quod multi putant esse litterale, per spiritum accipias spiritum hominis irrequietum, vagum et inconstantem: talis enim est phantasia, et quae eam sequitur cupiditas hominis, ut nunc hoc cogitet et velit, nunc aliud et aliud, ac rursum ad prima quae cogitavit et voluit, redeat, itaque gyret assidue, et in circulos suos volvatur. Ita Nyssenus. Graphice hanc cordis et spiritus instabilitatem depingit S. Bernardus in Meditatione, cap. IX: «Nihil, ait, est in me corde meo fugacius, etc. Et dum per diversa requiem quaerit, non invenit; sed in labore miserum a requie vacuum manet, sibi non concordat, a se dissonat, a se resilit; voluntates alterat, consilia mutat, aedificat nova, destruit vetera, destructa reaedificat, eadem iterum atque alio et alio modo mutat et ordinat, quia vult et non vult, et nunquam in eodem statu cor permanet. Sicut enim molendinum velociter volvitur et nihil respuit, sed quidquid imponitur molit; si autem nihil apponitur, seipsum consumit: sic cor meum semper est in motu et nunquam requiescit, sed sive dormiam, sive vigilem, somniat semper et cogitat quidquid ei occurrit. Et sicut molendinum arena si imponatur, exterminat, pix inquinat, palea occupat: sic cor meum cogitatio amara turbat, immunda maculat, vana inquietat et instigat.» Et inferius post nonnulla: «Cumque rapitur ab illis et involvitur in istis, vanitas illud recipit, curiositas deducit, cupiditas allicit, voluptas seducit, luxuria polluit, torquet invidia, turbat iracundia, cruciat tristitia, sicque miseris casibus submergitur omnibus vitiis, quoniam unum Deum (qui ei sufficere poterat) dimisit. Per multa dispergitur, et huc illucque quaerit ubi requiescere possit, et nihil invenit quod ei sufficiat, donec ad ipsum redeat.»

B. Petrus Damianus, opusc. 12, cap. XIII, hanc spiritus vertiginem, rotationem et circulationem simili themate describit: «Mola, ait, in gyro ducitur, et farina profertur; unaquaeque autem mundi hujus actio mola est, quae dum multas curas congerit, humanas mentes quasi per gyrum vertit, atque ex se quasi farinas projicit: quia seducto cordi semper minutissimas cogitationes gignit,» praesertim dum spiritu ventoque vanitatis et fastus rotatur et agitatur: hic enim est turbo mentium.

Alii per ventos alternantes et saepe contrarios accipiunt contrarios rerum casus et mutabiles, imo adversos fortunae flatus, contra quos hunc clypeum suggerit Boetius, lib. II De Consolatione, prosa 1: «Postremo aequo animo toleres oportet quidquid intra fortunae aream geritur, cum semel jugo ejus colla submiseris; quod si manendi abeundique scribere legem velis ei, quam tu dominam sponte elegisti, nonne injurius fueris, et impatientia tua sortem exacerbabis, quam permutare non possis? Si ventis vela committeres, non quo voluntas peteret, sed quo flatus impelleret, promovereris: si arvis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortunae regendum dedisti: dominae moribus oportet obtemperes. Tu vero volventis rotae impetum retinere conaris. At omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, sors esse desistit.»

7. OMNIA FLUMINA INTRANT IN MARE, ET MARE NON REDUNDAT.

Hebraea, omnes torrentes vadunt in mare, et mare non impletur; Septuaginta, non est impletum; Syrus, omnes torrentes praecipitantur in mare, et non impletur; Arabicus, et mare non congregatur plenum; Chaldaeus, omnes torrentes et fontes aquarum vadunt et currunt ad mare Oceanum quod circuit mundum; vel, cujus ambitus tanquam annulo mundum continetur, ut vertit Costus noster. Pro torrentes aptius vertit flumina, quia ex torrentibus concurrentibus nascuntur flumina, quae in mare decurrunt, cum torrentes terra bibula sorbeantur, vel siccentur antequam ad mare perveniant. Ecclesiasten secutus Ecclesiasticus, XXXIX, 11: «Omnia, inquit, quae de terra sunt, in terram convertentur, et omnes aquae in mare revertentur.»

«Sicut dixit de sole et vento, quod gyrent et in suos orbes recurrant: sic hic ait de torrentibus, et inde nascentibus fluminibus, quod omnia decurrant in mare, indeque recurrant ad fluminum origines, ut hisce exemplis vanitatem, decursum et circulationem vitae humanae omniumque rerum terrestrium repraesentet. Unde S. Hieronymus: «Hebraei, ait, sub torrentium et maris nomine, per metaphoram de hominibus significari arbitrantur, quod in terram de qua sumpti sunt redeant, et torrentes vocentur non flumina, eo quod cito intereant, nec tamen impleatur terra multitudine mortuorum.» Hinc S. Gregorius Thaumaturgus paraphrastice vertit, res autem ipsae recte comparantur fluxui torrentium, qui in immensum maris profundum ingenti strepitu incidunt. Eadem similitudine usa Thecuitis, II Reg. XIV, 14: «Omnes, ait, morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur.»

B. Alcuinus Flaccus, disputans cum Pipino Caroli Magni filio: «Quid, ait, est mare? Audaciae via, limes terrae, divisor regionum, hospitium fluviorum, fons imbrium, refugium in periculis, gratia in voluptatibus. Quid sunt flumina? Cursus deficiens, refectio solis, irrigatio terrae.»

Porro mare ex tot fluminibus influentibus non impletur, non crescit, non redundat, ut super littora sese effundat terramve superstagnet, sed velut gurges insatiabilis omnia sorbet, et ad semper sorbendum hiat: hinc Pontum dici putant παρὰ τὸ πέποται, quod aquas semper potet. Causam dat Aristoteles, II Meteor. cap. II, quod aquae ex mari vi solis educantur, et vel siccentur, vel in vapores et nubes vertantur; quodque mare sit vastissimum, ut flumina ejus respectu sint instar paucarum guttarum. Causam aliam dabit Ecclesiastes vers. seq. Hinc Proverbia: Aquam in mare deferre, Ligna in sylvam, Ululas Athenas, In Aegyptum frumentum, Crocum in Ciliciam: quae dicuntur in eos qui operantur inutilia et superflua.

Tropologice, mare insatiabile notat insatiabilem cupiditatem hominis, quae semper voluptates bibit, et tamen semper sitit, juxta illud quod subdit Salomon, vers. 8: «Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.» Ita Nyssenus. Unde S. Ambrosius, lib. De Tobia, cap. XIII, docet mare insatiabile esse cor avari: «Omnes, inquit, torrentes vadunt in mare, et mare non adimpletur. Mare istud foenerator est omnium, patrimonia tanquam fluctus absorbet, et ipse nescit expleri. Mari tamen plerique utuntur ad quaestum, foeneratore nemo utitur nisi ad dispendium. Illud multorum commodum est, hic universorum naufragium.

Simili modo gula, luxuria, ambitio est mare quod omnia sorbet: gulosus enim et luxuriosus, aeque ac superbus, est helluo patrimoniorum, et gurges opum rerumque omnium.

Symbolice Rabbini in Midras Coheleth, id est Expositio Ecclesiastae, sic exponunt, q. d. «Flumina intrant in mare, et mare non redundat,» id est, omnes mortui tendunt in infernum, et infernus nunquam impletur, nec redundat, juxta illud Prov. XXX, 15: «Tria sunt insaturabilia, etc., infernus, et os vulvae, et terra quae non satiatur aqua.» Ita Galatinus, lib. VI De Arcanis fidei, cap. VII. Simili modo mare typus est mortis et sepulcri: ad utrumque enim homines omnes ceu flumina decurrunt, imo velut torrentes celerrime rapiuntur. Vide I Reg. XIV, 14. Audi S. Augustinum in Psal. CIX, ad illud: De torrente in via bibet: «Sicut torrens, inquit, pluvialibus aquis colligitur, redundat, perstrepit, currit et currendo decurrit, id est cursum finit: sic est omnis iste cursus mortalitatis: nascuntur homines, moriuntur, et aliis morientibus alii nascuntur, succedunt, accedunt, decedunt, nec manebunt. Quid hic tenetur? quid non decurrit? quid non quasi de pluvia collectum it in abyssum? Quemodo enim fluvius repente collectus de pluvia, de guttis imbrium, it in mare; nec apparet, quia nec apparebat, antequam de pluvia colligeretur: sic hoc genus humanum de occultis colligitur, et profluit in mortem. Rursum in occultum vergit, medium hoc sonat et transit. De hoc torrente bibit Christus, hoc est natus est, moriturus.»

Rursum Richardus Victorinus, tract. I De Statu interioris hominis, cap. X: «Omnia flumina, ait, in mare feruntur, et omnis aqua dulcis in amaram mutatur; quia oblectamentum in fastidium vertitur, et omnis delectatio carnis in amaritudine terminatur,» juxta illud: «Extrema gaudii luctus occupat.»

Denique audi M. Antoninum Imperatorem cognomento Philosophum, lib. IV De Vita sua: «Aevum, ait, fluctus quidam est rapidus earum quae fiunt rerum; simul enim unumquodque et apparet et praeterit, et aliud subsequitur, mox item aliud succedet. Omne quod nobis accidit ita consuetum est et notum, ut rosa vere, fructus aestate. Eadem est ratio morbi, mortis, calumniae, insidiarum omniumque eorum quae stultis vel gaudium, vel tristitiam afferunt.» Et post nonnulla: «Dictum Heracliti semper est memoria tenendum: Terrae mortem scilicet esse aquam, aquae aerem, aeris ignem, idque vicissim.» Et pluribus interjectis: «Collige etiam quos tu ipse nosti unum post alium, cujus funus ipse curasses, mortuos; et quod heri fuit piscis, cras erit salsamentum, aut cinis. Momentaneum itaque tempus a natura esse constitutum considerandum est, aequoque animo e vita abeundum; perinde ac si oliva maturitatem consecuta decidat, arborem que ipsam tulit ac genuit, collaudet et gratias agat. Similis esse debes promontorii, ad quod assidue fluctus alliduntur; ipsum autem persistit, utcumque undae aestuantes circumferantur.» Unde concludit: «Proinde quoties inciderit quidquam, quod ad dolorem te provocet, recordare hujus praecepti: Non illud infortunium esse appellandum, sed felicitati tribuendum, quod id fortiter

Pro unde exeunt hebraice est שהולכים scheholechim, id est quo vadunt: quo, id est ad quem locum, vel ex quo loco. Unde duplex hic est versio et duplex sensus: prior, ut significetur terminus ad quem tendunt flumina; posterior, ut significetur terminus a quo ipsa exeunt et prodeunt.

Priorem secuti Septuaginta vertunt, ad locum quo torrentes eunt, illuc ipsi revertuntur ad eumdem; vel, ut habet versio Veneta, ad locum, inquam, maris pergunt flumina, ut iterum redeant et fluant. Et Syrus, ad locum quo abeunt torrentes, ibi revertuntur ad abeundum. Et Arabicus, ad locum ad quem vadunt torrentes, ad ipsum revertitur spiritus eorum: vadunt enim. Sic et Pagninus, Tigurina et alii.

Posteriorem secutus est Noster vertens, ad locum unde exeunt flumina. S. Hieronymus in Commentario ex Symmacho, ad locum de quo torrentes exeunt, illuc ipsi revertuntur ut introcant; Chaldaeus, quasi ad locum enim ad quem torrentes vadunt et decurrunt, inde revertuntur et defluunt per cataractas abyssi. Vel, ut vertit Costus, cumque per cuniculos et abyssi commata, quo ex loco defluxerunt fluvii, eodem ferantur, Oceanus ipse nullo completur modo.

Prioris versionis hic est sensus, q. d. Flumina continuo cursu ad mare feruntur, in illudque sese effundunt, quo fit ut iterum iterumque semper fluant: continuo enim novae affluent aquae, quae in mare defluunt: sicubi enim inhiberetur eorum fluxus in mare, sisterent, et alias affluere prohiberent, utpote suum locum et alveum occupantes et implentes. Unde ex Hebraeo sic vertunt nonnulli, ad locum quo torrentes vadunt, illuc ipsi convertuntur ad eumdem, q. d. Flumina defluendo continenter sequuntur suos alveos et lectos, atque illum, per quem semel cursum inchoarunt, constanter retinent, nec mutant unquam, quod sane mirum est.


Versus 9: Quid Est Quod Fuit? Ipsum Quod Futurum Est

Posterioris hunc sensum assignat Titelmannus et alii nonnulli, ut cum priori coincidat, q. d. «Ad locum unde exeunt flumina,» id est ad suas scaturigines et exordia, «revertuntur,» id est, rursus affluent novae fluminum aquae, ut iterum fluant; quasi assignet causam perennitatis fluminum, hanc scilicet, quod defluentibus eorum aquis novae ex montibus affluant, quae per scaturigines rursus emanent, et decurrant in mare.

Verum hic sensus frigidior videtur et coarctior: hoc enim proprie non est reverti flumina ad locum unde exeunt. Adde videri tautologiam: idem enim est dicere, perenniter fluunt fontes et flumina, quod, defluentibus fluminum aquis aliae continuo affluunt; perennis enim fluxus non est id est, omnes mortui tendunt in infernum, et infernus nunquam impletur, nec redundat, juxta illud Prov. XXX, 15: «Tria sunt insaturabilia, etc., infernus, et os vulvae, et terra quae non satiatur aqua.» Ita Galatinus, lib. VI De Arcanis fidei, cap. VII. Simili modo mare typus est mortis et sepulcri: ad utrumque enim homines omnes ceu flumina decurrunt, imo velut torrentes celerrime rapiuntur. Vide I Reg. XIV, 14. Audi S. Augustinum in Psal. CIX, ad illud: De torrente in via bibet: «Sicut torrens, inquit, pluvialibus aquis colligitur, redundat, perstrepit, currit et currendo decurrit, id est cursum finit: sic est omnis iste cursus mortalitatis: nascuntur homines, moriuntur, et aliis morientibus alii nascuntur, succedunt, accedunt, decedunt, nec manebunt. Quid hic tenetur? quid non decurrit? quid non quasi de pluvia collectum it in abyssum? Quemodo enim fluvius repente collectus de pluvia, de guttis imbrium, it in mare; nec apparet, quia nec apparebat, antequam de pluvia colligeretur: sic hoc genus humanum de occultis colligitur, et profluit in mortem. Rursum in occultum vergit, medium hoc sonat et transit. De hoc torrente bibit Christus, hoc est natus est, moriturus.»

Denique audi M. Antoninum Imperatorem cognomento Philosophum, lib. IV De Vita sua: «Aevum, ait, fluctus quidam est rapidus earum quae fiunt rerum; simul enim unumquodque et apparet et praeterit, et aliud subsequitur, mox item aliud succedet. Omne quod nobis accidit ita consuetum est et notum, ut rosa vere, fructus aestate. Eadem est ratio morbi, mortis, calumniae, insidiarum omniumque eorum quae stultis vel gaudium, vel tristitiam afferunt.» Et post nonnulla: «Dictum Heracliti semper est memoria tenendum: Terrae mortem scilicet esse aquam, aquae aerem, aeris ignem, idque vicissim.» Et pluribus interjectis: «Collige etiam quos tu ipse nosti unum post alium, cujus funus ipse curasses, mortuos; et quod heri fuit piscis, cras erit salsamentum, aut cinis. Momentaneum itaque tempus a natura esse constitutum considerandum est, aequoque animo e vita abeundum; perinde ac si oliva maturitatem consecuta decidat, arborem que ipsam tulit ac genuit, collaudet et gratias agat. Similis esse debes promontorii, ad quod assidue fluctus alliduntur; ipsum autem persistit, utcumque undae aestuantes circumferantur.» Unde concludit: «Proinde quoties inciderit quidquam, quod ad dolorem te provocet, recordare hujus praecepti: Non illud infortunium esse appellandum, sed felicitati tribuendum, quod id fortiter feras.» Idem, lib. IX: «Jam nos omnes terra occultabit: post ipsa quoque mutabitur, et res deinde aliae item in infinitum mutabuntur. Enimvero qui fluctus mutationum et motuum considerabit, earumque celeritatem in omnia mortalia contemnet. Torrentis instar causa universi rapit omnia. Ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant.» ignavum et cessatorem praetereuntes; et quemadmodum fieri non potest ut decursum fluvii sistas, ac aqua ejus ad necessaria uti possis, nisi in primo occursu, et ubi sese objicit haurias: ita neque tempus necessariis circuitibus impulsum cohibere queas, aut jam elapsum ad caput revocare, aut usum illius habere, nisi quis cum se offert arripiat.» Haec Basilius.

Tropologice, homo est quasi fluvius assidue defluens in mortem, ut per eam refluat ad Deum immortalem, qui solus habet esse stabile, constans et aeternum. Audi Eusebium, lib. XI Praepar. cap. vii: «Cum enim omnia sensibilia in fluxu sint, continuo fiunt atque corrumpuntur, nec eadem unquam permanere possunt. Fluvium autem eumdem bis intrare, secundum Heraclitum, impossibile est. Quare nec mortalem substantiam si iterato consideres, eamdem habitu esse dices, sed mirabili commutationis velocitate modo dissipatur, modo contrahitur.» Ex quo infert: «Ridicolosi ergo sumus homines unam timentes mortem, qui multoties jam mortui sumus, et saepe morimur, etc. Corrumpitur enim juvenis in virum, vir in senem, puer in juvenem, infans in puerum; et qui heri fuit, in eum qui est hodie; quique hodie est, in crastinum: manet autem nullus idem. Nullus est idem; sed in uno momento circa phantasmata, circa unam et communem materiam influentem ac refluentem omni momento commutantur. Quomodo enim si sumus iidem, aliis quam antea gaudemus? Alia modo amamus atque odimus, alia laudamus atque vituperamus, aliis verbis utimur, aliis passionibus movemur, non eamdem figuram, non eamdem de rebus sententiam habentes? Non enim possibile est, sine commutatione aliis nunc, quam antea commoveri; nec qui alias atque alias mutatur, idem profecto est. Quod si idem non est, nec est, sed fluit continua mutatione; sensus autem ignorantia ipsius entis fallitur, et esse putat quod non est; quis igitur vere est? quod aeternum est, quod ortum non habet, quod incorruptibile, quod nullo tempore mutatur.» Et cap. vi, Platonis aenigma proponit: «Plato quoque dicit: Quid est quod semper est, et ortum non habet? et quid quod semper fit, est autem nunquam?» Ac respondet prius esse Deum, qui semper est, et nunquam est ortus; posterius esse creaturam et corpus, quod semper fit, et nunquam est in statu suo consistens et stabile, sed continuo mutatur, fluit et defluit.

Idipsum, apposito ceti marini et piscatoris apologo, choro parabolarum stipato, illustrat Cyrillus, lib. I Apol. moral. cap. viii, cujus titulus: Tuae spei anchoram in bonis perpetuis tantum fige: «Super maris undam, inquit, cetus grandissimus in insulam elevatus, cum terrae aridae speciem mentiretur; piscator raticula fluctuans, terrae cupidus in portum sophisticum hunc pervenit, moxque ibi descendens parum levata pellicula manu, ex petra et ferro genito rogo,

Aptius ergo magisque connexe, profunde et nervose sic exponas, ut hic det causam non solum perennitatis fontium et fluminum, sed et cur mare ex tot tantisque in se influentibus non redundent: hoc enim magis admirabile est, quam perennitas fluminum. Causa haec est, quod flumina in mare decurrentia rursum ex eo revertantur, et recurrant ad sua principia unde exierunt, ut iterum fluant; revertantur, inquam, per aequalitatem, scilicet non in se eadem numero, sed in sui simili, sive eadem specie: aqua enim fluminis quae ingreditur mare, non egreditur eadem numero, sed alia illi similis, puta aqua maris, quae vicina est terrae et abysso. Sic enim per aliam partem exoneratur mare, ac rursum implentur fluminum fontes, ut jugiter emanent aquas ac perennent.

Hunc esse sensum liquet primo, ex to revertuntur; secundo, quia haec est adaequata causa, cur mare ex tam numerosis amplisque fluminibus, quae mare, imo plura maria efficerent, in se ingredientibus non redundet, quia scilicet tantum ex mare deorsum affluit, quantum sursum influit; tertio, quia Ecclesiastes hic ostendit vanitatem rerum humanarum ex earum circulatione et gyro, quod semper gyrent et in orbem eant. Hanc autem circulationem probat ex sole, coelis, elementis, scilicet quod sol et coeli in orbem gyrentur; quod aer et ventus in suos circulos revertantur; quod generationes hominum, animalium et plantarum ex terra pascantur et in terram redeant, ut ex ea rursum prodeant et germinent. Ergo cum ad eamdem circulationem probandam proferat flumina, eaque dicat reverti ad sua principia, necessum est ut id proprie intelligat, scilicet id fieri per circulationem, qua aquae ex mari ad fluminum fontes remittantur. Sic enim sol, coeli et venti ad sua principia suosque ortus redeunt.

Denique ita hanc reversionem explicat S. Hieronymus hujus nostrae versionis auctor, S. Basilius, Theodoretus et alii plurimi mox citandi.

Breviter, sed nervose S. Augustinus, lib. III De Trin. cap. vi: «Continuo, ait, quasi fluvio latentium rerum ex occulto in promptum, ex prompto in occultum fit ubique circulatio.»

Eleganter Ovidius, lib. XV Metamorph.: Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago. Ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu. Non secus ac flumen; neque enim consistere flumen Nec levis hora potest, sed ut unda impellitur unda, Urgeturque eadem veniens, urgetque priorem.

Genuinus sensus.

Prob. Primo.

Secundo.

Tertio.

sibi pius, coepit fovere corpusculum algore rigidum, labore fessum et esurie desiccatum. Verum enim ignis acuta caliditas insensibili piscis transacta pinguedine, tandem in carnem sensibilem ardoris sensus descendisset, statim pisce commoto, terrae motum existimans nauta stupidus, relictis omnibus cucurrit ad ratem. Sic inde vivacitate comperta tutus de navicula, lamentabiliter eidem dixit: Ut quid ostensa ingenti mole, et stabilitate lethaliter simulata, et cute picta mentiebaris te portum? Ni certe natabile lignum statim prorugo subvenisset, in te confidentem, raptum subito non minus quam naufragium submersisses. Cui piscis respondit: Tu autem, quare ad quiescendum super rem mutabilem descendisti? At ille: Certe quia tellus esse, non animal videbaris. Tunc alter: Numquid omne quod videtur existit? an ignoras quod plura in sola sui apparentia, et non in veritate fundantur? Nam sophista videtur philosophus, et hypocrita sanctus.» Ex quibus hoc epimythium, apologi finem et fructum declarans, colligit: «Propter hoc, charissime, tu qui maris incola periculosis versaris in fluctibus, et perniciei castris undique obsessus, in ligno perfragili circumdaris, quo in necessitate confugias, cui te credas, ac ubi stabilius confidas prius ruminante diligentia videas, et clara prudentiae circumspectione attendas. Nam si ex toto semel erraveris, praeventus morte, correctionis tibi postmodum nullus locus erit. Sic ergo tutum stabilitate perpetua portum quaerens, hunc meliorem, et bonis melioribus optimum prudenter eligas, ubi confidentia secura quiescas. Nonne sapiens architectus in terra stabili fodiendo quaerit fundamentum stabilius? Et navis pervigil gubernator, antequam suam anchoram accommodet, scrutator abyssi, plumbata cordula quaerit tutissimum fundamentum? stultus enim est, qui super cem instabilem fabricat; et omnino amens, qui rebus mollibus se ab iisdem stabiliendum commendat. Vade igitur, et hinc disce nequaquam in perituris confidere, sed in aeternis de caetero tuae spei anchoram tantum fige. Quibus edoctus nauta consolatus discessit.»

Quaeres primo, qua ratione flumina ex mari revertuntur ad suas origines?

Respondeo primo, quod ex mari quotidie plurimi vapores vi solis educuntur, qui in aerem elati ibique vi frigoris in nubes densati et in aquas resoluti, decurrunt in flumina, eaque implent, ut iterum fluant. Ita Olympiodorus, Procopius, Rupertus, Isidorus, Cajetanus, Vatablus et alii; unde pro flumina hebraice est torrentes: hi enim proprie fiunt ex pluviis vel nivibus in aquam resolutis, et sic mare non redundat, quia magna pars maris evaporatur; tantum enim, inquiunt, ex mari abit in vapores, quantum fluminum in illud intrat.

Verum hoc remotum est et minus proprium.

Secundo, proprie et proxime, quia flumina in mare influentia ex illo per subterraneos meatus

et venas sensim redeunt ad sui origines. Modum quo id fit, mox explicabo. Hunc esse sensum liquet clare ex S. Hieronymo in Comment., qui Vulgatam suam versionem ita interpretatur, uti ex S. Basilio, homil. 4 Hexam., Theodoreto, serm. 2 De Providentia, imo et Platone in Phaedone, ac Seneca, lib. III Natur. Quaest. cap. xv.

Audi singulos: S. Hieronymum: «Putant quidam, inquit, aquas dulces, quae in mare fluunt, vel ardente desuper sole consumi, vel salsugini maris esse pabula. Ecclesiastes autem noster, et ipsarum aquarum conditor, eas dicit per occultas venas ad capita fontium regredi, et matrice abysso in sua semper ebullire principia.» S. Basilius asserit Dei nutu aquas ex mari ad montium apices conscendere: «Aquae, inquit, infra delabendi propensione defluunt remoraturae, donec in suam amplitudinem effunderentur, ubi tanquam compedibus adstrictae non amplius diffusae, nec decurrenti alluvie exundantes, sed subter mare fluitantes, per angustas fistulas in sublime subvectae, ab agitante spiritu in altum impulsae, superficie terrae vi disrupta erumpunt et emicant, deponuntque per transcolationem salsorem et amarorem, et potulentae evadunt.» Theodoretus: «Aquae naturam ne arbitreris sua sponte in altum scandere, sed Dei verbo obedientem summos montium vertices occupare. Creatori autem facillimum est factu, aquarum naturam non modo in montium vertices, sed in medium quoque aerem subvehere, et amaram dulcedine condere, etc., eamque cujus naturalis motus deorsum fertur, sursum currentem ostendere.»

Plato in suo Phaedone Mosis, sive sacrae paginae oraculi sententiam sequitur, ut in plurimis, inquiens: «Fontes ex ingenti illo barathro, quod intra terram est, partim per patentes quosdam poros, partim per terrae soliditatem excolati sic iterum redundant, ut quantum una pars confluat, tantum altera fluat.» Seneca ab eodem idem recenset: «Quidam judicant terram quidquid aquarum emiserit, rursus accipere, et ob hoc maria non crescere, quia quod influxit, non in suam vertunt, sed protinus reddunt. Occulto enim itinere subit terras, secreto revertitur, colaturque transitu mare, quod per multiplices anfractus terrarum verberatum, amaritudinem ponit, et pravitatem saporis in tanta soli varietate exuit, et in sinceram aquam transit.» Adde Rupertum et Hugonem Victorinum.

Rupertus: «Terrae fundator, inquit, abyssum depulit, et competens aquarum subsidium per intimas ejus venas large diffudit; et terra trahens aquas in omnes venas, copiosam fugit abyssi mammam.» Hugo Victorinus super id Genes. II: Fons ascendebat e terra, etc.: «Fons iste, ait, potest intelligi abyssus, scilicet matrix omnium aquarum, ex qua omnes fontes aquarum et fluminum egrediuntur.» Plures mox citabo.

Quaestio: Qua ratione flumina ex mari revertuntur ad suas origines?

Resp. primo.

Quaeres secundo, quae sit origo et causa fontium et fluminum, ac perennitatis eorum; cur scilicet jugiter emanent aquas? Respondeo varias a variis dari origines et causas.


Versus 10: Nihil Sub Sole Novum

Primo, Aristoteles, I Meteor. cap. xiii, cum suis censet fontes et flumina oriri ex aere et vapore, vi frigoris in aquam resolutis. Hinc in Alpibus aliisque montibus oriuntur pleraque flumina, quia circa montes et rupes multi coeunt vapores, qui vi frigoris densantur, et in aquam resoluti defluunt in valles, ibique coeuntes torrentes et flumina efficiunt, uti oculis meis conspexi, dum Alpes pertransirem.

Romae insignis quidam Mathematicus e Societate nostra mihi asseveravit se perscrutatum esse Alpes ac Salinas Alpium, atque in earum summitate vidisse cavernas ingentes in rupibus, easque rimis plurimis intersectas, ut per eas aer copiosus ingredi posset, in quibus vapor et aer calefactus, rupium et saxorum deinde frigore condensatus, et resolutus in aquam defluebat, et rivum perennem efficiebat, quo liquabatur sal, quod inferne ex eadem rupe effodiebatur. Continuo enim aer aeri ad impediendum vacuum succedebat, isque illico in aquam resolvebatur; sicut videmus in hieme columnas, marmora et parietes in templis continuo sudare, et guttas stillare, utique ex aere in aquam resoluto. Accedit quod circa cacumina montium perpetui sint vapores, qui ad illa se colligunt et quasi colligant, hique rorulenti a rupe illico in aquam resolvuntur, qui ex variis locis in unum confluentes rivum, ac tandem torrentem, mox plurium influxu adaucti fluvium efficiunt.

Secunda fluminum causa, sunt pluviae et nives: pluviae enim in hieme crebrae et copiosae magnam aquarum vim depluunt, quae in cavernis montium amplis et multis collecta, per angustos meatus et angusta fontium orificia sensim effluit, itaque continuationem fluminibus affert. Nives vero in Alpibus perpetuo solis calore per diem liquatae, magnam aquarum vim fluminibus afferunt, adeo ut viri sapientes, inter quos fuit noster P. Leon. Lessius, censeant praecipuam fluminum causam esse hanc nivium continuam et ordinatam liquationem. Ingens enim et immanis vis nivium est in Alpibus, qui in longum latumque per plura centena milliaria extenduntur (sane ego cum sociis equitando per Alpes juxta Tridentum, vix per decem dies eas per latum secare et transgredi potui, cum quotidie conficerem 30 circiter milliaria); quare nives per noctem decidentes in Alpes, per diem vi solis liquatae, continuos torrentes, et hi confluentes continua flumina efficiunt. Argumento est quod, dum sub hiemem ingentes sunt pluviae, flumina excrescunt in duplum vel triplum, imo exundant, et late circumcirca restagnant, uti Romae experimur in exundatione Tiberis. Idem fit, dum liquantur nives Alpium in martio; tunc enim Mosa, Rhenus, Onus, Maenus, Athesis caeterique fluvii, qui in Alpibus nascuntur, mirifice intumescunt et saepe

Verum haec non videntur sufficere ad perennitatem tot tantorumque fluminum, quorum aliqua vastissimi sunt, et in latum ad viginti et plura milliaria extenduntur (qualis est fluvius quem Argenteum vocant in India), ut videantur non tam esse flumina, quam maria. Nulli enim vapores, nullae nives et pluviae ad perennem eorum cursum, tam amplum et vastum sufficere videntur: praesertim quia pluviae per aestatem rarae sunt et modicae. Adde plures fontes et flumina oriri in cacumine montium altissimorum, quibus nulli adjacent montes altiores, ubi tantae cavitates et receptacula nivium et pluviarum esse nequeunt; alios vero oriri in imo vallium, ubi nulli sunt montes vicini, nullae nives, nullae cavernae aquarum pluvialium, idque tanta aquarum copia, ut statim sint navigabiles. Hinc et putei multi sunt profundissimi, in quorum fundo ex imis terrae venis scaturiunt aquae vivae, quae perennem puteis suggerunt aquam. Denique Scriptura hoc loco, et Genes. I, 9, et alibi, aliam magis universalem, magisque adaequatam fontium et fluminum causam assignare videtur.

Tertia causa ergo plena et adaequata est haec: matrix fontium, fluminum aliarumque aquarum est mare. Quod ut intelligatur, notandum est primo, Deum prima die creationis aquae et mundi, aut potius die tertia, qua secrevit aquas a terra, produxisse sub terra ingentes quasdam voragines sive receptacula aquarum, quae Scriptura «abyssum,» Philosophi barathrum vocant, noster Interpres Deuter. xxxiii, 13, vocat abyssum subjacentem, ubi Hebraice est, abyssus cubans inferior.

Fecit autem id Deus hoc usu et fine, primo, ut immensam vim aquarum quae initio mundi terram operiebat, partim in illa reconderet, partim in ipsis maris alveis collocaret, quos tunc temporis etiam fecit, et e terra excavavit, sed non tantos nec tam profundos, ut soli illi omnem istam aquarum vim et molem caperent; alveum enim maris multis in locis valde modicum, parumque profundum experiuntur nautae. Secundo, id fecit, ait Philosophus, lib. De Opificio mundi, ut terram, ne siccitate fatisceret, humore aquae rigaret, contineret et coagularet. Tertio, ut ex terra aqueo humore perfusa, metalla et lapides coalescerent. Quarto, ad plantarum, herbarum et stirpium, item fluminum, fontium, omnisque aquae tam fontanae quam putealis productionem.

Lege S. Basilium, homil. 4 Hexam., S. Ambrosium, lib. II et III, Theodoretum, serm. 8 De Providentia, ac Senecam, lib. IV De Beneficiis, cap. v et 6.

Notandum secundo: Sicut terra est mater viventium et mixtorum terrestrium, sic mare est mater aquatilium, puta tot generis piscium, ostreorum, concharum, etc. Igitur sicut in matris

Tertia, genuina causa.

Aqua terrae intus recondita, de causa.


Versus 11: Non Est Priorum Memoria

Secundo.

Tertio.

Quarto.

Aqua quasi mater.

et cujuslibet hominis corpore magna sanguinis copia est in hepate et corde, atque inde per plurimas venas in singula membra totumque corpus dispergitur: simili plane modo, ait Seneca, lib. III Natur. Quaest. cap. xv, ingentes illae cavitates, sive voragines sub terra aquis refertae, sunt terrae quasi hepar, ex quibus aquae per occultos meatus et cuniculos quasi per venas, per omnes terrae partes, totumque orbem disperguntur, ac certis locis in fontes et flumina, vel in genesi mundi vel posterioribus saeculis facta via erumpunt. Hoc enim est opus providentiae Dei, qui ad terrae usus jam dictos, ubique gentium certis locis fontes et flumina immiscuit et inspersit, perinde ac iisdem ventos statis locis et temporibus impertiit et distribuit. Hinc illae phrases: «Terra suas habet venas: vena aquarum viventium: vena sulphuris, argenti vivi, auri, aurichalci,» etc. Terra enim est quasi animal quoddam quatuor humoribus apte distributis constans, sicut vicissim homo est instar terrae, adeoque microcosmus. Ita Seneca, lib. III Natur. Quaest. cap. xv, et Plutarchus in Vita Pauli Aemilii.

Igitur assero matricem aquarum esse abyssum, id est, mare tum patens et publicum, tum latens et reconditum in cavernis, specubus venisque terrae. Haec enim est abyssus initio mundi a Deo condita, quam primitus aqua primogenia, ideoque dulci, implevit Deus, qua effluente per varias cavernas et venas versus origines fluminum, ejus loco aqua e mari subintravit, et continuo subintrat: atque hac ratione semper ex abysso hac, sive barathro fluminibus et fontibus aqua subministratur. Hinc omnia maria, adeoque mare Caspium, quod terra interjacens a reliquo mari dispescuit, per subterraneos meatus Oceano jungi, illique ceu matrici cohaerere Geographi, ut Plinius, Strabo, Dionysius, Mela, non dubiis indiciis deprehenderunt; praesertim ex eo quod plura ingentia flumina in illud influant, ipsum tamen cum sit modicum non redundet, quia scilicet eadem per subterraneos meatus ex illo in Oceanum defluunt. Oceanus ergo est matrix omnium fluminum et fontium, id est omnium aquarum vivarum et fluentium.

Id ita esse probatur primo, quia hic est planus et obvius sensus hujus loci, uti passim Interpretes docent. Idem innuitur Eccli. cap. xxiv, 39: «A mari, inquit, abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna. Ego sapientia effudi flumina. Ego quasi trames aquae immensae de fluvio. Ego quasi fluvii Dioryx, et sicut aquaeductus exivi de paradiso.» Et cap. xl, 11: «Omnia quae de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquae in mare revertentur.» Et Genes. I, 9: «Dixit Deus: Congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida: Et factum est ita. Et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria.» Unus enim locus sunt mare cum sua abysso, sive ca-

Secundo, quia id necessario dicendum est de fluvio paradisi, qui in quatuor ingentia flumina dividebatur: necdum enim pluerat Deus super terram, ut ex pluvia vel vapore progigni posset, Genes. II, 10, ut recte ibi observavit Rupertus. Ex mari ergo illa eduxit Deus. Idem a pari vel simili dicendum videtur de reliquis terrae fontibus et fluminibus, saltem praecipuis et majoribus. Sicut enim Deus tertio mundi die terram ornavit montibus, arboribus, plantis, herbis caeterisque seminibus: sic et eamdem, aeque ac mare, ornavit fontibus et fluminibus ex abysso marina prodeuntibus, ad irrigandum et fovendum arbores, plantas, herbas et germina a se producta, ut flores et fructus germinarent, idque plane significat Scriptura, Genes. II, 4, 5 et 6: «Istae, inquit, sunt generationes coeli et terrae, quando creata sunt in die quo fecit Dominus coelum et terram; et omne virgultum agri, antequam oriretur in terra; omnemque terram regionis, priusquam germinaret: non enim pluerat Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram; sed fons ascendebat de terra, irrigans universam superficiem terrae.» Et Ecclesiasticus, cap. xxiv, 39, verbis paulo ante citatis. Rursum, Genes. VII, 11, dicuntur «rupti omnes fontes abyssi magnae,» id est barathri jam dicti, ad inducendum terrae universale diluvium; ad hoc enim non suffecit sola pluvia quadraginta dierum.

Tertio, quia alia ratio adaequata, cur mare ex tot fluminibus non redundet, dari nequit, nisi illa quam dat hic Sapiens, scilicet quod quantum aquarum ex fluminibus in mare influit, tantumdem effluit in abyssum; nam causa quam dat Aristoteles, scilicet mare esse vastissimum, ideoque flumina illi parum addere, ac statim evaporari, non satisfacit. Plurima enim et maxima flumina assidue in mare gurgites suos effundunt: quare uno anno, uno mense, imo una hebdomada, continuo suo fluxu in tam vasto aquarum gurgite, quem in mare jugiter effundunt, multa maria efficerent, cum videamus vapores in aere et mari saepe esse exiguos vel nullos; nec terram quae magis quam aqua evaporat, quidquam ex sua quantitate deperdere. Certe tot tantorumque fluminum per tot annos, imo per tot saecula et annorum millia assiduus in mare illapsus, abyssum efficerent, ipsumque mare superarent. Cur ergo mare non intumescit supra omnes colles et montes? Sane Pontus augescit amnium accessu, eaque de causa se exonerat in Propontidem, teste Plinio, lib. II, cap. lxxix. Causa ergo cur mare ex tot fluminibus non redundet, est, quia una ejus pars abit in vapores et nubes, quae in pluvias et nives resolutae ad capita fontium et fluminum confluunt, et rivos efficiunt; alia vero ejus pars partim abit in lacus et flumina quae ex mari oriu-

Et Psalm. xxxii, 7: «Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.»

Origo fontium et fluminum est abyssus.

Cavitate subterranea et terra.


Versus 12-13: Ego Ecclesiastes Fui Rex Israel in Jerusalem

Secundo.

ergo ex mari per cavitates subterraneas. Rursum Asclepiadorus narrat legatos missos a Philippo Macedone, ad scrutandum thesauros et venas auri, per subterraneam specum multis diebus deambulasse, vidisseque ingentes fluvios, et immania aquarum inertium receptacula. Alias ex hoc barathro aquarum inundationes Valentiae et alibi factas narrant nostri Conimbricenses in Meteora, tract. 9, cap. iv.

Denique haec est expressa sententia S. Hieronymi, S. Basilii, Theodoreti, Platonis, Senecae, Ruperti, Hugonis Victorini, quorum verba paulo ante recitavi; item Tertulliani, Contra Hermogen., Salonii et Albini in hunc locum, Procopii, S. Augustini, Bedae in Gen. II, 8, S. Gregorii, lib. XXX Moral. II; Damasceni, lib. II De Fide, cap. ix; Isidori, III Orig. xx; Plinii, lib. II, cap. lxv; Philonis, lib. De Mundi opificio; Magistri Sent. in II, dist. 14, in fin.; S. Thomae, in II, dist. 17, Quaest. III, art. 2, ad 4, et I part. Quaest. lxix, art. 1, ad 2, 3 et 4; S. Bernardi, serm. 13 in Cant., initio; Alberti in II Meteor. tract. 2, cap. xi; Dionysii in cap. viii Proverb.; Valesii, S. Philos. cap. lxiii; Conimbricensium, loc. citat.; Pinedae et Lorini hic; Francisci Suarez, lib. II De Opere sex dierum, cap. vi, in fine; imo Aristoteles, I Meteor. xiii, ait hanc esse communem sententiam veterum Philosophorum. Hinc Homerus, Iliad. XIV et XXI, Oceanum vocat «fluviorum et rerum omnium principium, imo Deorum parentem.» Strabo, lib. I, eumdem vocat «terrae coronam;» alii, «zonam et cingulum orbis;» alii, «mammam viventium.»

Audi Philonem, lib. De Mundi opif.: «Liquet necessario humidam essentiam partem esse terrae omnia parientis, sicut mulieres opus habent menstruis; cuilibet etiam matri tanquam partem summe necessariam, natura scaturientes mammas addidit, praeparans alimenta nascituris infantibus. Mater autem etiam terra esse videtur; quapropter et priscis illis placuit, ut vocaretur δημήτηρ, composito ex matre et terra nomine: non enim terra mulierem, ut dixit Plato, sed mulier terram imitatur. Merito igitur terrae antiquissimae matrum ac fecundissimae natura tanquam mammas dedit amnium fluenta fontiumque ut stirpes rigentur, et omnia animalia potum copiosum habeant.»

Objicit Aristoteles contra hoc Platonis barathrum: Altior est origo fluminum, quam sit ipsum mare, quia flumina in mare velut inferius defluunt et descendunt: ergo fieri nequit ut ex mari rursum aquae sursum ascendant ad originem fontium et fluminum. Hoc est enim contra naturam juxta illud: «Sursum flumina.» Unde causa cur per artem non possint fieri fontes perpetui est, quod aqua altius sua origine ascendere nequeat.

Respondetur: Eadem difficultas est in Aristotelis et aliorum omnium sententiis. Nam quidam fontes oriuntur in summis altissimorum montium cacuminibus, quovis mari et terra altioribus, ut necesse sit aquam eo ascendere ex sua origine vel matrice, quaecumque illa assignetur; quaedam tamen flumina quae proxime et publice ex mari oriuntur, ipso mari sunt humiliora.

Igitur Julius Scaliger, exercit. 46, respondet aquam esse extra locum suum naturalem, eo quod aeris locum occupet: aqua ergo superior, inquit, premit inferiorem, cupiens redire ad locum sibi debitum, ac premendo illam exprimit, facitque ut pressa exsiliat in montibus per fontes et flumina. Cum enim ex prima Dei creatione qua deberet terram totam operire, deinde ob habitationem animalium pars terrae liberata sit aqua, hinc illa aqua accumulari debet alteri aquae, et attolli occupareque locum aeris, ita ut ibi sit aqua extra naturalem locum: quare suo pondere incubat aquae illi quae est in cavernis, ut locum suum naturalem recipiat; aqua autem in cavernis compressa, per canales quasi tubos a Deo factos, in montibus erumpit altius quam sit mare premens, quia pondus maris majus est, quia cogit aquam erumpere per canales arctos, cum alius erumpendi non sit locus. Sic enim videmus in aquaeductibus magnis, si canales arctentur, ut totam aquam simul effundere nequeant, impetu aquarum affluentium aquam protrusam, e canalibus solito altius exsilire.

Huc accedunt Doctores nonnulli, qui opinantur aquam esse altiorem terra, atque aliud a terra habere centrum, ideoque altius in terra exsurgere.

Huc quoque pertinent nonnulli Patrum, qui censent aquam terra sublimiorem, ideoque illam vi divina quasi freno per miraculum perpetuum contineri, ne terram obruat, ac ne id faciat, arenam velut compedes illi injici et objici a Deo. Ita opinantur S. Basilius, hom. 4 Hexam., S. Chrysostomus in Catena Job, Theodoretus in Psal. ciii, S. Ambrosius, lib. III Hexam. cap. II et III, S. Thomas, loc. jam citat. Eadem fuit sententia Lucretii et Ciceronis, lib. II De Nat. Deor. Verum idipsum confutant Mathematici, Philosophi et Theologi, qui docent aquam non esse altiorem terra, sed cum ea unum efficere globum, ideoque unum cum ea habere centrum. Ita Clavius in cap. I Sphaerae, Pererius, lib. I in Genes., Molina et Valentia in Opere 3 diei, Conimbricenses, lib. III De Coelo, Quaest. iv, et alii passim.

Vera ergo responsio et causa, cur aqua e mari sursum ad origines fontium surrepat et ascendat, est Dei voluntas, ordinatio et provida distributio, qui, ut dixi, aquam per omnia loca supera et infera ita distribuit, et dispertit ad usus terrae hominumque et animalium necessarios vel commodos (sicut aquileges et aquarum mensores aquas per canales et fontes distribuunt in urbes, agros et hortos), perinde ac sanguinem distribuit in corpore humano. Sicut enim hepar sanguinem natura sua gravem et deorsum vergentem, naturaliter vi animae distribuit non tantum deorsum

Causa cur aqua sursum meat.

in femora, tibias et pedes, sed etiam sursum in pectus, collum et caput: sic pariter mare naturaliter virtute a Deo sibi indita, aquas per venas et meatus dispertit in omnes partes terrae, superas aeque ac inferas. Locus enim naturalis cuique est is quem illi assignat Deus, ait D. Thomas. Et quid mirum aquam ascendere supra montes, cum primitus ascenderit supra coelos, ibique adhuc consistat? firmamentum enim dividit aquas superas ab inferis, Gen. I, 6. Accedit quod montes sint e terra terrei, ac proinde maris locus naturaliter exigat iis esse superior, ut eos sibi subjiciat. Terra enim imum poscit locum, aqua secundum, aer tertium: hinc aquae initio mundi operuerunt totam terram; quare hic aquae ascensus non est violentus, sed naturalis, tum quia fit a Deo auctore naturae; tum quia aqua poscit esse supra terram, cujus pars sunt montes; tum quia hic aquae ascensus fit ob bonum universi, ad quod omnes ejus partes inclinant, consequenter et aqua quae una est universi pars; tum denique quia aqua e mari per venas toti terrae singulisque ejus partibus superis et inferis, eo modo se impertit et inspergit, sicut sanguis ex hepate per venas in omnia membra supera et infera se infundit et communicat per mutuam membrorum unionem et sympathiam.

God Gave This Worst Occupation to the Sons of Men, That They Might Be Occupied in It

At qua arte et modo Deus facit aquas ascendere ad origines fontium? Varii varios modos assignant.

Primo, nonnulli probabiliter censent aquam ascendere terrae exsuctu, et venarum spongiosorum attractione, sicut videmus aridam spongiam humorem ex vase suo suctu ad partes superiores attrahere, ac pannum in dolium immissum sensim illud evacuare. Si enim ex alto linea vel lanea fascia pendeat in vas aquae, aliove humore plenum, ima fasciae pars ex vase suget aquam, et ex ima suget altera illi proxima pars, et ex hac altera illi vicina, et ita deinceps; eoque modo sensim aqua sursum proserpit et ascendit, donec ad summum fasciae conscendat, ubi illam reflexam et deorsum vergentem sequens distillet in terram, itaque omnem ex vase aquam educat, et in terram stillando demittat. Addit Lyranus aquas maris terra percolatas fieri leviores, et altius posse ascendere, quam sit maris altitudo. Adjungit Albertus aquam in terrae venis calefactam evaporare, itaque per vapores sursum ascendere ad capita fontium, ibique vapores vi frigoris in aquam resolvi, ac fontes efficere. Sic ventae suo suctu trahunt sanguinem ex hepate sursum ad pectus et caput. Hac de causa Deus fecit varias in terra cavitates spongiosas, ideoque aquarum attractivas, quae gradatim usque ad summos montes aquam e mari sugant quasi per siphones, ait Plinius; dico quasi, quia in siphonibus nasus, et, ut ita dicam, proboscis, hoc est, fistula exterior prominens ex qua aqua in terram defluit, debet esse longior et demissior fistula interiore, quae ex vase aquam sugit; si enim exterior non

sit longior, interior non suget aquam. In montibus autem orificium fontium non est demissius, sed altius mari, ex quo aquam sugit. Quare in hoc a siphonibus fontes discrepant. Causa est, quod in siphonibus, in fistulam exteriorem, per quam suctu attrahitur aqua ex vase, nisi sit longior, aer subintret, itaque impediat vacuum in fistula; ad quod impediendum si longior sit, ascendit aqua, cum aer illam ingredi, ejusque vacuum impedire nequeat. Secus est in venis aquarum tam latis et vastis in terra et montibus. Sic ergo aquae e cavernis terrae sursum transmittuntur, et non tantum usque ad maris libramenta, sed etiam usque in altissimos montes distributim penetrant et assurgunt. Igitur sicut Deus indidit magneti vim attrahendi ferrum: sic in terrae venis est vis attractoria aquarum, et quasi magnetica.

Secundo, alii censent aquam ex barathro sursum ascendere ad caput fontium vi flatuum subterraneorum, ventorum et spirituum in terra inclusorum. Sic enim mare ventis agitatum subinde altissime intumescit, et fluctus ad sidera tollit. Quid ergo mirum, si ad capita fontium eodem suo aestu agitatum aquas per canales elevet? Ita S. Basilius, S. Hieronymus, Plato, Plinius, Valesius et Pineda. Audi Plinium, lib. II, cap. lxv, qui ex Graecis geometrica subtilitate sic colligit: «Ergo totas, omnique ex parte aquas vergere in centrum, ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur, quod ita formasse artifex naturae debet; ut cum terra arida et sicca constare per se ac sine humore non posset, nec rursus stare aqua, nisi sustinente terra mutuo implexu jangerentur, hac sinus pandente, illa vero permeante totam intra, extra, supra, venis ut vinculis discurrentibus, atque etiam in summis jugis erumpente, quo spiritu acta, et terrae pondere expressa siphonum modo emicat, tantumque a periculo decidendi abest, ut summa quaeque et altissima exsiliat.» Qua ratione manifestum est quare tot fluminum quotidiano accessu maria non crescant.

Tertio, alii hunc ascensum tribuunt coelo et sideribus; sic enim luna causat aestum maris. Ita D. Thomas.

Insuper alii plures sunt modi elevandi aquam, ut patet in antliis, et in machina Ctesibica, per quam in vasis conclusis aere plenis, si aliunde aqua per foramen infundatur, videmus aerem aquas in alio vase sibi superpositas sursum ejaculari, ut sibi locum quaerat, et in aquarum locum subintret.

Denique hic aquarum ascensus, et per totam terram aequa distributio, sicut et ventorum, pluviarum, fulminum, grandinis, nivis, etc., stata generatio, et per singulas provincias divisio, est opus peculiare divinae providentiae, ait Theodoretus, serm. 2 De Providentia, toti universo de aqua, salubritate et fecunditate providentis, admiratione magis, contemplatione et gratiarum

Quinto, id ipsum liquet ex sympathia multorum fluminum, quae minus a mari distant, vel minus terra percolantur: quaedam enim salsa sunt ut mare; quaedam aestum maris aemulantur, ut unum in Gadibus, alterum Burdegalae, tertium Antuerpiae.

Sexto, favet experientia: nam tempore belli Mithridatici apud Apameam Phrygiae urbem, quae tamen longe distat a mari, novos lacus et fontes emersisse scribit Nicolaus Damascenus, et ex iis fluvium unum salsum, qui magnam ostrearum narinorum piscium copiam effudit. Prodibat

Objection secunda.

Resp. prima.

Apologus pro fusa liberalitate.

actione venerandum, quam nimis exacta et curiosa disquisitione scrutandum, ut subjungit Eccle. cap. v, 8, et vii, 24; Dei enim sapientia et providentia est, quae Prov. viii, 28, ait se ab initio librasse fontes aquarum, vel, ut hebraice est, fontes abyssi, ita scilicet aquas elevans ac suspendens, tum in nubibus, tum maxime in matrice fontium abysso, uti ipsa loquitur, ut nunquam fontium et fluminum cursus sistatur, quibus velut uberibus terra quasi mater animantia omnia potet, iisque alimenta praebeat, ait Philo lib. De Mundi opif. Huc facit illud Psal. ciii, 6: «Super montes stabunt aquae;» Chaldaeus, erumpent super montes stagna aquarum.

Objicies secundo: Aqua fontium et fluminum ab aqua marina plurimum differt, tum dulcedine, tum colore, tum levitate, tum aliis qualitatibus; ergo non videtur esse eadem, nec ab illa prodire.


Versus 14: Vidi Cuncta Quae Fiunt Sub Sole, et Omnia Vanitas

Respondeo primo: In genesi et creatione mundi, una ab alia non differebat; omnium enim eadem erat aqua, eaque dulcis; alioquin enim sua salsedine terram, quam operiebat, fecisset siccam, sterilem et adustam; die ergo tertia mundi, qua secreta est aqua a terra, et deducta in suos alveos et cavitates, factaque est mare, ac maris nomen accepit, effecta est salsa, idque ob hosce fines, scilicet primo, ne semper stando nec fluendo (uti stat mare) putresceret; secundo, ad connaturalem piscium qui ex mari nascuntur, generationem et nutritionem; tertio, ad faciliorem navigationem: aqua enim marina, quia salsa, gravior est aqua dulci, ideoque facilius fert et sustentat naves, earumque onera ingentia. Ita Conimbricenses, tract. 10 in Meteora, cap. ix. Mansit tamen aqua dulcis, quae primitus fuerat in fontibus, fluminibus et sinibus subterraneis, eaque per suas venas in varias terrae regiones diffluente, marina salsa illi succedit, quae pari modo per varios terrae meatus et anfractus percolata, fit dulcis, ut docet Aristoteles, levis, ac alterius a mari coloris et qualitatis, maxime cum per mineralia sulphuris, ferri, aeris, auri, vitrioli, etc., labitur, quorum virtutes imbibit et contrahit, ideoque medicinalis efficitur, ut patet in fontibus Spadanis, thermis Aquensibus, caeterisque similibus, qui proinde tam inter se, quam a mari multis qualitatibus different et discrepant.

Symbolice rursum, perennis hic fluminum in mare decursus significat perennem debere esse hominis beneficentiam. Habet hac de re appositum Danubii et maris apologum, multis rerum parabolis fecundum, Cyrillus, lib. III Apolog. Moral. cap. xxiii, cui titulus: Quomodo beneficium liberalis debeat esse perpetuum: «Semper inundanti Danubio, ait, sic locutum est aequor: Quando tuae manationis impetus cessabit? quando terminabitur influxus? quousque latices dabis? At ille paululum indignatus respondit: Profecto loqueris sicut mare; quia omnia flumina insatiabiliter

Objection secunda.

Resp. prima.

recipis, nec tamen juste crevisti. Nimirum tunc liberalitatis meae cessabit influxus, cum insatiabilitatis tuae terminabitur appetitus. Non enim minor est valetudo virtutis, quam defectio vitiositatis; et propter hoc, sicut cupiditati nihil satis est, ita liberalitatis nullus est finis. Responde mihi quomodo, ex quo, propter quod, et quid tribuat liberalis. Nonne ex inclinatione virtutis hoc praestat, ratione delectationis se totum communicat? Quoniam virtus, quemadmodum natura illam inclinat, semper peragit, nec unquam existit otiosa. Unde semper humilis inclinatus, justus est, innocens, rectus, misericors, prudens, pius, liberalis, beneficus et profusus. Similiter verus amor sine fine est. Charitas enim nunquam excidit, et qui amicus est perpetuo diligit, nunquam a dilectione retrahitur, nisi dilectio finiatur. Operatur enim amor magna, si est; sin autem desinit operari, amor non est.» Deinde modum docet, quo quisque etiam pauper possit semper esse liberalis: «Attamen nunquam deficit beneficium liberali ad dandum, cum sit virtute et amore ditissimus. Nempe si pecunia deficit, adest lingua: si deest census, adest manus. Si est cellarium vacuum, non est consilium diminutum. Nunquam siquidem desunt virtuti divitiae. Non ergo deficiat virtuosa voluntas, quia non deerit fructuosa facultas.»

Denique exemplo naturae, coeli et solis idipsum confirmat: «Attende, quaeso, quam sint perpetuae emanationes beneficiorum liberalis naturae. Nonne coelum vitales virtutes semper inferioribus influit? Sol perpetuo lumen effundit, et semper gratissima tellus pascua gignit; et donec vixerit cor, membra singula calefacit, hepar nutrit, cerebrum animat? Igitur liberalis beneficii perpetuus est influxus. Quibus dictis, magis Danubius redundavit.»

Mystice, mare plenissimum et immensum sapientiae, virtutum et gratiarum omnium est Deus et Christus. Unde ipse ait, Joan. vii, 38: «Qui credit in me, etc., flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.» Item B. Virgo Maria. Unde S. Bonaventura, De Laud. Virginis, cap. vii: «Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat,» sic mystice exponit: «Sicut in mari aquarum, ita in Maria sunt congregationes gratiarum.» Insuper mare est sapientia, uti ipsa ait Eccli. xxiv, 39. Vide ibi dicta.

Porro fontes et flumina sunt praedicatores et doctores, imo quilibet justi et sancti, quin et peccatores, qui per orationem, gratiarum actionem aut poenitentiam ad Deum omnis boni fontem in omnibus recurrent, ut novum lumen et gratiam impetrent. Unde S. Thomas, in cap. I ad Rom. lect. 5: Redeunt, inquit, flumina, id est beneficia per gratitudinem ad suum principium unde exierunt, puta ad datorem Deum; itaque iterum fluunt, quia gratitudo de datis provocat liberalitatem Dei ad nova danda. Nam, ut ait S. Chrysostomus, homil. 26 in Matth.: «Optima beneficiorum custos est memoria beneficiorum, et perpetua gratiarum confessio.» Et iterum idem, homil. 2 ad Populum Antiochenum, «gratiarum actionem» vocat, «magnum thesaurum, inconsumptum bonum,» quasi diceret, «perennia fluenta.» Secus namque flumini non revertenti exaresceret mare: ingratis etiam exarescit Deus.

Quippe, ut S. Bernardus ait: «Ingratitudo est ventus urens, siccans fontem pietatis, roremque misericordiae, fluenta gratiae.» Et iterum: «Vias (et occultos) gratiae canales obstruit;» quod ex Augustino in Soliloq. cap. xviii transcripsit.

Sane flumina plus reddunt mari, quam nos reddamus Deo; illi enim rem ipsam reddunt, nos tantum verba et verbalem gratiarum actionem. Imitemur ergo flumina in velocissimo ad mare cursu, ut incitatissimo cordis affectu, si non operum affectu, ad Deum per amorem, confessionem et laudem recurramus. Audi S. Bernardum, serm. 13 in Cant. initio: «Origo fontium et fluminum omnium mare est, virtutum et scientiarum Jesus Christus Dominus. Quis enim Dominus virtutum, nisi ipse est rex gloriae? Sed et juxta Annae canticum, idem ipse Deus scientiarum Dominus est. Continentia carnis, cordis industria, voluntatis rectitudo ex illo fonte manant. Non solum autem, sed et si quis callet ingenio, si quis nitet eloquio, si quis moribus placet, inde est. Inde scientiae, inde sapientiae sermo. Thesauri siquidem sapientiae et scientiae ibi omnes absconditi sunt. Quid? casta consilia, justa judicia, sancta desideria, nonne rivuli fontis illius sunt? Quod si copiae aquarum secretis subterraneisque recursibus incessanter aequora repetunt, ut inde rursus ad visus ususque nostros jugi et insatiabili erumpant obsequio, cur non etiam spirituales rivi, ut

Mystice mare est Christus et B. Virgo.

Gratia recurrunt ad datorem Deum.


Versus 15: Perversi Difficile Corriguntur

Alius modus.

arva mentium rigare non desinant, proprio fonti sine fraude, et sine intermissione reddantur? Ad locum unde exeunt revertantur flumina gratiarum, ut iterum fluant. Remittatur ad suum principium coeleste profluvium, quo uberius terrae refundatur. Qualiter inquis? qualiter dicit Apostolus: In omnibus gratias agentes. Quidquid sapientiae, quidquid te virtutis habere confidis, Dei virtuti, et Dei sapientiae deputa Christo.»

Rursum S. Gregorius, III Moral. cap. II, vel juxta aliam editionem IV, per mare accipit vitam contemplativam, ad quam flumina, id est praedicatores caeterique sancti, qui vitam activam agunt, saepe recurrant oportet, ut ex ea vim agendi sugant et hauriant; flumina, inquit, sunt fulgura, de quibus Job ait, cap. xxviii: «Numquid mittes fulgura, et ibunt; et revertentia dicent tibi: Adsumus;» quia post opera exteriora quae sancti peragunt, semper ad sinum contemplationis recurrunt, ut illic ardoris sui flammam reficiant, et quasi ex tactu supernae claritatis ignescant, etc.

Ad locum ergo de quo exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant; ipsi quippe illic flumina, qui hic fulgura sunt vocati: quia enim corda audientium rigant, dicuntur flumina; quia vero accendunt, fulgura vocantur. De quibus alias scriptum est: Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina voces suas. Et rursum: Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae. Ad locum ergo de quo exeunt flumina revertuntur, quia sancti viri, etsi a conspectu Creatoris sui, cujus claritatem mente conspicere conantur, foras propter nos ad activae vitae ministerium veniunt, incessanter tamen ad sanctum contemplationis studium recurrunt; et si in praedicatione sua exterius nostris auribus per corporalia verba se fundant, mente tamen tacita ad considerandum semper ipsum fontem luminis revertuntur.»

Eleganter et nervose S. Bernardus ad Fratres de monte Dei: «Otiosum non est, inquit, vacare Deo, imo omnium negotiorum negotium, quoniam ex hoc vires perveniunt ad negotium;» et qui scit prudenter ad tempus quiescere, sciet postea strenue et utiliter laborare.

8. CUNCTAE RES DIFFICILES: NON POTEST HOMO EAS EXPLICARE SERMONE. NON SATURATUR OCULUS VISU, NEC AURIS IMPLETUR AUDITU.

Septuaginta, omnes sermones graves; non poterit vir loqui: et non satiabitur oculus videndo, et non implebitur auris ex auditu; Syrus, omnes responsiones sunt laboriosae; non satiabitur vir ad loquendum, neque saturabitur oculus ad videndum, neque impletur auris ad audiendum; Arabicus, sermones omnes sunt divisi, non potest nisi loqui; et oculus non satiatur visu, et auris non impletur auditu; alii, non satiatur oculus videndo, nec auris impletur audiendo.

Pro cunctae res difficiles hebraice est, omnes sermones יגעים iegeim; Septuaginta βαρέϊς id est laboriosi, graves, difficiles; Interpres Nysseni, laborantes. Minus recte Complutenses et Regii legunt ἐγκωπα, per ω, vertuntque, implicati: nam ἐγκωπος, per ω, Graecis inusitatum et Lexicographis incognitum est; Symmachus κοπώδεις, id est operosi, molesti; Aquila, κοπιῶσιν, id est laborem afferunt; alii, pleni laboris, lassitudine deficientes, vexati, fatigati.

Primo, multi hanc gnomen exponunt de scientiis, q. d. Omnes scientiae tam philosophicae et naturales, quam theologicae et supernaturales, quae sermone doctoris docentur et discipulis explicantur, sunt difficiles et laboriosae. Laborat enim doctor ut eas apposite ad captum discipulorum eloquatur; laborat et discipulus, ut eas hauriat et capiat, utque conceptum suum conceptui doctoris conformet et adaequet. Hunc laborem experiuntur nostrarum scholarum magistri, aeque ac discipuli. Ita S. Hieronymus, Olympiodorus, Salonius, Lyranus, Hugo, Cajetanus et alii.

Ex adverso S. Gregorius Thaumaturgus censet hic hominum dicta et facta opponi gyrationi fluminum, ventorum et solis: quod haec sit stabilis et hominum vitae perutilis, illa vero instabilia sint et inutilia. Unde sic vertit: «Sol, venti, flumina suos non egrediuntur fines, nec a suis aberrant legibus; at vero quae ab hominibus elucubrata, sive verba, sive opera, mensuram modumque nesciunt. Quam frequens enim sermonum stultaeque nugacitati farrago? citra omnem tamen commoditatem. Verumtamen ita se habet hominum genus, audiendo narrandoque fabulas, et rerum elabentium, quamvis incertis, aspectibus expleri nequit.»

Rursum, Chaldaeus hanc gnomen limitat ad prophetias et praenotiones futurorum; hae enim sunt obscurae et difficiles. Unde sic vertit: in omnibus verbis, quae parata sunt ut fiant in saeculo, defatigati sunt Prophetae antiqui, et non potuerunt invenire fines eorum: verum utique non est facultas viro, ut loquatur quod venturum est post se; et non potest oculus videre omne id quod futurum est, ut accidat in mundo; et non potest auris impleri audiendo verba omnium incolarum terrae.

Secundo, sermones accipi possunt pro rebus quae sermone explicantur, per usitatam Hebraeis metonymiam, uti accepit Noster; unde vertas, cunctae res sunt laboriosae, id est laborant, defatigant se, suspirant et quasi gemunt; יגע iaga enim significat laborare cum anhelitu, defatigari, suspirare, gemere, ut sensus sit, q. d. Sicut sol, flumina, venti jam recensiti, sic et caeterae res omnes assidue moventur, agitantur, laborant ac prae labore videntur delassari, suspirare et gemere, adeo ut hunc eorum laborem et gemitum homo non possit condigne et plene verbis explicare. Considera enim laborem quem subeunt boves, equi, asini, cameli, caeteraque animalia et jumenta in arando, onera portando, currum trahendo, currendo, certando, pugnando, etc., atque videbis omnia sub onere saepe suspirare ac gemere, ac subinde considere et exanimari. Hoc est quod ait Apostolus, Rom. viii, 20: «Vanitati creatura subjecta est, non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe; quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei; scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc.» Ita noster Pineda.

Tertio et genuine, labor hic rerum non proprius et passivus, sed improprius et activus accipitur, q. d. Cunctae res sunt laboriosae, id est, molestae homini, quia eum defatigant, tum in earum acquisitione, possessione, usu et fruitione; tum in earum cognitione, quae ex possessione et usu consequitur. Omnes enim res delassant hominem, ut

Tertia genuina expositio.

eas capiat, possideat, utatur et gustet, itaque eas per experientiam cognoscat et intelligat; praesertim quia post magnum laborem, quo eas homo nanciscitur, illico abeunt vel pereunt, itaque modicum sui usum et gustum homini praebent, nec satiant ejus oculos intuitu, vel aures auditu. Sunt enim instar fulminis, quod in momento se ostendit et illico transit ac disparet. Unde Fonteius vertit:

Res nostris pereunt oculis ac auribus omnes: Tamque cito fugiunt, ut nullas mente tenere Atque videre diu, vel in illis dicere quicquam Apposite certove queas, nec si sapis ausis.

Hinc Noster vertit, cunctae res difficiles, scilicet tum ad possidendum et fruendum, tum ad cognoscendum; enim difficiles idem est quod laboriosae, molestae, avarae, morosae, ut aegre et modice sui copiam praebeant, ac vix visae et gustatae aufugiant. Tales enim sunt omnes res terrenae. Sic Cicero senes difficiles vocat morosos et molestos. Et Comicus meretrices difficiles vocat avaras, quae sui copiam non faciunt nisi magnis precibus et pretiis. Hanc enim artem emungendi pecunias callent, si se difficiles praebeant; quibus proinde persimiles sunt omnes caeterae mundi illecebrae.

Sensus ergo est, q. d. Sol, venti, flumina in orbem eunt et abeunt, suisque gyris se implicant et involvunt: quare eos sistere et statis frui est impossibile; eosdem vero explicare et evolvere est perdifficile; perinde ac glomum filorum implicatum et intricatum explicare et extricare est difficile, etiam nendi peritis: sic difficile est explicare gyros fluminum, ventorum et solis per zodiacum, eorumque dare rationes et causas, cur scilicet in orbem eant et quotannis recurrant; cur fluminibus in mare intrantibus, illud tamen non redundet; cur venti in orbem eant, et nunc flent ab Oriente, nunc ab Occidente, nunc ab Aquilone, nunc a Meridie: sic caeterae res omnes et captu et cognitu sunt difficiles. Unde sermones, ut est in Hebraeo, vel res, ut vertit Noster, Olympiodorus transfert rationes: «Omnes, inquit, rationes difficiles.» Quis enim rationes et causas omnium rerum et mutationum assignet?

Ad scientiam enim et rerum cognitionem haec proprie pertinere, patet ex to sermones laboriosi, uti habent Hebraea, Septuaginta, Chaldaeus, Syrus, Arabicus, et ex eo quod addit: «Non potest homo eas explicare sermone.» Et: «Non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu.»

Praeter vanitatem rerum ergo consistentem in earum perpetua agitatione, inconstantia et circulatione, aliam hic assignat in homine, quae ex priori consequitur, scilicet, quod homo partim ex innata sibi caecitate et ignorantia, partim ex rerum ipsarum instabilitate, non possit in eis figere mentis oculum, easque plene perspicere et intelligere. Ipsae ergo sunt «difficiles,» id est asperae, avarae, sui copiam negantes, ut fugiant et praetervolent quamlibet avide contuentem oculis, et auribus auscultantem; quare in iis mentem figere et conquiescere nequit homo, utpote vanis et illico evanescentibus; sed bonum, verum, stabile et aeternum, puta Deum, in quo plane conquiescat, quaerat oportet. Homo enim quia animal est rationale, naturaliter appetit scire, ait Aristoteles, quare hominis, ut homo est, bonum et perfectio consistit in cognitione et scientia. Unde Herillus summum bonum constituebat in scientia, teste Lactantio, lib. III, cap. III. Verum quia hominis anima corpori misero immersa est, ideoque infima est in genere creaturarum spiritualium, ac per peccatum originale perdidit justitiam originalem, quae non tantum gratiam conferebat, sed et naturam intellectumque perficiebat, hinc magna ei inest caecitas, ignorantia et difficultas cognoscendi res tum naturales, tum multo magis supernaturales et divinas; quae ingens ejus est vanitas et aerumna. Unde Socrates, teste Laertio in ejus Vita, dicebat «se hoc tantum scire quod nil sciret, et nostram cognitionem magis vocandam esse doctam ignorantiam quam perfectam scientiam;» quem secutus Nicolaus Cusanus Cardinalis tres libros scripsit de docta Ignorantia; quin et philosophi dicti Academici, sive Sceptici, negabant hominem de rebus posse habere certam scientiam, cum tantum habeant dubiam opinionem. Unde ille (Empedocles, si recte memini) dicebat nivem revera non esse albam, sed tantum homini videri albam.

Mystice, idque varie explicat Olympiodorus: «Omnes rationes, inquit, tam quae ad saecularem, quam quae ad divinam sapientiam pertinent, non sine labore tradi possunt; saeculares tamen ac mundanae scientiae plerumque discentibus detrimentum adducunt. Scientia vero Dei, ac divinus sermo semper est utilis; quem tamen non poterit homo pro dignitate explicare, licet alioquin prudens sit, nisi qui accepit donum doctrinae, sapientiae sermonem. Aliter: Semper fere divini verbi doctores laborant, atque in angustia sunt, ac plerumque ab ipsa doctrina retrahuntur, cum frustra se videant operam insumere, ac laborem solum lucrari ob auditorum inobedientiam aut desidiam. Praedicationis itaque officium deterret eos qui cum negligentia audiuntur. Aliter: Oportet prius facere, ac deinde alios docere. Labor est itaque non vulgaris atque exiguus, sed valde periculosus, quemquam alios ea docere, quae prius ipse non fecerit. Quapropter homo perfectus ac prudens cum rei magnitudinem contemplatur, ab ipsa praedicatione resilit et retrahitur.»

Et S. Hieronymus: «Notandum, ait, quod omnia verba sint gravia, et magno labore discantur, contra eos qui putant otiosis sibi et vota facientibus venire notitiam Scripturarum.» Hinc S. Basilius, epist. 68, confutat Eunomium dicentem se veritatem, imo Deum comprehendisse, proponens ei minutas quaestiones de natura formicae.

indeque concludit: «Si vero scientia minutissimae formicae naturam necdum es assecutus, quomodo incomprehensibilem Dei patientiam imaginatione tua comprehensam esse gloriaris?»

Porro causae cur res omnes homini sint difficiles ad intelligendum, et consequenter ad eloquendum et explicandum, sunt variae: Prima est, quod intellectus hominis sit corpori, et phantasiae ac sensibus alligatus. Unde nihil intelligit nisi cujus habet phantasma in imaginatione: nullius autem rei phantasma imaginatur, nisi quam oculis vidit, vel aure audivit, vel alio sensu percepit. Sensus autem solum percipiunt accidentia rerum, ut visus colorem, auditus sonum, gustus saporem, odoratus odorem, tactus calorem, etc. Sensus ergo non penetrant intima rerum, puta earum essentias, proprietates et differentias essentiales, quas penetrant Angeli. Hinc fit ut homo paucissimas rerum naturas cognoscat, sed tantum earum accidentia, ex quibus quasi per vestigia, et quasi per umbram discurrendo conjicit de ipsis naturis et substantiis quibus inhaerent. Rursum sensus, nisi eminus, non pertingunt ad res subtiles et remotas, quales sunt Angeli, animae, aer, venti, coeli, sol, luna, sidera, quae tamen cognoscere et plane intelligere summe desiderat aeque ac eloqui; sed non valet, quia elocutio respondet conceptui et intellectui, ac proinde rem non adaequat. Verbum enim oris respondet verbo mentis, imo saepe illud non adaequat. Plura enim concipimus quae eloqui non valemus. Conceptus autem noster non adaequat rem ipsam, praesertim quoad essentiam et substantiam; hanc enim non nisi per velamen accidentium conspicit et concipit.

Secunda est ipsa rerum agitatio, instabilitas, celer ortus et occasus. Haec enim non faciunt diu sui copiam ad ea oculis perlustrandum, caeterisque sensibus pervestigandum. Unde Hippocrates initio Aphorismorum: «Ars longa, inquit, vita brevis, tempus praeceps, experimentum periculosum, judicium difficile.» Hinc Isidorus et Campensis paraphrastice vertunt, non enim subsistunt, donec oculis, quantumvis diligenter contemplantis, vel auribus avidissime auscultantis, fiat satis. Exemplum est in hyacintho gemma, qui, ut ait Plinius, lib. xxxvii, cap. ix: «Primo quoque aspectu gratus, evanescit antequam satiet, adeoque non implet oculos, ut pene non attingat, marcescens celerius nominis sui flore.»

Tertia causa est animae humanae, praesertim post peccatum, depressio, hebetudo, ignorantia et caecitas, de qua jam dixi. Unde Seneca, epist. 89: «Si Protagorae credo, inquit, nihil in rerum natura est nisi dubium; si Nausiphani, hoc unum certum est, nihil esse certi; si Parmenidi, nihil est praeter unum; si Zenoni, ne unum quidem.»

NON SATURATUR OCULUS VISU, NEC AURIS IMPLETUR AUDITU. — Hebraice, non satiatur oculus videndo, nec auris ab audiendo. Educit hanc gnomen ex praecedenti, q. d. Quia res omnes sunt difficiles ad intelligendum et eloquendum, hinc earum intuitu non satiantur oculi, nec auditu aures, et multo minus satiatur curiositas, sive cupiditas videndi et audiendi, quae in homine est immensa. Ratio est, quod homo habeat mentem rationalem, quae infinitarum rerum est capax, eo quod creata sit ad imaginem Dei, ac proinde nulla re nisi solo Deo satiari et expleri possit. Haec ergo oculorum et aurium insatiabilitas in homine non provenit ex ipsis potentiis sensitivis, uti notant Philosophi, quia hae secundum se limitatae sunt. Unde in brutis visus et auditus, imo aviditas videndi et audiendi, limitati sunt, et facile satiantur, dum per eos nanciscuntur pabula, caeteraque naturae suae convenientia. Provenit ergo ex conjunctione cum intellectu et voluntate, quae in homine insatiabilis est.

Sensus ergo est, q. d. Adeo coelorum, ventorum, solis fluminumque gyrationes, caeteraeque res omnes variae et difficiles sunt, ut oculos et aures sui admiratione semper detineant, nec eorum cupiditatem, et sentiendi sciendique sitim expleant. Hinc S. Augustinus in Soliloquiis, cap. xxx: «Cum anima, inquit, creaturam desiderat, continuam famem habet; quia licet quod de creaturis desiderat adipiscatur, vacua tamen remanet, quia nihil est quod eam impleat, nisi tu, Domine, ad cujus imaginem est creata.»

Apposite ad scopum suum Ecclesiastes nominat oculos et aures prae caeteris sensibus, quia hi duo nobilissimi sunt, et ad cognoscendum aptissimi. Unde visus et auditus sunt duo sensus disciplinae, quia prae caeteris celerrimi sunt, certissimi et efficacissimi. Sentiunt enim ad magnam distantiam, et cum parva sui immutatione, et cum majore in phantasiam impressione. Unde et nomen acceperunt. «Aurium, ait S. Isidorus, lib. xi Orig. cap. I, inde dictum nomen a vocibus hauriendis. Unde et Virgilius: Vocemque his auribus hausi. Aut quia Graeci vocemque ipsam ἀκήν vocant, ab auditu. Per immutationem enim litterae aures, quasi audes nuncupatae sunt. Vox enim repercussa per anfractus earum facit sonum, quo sensum excipiant audiendi.» Et paulo superius: «Oculi inter omnes sensus viciniores animae existunt. In oculis enim omne mentis judicium est: unde et animi perturbatio vel hilaritas in oculis apparet.» «Oculi, ait Cicero, lib. II De Natur. Deor., tanquam speculatores altissimum locum obtinent, ex quo plurima conspicientes funguntur suo munere.»

Audi Olympiodorum: «Audiendi sensus ac videndi principales regiique sunt, ac caeterorum sensuum maxime rationales: proprias namque operationes humanae vitae perutiles ac necessarias sine ulla satietate efficiunt. Gustus autem, odoratus ac tactus citius fatigantur ac taedio afficiuntur. Causa est quod visus et auditus sint magis spirituales, reliqui vero sensus magis corporales et crassiores.»

Causa: cur scientia homini sit difficilis. Prima.

Secunda.

Tertia.

Aurium etymologia.

Porro causa cur oculi et aures hominum sint insatiabiles, cum in brutis facile satientur, est, ut dixi, mentis infinita amplitudo, et cupiditas, quae cum infinita scire cupiat, ut immensam suam capacitatem expleat, nec possit ea scire nisi prius eorum species hauriat, adeoque sentiat per aures et oculos, hinc infinita oculis videre et auribus audire concupiscit. Haec ergo eorum in hac vita est vanitas, quam in futura explebit immensa Dei visi veritas. Accedit rerum quae videntur et audiuntur exilitas et fugacitas, quae visum et auditum non satiant, sed irritant potius et cruciant.


Versus 16: Locutus Sum in Corde Meo: Ecce Magnus Effectus Sum

Unde S. Augustinus, serm. 23 De Verb. Apost.: «Temporalia bona, inquit, non cessant nos inflammare ventura, corrumpere venientia, torquere transcuntia; concupita marcescunt, adepta vilescunt, amissa vanescunt.»

Exemplum insigne dat Seneca, epist. 73: «Solebat Attalus, inquit, hac imagine uti: Vidisti aliquando canem missa a Domino frusta panis, aut carnis aperto ore captantem? Quidquid excepit protinus integrum devorat, et semper ad spem futuri hiat. Idem evenit nobis: quidquid exspectantibus fortuna projicit, id sine ulla voluptate dimittimus, statim ad rapinam alterius erecti et attoniti (alii legunt, attenti). Hoc sapienti non evenit: plenus est; etiamsi quid obvenit, secure excipit ac reponit, laetitia fruitur maxima, continua, sua.»

Huc facit illud Proverb. xxvii, 20: «Infernus et perditio nunquam implentur; similiter oculi hominum insatiabiles.» Et Ecclesiasticus, cap. xiv, 9: «Insatiabilis oculus cupidi; non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam.» Vide utrobique dicta. Praeclare Hugo Victorinus: «Cor hominis, inquit, non sufficit toti orbi; quia cunctae res difficiles, non valet homo eas comprehendere: et vicissim totus orbis non sufficit cordi hominis, quia oculus non saturatur visu, nec auris impletur auditu.» Et S. Ambrosius, lib. De Bono mortis, cap. vii: «In vanum accipit animam suam (ut jam de hujus vitae dicamus molestiis), qui saecularia struit, aedificat corporalia. Quotidie ad edendum et bibendum surgimus, et nullus expletur, ut non post momentum esuriat ac sitiat. Quotidie lucrum quaerimus, et nullus cupiditati modus ponitur. Non satiabitur, inquit, oculus visu, nec auris auditu. Qui diligit argentum, non satiatur argento. Nullus finis laboris, et nullus est fructus abundantiae. Cupimus quotidie scire nova, et quid est ipsa scientia, nisi quotidiani doloris adjectio?»

Audi totum hunc Ecclesiastae locum graphice explicantem nostrum Martinum de Roa, lib. II Singular. cap. I: «Cunctae res difficiles, non potest eas homo explicare sermone; non satiatur oculus visu, nec auris auditu adimpletur,» hoc est, cunctae res durae, morosae, avarae nunquam se dant, nunquam sui copiam faciunt, neque sui fruendi locum potestatemve relinquunt; atque ita «non potest eas homo explicare sermone,» hoc est, cum eas vix gustarit, vix oculis, vix auribus acceperit, quid in illis boni vel mali insit, aut cujusmodi tandem sint explicare non potest. Quantumvis enim attentissime contemplantis aut celerrime intuentis aspectum fugiunt, et aures avidissime auscultantis praetervolant. «Non satiatur oculus visu.» Cum neque oculis, neque mente comprehendantur, nec sit qui eas explicare sermone possit. «Nec auris auditu adimpletur.» Contra vero quae a Deo sunt bona, vera sunt, et quae cor satiant. «Satiabor, inquit David, cum apparuerit gloria tua.» Audi Esdram Prophetam, lib. IV, cap. x, quem Deus jubet in templum suum ingredi, et oculos pariter atque aures illius splendore, magnitudine, atque etiam pulchritudine pro arbitrio pascere: «Tu ergo, inquit, noli timere, neque expavescat cor tuum; sed ingredere, et vide splendorem et magnitudinem aedificii, quantum capax est tibi visus oculorum videre; et post haec audies quantum cupit auditus aurium tuarum audire.»

9. QUID EST QUOD FUIT? IPSUM QUOD FUTURUM EST: QUID EST QUOD FACTUM EST? IPSUM QUOD FACIENDUM EST: NIHIL SUB SOLE NOVUM.

Aliqui ex Hebraeo assertive vertunt, sed eodem sensu: id quod fuit, illud futurum est; et id quod factum est, illud fiet; Syrus, quod est ipsum, est quod factum est, et ipsum fiet; Arabicus obscure, quae res formans, format animam suam faciendo idem; Chaldaeus, quod jam ab antiquo fuit, id certe post eventurum est; et quod primis illis temporibus factum est, id etiam sub saeculorum exitum fiet, neque hic sub sole neotericum quidquam reperies.

Distinguit solerter Eusebius, lib. XI Praepar. Evang. cap. vi: «Id quod fuit» ab eo «quod factum est,» sive esse a factum esse, ac per id quod est, vel fuit, intelligit res incorruptibiles, quales sunt sol, coeli, elementa, Angeli: hae enim habent esse stabile; unde Dei stabilissimi nomen est: «Ego sum qui sum;» per id vero, «quod factum est,» accipit res corruptibiles, quas facit natura vel ars.


Versus 17: Dedique Cor Meum Ut Scirem Prudentiam Atque Doctrinam

Probat nihil sub sole esse novum argumento a simili, q. d. Sicut res incorruptibilis eadem numero est quae fuit, et quae futura est, v. g. idem est sol praesens et futurus: sic res corruptibilis eadem specie est quae facta est, et quae facienda est: nam generationi hominum et animalium transeunti succedit alia et alia continuo similis, et ejusdem speciei; unde concludit: Ergo nihil novum est sub sole.

Hebraei apud R. Moysen, lib. II Ductoris perplex. cap. xxix, et Hugo censent hic a Salomone astrui aeternitatem mundi, non ex sua, sed ex gentilium, et praesertim uxorum suarum alienigenarum, quas offendere non audebat, sententia. Hos secutus Cajetanus, seductus a suo Hebraeo Interprete, censet Salomonem «argumentari ex aeternitate temporis, res omnes in motu circulari consistere, tam secundum esse, quam secundum

Vers. 9.

Cajetani opinio.


Versus 18: Eo Quod in Multa Sapientia Multa Sit Indignatio

fieri; Salomonem autem concionando loqui, et uti opinione, quamvis falsa, probabili tamen secundum id quod probabilius est ex sensibilibus. Rationes enim naturales suadent aeternitatem mundi.»

Verum errat tripliciter: primo, quod asserit probabilem esse opinionem de mundi aeternitate; secundo, dum ait eam astrui ex rebus sensibilibus, cum potius ex iis mundi origo et creatio colligatur; tertio, quod censet Salomonem, imo Spiritum Sanctum, qui per os Salomonis haec dictavit, uti ratione falsa, esto in speciem probabili, aeternitatis mundi, ad probandam rerum omnium circulationem: hoc enim Spiritu Sancto indignum est.

Huc pertinet error Origenis scribentis in hunc locum, teste Methodio, lib. De Resurrectione, et lib. III Periarchon, qui censet hic statui magnum Platonis annum, quo ipse putabat post duodecim (teste Cicerone, lib. II De Natura Deorum) annorum millia omnia praeterita fore revocanda, ut fiant praesentia, scilicet ut post aliquot saecula iidem qui nunc vivimus redeamus, idemque quod nunc facimus, tunc quoque repetamus et faciamus; imo damnatos in inferno tunc fore salvandos. Censebat enim ante hunc mundum praecessisse alios, et post eum alios secuturos, citans ad hoc illud Isaiae lxv: «Ecce ego creo coelos novos et terram novam.» Putant aliqui hunc errorem a falsariis affectum Origeni, ejusque libris insertum, eo quod ipse lib. IV Contra Celsum, eum damnare videatur. Ut ut est, Origenistarum fuit error, quos refellit S. Hieronymus, epistola ad Avitum, et S. Augustinus, lib. XII De Civitate, cap. xiii.

Sic Epicurus, ait S. Hieronymus, asserit per innumerabiles periodos, eadem et eisdem in locis, et per eosdem fieri; et Pythagoras censuit animas in alia et alia corpora migrare et remigrare.

Omissis manifestis hisce erroribus,

Primo, R. Moses, loco citato, censet hoc dici ad significandam aeternitatem mundi a parte posteriori, scilicet mundum deinceps duraturum in aeternum. Sed quid hoc ad scopum Ecclesiastae, scilicet ad probandam mundi vanitatem, id est instabilitatem? huic enim directe opponitur mundi stabilitas et aeternitas.

Secundo, melius ex adverso Eusebius, lib. XI Praep. Evang. cap. v, vi et vii, censet haec dici, ut notet mundi fluxum, fugam et corruptionem, scilicet res mundi cum tempore continuo fluere et praeterire, aliasque succedere, et in futuro successuras quae pari modo fluent et praeteribunt, ideoque nihil sub sole novum, sed omnia veterascunt, senescunt, occidunt.

Tertio, Lyranus censet hic post solis, ventorum et fluminum circulationem, tria alia argumenta ad probandam mundi vanitatem proponi: primum esse, quod omnes res mundi sint ad fruendum et cognoscendum obscurae, cum ait: «Cunctae res difficiles,» etc.; secundum, quod non satient oculos et cor hominis, cum ait: «Non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu;» tertium, quod nihil in eis sit novum, sed omnia antiqua et vetera, cum ait: «Nihil sub sole novum.»

Quarto, alii referunt haec ad scientias et opiniones, q. d. Nullae sunt novae opiniones et scientiae, sed quae nunc videntur nasci, eaedem olim exstiterunt, esto tempore sint abolitae, juxta illud Comici in Eunucho: «Nihil est dictum quod non sit dictum prius.» «Unde praeceptor meus Donatus, inquit S. Hieronymus, cum ipsum versiculum exponeret: Pereant, inquit, qui ante nos nostra dixerunt.» Huc facit illud Platonis, lib. III De Republica: «Nihil inauditum.» Et Aristoteles, lib. I De Coelo, text. 22, et lib. I Meteor. cap. iii: «Necessum est, inquit, ut infinities eaedem recurrant opiniones mundi aeternitate supposita, quam ipse supponit et constanter adstruit.»

Verum hic sensus arctior est et minus appositus; non enim de rerum cognitione vel opinione, sed de rebus ipsis loquitur Ecclesiastes cum ait: «Nihil sub sole novum,» esto ad scientias et opiniones, utpote cum ipsae sint res et reales qualitates, haec gnome extendi possit.

Quinto et genuine, Ecclesiastes hic redit ad thema initio propositum, scilicet ut probet omnia in mundo esse vana, ex eo quod omnia eant in orbem et abeant. Probavit id ex gyratione continua solis, ventorum et fluminum; nunc idipsum probat ex gyratione caeterarum rerum, quod scilicet omnia cum tempore eant et praetereant; ideoque post praeterita succedant praesentia et futura, quae pariter ibunt in praeterita. Esto ergo futura iis, qui praeterita non viderunt, videantur nova, sunt tamen antiqua visa, et trita iis qui olim vixerunt: res enim praeteritae in futuris sui similibus, quae succedunt, videntur novae, sed non sunt, quia resurgunt duntaxat et renascuntur; unde Thuanus vertit:

Nempe omnia, quae nunc Miramur, priscis ea visa auditaque saeclis.

Et Horatius in Arte Poetica: Mortalia facta peribunt; Multa renascentur, quae jam cecidere, cadentque Quae nunc sunt in honore.

Ita exponunt S. Hieronymus, Olympiodorus, Albinus et S. Augustinus, lib. XII De Civit. cap. xiii.

Refellitur. Primo. Secundo. Tertio.

Annus Platonicus.