Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Graphice et ingeniose per varia symbola et aenigmata depingit aerumnas senectutis et mortis, ut iis impellat juvenes ad spernendas voluptatum vanitates, et sectandam veritatem, verumque Dei cultum, antequam adolescentiam senectute commutent. Unde concludit vers. 13: Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo. Est ergo hic elegans aenigma senectutis et agoniae mortis, in quo per 21 symbola notantur 21 defectus, aerumna et vitia senectutis.
Primus est, vers. 1, afflictio ex morbis variis; secundus, displicentia et taedium rerum omnium; tertius, versu 2, quod coelestes motus et influxus destituant senem; quartus, continuae distillationes et catarrhi; quintus, vers. 3, custodum, id est sensuum defectus; sextus, mutilatio virorum fortissimorum, hoc est crurum et tibiarum; septimus, minutio molentium, id est dentium; octavus, caligo videntium per foramina, id est oculorum; nonus, versu 4, exilitas vocis ex ostiorum in platea, id est arteriarum in pectore constrictione et clausura; decimus, tenuitas somni et nocturna vigilia, ut ad vocem avis evigilent; undecimus, defectus aurium et auditus; duodecimus, vers. 5, timor, pavor et stupor; decimus tertius, canities similis amygdalo floribus candescenti; decimus quartus, tumor ventris, pedum et crurum instar locustae; decimus quintus, fastidium cibi, cujus orexin excitat capparis; decimus sextus, abitus ex vita, quod scilicet mox ibit in domum aeternitatis suae; decimus septimus, funus quod communi amicorum planctu celebrabitur; decimus octavus, vers. 6, ruptura funiculi argentei, id est contractio medullae spinae dorsi; decimus nonus, recursus vittae aureae, id est contractio meningis, sive involucri cerebri; vigesimus, confractio hydriae super fontem, id est, venarum et sanguinis ex jecore prodeuntium; vigesimus primus, confractio rotae super cisternam, id est, capitis ex corde spiritus haurientis.
Porro haec vitia et aerumnae senectutis in omnibus quidem senibus locum habent; unde et de omnibus hic agitur, maxime tamen de iis qui in juventute per symposia et libidines juveniles spiritus et vires exhauserunt: hi enim noxas juventutis luunt per morbos senectutis. Unde de iis totum hoc caput accipit Osorius. Hinc et nonnulli illud applicant Salomoni, quasi ipse hic senii sui aerumnas describat, ex libidinibus adolescentiae. Vere Cicero: Libidinosa intemperansque adolescentia effectum corpus tradit senectuti. Aristoteles quoque, lib. VI Histor. Animal. cap. iv, et lib. De Longitud. et brevit. vitae, ac Plinius, lib. X, cap. xxxvi, docent animalia salacia et in venerem prona brevis esse aevi. Igitur dicas hic gulae et luxuriae juvenilis damna
describi; videmus enim luxuriosorum corpora esse lurida, frigida, macilenta, marcida, morbida, mortifera, cerebro menteque minae, ac laborare epilepsia, oculis obtenebrari, palpebras pilosque defluere, custodes domus, id est sensus omnes hebetari, laborare pituita et catarrhis; iisdem dentes laxantur et decidunt; iidem exsurgunt ad vocem volucris, id est, prae doloribus levis parvique sunt somni, minimoque sonitu evigilant; obsurdescunt filiae carminis, id est aures et auditus eis obtunduntur; floret amygdalus, id est cito canescunt; impinguatur locusta, id est tumescunt cruribus et ventre; dissipatur capparis, id est perit omnis appetitus; pleni sunt nausea, taedio, fastidio.
Audi Boetium, III De Consol. prosa 3: Quid de corporis voluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena anxietatis, satietas vero poenitentiae? Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores, quasi quemdam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus? Tristes vero esse voluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelliget. Et S. Chrysostomus, homil. Quod nemo laeditur nisi a seipso: Qui in libidine, inquit, vitam ducunt, resoluta quidem corpora et omni cera molliora circumferunt, atque agmine quodam infirmitatum repleta; quibusque ad cumulum malorum, podagrae timor, et immatura senectus succedit, et est eis semper vita cum medicis et medicamentis.
Mystice, senium, agonia et mors hominis repraesentant senium, casum et occasum regni et reipublicae, vel urbis, aut orbis totius. Unde Hebraei censent hic per aenigmata describi excidium Hierosolymae illatum per Chaldaeos et Romanos. Thaumaturgus vero, S. Athanasius in Synopsi, in Ecclesiaste, et Richardus de S. Victore, tract. De Medicandis plagis, quae circa finem mundi evenient, censent hic describi excidium orbis, ac plagas mundi ultimas, signaque praevia judicio extremo: imo utrique censent hunc esse sensum litteralem; sed revera est mysticus, ut patet intuenti.
Rursum per senium et mortem accipias quamlibet vitae difficultatem et aerumnam, sive a Deo, sive ab homine immissam, tum publicam, tum privatam, quae bene operandi facultatem homini adimit; ac proinde suadet hic Salomon, ut ante eam homo operetur quidquid boni potest, itaque sibi suaeque aeternae saluti tempestive consulat, et prospiciat.
Tropologice, senium et mors naturalis hominis repraesentant senium et mortem spiritalem peccatoris, dum per peccatum spoliatur gratia, quae lux est et vita animae, omnibusque animae potentiis et viribus sauciatur et laeditur: ac multo magis dum per mortem ex hac vita abit in mortem secundam gehennae, ubi omnibus corporis et animae membris miserrime excruciatur et dilaniatur. Hoc ergo aenigma est schema animae peccatricis et damnatae. Ita S. Hieronymus, Albinus, Olympiodorus, Hugo et caeteri.
Textus Vulgatae: Ecclesiastes 12:1-14
1. Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: Non mihi placent: 2. antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam: 3. quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosae erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina: 4. et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiae carminis. 5. Excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via; florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis: quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes. 6. Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam, 7. et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. 8. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas. 9. Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quae fecerat: et investigans composuit parabolas multas. 10. Quaesivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos, ac veritate plenos. 11. Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. 12. His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis: frequensque meditatio, carnis afflictio est. 13. Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo: 14. et cuncta quae fiunt, adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.
Versus 1: MEMENTO CREATORIS TUI IN DIEBUS JUVENTUTIS TUAE, ANTEQUAM VENIAT TEMPUS AFFLICTIONIS, ET APPROPINQUENT ANNI, DE QUIBUS DICAS: NON MIHI PLACENT
Pro tempore juventutis tuae, hebraice est
tempore electionum tuarum, id est tempore electissimo et florentissimo, puta tempore juventutis, quo proinde optima tibi eligenda sunt. Hebraei totum hoc caput accipiunt de Judaeis, eorumque captivitate tum Babylonica, tum Romana, eisque singula sigillatim adaptant. Audi S. Hieronymum a vers. 9 cap. praeced. haec et sequentia omnia ex Hebraeorum sententia iis adaptantem: "Laetare in juventute tua, o Israel, et fac illa, vel illa, de quibus jam dictum est, antequam captivitas adveniat, et a te tuus honor recedat et gloria, et judices et sancti tui, (quos in sole, et luna, et stellis intelligi volunt) auferantur a te; antequam veniat Nabuchodonosor, sive Titus Vespasiani filius, accitus a prophetis, et eorum vaticinia compleantur. In die qua angeli templi praesides recedent, et turbabuntur robustissimi quique in exercitu tuo, et otiosa erunt eloquia magistrorum, et prophetae, qui de coelis solebant visionum suarum lumen accipere, contenebrescent; quando claudentur templi januae et humiliabitur Jerusalem, et Chaldaeus veniet quasi cantus volucris, ita Jeremiae vocibus prophetatus; et conticescent filiae cantici in templo psallentium chori; illo tempore, quando advenientes Hierosolymam, ipsi quoque hostes Dei pertimescent magnitudinem, et in via dubii, Sennacherib interitum formidabunt.
Hoc enim dictum putant, et ab excelso timebunt, et formidabunt in via. In illis diebus florebit amygdalus: ille baculus et virga, quam Jeremias in prophetiae suae vidit exordio; et impinguabitur locusta, Nabuchodonosor cum suo exercitu; et dissipabitur capparis, amicitia Dei cum Israel." Et paucis interjectis: "Laetare ergo, Israel, in juventute tua, antequam rumpatur funiculus argenteus, hoc est, donec gloria vestra vobiscum est; antequam recurrat vitta aurea, id est, antequam arca testamenti auferatur; priusquam conteratur hydria ad fontem, et convolvatur rota super lacum, id est, donec intra Sancta Sanctorum praecepta legis, et Sancti Spiritus est gratia, et antequam revertaris in Babylonem, unde in lumbis egressus es Abrahae, et incipias in Mesopotamia conteri, unde et quondam profectus es, omnisque gratia prophetiae, qua quondam fueras inspiratus, revertatur ad datorem tuum."
Verum haec judaica sunt, et aliena a litterali genuinoque sensu. Rursum Thaumaturgus et Richardus de S. Victore, tract. De Fine mundi, putant hoc aenigmate describi excidium orbis, ejusque plagas et signa praevia judicio extremo. Audi Thaumaturgum: "Operae pretium igitur ut, cum adhuc sis adolescens, Deum timeas, priusquam miseriis abjiciare, veniatque magnus ille et terribilis dies Domini; quando, neque sol, neque luna, neque stellae aliae ultra fulgebunt. Movebuntur autem supernae virtutes, angeli custodes mundi in tempestate et perturbatione illa universi. Ita ut quiescant tunc tam viri potentes quam mulieres operariae, et fugiant in tenebrosa domiciliorum penetralia clausis januis omnibus; et constrictis labii, ut vox per labia, quasi per molas, geminis omnibus efferatur tenuissima; et consurgent omnes ad vocem passeris, puta Christi judicis, cantus vero; et omnes impurae mulieres in terram cadent;
similiter et civitates, et illarum sanguinarii magistratus vindictam superne exspectabunt, urgente acerbissimo cruentissimoque illo tempore, quod erit ut amygdalum florens. Tunc ita frequentia aderunt supplicia, sicut multitudo locustarum advolantium; et ita e medio abjicientur peccatores, ut nigra despicatissimaque capparis. Et bonus quidem vir in domum suam aeternum gaudens proficiscetur; improbi vero omnia suo luctu complebunt, neque illis repositum argentum neque probatum aurum proderit. Magnus enim fons comprehendet omnia, quousque apud puteum stent hydria et vehiculum rotae, quam continget quandoque confringi. Cum igitur cessabit cursus temporum per rotam, et vitae per aquam signatus, et praeterierit saeculum urnam gerens, et jacuerint homines super terram: tum erit una salus, si agnoverint animae Conditorem suum, et ad eum revolaverint."
Hic sensus commodus est, sed mysticus; quare eo ut tali uti possunt concionatores in Adventu, cum agunt de fine mundi dieque judicii. Sensus ergo litteralis est de aerumnis senectutis, agoniae et mortis, uti docent S. Hieronymus, Albinus, Lyranus, Hugo, Dionysius, Cajetanus, Vallesius, Sacrae Philos. cap. LXVI, et caeteri omnes, uno excepto Olympiodoro. Plane enim verba significant hic moneri juvenes, ut juventutem recte et sancte in Dei creatoris metu cultuque transigant, antequam obrepat senectus et mors.
Sensus ergo est, q. d. Adolescens, qui in flore et vigore es aetatis, blanditur tibi voluptas, sollicitat Venus, instigant socii, titillat caro, impellit daemon: quare ne iis succumbas, et teipsum perdas, memento Creatoris tui, quod scilicet Deus sit tuus creator, tu ejus creatura, quae totum suum esse, quantum quantum est, debet Creatori, ab eoque tota pendet tam in esse, quam in conservari: sicut enim radius pendet ab assiduo influxu solis eum assidue producentis, sic et creatura pendet ab assiduo influxu et continua quasi productione Creatoris, adeo ut si Deus hunc influxum subtraheret, creatura in suum nihilum, ex quo a Deo per creationem educta et producta est, illico recideret et relaberetur, sicut radius abeunte sole illico perit et evanescit. Conservatio ergo creaturae est continuatio creationis, et continua quasi ejus creatio.
Si igitur, homo, creatura Dei es, memento te totum, quantus es, Dei esse, non tuum, non parentum, non alterius creaturae. Redde ergo Deo quod suum est, redde teipsum, ut illum velut creatorem agnoscas, venereris, ames, colas, ejusque voluntati et legi per omnia obedias; ipse enim tuus erit judex, ac si ei servieris, coelestem conferet gloriam; sin creaturam Creatori praeposueris, ipse hanc sui injuriam aeternis ignibus in te ulciscetur. Itaque Creatoris nomen habet emphasim; creationis enim titulus a creatura exposcit et extorquet ut Deo creatori suo velut plene et absolute sui hero et domino praestet
omnem submissionem, reverentiam, amorem, observantiam, timorem, fidelitatem, spem, obedientiam. Quocirca Moses acriter expostulans cum Israele: "Deum, inquit, qui te genuit, dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est," Deuter. xxxii, 18. Hinc pro creatoris Septuaginta vertunt κτίσαντός σε, id est ejus qui creavit; pro quo Complutenses legunt κτισαντός σε, id est possessoris, juxta illud Mosis ad Israelem: "Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?" Deuter. xxxii, 6.
Pro creatoris tui, hebraice est בוראיך borecha, id est creatorum tuorum in plurali, id est creatoris tui: Hebraei enim de Deo in plurali loquuntur reverentiae et honoris causa, utque innuant pluralitatem personarum in eadem numero deitate. Hebraei in Midras, sive Glossa, nomine R. Akabia, per metathesin transponendo litteras, cabalistice sic legunt et exponunt: Primo, memento בורך borecha, id est fossae tuae, puta sepulcri tui, quod scilicet in eo a vermibus sis exedendus: dum ergo laute carnem nutris, memento sepulcri et vermium qui te corrodent. Secundo, memento בארך beerecha, id est putei tui, unde es excisus, quod scilicet in foetido matris utero ex vili spurcoque semine sis formatus: sic disces te humiliare, carnalia spernere, coelestia ambire, ac ad Deum anhelare; sic sapientia, virtute et meritis parabis tibi sanctam jucundamque senectam.
Nam, ut ait S. Ambrosius, lib. I Hexam.: "Senectus ipsa in bonis moribus dulcior, in consiliis subtilior, ad constantiam secundae mortis potior, ad reprimendas libidines fortior. Infirmitas corporis, sobrietas mentis est."
IN DIEBUS JUVENTUTIS TUAE. - Semper quidem meminisse debemus Dei creatoris, sed maxime in juventute, tum quia juventus caeca est, et immemor Dei, utpote voluptatibus addicta; tum quia a juventute pendet reliqua vita: quales enim sumus juvenes, tales erimus et senes; tum quia multi in juventute praemature moriuntur, quia mors ita praevolat, ut alias saepe aetates antevortat; in quas proinde si memoria Creatoris differatur, prorsus auferetur. Sapienter Seneca, lib. De Brevit. cap. iv: "Non pudet, inquit, te ad reliquias vitae tibi reservare, et id solum tempus bonae menti destinare, quod in nullam rem conferri possit? quam serum est tunc vivere incipere, cum desinendum est! Quae tam stulta mortalitatis oblivio, in quinquagesimum et sexagesimum annum differre sana consilia, et inde velle vitam inchoere, quo pauci perduxerunt?"
ANTEQUAM VENIAT TEMPUS AFFLICTIONIS TUAE. - Syrus, dies malorum; Arabicus, dies mali tui; Tigurina, tempora periculosa; Septuaginta, dies malitiae; Thaumaturgus, priusquam miseriis objiciare; Campensis, antequam veniant dies pleni malis, puta tempus senii et mortis, quando Deo de juventute tua exactam daturus es rationem, et pro meritis, vel praemia, vel supplicia aeterna recepturus.
Senectus enim est tempus afflictionis, quia mille morbis, taediis et aerumnis est obnoxia; unde illud: "Senectus ipsa morbus est," iisque incurabilis, et ut ait Nazianzenus in carmine De Morbo: "Siculis gravior est scopulis," imo Aetna, ait Cicero, De Senect.
Audi Nyssenum in funere Pulcheriae Augustae: "Sed forsitan angit te, quod ad senectutem (Pulcheria) non pervenit. Quid vero, dic mihi, pulchrum cernis in senectute? an pulchrum prurire ac tricare oculos? corrugari genas? et ex ore defluere dentes, et linguae balbutiem ingenerari? manibus subtremiscere? ad terram incurvari? titubare atque subclaudicare pedibus? ducibus inniti? desipere corde ac delirare? voce absurda et inepta pronuntiare?" Et S. Augustinus, lib. De Catech. rud.: "Cum homines, inquit, sibi optant senectutem, non aliud optant nisi longam infirmitatem." Et Innocentius III Pontifex, lib. I De Contemptu mundi, cap. ix: "Si quis, ait, ad senectutem processerit, statim cor ejus affligitur, et caput concutitur, languet spiritus, et foetet anhelitus, facies rugatur, et statura curvatur, et caligant oculi, et vacillant articuli, nares effluunt et crines defluunt, tremit tactus, et deperit actus, dentes putrescunt, et aures surdescunt. Senex facile provocatur, difficile revocatur, cito credit et tarde discredit, tenax et cupidus, tristis et querelus; velox ad loquendum, et tardus ad audiendum; laudat antiquos, spernit modernos; vituperat praesens, commendat praeteritum; suspirat et anxiatur, torpet et infirmatur."
Hinc senium a philosophis vocatur hiems vitae et fax vitae. Solon enim, rogatus "quid esset senectus," respondit: "Est hiems vitae." Et Eratosthenes apud Phavorinum ait aetatis partem vigentem (adolescentiam) esse ver; eam autem partem, quae vigori et flori succedit (virilem aetatem) esse aestatem et autumnum; senectutem vero esse hiemem. Ita Maximus, serm. 41, ubi et citat Gorgiam, qui rogatus qua ratione ad longam vegetamque senectam pervenisset, respondit: "Nihil unquam ad voluptatem edens, neque faciens."
ET APPROPINQUENT ANNI, DE QUIBUS DICAS: NON MIHI PLACENT. - id est, qui mihi displicent, quia senium adducit hebetiem, tarditatem, oblivionem, incuriam, molestiam, ut omnia quae prius erant voluptati, jam fastidium et dolorem creent, ac proinde vere senem segnem et seniorem segniorem vocare queas; quare tunc virtutis et poenitentiae labores, quos in juventute neglexisti capessere non voles, nec valebis, imo ob inolitas voluptatum consuetudines a peccatis juventutis tuae avelli non poteris, uti pulchre docet S. Basilius homil. 4 De Poenitentia. Unde Campensis vertit, antequam veniunt anni, quibus nihil licebit boni facere.
Hinc senex omnibus, ac imprimis sibi ipsi est oneri, taedio, fastidio, quia senes sunt morosi, anxii, difficiles, suspicaces, iracundi. "Senium, ait Nonius, est taedium, et odium dictum a senectute, quod senes omnibus odio sint et taedio." Audi Hippocratem et Galenum in Aphoris. Comment. III, 31, octodecim senectutis aegritudines, singula membra infestantes, enarrantes: "Senibus sunt spirandi difficultates, distillationes cum tussi, urinae stillicidia, urinae difficultates, articulorum dolores, renum passiones, vertigines apoplexiae, mali habitus, pruritus totius corporis, vigiliae alvi, oculorum et narium humiditates, visus obtusus, glaucedines, auditus graves." Addit Comment. II, 39, 40: "Raucedines, nephritis, podagra, morbi articulares, coxendicum dolores, et quae laxiori intestino, ac spleni frigidae sunt dispositiones, et praeterea crebri anhelitus, quos Graeci asthmata vocant, tusses, dorsi curvationes, recurvationes et obliquationes, demum quaecumque alia morborum genera ex frigidis humoribus ortum habent."
Vide Stobaeum, pag. 2, serm. 117, cujus titulus est: Vituperium senectutis, ubi has philosophorum decagnomas citat: Antiphanis: "Senectus est velut ara quaedam malorum: ad ipsam enim omnia confugisse videre est;" Philomenis: "Ubi senem videris aut anum aliquam, statim scias quod male habeat;" Euripidis: "Quid aliud est vir senex, quam vox et umbra? Nos senes aliud nihil quam turba sumus, et figura tantum somniorum simulacra serpimus; mens autem non est amplius, putamur vero non recte sapere. Aetas longa parit aegritudines infinitas;" Herodoti: "Ego vero imbecillis et incurvus sum: senectus enim nos detrahit, et velut umbra assistit;" Menandri: "Molestum est animal senex domi manens;" Sophoclis: "Nihil non mali senectae longae inhaeret, mens vana, opera inutilia, curae supervacuae: senectus morosa est, querula, et pro minimis rebus anxia;" Mimnermi: "Tithono Jupiter malum immortale dedit senectam, quae vel tristi morte magis est timenda;" Democriti: "Senium commoda imperfectio est: omnia habet et omnibus indiget;" Phavorini: "Longo tempore multum laboris accrescit;" Junci: "Jacet senex resolutus aestate, cibi potusque abstinens, inamabilis, nulla re cum jucunditate fruens: molestias vero nimis percipiens.
Si quando autem in forum progredi ausus fuerit, risum videntibus movet, videns obtuse, clamantes non audiens, et dum cundo sustinere se conatur, concidens, de latere in latus titubando transiliens: quia etiam communem arcis vitatis aerem laedere ac inficere dicitur. Nec si in concione sit inter tribules refertur; neque magistratum gerere potest, tum propter impedimenta jam dicta, tum quia gibbosus, rugosus, deformis et invalidus est. Animo autem, ut proverbium habet, repuerascit. In militia vero quid opus est referre, quam sine omni munere et nudus relinquatur? Non pedes, non eques constituitur, neque remex aut miles in navi. Nam vel sedere solum, imo jacere etiam non sine labore potest, cum conjuncta dimors sit, et jamjam intra fores suas ipsum ducat."
Unde concludit: "Senecta est Aisa malorum." His adde versus C. Laberii: Ut hedera serpens vires arboreas necat: / Ita me vetustas amplexu annorum enecat. / Sepulcro similis, nil nisi nomen retineo.
Et Comicus: Ad senectam, ut ad cloacam mala cuncta confluunt. / Senex cum extemplo est, jam nec sentit, nec sapit. / Senex quoque caris impar est levissimis. / Senex vivendo multa quae non vult videt. / Senex ad rem, quam sat est, attentior. / Soles duos videre se putat senex. / Superesse senectus haud potest laboribus. / Suprema vita haud praeterit, sed corruit. / Veteres triremes littus abjectae occupant.
Versus 2: ANTEQUAM TENEBRESCAT SOL, ET LUMEN, ET LUNA, ET STELLAE, ET REVERTANTUR NUBES POST PLUVIAM
Τὸ et lumen exegesin habet; explicat enim quomodo tenebrescant sol, luna et stellae, quia scilicet earum lumen seni et moribundo obscuratur et tenebrescit.
S. Hieronymus haec refert ad finem mundi et diem judicii: tunc enim "sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur," Matth. xxiv, 29; ac "sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem: antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis," Joel ii, 31. Sic et Thaumaturgus, Olympiodorus, Cyrillus, catech. 15, et exactissime Richardus de S. Victore, lib. De Fine saeculi, qui singula, quae hic dicuntur, diei judicii apposite applicat; qui rursum cum Thaumaturgo per siderum obscurationem accipit pestem, quae inter alia signa praevia judicio a Christo praedicta est, Matth.
Verum melius idem S. Hieronymus et caeteri haec referunt ad tempus senii et mortis, cujus hic et in seq. viva est hypotyposis et repraesentatio: senibus enim caligant oculi, et hebetatur visus, ut eis solis lux, aeque ac lunae et stellarum, obscurari et tenebrescere videantur. Est hypallage, sol enim in se semper lucidissimus nunquam tenebrescit, sed tenebrosis senum oculis tenebrosus videtur: quia ipsi per internas oculorum tenebras internamque caliginem eum vident, ideoque caliginosum censent, et quia solis omniumque astrorum illuminatio ususque eis intercipitur ac perit: imo senes prae debilitate visus, deficientibus spiritibus opticis, sive visivis, eorum lucem amplius non valent sustinere. Ita Hebraei, Lyranus, Dionysius, Titelmannus et communiter alii. Quin et Chaldaeus qui sic vertit: "Antequam mutetur splendor gloriae faciei tuae, qui assimilatur soli; et lumen oculorum tuorum antequam obcaecetur, et decor maxillarum tuarum antequam obtenebretur; et pupillae oculorum tuorum, qui assimilantur stellis, antequam exstinguantur: palpebrae oculorum tuorum stillabunt lacrymas, ut nubes post pluviam."
Huc pertinet adagium Arabum, cent. 2, num. 34: "Accende lucernam tuam ante tenebras, id est, illumina te operibus bonis antequam superveniat tibi mors."
Et num. 23: "Nata in aqua ante vesperam, id est, purifica te poenitentia ante migrationem e vita." Et cent. II, num. 45: "Cogita ingressum tuum in hunc mundum et egressum tuum ex ipso, quia tu de nihilo factus es homo, et momento fies tanquam non fueris. Item considera qui fuerint ante te reges, praefecti et nobiles; considera quomodo migrarint ex hoc mundo: tu vero sicut illi migrabis." Et num. 33: "Memento temporis morbi, et senectutis venientis post te: quia sapientia et scientia melior est quam ensis, et scientia excellentior quam opes," q. d. Compara tibi sapientiam ut per eam providere et occurrere possis venienti senectae, mortis judicio, et aeternitati.
Symbolice, R. Salomon ex Chaldaeo solem obtenebrantem interpretatur de senili et corrugata facie; lunam de naribus, quae in senectute propter defectum spirituum lucidorum, et duritiem densitatemque cartilaginum, fuliginosae et obscurae sunt, ac minime translucent; lumen de anima, seu mente in discurrendo, ratiocinando, meditando, memorando languente et tenebrescente. Denique stellas de maxillis fuscis et denigratis, amisso jam vivido illo, et nitido adolescentiae flore.
R. Haccados vero per solem accipit cor, quod quasi sol virtutis suae radios in totum corpus diffundit, sed in senibus tenebrescit et deficit; per lumen accipit lucidos et vitales spiritus, qui in cordis ventriculo ex purissimo sanguine elaborantur, et universum corpus pervadunt; lunam vero cerebrum, quod rotunditate, candore, fragilitate, humiditate commodissime lunae imaginem repraesentat; stellas denique corporis sensus tam internos quam externos, quibus suum quoque cognitionis lumen inest. Haec omnia si langueant, si hebescant, si vires, si robur amittant, si deficiant, ac nullum jam aut tenuem homini usum praestent, recte dicas "solem, lumen, lunam ac stellas tenebrescere."
Tropologice, senibus tenebrescit et deficit lux mentis et rationis: unde subinde delirant; deficiunt eis quoque doctores et monitores, quia vix ullus audet senem docere vel monere. Rursum Hugo per tenebras accipit adversa et calamitates, item prolapsum ex vita honesta in vitiosam. Sic et S. Bonaventura, quin et S. Hieronymus quem audi: "Ne, cum peccaveris, occidat tibi sol justitiae meridie, et scientiae lumen intereat, et splendor lunae, id est Ecclesiae, subtrahatur, et stellae occidant, de quibus scriptum est: Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, rationem vitae habentes," Philip. ii, 13; et alibi I Cor. xv, 41: "Stella a stella differt in claritate. Antequam revertantur nubes post pluviam: ne prophetae, qui corda credentium suo sermone suisque pluviis irrigant, postquam te imbre suo indignum esse perspexerint, revertantur ad sedem suam, ad eum scilicet a quo missi sunt." Peccatori enim obcaecato Chris-
ET REVERTANTUR NUBES POST PLUVIAM. - Chaldaeus, palpebrae oculorum tuorum stillabunt lacrymas, ut nubes post pluviam; Campensis, et caligo obtegat oculos tuos; Lemnius, caligo et nebula oculorum cum lacrymosa lippitudine. Thaumaturgus et Richardus de S. Victore, tract. De fine saeculi, per reversionem nubium accipiunt inundationem maris et fluminum, quae erit praevia judicio extremo et fini mundi.
Magis ad litteram Franciscus Valesius Sacr. philos. cap. LXVI, per nubes post pluviam accipit juges catarhos, ex jugibus stomachi vaporibus generatos, quibus senes laborant ex defectu caloris: debilis enim calor non valet cibos concoquere. Quare illi in cruditates, vapores et fumos abeunt, qui elati in cerebrum ejus frigiditate, teste Galeno, in pituitam et catarrhum resolvuntur. Nubes ergo significant vapores, pluvia catarhos, vapores enim in catarhos densantur, et distillant jugiter in senibus, cum juvenes vi roboris, quo abundant, eos desiccent et consumant.
Addit Titelmannus per nubes post pluviam significari caliginem, et obvolutionem cerebri post multum aqueum humorem fletus, spontanei fluxus oculorum nariumque, phlegmatum excreationis, etc. Sic et Vatablus per nubes accipit caliginem oculorum, quae solet sequi fletum in senibus. Denique moribundi illacrimant, adeoque involuntariae morientium lacrimae signum sunt instantis mortis, teste Hippocrate.
Pineda, lib. VIII De Rebus Salomonis, cap. III, censet Salomonem hic describere suos in senio morbos, quos ex intemperantissima juventutis libidine contraxerat, ac hic notare suos frequentes et molestissimos catarhos, alterum alteri succedentes, instar nubium revertentium post pluviam, ideoque, ultore Deo, gravi ex moestitia diem oblisse. Verum, ut initio libri dixi, incertum est
qua aetate Salomon hunc librum scripserit; praesertim cum in senectute delirarit et luxuriosus idola coluerit, cum tamen hic e contrario Dei unius timorem et cultum ex professo inculcet: quare ante lapsum, qui contigit in senio, haec dictasse videtur: si enim post lapsum in extrema senectute poenituisset, utique poenitentiae et doloris sui manifesta dedisset signa, quae tamen nusquam est reperire. Ita multi, licet alii aliter sentiant.
Symbolice, Isidorus Clarius nubes post pluviam sic explicat, q. d. Serenum quoque post pluvias coelum senibus, quibus oculi caligant, nubilum videtur. Moringus vero per nubes post pluvias accipit varios senectutis morbos, sibi vicissim succedentes. Denique Lyranus accipit tribulationem post tribulationem senectutis.
Tropologice, S. Hieronymus accipit defectum doctrinae: verba ejus paulo ante recitavi. Rursum nubes post pluviam sunt minae et supplicia, quae Deus peccatori caeco et ingrato immittit, eo quod pluviam coelestium illuminationum, gratiarum et beneficiorum respuerit, imo iis abusus sit ad suas voluptates contra Deum Deique honorem.
Versus 3: QUANDO COMMOVEBUNTUR CUSTODES DOMUS, ET NUTABUNT VIRI FORTISSIMI, ET OTIOSAE ERUNT MOLENTES IN MINUTO NUMERO, ET TENEBRESCENT VIDENTES PER FORAMINA
Pro commovebuntur, Pagninus vertit, commovebunt se; Cajetanus et Tigurina, trement; Campensis, debilitati fuerint. Hebraei, qui censent hic describi excidium Jerusalem per Titum, per custodes accipiunt angelos, quorum voces paulo ante urbis excidium in templo auditae, dicentium: "Migremus hinc," teste Josepho, lib. VII Belli, cap. xii. Simili modo Thaumaturgus, qui censet hic describi excidium orbis et signa praevia judicio, per custodes accipit angelos mundi praesides, de quibus ait Christus: "Virtutes coelorum commovebuntur," Matth. xxiv, 29.
Olympiodorus vero: Custodes domus, inquit, id est praelati et sancti eximii, qui Ecclesiam custodiunt, visis tot plagis, ac praesertim Antichristo, trepidabunt, aliqui etiam a fide deficient. Verum caeteri omnes censent hic describi aerumnas senectutis, praevias morti.
Quaeres quinam sint custodes domus, id est corporis: hoc enim est domus, in qua habitat anima, quae proinde suos habet custodes, qui illam custodiant, ne morbo aut vi ex ea expellatur. Primo, Cajetanus accipit memoriam, vigilantiam, et providentiam, haec enim sua domum, id est corpus custodit a coeli, morborum et hostium injuriis, atque in senibus vacillat et deficit. Secundo, Olympiodorus accipit oculos ac vires animae; Moringus, vires corporis: hae enim omnes in corpore, quasi in domo sua morantur. Tertio, Hugo accipit vim nutritivam et appetitivam, item nervos et spiritus; R. Haccados, musculos cum nervis, quibus vestiuntur et quasi custodiuntur ossa. Quarto, S. Hieronymus, Albinus, Glossa et S. Bonaventura accipiunt costas et ossa: haec enim ventrem tenerum et intestina custodiunt et vallant, totamque carnem suffulciunt; unde Chaldaeus vertit, contremiscentes coxas.
Quinto, Dionysius proprie accipit familiares et domesticos, qui senem et moribundum custodiunt. Sexto et magis apposite, Lyranus, Titelmannus et Vallesius, S. Philos. cap. LXVI, accipiunt omnes sensus: omnes enim, sed praesertim oculi et aures, quasi custodes et vigiles excubant, ne quid in corpus noxae ingrediatur; hi pariter in senibus commoventur, quia hebetantur, laeduntur, deficiunt, ut res sensibiles vix percipiant et sentiant, iisque dolore afficiantur et laedantur. Unde Auctor Catenae Graec.: "Tunc, inquit, robusti animae sensus prae exitus angustiis fluctuabunt." Audi Plinium, lib. VII, cap. L: "Natura nihil hominibus brevitate vitae praestitit melius. Hebescunt sensus, membra torpent, praemoritur visus, auditus, incessus, dentes etiam ac ciborum instrumenta." Excipit tamen Xenophilum musicum, quem asserit 105 annis vixisse sine ullo corporis incommodo; subditque "senes minime sentire pestilentiam."
Porro sensus omnes maxime vigent in capite; in eo ergo sunt custodes domus, puta corporis; hinc Pineda per commotionem custodum accipit tremorem capitis, quo laborant senes. Verum quia praecipui sensus, puta aures et oculi, notantur vers. 4 per filias carminis et videntes per foramina. Hinc septimo magis distincte, magisque ordinate et congrue cum Clario, Vatablo et Emmanuele Sa, per custodes hos
corporis accipias manus et brachia: haec enim recte junguntur viris fortissimis, id est cruribus; haec pariter custodiunt corpus, tum quia ab eo amovent arcentque omnia noxia; tum quia laborando illi victum, vestitum, domum caeteraque ad ejus incolumitatem, conservationem et custodiam necessaria vel utilia procurant; tum quia pugnando illud ab hostibus defendunt et propugnant. Porro brachia et manus in senibus commoventur, quia fiunt tremula, chiragrica, contracta, ignava, curva, rugosa, macilenta, rigida.
Tropologice, custodes domus spiritalis, puta animae sanctae, sunt tum angeli tutelares, qui eam post negligentiam et contemptum suarum inspirationum deserunt dicentes: "Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam," Jerem. li, 9; tum sensus spiritales mentis, qui in justo, tepido et pigro, ac magis in peccatore hebetantur, ita ut nec videat, nec audiat, nec olfaciat, nec tangat, nec gustet res salutiferas, coelestes et divinas: quod certum est signum ac praenuntius instantis illi ruinae et mortis.
ET NUTABUNT VIRI FORTISSIMI. - Hebraea, et pervertentur viri virtutis; Septuaginta, viri fortissimi; Symmachus, perierunt viri fortes; Aquila, errabunt viri fortitudinis; Syrus, perturbabuntur domini fortitudinis; Arabicus, redibunt viri potentiae. Olympiodorus, in obliquum depravati fuerint potentes; Cajetanus, incurvabuntur; Pagninus, incurvabunt se; Tigurina, vacillabunt; Campensis, viribus suis destituentur membra, quibus nunc valemus.
Hebraei id exponunt de fortissimis Judaeorum caesis vel captis in excidio Hierosolymae. Alii daemones accipiunt, qui contremiscent in die judicii, damnandi a judice. Alii viros potentes, sapientes et solertes, qui vel cadent a fide in persecutione Antichristi, vel percellentur signis et plagis terribilibus, quas Deus orbi impio immittet, ut eum deleat et perdat in fine mundi. Verum haec spectant ad aerumnas senectutis: unde Chaldaeus per viros fortissimos nutantes accipit brachia, quae tremunt in senibus; Cajetanus, incurvationem et decrementum corporis; Moringus, virium defectum. Carthusianus proprie ait, viros qui in virili aetate fuerant robustissimi, in senio nutare, et robore destitui.
Optime per viros fortissimos accipias crura et tibias: haec enim sunt fortissima hominis membra, quae in senibus prae corporis pondere vacillant, deficientibus spiritibus animalibus et motivis, ac vigore juvenili siccato. Hinc crura claudi a Petro sanati vocantur bases, Act. iii, 7. Rursum crura vocantur "columnae," Cant. v, 15. Ita S. Bonaventura, Albinus, Lyranus, Hugo, Titelmannus et Vallesius, cap. LXVI S. Philos. Accedit Aristoteles in Physiogn.: Quicumque, inquit, habent crura articulata, nervosa et robusta, fortes sunt secundum animam, referuntur ad masculinum. Item qui habent coxas osseas et nervosas, fortes sunt. Qui habent pedes magnos et nervosos, fortes sunt; qui parvos et strictos, molles: pertinent ad feminas; quibus digiti pedum curvi sunt, inverecundi, referentur ad aves curvorum unguium; quibus digiti pedum conjuncti, sunt timidi, referuntur ad coturnices.
Additque: Leo fortissimus animalium crura habet fortia et carnosa, gressum juvenilem; ambulans autem tarde et magnifice incedit, et se in humeris quatit. Hucusque Aristoteles.
Tropologice in justis torpidis et peccatoribus nutant viri fortissimi, deficiunt labantque, id est virtutes, quae sunt quasi ossa et nervi, id est robur et fortitudo animae, ac praesertim patientia, magnanimitas, constantia; quorum loco succedit impatientia, pusillanimitas et inconstantia levitasque animi, quia temere a bonis ad mala, a virtutibus ad vitia transiliunt.
ET OTIOSAE ERUNT MOLENTES IN MINUTO NUMERO. - Hebraea, et cessabunt molares, quia diminutae erunt; Symmachus, et cessaverint molae; S. Hieronymus in priori edit., et cessabunt molentes. Thaumaturgus et alii haec referunt ad mulieres operarias, scilicet ad molitrices, quae juxta morem Palaestinae fruges ad molam sedendo conterebant, q. d. Molitrices cessabunt molere ob defectum frumenti, quia erit summa caritas annonae, qualis fuit in excidio Jerusalem per Titum, eritque in excidio orbis sub diem judicii.
Mystice Olympiodorus refert ad Judaeos, qui quasi in pistrino molentes, grave jugum tum legis, tum servitutis subeunt; in excidio enim ad paucos redacti, sparsique per omnes gentes, ubique tractantur ut servi vel mancipia.
Verum ad litteram notat vitium senectutis, scilicet dentium paucitatem et hebetationem; unde senes vocantur edentuli: dentes enim sunt quasi molares, qui masticando molunt cibum: horum multi senibus excidunt, deteruntur vel putrescunt, ideoque minuto sunt numero et pauci. Hinc Chaldaeus vertit, dentes tui hebetiores fient, et ad cibum mandendum infirmi. Dentes enim in senibus laxantur luxanturque, fiuntque cariosi et corrosi. Itaque decidunt, aut ad mandendum fiunt inepti.
Mystice, S. Hieronymus per molentes accipit doctores, qui populo doctrinam sacram explicando, velut dentes aperiunt et comminuunt; hi minuentur, quando per mortem molentium, id est magistrorum, "una assumetur, et una relinquetur," Matth. xxiv, 41. Caeteri qui supererunt involventur tenebris, ac quasi per tenebrosa foramina veritatem aspicient. Rursum per molentes qui cibum masticant et ruminant, accipias meditationem et ruminationem S. Scripturae, concionum rerumque divinarum: haec enim deficit et languet in justo pigro, et magis in peccatore.
ET TENEBRESCENT VIDENTES PER FORAMINA. - Hebraice בארבות baarubboth, id est in foraminibus, vel fenestris et speculis; Syrus, tenebrescent visiones in fenestris; Chaldaeus, obscurabuntur oculi tui, qui vident per foramina capitis tui; Auctor Catenae Graec., oculorum pupillae obscurabuntur; Campensis, cum visus deficere coeperit, qui nunc veluti ex cavernulis prospectat; Tigurina, speculantes per fenestras.
Hebraei per videntes intelligunt prophetas qui defecerunt in excidio Jerusalem. Thaumaturgus: Sub diem judicii, inquit, omnes metu plagarum perculsi fugient in tenebrosa domorum penetralia, clausis fenestris omnibus; ita ut nemo, ait Richardus Victorinus, audeat ostia domus aperire et per ea aspicere: arescent enim homines prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient universo orbi, Luc. xxi, 26; quare tunc hominum commercia cessabunt.
Verum dico videntes esse oculos, vel pupillas oculorum cum suis nervis opticis: oculi enim vident per sua foramina, id est concavitates superciliorum quibus inserti sunt; pupillae vero vident per tunicam corneam, quae fenestrata est. Jam, tam oculi quam pupillae caligant in senibus. Unde Chaldaeus clare vertit, caligabunt oculi tui, qui vident per cancellos capitis tui. Nam, ut recte docet Vallesius, cap. LXVI, senibus tum ex siccitate, tum ex excrementorum congestione crassescunt succi oculorum, atque membranae anteriores earescunt et corrugantur; unde accedente praesertim inopia, spirituum fulgor amittitur, nonnullis etiam obturantur nervi optici. Senibus ergo tenebrescunt oculi, tum quia exiguo spirituum lumine perfunduntur; tum quia humor crystallinus crassescit et obscuratur, ait R. Haccados, albumque ipsum oculorum velut nigrescit et decoloratur.
Nam, ut ait Galenus, lib. VI De Morbis vulgar. Comment. IV, 28: Animalis spiritus luminosus e cerebro in oculos plurimus proficiscitur; quo deficiente, et ob frigiditatem nigrescente sanguine, nigrescunt pariter et tenebrescunt oculi. Quare rarum et mirum est quod de Mose, moriente anno aetatis 120, dicitur Deuteron. xxxiv, 7: "Non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt."
Porro oculi ultimo formantur in embryone, et primo in homine moriuntur; ex adverso cor est primum vivens, et ultimum moriens: homine enim moriente, sensim vita et vitalis spiritus ab extimis partibus redit ad intima et ad suum principium, puta ad cor; ibique ubi coepit, emoritur et exstinguitur. Denique in oculis lucent cor, anima et vita; unde oculis connivere, ait Aristoteles, symbolum est timidi; oculis esse fixis, signum constantis et interriti; quibus ab oculis tanquam vesiculae dependent, amatores sunt vini: quibus vehementer cadunt, amatores somni. Oculi parvi indicant pusillanimes: referuntur ad simiam; sicut oculi valde magni, stolidos: referentur ad boves; oculi concavi indicant maleficos: referentur ad simiam; oculi eminentes, fatuos: referentur ad asinos; oculi parum concavi, magnanimos: referentur ad leones; quibus vero plus, mansueti. Hucusque Aristoteles in Physiognom.
Et Plinius, lib. XI, cap. xxxvii: "Oculi, inquit, lucis usu vitam distinguunt a morte;" et rursum: "Profecto in oculis animus inhabitat. Animo cernimus: oculi ceu vasa quaedam, visibilem ejus partem accipiunt, atque transmittunt: sic magna cogitatio obcaecat, abducto intus visu. Sic in morbo comitiali, aperti nihil cernunt, animo caligante." Hisce Salomonis de sene et senectute aenigmatibus similia sunt de homine aenigmata apud B. Alcuinum, sive Albinum Flaccum, Dial. cum Pipino, Caroli Magni filio: "Quid, inquit, est homo? mancipium mortis, transiens viator, loci hospes. Cui similis homo? pomo. Quomodo positus est homo? ut lucerna vento. Ubi est positus? intra sex parietes: quos? supra, subtus, ante, retro, dextera laevaque. Quot habet socios? quatuor: quos? calorem, frigus, siccitatem, humorem. Quot modis variabilis est? sex: quibus? esurie et saturitate, requie et labore, vigiliis et somno. Quid est somnus? mortis imago. Quid est libertas hominis? innocentia. Quid est caput? culmen corporis. Quid est corpus? domicilium animae: quid sunt comae? vestes capitis. Quid est cerebrum? servator memoriae. Quid sunt oculi? duces corporis, vasa luminis, animi indices. Quid sunt nares? adductio odorum. Quid sunt aures? collatores sonorum. Quid est frons? imago animi. Quid est os? nutritor corporis. Quid sunt dentes? molae morsorum. Quid sunt labia? valvae oris. Quid manus? operarii corporis. Quid digiti? chordarum plectra. Quid est pulmo? servator aeris. Quid est cor? receptaculum vitae. Quid est jecur? custodia caloris. Quid est fel? suscitatio iracundiae. Quid est splen? risus et laetitiae capax. Quid sunt crura? columnae corporis. Quid est sanguis? humor venarum, vitae alimentum. Quid sunt venae? fontes carnis."
Tropologice, per oculos corporis accipias oculos mentis, qui sunt intelligentia, vigilantia, fides, prudentia, providentia rerum futurarum, quae ad salutem pertinent, ac praesertim instantis mortis, judicii, gehennae, etc., quae omnia tenebrescunt et obscurantur in justo torpido, et magis in peccatore.
Versus 4: ET CLAUDENT OSTIA IN PLATEA, IN HUMILITATE VOCIS MOLENTIS, ET CONSURGENT AD VOCEM VOLUCRIS, ET OBSURDESCENT OMNES FILIAE CARMINIS
Septuaginta, in infirmitate vocis molentis; Syrus, per depressionem vocis molentium; Arabicus, in imbecillitate vocis molentis. Hebraei, qui haec omnia referunt ad excidium Jerusalem, explicant de clausis templi ostiis. Mystice Olympiodorus exponit de obstinatione Judaeorum, quibus proinde clausum est salutis ostium, dum versantur in platea, id est in foro praesentis vitae legisque judaicae. Thaumaturgus vero et Richardus Victorinus, qui haec referunt ad diem judicii, accipiunt de timore plagarum ultimarum mundi, quo omnes perculsi claudent ostia domus suae; aut de fame, ob quam molentes claudent ostia molendini, ne vicini vocem molentis audientes ad rapiendam farinam accurrant.
Accedit Hugo Cardinalis, qui accipit de claudendis ostiis domorum, tabernarum ac templorum ob metum Antichristi, ita ut nemo publice docere, et, ut ait S. Bonaventura, fidem profiteri audeat.
Verum caeteri haec congruentius ad litteram accipiunt de aerumnis senectutis et mortis. Unde primo, Vatablus per ostia in platea et humilitatem vocis molentis accipit os, nares, labia et cibum qui moli amplius a senibus nequeat, nec molarum audiri sonus dum masticatur, et dentibus (unde et molares vocantur) teritur cibus. Secundo, Olympiodorus per ostia in platea accipit meatus spirituum vitalium, qui necessarii sunt ad sentiendum et ad movendum corpus: hi enim obstruuntur in senibus; unde sequitur exilis vox, debilis sensus et motus. Unde Chaldaeus vertit, et erunt impediti pedes tui, ne egrediantur foras.
Tertio, Hebraei per humilitatem vocis accipiunt ructus et murmur stomachi, cujus est molere et digerere cibum: hic enim, cum in senibus sit frigidus et debilis, cibum concoquere nequit, sed eum in flatus ructusque convertit. Sic et Clarius per humilitatem vocis molentis accipit debilitatem facultatis digestivae ad concoquendum cibum; et Chaldaeus, auferetur, inquit, a te appetitus cibi: debilitatem enim sequitur inappetentia. Et Campensis, ubi claudi coeperint januae plateae, per quam it cibus, ubi perierit latratus stomachi, et homo tam debilis factus fuerit, ut excitetur ad vocem aviculae.
Quarto, S. Hieronymus: "Clausas in plateis januas, inquit, infirmos senis gressus accipi volunt, quod semper sedeat et ambulare non possit; humilitatem autem vocis molentis de mandibulis interpretantur, quod cibum terere nequeat, et vix, spiritu coarctato, vox ejus tenuis audiatur." Accedit Glossa interlinearis: Juvenes, inquit, in plateis solent ludere; at senes hos lusus fugiunt, et, clauso ostio, moesti domi desident. Quinto, Vatablus accipit de duplici narium foramine quasi ostio, quod senibus saepe obstruitur pituita, distillante coriza sive catarho. Sexto, Pineda censet jecur esse plateam, aut forum, in quo est universi officina, ex quo universum corpus alimenta capit; ostia vero clausa esse venas, quae propter inopiam sanguinis in senibus flaccescunt, et quasi vacuae et exhaustae complicantur et comprimuntur.
Septimo, valde apposite alii ostia clausa in platea referunt ad meatus vitalium operationum sensuumque in senio et agonia mortis occlusos, scilicet ad oculos clausos, os clausum, clausas nares et aures. Platea vero est facies tota aperta et conspicua, variis sensuum et facultatum, quasi ostiis et officinis distincta. Octavo, praecise et genuine ostia interna sunt arteriae vocales, externa sunt labia, quae sunt ostia plateae, id est colli et pectoris, quod metaphorice ob latitudinem foraneam patentem et apertam vocatur platea, sicut Plato nomen accepit ab humerorum latitudine, cum antea Aristocles nominaretur: πλατύς enim graece est latus. Pro ostia hebraice est דלתים delataim, duale, id est duo ostia, per quae proprie notat duo labia: haec enim proprie sunt duo capitis pectorisque ostia; per quae ingreditur et egreditur aer, halitus et vox; notat quoque duas arterias, unam stomachalem, puta gulam qua cibus transmittitur in stomachum; alteram vocalem, qua attrahitur anhelitus: utraque in senio et morte clauditur, q. d. Senibus et moribundis constringuntur et clauduntur labia, aeque ac arteriae;
clauduntur, inquam, tum ob defectum caloris et spirituum, tum ob pituitam et catarrhum, quo cadente in arteriam et fauces, plerique omnes in morte suffocantur, dum eum ob defectum virium expuere et ejicere non valent, ideoque respirare nequeunt, itaque suffocantur. Denique per plateam optime accipias ipsam arteriam, tum vocalem, tum stomachalem, sive gulam, quia per stomachalem, quasi per plateam, cibus ex ore ambulat et transit in stomachum; per vocalem, halitus ex ore transit ad pulmones, ut refrigeret cor: jam ostia plateae erunt orificia, sive extremitates utriusque arteriae, sive ejus initium, et finis in stomacho vel pulmone; in senio et morte utrumque hoc orificium clauditur: quo fit ut homo nec respirare, nec comedere, nec vivere valeat.
In humilitate, id est ob humilitatem, vel cum humilitate, hoc est, cum tenuitate et exilitate vocis, quam causat humilitas, id est exilitas molentis, id est pulmonis debilitas et contractio: pulmo enim est quasi respirationis et vocis mola, sed senibus vocem debilem efficit, quia debilitatus eis parum aeris attrahit et inspirat. Ita Cajetanus. Aut molentis, id est mandibulae: mola enim aeris et vocis interior est pulmo, exterior est maxilla sive mandibula, quae est sedes dentium: ii enim cum senibus sint pauci et debiles, spiritum vocalem non satis repercutiunt; sed sinunt effluere, quo fit ut vox articulate et distincte non sonet, sed effluat et confuse audiatur. Ita Lyranus, Hugo Victorinus, Dionysius et alii.
Rursum arteriae in senibus saepe, distillante pituita, clauduntur; unde in iis oriuntur raucedines, crebri anhelitus, asthma et tusses, quae senes comitantur usque ad mortem, teste Hippocrate et Galeno: haec enim omnia vocem vel raucam, vel exiguam efficiunt. Accedit ad priorem de labiis sensum Vallesius, cap. LXVI Sacrae Philosophiae (qui tamen per plateam accipit faciem expansam et obviam omnibus), qui senibus ostia claudi ait, dum ipsi labia, ut loqui possint, comprimunt introrsum, sicque vacua loca dentium obturant, ut spiritum vocalem labiis quasi dentibus repercutiant et collidant; itaque vocem edunt, sed humilem, id est mollem et tenuem ob labiorum mollitiem.
Nec longe abit Titelmannus, qui per plateam accipit spatium inter labia, puta rictum et hiatum oris per quem, tum cibus, tum aer ad respirandum et loquendum ingreditur et egreditur: hic enim arctatur et clauditur in senibus; hinc sequitur humilitas vocis, nam prae nimio frigore sic constringuntur, inquit, morientis labia, sic obdurantur praecordia ex quibus vox procedit, ut vix tenuem per os vocem emittere queant. Auctor Catenae Graec. vertit, et omnis vitae praesentis intercluditur via; ipse vero exsibilante inter dentes voce, loqueris exiliter et obscure.
Mystice, S. Hieronymus haec accipit de virginibus fatuis, quae, cum tardarent accipere oleum, ostia domus nuptialis invenere clausa, Matth. cap. xxv, vers. 11.
Tropologice, ostia in platea, id est arteriae et labia clauduntur in justo socorde et in peccatore, quia ambo tardi et segnes sunt ad orationem, ut Deum invocent, laudent, illique gratias agant,
de eoque ac rebus divinis cum aliis colloquantur; hinc colloquia pia fastidiunt et fugiunt, quod signum est mortis animae imminentis; quod si aliquando ob socios coacti de Deo loquantur, ita invite, frigide, languide, insipide id faciunt, ut quasi molere videantur.
ET CONSURGENT AD VOCEM VOLUCRIS. - Septuaginta, consurgent ad vocem passeris; Chaldaeus, vigilabunt a somno propter vocem latronum, qui ambulant in nocte. Hebraei, haec referentes ad excidium Jerusalem, exponunt, q. d. Judaei surgent, ut eant in captivitatem Babylonicam, excitati voce Jeremiae eamdem praedicentis et comminantis.
Olympiodorus et Auctor Catenae Graec., et S. Cyrillus, catech. 15, referentes ad excidium orbis, exponunt de resurrectione, quae fiet Archangelo tuba canente: "Surgite, mortui, venite ad judicium;" idque jussu passeris, id est Verbi divini, quod carneum corpus assumpsit; qui propter suam solitariam in cruce mansionem de seipso dixit: "Factus sum sicut passer solitarius in tecto," id est in cruce, Psalm. ci, 8. S. Bonaventura exponit de iis qui praedicationem Antichristi excipient in nocte infidelitatis; alii de iis qui, ejus voce audita, prae metu effugient. Hic sensus mystice appositus est.
Verum ad litteram loquitur Salomon de ἀγρυπνίᾳ et levi somno senum, q. d. Senes ob desiccatum cerebrum, ac debilitatem caloris et defectum spirituum, aut ob vaporum ex stomacho ad cerebrum ascendentium, illudque agitantium copiam, levis exiguique sunt somni; unde ad vocem volucris, v. g. galli gallinacei aut passerculi expergiscuntur seseque erigunt, ut naturae necessitatibus, praesertim ad levandam urinae vesicam satisfaciant. Ita Hugo, Bonaventura, Dionysius, Titelmannus, Vallesius, Cajetanus, Arboreus et caeteri.
Audi S. Hieronymum: "Porro consurgere eum ad vocem volucris ostendit, quod frigescente jam sanguine et humore siccato, quibus materiis sopor alitur, ad levem sonitum evigilet, noctisque medio, cum gallus cecinerit, festinus exsurgat, nequaquam valens strato saepius membra convertere."
Tropologice, S. Hieronymus: Per poenitentiam consurgit e somno vitiorum peccator, excitatus voce presbyteri, vel Episcopi, ac praesertim Christi qui in peccatoris corde clamat: "Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus," Ephes. v, 14. Aptius haec accipias de justo torpente et peccatore, qui ad vocem volucris, id est rei sensualis, levis et vanae, excitatur, at cantilenis, carminibus et fabulis vanis intentat, res veras et salutiferas fastidiens.
ET OBSURDESCENT OMNES FILIAE CARMINIS. - Syrus, filiae gloriae; Arabicus, filiae divitis; Vatablus, filiae vocis; Campensis, organa cantus; S. Hieronymus in priori editione vertit, obmutescent, ut scilicet non possint canere carmina, uti solebant. Hebraice est ישחו iisschu, id est humiliabuntur, deprimentur, vel incurvantur; Tigurina, supprimentur. Hebraei exponunt, q. d. Cessabunt in templo psallentium chori, cum Judaei adducti fuerint in captivitatem. S. Bonaventura vero, q. d. Tempore Antichristi veritas non audietur, vel potius audita non exaudietur.
Plenius Olympiodorus de die judicii sic exponit: "Tunc humiliabuntur filiae cantici, hoc est animae rationales mortalium hominum, quae in deliciis, et in voce organi, et cantus suavitate musicisque instrumentis oblectatae nimium fuerint. Aut animas intellige falsa docentium magistrorum ac mendacium prophetarum, quae sonora volubilitate verborum, quasi dulci quodam cantico, perniciosa voluptate occuparint aures et animum auditorum. Sed et ipsae Judaeorum animae, quae filiae sunt cantici prophetarum, humiliabuntur, quoniam non audierunt canentes prophetas, et vocantes eas ad fidem Christi, sicut cecinit Isaias: Cantabo dilecto canticum dilecti; et quae sunt generis ejusdem. Omnes itaque praedictae peccatorum animae admirabuntur et obstupescent, quando adducentur in viam judicii, et videbunt ex alto venientem in nubibus Filium hominis in gloria Patris sui."
Haec apte, sed mystice; ad litteram enim loquitur de defectu auditus in senibus.
Quaeres, quaenam sint filiae carminis: primo, Thaumaturgus accipit cantatrices, quae molli dulcique cantilena se suosque oblectant: "Omnes impurae mulieres, inquit, in terram cadent." Secundo, Cajetanus accipit musicae instrumenta, quorum sonus senibus obsurdescit. Tertio, Vatablus ex Aben-Ezra accipit arterias vocales, guttur et labia, quibus canuntur carmina, q. d. Cantus in senibus deficit, quo tamen juvenes pasci delectarique solebant. Unde Chaldaeus vertit, et remittentur labia tua a dicendo cantico. Quarto, filiae carminis sunt ipsa carmina, sicut filius hominis est homo, q. d. Senes non cadent, nec audient cantum, uti solebant, dum essent juvenes.
Quinto et genuine, filiae carminis sunt aures: tum quia aures ad hoc unum factae sunt ut voces et carmina audiant, quare ex eis natae, earumque filiae esse videntur: objectum enim delectabile, v. g. cantus efficit in auribus sensationem, puta auditionem delectabilem; quare ejus quasi parens et mater esse videtur. Unde Aquila vertit, et inclinabuntur omnia quae ad cantationem faciunt, q. d. Omnis concentus musicus, omnisque harmonia obsurdescit senibus, quia surdae ipsorum aures eum vix audient, nec amplius eo delectantur: auribus enim senum idem contingit, quod de oculis dixi vers. 3: ac insuper in auribus prae senio tabescit internus et congenitus aer, in quo fit sensatio sive auditio, ait Vallesius. Hinc ergo oritur in senibus musices fastidium.
Audi S. Hieronymum: "Obmutescere quoque, sive, ut melius habetur in Hebraeo, surdescere filias carminis, aures significat: quod gravior senum auditus fiat, et nulla inter voces valeant scire discrimina, nec carminibus delectari."
Quod quidem et Berzellai loquitur ad David, nolens transire Jordanem, II Reg. xix, 31. Vere Plato in Axiocho: "In senectam, ait, quod in natura ruinosum est, se confertim effundit, ut nullis remediis possit averti, etc., et ab aliis visum, ab aliis auditum, saepe utrumque tanquam pignus exigit."
Tropologice in justo socorde et magis in peccatore obsurdescunt aures, ut nec monitores, nec Dei inspirationes, nec conscientiae occlamantis voces de cavendo peccato, de poenitentia, de emendatione vitae audiat, quia plane inhiat suis concupiscentiis; quare surdus est ad voces coelestes angelorum, dum totus intentus est ad cantilenas vanas Sirenum, id est voluptatum, quibus inescatus et dementatus est.
Versus 5: EXCELSA QUOQUE TIMEBUNT, ET FORMIDABUNT IN VIA, FLOREBIT AMYGDALUS, IMPINGUABITUR LOCUSTA, ET DISSIPABITUR CAPPARIS: QUONIAM IBIT HOMO IN DOMUM AETERNITATIS SUAE, ET CIRCUIBUNT IN PLATEA PLANGENTES
Pro timebunt hebraice est יראו iirau, pro quo Septuaginta et Symmachus legentes alio puncto יראו irau vertunt, videbunt. Unde Symmachus, super hac etiam de excelso videbunt, et erit terror in via; Campensis, tunc e coelo metuent malum in se casurum.
Vox excelsa ab aliquibus accipitur ut nominativus pluralis, q. d. Excelsi quoque et validi timent in senio. Ita Emmanuel Sa. Aut excelsi et magni omnes timebunt praesentiam Antichristi, ac prae timore illum adorabunt, ut S. Bonaventura et Hugo Victorinus: Excelsa, inquit, corporis membra timent, id est efficiuntur tremula, ut jure senex dicere queat: "Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebrae," Psal. liv, 6. Aut, ut Lyranus et Vallesius, q. d. Excelsae animae vires, puta mens et ratio timebunt mortem ingruentem, ob metum judicii secuturi, et quia nesciunt quam viam sint ingressuri, an ituri in coelum, an in gehennam.
Verum re excelsa est accusativi casus; Hebraea enim habent, de excelso timebunt. Hebraei, qui putant hic praedici excidium Jerusalem, censent haec pertinere ad trepidationem Judaeorum; quia fugientes Chaldaeos et Romanos ad excelsa montium se recipient, sed et ibi formidabunt, nullum sibi ab hoste locum tutum aestimantes. Addit S. Hieronymus ex Hebraeorum sententia, advenientes Hierosolymam ipsi quoque hostes, Dei pertimescent magnitudinem, et in via dubii Sennacherib interitum formidabunt.
Thaumaturgus vero, haec referens ad diem judicii, vertit, similiter et civitates et illarum sanguinarii magistratus vindictam superne exspectabunt, urgente acerbissimo et cruentissimo illo tempore, quod erit ut amygdalus florens: timebunt enim excelsa (id est excelsam Dei magnitudinem, iram et vindictam. Rursum, ut Richardus Victorinus, timebunt etiam in celsis arcibus et rupibus locisque inaccessibilibus, nullam ibi securitatem sibi fore arbitrantes). Et formidabunt in via (ita legit ipse, sed perperam, cum legendum sit disjunctim in via, id est in loco plano), quia haec pervia erunt Christo judici.
Haec opposita sunt, sed mystica; ad litteram enim pergit describere aerumnas senectutis, agoniae et mortis. Sensus ergo est, ait S. Hieronymus (quem sequuntur Albinus, Glossa, Vatablus et alii), q. d. Senes ardua ingredi non valebunt, et lassis poplitibus, ac tremente vestigio etiam in plano itinere fluctuantes, offensam gressuum formidabunt. Accedit Cajetanus: Senes, ait, verentur alta loca ascendere, quia metuunt ne quid ex alto decidens eos laedat. Clare Campensis, terrores eos quacumque iverint invadent; Arias, et consternati in via; Tigurina, altum quoque locum timent et humilia in via, q. d. Non modo timent alta et ardua, sed et plana ac facilia, quasi enerves et elumbes forent.
Et Titelmannus: "Dicuntur senes, inquit, jam morientes excelsa timere et formidare in via, quoniam propter debilitatem et defectionem vehementer fiunt pavidi, statimque ubi vel levem rumusculum audierint, sursum respicient, quasi aliquid mali eis desuper immineat, et territamenta, quae de coelo venire solent, ut tonitrua atque coruscationes vehementer horrent. Habent quoque imaginationem defectu debilitatam; unde fit ut frequenter ex imaginatione desuper sibi mala evenire existiment, aut timeant, cum nihil sit. In via quoque ambulantes semper sunt pavidi."
Rursum senes metuunt excelsa, id est res arduas, periculosas, difficiles, quia frigus eos coarctat, facitque timidos et pusillanimes, sicut calor juvenes facit animosos, imo audaces et temerarios. Unde Aquila vertit, tremore timent in via, id est in loco plano et facili. Septuaginta, pavores in via, inde stupores, qui cogunt eos saepe in via subsistere, ut progredi nequeant ex pavore et constrictione spirituum. Qua in re senes similes sunt animalibus timidis, v. g. anseribus, qui ingressuri per portam aliquam, quantumvis magnam et altam, caput inclinant, ne illud ad postes et superliminaria allidant. Facit id nimius timor, et defectus imaginationis sive virtutis aestimativae; nesciunt enim comparare longitudinem colli sui cum altitudine portae, ut aestiment et judicent eam illam longe superare, ac proinde nullum esse periculum allisionis capitis: quare timor cogit illos eligere id quod securum est, scilicet ut caput inclinent.
Simili modo frigus et timor in senibus facit eos pavidos, laeditque eorum vim aestimativam, ut non satis metiantur, nec aestiment conferantque vires suas cum excelsis et arduis, quae prudenter aggredienda forent, sed eas illis infirmiores et impares judicent: qua in re saepe errant, cum pares, imo majores vires habeant.
Denique S. Bonaventura et Hugo censent haec pertinere ad tremorem capitis et membrorum omnium in senibus, lassis jam poplitibus, juncturis et ossium ligaturis. Alii, q. d. Senes, quia timidi, metuunt excelsa coeli fulgura, ventos, procellas; audito tonitru consternantur. Timent enim prae caeteris ne lapis fulmineus ex tonitrui collisione dissiliens caput ipsorum feriat.
Mystice, senes et moribundi, item torpidi et peccatores, metuunt excelsa, id est judicium coeleste, vel, ut hebraice est, ab excelso, id est, Christum judicem venientem ad judicandum e nubibus coeli, et formidant in via, scilicet judicii, id est, quando rapientur ad tribunal judicis, ut accipiant mercedem secundum opera sua: coelestem, si bona sint; gehennalem, si mala. Ita Olympiodorus et Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 15. Rursum formidabunt excelsa, quia videbunt solem, lunam et stellas obscurari, virtutes coelorum commoveri, angelos et sanctos cum Christo descendere formidabiles, ad judicandum et damnandum impios.
Addit Chaldaeus quod metuent excelsa, id est jam praeterita quae superbe contra Deum fecerunt; de illis enim Deus exactam ab ipsis reposcet rationem: "Etiam opera, inquit, quae erant ante haec, eris timens, an becordatus fueris eorum, et acervus lapidum parvus videbitur tibi sicut mons excelsus in tempore quo ambulaveris in vita."
FLOREBIT AMYGDALUS. - Symmachus vertit, obsormient vigilantes. Verum dissentit ab Hebraeo, Septuaginta et caeteris, teste S. Hieronymo. Hebraeum שקד saked, et vigiliam et amygdalum, quae prima inter arbores evigilat et effloret, significat. Unde Syrus utrumque complexus vertit, et emanabit super illum vigilia (senex enim laborat noctu vigilia, et insomnis est), et germinabit amygdalus.
Hebraei accipiunt virgam vigilantem (hebraice שקד saked, id est amygdalinam; amygdalus enim prima arborum a rigore hiemis in vere evigilat, et flores emittit) quam vidit Jeremias, cap. i, 11, minitantem Hebraeis verbera et excidium per Chaldaeos. Thaumaturgus accipit graves plagas et supplicia impiis immittenda a Deo sub finem mundi. Richardus Victorinus putat amygdalo florente significari, quod amygdalus caeteraeque arbores in fine mundi deflorescent, nec maturescent in fructum, ideoque famem ingentem fore: "Non dicit, inquit, quod fructificabit, sed quod florebit, ut homines sub tanta inopia videant quod sperent, et amplius concupiscant; et cum postmodum amiserint quod speraverant, profundius ingemiscant. Non ergo fructificabit, ut sustentetur famelicorum inedia."
Haec apta sunt, sed mystica. Verum ad litteram, amygdalus floribus citissime et densissime candescens, repraesentat senectam pilis candidis pluribus subito canescentem, ait S. Hieronymus. Unde Campensis vertit, canis aspergetur caput; canities enim senibus oboritur ex pituitosa cerebri humiditate. Canities ergo signum est senectae et mortis instantis. Hinc conjectores, si puer somniarit se canum, eum cito moriturum conjectant, ait Pierius, hierogl. 31, cap. xxv. Sic Galbae futuro imperatori, dum sacrificaret, accidit ut puero e ministris acerram tenenti capillus repente toto capite canesceret; quod imperatoris mutationem portendere dixerunt aruspices, successurumque juveni senem, ac mox Neroni, qui anno 31 aetatis juvenis sublatus est, successit Galba senex annos natus 73. Ita Suetonius in Galba, cap. x.
Amygdali flos apte repraesentat canitiem: primo, colore, qui utrinque est candidus; secundo, celeritate: sicut prima amygdalus flore candescit, sic juvenis cito canescit et senescit, juxta illud Poetae: Obrepit properata malis inopina senectus, / Intempestivi funduntur vertice cani. Tertio, sicut flos amygdalo proprius est, sic propria est homini canities: "Canities homini tantum et equis, sed homini semper a priore parte capitis, tum deinde ab aversa," ait Plinius, lib. XI, cap. xxxvii.
Quarto, flos amygdali et violae nuntiat ver, sic canities senectam: "Florum prima ver nuntiantium, viola alba," ait Plinius, lib. XXI, cap. xi. Quinto, flos amygdali cito deflorescens et marcescens, juvenem admonet instantis mortis. Audi Plinium, lib. XXI, cap. 1: "Flores odoresque in diem gignit (natura) magna (ut palam est) admonitione hominum, quae spectatissime floreant celerrime marcescere." Sexto, Plinius, lib. XVI, cap. xxv: "Arborum flos, inquit, est pleni veris indicium, et anni renascentis, flos gaudium arborum. Tunc se novas aliasque quam sunt, ostendunt: tunc variis colorum picturis in certamen usque luxuriant."
Sic canities, prudentia et sanctitate efflorescens, senem facit venerabilem et maturum coelo, ut in novum hominem eumque gloriosum resurgat. Septimo, amygdalus producens flores, mox ex iis producit fructus: sic senex, producens canes, ex iis mox producit mortem. "Cani ergo, inquit Hugo Cardinalis, sunt flores mortis, illam quasi fructum in propinquo esse denuntiantes, quia sicut flores in fructum, sic cani in mortem desinunt:" mors ergo est fructus canorum ceu florum, per quos senes fiunt candidi et quasi candidati mortis, et per eam beatae immortalitatis.
Minus recte Chaldaeus vertit, germinabit caput spinae tuae prae macie sicut amygdalus. Unde Rabbini quidam, teste S. Hieronymo, interpretantur sacram dorsi spinam, quod, decrescentibus, inquit, natium carnibus, illa, seu os femoris, succrescat et quodam modo floreat. Et R. Haccados, caput ossium ex carne, et exsuccum apparebit; Pagninus vocat partem coxae quae dicitur ancala. Minus quoque recte Cajetanus pro ינאץ ianets, id est florebit, alio puncto legens ינאץ iianats, vertit, reprobabitur; alii, irritabitur; alii, asper erit fructus amygdali, q. d. Senes laborant cibi nausea et fastidio, quare reprobant amygdala; quia, cum dura sint et duro cortice inclusa, difficulter a senibus edentulis aperiri mandique possunt.
Pejus Pagninus et Rabbini nonnulli vertunt, reprobabitur coitus: volunt enim amygdalum, quae prima germinat et floret, esse symbolum generationis; et alii, reprobabitur vigilia, q. d. Senex est somnolentus, ideoque odit vigiliam, aeque ac custodiam vitae cujus eum taedium cepit.
Tropologice, senes sunt justi segnes et pigri; item peccatores, qui otio ac mollitie torpidi ac velut elumbes desident, nec quid excelsi vel heroici aggredi audent, juxta illud: "Excelsa stulto sapientia," quia ipse illam viribus suis altiorem ex ignavia aestimat. Hinc "floret amygdalus," id est senes subinde concipiunt desideria magnarum virtutum, ac florem, id est spem, praebent magni profectus, sed minima tentatione ceu vento flante, haec omnia decutiuntur; itaque ipsi ad suam segnitiem relabuntur.
Allegorice Salonius: Florebit amygdalus, id est, "egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet," Isai. xi, 1, puta nascetur Christus e B. Virgine, qui instar amygdali habentis corium, os et nucleum, habebit carnem et animam, ac efflorebit, id est coruscabit miraculis. S. Bonaventura vero magis apposite per amygdalum accipit Antichristum, qui florescet signis magnis fictisque miraculis. Unde Dioscorides, lib. I, cap. xxxix: "Vulpes, ait, si cum quadam esca eas (amygdalos) voraverint, emorientur." Ita vulpinus et fraudulentus erit Antichristus cum suis, ac suis fraudibus captus peribit.
S. Gregorius vero XXX Moral. xx vel xii: "Amygdalum, inquit, florem prius cunctis arboribus ostendit. Et quid in flore amygdali, nisi sanctae Ecclesiae primordia designantur, quae in praedicatoribus suis primitivos virtutum flores aperuit, et ad inferenda poma bonorum operum venturos sanctos, quasi arbusta sequentia praevenit? In qua mox locusta impinguata est, quia sicca gentilitatis sterilitas pinguedine est gratiae coelestis infusa. Capparis dissipatur, quia cum gratiam fidei vocata gentilitas attigit, Judaea in sua sterilitate remanens, bene vivendi ordinem amisit." Similia habet Rupertus in cap. ix Apocal.
Anagogice S. Cyrillus, catech. 15, per florentem amygdalum accipit resurrectionem corporum futuram post saeculi hujus hiemem, cum corpora nostra instar amygdali, flore coelesti efflorescent: "Vidit, inquit, hunc Domini adventum Ecclesiastes, et mundi consummationem, dicens: Laetare, juvenis," etc. Et post pauca: "Et quid fiet, veniente Domino? Florebit amygdalus, et impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis. Quemadmodum vero Interpretes dicunt: Amygdalum florens hiemis transitum significat, sic et corpora nostra post hujus saeculi hiemem florebunt flore supercaelesti. Et dilatabitur locusta, hoc est anima volucris, quae nunc corpore est circumdata; et dissipabitur capparis, hoc est, iniqui et spinosi dispergentur. Vides quomodo praedicunt adventum Domini?"
Vide quae de virga Aaronis amygdalina dixi Num. xvii, 8, et de virga vigilante Jerem. i, 11.
IMPINGUABITUR LOCUSTA. - Syrus, multiplicabitur locusta; Arabicus, crassabitur locusta. Apposite amygdalo subjungit locustam, quia tradunt physici amygdali floribus citius impinguari locustam; sic enim amygdalis valde nutriri hominem experimur: noti sunt marcipanes, qui ex amygdalis conficiuntur, et principibus sunt in deliciis. Simili modo locustae subjicit capparim, quae colore, tumore, sapore similis est locustae, ideoque ejusdem est esca et pabulum.
Hebraei per locustam accipiunt Nabuchodonosor, cum Chaldaeis, ac Titum cum Romanis, qui instar locustarum depasti sunt Jerusalem et Judaeam, juxta illud Joelis, cap. i, 4: "Residuum erucae comedit locusta." Thaumaturgus per locustas accipit crebras densasque plagas, quae praeibunt diem judicii, ac depascentur homines orbemque universum: "Tunc, inquit, ita frequentia aderunt supplicia, sicut multitudo locustarum advolantium." Richardus Victorinus proprie accipit locustas, quae depascentur agros et omnia germina. Unde et S. Joannes, Apocal. cap. ix, 3 et 4, locustas judicio praevias fuse describit. Vide ibi dicta.
Verum ad litteram haec omnia spectant ad aerumnas senectae, sed locustam varii varie accipiunt. Hebraice est onerabitur, vel oneri erit hechagab, id est locusta, vel cicada, ut vertit Tigurina. Unde primo, Tigurina vertit, seipsam gestat cicada; et Clarius, gravabitur locusta; Vatablus, oneri est illi locusta, q. d. Senex adeo est debilis, ut vel locustam aut cicadam ferre nequeat; secundo, Cajetanus vertit, onerabuntur nates, hae enim senibus adeo sunt ponderosae, ut sedentes vix surgere queant. Pagninus vero, onerabitur dorsum.
Tertio, Rabbini crasse per locustam accipiunt libidinem et insultus venereos, quibus ob copiam humorum et flatuum, non raro agitantur senes: cruditas enim et flatus sunt stimuli libidinis, teste S. Hieronymo. Quarto, Vallesius, cap. LXVI Sacrae philos., locustam significari putat callosam senum duritiem in cute, quae instar locustae in crustam durescit ob siccitatem: ipse enim per locustam accipit marinam, quae e cancrorum est genere, et carabus dicitur sive ostracoderma, hoc est crustae testaceae;
quinto et genuine, S. Hieronymus per impinguatam locustam significantur, inquit, "crura senum tumentia pituita, et podagrae tumoribus praegravata." Unde Chaldaeus vertit, inflabuntur tali pedum tuorum. Moringus notat locustas crassioribus esse femoribus, praesertim in India, ubi eas tres pedes esse longas, ac instar serrarum secare germina, docet Plinius, lib. XI, cap. xxix.
S. Bonaventura per locustam accipit tumidam totius corporis senilis inflationem, ob debilitatem caloris, qui nequit copiam phlegmatum et humorum digerere. Proprie per locustam ventrosam et spurco herbarum succo turgidam, ut totum ejus corpus non videatur esse nisi venter, accipias tumidum ventrem senum ex copia cibi indigesti, phlegmatum et humorum crudorum. Unde sequitur alvi mollitudo, humiditas et profluvium: ita Lyranus, Dionysius, Titelmannus, et Levinus Lemnius, lib. Similitud. et Parabol. cap. xlviii, ubi aenigmaticas hasce senectutis parabolas physice et medice pertractat.
IMPINGUABITUR LOCUSTA, - id est venter, ait Alcazar, Apoc. ix, pag. 523; locusta enim est vorax ac pingui ventre, ut tota venter esse videatur, q. d. Venter juvenis, qui locustae instar erat insaturabilis, in senectute tanta satietate afficietur, ut ejus appetentiam nec amygdala excitare possint, nec cappares: haec enim duo maxime appetitum provocant. Hoc est quod ait: Florebit amygdalus, q. d. Esto floreat amygdalus, ac amygdala producat mollia et sapidissima, locusta tamen, id est venter jacens et debilis, ad earum esum nequaquam excitabitur, sed prae fastidio et nausea quasi satiatus jam sit, florem fructumque amygdali respuet. Hinc et dissipabitur, id est projicietur, dispergetur ab eo capparis, quae alias solet provocare et irritare appetitum.
Porro locusta initio gracilis, levis, mobilis, vaga et saliens repraesentat adolescentiam vagam, levem et agilem ad voluptates; eadem vero cibo plena, tumens et turgida repraesentat senium pituita tumidum et cruditate frigidum.
Audi Rupertum, in cap. ix Apocal.: "Florebit amygdalus, et impinguabitur locusta; quod idem est, ait, ac si dicat: Qui nunc viridis et rectus incedit, et tanquam locusta salit, canescet, et curvus vix incedere incipiet, habensque crura tumentia, nequaquam ut tunc, levis et gesticulosus in saltu sese excutiet: locusta namque impinguatur, dum transacta levi juventute crura tumescunt, ut fieri solet senibus."
Mystice Hugo: "Florebit amygdalus," id est, inquit, "vis rationalis per fidem, quae purificando animam floridam facit." "Impinguabitur locusta," id est vis concupiscibilis per charitatem, quae est pinguedo et sagina virtutum. "Dissipabitur capparis," id est amarities vitiorum in irascibili per zelum, qui omnia vitia dissipat, ut mystice hic describatur senium et mors vitiorum, et juventus virtutum.
Tropologice, Salonius per pinguem locustam accipit copiam bonorum spiritualium; Hugo, etiam temporalium, datam gentilibus per Christum; sic et S. Gregorius cujus verba jam recitavi. Aptius haec referas ad senes, id est senes justos et peccatores, q. d. Sicut locusta ob ventris onus in terram decidit, sic segnes subinde impulsi a Deo, vel a superioribus, aut a sociis animas attollunt, ac desiderio ad coelestia evolant, sed illico ventris, id est gulae et luxuriae, illecebra degravati, ad carnis voluptates recidunt.
Anagogice, Cyrillus, catech. 15, per locustam accipit animam, quae in resurrectione impinguata, graece παχυνθεῖσα, id est dilatata, ex angustiis corporis, quasi carceris evolabit ad Deum. Rursum amygdalus densa floribus praenuntia est copiosi fructus. Audi Pierium, hierogl. 51, cap. xxiii: "Amygdalus arbor ante alias omnes floribus induta, non suae tantum spem ostentat opulentiae, sed et aliarum frugum annum feracem pollicetur. Unde Maro, cum videret eam primam omnium florere, nihil vel januarii rigore deterritam, ex florum ejus multitudine laetae identidem feturae spem in frumentis concipere nos posse, monet his versibus: Contemplator item, cum se nux plurima sylvis / Induet in florem, et ramos curvabit olentes; / Si superant fetus, pariter frumenta sequentur, / Magnaque cum magno veniet tritura calore."
Ita Virgilius, Georg. lib. I. Simili modo senectus gravida meritis aeque ac annis, praenuntia est instantis in coelo ingentis coronae et gloriae; senex enim probus unum pedem habet in solo et sepulcro, alterum in coelo. Amygdalus ergo symbolum est spei, ac sperati fructus et gloriae.
Aptius Olympiodorus per locustas accipit corpora damnatorum, gula et voluptatibus saginata, quae depascetur infernus, adeo ut iis pinguescere videatur.
ET DISSIPABITUR CAPPARIS. - Symmachus, dissolvetur spiritus fortitudo. Verum dissentit ab Hebraeo et a Septuaginta, ait S. Hieronymus. Hebraei, teste S. Hieronymo, interpretantur dissipationem amicitiae Dei, ex qua traditi sunt Judaei Chaldaeis et Romanis; hebraeum enim אביונה abiiona, significat amorem et amicitiam, ab אבה, aba, id est voluit, amavit; unde אב ab et abba, id est pater. Hinc quidam vertit, dissipabitur mutua confoederatio.
Thaumaturgus refert ad diem judicii, quod illo impii e medio tollendi sint velut nigrae et despicabiles, atque spinosae (ait Cyrillus, catech. 15) cappares. "Ita e medio abjicientur peccatores, ut nigra despicatissimaque capparis," ait Thaumaturgus. S. Bonaventura, dissipabitur, inquit, capparis, id est carnales et luxuriosi, metu tormentorum Antichristi, discedent a fide. Richardus Victorinus dissipationem capparis interpretatur famem et penuriam extremam: capparis enim est vilis esca. Unde proverbium, "cappare victitas qui potes anthia."
Verum ad litteram haec spectant ad vitia senum. Capparis hebraice est אביונה abiiona, id est amor, desiderium, appetitus, aviditas, concupiscentia, indeque capparis: haec enim excitat orexin et appetitum cibi, praesertim si cum aceto et melle vel oleo sumatur, ut docet Galenus et medici, ac quotidiana experientia. Sensus ergo est, q. d. Senibus perit cibi appetitus, aiunt Cajetanus et Moringus; iisdem perit appetitus veneris et luxuriae: hunc enim instigat capparis (unde nonnulli capparim derivant a καπράω, id est ad luxuriam concito), ait Vallesius: "quod senum libido frigescat, et organa coitus dissipentur," ait S. Hieronymus. Sic et S. Eucherius in Form., S. Bonaventura, Albinus, Hugo, Lyranus et alii. Unde et Chaldaeus vertit, prohibeberis a concubitu; Pagninus, dissipabitur concupiscentia; Tigurina, appetitus respuet res oblatas; Vatablus, dissipabitur, vel exstinguetur vis illa concupiscibilis.
Denique perit senibus quivis cujuslibet rei et voluptatis appetitus; laborant enim taedio et fastidio rerum omnium, quia debilis est in iis vis concupiscibilis, uti et quaevis alia. Unde R. David: "Solvit, inquit, anima concupiscens foedus suum cum corpore." Paulo aliter Marinus in Lexico vertit et explicat: "Labefactabit, inquit, voluntas (scilicet senem); remanet enim in sene sola vis concupiscibilis, eumque torquet, cum nequeat perficere quod concupiscit."
Addit Pineda per dissipatam capparim accipi florentem et apertam, quae esui est inepta: nam cum capparis aperitur, videtur dissipari ac veluti dispergi; commode igitur dissipata repraesentat aetatem devexam, quae neque in deliciis pretiove est, neque opportuna deliciis captandis; utque hominem ad turpes voluptates non stimulat, sicut tenera adhuc capparis et clausa; cum nondum se in florem explicuit, contraria omnia efficit et repraesentat.
Denique Vallesius per capparim, quae nasci solet in locis incultis, parietinis, et sepulcris, accipit mortem et funeralia, q. d. Eo tandem senes evadent, ut dissipetur capparis occupans sepulcra, ut scilicet aperiatur sepulcrum, in quo senex jam mortuus inferatur. Verum haec explicatio incongrua est, imo minus vera, aliena et remota. Agitur enim hic de signis senectutis, potius quam mortis: nam mortis signa dabit vers. 6.
Porro quod carnales censent senii esse vitium, id ejus laus est, decus et praemium, quod scilicet in ea sopiatur concupiscentia. Unde Cicero, De Senect. ex Platone, lib. I De Republica: "O praeclarum, inquit, munus aetatis! Siquidem id aufert a nobis, quod est etiam in adolescentia vitiosissimum, nempe voluptas."
Tropologice, dissipatur capparis, cum appetitus cibi coelestis, puta sanctae doctrinae, Eucharistiae et rerum spiritualium in sene, id est segne justo et peccatore languet, adeo ut etiamsi illi delicatissima illarum fercula proponas, velut nauseabundus omnia fastidiat; quare ipse nauseam movet Deo, ut illum ex ore suo evomat, Apoc. cap. III, vers. 16.
Anagogice, Olympiodorus: "Florentibus justis (velut amygdalis coelestibus), inquit, peccatoribus autem traditis ad aeternum supplicium, dissipatur capparis et evanescit, quae cum amarorem quemdam et salsedinem habeat, anxietatem figurat sollicitudinemque peccati. Ipsum vero peccatum, privatio quaedam cum sit, neque revera subsistat, in nihilum redigetur atque cessabit, cum homines, exacto judicio, amplius in hoc mundo peccaturi non sint." Hinc et Syrus vertit, dissipabitur capparis, et cessabit malitia, quam repraesentant spinae capparis; Arabicus, dissolvetur superbia. Capparis enim etsi lienosis, sive splene laborantibus prosit, stomacho tamen et aliis membris obest, teste Plinio, lib. XIII, cap. xxiii, et lib. XX, cap. xv, agens de cappari: "Cavenda, inquit, ejus genera peregrina; siquidem Arabicum pestilens, Africum gingivis inimicum, Marmaricum vulvis et omnium inflationibus, Apulum vomitus facit, stomachum et alvum movet."
Addit Dioscorides, lib. II, cap. clxix: "Africa, et praesertim Marmarica capparis vehementer inflat; Apula vomitus facit; et quae a Libyco, et quae Rubro mari defertur mirum in modum acris est; siquidem in ore pustulas excitat, gingivasque osse tenus exest: quare in cibis non abs re damnatur." Apte igitur capparis notat impios et maleficos, praesertim gulosos et luxuriosos; gulam enim et luxuriam stimulat capparis.
QUONIAM IBIT HOMO IN DOMUM AETERNITATIS SUAE. - Hebraice quia vadit homo ad domum saeculi sui; Chaldaeus, etenim declinat homo ad curandum in domum sepulcri sui; Syrus, laboris sui; Arabicus, profectus est homo ad habitationem saeculi sui; Campensis, domum alterius saeculi; Tigurina, domum perpetuam.
Itaque domus aeternitatis in quam it homo moriens, primo, est ipse status mortis, ut deinceps degat inter mortuos, nec amplius ad vitam et vivos in hoc mundo redeat per omnem aeternitatem; secundo, est sepulcrum. Ita Chaldaeus et S. Hieronymus. Unde perpetuam sepulturam nuncupat Ulpianus D. de Sepultur. violatione, L. 3. Non perpetua. Trita est vetus sepulcri inscriptio: "Hanc aeternam sedem sibi posuit." Et epitaphium illud Petronii Antigenidis: Haec domus aeterna est; hic sum situs; hic ero semper. Et illud Psalmi xlviii, 12: "Sepulcra eorum domus illorum in aeternum."
Tertio, est domus aeterna piorum in coelo, impiorum in inferno pro cujusque merito vel demerito. Hoc enim significat τὸ suae, q. d. quam quisque sibi commeruit suisque meritis comparavit. Ita Richardus de S. Victore, qui et ponderat τὸ aeternitatis, q. d. "Cuncta ibi sunt immobilia, nulla transitoria, et sive immobilia bona, sive immobilia mala." Ergo, si sapis, "in omnibus operibus tuis memorare novissima tua (praesertim aeternitatem felicissimam vel miserrimam: alterutra enim te certo manet, imo exspectat), et in aeternum non peccabis," Eccli. cap. vii, vers. 40.
Mystice, Hebraei hoc aptant suae captivitati, et vere, quia haec aeterna est, et semper durabit usque ad finem mundi. Melius Thaumaturgus refert ad diem judicii, ac domum aeternitatis tribuit justis et electis, circuitum vero et planctum impiis et reprobis: "Et bonus quidem vir, inquit, in domum suam aeternam proficiscitur; improbi vero omnia suo luctu complebunt, neque illis repositum argentum, neque probatum aurum proderit." Sic et Olympiodorus et S. Bonaventura.
Haec cogitans Theodorus Studita, moriturus, condens testamentum, anno Domini 826, illud ita concludit: "Fratres, valete; iter enim ingredior, unde reditus non patet; quod omnes ab aevo ingressi sunt, quod et vos postmodum, hac vita peracta, ingressuri estis. Ignoro autem, fratres mei, qua pergam, et quale judicium me maneat, aut quisnam me locus excipiet." Ita Michael Studita in ejus Vita.
Quocirca Nazianzenus in Tetrastichis, pag. 4359: Semper, ait, saluti tu quidem stude tuae. / Potissimum autem sub diem vitae ultimum, / Venit senectus, exitum praeco canit: / Parentur omnes: imminet judex Deus.
Idem in Distichis: "Sempiterno aevo vive;" et, ut Zeuxis, "pinge aeternitati." Aeternitatis longitudinem ruminans Theodorus, amplis terrae opibus et gaudiis, quasi caducis et vanis nuntium remisit, ac monasticen complexus est in monasterio S. Pachomii. Ita habet Vita S. Pachomii.
Nuper Reverendissimus Dominus Godefridus Episcopus Bambergensis (cujus colloquio spirituali Romam veniens Herbipoli fruitus sum), hoc in mente fixum habebat: "Quotidie sto ad ostium aeternitatis," ut in ejus domum mox ingrediar. Idem sibi quisque in mente figat dicatque: Brevi moriendum est tempori pompisque temporaneis; vive ergo aeternitati bonisque sempiternis: "Mors, ait S. Bernardus, senibus in foribus est, juvenibus autem in insidiis, ob varios juventutis casus:" "adolescentes enim, ait Macrobius, facilius in morbos incidunt, gravius aegrotant, tristius curantur."
ET CIRCUIBUNT IN PLATEA PLANGENTES. - Primo, parentes, cognati et amici defuncti: hi enim feretrum ambire et circumdare solent, ut ultimum defuncto vale dicant, ac funebres lacrymas ritusque persolvant. Circuitus hic, ait Noster Lorinus, innuit mentem irrequietam, anxiam, amore et dolore inter se confligentibus agitatam, corpus quoque varie vexatum usque ad motionem mentis insaniamque prae maeroris acerbitate. Rursum τὸ circuibunt pertinet ad feretri portitores et praeficarum lamentantium discursus; solebant enim praeficae, tibicines et elegiaci canere elegos et naenias ad tibiam vel tubam circa funus discurrendo cum manuum complosione, genarum pilorumque vellicatione, pectoris vestiumque laceratione. Haec enim erat pompa funeris, et planctus defuncti.
Secundo, proprie accipias hunc circuitum, quia olim solebant circuire sepulcra, tam gentiles quam christiani; unde S. Hieronymus in cap. xl Ezech.: "Dum essem, inquit, Romae puer, etc., solebam cum caeteris ejusdem aetatis diebus Dominicis sepulcra apostolorum et martyrum circuire." Xiphilinus de Severo: "Honoratus est, ait, filiorum suorum circumcursione;" Appianus, lib. I, in funere Viriati: "Pedites et equites per turmas in orbem decurrentes, cum armis barbarico ritu illum laudabant."
Dio, lib. xlvi, in funere Augusti primum locum circumeundi assignat sacerdotibus, alterum equitibus; et lib. lix, in funere Drusillae: "Seorsim, ait, equestris ordo circa illius rogi tumultum obequitavit." Porro in funere ducum et illustrium virorum, solebant milites caeterique ter rogum ambire clangentibus tubis, ac faces, quin et arma in eumdem projicere, ut amorem erga defunctum luctumque suum testarentur.
Audi Virgilium, XI Aeneid., in funere Pallantis: Ter circum accensos, cincti fulgentibus armis, / Decurrere rogos, ter maestum funeris ignem / Lustravere in equis, ululatusque ore dedere.
Apud Lucanum, lib. VIII, Pompeius ait se nolle hanc funeris pompam: Totus ut ignem / Projectis maerens exercitus ambiat armis. Valerius Flaccus, lib. VIII Argonaut.: Inde ter armatos Minyis referentibus orbes. / Concussi tremuere rogi, ter inhorruit aether / Luctificum, clangente tuba, jecere supremo / Tum clamore faces.
Decurrebant autem in sinistrum latus, versis signis, luctus causa. Audi Statium, libro VI Theb.: Lustrantque, ex more, sinistro / Orbe rogum, et stantes inclinant pulvere flammas. / Ter curvos egere sinus, illisaque telis / Tela sonant: quater horrendum pepulere fragorem / Arma, quater mollem famularum brachia planctum.
Addit Servius, in lib. VI Aeneid.: "Populi circumstantis corona ad pyram tamdiu stabat respondens planctibus praeficae, id est principis planctus, quamdiu diceretur novissimum verbum, ilicet, quod ire licet significat." Macrobius, lib. II In Somn. Scipionis, cap. III, ex communi ritu asserit: "Mortuos ad sepulturam prosequi oportere cum cantu, plurimarum gentium vel regionum instituta sanxerunt, persuasione hac, quia post corpus animae ad originem dulcedinis musicae, id est ad coelum redire credantur."
Symbolice, nonnulli per plangentes in platea accipiunt oculos senum humidos, lippientes et lacrymantes, "in platea," id est in facie, in qua quasi in platea est omnis sensuum negotiatio et actio.
Mystice, angeli tam boni quam mali circumstant moribundum, ut ejus animam rapiant, ideoque circumibunt plangentes.
S. Antonius moriturus, ita suis valedixit: "Ego quidem, inquit, filioli, secundum eloquia Scripturae, patrum gradior viam. Jam enim Dominus me invitat, jam cupio videre coelestia; sed vos, o viscera mea, admoneo ne tanti temporis laborem repente perdatis. Hodie religiosum studium vos arripuisse arbitramini, et coeptae voluntatis fortitudo succrescat. Jesum suspirate, etc. Estote solliciti, ut Domini praecepta servetis, ut post mortem vestram, sancti quique, quasi amicos et notos in aeterna vos recipiant tabernacula, etc. Valete, viscera mea: Antonius enim migrat, et jam non erit in praesenti saeculo." Ita refert S. Athanasius in ejus Vita.
Magni illius Simeonis Stylitae quotidiana concio non aliud quam aeternitatem et aeternam felicitatem inculcabat, "jubens in coelum suspicere et evolare, et a terra discedere, et regnum quod exspectatur visione apprehendere, et gehennae minas timere, et terrena contemnere, et futura exspectare," ait Theodoretus in Philotheo, cap. xxviii; et cap. xxx, Domninae admirabilis hoc dogma commemorat: "Oportet conferre futura cum praesentibus, aeterna cum momentaneis, cum afflictione gloriam: illa enim habet id quod est momentaneum, haec vero id quod est aeternum."
Denique, aeternitas est domus Dei, qui proinde est "sublimis, habitans aeternitatem," Isai. cap. lvii, vers. 15. Sicut enim tempus est mensura durationis hominum: sic aevum est angelorum, et aeternitas Dei, ut docet D. Thomas, I part., Quaest. X, art. 3 et 4.
nos circumire solebant circuire sepulcra, tam gentiles quam christiani; unde S. Hieronymus in cap. xl Ezech.: "Dum essem, inquit, Romae puer, etc., solebam cum caeteris ejusdem aetatis diebus Dominicis sepulcra apostolorum et martyrum circuire." Xiphilinus de Severo: "Honoratus est, ait, filiorum suorum circumcursione;" Appianus, lib. I, in funere Viriati: "Pedites et equites per turmas in orbem decurrentes, cum armis barbarico ritu illum laudabant."
Chaldaeus: Circumcirca, inquit, discurrent angeli, te ad judicium repetentes plorantium instar, qui bivia circumeunt, ut sententiae tuae rationem ineant; et Arabicus: Et electi, ait, jam perlustraverunt plateam.
Versus 6: ANTEQUAM RUMPATUR FUNICULUS ARGENTEUS, ET RECURRAT VITTA AUREA, ET CONTERATUR HYDRIA SUPER FONTEM, ET CONFRINGATUR ROTA SUPER CISTERNAM.
Symmachus, antequam incidatur a funiculo argenti. Pro rumpatur nonnulli codices Hebraei legunt ירחק ierachec, id est elongetur, hoc est distendatur et distensione rumpatur; Complutenses legunt ירתק ierctec, quod Rabbini vertunt, colligatur, constringatur, contrahatur, id est brevior fiat; melius vertit Noster, rumpatur, ut patet ex Septuaginta qui vertunt, evertatur; Syrus, disrumpatur; Arabicus, dissolvatur.
Est hysterologia, sive hyperbaton, id est perturbatus ordo. Post occulta enim aerumnarum senii aenigmata, quae huc usque recensuit, redit ad scopum et finem vers. 1 propositum, eumque inculcat et urget, quasi dicat: Memento, juvenis, Creatoris tui in diebus juventutis tuae antequam rumpatur funiculus argenteus. Ita S. Hieronymus, Albinus et alii.
Quaeres, quisnam est funiculus argenteus? Hebraei accipiunt gloriam et magnificentiam Jerusalem, quae rupta et disjecta fuit in ejus excidio per Chaldaeos et Romanos. Thaumaturgus et Olympiodorus accipiunt argentum et opes, quae avaros velut funiculi multis solent irretire peccatis, rumpendas et abolendas in die judicii, ideoque contemnendas. Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 15, accipit astrorum complicationem futuram sub diem judicii, juxta illud Christi: "Stellae de coelo cadent;" et illud Isaiae, cap. xxxiv, 4: "Complicabuntur sicut liber coeli;" astra enim sunt alba, nitentque instar argenti.
Richardus Victorinus proprie accipit funiculum argenteum, q. d. Solent nobiles res pretiosas appendere funiculis argenteis; at in die judicii ex pavore et horrore communis vastitatis, eos rumpent et in sterquilinium projicient.
omnium appetent, quia ipsa vita omnibus in taedium et odium veniet.
Verum haec mystica sunt, ad litteram enim notat aerumnam aliquam senii. Unde, primo, per funiculum argenteum Chaldaeus accipit lingulam, sive ligulam linguae, qua lingua palato colligatur. Unde vertit, antequam obmutescat lingua tua a loquendo. Secundo, Cajetanus accipit humorum concatenationem, in qua vita hominis consistit; Lyranus, elementorum harmoniam, et contemperationem in corpore humano.
Tertio, S. Bonaventura accipit involutionem et contractionem nervorum, qui albi sunt et velut argentei, corpusque cingunt et ligant, atque in senio et morte laxantur et solvuntur: quo fit ut senes laborant paralysi, spasmo, apoplexia, chiragra, podagra. Quarto, Hugo accipit vitae continuationem; sicut enim funiculus ex continuatione filorum, sic vita ex continuatione dierum et temporum contexitur. Quinto, Moringus accipit φιλαργυρίαν, sive studium argenti et pecuniae, hoc est avaritiam, qua velut funiculo animi hominum avarorum colligantur, qui in morte abrumpitur.
Sexto et genuine, funiculus argenteus vocatur medulla spinalis dorsi cum nervorum, qui ex ea oriuntur, distributione; nervis enim velut quibusdam funiculis alligantur et firmantur omnes corporis partes. Haec enim medulla candida est, et colore argenteo resplendet; cum rumpitur, resolvitur aut laxatur, fit homo paralyticus (uti multi senes laborant paralysi), et in morte semper dissolvitur; prius autem in senibus flectitur, ideoque curvatur dorsum, totusque homo in terram pronus vergit, ac silices aspicit; unde et silicernium vocatur.
Huc facit illud Cornelii Galli: Contrahimur, miroque modo decrescimus ipsi: / Diminui, nostri corporis esse putes. Et illud ejusdem: Fitque tripes prorsus quadrupesque ut parvulus infans, / Et per sordentem, flebile, serpit humum. Et illud Ovidii, lib. XIV: Tremuloque gradu venit aegra senectus, / Quae patienda diu est.
Quocirca Hebraei omnes funiculum hunc interpretantur, filum spinae sacrae dorsi, quod a cerebro in occipitio incipiens ad nates usque protenditur, per octodecim juncturas et nodos dorsi. Ita Vallesius Sacra philos. cap. lxvi, Hugo et alii. Addit Pineda vocari funiculum, eo quod ad dorsi fines pervenit, ac in parvulos quosdam et tenues funiculos, quasi in filamenta caudam equinam referentia, funditur et finditur. Tum etiam nervi, qui per vertebrarum foramina ab illa sacra spina egrediuntur, plurimi atque tenuissimi sunt, et simul per suas conjugationes coeuntes quasi funiculum efficiunt, unicum crassiorem nervum componentes. Refert autem argentum colore albo, tum quia, sicut et cerebrum, exsanguis est; tum propter excellentiam similem cerebri, proptereaque vertebris quasi sepimentis quibusdam includitur, et tenui meninge protegitur; tum etiam ut spiritus animales, qui per eam diffunduntur, limpidissimi sint atque lucidissimi. Hactenus Pineda ex Andrea Laurentio, lib. X Anatom. cap. xii.
Huc accedit Joannes Vitalis Cardinalis, qui vixit ante trecentos annos, in Speculo morali S. Scripturae, verbo Mors, qui censet funiculo argenteo denotari continuationem medullae, quae ligat ossa spondylia, quae a quibusdam physicis vocatur nuca; et dicitur, inquit, funis, quia extenditur ab ultima parte cerebri, et inde descendit ligans ossa spondylia usque inferius; argenteus propter utilitatem et nobilitatem: quoniam, ut ait Constantinus, sua caliditate frigiditatem ossium temperat, sua unctuositate et humiditate ariditatem eorumdem rigat, sua substantiali proprietate virtutem animalem nutrit atque conservat, mediantibus quibusdam nervis sensum et motum continuum, ad modum argenti vivi, omnibus membris sub collo positis administrat. Hucusque Vitalis.
Symbolice, funiculus argenteus, aeque ac vitta aurea, est candida hominis vita, aiunt S. Hieronymus et Albinus, ac praesertim candida et rosea juventus, in qua viget floretque homo. Ita et Hugo, Glossa interlinearis et Titelmannus, qui et causam addit: Quia, inquit, sicut et tactu et convolutione fragilis lini fit funiculus, sic vita contexitur ex diebus singulis, sibi mutuo ordine et nexu quodam succedentibus iisque brevibus; argenteus est, quia vita est in pretio, fruiturque luce, qua caret damnatorum vita degens in caligine, pice et igne, ideoque piceo similis funiculo. Beatorum ergo vita est aurea, quia est pretiosissima; viatorum argentea, quia in pretio media; damnatorum plumbea et picea, quia vilissima.
Vocatur funiculus, non funis, quia vita exigua est et brevis, juxta illud Job, xiv, 5: "Breves dies hominis sunt." Accedit Richardus Victorinus: "Funis, inquit, dicitur corpus, quia quibusdam legibus naturae animam sibi, ait S. Bonaventura, ligat."
Anagogice, in morte perit funiculus argenteus, id est cessat mundana eloquentia, quae sonum gratum edit auribus, ac verba verbis nectit et colligat, juxta illud: "Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit," Matth. xxii, 12. Rursum, Olympiodorus accipit doctrinam S. Scripturae, quae affectus et vitia comprimit et colligat, quam peccator abjicit et rumpit; ac in morte omnis salubris doctrina obsurdescit et evanescit, moribundis enim hebetatur auditus, omnisque sensus, intellectus, cognitio et cogitatio, praesertim sublimis et coelestis, quae ad salutem aeternam pertinet.
ET RECURRAT VITTA AUREA. - Pro recurrat, hebraice est ירוץ iaruts, quod si a radice ruts
tinet. Sic et Titelmannus: "Per funiculum argenteum, inquit, intellige protractionem continuam nervorum per omnia corporis membra. Per vittam auream, connexionem venarum et arteriarum, quae similiter per totum corpus expanduntur. Constat enim ex doctrina physicorum per totum corpus expansos esse nervos, qui omnia ipsius membra ad modum funis colligant, sibique invicem cohaerere faciunt. Venas quoque et arterias similiter per omnia membra expandi: ut per venas quidem nutrimentum, per arterias vero spiramen ad singula membra perferatur. Et sicut nervus, ex sua naturali qualitate albus et quodam modo lacteus apparet, argenti colorem aliquo modo repraesentans, sic venae et arteriae rubicundae magis sunt, propter sanguinem, et colore magis auro sunt similes. Disperguntur autem venae et arteriae per singulas corporis partes, dispositione et artificio admodum mirabili, ad eum fere modum, quo vittas solent per artificiosam compositionem contexere. Atque hinc fit ut nervorum extensionem vocemus funiculum argenteum, venarum autem et arteriarum dispositionem vittam auream. Quomodo autem in morte, et funiculus iste argenteus rumpatur, et recurrat aurea vitta, satis manifestum est consideranti, ut omnia statim post mortem in pulverem dissolvantur." Haec Titelmannus.
Quarto, Joannes Vitalis Cardinalis per vittam auream accipit spiritum vitalem qui est in corde: "Quia sicut vitta mulieris, inquit, continet capillos capitis, ne defluant et dispergantur: ita spiritus vitalis continet omnia quae sunt in corpore humano, ne corrumpantur: ut proinde aurea nominetur, et ob pretiositatem, et propter perpetuitatem; quia cor semper est in motu perpetuo, quamdiu vivit homo."
Quinto et genuine, vitta aurea est meninx, id est membrana tenuis, quae cerebrum continet, ejusque est involucrum, et quasi vitta illud includens; unde si illa frangatur aut laedatur (uti fit in morte), hominem mori necesse est. Dicitur aurea, tum quia refusa est et flava ut aurum; tum quia calida; tum quia pretiosissima est instar auri, adeo ut multi medicorum, inter quos est Franciscus Vallesius, censeant ad illam potius quam ad cerebrum pertinere sentiendi principium. Hinc et ipsa ita indissolubiliter adhaeret cerebro, ut eo siccato et imminuto (uti in senibus fit), ipsa quoque contrahatur et corrugetur, itaque a capitis cranio recedat, et in seipsam arctata recurrat. Unde cranium arescit et calvescit, uti, terra arefacta, exarescunt ejus herbae et germina. Haec est ergo causa calvitii. Ita Franciscus Vallesius, sacrae philosophiae cap. LXVI.
Clarius Chaldaeus qui vertit, et confringatur cerebrum tuum in capite tuo; et Vatablus, et diffluat collectio aurei liquoris; Campensis, pingue illud aureum.
Symbolice S. Hieronymus per vittam auream, aeque ac per funiculum argenteum, accipit animam et vitam: "Funiculus argenti, inquit, candidam hanc vitam et spiramen, quod nobis de caelo tribuitur, ostendit. Recursus quoque vittae aureae animam significat, quae illuc recurrit, unde descenderit." Sic et Albinus, Lyranus, Hugo, Dionysius, Glossa et Titelmannus quem audi: "Vittam puto posse vocari animam hominis, quoniam sicut vitta capillos capitis omnes in unum constringit, ne diffluant; ipsa vero ablata, disperguntur illi in suam multitudinem: sic anima in corpore omnia membra, tam multa, tam diversa, quasi intra suae virtutis ambitum concludens, simul continet, ne diffluant ab invicem: mox vero ipsa ablata dissolvantur omnia. Aurea autem vitta merito dicitur ob excellentiam sui rationalis anima, nimirum quia ad imaginem et similitudinem Dei creata est, magnificam in hac suae conditionis nobilitate gloriam prae se ferens, formasque omnes corporales praecellens, quemadmodum aurum suo fulgore et nobilitate caeteris omnibus praestat metallis."
Anagogice, vitta aurea est beatorum gloria, ac vita aeterna, sive nobilissima harmonia corporis et animae, quae tribuetur electis in resurrectione. Ita Dionysius et Lyranus. Accedit S. Bonaventura: "Vitta aurea, inquit, est insigne sacerdotalis, vel regiae dignitatis, cui diadema tribuitur; quia tunc recurret utraque ad suum principium, puta ad Christum et ad Deum, qui solus tunc dominabitur in beatis, eosque faciet sacerdotes et reges," I Corinth. XV, 25; Apocal. V, 10.
Quaeres, quaenam est aurea haec vitta quae recurret, id est revolvetur et contrahetur in senio et morte? Hebraei accipiunt arcam Testamenti, quae in captivitate Babylonica perdita fuit, et translata a Jeremia. Thaumaturgus haec omnia referens ad finem mundi diemque judicii: "Tunc, inquit, sicut argentum reconditum, sic et aurum probum, nil utilitatis habebit." Sic fere et Richardus Victorinus. Cyrillus vero, catech. 15, explicat: "Priusquam sol atteratur." Olympiodorus interpretatur florem et pulchritudinem auri, aut ejus repositorium et arcam, omniaque pretiosa peritura sub finem mundi, imo cuilibet diviti peritura in morte, q. d. Memor esto Dei tui, o adolescens, antequam veniat tempus illud, quo avaritia destruetur, et nihil prodesse poterit aurum vel argentum. Sic et Titelmannus per vittam auri, sive auream, accipit sacculum auri, quo gaudent avari.
Verum ad litteram haec spectant ad aerumnas senii et mortis. Unde primo, Hugo per vittam auream accipit latum nervum, qui post decoctionem habet aureum colorem, et in morte rumpitur. Secundo, Cajetanus vertit, et frangetur fons auri, id est colligatio elementorum et humorum, quae est fons complexionis et vitae, adeoque pretiosa instar auri, dissolvetur, itaque homo morietur. Ita ipse. Tertio, S. Bonaventura per vittam auream intelligit involutionem venarum et arteriarum aurearum ob sanguinem, quem con-
Pro vitta, perperam Hugo et nonnulli legunt, vita. "Vitta" est capitis involucrum, sive linea theca, cui mulieres capillos capitis involvunt: hanc enim significat hebraeum גלה gulla. Septuaginta vertunt, ἀνθέμιον χρύσιον, per quod, licet Cyrillus, catech. 15, accipiat anthemin, quae, inquit, nota est herba, habens multa foliorum germina instar radiorum, Plinius tamen, lib. XXII, cap. XXI, ob pomi odorem chamaemelum vocari scribit, additque "parvis esse floribus, ut rutae candidis, aut melinis, aut purpureis;" Dioscorides, "in medio floribus esse aureis." Unde Olympiodorus hic vertit, flos auri, ἄνθος enim est flos. Lorinus censet esse illam quam vulgo vocant camomillam. Vide Dioscoridem, lib. III, cap. CLIV. Hesychius in Lexico vocat amaracum. Suidas et Thaumaturgus vertunt, electum aurum. Melius tamen idem Olympiodorus, teste Budaeo, censet ἀνθέμιον, sive ἀναθέμιον, idem esse quod ἀναθήκη, id est repositorium, et theca, qualis est vitta. Unde Vaticani, aeque ac S. Hieronymus in veteri editione, sequens Septuaginta vertit, vitta aurea. Favet Symmachus qui vertit, et percussum fuerit, quod circumstat, et convulneratum fuerit.
derives, significat currat, recurrat; sin a רצץ ratsats, significat conteratur. Unde Thaumaturgus interpretatur de auro et opibus in fine mundi disperdendis, et igne conflagrationis mundi liquandis. Alius, comprimatur rosa auri; alius, frangatur fons aureus.
[Continuation of page 1-left] candidam hanc vitam et spiramen, quod nobis de caelo tribuitur, ostendit. Recursus quoque vittae aureae animam significat, quae illuc recurrit, unde descenderit." Sic et Albinus, Lyranus, Hugo, Dionysius, Glossa et Titelmannus...
ET CONTERATUR (Syrus, frangatur; Arabicus, corrumpatur) hydria super fontem. — Cajetanus, rumpatur urceus ad fontem; alius, apud scaturiginem. Hebraei per hydriam accipiunt tabulas Decalogi, contentas in arca foederis, velut in fonte, quae contritae sunt in captivitate. Thaumaturgus accipit de fine mundi: tunc enim tantas fore plagas quaquaversum, ut etiam hydrias stantes juxta fontem evertant. Richardus interpretatur tunc tantam fore hominum malitiam et invidiam, ut hydrias quoque proximorum, quibus aquas e fonte hauserunt, effundant ne habeant quod bibant: simili modo rotam, ut sequitur, super cisternam, id est funem, et situlas quibus e puteo aquam hauriebant, disjiciant, ne aquam haurire queant. Verum ad litteram hic agitur de aerumnis senii et mortis.
Primo ergo, per hydriam Aben Ezra, Hugo et Clarius accipiunt folliculum fellis; per fontem, hepar. Unde Chaldaeus vertit, et confringatur fel tuum in jecore tuo; vel, ut Costus, fel jecoris tui. Secundo, Cajetanus et alii per hydriam accipiunt anhelitum, per fontem pulmones, q. d. Antequam per morbum et mortem intercidatur tibi anhelitus, claudaturque pulmo, qui ad ventilandum et refrigerandum cor, halitum aeremque frigidum attrahit: ipse enim est ventilabrum cordis. Tertio, multi per hydriam accipiunt corpus; per fontem, quatuor elementa, q. d. Antequam conteratur corpus in morte, diffluatque in sua elementa, ex quibus compactum est. Ita Auctor
Catena Graecorum: "Ut hydria, inquit, ad fontem confracta, aqua rursus in fontem recurrit: sic solutum corpus in terram revertitur, opifici rerum omnium paratum, ut reformetur." Sic et Titelmannus per contritionem hydriae super fontem accipit corporis, quod instar fictilis hydriae, formatum est a Deo e limo terrae, ad capiendam in se vitae aquam, dissolutionem in partes, ex quibus conflatum compactumque erat, idque juxta fontem, quia non perit aqua animae rationalis; utpote immortalis; sed fracta hydria, puta corpore, recurrit ad fontem, id est ad Deum, qui dedit illam, scilicet ad abyssum divinae bonitatis, unde effluxit. Porro hydriae partes non pereunt, sed manent juxta fontem, quia non annihilatur corpus, sed tantum dissolvitur: unde partes dissolutas Deus in resurrectione rursum uniet et conjunget.
Hic sensus appositus est, sed generalis et mysticus: haec enim aenigmata dispertita dispertitas hominis partes et membra notant. Quarto, Lyranus per hydriam accipit compaginem omnium membrorum, quae a fonte, id est a corde, hauriunt vitam, id est spiritum vitalem, quae dissolvitur et conteritur in morte. Alius per hydriam accipit cor ipsum, quod habet formam hydriae, ac spiritus et vitam haurit a fonte, id est ab anima. Quinto, R. David per hydriam accipit ventrem, qui finditur in fonte, id est in sepulcro: quia sicut homines hydriam deferunt ad fontem, velut ad locum suum, ita ventrem totumque hominem vita functum deferunt ad sepulcrum ut redeat in terram, ex qua prodiit.
Sexto, S. Bonaventura per hydriam accipit vesicam, "quae, ait, urinam haurit ab hepate, unde velut ex fonte colamentum sanguinis, et aliorum humorum emanat in corpus universum: vesica autem in moribundis confringitur," id est dissolvitur. Sic et Vallesius et Titelmannus quem audi: "Sicut hydria vas est, recipiens aquam a fonte exhaustam, sic vesica receptaculum est humorum, procedentium ab hepate, quasi a fonte humorum omnium: inde enim ad caetera membra sanguis, et humores alii derivantur. Conteritur igitur in morte hydria super fontem, quando vesica rumpitur et frangitur, nec ultra accipit humores, ut solet ab hepate."
Septimo et genuine, per hydriam accipe conceptacula illa sanguinis ac venas, quae a jecore velut fonte sanguinem recipiunt, quae in morte confringuntur, id est deficiunt et dissipantur; deficiente enim jecore, deficit pariter sanguis, qui totum corpus rigat, humectat, nutrit, et per spiritus vitales, quos subministrat, vivificat, ac cuique corporis membro vim sensitivam et motivam communicat. Ita Vatablus. In hepate enim est sanguinis et humorum omnium fons et origo; vita autem consistit in humore et calore, mors in siccitate et frigore. Quocirca Aegyptii hydriam praeferebant Osiridi deo suo, per eamque significabant humorem, puta aquam et Oceanum, quod
aqua omnium rerum, praesertim viventium, esset effectrix, teste Pierio, hieroglyphica 56, cap. XXI, qui et cap. XXII, addit certamen Aegyptiorum cum Persis: Persae enim ignem suum dicebant esse rerum omnium principium, ideoque Deum; Aegyptii vero idipsum aquae tribuebant. Hydriam ergo aqua plenam, fundo perforato, sed cera obturato, igni supposuerunt. Mox ignis vi liquata cera apertisque foraminibus, aqua ex hydria diffluens ignem subjectum exstinxit: itaque se igne potentiorem ostendit: quo actu Aegyptii vicere Persas.
Tropologice, conteritur hydria super fontem, quando opera sancta, ex mente sancta prodeuntia, evertuntur. Rursum, quando gratia, cujus auctor et fons est Spiritus Sanctus, per peccatum mortale deperditur, et ad Spiritum Sanctum, velut fontem, recurrit.
Anagogice, S. Bonaventura accipit evacuationem mundanae et animalis sapientiae, quae hydria curiositatis hauritur; Olympiodorus vero evacuationem sanctae fidei et scientiae praesentis vitae, futuram in gloria caelesti: tunc enim, cum ipsum scientiae fontem, puta Deum, facie ad faciem videbimus, evacuabitur omnis cognitio obscura et imperfecta hujus vitae, I Corinth. XIII, 10.
ET CONFRINGATUR ROTA SUPER CISTERNAM. — Pro confringatur hebraice est נרוץ narots, quod et confringetur, et transcurret verti potest, uti paulo ante dixi; unde Septuaginta vertunt, et convolvatur rota ad cisternam. Graece est συντροχάση, id est concurrat; jam concurrere idem est ac rotam collidi et frangi, decidereque in lacum una cum hydria, ait Scholiastes; Syrus, et curret (Arabicus, gyret) rota super puteum; alius, coarctetur rota super lacum; alius, confringetur, vel dissipetur rota in fovea; Cajetanus, rumpetur rota ad puteum; Tigurina, et rota puteo imposita currat.
Hebraei confractionem rotae super cisternam, aeque ac hydriae super fontem, interpretantur confractionem tabularum legis in arca Testamenti contentarum, factam in captivitate Babylonica et Romana. Verum ad litteram haec spectant ad aerumnas mortis. Unde primo, Clarius per rotam accipit cranium, quod in sepulcro confringitur, aut vitam, quae quasi rotis currit fractis, et praeceps ruit in foveam sepulcri. Secundo, Cajetanus accipit halitum sive anhelitum, quo respiramus, quamdiu vivimus, qui in morte tollitur et cessat deficiente respiratione; apte dicitur rota, quia halitus attractio, puta inspiratio et exspiratio, fit quasi circulari motu ad puteum pulmonis. Tertio, Joannes Vitalis, in Speculo morali S. Scripturae, verbo Mors, per rotam accipit volubilitatem appetitus sensitivi, quae est in toto corpore, immittendi et emittendi istam aquam, scilicet caloris naturalis per omnia membra.
Quarto, Olympiodorus, S. Hieronymus et alii censent idem significari per confractionem rotae super cisternam, quod per confractionem hydriae super aquam, de qua jam dixi. Quinto, magis apposite, Vallesius, cap. LXVI sacrae philosophiae, confractionem tam hydriae super fontem, quam rotae super cisternam, accipit de stranguria vel ischuria, id est difficultate urinandi, qua laborant senes: "Fons enim, inquit, est hepar, ejusque meatus et via per quam emanat urina; hydria est vesica, quae illi superstat; rota est ren, qui aquam urinae trahit, et transmittit in vesicam; cisterna est vena cava et hepar, unde hauritur serum sanguinis, quod est materia urinae: quae omnia in senibus confringuntur, id est debilitantur, luxantur, solvuntur: quare senibus ob debilitatam vim retentricem vesicae, primo difficulter reddunt, deinde omnino non reddunt urinam; itaque sensim aqua urinae vitalia merguntur et suffocantur, atque homo moritur."
Sic et S. Bonaventura, Laevinus Lemnius et alii. Cum enim renes, qui velut hydria exhauriunt aquosum ex sanguine humorem, calculosi fiunt, et interdum velut testacea fragmenta, decidunt confracti in vesicam lapilli; vel cum etiam in vesica ex siccis excrementis generantur, tunc aut supprimitur urina, aut difficulter excernitur, et guttatim stillat. Titelmannus vero, sicut per confractionem hydriae super fontem, accipit confractionem vesicae: sic per confractionem rotae super cisternam accipit contritionem alvi, per quam egeruntur stercora, sicut per vesicam eguntur urina: "Per confractionem rotae super cisternam, inquit, intelligi potest destructio meatus impurae superfluitatis: rota enim instrumentum est per quod de cisterna educitur aqua impura et sordida; cisterna enim plenarumque continet aquam lutulentam, et frequenter purgari debet. Ita venter est quasi cisterna quaedam impura stercora semper in se continens, quae debent per secessum emitti, ut purgetur immunda cisterna; rota autem, per quam fit purgatio haec, meatus, et secessus ipse accipitur." Igitur duplex ventris spurcities duplici hoc aenigmate, honesta elegantique periphrasi describitur.
Sexto et genuine, rota est caput, cisterna est cor, a quo caput haurit omnes spiritus vitales per sensus, qui in capite resident: corde enim deficiente in senibus, deficit quoque cerebrum et caput, atque eodem moriente pariter emoritur. Ita Lyranus, Vatablus, Emmanuel Sa, Dionysius et alii. Hinc in senibus videmus caput tremulum, ac cor palpitans et pavidum.
Nota, apte cerebrum et caput comparantur rotae, cor cisternae. Primo, ob rotunditatem: sicut enim rotunda est rota, sic et caput; hinc a גלגל gilgal, id est rota, dicitur גלגלת gulgoleth, id est caput. Chaldaei dicunt gulgolta; unde Golgotha, id est locus craniorum et capitum eorum qui morte plectebantur; unde ibidem crucifixus est Christus. Secundo, ob volubilitatem: sicut enim volubilis est rota, sic et caput, quod per colli vertebras in omnes partes se rotat et gyrat. Tertio, ob rotationem cogitationum, imaginationum, desideriorum, volitionum, intentionum, quibus anima hominis in capite assidue rotatur et volvitur.
Quarto, ob vertigines, quibus in capite laborant senes ob defectum spirituum et copiam humorum, quos cum debilis calor consumere nequeat, agitat et rotat in orbem, itaque vertigines efficit. Denique, caput cordi superpositum est, velut rota cisternae: cor enim est fons caloris, et vitalium origo spirituum totius corporis, sed praesertim capitis.
Minus apte Clarius per rotam accipit cranium, quod cerebrum continet, ejusque est sedes. In morte enim non confringitur cranium, utpote osseum et durum; imo crania cum caeteris ossibus in coemeteriis collecta, ad plurimos annos integra perdurant, indeque dicitur cranium, a κράνος, id est galea, quod instar galeae cerebrum (utpote natura sua mollissimum) a laesione tueatur, teste Galeno, lib. VIII De Usu partium, cap. IX, ubi cranium vocat immobilem murum cerebro circumdatum.
Symbolice per rotam aeque ac hydriam, accipias animam colligatam fonti vel cisternae, id est corpori, q. d. Sicut rupta hydria ad fontem, et disrupta rota, qua per funem attrahitur aqua ex cisterna, fonte, vel puteo, jam impossibile est haurire ex ea aquam: sic deficientibus et exhaustis in senio facultatibus, viribusque naturalibus et vitalibus, anima et vita retineri non potest; sed anima ad Deum creatorem suum recurrente, corpus cum suis spiritibus et humoribus in suos fontes et cisternas, id est in sua elementa, recurrit et resolvitur. Ita Chaldaeus qui vertit, et decurrat corpus tuum in medium sepulcri tui. Sic S. Jacobus, cap. III, 6, ait de lingua: "Inflammat rotam nativitatis nostrae," id est omnem vitae ordinem, cursum, periodum et circulum. Vide ibi dicta.
Sic et S. Hieronymus, qui proinde confractionem hydriae et rotae censet esse aenigmata mortis. Et Scholiastes: "Praesens vita, inquit, eo quod volvatur, rota est: igitur antequam nos ad inferos detrudat, curam sui gerat unusquisque." Olympiodorus legit, antequam convolvatur rota super lacum; hoc est, convolvendo infringatur, et decidat in lacum, sive cisternam, una cum aqua ipsa, quam figuli suo operi superinfundunt: "Rota, inquit, accipitur nostra haec vita, ob ipsas revolutiones ac motus, juxta illud: Vox tonitrui tui in rota. Innuit ergo, antequam rota hujus vitae nos secum praecipites devolvat in lacum, propriam curemus salutem." Vide S. Hieronymum.
Quocirca S. Nilus in Paraenesi: "Ride, ait, rotam vitae sine ordine rotatam: cave vero foveam, in quam devolvit dormientes in ipsa vita." Dormit ergo, et desipit, qui vivit huic vitae; vigilat vero et sapit, qui vivit futurae et aeternae. Simili tropo Phocylides ait: ὁ βίος τρόχος, id est vita est trochus, quia instar trochi rotatur. Philosophus ille, rogatus quae et quantula esset vita hominis, non verbo, sed facto respondit; vertit enim seipsum in orbem, innuens eam unius gyri duratione metiendum. Quocirca sapienter Agapetus diaconus in Exhortatione ad Justinianum imperatorem, cap. XI: "Circulus, inquit, quidam humanarum revolvitur rerum, qui modo sic, modo aliter agitat ipsas et circumfert: atque his inaequalitas est, eo quod nihil in praesentibus in eodem statu maneat. Oportet igitur te, potentissime imperator, in hac rerum versatili mutatione immutabilem habere pietatis cognitionem."
Et Isidorus Pelusiota, lib. II, epist. 158: "Tempus, inquit, rotae speciem imitatur, utpote quod in sese torqueatur, et convolvatur."
Tropologice, Thaumaturgus tam per hydriam super fontem, quam per rotam super cisternam, accipit tempus in hac vita nobis datum ad abluenda peccata, tum baptismo, tum lacrymis, et poenitentiae sacramento.
Anagogice, Titelmannus confractionem rotae super cisternam accipit ut symbolum resurrectionis, q. d. Quemadmodum rota illa, quae super cisternam posita est, violenter illic detineri debet inclusa ferramentis et clavis affixa; postea vero quam frangitur illa, aut vincula, sive clavi quibus illa haeret affixa, tum in plenitudinem aquae ruit, et ibi quietem habet: sic anima hominis in corpore isto mortali et corruptibili, quasi violenter detinetur, nimirum quasi in carcere et ergastulo, compage naturali alligata; quibus ligaminibus confractis in morte, anima ipsa in plenitudinem aquae, puta in abyssum divinitatis transit, ibique plena fruitur requie. Nec mirum videatur, quod rotae comparetur anima in corpore, quoniam sicut rota in suis retinaculis assidue movetur et circumvolvitur, sic anima in hoc corpore corruptibili raro quiescit, sed continuo volutatur nimia mutabilitate.
Et quomodo rota illa, quae supra cisternam est, per hoc quod se volvit super cisternam, aquam haurit ex ea; non habet tamen requiem, donec collabatur in ipsam, sic anima etiam pro statu corporis hujus, dum se ad illam abyssum divinitatis convertit, ac circa illam sese occupando volvitur, aquas gratiae ex ea haurit in consolationem et refrigerium; verumtamen non plenam habebit hic requiem, donec rupta ad illam recurrat, ut plene in illam sese possit immergere. Huc facit illud Platonis, σῶμα dici quasi σῆμα, quod corpus sit quasi lacus et carcer animae; ex quo proinde anima evolare gestiat ut libertate sua in caelo potiatur.
Porro omnes aerumnae senii et mortis, hisce aenigmatibus repraesentatae, competunt quidem omnibus senibus et moribundis, sed maxime iis qui juventutem in voluptatibus exegerunt, ac naturae vires libidinibus exhauserunt et corruperunt. Quare Salomon hic maxime monet juvenes, ut ab iis se contineant, dicendo in fine capitis praecedentis: "Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam (nequitiam voluptatis et libidinis) a carne tua. Adolescentia enim et voluptas vana sunt. Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae," ut te ab ira et rixa, aeque ac a voluptate et libidine con-
seminis origo; hi proinde per libidines, semine exhausto, deficiunt et fatiscunt: unde oritur stranguria, flatus, calculus, etc.
Igitur singulas has aerumnas, ab initio capitis usque ad hunc versum recensitas, ex libidine juventutis provenire, ac per eas senium accelerari, ostendi initio capitis in Synopsi; nunc idipsum ostendam in quatuor aenigmatibus hoc versu commemoratis.
Ergo salacibus et luxuriosis juvenibus, per gulas et libidines, praemature recurrit vitta aurea, id est contrahitur meninx cum cerebro, indeque oritur calvitium, quia semen maxime deciditur a cerebro; quare nimia seminis effusione laeditur cerebrum, quo fit ut luxuriosi laborent epilepsia, apoplexia, defluvio capillorum, hemicrania, aliisque cerebri capitisque morbis; sintque obliviosi, tremuli, pallidi, languidi, infirmi, uti medici docent, et experientia quotidiana demonstrat: videmus enim luxuriosos uti liene, sic et cerebro debilitari ac laborare.
Quocirca Aetius loco mox citando, asserit libidinem "neque ad animae ratiocinationes conducere, imo potius congelare et obstupefacere intelligentiam." Simplicius in Commentario Epicteti, cap. XLVII: "Omnis voluptatis corporeae continentia, ait, animum rationis capacem corroborat." "Libido, inquit S. Ambrosius, a ratione revocat, aufert consilium, amentes inquietat." Et S. Hieronymus: "Amor formae, rationis oblivio est, et insaniae proximus: foedum, minimeque conveniens animo sospiti vitium;" et iterum: "Quis enim, cum utatur voluptate, ea attendere animo quidquam potest?"
Inde rumpitur "funiculus argenteus," id est contrahitur laediturque medulla spinae dorsi, per quam spiritus vitales a cerebro ad partes inferiores commeant, quia medulla haec oritur ex cerebro in occipitio; cerebro ergo per libidines laeso, necesse est medullam laedi. Unde Plato dicebat semen esse spinalis medullae defluvium, teste Plutarcho, lib. V De Placitis Philosophorum, cap. III.
Rursum, ex nimia luxuria et seminis effusione conteritur "hydria super fontem," id est sanguis jecoris effunditur: semen enim est purissimus sanguis; unde semine per nimiam libidinem effuso, succedit et effunditur sanguis: inde phthisis oritur, et sanguinis sputum. Ita Hippocrates, lib. II De Morbis vulgaribus; Celsus, lib. III, cap. XXII; Aetius, Tetrab. I, serm. 3, cap. VIII, quem audi: "Viri multi ex multa venere sanguinem expuerunt: partim ob violentam spiritus compressionem et intensionem, partim ob venarum et arteriarum, quae ad genitales partes deferuntur, communionem." Deficiente sanguine et spiritu, qui multus in semine effunditur, deficit pariter jecur, stomachus et cor; unde sequuntur languores, deliquia, cacochymia, pallor, macies, aliaque sanitatis damna, uti iidem docent.
Ad haec, salacibus conteritur "hydria super fontem," id est renes et vesica morbos contrahunt: in renibus enim est
Denique, iisdem confringitur "rota super cisternam," id est laeditur caput, dum deficiente corde, jecore et stomacho, ex iis nec alimoniam, nec sanguinem, nec spiritus vitales ad motum et sensationem quamlibet necessarios haurire potest. Quocirca visus, auditus, sensusque omnes hebetantur et deficiunt. Hinc Theotimus, impatiens libidinis, maluit patiens esse caecitatis, quam medici ei praedixerant, si libidine uteretur. Unde exclamavit: "Vale, amicum lumen," uti narrat S. Ambrosius, lib. IV in Lucam, cap. XVII.
Cur autem caput magis sentiat damna luxuriae quam caetera membra, duas causas dat Viegas Eborensis, Articuli Medicinales, cap. XLVII: Prior est, quod cerebrum et caput sit extremum, in quo cessat vis tractoria, quae ex alia parte non potest trahere; trahunt autem partes infimae successione continua usque ad cerebrum. Altera, mollities cerebri et medullae dorsalis, quae trahentibus partibus facilius cedit quam partes solidae. Inde salaces et libidinosi sunt imminuti cerebri et exhausti medullae dorsi. Sapienter ergo vereque Galenus, lib. II De Sanitate: "Si voluptate esca malorum, ait, ad congressum impellamur, futurum profecto est, ut non corporis modo, sed animi vires frangantur pene omnes, prorsusque cum vita una pereant: frequens enim venus corporis habitum solvit, senectutem accelerat, canos maturat, nervorum incontinentiam, podagras, arthritides, tremores, sensuum hebetudinem, mentis torporem, malum corporis habitum, succorum cruditatem, ac virium corporis omnium, functionumque ab his manantium infirmitatem facit," etc.
Addit hic Aetius, Tetrabiblon I, serm. 3, cap. VIII: "Renum et vesicae morbos, oris graveolentiam, dentium dolorem, gurgulionis inflammationem, sanguinis sputum, ulcera in membris, febrem, et omnia mala."
Quare vere concludit S. Isidorus, lib. II Sententiarum, cap. XL: "Castitas est securitas mentis, sanitas corporis." Et Plutarchus in Praeceptis De Sanitate tuenda asserit "optime dictum saluberrima esse haec: alimenti citra satietatem usum, alacritatem impigram ad labores, naturae seminis conservationem." Subjungit: "Intemperantia enim coitus, eo quod maxime eam facultatem debilitat, qua nutrimentum conficitur, excrementorum gignit copiam."
Versus 7: ET REVERTATUR PULVIS IN TERRAM SUAM UNDE ERAT, ET SPIRITUS REDEAT AD DEUM, QUI DEDIT ILLUM.
Pulvis, id est Adam, sive homo, puta corpus hominis ex adama, id est ex terra et pulvere aqua mixto, sive ex limo a Deo formatum juxta illud quod Deus Adae post peccatum intentavit: "In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es, et in pulverem reverteris," Genesis cap. III, 19, et cap. II, 7. Vide ibi dicta.
Sic S. Paulus primus eremita, teste S. Hieronymo in ejus Vita, Antonium se invisentem salutans: "En, inquit, quem tanto labore quaesisti, putridis senectute membris operit multa canities; en vides hominem, pulverem mox futurum." Et mox instantem sibi mortem praedicens: "Sed quia jam dormitionis meae tempus advenit, et, quod semper cupiebam, dissolvi, et esse cum Christo, peracto cursu, superest mihi corona justitiae, tu missus es a Domino, qui humo corpusculum meum contegas, imo terras terram reddas." Et S. Maria Aegyptiaca ad Zozimam, qui vitam ex ore ejusdem acceptam conscripsit: "Sepeli, abba Zozima, miserae Mariae corpusculum. Redde terrae quod suum est, et pulveri adjice pulverem."
Hinc S. Scriptura mortem vocat dissolutionem, scilicet animae a corpore resolutionem, puta corporis in sua elementa dimissionem, depositionem. Idem imitati sunt Plato et philosophi: unde Plutarchus in Apologia ad Apollonium mortem vocat, discretionem rei concretae, citatque illud Epicharmi:
He was composed, and was separated, and went back again whence he came: Earth indeed to earth, the spirit to the heights above. Therefore, while living, die often, so that when dead you may live: Lest you die, it is needful to outrun death by death.ET SPIRITUS REDEAT AD DEUM, QUI DEDIT ILLUM. — Tanquam ad suum uti factorem, sic et judicem (hunc enim significat hebraeum Elohim), ut illi actionum suarum per omnem vitam exercitarum rationem reddat, et pro meritis, vel praemia, vel supplicia recipiat. Aliter ergo pulvis, sive corpus redit ad terram, aliter spiritus, id est anima redit ad Deum. Corpus enim redit, quia corrumpitur et resolvitur in terram, velut in materiam, ex qua formatum est; spiritus vero, sive anima hominis, non corrumpitur, sed immortalis manens redit ad Deum, velut sui judicem, utpote a quo creata est ad imaginem et similitudinem ejus, puta rationalis, libera, spiritalis, immortalis, ut bene agendo aeternam gloriam, male operando perennem gehennam subeat.
Hinc ergo, et ex similibus locis clare patet animam hominis esse immortalem, utpote quae non sit ex traduce et semine parentum producta, sed immediate a Deo creata, qui proinde vocatur pater spirituum. Unde S. Hieronymus: "Ridendi sunt, inquit, qui putant animas cum corporibus seri, et non a Deo, sed a corporum parentibus generari. Cum enim caro revertatur in terram, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum, manifestum est Deum patrem animarum esse, non homines." Sic et Cassianus, Collatio VIII, cap. XXV. Et S. Augustinus, Epistola 3 ad Volusianum: "Quis nunc est, ait, extremus idiota, vel quae muliercula, quae immortalitatem animae non credat, vitamque post mortem futuram?"
Idem, lib. I De Genesi ad litteram, cap. IX, ex hoc Salomonis loco probat animam primi hominis, puta Adae, a Deo creatam ex nihilo; dubitat tamen de animabus posterorum, an ita dicantur creatae a Deo, ut tamen propagentur ex traduce Adae.
Inculcat Salomon juveni in voluptates et libidines prono, animae immortalitatem, ac judicium ob eas coram Deo subeundum, quia haec duo acre frenum voluptati et libidini injiciunt. Unde videmus eos, qui voluptati et luxuriae totos se dedunt, ut id libere sine metu vindictae faciant, sensim fieri atheos, ac negare animae immortalitatem, judicium, caelum, gehennam, imo omne numen. Quocirca Chaldaeus vertit, memento Creatoris tui, ut glorifices eum in diebus adolescentiae tuae.
Rursum, ex eo quod anima e corpore exiens redeat ad Deum factorem suum, refellitur error pythagoraeorum, origenistarum, ac similium, μετεμψύχωσις, id est transmigratio animarum ex uno corpore in aliud. Illi enim censuere animam in alia et alia corpora successive transmigrare, aut verti in daemonem, vel brutum.
Denique S. Augustinus, lib. I De Libero Arbitrio, cap. XII, animas redire ad Deum, ad caelum animas redire interpretatur; sed illud retractat et explicat, lib. I Retractationum, cap. I: "Alio loco, inquit, cum agerem de animo, dixi: Securior rediturus in caelum. Iturus autem quam rediturus dixissem securius, propter eos qui putant animos humanos pro meritis peccatorum suorum de caelo lapsos sive dejectos in corpora ista detrudi. Sed hoc ego propterea non dubitavi dicere, quia ita dixi in caelum, tanquam dicerem ad eum, qui ejus est auctor et conditor: sicut Cyprianus non cunctatus est dicere. Nam cum corpus e terra, spiritum e caelo possideamus, ipsi terra et caelum sumus. Et in libro Ecclesiastis scriptum est: Spiritus revertatur ad Deum, qui dedit illum. Quod utique sic intelligendum est, ut non resistatur Apostolo dicenti, nondum natos, nihil egisse boni aut mali. Sine controversia ergo quaedam originalis regio beatitudinis animi Deus ipse est. Qui eum non quidem de seipso genuit, sed de nulla re alia condidit, sicut condidit corpus e terra. Nam quod attinet ad ejus originem, qua fit ut sit in corpore; verum de illo una sit, qui primum creatus est, quando factus est homo in animam vivam, an semper ita fiant singulis singulae, nec tunc sciebam, nec adhuc scio."
Ita ipse, sed jam ex Ecclesiae interpretatione definitione certum est animas hominum, non a parentibus propagari, sed singulis dum nascuntur, a Deo singulas creari, et creando infundi.
Versus 8: VANITAS VANITATUM, DIXIT ECCLESIASTES, ET OMNIA VANITAS.
Syrus, omnis res vanitas; Arabicus, omnes enim res sunt vanae. Hoc est thema, quod Ecclesiastes initio libri probandum proposuit, ac nunc velut probatum repetit, et ex dictis, tanquam conclusionem, inductione omnigena firmatam infert et colligit. "Cum enim, inquit S. Hieronymus, cunctus mortalium labor, de quo in toto volumine disputatum est, huc perveniat, ut revertatur pulvis in terram suam, et anima illuc redeat, unde sumpta est; magnae vanitatis est in hoc saeculo laborare, et nihil pro futuro conquirere," praesertim cum de his judicandus sit et adjudicandus gehennae, si illorum amore Dei legem violarit. Est ergo hic epilogus, in quo Salomon colligit summam totius concionis suae, ut eam profundius lectoris menti infigat, utque lector sciat quid praecipue ex ea memoria retinere, et opere exercere debeat. Idem imitetur doctor et concionator.
Porro Chaldaeus magis enucleate vertit, quando contemplatus est Salomon rex Israel vanitatem hujus saeculi, et vanitates quas operantur filii hominum, dixit Ecclesiastes in verbo suo: Omnia sunt vanitas.
Gnome haec fuse explicata est initio libri; quare nihil hic addendum occurrit.
Versus 9: CUMQUE ESSET SAPIENTISSIMUS ECCLESIASTES, DOCUIT POPULUM (scientiam, ut addunt Hebr., Septuag., Syrus et Arab.), ET ENARRAVIT QUAE FECERAT: ET INVESTIGANS COMPOSUIT PARABOLAS MULTAS.
Hebraice est, adhuc docuit populum, q. d. Non tantum contenta hoc libro, sed et multa alia eo non contenta docuit populum. Unde liquet Salomonem multoties eum docuisse, tum viva voce docendo et exhortando ad virtutes et Dei cultum, tum scriptis idem factitando per omnia saecula: nam
The spoken word perishes, the written letter endures.Hebraice est, et amplius quia fuit Ecclesiastes sapiens, adhuc docuit populum, q. d. Quo fuit sapientior Ecclesiastes, eo diligentior fuit in docendo, quia sciebat ideo sibi hanc sapientiam datam a Deo, ut ea alios, ac praesertim sibi subditos, doceret, illaque eos probos efficeret, et ad felicitatem aeternam proveheret. Unde Hugo: "Non suffocavit, inquit, inventa quasi partum in utero; sed in lucem edidit; derivavit fontes suos foras, et aquas suas divisit, sicuti ipsemet docuerat," Proverb. V, 16.
Porro, Thaumaturgus to et amplius refert ad id quod praecessit hoc modo: "Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, omnia vanitas, et amplius;" quod sic explicat Thaumaturgus: "Dico igitur, sicut et principio dixi, miram esse vanitatem, qua occupantur homines, tamque superabundantem (hoc illud est, et amplius) ut nemo eam totam animo queat complecti." Verum Noster et caeteri to et amplius melius referunt ad sequentia, scilicet ad to sapiens, q. d. Cum Ecclesiastes esset amplius sapiens, id est sapientissimus.
Thaumaturgus censet hic queri Salomonem de auditorum oscitantia et perdita vita, ut concionem hanc et similes respuerent: "Caeterum, inquit, et hic meus, quamvis sapienter concionantis, labor sit supervacaneus apud populum illum, justitiae negligentem doctrinamque et curam respuentem."
ET ENARRAVIT QUAE FECERAT. — Hebraice אזן veitzen, id est audire fecit, ut vertit Aquila, id est enarravit; S. Hieronymus, audire eos fecit; Syrus, auscultatus est; Pagninus, et fecit auscultare; Vatablus, et commovit studium doctrina. Minus recte Cajetanus, et auscultabat, scilicet populus Salomonem tanta sapientia et gratia docentem. Chaldaeus, et attendit voci sapientum; alii apud Pagninum in Lexico, audiendo perpendit ac investigavit, ponderavit, et libravit verba parabolarum. Septuaginta pro אזן itzen, alio puncto legentes אזן ozen, id est auris, vertunt, et auris (Salomonis, vel potius populi eum audientis) investigabit ornatum parabolarum; Arabicus, et incrassata auris ejus ornamentum similitudinum.
QUAE FECERAT, — tum fabricando, unde fabricam templi a se aedificati, et officia ministrorum in libro descripsit, ut patet II Paralipomenon XXXV, 4; tum res a se gestas, uti ea enarravit cap. II et seq., asserens se in omnibus invenisse vanitatem; tum maxime doctrinam, parabolas et sententias, quas meditando invenerat et composuerat, docuerat, dictarat, et amanuensibus scribenda tradiderat: haec enim enarrare opus est Ecclesiastae, id est concionatoris.
ET INVESTIGANS COMPOSUIT PARABOLAS MULTAS. — Apposite Noster pro תקן chikken, id est investigabit, alio puncto in Benoni legit non choker, id est investigans, eo quod desit copula vau, id est et; eam tamen subaudit et supplet Chaldaeus dum vertit, et scrutatus est libros intelligentiae, et parabolas intelligentiae multas valde. Hinc liquet Salomonem, non tantum composuisse parabolas et gnomas novas, et a se adinventas, sed et priscorum sapientium aeque ac recentiorum sui aevi audivisse, vestigasse, concinnasse, correxisse, et in meliorem formam redegisse.
Haec enim omnia significat hebraeum תקן ticken, quod proprie est rem dirigere, corrigere, concinnare, pangere, ita ut partes singulae sibi invicem aeque ac toti compositae harmonice et apta convenientia congruant et respondeant, uti panguntur carmina, rhythmi, odae. Unde Campensis vertit, diligenter scrutando omnia, multa invenit ad sapientiam pertinentia, et multa restituit sapienter ab aliis dicta. Rursum R. David ticken vertit, expendit, ponderavit, res inter se contulit, sicut solent, qui bilancibus duo pondera expendunt. "Inclinabo in parabolam aurem meam," Psalm. XLVIII, 5, quasi dicat: Salomon, cum alios audiebat, judicium et momentum aurium ad ponderandum adhibebat; cum auditoribus suis aliquid enarrabat, inter dicendum etiam ponderabat rerum momenta, et singularum pondus atque dignitatem; ac Davidem patrem dicentem audiebat: quia ipse quoque inclinabat in suas parabolas aures suas. Vide quae de parabolis Salomonis dixi initio Proverbiorum.
Versus 10: QUAESIVIT VERBA UTILIA, ET CONSCRIPSIT SERMONES RECTISSIMOS, AC VERITATE PLENOS.
Septuaginta, quaesivit Ecclesiastes, ut inveniret verba voluntatis, scriptum rectitudinis, verba veritatis; Hebraea, quaesivit verba voluntatis, id est beneplacita, grata, et, ut Cajetanus vertit, desiderata, qualia sunt utilia, ut vertunt Aquila et Noster, quae scilicet vir sapiens et probus velle debet et solet, quaeque, ut ait Olympiodorus, conformia sunt voluntati divinae, quae qui sequitur, adipiscitur gloriam felicitatis aeternae. Hinc Vatablus exponit, q. d. Quaesivit verba voluntatis, id est notitias veras de expetendis et aversandis, adeoque de summo bono et malo.
S. Hieronymus per verba voluntatis accipit secreta voluntatis et providentiae divinae: "Super haec, inquit, addidit causas naturasque rerum se voluisse cognoscere, et Dei dispositionem et providentiam; quare unumquodque, vel quomodo factum sit, scire voluisse, ut quod David post dissolutionem corporis et animae ad caelum recursum se sperasse visuram, dicens: Videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, hoc nunc in praesenti, Salomon nisus fuerit invenire: et veritatem, scilicet Deo cognitam, corporis vallata corpore mens humana, comprehendere non potest."
Chaldaeus vero per verba voluntatis accipit secreta cordium: "Quaesivit, inquit, Salomon, qui appellatur Ecclesiastes, in sapientia sua, ut judicaret judicium de cogitationibus cordis hominis, et absque testibus; tunc dictum est ei in spiritu prophetiae a facie Domini: Ecce jam scriptum est in libro legis per manum Moysi magistris Israel, verba recta et fidelia: per verbum praedicatorum testium stabit omnis res."
Verum haec aliena sunt et minus vera: solus enim Deus est cardiognostes, id est secretorum cordis inspector, idque optime sciebat Salomon: quare non est credibile eum illa voluisse scrutari. Optime ergo S. Hieronymus in Vulgata vertit, quaesivit verba utilia; unde et sequitur:
ET CONSCRIPSIT SERMONES RECTISSIMOS. — Hebraea et Septuaginta, et scriptum rectitudinis, repete quaesivit, id est volumen legis, inquiunt Hebraei: hujus enim studium commendatum est regi a Mose, Deuteronomium XVII, 17; et ipsi Josue a Deo, Josue I, 8. Melius Noster pro כתוב catub, id est scriptum, alio puncto legens כתוב catob, id est scribere, vertit, quaesivit scribere, id est conscripsit rectitudinem, hoc est sermones rectissimos. Omnia enim haec spectant ad parabolas et gnomas a Salomone dictatas et conscriptas. Unde S. Hieronymus in veteri editione vertit, ut inveniret verba voluntatis, et scriberet recte verba veritatis; Aquila, et conscripsit recte.
Quod si retinere velis catub, id est scriptum, expone scriptum, scilicet non a Mose, sed ab ipso Salomone. Vatablus vertit: Scriptura rectitudinis, hoc est, inquit, quod recte litteris mandare posset, vel stylo aequabili studuit tradere sapientiam. Melius verba rectitudinis exponas verba recta, id est rectae rationi, veritati, justitiae, legi et voluntati divinae, velut suae normae et regulae directe conformia, non obliqua, non torta, non perversa, ut sunt verba impiorum, juxta illud quod Sapientia de se ait, Proverbiorum VIII, 8: "Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum." Unde Thaumaturgus rectum ex-
[Continuation] ponit, gratum Deo: "Ego, inquit, tam grandis natu longumque vitae spatium emensus, in iis quae Deo grata et accepta sunt, per veritatis mysteria exquirendis, animum defatigavi." Recentior quidam clare vertit, conscripta est rectitudo verborum veritatis.
Versus 11: VERBA SAPIENTIUM SICUT STIMULI, ET QUASI CLAVI IN ALTUM DEFIXI, QUAE PER MAGISTRORUM CONSILIUM DATA SUNT A PASTORE UNO.
Clare Thaumaturgus: "Comperi animos non minus sapientium admonitionibus excitari, quam si aculei clavique corporibus infigantur. Unde spero futuros, qui doctrinas illas sapientia plenas, sibique a fideli pastore et praeceptore creditas, posteris enarraturi sint, multo uberius et ornatius, tamque consonanter, quasi ex uno ore audierint." Chaldaeus: "Verba sapientium comparantur stimulis, et sicut clavi defixa sunt ad docendum scientiam eos qui sunt vacui absque scientia; sicut stimulus docet bovem. Et principes consilii habentes regulas, et doctrinas, quae datae sunt per manum
Moysi prophetae, qui solus pascebat populum domus Israel in deserto, in manna, in coturniscibus."
Ostendit Salomon utilitatem, vim et efficaciam suae sapientiae et doctrinae, quod scilicet sapientiae et sapientum (quorum ipse primus erat) verba animum pungant, ut stimuli vel aculei, ac profunde intimeque menti infigantur, ut clavi. Ita S. Hieronymus: "Ne videretur, inquit, post legem Dei, temerarius subito praeceptor erumpere, et sibi vindicare doctrinam, quam Moyses non tam sua sponte, quam Deo irascente primum, dehinc inspirante susceperat; dicit verba sua, verba esse sapientium, quae in similitudinem stimulorum corrigant delinquentes, et pigros mortalium gressus, aculeo pungente commoveant: sicque sint firma quasi clavi in altum solidumque defixi, nec auctoritate unius, sed consilio atque consensu magistrorum omnium proferantur. Et ne contemneretur omnium sapientia, ait eam ab uno pastore concessam, id est, licet plurimi doceant, tamen doctrinae hujus auctor unus est Dominus. Facit hic locus adversus eos, qui alium legis veteris, alium Evangelii existimant Deum, quod unus pastor instruxerit. Prudentes autem, tam prophetae sunt quam apostoli."
Deinde apposite annotando subjungit: "Simul et hoc notandum est, quod dicuntur verba sapientium pungere, non palpare, nec molli manu attrectare lasciviam, sed errantibus, et (ut supra diximus) tardis poenitentiae dolores et vulnera infigere. Si cujus igitur sermo non pungit, sed oblectationem facit audientibus, iste non est sermo sapientis. Verba quippe sapientium, ut stimuli: quae quoniam ad conversionem provocant delinquentem, et firma sunt, et a concilio sanctorum data atque ab uno pastore concessa, et solida radice fundata sunt. Hoc stimulo necdum Paulum, sed adhuc Saulum puto in via confessum erroris, audisse: 'Durum tibi est contra stimulum Dei calcitrare.' Actuum IX, 5."
SICUT STIMULI. — Septuaginta, ὡς τὰ βούκεντρα, id est sicut stimuli boum, quo scilicet boves et asini pigri pungantur ad citius incedendum, fortiusque arandum. Audi Olympiodorum: "Sicut enim stimuli boves pungunt, urgentque aratro sulcum proscindere: ita et theologorum verba excitant nos, qui spe bona aramus, proscindere sulcum spiritualem, ut cum purgatus fuerit ager cordis nostri, pulchros in eo virtutis surculos conseramus. Similia quoque sunt clavis ignitis atque candentibus, qui altius ac facilius lignis infiguntur: ita et sapientium verba theologorum in penitissimos sinus intellectus nostri altius figuntur." Syrus vertit, tanquam ferulae, quarum plagis magistri discipulos exstimulant ad studium.
ET QUASI CLAVI IN ALTUM DEFIXI. — Hebraea, quasi clavi plantati; Septuaginta, pariter πεφυτευμένα, id est plantati; pro quo Arabicus et Olympiodorus legunt, πεπυρωμένοι, id est igniti et candentes: hi enim, inquit, facilius altiusque lignis infiguntur. Aquila et Theodotion addunt memoriores, id est infixi, scilicet explicant to plantati per infixi. Hisce sapientium monitis, quasi clavis configimur Christo crucifixo, dum per ea crucifigimus vitia, passiones, omnesque privatarum affectionum et cupiditatum motus: nam sicut clavus affixus retinet rem cui affigitur, ita doctrina hominem continet, ait Vatablus. Syrus pro quasi clavi vertit, tanquam vomeres.
Hoc est quod ait Apostolus, Hebraeorum cap. IV, vers. 12: "Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum."
Huic sententiae affinis est gnome quinque veterum Rabbinorum in Pirke Avoth, cap. II: "Ad ignem sapientium incalesce, si potes: incendio autem illorum ne ardeas cave: dentes enim eorum dentibus vulpinis acutiores sunt; pungunt ad instar scorpionum, et verba ipsorum taedarum in modum urunt, ac in cineres solvunt."
Sic quoque exponit S. Gregorius, homilia in Evangelium: "Clavis, inquit, ac stimulis sapientium verba comparantur, quia culpas delinquentium nesciunt palpare, sed pungere. Huc pertinet illud Dei per Jeremiam: 'Quid paleis ad triticum, dicit Dominus? Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram?'" Jeremiah XXIII, 28 et 29.
Ubi D. Hieronymus: "Pulchre, inquit, doctrina perversa paleis comparatur, quae medullam non habent, nec possunt nutrire credentium populos, sed de manibus stipulis conteruntur. Et statim docet talem esse haereticorum doctrinam, 'qui omnes, inquit, auditores suos adulatione decipiunt.'" Contra vero fidelis praedicator igni et malleo comparatur, qui ab omni adulationis specie remotissimus "nuntiat, inquit, futura supplicia, ut deterreat homines a peccando, et paleis peccatorum comminatur incendium, ut haereticorum corda dura, et instar silicis indomabilia, sermonis sui malleo conterantur."
Intellige pigris, tardis et contumacibus hosce stimulos esse adhibendos; nam cum diligentibus, strenuis et obedientibus oportet sermones esse profluos, puros, dilucidos ac demulcentes, ait S. Ambrosius, epistola 19. Illi enim aguntur timore, hi amore. Idem de bobus jubet Columella, lib. II, cap. II, et lib. VI, cap. II: "Voce, inquit, potius quam verberibus bubulcus bovem terreat, ultimaque sint opus recusantibus remedia plagae;" haec de veterano bove; at de juvenco: "Nunquam stimulo lacessat juvencum, quod retractantem calcitrosumque eum reddit; nonnunquam tamen admoneat flagello." Et iterum: "Boves verentes sint plagarum et acclamationum."
QUAE PER MAGISTRORUM CONSILIUM. — Hebraea, per viros, vel dominos, vel auctores collectionum vel congregationum, qui scilicet colligunt veterum sententias et dogmata, vel potius qui in collectione, id est coetu, collegio et concilio sedent et praesidunt. Chaldaeus vocat magistros et doctores viarum; S. Hieronymus in veteri editione vertit, habentibus coetus data sunt; Septuaginta, qui a consiliis dati sunt a pastore uno; Syrus, qui concavi sunt domini liminum, dati sunt a pastore uno; Arabicus, quos intellexerunt ex thesauris operum suorum a pastore uno; alius, verba sapientium sunt quasi stimuli, et clavi fortiter fixi, sustinentes collectam supellectilem.
Verum Hebraei cum Nostro genuine vertunt, auctores collectionum, collectaneorum, vel congregationum, uti dixi. Tigurina, inter folia collectitia; Campensis, velut clari viri studiosi, qui aliis inculcant ea quae donata (alii, tradita) sunt ipsis; R. David, quasi clavi verba sapientium, qui congregant verba sapientia in libris suis; alius, magistri collegiorum, vel congregationum; alius, domini discipulorum collectorum in schola, vel auctores Pandectarum, qui multa hinc inde excerpta in unum volumen conferunt.
Sensus nostrae versionis est, q. d. Per magistrorum congregationes, et consilium (pro quo multi codices, praesertim manuscripti, apte cum Septuaginta legunt, concilium, idque habet S. Hieronymus), id est unanimem consensum, quasi ex uno cuncti loquantur ore, verba sapientium firma et certa sunt tradita, utpote qui omnes ab uno edocti sint pastore et magistro, scilicet Deo et Christo.
Hinc disce dogmata sapientiae, quae sunt in Ecclesia, non esse nuper inventa, sed per manus tradita a Deo et Christo primis prophetis et apostolis, ac ab iis successive aliis et aliis communicata, tandem ad nos devenisse. Rursum, quanta fides et reverentia sit deferenda Patribus caeterisque Ecclesiae magistris. Porro magistros hos enumerat Cajetanus: "Abraham, ait, primus congregationis auctor mediante circumcisione; Moses auctor congregationis mediante lege; Judices deinde, auctores congregationum ad cultum unius Dei a diversis idololatris; prophetae deinde congregantes populum a malis moribus ad Deum. Omnes ergo hi ab uno pastore Deo, dati ad pascendum populum verbo divino."
Sapienter S. Paulus monet, II Timoth. cap. II, 2: "Quae, inquit, audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus;" nam hi magistri, ut ait Thaumaturgus, "sapientissima illa documenta a bono uno pastore et magistro accepta, quasi ex uno ore omnes, atque inter se concordes dabunt, creditam sibi doctrinam ornatius, et copiosius exponentes."
Consilium. — Jam dixi alios legere concilium. Hebraeum אסופות asuppoth significat collectiones, collectanea (uti collectaneas ex philosophis et Patribus sententias collegit Damascenus, Beda, Antonius in Melissa, S. Maximus, S. Bonaventura et alii), congregationes, coetus. Igitur magistrorum concilium idem est quod magistrorum coetus, collectio, congregatio, consensus. Sic concilium regium vocatur ipse Senatus regius, sive Consiliarii regis. Septuaginta vertunt συνθέματα, id est compositiones, compages, coagmentationes, item pacta, signa, tesserae; aliqui legunt συντάγματα, id est constructiones, constitutiones; unde Olympiodorus, haec autem verba tradita sunt nobis ex constitutionibus; alia vero exemplaria habent, e compositionibus. "Constitutiones autem, sive compositiones, intellige opera Dei, quae admirabili ac supremo ordine et harmonia disposita et constituta sunt, ex quibus proportione quadam ac similitudine ducimur in aliquam Dei opificis cognitionem. Poteris et constitutiones hoc loco accipere pacta utriusque Testamenti, Veteris scilicet ac Novi."
A PASTORE UNO. — Campensis, ab unico pastore Deo; Tigurina, ab uno pastore Spiritu Sancto; Chaldaeus per pastorem populi accipit Mosen. Melius Salonius et caeteri: Pastor unus, inquiunt, est Deus, magistri sunt prophetae et apostoli: Deum enim hic apposite vocat pastorem, ut persistat in metaphora stimulorum, quibus pastores boves et jumenta ad progrediendum exstimulant, q. d. Licet plurimi sint magistri, qui populum doceant, unus tamen omnis verae doctrinae auctor, fons et origo est Deus et Christus, qui proinde sui vicarium in lege veteri constituit pontificem, quasi summum Synagogae doctorem et judicem, cui in omnibus auscultari et obediri jussit, Deuteronomium XVII. Multo magis in lege nova constituit S. Petrum, eique succedentes Pontifices romanos, Ecclesiae totius doctores et pastores, Joan. XXI, 16, ut ab uno pastore unitas fidei et doctrinae hauriretur et servaretur; nec in varias iretur haereses et errores, uti solide et eleganter docet S. Cyprianus, lib. De Unitate Ecclesiae.
Sic enim hierarchia Ecclesiae in monarchiam, quae optimum est regimen, desinit: monarcha enim est Pontifex. Hinc olim σύνθημα, id est tessera orthodoxi verique christiani, erat, et etiam nunc est, fide sociari, et obedientia subjici romano Pontifici. Unde S. Hieronymus, epistola 57 ad Damasum Pontificem, quaerens ab eo an in divinis dicendae sint tres hypostases, an una duntaxat: "A sacerdote, inquit, victimam salutis, a pastore praesidium ovis flagito, etc.; cum successore piscatoris, et discipulo crucis loquor; ego nullum primum nisi Christum sequens, beatitudini tuae, id est cathedrae Petri, communione consocior; super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est: si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio."
Ex dictis liquet perperam Hunnium, Witackerum similesque novatores, ut longius ab hoc loco arceant romanum Pontificem, per pastorem unum intelligere ipsum Salomonem, quia reges pastores vocantur; per sapientes vero sententiarum Salomonis collectores. Pastor enim hic vocatur non rex vel rector, sed doctor et illuminator, qui alios pascit sua doctrina, quorum princeps est Deus, a quo omnes magistri et sapientes, etiam qui ante Salomonem exstiterunt, suam hausere sapientiam, uti hic ait Salomon. Vide Gretserum in Apologia Bellarmini, tom. I, lib. III, cap. IV.
Versus 12: HIS AMPLIUS, FILI MI, NE REQUIRAS. FACIENDI PLURES LIBROS NULLUS EST FINIS: FREQUENSQUE MEDITATIO, CARNIS AFFLICTIO EST.
q. d. Hoc libro hucusque sat superque tibi, o lector, descripsi viam et rationem bene beateque vivendi; quare non est quod his plura requiras, nec alios libros curiose evolvas; sicut enim faciendi plures libros, sic et eos legendi non est finis. Curiositas enim hominum est immensa, nec habet finem; quare nisi illi modum ponas, limitemque figas, te ab uno vero summoque bono in vana multaque distrahet, et acriter cruciabit, quia frequens meditatio, quam parit frequens lectio, ac magis scriptio, est carnis afflictio.
Rursum, amplius his, scilicet quae tradita sunt a pastore uno per magistrorum consilium et coetum, puta per prophetas, apostolos, Patres et doctores, ne requiras: quare superfluum est plures inutiles libros conscribere, aut legere. Ita S. Hieronymus: "Exceptis his verbis, inquit, quae ab uno pastore sunt data, et a concilio atque consensu prolata sapientium, nihil facias, nihil tibi vindices; majorum sequere vestigia, et ab eorum auctoritate non discrepes. Alioqui, quaerenti multa, infinitus librorum numerus occurret, qui te pertrahat ad errorem, et legentem multa, frustra faciet laborare. Vel certe docet brevitati studendum, et sensum magis sectandum esse, quam verba, adversus philosophos et saeculi hujus doctores, qui suorum dogmatum falsitates conantur asserere varietate ac multitudine sermonum. Econtra Scriptura divina brevi circulo coarctata est, et quantum dilatatur in sensibus, tantum in sermone constringitur. Quia consummatum breviatumque sermonem fecit Deus super terram, et verbum ejus juxta est in ore nostro et in corde nostro."
Hebraea habent, et amplius ab his monitus esto, vel cave, scilicet ne plura requiras, uti solerter advertit vertitque Noster et Vatablus. S. Hieronymus in veteri editione vertit, et amplius ab ipsis, fili mi, cave faciendi libros multos, quibus non est finis, et meditatio plurima labor est carnis. Sic et Septuaginta ac Syrus. Contrarie vertit Chaldaeus: sic enim habet, et amplius, fili mi, ne requiras; faciendi plures libros nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est. Consentit Latina Vulgata; accedit et Arabicus, acceperunt, inquit, auctoritatem ex eis; o fili mi, conserva hoc, facies libros multos quorum utilitatis non est finis, et in meditatione eorum labor est humanitati.
Denique Thaumaturgus sic interpretatur, at quid pluribus? cum multiloquio nulla sit utilitas, sed nec tibi, o amice, consuluerim inutilia, et quae minus conveniunt describere, cum in eis praeter laborem nihil sit reliqui. Aliter vertit Tigurina: Postremo, fili mi, inquit, cave admonitus, nam libros multos facere infiniti esset operis; et Campensis: His paucis, fili mi, te admonitum puta; ut autem omnia perstringantur, nec plurimis quidem libris fieri poterit, et labor multa scribendi corpus defatigat.
Denique, pro amplius Hebraice est יותר iother, quod verti potest, excellentius, praestantius. Unde nonnulli exponunt, q. d. Nil amplius, id est nil excellentius, nil dignius, nil utilius aliunde, quam ex dictis scriptisque sapientium, ac praesertim ex hocce meo Ecclesiaste requiras; abunde ille tibi suppeditabit excellentissima dogmata et consilia ad bene beateque vivendum, ut philosophorum et profanorum magistrorum sermones, vel libros prae illo parvipendere et despicere debeas. Multo enim plura, eaque sanctiora et diviniora ex hoc uno disces, quam ex caeteris omnibus.
FACIENDI PLURES LIBROS NULLUS EST FINIS. — Dicit hoc, non quod taxet scriptores studiumque scribendi, cum post Salomonem omnes prophetae, evangelistae et apostoli, item Patres graeci et latini, ut alios taceam, plures libros Ecclesiae et reipublicae utiles conscripserint; sed primo, ut ostendat sicut aliis in rebus, sic et in studio, puta in scriptione et lectione, suam inesse vanitatem et aerumnam, puta afflictionem cordis: sic enim ipse se explicuit, cap. I, vers. 17. Ita S. Hieronymus.
Secundo, ut taxet pruritum scribendi: multi enim pruriunt, ut scribant edantque libros, vana duntaxat nominis gloria impulsi, cum libri ipsorum parum sint utiles, aut praelo indigni, praesertim dum continent errores, haereses, superstitiones, obscenitates, etc. Vere Juvenalis, Satyra 7:
Tertio, ut sapientem moneat pauca legere et scribere, ac omissis profanis studio sacrae Scripturae se dedere. Nam, ut ait Hippocrates initio Aphorismorum: "Ars longa, vita brevis;" brevem ergo vitam brevibus paucisque, sed salutiferis impende. Relinque ergo vanos et prolixos caeterorum libros. Nam, ut ait S. Augustinus, lib. De Doctrina Christiana, cap. ultimo: "Et cum ibi (in Scriptura) invenerit omnia, quae utiliter alibi didicit, multo abundantius ibi inveniet ea quae nusquam omnino alibi, sed illarum tantummodo scripturarum mirabili altitudine, et mirabili humilitate dicuntur." Quin et Cicero, Tusculanae I: "Mandare, inquit, quemquam cogitationes suas litteris, qui eas nec disponere, nec illustrare possit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris."
Hinc Stobaeus, serm. 19, narrat Socratem, Aristarchum et Phavorinum (qui Plutarchum sibi coaevum taxat quod tam multa scripserit) noluisse quidquam scribere. Et Aristippus Socratis auditor cuidam jactanti se plurima legisse: "Quemadmodum, inquit, non illi qui plurimum edunt, melius valent his qui sumunt quantum opus est: ita non qui plurima, sed qui utilia legerunt, studiosi et eruditi sunt habendi."
Rationes eorum erant, prima, quod legere, scribere et haurire tot libros ingens sit animi corporisque labor et defatigatio. Secunda, quod tot libri minuant ingenii exercitium, cum homines secure scriptis aliorum indormiant. Tertia, quod officiant memoriae, eamque obtundant: dum enim tam varia studiosi legunt, nihil retinent, quia posterius extrudit prius. Unde S. Thomas, rogatus qua via et methodo quis evaderet doctus, respondit: Si unum duntaxat legat librum, uti refertur in Chronica S. Dominici, part. I, lib. III, cap. XXXVII. Idem dixit fecitque noster Jacobus Lainez, secundus Societatis Jesu praepositus generalis: ipse enim unum duntaxat in cubiculo habebat librum, eumque a capite ad calcem perlegebat; quo facto, eum referebat ad bibliothecam atque ex ea alium sumebat pari modo evolvendum. Quarta, quod in scriptione et lectione tot librorum multum insumatur perdaturque temporis, per tot circuitiones involutae veritatis, quae breviter et nude tradita facilius clariusque intelligitur.
Haec tamen non vetant quin utile sit plures libros scribere, cum vel quid novi affertur, vel novo et meliori modo explicatur; aut cum necessitas respondendi haereticis aliisque adversariis id exigit; aut cum res ab iis fuse et confuse traditae, brevi, clara et ordinata methodo traduntur, uti fecit Justinianus, qui priscorum jurisperitorum duo librorum millia, in brevem juris moderni codicem redegit. Praeclare Clemens, lib. I Stromatum: "Filii quidem corporis, animae autem liberi sunt scripta." In libris ergo animam sapientis intueris. P. Damianus, lib. I, epistola 6: "Tuli librum meum, quem velut unicum filium, ulnis uterinae dulcedinis amplectebar." Petrus Venetus, lib. I, epistola 20: "Plurimi scripserunt, et in divinas litteras edidere commentarios felices; si juvandi studio laborarunt, sudoresque suos divinae sacrarunt gloriae, non suae, vivant adhuc in suis libris, licet abierint, et operum fructus semper pullulant, dum liber vivit."
Proclus, oratione in Chrysostomum: "A scribendi munere os scriptorum copia non avocet, urgeat potius et provocet, et in exemplum aliorum scriptiones mutet. Bonos libros qui conscribit, retia salutis expandit." Seneca, epistola 33: "Patet omnibus veritas, nondum est occupata. Multum ex illa etiam futuris relictum est."
Vincentius Lirinensis taxans ex Apostolo profanas vocum novitates adinventas a novatoribus ac haereticis: "Non dicas nova, inquit, sed nove."
Sane nostro hoc saeculo viri eruditi et religiosi ita suis scriptis illustrarunt poesin, rhetoricam, philosophiam, mathesin, controversias, theologiam scholasticam, et moralem, spiritalem quoque et mysticam, ac praesertim S. Scripturam, ut multa hactenus inaudita evulgarint, multa incognita et clausa reserarint, multos ad scientiarum apicem evexerint; adeo ut a Christo nato, vix ullum saeculum fuerit doctius, subtilius, profundius, idque in omni scientiarum genere.
Ratio a priori est prima, scientiarum immensa amplitudo, profunditas et obscuritas, ex qua fit ut una explicata et superata, semper supersit et cernatur alia et alia profundior et obscurior, idque sine fine et termino: quo fit ut semper novas quaestiones explicandi, novosque libros scribendi materia relinquatur. Primae enim cogitationes aditum patefaciunt, ait Dionysius, posterioribus commentationibus, iisque melioribus, juxta illud: δεύτεραι φροντίδες σοφώτεραι. Nemo exantlat mare et thesaurum immensum sapientiae. Quare tam verum est illud Terentii, Prologus in Eunuchum: "Nullum est dictum, quod non sit dictum prius;" quam nihil ex auri argentique venis erui, nihil ex gemmiferis fluviis educi, nihil laticis liquorisve ex fontibus et fluminibus exhauriri denuo, quod non sit erutum, eductum, exhaustum prius, sed aliis et aliis aquis, metallis, divitiis semper affluentibus, aliis, inquam, in individuo, sed iisdem in specie.
Secunda est immensa ingenii humani capacitas, curiositas, studiumque sciendi, quae semper nova vestigat, ut ubi priores destiterunt, ibi posteriores incipiant ulterius profundiora scrutari, uti videre est in philosophia et theologia scholastica: in dies enim novi doctores novas movent quaestiones, et novas inveniunt distinctiones, divisiones, sectiones, subtilitates; haeretici quoque novos inveniunt errores, et haereses quas scriptis libris confutare opus est. Quantum lucis, methodi, profunditatis, ordinis, S. Augustino et Patribus addidit S. Thomas et scholastici? "Quotidie aliquid subtilius, aliquid elegantius cogitat luxuriae furor, usitata contemnens," ait Seneca, lib. VI Naturalium Quaestionum. "Nec vero Aristotelem in philosophia deterruit amplitudo Platonis," ait Cicero De Optimo Genere Dicendi.
Tertia est indolum et appetituum diversitas, quae facit ut huic placeat hic scriptor, alteri alter; perinde ac in mensa, huic placet hic cibus, alteri alter; ac in foro uni placent merces hujus mercatoris, alteri alterius: quare sicut in convivio, ut omnium appetitui satisfiat, oportet plura proponere fercula, et in foro plures merces: sic et in doctrina plures libros etiam de eadem re tractantes, ut cui unus non sapit, sapiat alter, tertius, vel quartus, etc. "Utile est, inquit S. Augustinus, lib. I De Trinitate, cap. III, plures a pluribus fieri libros diverso stylo, non diversa fide, etiam de quaestionibus eisdem, ut ad plurimos res ipsa perveniat, ad alios sic, ad alios autem sic."
Denique, ad Dei magnificentiam mundique ornatum, et plenam rerum universitatem pertinet, ut sicut singularum rerum et specierum plura variaque exstent individua: sic quoque artium et scientiarum plures et varii prostent tractatus et libri: hoc enim facit ad doctrinae varietatem et copiam: quodque enim ingenium suum sibique proprium habet genium, acumen, judicium, dicendi scribendique methodum, gratiam, stylum, ac quippiam semper in quo emineat, et caeteros superet.
Quocirca Origenes sex millia librorum in S. Scripturam edidit, teste S. Epiphanio. "M. Varro, ait S. Augustinus, tam multa legit, ut aliquid ei scribere vacasse miremur; tam multa scripsit, ut vix quidquam legere potuisse credamus." Hinc aliae magnificae regum et sapientium bibliothecae, tot in omni arte librorum praestantium millibus instructae, ac toto orbe celebratae, Ptolemaei Philadelphi (quae quingenta millia librorum continebat, ait Josephus, lib. XII Antiquitatum, cap. XI, et Eusebius, lib. VIII Praeparationis, cap. I; imo septingenta millia, ait Gellius, lib. VI, cap. ultimo), Trajani, Vespasiani, Origenis, Pamphili, S. Augustini, etc., ac modernae in singulis provinciis numerosissimae; inter quas, "velut inter ignes luna minores," emicat Bibliotheca Vaticana, erecta a Nicolao V. Quam jucundum, quam utile, quam eruditum in iis versari, ac tot sapientium sensa manu, oculis menteque versare? An non hoc est vitam agere inter Musas, in Alcinoi hortis degere, paradisum terrestrem incolere, perpetua in mentis deliciis convivia agitare?
Porro lectoris est meliores sibique utiliores seligere legereque libros, ac lectos ruminare, et in memoriam, velut mentis ventrem recondere, instar convivae, qui meliores sibique salubriores in convivio seligit, comeditque cibos; scriptoris vero est, non tantum utilia scribere, sed et eximium quid, sive in re, sive in modo methodoque scribendi afferre, ut rara gratia lectorem mulceat: qui enim trita scribunt, aut gratia scribendi destituuntur, ii in angulum detruduntur, ut nec legantur, nec solem aspiciant. Denique, "qui ascendit pulpitum (ad docendum vel scribendum) incurius, descendit inglorius." Noli ergo praecox et praeceps esse in edendo ingenii tui foetu. "Sit elephantinus partus, nonumque prematur in annum."
Mystice, S. Hieronymus: Plures libri sunt, qui discrepant ab uno et vero, scilicet a Christo: unus vero liber sunt omnes Prophetae, Evangelia, Epistolae, etc., quia unum Christum loquuntur et sonant: "Quidquid enim dixeris, inquit, si ad eum referatur, qui in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum, unum volumen est; et innumerabiles libri, una lex, unum evangelium nominantur. Quod si diversa et discrepantia disputaveris, et curiositate nimis huc atque illuc animum deduxeris, etiam in uno libro multi libri sunt. Unde dictum est: Ex multiloquio non effugies peccatum. Talibus igitur libris non est finis. Bonum enim omne et veritas certo fine concluditur; malitia vero atque mendacium sine fine sunt: et
quanto plus requiruntur, tanto major eorum series nascitur." Sic et Olympiodorus, qui et addit multos vocari libros gentilium et haereticorum, eo quod in unum non conspirent, sed sibi invicem adversentur, et quod unus statuit, alter evertat. Concludit deinde: "Quod vero, ait, non est finis, intellige sine fine versari circa res vanas, vel quod res vanae propositum finem fructumque illum non habent, quem consequi possimus illas persequentes; vel quod infinita est librorum multitudo, qui per orbem terrarum circumferuntur.
FREQUENSQUE MEDITATIO, CARNIS AFFLICTIO EST. — Pro meditatio, hebraice est להג lahag, quod vix alibi invenitur: unde a variis varie vertitur. Syrus vertit, sermo; Pagninus, doctrina; Tigurina, lectio; Cajetanus, eloquium.
Versus 13: FINEM LOQUENDI PARITER OMNES AUDIAMUS: DEUM TIME, ET MANDATA EJUS OBSERVA: HOC EST ENIM OMNIS HOMO.
Est anacephalaeosis, in qua paucis, imo unica gnome omnia jam dicta summatim complectitur. Unde S. Hieronymus in veteri editione: "Finis, ait, sermonis verbi universi, auditu perfacilis est, ut scilicet Deum timeamus, et ejus praecepta faciamus: ad hoc enim natum esse hominem, ut Creatorem suum intelligens, veneretur eum metu, et honore, et opere mandatorum. Siquidem cum judicii tempus advenerit, quidquid a nobis gestum est, stare sub judice, et ancipitem diu exspectare sententiam, et unumquemque recipere pro opere suo, sive mali quid gesserit, sive boni."
Pagninus, finis verbi omnis auditus est; Campensis, finem universae rei audiamus; Vatablus, in summa omnia audita sunt, idque sic exponit, q. d. Omnia te docui, scilicet cuncta, quae in mundo sunt, esse vana, imo ipsam vanitatem. Aculeum ergo acremque stimulum metus Dei et judicii divini, hic in fine concionis infigit lectoribus. Idem faciat concionator, ut in epilogo efficacissime et brevissime totam concionem repetat, ac quae majoris sunt momenti, menti auditorum infigat.
Unde Chaldaeus partim litteraliter, partim mystice vertit, finis verbi, quae facta sunt in saeculo in abscondito, omnia futura sunt ut publicentur, et nota sint filiis hominum; ideo verbum Domini time, et praecepta Domini custodi, et non pecces in abscondito; et si peccaveris, esto admonitus, ut convertaris; quoniam sic debet esse via omnium hominum.
Praeclare, S. Ephrem, sermone De S. Juliano Anachoreta, tom. III: "Quid, inquit, est perfectio? Perfectio est cujusvis sermonis, et omnis actionis finis. Nam scriptum est: Finis verbi, omne auscultata, Deum time, et mandata ejus observa. Quae enim accidunt unicuique nostrum in hoc saeculo, sive tristia ac gravia, sive laeta ac laeta, finem habent: quapropter etiam a tempore consumuntur atque delentur: at quae post vitae hujus exitum remanent, aeterna sunt et immortalia. Diem ergo judicii et retributionis in mente habeamus, ut voluntas nostra perfecta sit in Domino." Sic Ephrem, tom. III De Juliano Anachoreta.
Porro, idem est finis dicendi Salomoni, qui est essendi homini: sicut enim equus nascitur ad cursum, hicque ejus est finis; avis ad volatum, bos ad arandum, canis ad latrandum, ignis ad calefaciendum, aqua ad humectandum, etc.: sic homo nascitur ad Deum cognoscendum, amandum, timendum et colendum, ut ejus tandem visione et possessione fruens beetur. Idem per umbram videre Gentiles, ut Socrates, Plato, Cyrus, Xenophon, quorum sensa refert Cicero, lib. De Senectute, in fine. Unde concludit: "Ex vita ista discedo, tanquam ex hospitio, non tanquam ex domo: commorandi enim natura diversorium nobis, non habitandi locum dedit. O praeclarum diem, cum ad illud divinum animorum concilium, coetumque proficiscar, et cum ex hac turba, et colluvione discedam!"
DEUM TIME. — Campensis, reverere Deum; hebraice Elohim, id est creatorem, gubernatorem, inspectorem, judicem et vindicem omnium. Hinc S. Clemens, epistola I, nomen Deus derivat a δέος, id est timor. Nam "primus in orbe deos fecit timor." Timor autem hic intelligitur, tum initialis et servilis, quo timemus Dei judicium, vindictam, supplicium et gehennam. Unde sequitur: "Et cuncta quae fiunt, adducet Deus in judicium;" tum potius filialis, quo ex amore et reverentia erga Deum ubique praesentem, eum reveremur, cavemusque ne vel in minimo ejus oculos offen-
damus, sicut filii reverentur parentes charissimos, caventque ne quid faciant quod eis displiceat. Ita S. Hieronymus et alii. Audi S. Bernardum, sermone I in Cantica: "Denique universis humanis studiis, ac mundanis desideriis praetulit Deum timere, ejusque observare mandata. Merito quidem, vere etenim sapientiae primum illud initium, secundum consummatio est, si tamen constat vobis non aliud veram et consummatam esse sapientiam, quam declinare a malo, et facere bonum; itemque recedere a malo, neminem posse perfecte absque timore Dei; nec bonum opus omnino esse praeter observantiam mandatorum." Idem, sermone 20: "Valde omnino, inquit, mihi amandus est, per quem sum, vivo et sapio. Si non amo, ingratus sum et indignus. Dignus plane est morte, qui tibi, Domine Jesu, recusat vivere, et mortuus est; et qui tibi non sapit, desipit; et qui curat esse nisi propter te, pro nihilo est, et nihil est. Denique, quid est homo, nisi quia tu innotuisti ei? Propter temetipsum, Deus, fecisti omnia; et qui esse vult sibi, et non tibi, nihil esse incipit inter omnia. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est, inquit, omnis homo."
Hinc patet to mandata ejus observa, velut effectum pendere a to Deum time. Timor enim Dei causat observationem mandatorum Dei; quia enim timemus et reveremur Deum, hinc satagimus mandata ejus studiose observare, ne illi vel in minimo displiceamus, sed per omnia placeamus, ipseque in nobis ubique, et in omnibus sibi complaceat. Qui ergo Deum timet, studet ita opera sua peragere, ut Deo grata et jucunda sint, Deusque iis quasi deliciis suis pascatur, delectetur et fruatur.
Audi Cassianum, Collatione XI, cap. XIII: "Quem timorem, inquit, non poenarum terror, nec cupido praemiorum, sed amoris generat magnitudo; quo filius vel indulgentissimum patrem, vel fratrem frater, vel amicum amicus, vel conjugem conjux, sollicito reveretur affectu, dum ejus non verbera, neque convicia, sed vel tenuem amoris formidat offensam, atque in omnibus non solum actibus, verum etiam verbis attonite semper pietate distenditur, ne erga se quantulumcumque fervor dilectionis intepescat. Cujus timoris magnificentiam Isaias unus prophetarum eleganter expressit: Divitiae, inquiens, salutis, sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus," etc.
Qui ergo timet Deum, hic Deum amat, et in omnibus ejus voluntatem facit. "Voluntas autem Dei est, ait S. Cyprianus De Oratione Dominica, quam Christus et fecit et docuit: humilitas in conversatione, stabilitas in fide, verecundia in verbis, in factis justitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina; injuriam facere non nosse, et factam posse tolerare; cum fratribus pacem tenere; Deum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est; Christo nihil omnino praeponere, quia nec nobis quidquam ille praeposuit; charitati ejus inseparabiliter adhaerere, cruci ejus fortiter et fidenter assistere; quando de ejus nomine et honore certamen est, exhibere in sermone constantiam, qua confitemur; in quaestione fiduciam, qua congredimur; in morte patientiam, qua coronamur: hoc est coheredem Christi esse velle, hoc est praeceptum Dei facere, hoc est voluntatem Patris adimplere."
HOC EST ENIM OMNIS HOMO. — Syrus, quoniam hoc est, quod ab artifice uno datum est cuilibet; Arabicus, at finem sermonis audi, omne negotium: Deum time, et observa mandata ejus, quoniam cuilibet homini prodest hoc; Chaldaeus, quoniam sic debet esse via omnium hominum; Scholiastes, hoc est enim totus homo; Vatablus, quia hoc spectat ad omnem hominem; Tigurina, nam in hoc consistit omnium hominum perfectio; Campensis, illo enim solo acquiritur, quidquid vere et solide beatum facere potest; Cajetanus, hoc duntaxat divinum est, fixum stabileque bonum in omni homine; Arias, unum agit, hoc opus,
hic finis tibi, causaque vitae; alius, omnis in hoc hominis consistit vita beati. Simili stimulo Moses urget populum, dicens: "Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, etc., custodiasque mandata Domini?" Deuteronomium X, 12, 13. Jam
HOC EST OMNIS HOMO, quid? Primo, noster Ludovicus Alcazar in cap. I Apocalypsis, nota 48, sic explicat: "Hoc est enim omnis homo." Hoc, scilicet aenigma hominis moribundi, quod toto capite proposui; hoc enim totum summatim hisce verbis, quasi in tabella spectandum proponit Ecclesiastes; perinde ac si concionator quispiam de morte concionans, sub finem concionis, ut vivacius mortis schema auditoribus imprimat, proposito cranio defuncti, exclamet: "Hoc est omnis homo," id est, huc deveniet omnis homo: quisquis ergo es, homo, scito te esse moriturum, ac in cranium et ossa nuda abiturum: quare dum vivis et viges, Deum time et mandata ejus observa. Verum hic sensus coactus videtur et violentus, aut certe symbolicus, ac vim sententiae enervare.
Unde caeteri omnes censent pronomen hoc genuine demonstrare non aenigmata praecedentia et remota, sed id quod proxime praecessit: "Deum time, et mandata ejus observa."
Secundo, noster Cosmas Magalianus in epistola II ad Timotheum, cap. IV, vers. 5, annotatione 2, num. 3, sic exponit: "Hoc est omnis homo," id est, haec est definitio hominis, ut si quaeras: Quis est homo? respondeat Salomon: Est is qui timet Deum; caeteri enim quidem videntur homines, sed revera sunt leones superbi, harpyiae tenaces, tigrides truculenti, voraces lupi, etc. Sic Epictetus ait: "Hominis nomine dignus non est, qui virtutis studiosus non est."
Sed audi Cosmam: Symbolicus ille concionator omnia philosophiae divinae placita aureo libello complexus, ad extremam operis sui coronidem, perinde ac si ab aliquo interrogaretur quid esset homo, quem Jeremias nusquam vidit, quemque cynicus ille philosophus in Atheniensi foro, circumspectante populi infinita multitudine, praeunte lucerna, non invenit; ita definit: "Deum time, et mandata ejus serva; hoc est omnis homo." Ubi Septuaginta planius locuti: "In hoc, inquiunt, consistit omnis homo." Non sunt hominis (palam denuntio) appellatione digni, qui, ut oculis placeant, calamistro utuntur, qui refugos a fronte capillos gerunt, qui holosericati incedunt; qui pallio ab uno in alterum humerum rejecto, protrudere in viis volunt praetereuntes. Qui Deum timet, et mandata ejus servat, hic homo est quem quaerimus: hic est qui terram implet; hic non ficti hominis larvam gerit, ut asoti et intemperantes, sed veri speciem, ut modesti et frugales.
Hunc sensum indicat quoque S. Bernardus, sermone I et 20 in Cantica, cujus verba paulo ante recitavi; et S. Chrysostomus, homilia I De Incomprehensibili Dei Natura: "Nam sine scientia, ait, id quoque ut homines simus amittemus: Deum enim metue, inquit, et mandata ejus custodi, quoniam hoc quisque homo est;" et S. Hieronymus hic: "Qui adhuc homo est, inquit, et necdum nomen Dei accepit, hanc habet rationem substantiae suae, ut in corpore positus Deum timeat."
Tertio et genuine: "Hoc est omnis homo," id est huc natus, fictus et factus est omnis homo, ut scilicet Deum timeat, et mandata ejus observet; quare nemo se ab eis excuset, per aetatem, sexum, infirmitatem, dignitatem, aut aliam qualitatem: sit puer, sit femina, sit aeger, sit dives, sit princeps, sit imperator, ea observet oportet; hoc est enim omnis homo, id est ad hoc obstringitur omnis homo, jure naturali, divino et humano.
Rursum, omnis homo, id est totus homo, vel integer homo, q. d. Quidquid est, quidquid habet homo, huc impendat oportet, scilicet ut timeat Deum, ejusque leges observet: quare omnes sensus, omnia membra, omnes vires animae et corporis ad hoc unum conferat oportet, juxta illud: "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua," Deuteronomium VI, 5, et Matthaeum XXII, 37. Intellectum ergo tuum impende ad Deum cognoscendum, voluntatem ad amandum, memoriam ut ejus jugiter recorderis, oculos ut legas ejus mandata, aures ut ea audias, manus et pedes ut ea exsequaris, etc.
Unde S. Augustinus, lib. XX De Civitate Dei, cap. III: "Quid brevius, ait, verius, salubrius dici potuit? Deum, inquit, time, et mandata ejus custodi; quia hoc est omnis homo. Quicumque enim est hoc, est custos utique mandatorum Dei, quoniam qui hoc non est, nihil est: non enim ad veritatis imaginem reformatur remanens in similitudine vanitatis."
Saepe enim Hebraei, Graeci et Latini per enallagen quantitatis sumunt totum universale pro toto quanto, sive integro. Omnis ergo homo idem est quod integer homo; unde rursum per metonymiam, qua res sumitur pro adjunctis rei, puta homo pro bono, perfectione et felicitate hominis, sic exponas, q. d. Omnis homo, id est omne bonum, omne officium, omnis finis, omnis virtus, omne decus et laus, omnis perfectio, omnis felicitas hominis in hac vita consistit in timore Dei et observantia legum ipsius; sive, hoc est, quo spectare debet omnis homo, tantus quantus est, in dictis et factis suis omnibus, aut tota vita, ut sibi semper et ubique ob oculos ponat timorem Dei, ejusque praecepta exsequi satagat.
Unde Chaldaeus vertit, talis debet esse via omnium hominum; S. Hieronymus, ad hoc natus est homo. Hinc et Salonius explicat, q. d. Qui aliter vivit, exlex scilicet et immemor timoris legisque Dei, non homo est, sed bestia; quia non rationabiliter, quae est natura hominis, sed bestialiter vivit, scilicet si gulose, ut porcus; si dolose, ut vulpes; si arroganter, ut taurus; si rixose, ut canis; si invide, ut simia, etc.
Salomonem de more secutus Plato censet hominem in vitia defluentem, non tam hominem esse quam bestiam. Unde lib. IX De Justo, figurat animam hominis hunc in modum: Est aliqua congeries capitum plurium belluarum quasi in globum coacta ferinum; ex hac multiplici capitum ferinorum congerie pullulat quasi stipes aliquis ex radicibus, qui stipes hinc leo est, inde draco. Huic stipiti homo aliquis superponitur clavam manu tenens, qua bestias verberat saevientes. Demum corporis humani pellis omnia illa circumdat, per quam animal unum videatur esse quod est simplex animal. Congeriem plurium bestiarum esse vult insatiabilem concupiscentiae partem. Stipitem leone et dracone compositum, iracundiae vim: quae leo dicitur, cum suffragatur rationi; draco, cum refragatur. Homo est ratio. Post haec jubet Plato ut interiorem illum hominem nutriamus potius quam bestias illas, ne propter famem, deficiente homine, solae in nobis supersint bestiae.
Per haec admonemur ut transitum animarum accipiamus non in varias species, sed in habitus. Erit itaque arbor apud Platonem, qui nutritioni deditus, die nocteque torpebit; milvus, qui raptu vivet per concupiscentiam; leo, qui egregie militabit; draco, qui crudeliter in genus humanum saeviet; homo, qui ratione civili vivet; heros, qui naturalia perscrutabitur; daemon, qui mathematica; angelus, qui divina. Talis enim fit animus, qualem induerit habitum; talis, inquam, in corpore, talis et extra corpus. Hinc et illud platonicum: "Sapienti viro lex Deus est, insipienti vero libido;" et illud: "Beatus ille futurus est, qui humiliter divinae se legi subjicit; miser vero, qui eam superbe contemnit."
De officio hominis veri et christiani vide Nyssenum, oratione Quid nomen et professio christiana requirat, ubi ait hominem impie viventem, non hominem, sed simiam esse, hominis veste indutam. Tum subdit christianismi definitionem: "Christianismus, inquit, est imitatio divinae naturae." Homo enim conditus est ab initio ad imaginem et similitudinem Dei, quo revocatur per christianismum. Tandem subjicit hominem perverse vivere, ac bestialibus moribus exprimere numen divinum, esse gravem numinis injuriam: quia, inquit, numen illis simile videtur, eo quod ejus imago, id est homo improbus, talis sit.
Vide S. Hilarium in Psalmo CXVIII, ad illud: "Manus tuae, Domine, fecerunt me," sive littera Iod, initio, et Lactantium, lib. VII, cap. VI, initio: "Idcirco, inquit, mundus factus est, ut nascamur; ideo nascimur, ut agnoscamus factorem mundi ac nostri Deum; ideo agnoscimus, ut colamus; ideo colimus, ut immortalitatem pro laborum mercede capiamus: quoniam maximis laboribus cultus Dei constat; ideo praemio immortalitatis afficimur, ut similes angelis effecti, summo Patri ac Domino in perpetuum serviamus, et simus aeternum Dei regnum. Haec summa rerum est, hoc arcanum Dei, hoc mysterium mundi, a quo sunt alieni, qui sequentes praesentem voluptatem terrestribus et fragilibus se bonis addixerunt, et animas ad caelestia genitas suavitatibus mortiferis, tanquam luto conove demerserunt;"
et B. Petrum Damianum, lib. I, epistola 17 ad Alexandrum Pontificem, ubi hunc locum pertractans, ait eum qui Deum non timet, aut mandata ejus non servat, ratione carere, ac proinde vocabulum quidem hominis habere, sed hominis esse non habere. Exemplum dat S. Chrysostomus, homilia 21 ad Populum, S. Job, qui, inquit, cap. I describitur, non ex physiognomia, sed ex timore Dei: "Nec hoc dicit, inquit, quod duos pedes habebat, et ungues latos, sed indicia pietatis illius praebens, dicebat: Simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, demonstrans quod hoc est homo, sicut scilicet et alius inquit: Deum time, et ipsius mandata custodi, quoniam hoc est omnis homo; si autem hoc nomen homo tantam ad virtutem praebet exhortationem, multo magis fidelis; fidelis enim propterea vocaris, quoniam et credis Deo, et ab eo creditam ipse justitiam habes, sanctitatem, munditiam animae, in filium adoptionem, regnum caelorum, et haec tibi commendavit."
Porro, quod Job dicitur rectus, Septuaginta vertunt ἀληθινός, id est verus, eo quod Dei imaginem et similitudinem bonis in se retinuerit moribus, inquit ibidem Origenes, ut non pictus, sed verus esset homo, id est vera Dei imago. Philo, lib. De Abraham, explicans illud Genesis VI, 9: Noe homo justus, perfectus in generatione sua, Deo placuit: "Sciendum est, inquit, quod hominem non vulgari loquendi forma, rationale, mortale animal vocat: sed per excellentiam eum qui vere suo nomini respondet ejectis ex animo immansuelis, rabidis ferinisque vitiorum affectibus, argumento est quod post hominem, addit justum, dicens: Homo justus, quia nemo injustus est homo, sed potius bestia humana forma praedita; in solum autem justitiae sectatorem nomen hoc competit."
Hos secutus Seneca, epistola 77: "Omnia, ait, suo bono constant, vitem fertilitas commendat, vapor vinum, velocitas cervum. Quam fortia dorso jumenta sint quaeris, quorum hic unus est usus, sarcinam ferre. In cane sagacitas prima est, si investigare debet feras; cursus, si consequi; audacia, si mordere et invadere. Id in quoque optimum est cui nascitur, quo censetur. Homo Deo fruendo nascitur, ratione antecedit animantia caetera; virtute ergo et pietate praestare debet."
Denique, omnis homo, id est perfectus homo est (quia omne et perfectum idem sunt, ait Aristoteles, lib. I De Caelo, textu 1), si timeat Deum, ejusque mandata observet: quidquid praeterea habet homo, sive opes sint, sive scientiae, sive
deliciae, sive infulae, sive purpura, sive regnum, ventus est, vanitas est, nihil est. Unde Olympiodorus vertit, hic est sapiens integer, perfectus homo. Sic et Bonaventura, Lyranus, Moringus et alii. Perfectio enim hominis consistit in adaequatione ejus ad suum exemplar, quod est Deus, ut scilicet Deo, ejusque voluntati et sanctitati per omnia se conformet, quod ille vult velit, quod non vult nolit, quod ille amat amet, quod odit oderit. Timor Dei enim hic filialis intelligitur, qui in virtutibus est consummatus, quo solo perficitur et consummatur homo, juxta illud: "Plenitudo sapientiae est timere Deum," Ecclesiastici I, 20.
Quocirca, S. Chrysostomus in I Corinthios cap. IX: "Omnem, inquit, hominem Paulus exhibebat Deo," q. d. Unus Paulus erat omnis homo, id est homo perfectissimus, et instar omnium hominum, utpote qui in se uno exprimeret omnem virtutem et perfectionem, quae in omnibus hominibus simul sumptis inveniri potest.
Huc facit illud Senecae, lib. III Naturalium Quaestionum, in Praefatione: "Quid, inquit, praecipuum in rebus humanis est? Non classibus maria complesse, nec in Rubri maris littore signa fixisse, nec, deficiente terra, ad injurias aliorum errasse in Oceano ignota quaerentem; sed animo omne vidisse, et qua nulla est major victoria, vitia domuisse. Innumerabiles sunt, qui urbes, qui populos habuere in potestate: paucissimi, qui se. Quid est praecipuum? erigere animum supra minas et promissa fortunae; nihil dignum putare quod speres: quid enim habet dignum, quod concupiscas? qui a divinorum conversatione quoties ad humana recideris, non aliter caligabis, quam quorum oculi in densam umbram ex claro sole rediere."
Inde deinde caetera educens, uti Salomon hic ex timore Dei colligit observationem mandatorum ejus: "Quid, ait, est praecipuum? Posse laeto animo adversa tolerare: quidquid acciderit sic ferre, quasi tibi volueris accidere. Debuisses enim velle, si scisses omnia ex decreto Dei fieri. Flere, queri, ingemere, desciscere est. Quid est praecipuum? animus contra calamitates fortis et contumax, luxuriae non adversus tantum, sed et infestus, nec avidus periculi, nec fugax, qui sciat fortunam non exspectare, sed facere, et adversus utramque intrepidus, et inconfusus prodire, nec illius tumultu, nec hujus fulgore percussus. Quid est praecipuum? non admittere in animo mala consilia, puras ad caelum manus tollere: nullum petere bonum, quod ut ad te transeat, aliquis dare debet, aliquis amittere; optare, quod sine adversario optatur, bonam mentem: caetera magno aestimata mortalibus, etiam si quis domum casus attulerit, sic intueri, quasi exitura, qua venerint. Quid est praecipuum? altos supra fortuita spiritus attollere; hominis meminisse, ut sive felix eris, scias hoc non futurum diu: sive infelix, scias hoc te non esse non
putes. Quid est praecipuum? Liberum animum habere, etc. Si tibi ipse dixeris: Quid insanio? quid anhelo? quid sudo? quid terram verso? quid forum viso?" Uti socio suo dicebat aulicus ille Caesaris, qui lecta Vita Antonii, relicta aula, ejusdem secessum et sanctitatem imitatus est, cujus exemplo conversum se memorat S. Augustinus, lib. VIII Confessionum, cap. VI: "Dic mihi, ait, quaeso te, omnibus istis laboribus nostris, quo ambimus pervenire? quid quaerimus? cujus rei causa militamus? Majorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici imperatoris simus? Et ibi quid non fragile plenumque periculis? et per quot pericula pervenitur ad grandius periculum? et quamdiu istud erit? Amicus autem esse Dei si voluero, ecce nunc fio." Subjungit Augustinus sanctum felicemque rei eventum: "Dixit hoc, ait, et turbidus parturitione novae vitae reddidit oculos paginis, et legebat, et mutabatur intus ubi tu videbas; et exuebatur mundo mens ejus, ut mox apparuit. Namque dum legit, et volvit fluctus cordis sui, infremuit aliquando, et discrevit, decrevitque meliora. Jam jamque tum ait amico suo: Ego jam abrupi me ab illa spe nostra, et Deo servire statui, et hoc ex hora hac in hoc loco aggredior. Te si piget imitari, noli adversari. Respondit ille adhaerere se ei socium tantae mercedis tantaeque militiae. Et ambo jam tui aedificabant turrim sumptu idoneo, relinquendi omnia sua, et sequendi te."
Versus 14: ET CUNCTA QUAE FIUNT, ADDUCET DEUS IN JUDICIUM, PRO OMNI ERRATO, SIVE BONUM, SIVE MALUM ILLUD SIT.
Cuncta, intellige quae fecimus, vel omisimus: operis enim boni, quod facile facere poteramus, omissionem exiget a nobis Deus. Ita Olympiodorus. Hebraea, quia omne opus (Septuaginta, factum) venire faciet vel introducet Elohim in judicium pro omni abscondito, sive bonum, sive malum sit. To quia significat hic alteram causam stimulantem ad Dei timorem, et observationem mandatorum ejus, quod scilicet Deus omnes homines, et omnia opera hominum sit citaturus ad judicium universale, quod fiet publice coram omnibus hominibus et angelis, ac a singulis omnium operum, etiam secretissimorum rigidam rationem exacturus, ut bonis caelestia gaudia, malis gehennae tormenta retribuat, idque sine acceptione personarum vel munerum justissime et irrevocabiliter; ita ut ab eo nulla sit appellatio, nulla fuga, nullae latebrae, nulla evasio.
Pro omni errato, scilicet scrutando, discutiendo, expendendo, judicando, puniendo: haec verba, quasi parenthesi includenda sunt ut patet ex eo quod sequitur, sive bonum; hoc enim cum errato cohaerere nequit, sed cum judicio quod praecessit, cohaereat oportet: ita Dionysius et Titelmannus. Hebraice est, pro omni abscondito; Vatablus, occulto; alii, secreto, scilicet errato, id est peccato, ut solerter vertit Noster: hoc enim quia turpe est, occultat se, quaritque secretum et tenebras, cum virtus, utpote honesta, quaerat lucem. Symmachus et Septuaginta, ἐν παντὶ παρεωραμένῳ, id est, de omni contemptu, vel certe de omni ignorato; quod etiam de otioso verbo, et non voluntate, sed ignoranter prolato reddituri sumus rationem in die judicii, ait S. Hieronymus.
Complutenses vertunt, in omni neglecto, id est de omni praecepto et virtute, quam homo exercere neglexit. S. Augustinus, lib. XX De Civitate Dei, cap. III, legit in despecto: "Hoc est, inquit, in omni (homine) etiam qui contemptibilis videbitur (et ideo nec videtur); quoniam Deus et ipsum videt, nec eum despicit, nec eum cum judicat praeterit," q. d. Deus judicabit omnem hominem, quantumvis vilem et despectum. Arabicus vertit, de omni negotio, quo molestiam intulere.
Mirum videtur Nostrum vertisse, pro omni errato (male aliqui legunt, reatu; pejus alii, creato): unde suspicatur Franciscus Lucas in Notis hic legendum esse, pro omni celato. Hoc enim significat Hebraeum נעלם nelam. Hinc Biblia Regia, Complutenses et nonnulla alia legunt, pro omni abscondito, et sic se vertisse ait S. Hieronymus in Commentario. Et Chaldaeus: Quoniam, inquit, omnia quae fiunt adducet Deus in die judicii magni, et futurum est ut manifestet omne verbum quod celatum a filiis hominum, sive bonum, sive malum.
Passim tamen Biblia Latina legunt, pro omni errato; unde haec lectio, ait Franciscus Lucas, non facile auferenda est ex versione Vulgata, nec omnino aliena est ab Hebraeo nelam, id est celato, vel abscondito: non enim est error, nisi circa occulta aut abscondita. Rursum, error notat ignorantiam, inconsiderationem et inadvertentiam mentis minus attentae ad opus quod agit, ut dispiciat, an bonum sit, an malum; quin et opus bonum homo subinde agit minus attente, minusque studiose quam par est, imo remisse, negligenter, oscitanter. Rursum, error vocatur vagatio mentis, vel corporis: sic vocantur errores Ulyssis, errores viarum, nemorum et labyrinthorum, errans luna, errantia sidera, quia scilicet non recta, ut stellae, sed obliquo cursu incedunt: sic errat, id est vagatur mens in oratione et opere bono. Illos ergo errata discutiet Deus in judicio.
Et hoc videntur voluisse Septuaginta dum vertunt: ἐν παντὶ παρεωραμένῳ, quia παρορᾶν est incuriose aspicere, vel per incuriam mentis minus attentis oculis praeterire, seu per transitum aliquid respicere, negligere et contemnere, quod proinde ab oculis est absconditum et remotum. Hoc sensu hebraeum nelam, id est absconditum; graecum παρεωραμένον, id est neglectum; et latinum erratum, idem denotabunt, scilicet id quod per incuriam et inadvertentiam ignoranter, negligenter et minus attente factum est, uti saepe fit ab hominibus fragilibus et incogitantibus: quare Deus haec omnia adducet in judicium, et dijudicabit an bona vel mala fuerint ea quae homo non satis dijudicavit, sed incogitanter et inadvertenter egit. Tunc enim
Dominus "illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium," I Corinthios IV, 5;
And all the secrets of every heart shall lie open to all.Vide et mirare hic profundam solertiam et perspicaciam nostri Interpretis, qui per abscondita intellexit significari errata homini negligenti celata et abscondita. Hinc Psaltes orat, Psalmo XVIII, 13: "Ab occultis (erratis) meis munda me, Domine." Et Jeremiae cap. XLIX, 10: "Revelavit abscondita (scelera) ejus." Sic et Danielis cap. II, 22; Abdiae cap. I, 8; Habacuc cap. II, 14; et Job, cap. IX, 28: "Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti;" multa enim videt Deus in actionibus hominis, praesertim internis, quae homo ipse non videt. Quocirca "judicabit Deus occulta (errata) hominum," Romanos II, 16: "quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere," Ephesios V, 12; ideoque "abdicamus occulta dedecoris," II Corinthios IV, 2.
Atque haec est origo et radix incertitudinis gratiae, et prudentis sanctique timoris: quia enim homo suas actiones, cogitationes, intentiones intime non pervidet, sed tantum obiter, et quasi in superficie, hinc nescit an bona vel mala sint; an Deo placeant, vel displiceant, ideoque timore percellitur, ac cum timore et tremore salutem suam operatur. Esto ergo omne peccatum sit erratum et error, juxta illud: "Errant qui operantur malum," Proverbiorum XIV: errant, quia non satis considerant et ponderant, quale, quantum et quam noxium sit malum quod operantur. Si enim hoc profunde perpenderent, uti rei gravitas exigit, utique non peccarent.
Tamen non haec sola Deus adducet in judicium, sed et illa quae speciem habent boni, hominique videntur bona, imo in se subinde bona sunt: examinabit enim illa, an debita attentione, intentione, contentione et studio ea fecerimus, v. g. orationem, psalmodiam, meditationem, jejunium, eleemosynam, etc., peregerimus, ac multis dicet: "MANE, TECHEL, PHARES; appensus es in statera, et inventus es minus habens," Daniel V.
Quare, hic insignis est stimulus pungens nos, ut singulis actibus et cogitationibus nostris acriter invigilemus, curemusque ut omni ex parte sint sincerae, integrae, perfectae, quia "omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum," ait Paulus, II Corinthios V, 10.
Porro, de forma, loco, tempore, personis judicandis et judicaturis, caeterisque circumstantiis judicii, vide exacte disserentem Franciscum Suarez, tom. II, III part. disp. 57, sect. VI.
SIVE BONUM, SIVE MALUM ILLUD SIT. — Haec verba referri possunt ad to errato, eo sensu quo jam exposui. Aptius tamen ex Hebraeo referas ad to cuncta: unde ex Hebraeo, per hysterologiam usitatam sic clare vertas, ordines et explices: Et omne opus, vel factum sive bonum, sive malum illud sit, adducet Deus in judicium super omni abscondito, ut videlicet examinet opus, num in eo occulte absconditum sit aliquid errati, id est negligentiae, inadvertentiae, omissionis et culpae: omnia ergo in opere abscondita rimabitur, deteget et propagabit Deus in judicio, cum scrutabitur Jerusalem in lucernis, Sophoniae I, 12. Sic scrutatus est occulta Doctoris parisiensis, qui publice habebatur vir probus, dum eum jam vita functum publice in templo, ex feretro proclamare jussit: "Justo Dei judicio accusatus, judicatus et damnatus sum," qua voce perculsus S. Bruno vanitati mundi valedixit, et in eremum cum sociis se recipiens, Ordinem Carthusianorum instituit, ut veritatem veramque felicitatem sibi assecuraret, anno Domini 1092.
Climachus, gradu 7, narrat Stephanum eremitam clarum miraculis, in morte cum daemonibus se accusantibus disputasse, ac subinde dixisse: "Ita sane, sic revera est; sed pro hoc tot annis jejunavi. Aliquando vero: Non certe, sed mentimini: hoc non feci. Deinde rursus: Ita vere est, hoc ita est; sed flevi, sed ministravi. Ac rursus: Vere me accusatis. In quibusdam aiebat: Ita sane, et quid ad haec dicam non habeo, ideo misericordia est." Subdit Climachus: "Et erat profecto spectaculum horrendum ac terrificum invisibile illud saevissimumque judicium, in quo etiam (quod terribilius est) et quod non fecerat illi objiciebant." Et post nonnulla: "Hic ipse tamen cum adeo infeste a se ratio reposceretur, carne solutus est; quod judicium, quis terminus, quae sententia, quis rationis illius finis fuerit incertum penitus relinquens."
Quam sapit ergo, qui cum S. Augustino in Confessionibus ex animo dicit: "Nec me revocabat a profundiore voluptatum carnalium gurgite, nisi metus mortis et futuri judicii, qui per varias quidem opiniones, nunquam tamen recessit de pectore meo." Idem S. Augustinus in Psalmo XLIX, ante finem: "Veniet, inquit, et non silebit, et arguet, quando correctioni nullus locus erit. Statuam te, inquit, ante faciem tuam. Modo ergo tu fac, quisquis talis es, quod tibi minatur facere Deus. Tolle te a tergo tuo, ubi te videre non vis, dissimulans a factis tuis, et constitue te ante te. Ascende tribunal mentis tuae, esto tibi judex, torqueat te timor, erumpat a te confessio, et die Deo tuo: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et delictum meum ante me est semper. Quod erat post te, fiat ante te, ne tu ipse postea a Deo judice fias ante te, et non sit quo fugias a te, ne quando rapiat sicut leo, et non sit qui eri-
piat." Idem in Psalmo LXXIX: "In potestate tua est quomodo exspectes venturum Christum; ideo differt venire, ut, cum venerit, non te damnet. Ecce nondum venit, ille in caelo est, tu in terra: ille differt adventum, tu noli differre consilium. Adventus ipsius durus est duris, mitis est piis. Vide ergo modo tu quis sis: si durus, licet tibi mitescere; si mitis, jam gaude venturum."
Narrat de seipso S. Hieronymus, epistola ad Eustochium, De Custodia Virginitatis, se ob leve juventutis erratum, quod scilicet Ciceronem avidius legeret quam S. Scripturam, raptum ad tribunal judicis: "Interrogatus, ait, de conditione, christianum me esse respondi. Et ille qui praesidebat: Mentiris, ait, ciceronianus es, non christianus; ubi enim thesaurus tuus, ibi et cor tuum, Matthaei VI. Illico obmutui: et inter verbera (nam caedi me jusserat) conscientia magis igne torquebar, illum meum versiculum reputans: In inferno autem quis confitebitur tibi? Clamare autem incepi: Miserere mei, Domine, miserere mei, Psalmo VI. Haec vox inter flagella resonabat. Tandem ad praesidentis genua provoluti qui astabant, precabantur ut veniam tribueret adolescentiae meae, et errori locum poenitentiae commodaret; exacturus deinde cruciatam clarum miraculis, in morte cum daemonibus tum, si gentilium litterarum libros aliquando legissem. Ego qui in tanto constrictus articulo vellem etiam majora promittere, dejerare coepi, et nomen ejus obtestans dicere: Domine, si unquam habuero codices saeculares; si legero, te negavi. In haec sacramenti verba dimissus, revertor ad superos, et mirantibus cunctis, oculos aperio tanto lacrymarum imbre perfusos, ut etiam increduli fidem facerem ex dolore." Addit deinde: "Nec vero sopor ille fuerat, aut vana somnia, quibus saepe deludimur: testis est tribunal illud, ante quod jacui, testis judicium triste, quod timui. Ita mihi nunquam contingat in talem incidere quaestionem; liventes fateor me habuisse scapulas, plagas sensisse post somnum, et tanto dehinc studio divina legisse, quanto non ante mortalia legeram."
Si ob lectum Ciceronem in judicio vapulavit S. Hieronymus, quantum vapulabunt gulosi, qui ventri et Veneri serviunt; avari, qui per vim et fraudem aliena diripiunt; superbi, qui proximis invident, indignantur, calumniantur, officium, famam vitamque eripiunt? Igitur ex hoc epilogo Salomonis discamus jugiter mentis oculis proponere diem judicii, ut ejus cogitatione et metu singulas nostras actiones ita honeste, sincere, caute et exacte obeamus, sicut optabimus eas obivisse cum tribunali Christi adstabimus, ut rigidam judicii earumdem rationem reposcenti reddamus, ne quod ipse in eis erratum inveniat. Ibi enim jacietur alea, imo dictabitur sententia decretoria, eaque irrevocabilis totius aeternitatis nostrae, vel beatissimae, vel miserrimae. Sive ergo comedas, sive bibas, sive dormias, sive studeas, sive quid aliud agas, semper cum S. Hieronymo auribus
mis insonet tuba novissima Archangeli: "Surgite, mortui, venite ad judicium." "Quis enim, inquit S. Clemens, epistola I, peccare poterit, si semper ante oculos suos Dei judicium ponat, quod in fine mundi certum est agitandum?" Et Boetius in fine Consolationis Philosophiae: "Magna vobis est, si dissimulare non vultis, necessitas indicta probitatis, cum ante oculos agitis judicis cuncta cernentis."
Hoc sapiebat qui dicebat:
O how much emptiness there is in the world! I leave 'croak' to the frogs, 'caw' to the crows, and vain things to the vain; I hasten to logic, which does not fear death's 'therefore.' "Spurn vanity, pursue truth; truth is above, vanity below." St. Bernard, Book V of the Life, chapter III. LIVE FOR ETERNITY."Memento te unam duntaxat habere animam, eamque immortalem, ac semel duntaxat te moriturum, nec a morte ad vitam esse regressurum; unam quoque tantum te habere vitam, illamque brevem, nec aliam quam illam qua modo uteris; ac postea unam solum superesse gloriam, illamque aeternam: illi ergo vivere satage" B. Teresia.
O aeterna veritas, vera charitas, chara felicitas, felix aeternitas, Deus meus, et omnia! Da ut nulla nos moveat mundi vanitas. Da ut qui haec legunt sapere discant, ut transeant a vanitate ad veritatem, a terra ad caelum, a morte ad vitam, a tempore ad aeternitatem, ab aerumna ad felicitatem, a mundo immundo ad te Dominum Deum nostrum, ut in te quasi in pace in idipsum dormiant et requiescant. Da nobis sapientiam hanc, Domine Jesu, qua vana ut vana despiciamus, vera ut vera sectemur, quia tu es aeterna Patris Sapientia; tu via, veritas et vita; donec aspiret dies verae beataeque aeternitatis, et inclinentur umbrae vanae miseraeque mortalitatis. "Tu via sanctae conversationis, veritas doctrinae divinae, vita beatitudinis sempiternae. Sequamur, Domine Jesu, te per te, quia tu es via in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio," ut jucundissima tui visione fruentes in aeternum vivamus, beemur et glorificemur, ac in abyssum veritatis deitatisque immersi, Trinitati perenne alleluia concinentes, totis cordium medullis jugiter jubilemus: "Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: sicut erat, in principio, et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen."