Cornelius a Lapide
Index
Primum Drama, sive Prima Pars Cantici qua describitur infantia Ecclesiae (quae fuit ab ortu Christi usque ad ascensionem in coelum), a Cap. I Versu 1, usque ad Cap. II Versum 8.
Caput Primum.
Synopsis Capitis.
Sponsa ambit spirituale sponsi osculum, ubera, unguentum, oleum, cellaria. Mox, vers. 5, ait se formosam, sed nigram ab aestu solis et persecutionis. Unde, vers. 7, quaerit locum sponsi, auditque ab eo ut abeat post greges et pastores. Unde, vers. 9, eam assimilat equitatui, genas turturi, collum monilibus. Denique, vers. 12, asserit nardum suum dedisse odorem, praesente sponso, quem comparat fasciculo myrrhae et botro cypri, cum eoque spiritali laudis affectu dissuaviatur.
Textus Vulgatae: Canticum 1:1-16
1. Osculetur me osculo oris sui: quia meliora sunt ubera tua vino, 2. fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulae dilexerunt te. 3. Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua: exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum: recti diligunt te. 4. Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. 5. Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol: filii matris meae pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. 6. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. 7. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum. 8. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. 9. Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis, collum tuum sicut monilia. 10. Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. 11. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. 12. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. 13. Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. 14. Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum. 15. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus: 16. tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
Vox Sponsae.
1. OSCULETUR ME OSCULO ORIS SUI. — Inverecunda videtur sponsa, quae praeter morem feminarum honestarum et verecundarum, prior ambit sponsum, ejusque spiritale osculum sine ulla praefatione illico poscit; sed amore sancto ebria nescit erubescere: ubi enim amor, ibi non est timor vel pudor. «Praeceps amor, ait S. Bernardus, nec judicium praestolatur, nec consilio temperatur, nec pudore frenatur, nec rationi subjicitur. Rogo, supplico, flagito: Osculetur me osculo oris sui:
et, ut ait S. Bernardus: «Modus amandi Deum, est amare sine modo.» Plurima Christi et Ecclesiae oscula fuse recenset hic Tuccius. Silet sponsa personam sponsi, dicitque tantum, osculetur, quia cum nil nisi sponsum mente pertractet, nil quoque ab aliis mente pertractari opinatur. Unde actum exprimit, personam vero tacet, utpote quam uti sibi, sic et caeteris notissimam, omniumque cogitationibus praesentem aestimet, sicut Magdalena, Joan. xx, 15, rogata a Christo specie hortulani apparente: «Mulier, quid ploras? quem quaeris?» respondit: «Domine, si tu sustulisti eum,» etc.: quem eum? utique Christum, qui uti est amor meus, imo mens mea et cor meum, sic et caeterorum esse censeo: nimirum ipsa tota plena Christo, nec se, nec caeteros de alio quam de Christo cogitare posse putabat.
Est tamen hic aliquis in sponsa pudor, dum non ad sponsum dirigit sermonem, ut dicat: «Osculare;» sed alios quasi intermedios alloquitur, dicens: «Osculetur me,» uti notat idem S. Bernardus. Sic Magdalena amore ebria, sine pudore, «importuna» irruit «convivio,» ait S. Ambrosius, sed «opportuna beneficio,» ut oscularetur non os, sed pedes Christi. Hic autem sponsa non contenta osculo pedum, quod est servorum et subditorum, ambit osculum oris, quod est sponsarum et summe amantium, uti parentes osculantur filios, fratres se mutuo, amicus amicum. «O quanta vis amoris! exclamat S. Bernardus, sermon. 7, quanta in spiritu libertatis fiducia! Quid manifestius, quod manifesta charitas foras mittit timorem?» Et S. Augustinus in Manuali, cap. xix: «Amor, inquit, dignitatis nescius reverentiam nescit;» et cap. xx: «Anima amans fertur votis, trahitur desideriis, dissimulat merita, majestati oculos claudit, aperit voluptati,» etc.
Consonat quod de amore scribit D. Gregorius, lib. VI, epist. 24 ad Anastasium, ubi ostendit amorem et potestatem ex aequo praesumere, ac cum auctoritate et imperio libere loqui. Et Chrysologus, serm. 147: «Amor, ait, ignorat judicium, ratione caret, modum nescit, non accipit de impossibilitate solatium, non recipit de difficultate remedium. Amor nisi ad desiderata pervaserit, necat amantem. Amor quod amat non potest non videre. Hinc est quod omnes Sancti omnia, quae meruerant, parva duxerunt, si Dominum non viderent. Hinc est quod amor qui cupit Deum videre, etsi non habet judicium, habet tamen studium pietatis. Unde et Moses audet dicere Deo: Si inveni gratiam coram te, ostende mihi faciem tuam.» Adde, sponsa non prior ambit sponsum, sed excitata et evocata a sponso,
Primus Sensus Totalis et Adaequatus, De Christo et Ecclesia.
Est vox patriarcharum, ait S. Bernardus, ac Synagogae, ait S. Thomas, desiderantis adventum Christi, q. d. Quia Christus toties mihi adventum suum promisit per prophetas, ego per tria annorum millia avide et anxie eum exspecto; veniat ergo ipse et «osculetur me osculo oris sui,» ut carnem meam et os meum assumens per illud mihi loquatur, seseque conjungat, ut qui olim aperuit ora prophetarum, nunc os suum aperiat. Audi Origenem: «Quousque sponsus meus mittit oscula per Mosen, mittit oscula per prophetas? Jam ipsius cupio ora contingere, ipse veniat, ipse descendat. Orat igitur sponsi patrem, et dicit ad eum: Osculetur me osculo oris sui. Et quia talis est, ut compleatur per eam propheticum illud in quo dicitur: Adhuc te loquente, dicam, ecce adsum:» sponsam, sponsi pater exaudit, mittit filium suum. Videns illa eum cujus deprecabatur adventum, orare destitit, et ad eum cominus loquitur: Quoniam bona ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.» Sic quoque Theodoretus, Aponius et Beda.
ut patebit ex eo quod subdit: «Meliora sunt ubera tua vino;» haec enim «ubera,» id est viscera misericordiae a sponso ostensa sponsae, ipsam evocant, imo audacem reddunt ad petendum osculum, quia mirificum illi amorem fiduciamque sponsi ingerunt. Nam, ut ait Christus, Joan. vi, 44: «Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum» per gratiam excitantem et vocantem, ut ex S. Augustino docet et definit Concilium Tridentinum, sess. VI.
Addit Theodoretus: «Cum igitur sponsi pulchritudinem, robur, divitias, regnum, quod in omnes habet, vim ejus aeternam, incorruptibilem, nullum habituram finem intellexerit; eum videre concupiscit, et in complexum ipsius ruere, atque illi oscula dare spiritalia.» Adde, vox haec non tam est Synagogae quam Ecclesiae, quae post Christi incarnationem, dicit osculetur, id est osculari me pergat, et osculum hoc amoris sui semper in me adaugeat. Unde hebraice est, osculetur me osculis.
OSCULETUR ME OSCULO ORIS SUI. — Hebraea, osculabitur me ab osculis (Vatablus, osculis) oris sui. Osculabitur, id est osculetur: Hebraei enim per futurum significant optativum, quo carent. Septuaginta, osculetur me ab osculis (Origenes, interprete S. Hieronymo, habet ab osculo) oris sui; Arabicus, osculetur (Syrus vertit in praeterito, osculatus est) me ex osculis oris sui. «Osculis» in plurali significat vehemens desiderium et amorem sponsi, ut ejus praesentia satiari nequeat, eamque continuam exoptet. Nam, ut ait Poeta: Verus amor nullum novit habere modum;
Nam, ut ait Poeta: Verus amor nullum novit habere modum;
Osculum hoc Christi physicum, est ipsa unio hypostatica; hac enim junxit carnem Verbo, humanitatem Deo, sicut per osculum sponsus sponsae jungitur. Unde osculans, ait S. Bernardus, est Deus, osculatus est homo, osculum est utriusque unio,
per quam fit una utriusque persona, quae simul est Deus et homo: osculum enim castissimum est symbolum cognationis et affinitatis; unde apud omnes gentes parentes osculantur filios, fratres, cognatos, affines: quocirca Cato feminas sibi sanguine propinquas amore patrio osculabatur, ut sciret an vinum olerent. Olim enim romanis feminis bibere vinum fas non erat; quod si bibissent, intemperantes et impudicae habebantur, uti multis exemplis ostendit Tiraquellus, leg. IX Connub. num. 206. Multo magis Deus osculans et visitans animam inspicit, an illa delicias et vanitates redoleat, de iisque illam castigat, juxta illud: «Probasti cor meum, et visitasti nocte: igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas,» Psalm. xvi, 3.
Osculum vero ethicum, sive morale, est affectus et amor intimus, quo Christus Ecclesiae et animae fideli arctissime conjungitur. Audi S. Bernardum hic, serm. 2, votum hoc osculi in sponsa pie et pathetice exponentem: «Quo mihi ora haec semiverbia prophetarum? ipse potius speciosus forma prae filiis hominum, ipse me osculetur osculo oris sui. Non audio jam Moysen: impeditionis siquidem linguae factus est mihi. Isaiae labia immunda sunt: Jeremias nescit loqui, quia puer est, et prophetae omnes elingues sunt. Ipse, ipse quem loquuntur, ipse loquatur: ipse me osculetur osculo oris sui. Non in eis jam, aut per eos loquatur mihi, quoniam tenebrosa aqua in nubibus aeris, sed ipse me osculetur osculo oris sui, cujus gratiosa praesentia, et admirandae fluenta doctrinae fiant in me fons aquae salientis in vitam aeternam.»
Nota, osculum symbolum est primo, reconciliationis, cum enim quis alium offendit, reconciliatur ei per osculum, sicut pater reconciliatus est filio prodigo, Luc. xv, 20; secundo, pacis et concordiae; tertio, salutationis et bonae apprecationis, unde Apostolus: «Salutate invicem in osculo sancto,» II Cor. cap. xiii, 12; quarto, amoris et intimae conjunctionis; unde divinus Hierotheus apud S. Dionysium, De Divinis nominibus, cap. IV, ait amorem habere vim jungendi, miscendi et uniendi: quod significatur per osculum.
Omnibus hisce de causis Ecclesia et anima fidelis poscit osculum Christi, q. d. ait Cosmas Damianus: Quousque tandem irascere supplicibus tuis, optime generis nostri conditor, et pater Deus? quamdiu iratus humanae generis promissa tua repones, et nequidquam efflagitari patiere? quem ad finem profusa primum in hominem se contrahet, et in thesauris suis continebit benignitas tua? Nihilne te occupatum a satana orbis imperium; nihil in servitutem redacti filii; nihil peccandi, et vel in eos, qui semetipsis non peccaverunt, moriendi inducta necessitas; nihil ad vitam data lex, pari cedeus in interitum; nihil data fides, piorum vota precesque movebunt? Justa est, fatemur, indignatio tua. Justa sunt, quae in nos exerces, judicia; incredibilis namque primum tua fuit in hominem benignitas, amplissimi decreti honores, et quae in eundem contulisti ingentia beneficia. Contra vero pro tanta tua benignitate incredibilis nostra erga te exstat impietas, pro amplissimis honoribus atroces injuriae, proque tam ingentibus beneficiis, quam nemo homo praestare possit, noxa gravissima. At jam per tria annorum millia ira tua in totum genus nostrum desaeviit, in filios, inquam, Adae, qui acerbum illius pomi esum, patrisque praevaricationem ignorantes, et quasi agni innocentes, sed ex patre nocentes luunt; iidem potiore jure filii sunt tui. Tuorum miserere, o Domine. Superexaltet ergo misericordia tua judicium. Veniat Christus Adae, Abrahae, Isaac, Jacobo, Mosi, caeterisque prophetis promissus, induat carnem nostram, ac per illam nobis osculum reconciliationis exhibeat: ipse enim est propitiatio pro peccatis mundi, ipse pax et salus nostra, ipse amor, anima, halitus et vita nostra. «Spiritus oris nostri Christus Dominus, inquit Jeremias, captus est in peccatis nostris: cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus,» Thren. IV, 20. Illi ergo me quasi sponsam ab orbis initio pactam, tandem aliquando conjunge. Illius me amplexibus et osculis exple. Ipse me sacri oris sui attactu expiet, roseum ac divinum os suum meo jungat ori. Mille mihi figat basia. Ipse pax nostra sit, qui pacem tuam tribuat et bonam voluntatem. Lo denique charitatis glutino me sibi adjungat et agglutinet, unus ut cum eo fiam spiritus, et unum corpus; nec jam duo simus, sed unus ex ambobus exstet homo. Te igitur adventantem exspecto, o optatissime sponse mi, te brevi affuturum praestolor, cujus amplectendi et osculandi a pronubis et paranymphis nostris, quo major nobis spes fit, eo nobis nostrum gliscit et inardescit desiderium, nosterque medendo aegrescit animus. Desine, oro, jam per legatos me alloqui, per internuntios confirmare; ipse veni, ipse coram loquere. Accipe meam, tuamque vicissim da fidem, tu me amplectere, tu me exosculare, tu qui solus potes praesentissimam facere medicinam, tu, inquam, impotenter amantis misertus, nostro dolori precor ut medeare.
Idem fuit votum omnium prophetarum sponsum Christum, sponsamque ejus Ecclesiam summe desiderantium. Audiantur pauci e multis. Osee cap. II, vers. 19: «Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in justitia et judicio, et in misericordia, et in miserationibus: et sponsabo te mihi in fide.» Similiter et per Jeremiam prophetam dicitur, cap. ii, 2: «Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et charitatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra quae non seminatur.» Et per Isaiam, cap. lxi, 10, similiter vox Ecclesiae ait: Posuit mihi mitram sicut sponsae, et «induit me vestimentis salutis: et indumento justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.» Et per Zachariam, cap. ix, 9, hujuscemodi gloriam trepidanti Ecclesiae nuntiat dicendo: «Exsulta satis, filia Sion: ECCE REX TUUS veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super pullum filium asinae.» Ita Aponius citat verba prophetarum. Horum omnium vota ergo hic exprimit Salomon.
Symbolice notantur hic tres SS. Trinitatis personae: per osculetur Pater; per oris Filius, hic enim est os et verbum Patris; per osculo Spiritus Sanctus, hic enim est nexus, amor et quasi osculum, quo se osculantur Pater et Filius. Ita S. Bernardus, serm. 7, qui ait Ecclesiam hic petere osculum, id est Spiritum Sanctum. Postulant ergo Ecclesia et anima, ut tota SS. Trinitas ipsam osculetur, id est ipsi intime per affectum sese conjungat, ut ipsa fiat templum sanctum SS. Trinitatis, imo ut fiat unus cum ea spiritus. «Qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est,» I Corinth. vi, 17. Osculum enim jungit os osculantis ori ejus quem osculatur, ut significet animum simili modo animo ipsius conjungi, ut ex duobus amantibus fiat quasi unus amans, una anima, unus spiritus. Sic Verbum osculans nostram carnem et humanitatem, illi afflavit suum spiritum, suamque divinitatem, ut unus idemque esset Deus et homo, eo quod naturae binae, humanitas scilicet et deitas, in unam coirent Verbi personam.
Porro Chaldaeus per osculum accipit legem datam per Mosen: per hanc enim Deus despondit Israelem, eumque sibi alligavit et obligavit: «Benedictum, inquit, nomen Domini, qui dedit nobis legem per manum Mosis scribae magni, scriptam in duabus tabulis lapideis, et loquebatur nobiscum facie ad faciem, sicut vir qui osculatur socium suum.» Hic sensus licet judaicus subservit nobis, ad eumque hic alludit Salomon, imo eum quasi typicum praesupponit. Moses enim osculum doctrinae et legis divinae dans Israeli, typus fuit Christi osculantis osculo oris sui christianos, quo os amantissime complexus, legem novam et doctrinam Evangelicam docuit, per eamque illos sibi devinxit et despondit. Unde per osculum Patres permulti accipiunt doctrinam Christi, ut osculum sit quod oraculum. Ita Origenes, Philo Carpathius, Anselmus hic, et S. Hieronymus, epist. 146 ad Damasum, ac S. Gregorius, XIX Moral. xxii, qui addit ad osculum hoc allusisse S. Matthaeum, cum de Christo ait cap. v, 2 et 3: «Aperiens os suum docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu,» etc.; «tunc, ait S. Gregorius, os suum aperuit qui prius aperuerat ora prophetarum.»
Secundus Sensus Litteralis Partialis, De Christo et anima sancta.
Quae de Christo et Ecclesia jam dixi, animae sanctae tribui possunt, mutato tantum nomine Ecclesiae in nomen animae; quibus adde haec exponi posse de anima primo, poenitente; secundo, innocente et justa; tertio, meditante et contemplando in Deum defixa; quarto, amante et exstatica.
Quadrupliciter ergo hunc locum de anima exponas: primo, de poenitente, q. d. Pater aeterne mihi animae peccatrici, quae eum graviter offendi, sed per ejus vocationem et gratiam jam poenitenti, reconciliari dignetur, praebeatque osculum pacis, quo omnem offensam abstergat, imo aboleat et deleat, meque sibi reconciliet, et pristinae amicitiae gratiaeque suae restituat; sicut enim osculum est duorum orum et corporum, sic pax est duorum cordium arcta conjunctio. Prior ergo Christus animam peccato sopitam gratia sua pulsans excitat, evocatque dicens: «Surge qui dormis, et illuminabit te Christus,» Ephes. v, 14; sive: «Osculare me osculo oris tui,» juxta illud Psaltis, quod toties orat Ecclesia: «Converte nos, Deus, salutaris noster,» Psalm. lxxxiv, 5; et illud Dei per prophetam Zachariam, cap. i, 3, peccatores ad se evocantis: «Convertimini ad me, et convertar ad vos.» Sic Magdalena interius evocata a Christo ad osculum accurrit: ita Concilium Tridentinum, sess. VI. Porro desponsatio animae cum Deo fit per virtutes, praesertim fidem, poenitentiam, castitatem, charitatem, juxta illud: «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis,» Rom. v, 5, uti fuse ostendi II Corinth. xi, ad illa: «Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.» Hinc S. Agnes: «Annulo, inquit, suo subarrhavit me Dominus meus Jesus Christus, ut nullum praeter eum amatorem admittam; tanquam sponsam decoravit me corona; illi sum desponsata, cui angeli serviunt, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur. Amo Christum, in cujus thalamum introibo, cujus mater virgo est, cujus pater feminam nescit, cujus mihi organa modulatis vocibus cantant; quem cum amavero, casta sum; cum tetigero, munda sum; cum accepero, virgo sum.» Ita ex S. Ambrosio, serm. 90, Ecclesia in officio ecclesiastico S. Agnetis. Denique quanto studio et amore ad hoc reconciliationis osculum peccatores Deus invitet, graphice depingit S. Dionysius, epist. ad Demophilum: «Quid, inquit, quod deliciis quoque resolutos, ac per id redire differentes benignissime tolerat, rationemque reddere per se ipse dignatur, imo et promissionibus relevat, blanditiisque demulcet? Cumque adhuc procul sint, qui ad se redeunt, laetus occurrit atque obvius fit, et totus totos complexus osculatur, nec prioris illos aversionis culpat, verum praesenti conversione contentus et diem festum agit et convocat amicos.
Secundo, purgati a peccato et justificati petunt osculum Christi, quo scilicet eis Christus Spiritum suum inhalat, ut eo a torpore et vetustate, velut aquila renoventur, et in Dei amore accendantur, sicut qui se mutuo afflant et inspirant. Alludit ad formationem corporis Adae ex limo terrae, quem Deus quasi osculando, «inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem,» Genes. ii, 7. Sicut enim anima, dum assumit et quasi osculatur corpus, ipsum exanime animat et vivificat, sic Spiritus Sancti gratia osculans animam eam vivificat, imo deificat, facitque eam Dei filiam et haeredem. Ita S. Ambrosius, lib. De Isaac et anima, cap. iii: «Petit, ait, sponsi osculum, per quod sibi transfunditur spiritus osculantis.»
Hinc symbolice S. Bernardus per osculum accipit Spiritum Sanctum qui est osculum, id est amor Patris et Filii. Audi eum, serm. 8: «Petit osculum, id est Spiritum Sanctum invocat, per quem accipiat simul et scientiae gustum, et gratiae condimentum.» Et paulo post initium sermonis: «Sufficit, ait, sponsae, si osculetur ab osculo sponsi, etiamsi non osculetur ab ore. Nec enim exiguum quid aut vile putat osculari ab osculo, quod non est aliud, nisi infundi Spiritu Sancto.» Dicit ergo sponsa: «Osculetur me osculo oris sui,» hoc est, Pater aeternus Verbi sui spiritu mihi arctissime copuletur, ac me suae naturae efficiat arcana ista conjunctione consortem. Per gratiam enim fimus divinae consortes naturae, ut ait S. Petrus, epist. II, cap. i, vers. 4.
Tertio, orantes et contemplantes petunt et accipiunt osculum, id est illuminationes, impulsus et ardores divinos Spiritus Sancti. Unde S. Ambrosius, loco jam citato: «Osculum Verbi, inquit, est lumen cognitionis sacrae.» Et Nyssenus, homil. 1: «Quia verba, inquit, sponsi spiritus sunt et vita; quicumque autem conglutinatur spiritui, fit spiritus; et qui vitae conjungitur, transit a morte ad vitam: propterea spiritualis anima desiderat appropinquare fonti vitae, nempe ori sponsi, unde scaturientia verba vitae aeternae implent os ea attrahens.» S. Bernardus, serm. 1: «Cujus (Christi), inquit, utique sermo vivus et efficax osculum mihi est, non quidem conjunctio labiorum, quae interdum pacem mentitur animarum; sed plane infusio gaudiorum, revelatio secretorum, mira quaedam et quodammodo indiscreta commixtio superni luminis et illuminatae mentis. Adhaerens quippe Deo, unus spiritus est.»
Quarto, amantes et toti amori divino vacantes petunt, et impetrant a Deo osculum ardentis et plenae charitatis, de quo Nyssenus, hom. 1: «Sicut Moyses, inquit, qui dignus est habitus (Exodi xxxiii) cum Deo loqui facie ad faciem, ejusmodi osculorum majori tenebatur desiderio, rogans ut videret quem desiderabat, postquam ei toties Deus apparuisset, perinde ac si nunquam eum fuisset contemplatus. Ita caeteri omnes, quorum divinum desiderium insidebat imis penetralibus, nunquam suum stiterunt desiderium quidquid eis eveniebat divinitus, quo fruerentur eo qui desiderabatur, materiam arripientes et fomitem majoris desiderii. Quomodo etiam, quae nunc quoque Deo conjungitur anima, satiari non potest fruitione, quo copiosius fruitione impletur, eo vehementiori vigens desiderio, atque adeo dicens: Osculetur me osculo oris sui.» Hinc S. Agnes post mortem gloriose apparens parentibus: «Nolite, ait, me lugere; illi enim sum juncta in coelis, quem in terris posita, toto corde, toto spiritu, tota mentis devotione dilexi.» Repete hic caetera ejus verba superius alia de causa recitata.
Huc facit quod S. Bernardus, serm. 3 et seq., distinguit triplex osculum; primo, osculum pedum, quo poenitentes cum Magdalena osculantur duos Christi pedes, puta misericordiam et veritatem, ut per veritatem peccata poenitendo condemnent, per misericordiam confidendo veniam sperent; secundo, osculum manus, quo justi et proficientes osculantur manus Christi, dum ei bona virtutum opera afferunt, et vicissim ab eo dona gratiarum recipiunt; tertio, osculum oris, quo anima perfecta unum Deum sitiens, eique soli inhaerere gestiens dicit: «Osculetur me osculo oris sui,» id est, infundat mihi, inhaletque Spiritum Sanctum, ut tota uniar amori meo Christo. Ad hoc conantur viri religiosi et perfectionis studiosi, qui omnium rerum amorem a se abdicant, ut eum totum in Deum transferant, ut scilicet uni Deo vacent, eique se per tria paupertatis, castitatis et obedientiae vota despondeant. Hinc B. Aegidius, socius S. Francisci, rogatus, «quae esset perfectionis via?» respondit: «Una uni,» q. d. Perfecta erit anima, si una uni Deo totam se jungat et tradat.
«Osculum hoc, inquit S. Bernardus, non est strepitus oris, sed jubilus cordis; non sonus labiorum, sed motus gaudiorum: idcirco non competit animae infantili, ac nuper ad Christum conversae, sed jam provectae, et quae jam ad aetatem perfectam, et nubiles perveniens annos (meritorum, non temporum), facta est idonea coelestis sponsi nuptiis.» Haec enim sola potest dicere: «Osculetur me osculo oris sui, meliores namque sunt amores tui vino,» ut alii traducunt. Deinde quomodo ad oris osculum gradatim sit ascendendum, S. Bernardus ita docet: «Prosterne te prius ad oscula pedum, tuisque lacrymis illos riga, nec inde surgas, priusquam audias: Remittuntur tibi peccata tua; et deinde quantum profeceris in gratia, tantum in fiducia dilataberis. Inde proficere poteris ad osculum manuum, cum coeperis jam strenue ac perseveranter agere in operibus omnium virtutum. Tum demum forsitan audebis ad ipsum os gloriae caput attollere (pavens ac cum tremore dico), non solum speculandum, sed etiam osculandum. Osculum ergo pedum, incipientium est; manuum, proficientium; oris, perfectorum.»
Denique tres Patres anonymi apud Theodoretum, et S. Ambrosius, lib. De Sacramentis, cap. ii, censent hoc osculum esse reale, quod anima sancta expetit, dum cupit sumere Christum sacramentaliter in Eucharistia, ac ardenter ejus amplexus desiderat: «Anima, inquit, videt se ab omnibus esse mundatam peccatis, et dignam quae ad altare Christi possit accedere; quid est enim altare nisi forma corporis Christi? Videt sacramenta mirabilia, et ait: Osculetur me ab osculis oris sui, hoc est, osculum mihi Christus infigat. Quare? quia meliora tua ubera super vinum, hoc est, meliores sensus, meliora sacramenta tua super illud vinum, quod etsi suavitatem habet, laetitiam habet, gratiam habet; tamen in illo laetitia saecularis, in te autem jucunditas est spiritualis.»
Hinc S. Agnes: «Jam corpus meum, inquit, corpori ejus sociatum est, et sanguis ejus ornavit genas meas: ipsi soli servo fidem, ipsi me tota devotione committo.» Praeclare S. Cyrillus, lib. XI in Joan. cap. xxvi et xxvii, explicans illud Christi ad Patrem de discipulis: «Ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum,» Joan. xvii, 23, docet nos per sumptionem Eucharistiae fieri unum cum Christo, et per Christum unum cum Deo. Unde hoc axioma elicit: «Nexus igitur unionis nostrae ad Deum Patrem, Christus est: nobis quidem ut homo, Deo autem Patri ut Deus naturaliter unitus.» Causam subjicit: «Non enim erat possibile corruptioni subjectam hominis naturam ad immortalitatem conscendere, nisi natura immortalis atque incommutabilis ad eam descendisset, ac communione participationeque sui a mortalitatis nostrae terminis ad suum bonum reformatos elevaret. Consummati ergo sumus, reductique ad unionem Dei Patris mediatione Salvatoris, id est Christi.» Unde concludit: «Mirari ergo debemus divinae naturae benignitatem, quae creaturae, quae sibi propria sunt, communicare dignetur.»
Porro per osculum hoc hauriunt animae sanctae miras coelestis amoris consolationes, gustus et delicias, ut omnes terrenas voluptates fastidiant, dicantque cum Paulo, Philipp. cap. iii, 8: «Propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam;» quare hoc divino nectare et ambrosia pasti, imo ebrii jam sibi videntur quasi esse in paradiso, ac cum angelis beatisque Deo frui. Unde dicunt: «Nostra conversatio,» nostra cogitatio, nostra mens, noster amor, nostrae deliciae, nostra vita «in coelis est.» Et cum Psalte: «Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea,» Psal. lxii, 2. Et: «Mihi autem adhaerere Deo bonum est,» Psal. lxxii, 28. Et: «Domine, quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea, Deus, in aeternum,» ibid. vers. 25. Hoc est quod animae piae promittit Deus per Osee, cap. ii, 14: «Ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor ejus.» Vide ibi dicta. Hinc quod Vulgata habet Exod. cap. xxxiii, 11: «Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum,» cum scilicet dedit Mosi legem promulgandam Hebraeis: Chaldaeus hic, vers. 2, per osculum accipiens eamdem legem ore Dei et Mosis datam Hebraeis, sic vertit, loquebatur nobiscum facie ad faciem, sicut vir qui osculatur socium suum.
Audi S. Gregorium hic: «Os sponsi inspiratio Christi: osculum oris, dulcis amor inspirationis. Dicit ergo sponsa desiderio aestuans, et in amplexum sponsi sui inardescens: Osculetur me osculo oris sui, ac si diceret: Illum quem super omnia, imo solum diligo, veniat, qui dulcedine suae inspirationis me tangat; quia cum ejus osculum sentio, subita mutatione me derelinquo, et in ejus similitudinem illico liquefacta transformor. Fastidit quippe sancta mens omnia quae per corpus sentit, et in illa spiritalia tota transmutari concupiscit; et dum ista obstrepunt, in illa fugit, seque abscondere, ne haec sentiat, appetit; ideoque osculum sponsi quaerit, quia si ille gratissimi amoris vinculo hanc non trahit, haec vi suae molestissimae gravedinis detenta, quomodo se ad illum conferat omnino non invenit; sed pius sponsus anxietatem ejus sentiens, amorem diligens, vocem exaudiens, osculum porrigit, et ne desiderio lassescat, gustu suae suavitatis lenit, et dum suam praesentiam exhibet, eam ad majus dilectionis osculum accendit.»
Omnia haec Dei oscula maxime sentiunt, et quasi dissuaviando gustant viri in sanctitate, oratione et contemplatione eminentes, ac subinde exstatici, qui miros Dei influxus et illapsus suavissimos, sed humanis verbis inexplicabiles, nec nisi experto cognitos persentiscunt; quales sensit Paulus, cum raptus est in tertium coelum, ubi quasi in Christum transformatus dixit: «Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus,» Galat. cap. ii, 20. Id corporaliter per visum experta est S. Gertrudis, quae ita de se narrat, lib. II Revelat. cap. xxii: «Quadam vice cum psalmodiae tota intenderem, tu, Domine, dedisti decem vicibus et amplius dulcissimum osculum ori animae meae. O osculum longe exsuperans omnem aromatum fragrantiam, et omnem mellis dulcedinem!» Alias saepe persensit Deum illabi in animam suam, sicut sol illabitur in aerem suo splendore, ex quo illapsu anima ejus tum miris gratiarum virtutibus, tum ineffabili serenitate et gaudio perfundebatur; nam intime penetrabat omnes animae medullas, sensus et potentias.
Mystici et contemplativi per osculum hoc accipiunt summum contemplationis gradum, quo anima prius diu multumque in humilitate, oratione, meditatione, patientia, caeterisque virtutibus exercitata, a Deo elevatur ad immediatam et intimam sui contemplationem et unionem; qua fit ut ipsa jam, nec in virtutibus, nec in consolationibus divinis, nec in discursibus vel phantasmatibus, nec in ulla re creata, sed immediate in solo Deo per contemplationem et amorem conquiescat, dicatque: «In pace in idipsum dormiam, et requiescam,» Psalm. 4, 9. Haec unio per illapsum divinum, ut docet S. Dionysius et ex eo
S. Bernardus, S. Bonaventura, Hugo, Richardus, Gerson, Laurentius Justinianus, Taulerus, Ruisbrochius, Harphius, Suso et similes, qui de mystica theologia scripserunt.
Illapsus hic est, quo Deus per se illabitur intellectui et voluntati hominis, illique intime praesens fit, se totum communicat, ostendit, et in ratione objecti immediate conjungit: intellectui quidem sub ratione immensae lucis, sed non ita clarae et apertae, qualis est in beatis; voluntati autem sub ratione summi boni, ita ut Deus voluntatem sibi ipsi suaeque essentiae, tanquam summo bono intime astringat, adeo ut voluntas illius bonitatem immediate gustet et sentiat, illaque delicietur et fruatur. Tunc enim intellectus a Deo mira luce perfunditur et elevatur, ut ipsum altissimo modo, licet non intuendo (hoc enim proprium est beatis) cognoscat, sicque illum voluntati praesentem exhibeat sub specie summi boni summeque delectabilis; quo fit ut voluntas totaque anima impulsa a Deo, in illud bonum ardentissime rapiatur, illud plene amplectatur, omnesque vires suas in illo amando, sibique astringendo et exosculando exhauriat; hinc fit ut anima subinde tunc non audiat, non sentiat, non videat, non cogitet, non amet aliud praeter Deum, ab eoque tota suspensa pendeat velut in raptu et exstasi: quae est mystica animae cum Deo desponsatio et connubium per mutuam inhaesionem et fruitionem, quo, ut ait S. Ambrosius, anima desponsata Deo, Verbo innubit aeterno, ac Verbum illabitur animae, non in apice, sed in ipso centro in fundoque mentis, illudque sibi astringit. Haec capere non valet nisi expertus. Expertus erat S. Bernardus qui proinde, serm. 31, ait sponsam Dei amore flagrantem, non contentam esse aliis illuminationibus vel revelationibus, «nisi et speciali praerogativa intimis illum affectibus, atque ipsis medullis cordis coelitus illapsum suscipiat, habeatque praesto quem desiderat, non figuratum, sed infusum; non apparentem, sed efficientem;» et mox: «Non tamen adhuc illum dixerim apparere sicuti est, quamvis omnino n
«Non tamen adhuc illum dixerim apparere sicuti est, quamvis omnino non aliud hoc modo exhibeat, quam quod est;» et Richardus Victorinus, tractat. De Gradibus charit. violentae: «Saepe, ait, sub hoc statu Dominus descendit de coelis, saepe visitat sedentem in tenebris et umbra mortis, saepe gloria Domini implet tabernaculum foederis; sic tamen praesentiam suam exhibet, ut faciem suam minime ostendat; dulcorem suum infundit, sed decorem suum non ostendit; infundit suavitatem, sed non ostendit claritatem.» Particulatim vero B. Theresia, tract. De Perfectione, mansion. 7, cap. i et ii: «Animae, inquit, in illo centro manenti, visione intellectuali mysterium Sanctissimae Trinitatis, omnesque tres personae manifestantur; praecedit tamen hanc manifestationem suavissima quaedam spiritus inflammatio, instar lucidissimae cujusdam nubis, ibique notitia quadam admirabili percipit, qua ratione tres personae sint una substantia, una potentia, una sapientia, et unus Deus, ita ut quod fide tenemus, anima quodammodo intuitive cognoscat.»
Porro effectus hujus unionis sunt: primus, ardor amoris, ut anima amore aestuet, liquescat, et transformetur in Deum, summeque optet illum videre, eoque frui facie ad faciem. Secundus, mirifica animae pax, suavitas, laetitia, qua anima gustans, «quoniam suavis est Dominus,» ita ejus suavitate inebriatur et absorbetur, ut caetera omnia contemnat et fastidiat, jamque sibi pene beata esse videatur, nec a beatis nisi corpore, velut pariete interjecto distare, juxta illud Isaiae, cap. lviii, 14: «Tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terrae;» imo subinde vi ardentis spiritus corpus in sublime elevatur, et versus coelum ascendit, ut contigit S. Magdalenae, S. Francisco, S. Ignatio et aliis. Tertius, magnus virtutum et gratiarum affluxus, ut anima divinam similitudinem plane nanciscatur, ac fiat pulcherrima, imo deiformis efficiatur, et quasi deificetur, Christoque conformetur; unde ejus pulchritudo in Canticis adeo a sponso celebratur: quocirca instar Christi ambit cruces et tormenta, gaudet opprobriis, in adversis exsultat, in persecutionibus gloriatur, uti faciebat S. Paulus. Quartus, est sublimis et perfecta divinorum mysteriorum cognitio, ipsiusque Dei illustris, quamvis in caligine, ut ait S. Dionysius, contemplatio proxime accedens ad claram et aspectabilem beatorum cognitionem, ad quam pertinet illud Isaiae, cap. lviii, 10: «Orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam.» Quintus, talis anima Deum quasi semper habet in mente praesentem, cum eoque versatur et colloquitur, etsi eum clare non videat, perinde ac quis colloquitur cum amico in tenebris et loco obscuro, quem audit, sed non videt.
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Quae dicta sunt de anima justa, longe potiori jure competunt B. Virgini, quae justorum omnium fuit antesignana. Praeter illa, B. Virgini soli osculum Dei quadruplex proprie competit.
Primum est osculum SS. Trinitatis, quo ab aeterno prae omnibus hominibus et angelis, Deus Pater illam sibi delegit in filiam, Filius in matrem, Spiritus Sanctus in sponsam, ut per eam ejusque filium fieret osculum, id est reconciliatio totius generis humani. Hac de causa prima ipsa virginitatis votum Deo nuncupavit, ut totam se in corpore et anima Deo dicaret, ac diceret: «Defecit caro mea, et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum,» Psal. lxxii, 26.
Secundum est osculum desiderii et suspirii, quo ipsa prae omnibus patriarchis ardentissime desiderabat Verbi incarnationem, ad mundi reconciliationem et salutem. Ipsa ergo quasi mater omnium fidelium et sanctorum, totius mundi salutem mirifice exoptans, seraphicis desideriorum ardoribus dicebat: «Osculetur nos osculo oris sui.» Quare cum legeret et ruminaret illud Isaiae oraculum, cap. vii, 14: «Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel,» exclamabat: Mitte, Domine, virginem hanc, quae pariat nobis Emmanuelem: utinam virginem hanc videre, utinam ejus ancilla fieri merear! Quocirca flagrantissimis hisce desideriis meruit ipsa de congruo Christi incarnationem, imo ejus maternitatem, ut scilicet ipsa una ex omnibus fieret mater Christi, uti docent theologi, et Franciscus Suarez, III part. Quaest. ii, art. 10, disp. 10, sect. viii. Unde S. Gregorius, in I Reg. 1: «Meritorum verticem, inquit, usque ad solium divinitatis erexit;» et S. Hieronymus, epist. 22 ad Eustochium: «Propone, inquit, tibi Mariam, quae tantae exstitit puritatis, ut mater Domini esse mereretur;» et S. Anselmus, De Laudibus Virg. cap. viii: «Sanctissima puritas, et purissima sanctitas pectoris ejus, omnis creaturae puritatem et sanctitatem transcendens incomparabili sublimitate hoc promeruit, ut reparatrix perditi orbis plenissime fieret.»
Tertium fuit osculum in Christi incarnatione: tunc enim Spiritus Sanctus eam sibi despondit in sponsam, ut in ea et ex ejus purissimo sanguine formaret corpus Christi, juxta illud Gabrielis archangeli: «Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei,» Luc. i, 35. «Nonne hoc verbum angeli, ait Rupertus, verbum et sponsio erat jam imminentis osculi oris Domini?» Quare, cum ipsa Spiritui Sancto ad Verbi incarnationem consensum summa humilitate, aeque ac charitate praebuit, dicens: «Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum,» tunc reipsa dixit: «Osculetur me osculo oris sui,» id est, assumat ex me carnem, eamque osculetur et sibi intime uniat Filius Dei. Atque eodem instanti, inoperante Spiritu Sancto, in sacro ejus utero peractum est Dei cum humanitate osculum, quo se pax et justitia osculatae sunt, cum Verbum caro factum est. «Profecto, ait Rupertus, anima tua liquefacta est, ut dilectus locutus est, scilicet Deus Pater locutione admirabili, locutione ineffabili, dum substantiam Verbi sui, cum illo amore suo Spiritu Sancto, tuae menti, tuo ventri penitus insereret; in quo nec primam similem visa es, nec habere sequentem.»
Rursum caro a Christo assumpta, fuit caro B. Virginis; quare dum carnem suam assumpsit Christus, assumpsit carnem B. Virginis, eique quasi osculum unionis hypostaticae impressit, itaque eam velut deificavit.
Quartum osculum fuit corporeum in Christi nativitate, quando ipsa peperit Christum, eumque ceu mater filium summa reverentia et amore est osculata, atque ex crebris hisce dilecti sui osculis, ab eo miros sibi deitatis ardores afflari sensit. Unde hebraice est, osculetur me ab osculis oris sui. Huc facit illud Sibyllae de Christo ex B. Virgine nascituro vaticinium apud Virgilium, Eclog.
Virgine nascituro vaticinium apud Virgilium, Eclog. 4: Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem. Hinc viri pii et graves prudenter existimant
4: Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem. Hinc viri pii et graves prudenter existimant Beatam Virginem, mox ut peperit Christum, eum profundissima reverentia adorasse et salutasse, dicendo: «Bene venerit Deus meus, Dominus meus, et filius meus,» ac illico osculum dedisse pedibus ejus quasi Deo, manibus quasi Domino, ori quasi filio; deinde vero nudum pannis involvisse, ac uberibus admovisse, eique lac virgineum dedisse; Christum vicissim ore, oculis et vultu laeto matri arrisisse et applausisse.
Anagogice, Christus in resurrectione osculando quasi corpus mortuum inspirabit illi animam, ut reviviscat, ac sanctis communicabit suas corporis gloriosi dotes. Hujus rei typus fuit Elisaeus, qui osculando puerum mortuum illum suscitavit; nam, ut dicitur IV Reg. iv, 34: «Posuit os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus,» etc. Unde «oscitavit puer septies, aperuitque oculos.» Idem fecit Elias, III Reg. xvii, 21. Rursum beati in coelo osculantur Christum; unde Paulus, Philipp. i, 23: «Coarctor, ait, e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo.» Hoc imitati gentiles finxere Dianam osculando Endymionem suscitasse eum a somno lethifero, uti narrat Pierius, Hierogl. 50, cap. xxix. Insuper quoad animam, beati in coelo, ac in primis B. Virgo videntes faciem Dei, per hanc visionem continue quasi osculantur Deum, atque ex eo omnes deitatis dotes, delicias et gaudia hauriunt, juxta illud: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae: et in lumine tuo videbimus lumen,» Psal. xxxv, 9. Refertur de anima cujusdam sancti, qui multas in hac vita aerumnas sustinuerat, quod, cum post mortem amico appareret, illeque percunctaretur, num tantis doloribus condigna illi reddita forent gaudia, responderit: Ipsa prima coelitum salutatio, qua me coelum ingredientem complexi sunt, ac praesertim primum Christi osculum, quo me deosculatus est, ita mihi suave accidit, itaque intima mea pervasit, ut illico omnium laborum me oblivisci fecerit, omniumque dolorum memoriam mihi ademerit et absterserit, juxta illud: «Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia,» Apoc. xxi, 4.
Quia meliora sunt ubera tua vino.
Primus Sensus Adaequatus, De Christo et Ecclesia.
S. Bernardus, serm. 9, censet haec verba posse accipi, vel ut sponsi, vel ut sponsae, vel ut sodalium sponsae; verum proprie et genuine haec esse verba sponsae, liquet ex voce quia: haec enim vox dat causam cur sponsa adeo expetierit osculum sponsi, quia scilicet experta erat, vel in se, vel in aliis, dulcedinem uberum sponsi, q. d. Quia dulcorem lactis, id est consolationum spiritualium a tuo amore quasi
S. Bernardus, serm. 9, censet haec verba posse accipi, vel ut sponsi, vel ut sponsae, vel ut sodalium sponsae; verum proprie et genuine haec esse verba sponsae, liquet ex voce quia: haec enim vox dat causam cur sponsa adeo expetierit osculum sponsi, quia scilicet experta erat, vel in se, vel in aliis, dulcedinem uberum sponsi, q. d. Quia dulcorem lactis, id est consolationum spiritualium a tuo amore quasi ubere manantium gustavi, cum primitus me ad te allexisti et evocasti, hinc aspiro ad tuum osculum, ut ex eo tuum halitum, spiritum et animam, a qua omnis dulcedo promanat, quasi ex ipso fonte hauriam. Ubera ergo lactantia notant amorem dantem consolationes et suavitates mirificas. Duplex uber est, duplex amor; unus aeternus quo Deus in charitate perpetua ab aeterno sponsam dilexit; alter est creatus, in humana sponsi Christi voluntate repositus, inde ad sponsam materno affectu fovendam a primo conceptionis suae instanti, velut uber e pectore vel potius e corde erumpens. Hinc S. Agnes: «Mel, inquit, et lac ex ejus ore suscepi;» et Psaltes, Ps. xxx, 20: «Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te,» et perfecisti eam sperantibus in te, ait Aponius. Audi Haymonem, et ex eo S. Thomam: «Per ubera Christi, dulcedo Evangelii intelligitur, qua velut lacte nutritur infantia credentium: vinum quippe austeritatem legis significat; sed ubera Christi meliora sunt vino, quia dulcedo Evangelii melior est austeritate legis.»
Dices, quomodo sponso, utpote viro, tribuuntur ubera, quae sunt propria feminarum? Respondeo, primo, in parabolis nonnulla dicuntur, quae non tam parabolae, quam rei per parabolam significatae conveniunt. Ubera ergo non tam corporalia, quam spiritualia per corporalia significata accipienda sunt: hisce enim fideles suos pascit Christus. Rursum, sicut Scriptura metaphoras mutuatur ab animalibus, uti Christum vocat agnum, bovem, leonem: sic etiam mutuatur a feminis, ut ei det ubera, per quae significat viscera misericordiae.
Respondeo secundo, viri nonnulli, qui utrumque habent sexum, puta virilem et femineum, habent ubera, quales sunt androgyni. Hisce ergo uberibus significatur Christum fidelium non tantum esse patrem, sed et matrem pientissimam, utpote qui ut mater, mysticis suis uberibus nos pascat. Hinc Christus vocatur πατριμάτωρ, id est patrimater, juxta illud quod ipse, ut sapientia Patris aeterna, de se dicit, Eccli. xxiv, 24: «Ego mater pulchrae dilectionis.» Christus ergo ut significet se non tantum esse sponsum, sed et patrem ac matrem, nominat ubera, quibus Ecclesiam quasi filiam materno affectu et pietate lactat et pascit.
Tertio, Hebraeum דודים dodim tam amores quam ubera significat, ubera enim sunt symbolum amoris; unde Hebraei hic, pro ubera vertunt amores. Hinc Vatablus vertit, amores tui vinum bonitate superant. Videtur Noster et Septuaginta pro דודים dodim legisse דדים daddim; daddim enim ubera significat, dodim vero amores, ait Marinus in Lexico. Unde דודים dodim cum per vau scribitur, ut daddim legi nequeat, semper Septuaginta et Noster vertunt amores, vel dilectus, nunquam ubera. Hic vero דדים scribitur sine vau; unde legerunt daddim, id est ubera. Alii, teste Origene, vertunt, meliores sunt loquelae tuae super vinum: hi pro דודים dodim videntur legisse דברים debarim, id est verba, loquelae; aut certe ubera explicant per loquelas et sermones: hisce enim nos pascit Christus.
Quarto, amantes, ait Titelmannus, prae amoris excessu solent verba permiscere, confundere, et quasi inepte loqui: sic hic sponsa ex vehementia amoris, quasi oblita virilis conditionis, sponso dat ubera, ut ejus beneficentiam immensam, suumque in eum summum affectum indicet. Amor enim amantes facit amentes.
Quinto, per ubera Nyssenus accipit cor, quod uberibus tegitur; et Titelmannus: Possemus, inquit, per ubera pectus ipsum, ubi locus est uberum, accipere, ut pectoris Dominici dulcedinem et pietatem, quam dilecto discipulo in coena illa memorabili super pectus, sive in sinu sponsi recumbenti datum est experiri, commendare intelligatur; quae etiam ubera et pectus pro sponsa in cruce tandem perfossa sunt, sanguinemque et aquam quasi vinum et lac in regenerationem credentium effuderunt.
Denique planissime et facillime cum Delrio et Sotomajore respondeas, viros habere parva ubera, puta papillas, tum ad munimentum et fomentum cordis, ut docet Galenus De Usu partium, quae proinde subinde lac quoque edunt, uti diserte docet Aristoteles, lib. I Histor. Animal. cap. xii, et lib. III, cap. xx: «Viris, ait, post pubem exiguum (lac) nonnullis exprimitur, sed per succum frequentiorem multum prodiisse aliquibus traditum est.» Unde et S. Augustinus in lib. IV De Civit. Dei, cap. xii, ait gentiles Jovi dedisse mammam, sicut et Hebraei Deum vocant Saddai, q. d. mammeum. Quin et Isaias, cap. xlvi, 3, Deo dat vulvam uterumque, et cap. lxvi, 11, ubera et lac. Denique Clemens Alexandrinus in Paedagog. cap. vi, congruenter ostendit Christum Dominum esse quasi mamillam Dei Patris, id est amores et delicias Dei Patris: quo sensu etiam ipse Christus Dominus, Joan. cap. i, 18, affirmat se esse in sinu Dei Patris sui: usque adeo sibi in Christo filio suo Deus Pater sibi complacet, et oblectatur prae nimio amore.
Quaeres secundo, quid hic ubera significent. Primo, noster Gaspar Sanchez per ubera accipit labia, hisce enim quasi uberibus Christi effudit lac doctrinae suae, quo nos pascit. Unde quidam apud Origenem vertunt, meliores sunt loquelae tuae super vinum. Hic sensus apte cohaeret praecedentibus, q. d. «Osculetur me osculo oris sui, quia meliora sunt ubera,» id est labia oris tui «vino.» Hinc et R. Saadias vertit, melior est saliva tua vino. Saliva enim Christi illuminavit caecum, Joan. ix, 6.
Secundo, Nyssenus per ubera accipit cor, quod circumdant teguntque ubera: in corde enim est sedes amoris, aeque ac sapientiae; unde Sapiens, Prov. xxiii, 26: «Praebe, ait, fili mi, cor tuum mihi.» Audi Nyssenum, hom. 1: «Omnino autem, qui cor quidem occultam et arcanam divinitatis virtutem intelligit, non errabit; ubera autem divinae virtutis pro nobis operationes merito possumus existimare, per quas uniuscujusque vitam tanquam nutrix alit Deus, unicuique eorum qui accipiunt, conveniens largiens nutrimentum.» Sponsa ergo petens osculum, petit
nutrimentum.» Sponsa ergo petens osculum, petit jungi cordi Christi, imo illud sibi dari postulat, ut totum illud totumque ejus amorem possideat; sicut S. Catharina Senensis a Christo petiit sibi dari ejus cor, ac obtinuit, non ipsum cor Christi (quis enim hoc credat?) substantiale, sed effectum formatumque a Christo, suoque cordi conforme et simile.
Tertio, Titelmannus per ubera accipit pectus: in eo enim sunt ubera, quae significant affectum, amorem et beneficentiam Christi, q. d. ait Sanchez: «O dilecte mi, si inter ubera tua, id est, inter laevam et dexteram dormire mihi permittitur, quod sponsae licet, imo solemne est; aut haurire per legitima oscula suavissimum halitum, qui ex uberibus, id est ex praecordiis tuis exspiratur, qui generoso vino atque optimis unguentis longe suavior est: haec mihi pro omnibus, imo et prae omnibus unguentis praesens erit medicina.»
Quarto, Origenes, Beda, Justus, Cassiodorus, Philo Carpathius et Aponius per duo ubera accipiunt duo Testamenta, scilicet Vetus et Novum, sive doctrinam prophetarum et apostolorum: utraque enim quasi duplex uber pascit fideles, pavitque olim Judaeos, aeque ac christianos. Audi S.
s. Audi S. Ambrosium, serm. 1 in Psalm. cxviii: «Tanquam despiciens omnes jucunditates et delectationes suas, coelestibus cupiens inhaerere mandatis, ait: Quoniam optima praecepta Testamentorum tuorum, super omnem appetentiam carnis, et saeculi voluptatem: meminerat enim se in Eva ante sic lapsam.»
Quinto, noster Sanchez per ubera accipit viscera, ex quibus halitus spirando ducitur; unde Syrus pro ubera vertit, viscera. Cum vero, inquit Sanchez, sponsi halitus, cap. v, vers. 16, suavissimus dicatur, id enim valet illud: «Guttur illius suavissimum;» ideo tantopere sponsa expetere videtur osculum, quia per illud sponsi anhelitum atque animam haurit, quae vino optimisque unguentis longe est suavior. Quod cor uberum nomine significetur, vide cap. vii, ad illud: «Dabo tibi ubera mea.» Aut fortasse (quod magis puto verisimile) significat se valde cupere nuptiarum tempus, quia tunc ex more sponsa cubat in sponsi sinu, id est inter laevam et dexteram, qui locus est uberum, et sinus vocatur. Sinu autem aut uberibus sponsi ubi somnus capiendus est a sponsa, nil ad sedandum angorem animi potentius. Fortasse ubera pro osculis sumuntur: neque haec loquendi forma dura est, si in uberibus amorem intelligas: amor enim pro osculo adhibetur ea figura, qua res significata pro signo ponitur; quod in Scriptura sacra saepe fit. Per ubera ergo sponsa poscit sibi afflari suavem et odoratum viscerum sponsi halitum: qua de causa olim viri et feminae cultiores mastichen rodebant, ut halitum efflarent suavem et odoratum, teste Clemente Alexandrino, III Paedag. cap. iii. Huic sententiae favet id quod sequitur: «Fragrantia unguentis optimis.» Haec Sanchez.
Sexto et genuine, ubera significant dulcissimam lactandi facultatem et vim: Christus enim dulcissima sua doctrina et gratia, quasi duobus uberibus dulcissime lactat fideles; ubera ergo Christi sunt ipsa ejus sapientia et beneficentia, ex quibus melliloquentia, et doctrinae verborumque suavitas, quasi melleum lac profluit, quod omni vino voluptatum carnalium, utpote acri et mordaci suavius est. Vinum enim nota et causa est libidinis furentis, juxta illud: Ut Venus in vinis, ignis in igne furit. At lac Christi jam dictum, fideles quasi modo genitos infantes, ut ait S.
Vinum enim nota et causa est libidinis furentis, juxta illud: Ut Venus in vinis, ignis in igne furit. At lac Christi jam dictum, fideles quasi modo genitos infantes, ut ait S.
Sexto et genuine, ubera significant dulcissimam lactandi facultatem et vim: Christus enim dulcissima sua doctrina et gratia, quasi duobus uberibus dulcissime lactat fideles; ubera ergo Christi sunt ipsa ejus sapientia et beneficentia, ex quibus melliloquentia, et doctrinae verborumque suavitas, quasi melleum lac profluit, quod omni vino voluptatum carnalium, utpote acri et mordaci suavius est. Vinum enim nota et causa est libidinis furentis, juxta illud: Ut Venus in vinis, ignis in igne furit. At lac Christi jam dictum, fideles quasi modo genitos infantes, ut ait S. Petrus, ad plenam virtutis aetatem, vitamque perfectam perducit, quia non scaturit ut vitis et vinum, ex imo terrenae sapientiae vel saecularis litteraturae, sed coelitus ex alto depluit instar mannae et roris matutini. Rursum, sicut ubera cor ambiunt, ex eoque quasi vim suam hauriunt, sic doctrina et gratia ex Christi corde et pectore prodeunt, illudque nobis quasi propinant et exhibent. Insuper sicut ubera sunt sedes amorum et deliciarum, juxta illud Prov. v, 19: «Cerva charissima, et gratissimus hinnulus; ubera ejus inebrient te in omni tempore,» sic eorumdem sedes est Christi pectus et cor, plenum omni consolatione et gratia. Sicut ergo in uberibus maternis infantes omne habent suum nutrimentum et solatium, neque aliud extra ea quaerunt aut desiderant, ita sanctae Ecclesiae, in uberibus divinae misericordiae, pietatis et beneficentiae, situm est omne bonum, omne nutrimentum, omne solatium. Nihil quaerit extra, renuit consolari praeterquam in Deo, Meliora, inquit, sunt mihi tua ubera, quam vinum sapidissimum, quam omne quod in hoc mundo quamcumque, aut quantamcumque, aut qualemcumque potest afferre consolationem vel laetitiam. Plus me delectat tua beneficentia, et quod ex te accipio spiritualis nutrimenti aut delectationis sanctae, quam omnes hujus mundi corporales deliciae. Posteaquam ista semel suxi ubera, postquam semel lac suavissimum degustavi, quod ex illis sugitur et trahitur de occultis visceribus misericordiae tuae, non possum aliena gustare vel videre ubera; alienas consolationes abominor, renuit prorsus consolari nisi in Deo anima mea.
Ita Titelmannus et alii passim. Audi tres Patres anonymos apud Theodoretum: «Uberum mentionem facit, quia propinqua sunt cordi, in quo praecipua mentis est sedes, unde doctrinae fontes emanant: sponsi igitur ubera uti bonorum fontes admiratur, ex quibus commode, tum infantes adhuc, tum etiam perfecti nutriuntur; eaque dicit esse meliora vino, quod divinae Scripturae testimonio cor hominis exhilarat. Figurate enim vinum laetitiam appellavit, ut cunctis humanis voluptatibus praestare declararet laetitiam illam, quae ex ipsius donis ad pios proficiscitur. Quod si ubera mystice etiam vis intelligere, per ubera illa admiranda et vino praestantiora cogita ineffabiles illos altaris fontes, ex quibus omnes nos pietatis alumni nutrimur.»
Quibus ultimis verbis per ubera accipiunt Eucharistiam, in qua sua carne, quasi cibo nos cibat, et suo sanguine quasi potu et lacte nos potat, lactat et inebriat Christus: haec enim ubera sunt intrinseca Christi, cum caetera sint extrinseca. Unde S. Chrysostomus, homil. 60 ad Popul. et 83 in Matth.: «Quis, inquit, loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus? Quis pastor unquam membris suis oves suas nutrivit? Multae matres post partum aliis nutricibus infantes dederunt: quod ipse facere noluit, sed proprio corpore nos alit, et sibi conjungit, nosque conglutinat.» Et paucis interjectis: «Non videtis quanta infantes animi alacritate mamillas arripiunt, qua pressione papillis infigunt labia? Non minore cupiditate nos quoque ad hanc mensam, et ad hujus calicis spiritalem accedamus papillam: imo vero majore desiderio, quasi lactentes pueri gratiam Spiritus sugamus; unus sit nobis dolor, una moestitia, si hoc alimento spiritali privamur.»
Rursum Christus lactat nos sua doctrina, sua gratia, suis miraculis, suis exemplis, sua passione, suis vulneribus. Unde et latus Christi in cruce a Longino lancea fuit apertum, ex eoque velut ex ubere manavit sanguis et aqua instar lactis, quo nos lactat, Joan. xix, 34.
Externa Christi ubera sunt apostoli et evangelistae (unde Judas apostolus cognominatus est Thaddaeus, id est uberalis: thad enim chaldaice significat uber; et Lebbaeus, id est corculum: לב leb enim est cor): de quibus audi Justum Orgelitanum episcopum: «Ubera Christi apostolos et evangelistas non incongrue accipimus: per ipsos enim in fide nutrimur, et spirituali alimento reficimur. Idcirco autem meliora vino probantur, quia evangelica doctrina eminentior quam lex olim data dignoscitur. Denique illic figura, hic veritas; illic tanquam austeritas vini, diligendum tantummodo proximum, et inimicum odiendum ostendit, hic dulcedo gratiae pro inimicis orandum, et eos, qui nos oderunt, admonet diligendos.» Et S. Gregorius: «Ista, inquit, sunt ubera, id est doctores, quae in arca pectoris fixa lacte eos potant, quia ipsa arcanis summae contemplationis inhaerentes, subtili praedicatione nos nutriunt.» Hoc est quod canit Isaias, cap. lxvi, 11: «Ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis ejus (Jerusalem, hoc est Christi et Ecclesiae): ut mulgeatis, et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus;» et mox: «Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini.»
Audi Hortolanum hic sponsae de sponsi uberibus sibi gratulantis voces pathetice et sapienter exprimentem: O ingentem tuam in me, sponse mi, benignitatem! Ecce ego illa, quae quondam humilis et sordidata, in luctu et squalore jacens moerebam, jam nunc gratuito dono, ex imis sordibus in regiam evecta dignitatem, nitida, compta, diademate omnique ornatu ac cultu regio ornata, summi Regis soror et sponsa incedo, universi orbis miraculum, gratissimumque divinorum omnium spectaculum. Tu ille unigenitus Dei optimi maximi Filius, Deus et ipse optimus maximus, quod unicum in sinu suo coelestis Pater fovet delicium, meam naturam factus particeps, me humilem et abjectam ancillam tuam tuae naturae participem facere, tuis nuptiis nobilitare, in sinu tuo fovere, omnibus deliciis oblectare, in summis tuis deliciis habes et oblectamentis, Deus in terris, homo in coelis. Angeli cum hominibus in terris, homines cum angelis in coelis jungunt choros. Per te facta est una omnium permixtio. Per te facta est injuriarum oblivio, sublatae inimicitiae, dissolutum repente praelium, Deus placatus hominibus, deletum peccatum, mors interempta, factus aditus in coelum nobis hactenus inaccessum. Scaturiunt inde omnium gratiarum fontes uberrimi, lactea ex ore tuo manat eloquentia, divina inde spirat, quae me in coelestes delicias evehit et rapit, aura. Corpus quidem humi repit, mens tamen mea tecum jam in coelo versatur, suavissime sponse mi, in coelo tuis amoribus fruitur, et ejus generis bonis, quae nec humanus oculus videre, nec auris audire, nec noster per se complecti cogitatione valet animus.
Hinc Aponius per duo ubera symbolice accipit duos S. Joannem Baptistam, et S. Joannem Evangelistam: hunc qui quasi intimus Christo in coena super pectus ejus recubuit, indeque fluenta gratiarum quasi ex uberibus suxit. Audi Aponium: «Non erit inconveniens duo ubera Christi, Baptistam et Evangelistam duos Joannes intelligi proprie, qui Ecclesiae post oscula sacramenti praedicti plenissima ubera sunt propinati. Cum alter eum solum peccatum mundi tollentem, agnumque demonstrat Ecclesiae, alter in principio Verbum Deum apud Deum patrem manentem; qui per immaculatam vitam ita in amore ejus quasi ubera pectori adhaeserunt, dum alter adhuc parvulae et lactenti Ecclesiae verum hominem sub nomine immaculati Agni ostendit; alter a creandi effectu rerum omnium fabricatorem in principio Verbum Deum demonstrat, per quem creata sunt universa.» Et Origenes, hom. 1: «Certum est, ait, quod Joannes in principali cordis Jesu, atque in aeternis doctrinae ejus sensibus requievisse dicatur in Evangelio, ibi requirens et perscrutans thesauros sapientiae et scientiae, qui reconditi erant in Christo Jesu.»
Mystice, charitatis ubera meliora sunt vino, quia nunquam stringuntur, nunquam sunt vacua, sed semper donis affluunt et pereffluunt. Ferunt nonnulli physici corvum, ubi pullos agnoscit suos, cum lac non habeat, eos sua carne et sanguine pascere. Unde Poeta: Et nunquam sine lacte charitas, Lac non uberat, ub
Unde Poeta: Et nunquam sine lacte charitas, Lac non uberat, uberat cruorem; sic Christus ex ardentissima caritate in cruce uberavit cruo
Unde Poeta: Et nunquam sine lacte charitas, Lac non uberat, uberat cruorem; sic Christus ex ardentissima caritate in cruce uberavit cruorem, quo velut pelicanus nos pullos suos mortuos vivificavit et aluit. Nimirum haec sunt ubera charitatis.
Audi S. Gregorium: «Ubera sponsi, dilectio Dei et proximi: ex his uberibus sponsam suam lacte pietatis nutrit, et inter tentationum turbines his eam fovet et nutrit, et ut persistat reficit. Quid autem per vinum nisi cura temporalis exprimitur, a qua mens saecularis cujuslibet inebriatur, ut ad invisibilia cognoscenda aut ex toto, aut pene insensibilis reddatur? Sed ubera sponsi vino meliora existunt, quia illud necat, haec nutriunt; illud oculos mentis turbat, haec acuunt; illud apostatare facit etiam sapientes, haec ipsos idiotas utique sapientissimos faciunt. Quae quot vicibus sponsa ruminat dilectionis ubertate sugit, tot sententias sapientiae sibi in ventrem memoriae trahit. Charitas enim sancta cor pacificat, mentem in tentationibus roborat, et ut sedes sapientiae sit anima justi, quietem tribuit, et locum praeparat.»
Porro S. Bernardus, serm. 9, per duo ubera accipit benignam longanimitatem Dei, qua peccatores exspectat ad poenitentiam, et benignam susceptionem, qua jam poenitentes amplectitur et lactat.
Porro ubera peculiariter notant consolationes, gustus et delicias spirituales, quibus Deus animam lactat, exhilarat, roborat, idque indificenter et assidue. Ubera enim hominis et terrenarum voluptatum illico exhauriuntur, et exarescunt; at ubera Christi inexhausta perpetuum lac deliciarum fundunt, idque promptissime et largissime.
VINO. — Per vinum accipe quaslibet mundi delicias, ut dixi; mystice, austeritatem legis Mosaicae, ac cruditatem doctrinae philosophorum, ait Anselmus: utrique enim praestat dulcedo lactis doctrinae evangelicae. Insuper nonnulli per vinum accipiunt iram, indignationem, supplicia et vindictam, quae non raro inter amantes intercurrunt, juxta illud Michaeae, cap. ii, 11: «Stillabo tibi in vinum, et in ebrietatem,» id est prophetabo, et propinabo tibi vinum furoris divini; praenuntiabo supplicia, quibus Deus te potabit, et quasi inebriabit. Sic sensus erit, q. d. Meliora sunt ubera dilectionis divinae, quam vinum indignationis ejusdem, tum quia suaviora sunt, tum quia efficaciora: magis enim trahuntur homines amore quam timore, dilectione quam indignatione, beneficiis quam suppliciis. Aut, q. d. Esto te offenderim saepius, o sponse mi, tuque merito mihi indignatus sis, tamen uberum, id est misericordiae et amoris tui dulcedo superat omnem vini, id est irae tuae, acredinem: tibi enim proprium est misereri et parcere; quocirca majora semper in me dilectionis quam indignationis argumenta ostendisti. Denique S. Bernardus, serm. 9: «Meliora sunt ubera tua vino,» hoc est, inquit, «pinguedo gratiae, quae de tuis uberibus fluit, efficacior mihi est ad spiritalem profectum, quam mordax increpatio praelatorum.»
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima fideli.
Animae accommodes, quae dicta sunt de Ecclesia, mutato duntaxat nomine. Unde Chaldaeus vertit, prae multitudine dilectionis, qua dilexit nos magis quam septuaginta nationes. Anima ergo Christo desponsata ei dicit: «Meliora sunt (o sponse) ubera tua vino,» id est, melior mihi est, magisque mihi sapit lac tuae doctrinae et gratiae, quam omne vinum consolationis, deliciarum, prudentiae et astutiae humanae: hoc enim mentem aeque ac corpus infirmat, amaricat, cruciat, dissolvit animam, decipit, infatuat, dementat juxta illud: «Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora,» Thren. iv, 5; et illud: «Cui vae? cujus patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? Nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?» Prov. xxiii, 29 et 30. Vide ibi dicta. Tuum vero lac super omnes delectationes humanas laetificat, satiat, tuetur a noxiis, firmat a lapsu, roborat in bono, nubila animi dispellit, iras, amores vanos et odia sedat, ac cor implet Dei et proximi charitate. Hoc lac gustarat Psaltes, unde exclamat: «Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!» Psalm. xxx, 20.
me. Audi S. Bernardum, serm. 9: «Carnis, inquiunt (animae piae desponsae Christo), voluptatem, qua paulo ante, tanquam vino, ebriae tenebamur, vincunt hae, quas tua nobis ubera stillant, deliciae spirituales. Et pulchre vino comparant carnalem affectum: ut enim uva semel expressa non habet jam quod denuo fundat, sed perpetua ariditate damnatur, sic caro in pressura mortis ab omni prorsus sua delectatione siccatur, nec ultra revirescit ad libidines. Unde Propheta: Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est foenum, et cecidit flos, Isai. xl, 6; et Apostolus, Galat. vi, 8: Qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem. Et rursum, I Corinth. vi, 13: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc, et has destruet.»
Subjicit deinde idem de mundi voluptatibus: «Vide autem ne non carni tantum, sed et mundo forte competat ista proportio; siquidem et ipse transit, et concupiscentia ejus; et cum omnia quae in mundo sunt, finem habeant, finis eorum non erit finis. Verum ubera non sic; haec enim cum exhausta fuerint, rursum de fonte materni pectoris sumunt quod propinent sugentibus. Merito proinde meliora carnis, saeculive amore asseruntur ubera sponsae, quae nullo unquam lactentium numero arefiunt, sed semper abundant de visceribus charitatis, ut iterum fluant: flumina siquidem fluunt de ventre ejus, fitque in ea fons aquae salientis in vitam aeternam,» Joan. vii, 38.
Denique S. Bernardus, serm. 10, duo ubera Praelatis assignat, maternum affectum congratulationis et compassionis, quem praescribit Apostolus, Rom. xii, 15, dicens: «Gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus:» ut congratulatio fundat lac exhortationis, compassio vero consolationis; utroque vero irrorari matrem spiritualem, cum per orationem osculum sponsi haurit.
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
«Quid, ait Rupertus, per ubera ejus, nisi dulcedinem ejus recte intelligimus? Et quid est dulcedo ejus, nisi Spiritus Sanctus? Talis dulcedo pulchre in duo ubera discernitur, quia duo sunt data ejusdem Sancti Spiritus. Alterum datum est in remissionem peccatorum, cujus videlicet dati ubere nullus ante hanc Beatam Virginem lactatus est sanctorum antiquorum. Alterum datum est in diversarum divisiones sive distributiones gratiarum, quo videlicet ubere lactati patres sancti et prophetarunt, et multa miracula operati sunt.»
Porro ubera proprie a Deo communicata B. Virgini, sunt ipsa maternitas Dei: hujus enim insigne sunt ubera, haec enim, mox ut femina parit, fitque mater, intumescunt, lacte replentur ad alendam prolem. Deus enim Pater sicut genuit Filium, qua Deus est, sic et B. Virgini ceu matri dedit eundem generare, qua homo: quae summa est ejus dignitas, superans omne vinum excellentiae creatae, ac summam requirit gratiarum omnium excellentiam. Nam, ut docet D. Thomas, I part. Quaest. xxv, art. 6, Deus omnibus rebus a se creatis potest alias creare meliores et nobiliores, exceptis tribus, scilicet humanitate assumpta a Verbo, visione beatifica, et maternitate Dei: haec enim tria cum Deum habeant pro objecto, a nulla re superari, et a nullo dono creato transcendi possunt.
Hinc mulier illa in Evangelio exclamavit: «Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti,» Luc. xi, 27. Et S. Augustinus inter B. Virginem et Christum crucifixum se constituens: «Hinc, ait, lactor ab ubere, hinc pascor a vulnere.» Hoc uberum suorum lac B. Virgo visibiliter communicans clerico cuidam Nivernensi sibi devoto, jam animam agenti, eum vitae et sanitati restituit, uti narrat B. Petrus Damianus, lib. VI, epist. 29: «Cum enim, inquit, velut egressurus in ejus pectore spiritus anxie palpitaret, ecce gloriosa Mater Dei sibi visibiliter astitit, et sacri uberis papilla lac exprimens ejus labiis instillavit, et divinae virtutis antidoto protinus ille, resumptis viribus, ex infirmitate convaluit, et mox clericalibus ornamentis indutus Ecclesiam adiit, seseque choro psallentium fratrum laetus interserens, mirum videntibus spectaculum praebuit. Dicitur etiam quod adhuc tunc in labiis ejus quaedam lactis videbantur vestigia.» Hucusque Damianus.
Idem contigit S. Fulberto episcopo Carnotensi, qui doctrina et sanctitate illustris obiit anno Domini 1028. Cum enim ipse mire B. Virgini devotus exsisteret, ac igne sacro correpta esset ejus lingua, ita ut totus arderet; nocte quadam cum praeter morem eo cruciaretur, obtulit se ei visendam matrona nobilis, a qua monebatur ut ei os aperiret: quod cum fecisset, mox ex sacris suis uberibus lac expressit in os ejus; quo ita refrigerata est lingua, ut ardorem omnem exstinxerit, et eum perfectae sanitati restituerit. Ne autem illusio aut phantasma esse putaretur, in Fulberti gena remanserunt guttae aliquot, quas ipse diligenter sudario exceptas collegit, hodieque in thesauro ecclesiae Carnotensis summa cum veneratione servantur. Ita habent Annales Ecclesiae Carnotensis, et Willelmus Malmesburiensis, lib. III De Gestis Anglorum, ac Baronius, tomo XII, anno Christi 1028.
Fertur et S. Bernardus eodem lacte B. Virginis ab eadem aspersus, in dicendo et scribendo lacteus et mellifluus evasisse, praesertim ubi de laudibus B. Virginis et Verbi incarnati agit. Unde et hymno ejusdem cujus initium: «Salve, regina, mater misericordiae,» quem composuit Hermannus Contractus Comes de Vernigen, monasticen professus in monasterio S. Galli sub annum Domini 1040, quemque sub vesperam passim in Ecclesiis ad honorem B. Virginis decantari audimus, mire delectabatur S. Bernardus. Hinc in hymnum hunc plures sermones conscripsit: ideoque Canonici Spirenses, S. Bernardo Spirae Ecclesiam B. Virginis ingrediente, hymnum hunc decantarunt, ipsomet S. Bernardo ter positis genibus succinente: «O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!» In cujus rei memoriam haec ipsa verba literis aeneis incisa laminis iisdem locis humi positis etiamnum Spirae visuntur.
Versus 2. Fragrantia unguentis optimis.
Hebraea, ad odorem unguentorum tuorum bonorum, scilicet antonomastice, id est optimorum; Syrus, in odorem suavitatum tuarum. Unde nonnulli haec referunt ad oleum quod sequitur, sicque cum eo nectunt, «ad,» id est propter, «odorem unguentorum tuorum, oleum effusum est nomen tuum.» Verum melius Noster vii ad odorem exponit odorata, puta fragrantia, refertque ad ubera, quae praecesserunt. Solent enim feminae nobiles et lautae ad pectus et ubera gestare olfactoriola et myrothecas, id est capsulas muscum aliosque odores suaves in se continentes, quae Psalm. xliv, 9, vocantur domus eburneae: domus enim Hebraeis thecam quamlibet significat.
Porro Septuaginta to optimorum explicantes vertunt, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Si enim unguenta sponsi sunt optima, ergo superant omnia unguenta et aromata. Alludit ad ritum priscorum, apud quos sponsi corona redimiti, et unguentis delibuti, nuptias inibant. Unde de Christo sponso dicitur, Psal. xliv, 8 et 9: «Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis.» Huc facit illud Virgilii: Nec mihi jam pingui sudabunt tempora myrrha, Pronuba nec castos incendet pinus honores.
Nec mihi jam pingui sudabunt tempora myrrha, Pronuba nec castos incendet pinus honores.
Primus Sensus, De Christo et Ecclesia.
Sensus ergo est, q. d. «Meliora sunt ubera tua vino,» ob fragrantiam, sive quia redolent et fragrant unguentis optimis. Sponsa enim novella uti necdum sponsi oscula, sic nec lac uberum, nisi eminus perceperat; sed eorum fragrantia, id est fama, inescata et illecta tam lac uberum quam osculum oris desiderat. Odor enim symbolum est famae, juxta illud, Eccl. vii, 2: «Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa;» et illud, II Cor. ii, 15: «Christi bonus odor sumus Deo,» id est, Christi famam praedicando ubique spargimus. Sic Magdalena illecta suavi fama, quae spargebatur de sanctitate, suavitate et potestate Christi, ad osculum pedum ejus accurrit. Unde Chaldaeus haec more suo Synagogae, id est Mosi et Judaeis qui fuere typus Ecclesiae, id est Christi et christianorum, accommodans sic vertit, a voce miraculorum tuorum et potentiae tuae, quae fecisti populo tuo domui Israel, commoti sunt omnes populi, qui audierunt famam potentiae tuae et signorum bonorum tuorum.
Hinc rursum unguenta Christi sunt charismata Spiritus Sancti: haec enim suavissimum de eo odorem et famam ubique spargebant. Unde Rupertus: «Optima unguenta, ait, sunt charismata haec: sermo sapientiae, sermo scientiae, fides, gratia sanitatum, opera virtutum, prophetia, discretio spirituum, et caetera, quae qui habent, boni odoris sunt, et suaviter fragrant sicut unguentum optimum. Unde Apostolus: Deo gratias, inquit, qui semper triumphat per nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo.» Nam de Christo ait S. Petrus, Actor. x, 38: «Unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.» Unde ejus «fama exiit in universam regionem,» Luc. iv, 14: et, «divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis,» ibid. vers. 37.
Porro versionem Septuaginta quae habet, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata, et qui eos sequitur Arabici, et odor suavitatum tuarum est praestantissimus omnium suavitatum, sic exponunt Patres, q. d. Christi gratia et virtus, qua unxit eum Pater, superat omnia dona, gratias et virtutes datas, non tantum Moysi et prophetis, sed et omnibus sanctis simul sumptis. Nam, ut de eo ait Habacuc, cap. iii, 3: «Operuit coelos virtus ejus,» id est coelestis est, coelosque et angelos coelestes transcendit: Christi enim virtus per se est ipsa virtus; Christi sapientia, justitia, charitas, etc., per se est ipsa sapientia, justitia, charitas, etc., ait Nyssenus. Sic et Origenes, Aponius et Theodoretus, quem audi: «Nota, inquit, sunt mihi unguenta, quae Moses confecit, et oleum unctionis, et thymiama compositionis; sed omnium illorum aromatum unguentum tuum est suavissimum. Unguentum hic vocat gratiam spiritalem, qua ille refertus, ex plenitudine sua nobis omnibus impertivit: quamobrem clara voce beatus Paulus II Cor. ii, 15: Christi bonus, inquit, odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in illis qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam.» Christus enim a primo instanti conceptionis suae, infusam sibi a Deo accepit omnem gratiam et virtutem, idque in tanto gradu, perfectione et sublimitate, ut sit gratia capitis, quae scilicet a Christo in omnes Sanctos, velut a capite in membra derivatur, juxta illud: «Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis,» Psalm. xliv, 8. In Christo enim habitavit non tantum similitudo, sed et «omnis plenitudo divinitatis,» ut ait Paulus, Coloss. ii, 9. Unde de «plenitudine ejus nos omnes accepimus,» Joan. i, 16.
Secundus Sensus, De Christo et anima sancta.
Christus sponsus ubera sua unguentis et charismatibus optimis fragrantia, communicat sponsae suae, puta animae sanctae, juxta illud, I Cor. i, 30: «Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio.» Unde S. Gregorius, qui per duo ubera accipit duplicem dilectionem Dei et proximi: «Haec ubera, ait, unguentis optimis fragrant, quia odorem suavitatis per sapientiae verba, et sanctitatis exempla secum portant. Quicumque enim sancta charitate per gratiam Dei se reficit, is spiritualium donorum et odorem et suavitatem sentit. Quorum bonorum ubertate proximos quosque ad interiora gustanda secum trahit, et ut in amorem divinum convalescant, istis uberibus nutrit.» Haec ergo sunt optima, respectu unguentorum carnalium; quia quos inungunt, veros reges ac sacerdotes efficiunt. Caeteri qui per ubera Christi accipiunt apostolos et doctores evangelicos, dicunt eos fragrantia gratiarum, virtutum sanctarum, operationum et miraculorum, indeque consequentis famae et gloriae superare sanctos prophetas, patriarchas, sacerdotes et reges mosaicos. «Quia tantis, inquit Justus Orgelitanus, virtutibus, tantisque enituere miraculis, ut odor justitiae eorum longe lateque diffusus tunc intuentes oblectaret, et usque huc omnes reficiat auditores, sicut unus ex ipsis pronuntiat dicens: Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco,» II Cor. ii, 14; et: «Qui unxit nos Deus: qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris,» II Corinth. i, 21 et 22. Vide quae utrobique annotavi.
Denique S. Bernardus, serm. 10 et seq., assignat tria mystica animae unguenta: primum, contritionis; secundum, devotionis; tertium, pietatis; quae deinde singula fuse prosequitur: «Primum, inquit, est pungitivum dolorem faciens; secundum, temperativum dolorem leniens; tertium, sanativum morbum expellens.» Triplici hoc unguento Magdalena unxit, tum pedes, tum caput Christi. Anima vero sancta maxime eum ungit unguento laudis et gratiarum actionis, qua omnem suam gratiam, omne meritum, omnem laudem et gloriam attribuit Christo. Idem, serm. 22, per unguenta accipit quatuor virtutes cardinales, quae in solo Christo verae sunt, in philosophis vero fictae et falsae: «Quid vobis, ait, cum virtutibus, qui Dei virtutem Christum ignoratis? Ubinam, quaeso, vera prudentia, nisi in Christi doctrina? Ubi vera justitia, nisi de Christi misericordia? Ubi vera temperantia, nisi in Christi vita? Ubi vera fortitudo, nisi in Christi passione? Soli ergo, qui ejus doctrina imbuti sunt, prudentes dicendi sunt; soli justi, qui de ejus misericordia veniam peccatorum consecuti sunt; soli temperantes, qui ejus vitam imitari student; soli fortes, qui ejus patientiae documenta fortiter in adversis tenent. Incassum proinde quis laborat in acquisitione virtutum, si aliunde eas sperandas putat quam a Domino virtutum, cujus doctrina seminarium prudentiae, cujus misericordia opus justitiae, cujus vita speculum temperantiae, cujus mors insigne est fortitudinis.»
Tertius Sensus, De Christo et B. Virgine.
Rupertus, qui haec uti et caetera omnia totius Cantici, proprie de B. Virgine accipit, asserit ubera charitatis geminae concessa B. Virgini fragrasse odorem suavissimum virtutum omnium, quas Spiritus Sanctus in alios dispertit, sed omnes in Virgine collegit, idque tanta copia et plenitudine, ut ipsa sola iis omnibus magis fragrarit, quam caeteri sancti in unum congregati, juxta illud, Eccli. xxiv, 20: «Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi, quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris, etc. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus (id est fructibus genitis) meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationes saeculorum.» Vide ibi dicta.
Oleum effusum nomen tuum.
Oleum non tantum ex olivis, sed ex quolibet flore, herba, aromate distillatur, quod totam rei substantiam, succum, pinguedinem et vim exsugit: unde a medicis vocatur quinta essentia, quae si cum oleo aliorum aromatum scite commisceatur, unguentum facit praestans et odoratum. Hinc Septuaginta, Vatablus et alii vertunt, unguentum evacuatum nomen tuum; Syrus, unguentum myrrhae nomen tuum; Arabicus, nomen tuum unguentum suave effusum. Hebraeum enim שמן schemen, non tantum oleum, sed et unguentum significat, idque huic loco magis congruit. Explicat enim to fragrantia unguentis optimis, q. d. Ubera dulcissimae tuae beneficentiae, o Christe, meliora sunt vino, id est omnibus mundi voluptatibus et illecebris, quia fragrant optimis unguentis, id est exspirant charismata optima, quae in omnes effundis, adeo ut oleum, sive unguentum effusum vocari possis, hocque nomen sit tibi peculiare et proprium. Unde in Hebraeo pulchra est paronomasia: שם schem tuum est שמן schemen, id est nomen tuum est oleum, oleique numen. Quocirca Hortolanus sic paraphrastice, sed genuine et sapienter exponit, q. d. Hisce coelestibus unguentis tu a Spiritu Sancto perfusus totus, Christe, fragras, suavissime oles, atque admirandis dictis ac factis tuis tantum jam tibi nomen comparasti: sic tua inclyta fama, qua
sias, a Graecis Christus, a Latinis Unctus, quia in incarnatione, qua homo per gratiam Dei patris unctus et consecratus est summus Pontifex, Propheta, Legislator, Rex et Redemptor orbis. Unde hoc gratiae suae unguentum in omnes credentes in ipsum effudit, et in dies effundit: hinc a Christo omnes vocantur christiani. «Cum enim vim suam et potestatem apostolis tradidit, totus mundus pietatem sanctissime inoluit,» ait Philo Carpathius. Unde et in baptismo visibiliter christiani chrismatis unguento in corpore, et gratia Spiritus Sancti in anima invisibiliter perunguntur, ait Theodoretus. Quocirca Nazianzenus, orat. in S. Baptisma: «Unguentum illud, inquit, nostra causa exhaustum odoremur, spirituali modo illud accipientes, atque ab eo ita efformati et commutati, ut ex nobis quoque suavis odor effletur.» Sicut enim Magdalena unguentum effundens in caput Christi, totam domum odore suavi replevit, sic Christus gratias suas in fideles effundens, totam Ecclesiam, imo totum orbem, suavissimo Evangelii odore complevit. Sic et Cassiodorus, Justus Orgelitanus, Beda et S. Gregorius, quem audi: «Nomen, inquit, sponsi Christus est; sed nomen sponsi quasi oleum effunditur, quia quicumque nomine christiano in veritate censentur, charitate affluunt, qua molliuntur; et, ut flammas exemplorum emittant, eadem charitate continue suffundantur.» Et S. Augustinus, conc. 3 in Psalm. xxx, per unguentum Christi intelligens ejus misericordiam: «Nec, ait, unguentum misericordiae tuae in Jerusalem quasi in vase tenuisti, sed tanquam confracto vase, unguentum diffusum est per mundum, ut impleretur quod dicitur: Unguentum effusum nomen tuum; et ita mirificasti misericordiam tuam in civitate circumstantiae, id est in omnibus gentibus diffundens misericordiam tuam.» Simili modo Philo Carpathius per unguentum accipit ardentissimam Dei Christique charitatem in nos effusam et profusam. Hac de causa pontifices aeque ac reges et principes oleo unguntur, ut plenam in subditos charitatem effundant. Hinc de Jesu pontifice et Zorobabele principe dicitur Zachar. IV, 14: «Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae.» Ac de Elia et Henoch dicitur Apoc. XI, 4: «Hi sunt duae olivae, et duo candelabra, in conspectu Domini terrae stantes.» Vide utrobique dicta.
Porro Eusebius, lib. IV Demonstr. cap. xv, addit Christum non tantum qua homo est, sed etiam qua Deus est, ab aeterno unctum esse oleo, id est accepisse a Patre plenitudinem divinitatis; «Supremae, inquit, atque ingenitae divinae essentiae virtutem illam, quae omnia valet, omne bonum praestat, omnem pulchritudinem subministrat, divinus Spiritus proprio et convenienti exemplo conferens atque accommodans, per oleum appellat. Quare et Christum, et unctum eum qui illius particeps est, vocat.» Et paucis
Quaeres, quodnam hoc nomen? Primo, Chaldaeus accipit nomen Jehova: «Et nomen tuum sanctum, inquit, auditum est in universa terra, quod est electum magis, quam oleum unctionis, quo unguntur capita regum et sacerdotum.» Unde multi nomen hic accipiunt Dei, qui in creatione mundi suam bonitatem et beneficentiam in omnes creaturas ceu oleum effudit, ac in ejusdem redemptione viscera misericordiae suae, puta Unigenitum suum, in carnem nostram emisit, imo effudit. Jehova enim significat ipsum esse, ac essendi oceanum, sive pelagus immensum, primumque omnium principium, a quo res omnes velut e fonte suum esse mendicant et hauriunt; Jehova vero in Jesum transmutatus est, cum Deus factus homo, gratiae et salutis suae pelagus in fideles omnes effudit. Addit Eusebius, lib. IV Demonstr. cap. v, Jehova, id est Deum Patrem totam suam divinitatem in Filium per generationem effundere: Patrem vero et Filium eamdem in Spiritum Sanctum per spirationem transfundere. Unde idem, lib. V Demonstr. 1, Filium vocat fragrantiam Patris.
Porro nomen Jehova, id est Dei, olim solis Judaeis notum, ac in Judaea quasi conclusum, per Jesum, id est Verbum incarnatum, sparsum et effusum est per totum orbem, cum ad praedicationem apostolorum omnes gentes, etiam atheae, cognoverunt, amaverunt et glorificaverunt Deum. Ita Origenes, Anselmus et alii. Audi S. Ambrosium, lib. III De Virgin., post medium: «Semper unguentum hoc erat, sed erat apud Patrem: erat in Patre: olebat tantum angelis et archangelis tanquam intra vas coeli. Aperuit os Pater dicens: Ecce posui te in testamentum generis mei, in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae: descendit Filius, repleta sunt omnia novo odore.» Et nonnullis interjectis: «Ipse Dei Filius in corpore tanquam in vase odorem primo cohibebat suum, opperiens tempus, sicut ait: Dominus dat mihi linguam eruditionis, ut sciat quando me oporteat dicere sermonem. Venit hora, aperuit os: exivit unguentum, quando virtus exibat de eo. Hoc unguentum exinanitum super Judaeis, et collectum est a gentibus: exinanitum in Judaea, et redoluit in omnibus terris.»
interjectis: «Eum, inquit, qui solo hoc toto oleo unctus est, quive divinae, atque ejus, quae cum nullis aliis communicatur, paternae fragrantiae princeps factus, et qui solo ex illo genitus, Deus Verbum communicatione gignentis ingeniti, Deus de Deo est declaratus, Christum atque unctum vocavit.»
Verum proprie agitur hic de Christo, qua homo est; sic enim est sponsus Ecclesiae, ideoque dicitur Christus, id est unctus, idque adeo copiose et plene, ut non tantum unctus, sed et unguentum ac oleum nominetur: «Oleum, inquit, effusum nomen tuum,» qua effusione christianos consecravit in mysticos reges et sacerdotes, juxta illud I Petr. II, 9: «Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.»
Christus ergo qua homo, duplici oleo sive unguento, id est duplici gratia unctus fuit. Prima est gratia unionis hypostaticae, per quam caro unita est Verbo, et homo factus est Deus. Secunda, ex priore jam dicta consequens, est gratia habitualis infusa animae Christi, quae eum non tantum sanctificavit, sed et sanctitatis fontem ac sanctorum omnium caput et causam constituit: inde enim secuta est omnis gratiae effusio in cunctos fideles et sanctos cujuslibet gentis, aetatis, sexus, conditionis, gradus et ordinis: «Judaeus, ait S. Bernardus, habet oleum, sed non effusum; habet in codicibus, sed non in cordibus. Quid tibi prodest pium Salvatoris nomen lectitare in libris, nec habere pietatem in moribus?» At christianus a Christo accipit pietatem in moribus, qui unctionem Christi accipit in cordibus.
Denique, per nomen accipitur res et persona nomine significata, q. d. ait Beda: «Oleum effusum nomen tuum,» hoc est, recte nominaris, o Christe, id quod es, puta plenus Spiritu, ejusque donis, quae copiose in alios effundis. Oleum enim notat Spiritum Sanctum ejusque charismata, quae Christus in Pentecoste in apostolos ceterosque fideles large distribuit, juxta illud: «Effundam spiritum meum super omnem carnem,» Joel. II, 28.
Tertio, nomen proprium sponsi Ecclesiae est Jesus: nomen enim Christus est nomen officii; nomen vero Jesus est proprium personae, scilicet ejus hominis qui unitus est hypostatice Verbo. Nomen enim Jesus illi impositum est in circumcisione, sicut nobis in baptismo imponitur nomen Cornelii, Petri, Pauli, etc.; Jesus enim significat Salvatorem, qualis solus fuit homo Deus, sive Verbum incarnatum; hoc enim gratiam salutiferam, eamque variam et multiplicem in fideles effundit, ut ad salutem et gloriam aeternam perveniant, juxta illud: «Nec enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri,» Actor. IV, 12. Jesus enim virginibus effundit gratiam castitatis virginalis, viduis vidualis, conjugatis conjugalis, martyribus aspirat fortitudinem,
nem, doctoribus doctrinam, religiosis religionem, anachoretis solitudinem, activis actionem, contemplativis contemplationem, etc.; atque haec omnia non stillat parce, sed large effundit, idque cum mira suavitatis fragrantia, adeo ut animae sanctae nil sit suavius, nil dulcius, quam cogitare, nominare, invocare Jesum. «Jesus, ait S. Bernardus, mel in ore, melos in aure, jubilus in corde: nil canitur suavius, nil auditur jucundius, nil cogitatur dulcius, quam Jesus Dei Filius. Jesu dulcedo cordium, fons vivus, lumen mentium, excedens omne gaudium et omne desiderium.» Vide totum hymnum S. Bernardi de nomine Jesu.
Dicit ergo Ecclesia et anima fidelis Christo: Tu mihi es Jesus, tu meus Salvator, tu mea salus, tu unguentum salutis tuae in omnes sanctos effundis. Hoc enim nominis tui unguentum compositum est ex pretiosissimis aromatibus divinitatis et humanitatis tuae, puta carnis, sanguinis, et animae tuae omnibus donis et virtutibus ornatissimae, cum divinitate commistis. Ita S. Cyrillus, lib. IV et IX De Adoratione.
Ideoque nomen Jesu includit nomen Jehova, caeteraque omnia Dei et Christi nomina, quae sunt: Emmanuel, Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis, etc., Isai. IX, 6; Num. xiv, 18. Hinc nomen Jesu ita suave et amabile fuit S. Paulo, ut illud singulis saepe periodis repetat, cumque eo dissuavietur. Hinc in paucis suis Epistolis illud iterat ducenties decies novies, Christi vero nomen quadringenties semel. Idem fecit S. Ignatius, ut patet ex ejus Epistolis, praesertim in epist. ad Romanos, ubi et illud: «Jesus meus, amor meus, crucifixus est.» Sic et S. Dionysius, qui cap. iv Eccles. hierarch. pag. 3: «Scimus, ait, augustissimum Jesum supersubstantialiter odorem fragrantem, spiritualibus distributionibus mentem nostram divina voluptate replere;» et S. Franciscus, inquit S. Bonaventura in ejus Vita, «cum nomen Jesu exprimeret vel audiret, jubilo quodam repletus interius, totus videbatur exterius alterari, ac si mellifluus sapor gustum, vel harmonicus sonus ipsius immutasset auditum.»
Jesu nomen dicitur purak, Septuaginta, exkevosen, id est evacuatum et exinanitum, tum in circumcisione, ubi primitias sanguinis effundens nomen hoc meruit; tum in passione et cruce, ubi totum sanguinem, spiritum et vitam nobis effudit, juxta illud: «Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis,» Philip. II, 7 et 8. Unguentum in vase conclusum non sentitur, at effusum fragrantiam in omnes effundit. Sic Jesu nomen in Christo quasi conclusum non sentiebatur; at ubi in circumcisione et cruce sese effudit, suavissimos amoris omniumque virtutum odores in omnes exhalavit, inquit Theodoretus, Philo Carpathius et Aponius:
«Sicut aqua, inquit ipse, effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea,» Psal. xxi, 15. Audi S. Ambrosium, serm. 1 in Psal. cxviii: «Unguentum exinanitum nomen tuum, hoc est, totus immundis impuritatibus diversorum facinorum faetebat hic mundus; nunc spirat ubique suavitate pudicitiae unguentum fidei, flos integritatis.» Idem, lib. De Isaac et anima, cap. III: «Aspirat in verbo odor gratiae, et remissio peccatorum, quae in totum diffusa mundum, omnia tanquam exinanito replevit unguento, quia per universos gravis vitiorum colluvies detersa est.»
Porro oleum symbolum est, primo, pacis et tranquillitatis; unde illud: «Oleo tranquillior.» Oleum enim adeo tranquillum est, ut et mare tumultuans tranquillet: qua de causa urinatores solent oleum spargere descendentes in mare, ut illud tum quietum et serenum, tum lucidum reddant, ut hac luce id quod in eo mersum perditumque requirunt, inveniant, teste Plinio, lib. II, cap. ciii.
Secundo, oleum symbolum est gratiae et misericordiae; unde Graecis vicina sunt nomina elaios et eleos, id est oleum et misericordia, ut unum ab altero vim et nomen sumpsisse videatur. Huc facit quod ait Plinius, lib. XV, cap. II: «Olivantibus lex antiquissima fuit: Oleum ne stringito, neve verberato.» Hac de causa sub nativitate Christi, Romae fons olei scaturiit, qui per integrum diem continue oleum manavit, significans jam nasci Christum, qui oleum suavitatis, clementiae et gratiae spargeret per totum orbem. Prodigium hoc narrat Osorius, lib. VI, cap. xix, et Eusebius in Chronico, Paulus Diaconus, et ex iis Baronius.
Tertio, oleum symbolum est pinguedinis et caloris, quem afferunt amor et charitas; oleum enim est aereum, et multum spiritus continet, ideoque aquis supernatat, ait Aristoteles, lib. II De Generat. animal. cap. II. Hinc et «opimat pecus olea,» ait idem, lib. VIII Histor. animal. cap. x. Idem asserit apes gaudere olea, ut mellificent. Addit ex Theophrasto Plinius, lib. XV, cap. II: «Olei causa est calor; quare et in torcularibus, et jam in cellis multo igne quaeritur.» Idem, cap. iv: «Oleo, inquit, natura est tepefacere corpus, et contra algores munire.»
Quarto, odoris et fragrantiae boni exempli, nominis et famae; oleum enim hic non purum, sed ex variis aromatum et odorum speciebus artificiose commistum, ideoque fragrantissimum intelligitur.
Quinto, oleum signum est et causa hilaritatis: unctos enim exhilarat, nitidosque et laetos ac lucidos efficit; unde illud: «Ut exhilaret faciem in oleo,» Psalm. CIII, 15.
Sexto, oleum, et magis unguentum symbolum est voluptatis et deliciarum; unde olim in conviviis convivae unguentis pretiosis ungebantur ad lautitias et delicias.
Septimo, oleum confortat corpus, viresque membris vel lassis itinere, vel labore quolibet defatigatis restituit. Unde Samaritae, captivos quos ex Judaea abduxerant, monitu Prophetae cibo potuque refectos, et oleo unctos ad abstergendam defatigationem itineris, in patriam remiserunt, II Paral. xxviii, 15. Hinc et athletae in stadio decertaturi, oleo se ad majus robur perungebant; atque victores olea coronabantur. Audi Plinium, lib. XV, cap. IV: «Oleae honorem Romana majestas magnum praebuit, turmas equitum idibus Juliis ex ea coronando; ita minoribus triumphis ovantes; Athenaeque victores olea coronabant.» Idem, lib. XXIII, cap. IV: «Omni oleo, inquit, mollitur corpus, vigorem et robur accipit, etc. Venena omnia hebetat. Et lassitudinum perfrictionumque refectio est: tormina calidum potum pellit; item ventris animalia; vulnerariis emplastris utile, faciem purgat, etc. Lethargicis magis auxiliare, et inclinato morbo. Capitis doloribus remedium est: item ardoribus in febri.» Plura addit in hanc rem.
Octavo, notissimum est oleum adhiberi vulneribus medicandis; unde est illud, Isai. I, 6: «Vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, nec fota oleo.» Et Samaritanus ille evangelicus in vulnera semivivi oleum infudisse narratur et vinum, Luc. cap. x, 34.
Haec omnia praestat nomen Jesu, nam primo, iratos tranquillat, et passiones omnes sedat; secundo, gratiam et misericordiam affert, imo effundit; tertio, animam impinguat et calefacit amore et ardore coelesti; quarto, suavissimum gratiae decus et famam omnibus aspirat; quinto, maestos exhilarat; sexto, fideles coelestibus deliciis pascit, imo inebriat; septimo, martyres et pro virtute depugnantes, ac certando delassatos corroborat, ut omnia tormentorum genera alacriter et generose superent, ac victores coronat; octavo, omnibus animae vulneribus medetur.
Audi S. Bernardum, serm. 15: Olim, inquit, hoc nomen «nec modo fusum, sed et effusum: nam infusum jam erat. Jam coeli habebant illud, jam angelis innotuerat. Est autem foris missum; quod angelis ita erat infusum, ut esset et privatum, effusum et in homines est, ita ut jam tunc merito clamaretur de terra: Oleum effusum nomen tuum.» Et inferius: «O nomen benedictum! O oleum usquequaque effusum! Quousque? De coelo in Judaeam, et inde in omnem terram excurrit; et de toto orbe clamat Ecclesia: Oleum effusum nomen tuum. Effusum plane, quod non solum coelum terrasque perfudit, sed aspersit et inferos, adeo ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur et dicat: Oleum effusum nomen tuum.» Et post nonnulla: Oleum, ait, «lucet, pascit et ungit; fovet ignem, nutrit carnem, lenit dolorem; lux, cibus, medicina. Vide idem nunc et de sponsi nomine: lucet praedicatum, pascit recogitatum, invocatum lenit et ungit. Et percurramus singula. Unde putas in toto orbe tanta et tam subita fidei lux, nisi de praedicato Jesu? Nonne in hujus nominis luce Deus nos vocavit in admirabile lumen suum? quibus illuminatis et in lumine isto videntibus lumen, dicat merito Paulus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.» Et post pauca: «Nec tantum lux est nomen Jesu, sed est et cibus. An non toties confortaris, quoties recordaris? Quid aeque mentem cogitantis impinguat? quid ita exercitatos reparat sensus, virtutes roborat, vegetat mores bonos atque honestos, castas fovet affectiones?
Aridus est omnis animae cibus, si non oleo isto infunditur; insipidus est, si non hoc sale conditur. Si scribas, non sapit mihi, nisi legero ibi Jesum. Si disputes aut conferas, non sapit mihi, nisi sonuerit ibi Jesus. Jesus mel in ore, in aure melos, in corde jubilus. Sed est et medicina. Tristatur aliquis vestrum? veniat in cor Jesus, et inde saliat in os: et ecce ad exortum nominis lumen, nubilum omne diffugit, redit serenum. Labitur quis in crimen, currit insuper ad laqueum mortis desperando? nonne si invocet nomen vitae, confestim respirabit ad vitam? Cui aliquando stetit ante faciem salutaris nominis duritia (ut assolet) cordis, ignavia, torpor, rancor animi, languor acediae? cui fons forte siccatus lacrymarum, invocato Jesu, non continuo erupit uberior, fluxit suavior? Cui, in periculis palpitanti et trepidanti, invocatum virtutis nomen non statim fiduciam praestitit, depulit metum?» Denique ex dictis ita concludit: «Nihil ita irae impetum cohibet, superbiae tumorem sedat, sanat livoris vulnus, restringit luxuriae fluxum, exstinguit libidinis flammam, sitim temperat avaritiae, ac totius indecoris fugat pruriginem. Siquidem cum nomino Jesum hominem, mihi propono mitem et humilem corde, benignum, sobrium, castum, misericordem, et omni denique honestate ac sanctitate conspicuum, eumdemque ipsum Deum omnipotentem, qui suo me et exemplo sanet, et roboret adjutorio. Haec omnia simul mihi sonant, cum insonuerit Jesus. Sumo itaque mihi exempla de homine, et auxilium a potente, etc. Semper tibi in sinu sit, semper in manu, quo tui omnes in Jesum et sensus dirigantur, et actus. Denique et invitaris: Pone me (inquit cap. VIII, 6) signaculum in corde tuo, signaculum in brachio tuo.» Plura vide apud eumdem, serm. 15 et 18.
Haec omnia quae dicta sunt de Christo et Ecclesia, facile mutato nomine est applicare animae sanctae, et magis B. Virgini. Unde Rupertus per nomen accipiens Verbum, sive Filium Patris aeterni,
ni, per quem creavit omnia: «Quis potest, inquit, aestimare fortitudinem ejus? Porro nomen hoc tam forte, tam magnum, ecce est oleum effusum. Mira res! Quid Verbo fortius, et quid oleo suavius! Ergone Verbum est a sua natura immutatum? non; sed qualitates creaturarum, cum quibus illi ratio est, hinc pro virtute, illinc vitio diversae, imo contrariae sunt. Verbi gratia, diabolus in coelo per vitium superbus fuit: tu, Virgo, per virtutem humilis in terra apparuisti. Pro qualitatibus tam diversis, tamque contrariis, vitium, idemque verbum, illi ut flumen, tibi ut oleum sese exhibuit, juxta illud Jacobi, IV, 6: Deus superbis resistit; humilibus autem dat gratiam.» Et post pauca: «Effusum ergo est oleum, id est nomen tuum, quia processit de secreto substantiae tuae Verbum tuae fortitudinis cum suavitate miserationis.
Ideo adolescentulae dilexerunt te.
S. Bernardus, serm. 19, addit nimis, sed id non habent Hebraea, Graeca et Latina. Adolescentulas vocat Ecclesias et animas in fide et justitia novellas, ac recenter per baptismum in Christo regeneratas, quae instar adolescentularum sensim uti aetate, ita et virtute proficiunt et adolescunt, ut tandem perfecte Christo sociari, eique spirituali nuptiarum vinculo osculoque intime copulari mereantur. Ita Cassiodorus, Beda, Haymo, Justus et alii. Hebraice pro adolescentulae est עלמות alamoth, id est virgines; עלמה alma enim vocatur virgo, quia abscondita et viro incognita est, a radice עלם alam, id est abscondit, uti fuse ostendi Isai. VII, 14, ad illa: «Ecce virgo (Hebraice haalma, id est illa virgo, puta Virgo Deipara) concipiet et pariet filium.» Sensus ergo est, q. d. Adolescentulae, hoc est animae in fide et virtute novellae, quasi virgines a corruptelis mundi absconditae, dum fragrantiam olei sive unguenti, hoc est charismatum Christi sponsi odorantur, dumque sentiunt quam nomen Jesu Christi sit oleum, sive unguentum effusum, idque suavissimum et odoratissimum, hoc odore et hac suavitate illectae in ejus amorem rapiuntur, eumque tenere diligunt. Unde Chaldaeus vertit, et ideo dilexerunt justi ambulare post viam bonitatis tuae, ut possideant saeculum hoc et saeculum venturum.
Notat Cassiodorus, ac ex eo Beda et Haymo vocari adolescentulas feminine: Quia, inquit, animae sanctorum, quo majoris fragilitatis sibi sunt consciae, eo amplius Christum diligunt. Porro causa dilectionis earum est «oleum effusum,» id est effusa liberalitas Christi. Unde Rupertus: «Nisi, inquit, oleum effusum fuisset, nisi Verbum caro factum esset, animae imperfectae ausae non fuissent diligere Deum, imo nec ausae fuissent illum audire; unde et dicebant: Non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur,» Exod. xx, 19. Sic et Origenes: Nisi, inquit, Christus velut unguentum sese exinaniisset, capere eum nullus in ista illa divinitatis plenitudine potuisset, nisi sola fortassis
sponsa, q. d. Perfecti capiunt Christum in sua divinitate, et imperfecti in sua humanitate; hinc propter eos Christus se effudit in carnem factus homo. Et S. Bernardus, serm. 19: «Effusio quippe, inquit, nomen facit capabile, captus amabile, sed adolescentulis duntaxat. Qui capaciores sunt, integro gaudent, effuso non indigent. Angelica creatura irrepercussa mentis acie intuetur divinorum judiciorum abyssum multam, quorum summae aequitatis ineffabili delectatione beata, gloriatur insuper effectui ea mancipari per suum ministerium, ac palam fieri, ac propterea diligit merito Dominum Christum.»
Rursum, alii per adolescentulas intelligunt animas non imperfectas, sed strenuas et perfectas, quae in virtute adoleverunt, ut et eamdem aliis communicare, ac filios spirituales Christo parere possint, quales sunt martyres, ait Philo Carpathius. Sic et Theodoretus ac S. Gregorius, XIX Moral. cap. IX. Adolescentia enim, id est juventus media est inter pueritiam et senectutem, ideoque matura, stata et optima est aetas. Unde aliqui ex Hebraeo sic vertunt, quia adolescentulae dilexerunt te, idcirco eis oleum vel unguentum effusum est nomen tuum. Audi Nyssenum, hom. 1: «Sola, ait, anima illa, quae statum transiit infantilem, et ad spiritualis aetatis florem pervenit, nec maculam accepit aut rugam, aut aliquid hujusmodi; et neque propter infantiam caret sensu, neque ob vetustatem est imbecilla, quae adolescentula hoc loco nominatur, ea diligit toto corde totisque viribus illam pulchritudinem, cujus descriptionem, exemplumque et interpretationem non invenit cogitatio.»
Hoc quoque verum est; nam in principio Ecclesiae tanta effusa fuit in fideles recens baptizatos Christi gratia, ut eos amore Christi incenderet, faceretque illico ejusdem praecones et martyres.
christianismus orbi invexit studium castitatis et puritatis angelicae, ideoque ex virgine natus, virginitate et puritate angelos omnes superavit. Hac de causa primi fideles ab apostolis conversi, plerique omnes fuere virgines vel coelibes, adeo ut multi putarent Christi legem vetare matrimonium, et praecipere christianis omnibus coelibatum, ut patet ex quaestione quam Corinthii proposuerunt S. Paulo, an christianis licitus esset usus matrimonii? I Corinth. VII. Atque his omnibus vexillum praetulit B. Virgo, quae prima votum virginitatis Deo nuncupavit, ideoque mater Dei fieri meruit. Nam, ut ait S. Bernardus, homil. 2 super Missus est «Deum hujusmodi decebat nativitas, qua nonnisi de virgine nasceretur. Talis congruebat et Virgini partus, ut non pareret nisi Deum.» Itaque per adolescentulas hic omnes fideles intelliguntur, sed maxime virgines: hae enim fragrantiam Christi prae caeteris sentientes, non alium quam ipsum diligunt; unde et sequuntur Agnum quocumque ierit, Apoc. XIV, 4. Tales fuere S. Catharina, S. Caecilia, S. Dorothea, S. Agnes, cujus mirificum in Christum amorem graphice describit S. Ambrosius, serm. 9, de quibus canit Psaltes: «Adducentur regi virgines post eam,» Psalm. XLIV, 46.
Versus 3. Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum.
Hucusque fuit vox Synagogae optantis Christi osculum, id est incarnationem; jam incipit vox Ecclesiae, quae Christo jam nato illecta fragranti suavissimorum ejus charismatum, postulat post eum trahi, ut ejus sanctissimam vitam, quam in terris egit, passionem et crucem imitetur. Scit enim se infirmam et impotentem ad Christi sequelam, multo magis ad osculum, nisi ad illud gratia Christi impellatur, imo trahatur, juxta illud Christi: «Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum,» Joan. VI, 44. Ita Cassiodorus, Beda, Haymo et alii; praesertim quia crux Christi excelsa est, ideoque conscensu difficilis et ardua; unde ipse ait: «Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum,» Joan. XII, vers. 32. Trahe ergo me a vitiis ad virtutes, ab ignorantia ad fidem tuique cognitionem, a carne ad spiritum, a torpore ad fervorem, ab inchoatione ad profectum, a parvis et planis ad magna et ardua, a terrenis ad coelestia, a timore ad amorem, a voluptate ad crucem et mortificationem.
Septuaginta pro משכני moschkeni, id est trahe me, aliis punctis legentes משכוני meschachuni, vertunt traxerunt me. Porro codices Septuaginta hic mire variant. Nam Romana, Nyssenus, Theodoretus et alii legunt propterea adolescentulae dilexerunt te, traxerunt te; S. Ambrosius, lib. I De Virginit., attraxerunt te. Idem, lib. De iis qui mysteriis initiant., cap. vi, primum habet, et attraxerunt te; deinde, attrahe nos post te; Complutenses, traxerunt me; Origenes, attraxerunt te post se. Vera lectio est, trahe me: post te curremus. Sic enim habent Hebraea, Latina, Aquila, Symmachus et Chaldaeus. Omnes tamen lectiones eodem redeunt, idemque significant, q. d. Tanta est fragrantia tua, o Christe, tamque suave est oleum a te effusum, ut adolescentulae certatim te ad se trahere percupiant, ac vicissim ipsae a se ad te trahi mecum exoptent; imo ipsae me ad te traxerunt, ut mecum tibi intime jungantur, ac post te non ambulent, sed currant; quare ego cum illis et pro illis dico, obsecroque: «Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum.» Ubi recte advertit Theodoretus adolescentulas prius tractas a Christo, Christique amore, deinde per eum satagere vicissim Christum ad se trahere, ut ardentius eum ament, et intimius eo fruantur.
Rursum Hebraea duntaxat habent, trahe me: post te curremus; Septuaginta vero, et eos secutus Noster, addunt, in odorem unguentorum tuorum; de eo enim sermo praecessit.
Porro anima ad se trahens Deum per orationem quasi funem, non tam Deum ad se trahit, quam ipsa trahitur ad Deum: sicut qui navim per funem mittit trahit ad rupem, videtur rupem ad se trahere, sed revera ipse non trahit rupem, sed cum navi trahitur ad rupem. Et sicut qui per funem manibus attractum conscendit in cacumen domus, non cacumen ad se detrahit, sed ipsemet ad cacumen attrahitur et ascendit. Utrumque hoc exemplum dat S. Dionysius, De Divin. nomin. cap. III.
Nota: To post te, primo, referri potest ad id quod praecedit: «Trahe me;» optat enim sponsa trahi ad sponsum, ut ipsum per omnia sequatur. Ita Aponius, Justus Orgelitanus, Chaldaeus, S. Bernardus et alii. Secundo et melius, referas ad to curremus, quod sequitur, q. d. Trahe me, ut ego cum adolescentulis post te curramus. Ita Hebraea, Septuaginta, Latina, Romana, et passim veteres. Unde notant Origenes, Nyssenus, Anselmus et S. Basilius in Isai. cap. III, vers. 24, sponsam hic loqui in persona, non tam sua, quam adolescentularum. Sponsa enim apprehendit dexteram sponsi, et cum eo pari passu incedit; adolescentulae vero, velut ancillae et pedissequae, utrumque a tergo sequuntur; unde optant post utrumque trahi, aiuntque: «Post te curremus in odorem unguentorum tuorum.»
Nota secundo: To trahe me significat primo, infirmitatem sponsae, utpote quae sponsum sequi nequeat, nisi ab eo trahatur; secundo, ejusdem tarditatem ad sequendum sponsum, et progrediendum in via virtutis; tertio, renitentiam cupiditatis, quae resistit charitati et sequelae sponsi, ideoque ad eum trahi debet: tractus enim violentiam significat, trahi enim solent nolentes et inviti, juxta illud: Ducunt volentem fata, nolentem trahunt. Concupiscentia enim nobis innata, resistens rationi et virtuti, facit ut efficaci gratia ad eam
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt. Concupiscentia enim nobis innata, resistens rationi
Concupiscentia enim nobis innata, resistens rationi et virtuti, facit ut efficaci gratia ad eam
quasi nolentes trahi debeamus, juxta illud Apostoli: «Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis,» Rom. VII, 23; et vers. 14: «Lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio.» Optat ergo sponsa trahi a gratia Christi, ut per illam impedimentum sequelae sponsi, puta resistentia concupiscentiae tollatur vel superetur, q. d. Vellem te sequi, o sponse, sed concupiscentia reluctante non valeo. Tolle ergo, vel supera ejus luctam per tuam gratiam, quae mihi infusa me efficaciter ad te trahat, ac post te non tantum ambulare, sed et currere faciat. Ita S. Bernardus, serm. 21: «Trahe, inquit, me post te, quia satius est mihi ut me trahas, ut scilicet vim qualemcumque mihi aut terrendo minis, aut exercendo flagellis inferas, quam parcens in meo me torpore male securam derelinquas. Trahe quodam modo invitam, ut facias voluntariam; trahe torpentem, ut reddas currentem.» Prius enim timore, deinde amore immisso Deus animam ad se trahit, ut traxit S. Paulum, Actor. IX, 6, inquit Aponius. Unde Arabicus vertit, trahe me a post te, hoc est, trahe me a tergo ad faciem, ut quae fui post te, fiam ante te, tuaque societate et facie fruar.
Tertio, optat trahi non catenis vel flagris, uti trahuntur boves et asini; sed vi amoris, uti trahuntur homines, juxta illud Osee, cap. XI, 4: «In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis.» Unde S. Gregorius et Anselmus aiunt nos trahi per Spiritum Sanctum. Audi S. Augustinum, serm. 1 De Verbis Apostoli, qui citans illud Christi, Joan. VI: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: «Non dixit, inquit, duxerit. Ista violentia cordi sit, non carni. Quid ergo miraris? crede et venis, ama et traheris. Ne arbitreris istam asperam molestamque violentiam; dulcis est, suavis est: ipsa suavitas te trahit. Nonne ovis trahitur, cum esurienti herba monstratur? et puto quia non corpore impellitur, sed desiderio colligatur. Sic et tu veni ad Christum. Noli longa itinera meditari; ubi credis, ibi venis: ad illum enim qui ubique est, amando venitur, non navigando.» Idem, tract. 26 in Joannem: «Quomodo, inquit, voluntate credo, si trahor? Ego dico: Parum est voluntate, etiam voluptate traheris. Quid est trahi voluptate? Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Est quaedam voluptas cordis, cui panis dulcis est ille coelestis. Porro si Poetae dicere licuit, Virg. II Eclog.: Trahit sua quemque voluptas: non necessitas sed voluptas, non obligatio sed delectatio; quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad Christum, qui delectatur veritate, delectatur beatitudine, delectatur justitia,
II Eclog.: Trahit sua quemque voluptas: non necessitas sed voluptas, non obligatio sed delectatio; quanto fortius
II Eclog.: Trahit sua quemque voluptas: non necessitas sed voluptas, non obligatio sed delectatio; quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad Christum, qui delectatur veritate, delectatur beatitudine, delectatur justitia,
delectatur aeterna vita, quod totum Christus est? An vero habent corporis sensus voluptates suas, et animus deseritur a voluptatibus suis? Si animus non habet voluptates suas, unde dicitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis deliciarum tuarum potabis eos: quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen? Da amantem, et sentit quod dico, da desiderantem, da esurientem, da in ista solitudine peregrinantem atque sitientem, et fontem aeternae patriae suspirantem, da talem, et scit quid dicam: si autem frigido loquar, nescit quid loquar.»
Quarto, anima peccatrix, praeventa a gratia sponsi, optat extrahi ex profundo coeno peccatorum, ac trahi ad poenitentiam et justitiam: anima vero jam justificata optat ab eadem trahi ad justitiae incrementum, ad bona opera, ad virtutes heroicas, quales sunt abdicare mundum, vacare cum Magdalena contemplationi et amori divino.
Tropologice, S. Bernardus haec verba intorquet in eos qui ambiunt dignitates: «Sponsa, inquit, nec cellam, nec cubiculum ingredi sine rege introducente praesumit, tu irreverenter irruis nec vocatus, nec introductus. Trahe me post te, ait illa. Nunc autem trahit sua quemque voluptas, et odorem turpis lucri sectantes quaestum aestimant pietatem, quorum certa est damnatio.»
Porro Chaldaeus more suo haec referens ad Judaeos, duce columna euntes in Terram Promissam, sic vertit: «Quando egressi fuerunt populus domus Israel de Aegypto, majestas dominatoris saeculi erat dux eorum in columna nubis per diem, et in columna ignis per noctem. Dixerunt justi illius generationis: Dominator totius saeculi, trahe nos post te, et curremus post viam bonitatis tuae.» Hic sensus judaicus est, et quasi grammaticus; unde sensui christiano et genuino substernitur et subservit: columna enim ignis et nubis trahens ducensque Judaeos per desertum in Chanaan, typus fuit Spiritus Sancti ejusque gratiae, quae christianos per hujus vitae tentationes et remoras ducit, imo trahit in coelum.
Porro anima carni immersa, indeque gravis et torpida, ut currat in coelum, id est ad Christum, indiget alis magnae alacritatis, quas illi suggerunt divinae consolationes. Audi S. Bernardum, serm. 21: «Propterea opus habeo trahi, quoniam refriguit paulisper in nobis ignis amoris tui, nec valemus a facie frigoris hujus currere modo, sicut heri et nudiustertius. Curremus autem postea, cum reddideris laetitiam salutaris tui, cum redierit melior temperies gratiae, cum sol justitiae iterum incaluerit, et pertransierit tentationis nubes, quae hunc operire ad horam cernitur, atque ad levem flatum aurae blandioris solito coeperit unguenta liquescere, et aromata fluere, et dare odorem suum. Tunc curremus, in odore illo curremus, spirantibus, inquam, unguentis curremus, quoniam abscedet torpor qui nunc est, et revertetur devotio, et jam non erit opus nobis ut trahamur, quippe odore excitatis, ut sponte curramus. Nunc vero interim trahe me post te.»
Id faciebat Psaltes dicens, Psal. CXVIII, 32: «Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum:» amor enim dilatans cor, dilatat et pedes gressusque, quos torpor constrinxerat. Unde idem, Psal. LIV, 7: «Quis, ait, dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam?» Pluribus deinde interjectis S. Bernardus subjungit: «Et quid mirum si indiget trahi, quae post gigantem currit, quae comprehendere nititur eum qui salit in montibus, transilit colles? Velociter, ait, currit sermo ejus. Non valet ex aequo currere, non potest pari cum illo celeritate contendere, qui exsultat ut gigas ad currendam viam; non potest suis viribus, et propterea rogat se trahi. Fessa sum (inquit), deficio, noli me deserere, sed trahe me post te, ne incipiam vagari post amatores alios, nec curram quasi in incertum. Non curram ego sola, etsi solam me trahi petierim: current et adolescentulae mecum. Curremus pariter, curremus simul, ego odore unguentorum tuorum, illae meo excitatae exemplo atque hortatu, ac per hoc omnes in odorem unguentorum tuorum curremus. Habet sponsa imitatores sui, sicut et ipsa est Christi. Et ideo non ait singulariter curram, sed curremus.»
Quaerit deinde S. Bernardus cur sponsa in singulari dicat trahe me, non in plurali trahe nos; in cursu vero dicat in plurali curremus, non curram in singulari? ac respondet: «Trahimur, cum tentationibus et tribulationibus exercemur; currimus, cum internis consolationibus et inspirationibus visitati, tanquam in suaveolentibus unguentis respiramus: ergo quod austerum et durum videtur, retineo mihi tanquam forti, tanquam sanae, tanquam perfectae, et dico singulariter: Trahe me. Quod suave et dulce, tibi tanquam in-
firmo communico, et dico: Curremus. Novi ego adolescentulas delicatas et teneras esse, et minus idoneas sufferre tentationes, et propterea mecum volo ut currant, sed non ut mecum trahantur; volo habere socias consolationis, non autem et laboris. Quare? quoniam infirmae sunt, et vereor ne deficiant, ne succumbant. Me, inquit, o sponse, corripe, me exerce, me tenta, me trahe post te: quoniam ego in flagella parata sum, et potens ad sustinendum. Caeterum simul curremus, sola trahar, sed simul curremus. Curremus, curremus, sed in odore unguentorum tuorum, non in nostrorum fiducia meritorum: nec in magnitudine virium nostrarum currere nos confidimus, sed in multitudine miserationum tuarum. Nam et si quando cucurrimus ac voluntariae fuimus, non fuit volentis, neque currentis, sed miserentis Dei.»
Aliter S. Gregorius: Trahe, inquit, me post te, ut te quasi Deum solum diligam, ita tamen ut simul fideles mei mecum currant ad mutuam proximorum dilectionem et opem.
Planius et plenius respondet Beda sponsam, puta Ecclesiam de se loqui nunc in singulari, eo quod ipsa sit una per plurium fidelium aggregationem; nunc in plurali, eo quod in ea sint plures fideles, pluresque fidelium ordines et gradus, incipientium, proficientium, perfectorum, pastorum, subditorum, etc. Ait ergo ipsa de se, id est de suis praelatis et pastoribus, qui adolescentulas dirigunt: «Trahe me,» id est meos pastores, ut ipsi trahant adolescentulas, id est populum sibi subditum, atque cum eis currant in odorem unguentorum tuorum. Igitur Ecclesia in apostolis virisque apostolicis, qui summa sunt Ecclesiae capita, est sponsa Christi perfecta, atque cum sponso suppari quasi passu graditur, juxta illud:
«Astitit regina a dextris tuis,» Psal. XLIV, 10; eadem in pastoribus proxime Christum sequitur, ac post se ducit adolescentulas, puta animas infirmiores, minusque perfectas, cum eisque ait: «Curremus in odorem unguentorum tuorum.»
Simili phrasi et gradatione, Cicero, lib. II ad Atticum, epist. 23, evocans ad se Pomponium, ut illico veniat: «Si dormis, inquit, expergiscere; si stas, ingredere; si ingrederis, curre; si curris, advola.»
Porro Rupertus haec adaptat B. Virgini visitanti Elisabeth: «Trahebatur, inquit, post Dominum femina desideriorum, trahebatur et currebat in odore unguentorum ac beneficiorum talium, et ipsam currere, id est in montana cum festinatione abire, erat dicere: Trahe me post te. Nam qui veraciter diligit, et trahitur, et trahi cupit.» Unguenta autem Dei interpretatur beneficia: «Pretiosum, ait, erat unguentum: magnum erat beneficium, quod Dominus dederat sterili conceptum tanti viri, qui spiritu et virtute Eliae deberet praeire ante Dominum, et quo major non surrexit inter natos mulierum. Tanti ac talis unguenti odorem perceperat: talis ac tanti beneficii famam, sive nuntium ab ipso Angelo acceperat.»
Sic B. Virgo prae omnibus attracta a Christo, tota vita post eum cucurrit, ejus sanctissimos mores prae omnibus imitando, suisque actibus repraesentando, ut ipsa fuerit viva imago Christi, ac apostolis caeterisque fidelibus purissimum speculum vitae christianae et perfectae, adeo ut nonnulli haeretici censuerint eam esse deam, ac ut deam adorarint. Imo S. Dionysius: Nisi, ait, scirem unum esse Deum, hanc deam esse credidissem, ut alibi citavi.
In odorem unguentorum tuorum.
Ita legendum cum Graecis et Latinis. Mirum ergo S. Ambrosium pro unguentorum legere vestimentorum, idque referre ad resurrectionem, cujus typus et anagoge est baptismus; sic enim ait, lib. De iis qui mysteriis initiantur, cap. VI: «Quantae hodie renovatae (per baptismum) animae dilexerunt te, Domine Jesu, dicentes: Attrahe nos post te; in odorem vestimentorum tuorum curremus, ut odorem resurrectionis haurirent.» Urget Origenes: in odorem, q. d. Si sponsi odor ita illicit ad sui sequelam et cursum, quomodo alliciet ejusdem aspectus, vox, gustus et tactus, ac quomodo alliciet ipsa ejus substantia? «Ego puto, inquit, quod si aliquando ad hoc pervenerint, jam non ambulent, neque currant, sed vinculis quibusdam charitatis ejus adstrictae adhaereant ei, ne ultra mobilitatis alicujus ullus in eis resideat locus, sed sint cum eo unus spiritus, et compleatur in eis illud quod scriptum est: Sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint,» Joan. XVII, 21. O quam potens odor, quam jucundus et delectabilis cursus, quando anima percepto virtutum Christi trahentis odore, omnium aliarum rerum, etiam sui oblita, ingenti cum voluptate currit ad paupertatem, ad contemptum, ad labores, ad contumelias, ad mortem, ad crucem! Per
unguenta accipe Christi gratias et charismata, ait S. Augustinus, IX Confess. cap. VII. Vide S. Bernardum, serm. 22. Porro haec Christi charismata fideles percipiunt in baptismo, quo unguntur quasi christiani; et in confirmatione, qua unguntur quasi milites et athletae Christi, sed praesertim sacerdotes, pastores et praelati, qui in sacramento ordinis unguntur et consecrantur quasi duces et doctores fidelium, qui proinde prae caeteris post Christum currere, ejusque vitam et mores quam maxime imitari, et viva actione exprimere debent: sic enim fragrantia virtutum suarum omnes trahent post se ad Christum; sicut columbarii columbas capiunt emittenda columbam fragranti odore delibutam, quae caeteras hoc odore illectas ad se allicit, secumque ducit ad columbarium, ait S. Basilius, epist. 175 ad Julittam.
Anagogice, Ecclesia, et anima sancta contemplans Christum in coelum ascendentem, clamat: «Trahe me post te,» ut tecum e valle lacrymarum in montes aeternitatis et aeternae voluptatis ascendam. Ita Cassiodorus et S. Bernardus. Audi S. Augustinum in Psal. XC: «Amemus et imitemur, curramus post unguenta ejus; venit enim et oluit, et odor ejus implevit totum mundum. Unde odor? de coelo: sequere ergo ad coelum, si non falsum respondes quod dicitur sursum cor, sursum cogitationem, sursum amorem, sursum spem.» Ita S. Hieronymus, epist. ad Eustochium, De Custod. Virg., de seipso in eremo Syriae degente scribit: «Post multas lacrymas, inquit, post coelo inhaerentes oculos, nonnunquam videbar mihi agminibus interesse angelorum, et laetus gaudensque cantabam: Post te curremus in odorem unguentorum tuorum.» Et S. Augustinus, lib. XIII Confess. cap. VIII: «Da, inquit, mihi te. Deus meus, redde mihi te. En amo, et si parum est, amem validius. Non possum metiri, ut sciam quantum mihi desit amoris ad id quod satis est, ut currat vita mea in amplexus tuos, nec avertatur donec abscondatur in abscondito vultus tui. Hoc tantum scio, quia mihi male est praeter te, non solum extra me, sed et in meipso, et omnis mihi copia, quae Deus meus non est, egestas est.» Huc facit illud Isaiae cap. XL, vers. ultimo: «Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.» Vide ibi dicta.
Introduxit me Rex in cellaria sua: exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum: recti diligunt te.
Primus Sensus Adaequatus, De Christo et Ecclesia.
Sensu grammatico, sive dramatico, sponsa cum adolescentulis sociabus currens post sponsum, ab eo introducta fuit in cellaria, sed sola, adolescentulis foris remanentibus; unde egressa, ad illas conversa narrat ubi fuerit, dicens: «Introduxit me rex in cellaria sua;» cui congratulantes et applaudentes adolescentulae respondent: «Exsultabimus et laetabimur in te;» Symmachus pro introduxit, vertit introducat, in futuro, vel potius optativo: est enim prophetia de futura Ecclesiae introductione per Christum nasciturum. Sic introduxit posset accipi pro introducet; quia enim sponsa dixerat sponso: «Trahe me post te,» quasi idipsum jam a dilecto suo consecuta ait: «Introduxit,» id est, cito certoque me introducet in cellaria sua intima; amantes enim sunt pleni bona spe, ut videantur sibi possidere quod sperant: amor enim dilatat cor, phantasiam et mentem. Unde illud: Et amans sibi somnia fingit. Sponsum, puta Christum incarnatum, nunc vocat regem, quia ipse qua homo, est Rex regum et Dominus dominantium, Apoc. XIX, 16; nunc pastorem, quia olim reges et principes erant pasto-
Unde illud: Et amans sibi somnia fingit. Sponsum, puta Christum incarnatum, nunc vocat regem, quia ipse qu
Sponsum, puta Christum incarnatum, nunc vocat regem, quia ipse qua homo, est Rex regum et Dominus dominantium, Apoc. XIX, 16; nunc pastorem, quia olim reges et principes erant pasto-
res ovium et gregum: talis enim fuit Abraham, Isaac, Jacob, Moses, David. Itaque to rex significat cellaria haec, in quae inducta est sponsa, fuisse regia, opulenta, omnibusque bonis et gazis referta, ait Origenes.
CELLARIA. — Hebraeum חדריו chadarav significat intima sive penetralia, qualia sunt conclavia et cubicula, in quibus herus ipse secreto degit, ac suas opes et thesauros recondit. Unde Syrus vertit, introduxit me in thalamum; Arabicus, in cubiculum secretum, proprium et peculiare. Idem significat graecum ταμεῖον, ut vertunt Septuaginta, et latinum cellaria. Cella enim vel cellarium dicitur a celando, quod in ea celentur, quae volumus esse occulta, ait Servius. Hinc cella significat apothecam frumenti, vini, olei. Unde Donatus: «Cella, ait, et cellarium a reponendis celandisque rebus esculentis et poculentis dicitur.» Et Cicero, De Senect.: «Semper, inquit, boni assiduique domini referta est cella vinaria, olearia, mellaria et panaria.» Hinc cella significat cubiculum secretum, item partem templi secretiorem, in quam ingredi fas non erat: unde Gellius scribit Scipionem in Capitolium venisse, jussisseque cellam Jovis aperiri, ibique solum demoratum fuisse. Hinc cella S. Bernardo chara et pretiosa erat velut coelum, utpote in qua liber a mundi strepitu solus cum Deo solo agebat.
Alludit ad cellaria, quae fabricavit Salomon in templo, in quibus thesauri et opes templi recondebantur, I Paral. XXVIII, 11.
Quaeres primo, quaenam sunt haec cellaria sponsi, in quae ipse sponsam introduxit? Chaldaeus accipit secretarium divinitatis divinaeque sapientiae, ex quo lex prodiit, unde sic vertit, et applica nos ad radices montis Sinai, et da nobis legem tuam de thesauro tuo, qui est in firmamento, et delectabimur et exsultabimus. Hoc judaicum est, sed christiano sensui subservit: cellaria enim hic significant secreta divinitatis, in quibus sponsus sponsae ostendit arcana sua mysteria, aeque ac bona et dona recondita, quae magna et multiplicia sunt; quare innuit sponsa vota sua exaudita, quibus optarat: «Osculetur me osculo oris sui;» sponsum enim eis annuisse, ac in cellariis hisce osculum ei praebuisse, ita S. Ambrosius, cujus verba mox recitabo; ibi quoque gustasse ubera sponsi; nam de iis mox subdit: «Exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum.» In cellis enim sive cellariis reconduntur opes, deliciae, monilia, thesauri et pretiosa quaeque. Igitur sponsa hic significat primo se a sponso inductam in cellaria, id est in conclave et intimum penetrale, ubi cum sponso familiarissime agat; secundo, se secretorum ejus factam participem; tertio, se gazarum et thesaurorum ejus fuisse inspectricem, eorumque factam esse consortem, ideoque mira frui voluptate, summisque deliciis.
Quaeres secundo, quaenam in particulari sunt haec cellaria? Respondeo esse varia et multiplicia. Primo, Theodoretus, S. Gregorius, Justus Orgelitanus, et S. Hieronymus, epistol. 142 ad Damasum, per cellaria accipiunt S. Scripturam, sive Mosen et prophetas, quasi sponsa cognitionem mysteriorum in S. Scriptura absconditorum a sponso acceperit, ac praesertim cognitionem Deitatis et SS. Trinitatis, sive Dei in essentia unius et in personis trini. Hanc enim accepit Ecclesia per Christum et apostolos. Unde Christus, Apoc. V, 5, reseravit librum signatum septem sigillis, atque apostolis dedit sensum, ut intelligerent Scripturas, Luc. cap. XXIV, 32 et 45.
Secundo, S. Ambrosius, serm. 1 in Psalm. CXVIII, ad vers. 7 et 8, per cellaria haec accipit secreta sive mysteria incarnationis, passionis, crucis et mortis et resurrectionis Christi, in quae inducta est sponsa, quando earum cognitionem et fidem per praedicationem apostolorum accepit: «Quando, inquit, introduxit eam rex in cubiculum suum, passionis tempus lateris compunctio declarat, sanguinis effusio, sepulturae unguentum, resurrectionis mysterium, ut osculum quasi sponsa acceperit; etc. in cubiculum autem Christi sit introducta Ecclesia: non jam quasi tantummodo desponsata, sed quasi nupta; nec solum thalamum sit ingressa, sed etiam legitimae claves copulae consecuta sit.» Et post pauca: «Introduxit enim eam rex in omnia interiora mysteria, dedit ei claves ut aperiret sibi thesauros scientiae sacramentorum, clausas antea fores panderet, cognosceret quiescentis gratiam, defuncti somnum, virtutem resurgentis.»
Huc accedit Philo Carpathius: Cellarium, inquit, sive promptuarium Christi primum est corpus illud, in quo sibi domicilium fabricavit. Verbum enim in carne quasi in cella inhabitavit, juxta illud: «Verbum caro factum est, et habitavit in nobis,» Joan. I, 14. Unde haec Christi cellaria explicans Apostolus, Coloss. II, 2: «Instructi, ait, in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.» Haec Philo.
Tertio, alii per cellaria accipiunt secreta Dei consilia et judicia, quae Deus sanctis revelat, inter quae unum et praecipuum est sanctis parari cruces et tribulationes, ut purgentur, magisque sanctificentur, ideoque beatos esse patientes, eo quod crux sit recta ad gloriam via, juxta illud: «Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum,» Matth. V, 10: ita Philo Carpathius.
Quarto, alii per cellaria vel cellas accipiunt coelum, in quo sunt multae cellae et mansiones pro diversitate meritorum, Joan. XIV, 2; quasi sponsa hic acceperit revelationem bonorum et gaudiorum coelestium, quae Deus praeparavit timentibus et diligentibus se. Ita Cassiodorus, Aponius, Anselmus et Beda, quem audi sponsae sensa exprimentem: «Ideo deprecor sponsum, ut nos post se currentes, data manu, ipse ne deficiamus ad-
juvet, quia jam dulcedinem regni coelestis praelibavi: jam gustavi et vidi, quoniam suavis est Dominus: jam bona, quae mihi in coelis sunt praeparata, ipso revelante cognovi. Moxque ad ipsum conversa, ei gratias agens: Exsultabimus, inquit, et laetabimur in te; ac si diceret: Nequaquam ipsi de perceptis muneribus extollimur, sed in omni quod bene vivimus, exsultamus, imo exsultabimus et laetabimur in tua misericordia.» Rursum alii per cellaria accipiunt paradisum terrestrem, in quem a Deo inductus Adam omnes mundi delicias, omnem scientiam, omnem fidem et spem accepit; sed expulsus ab eo est cum posteris ob praevaricationem: quare Christus eum reduxit, ac homines primaevae justitiae, gratiae et gloriae restituit.
Quinto, S. Ambrosius, lib. De Isaac et anima, cap. III, per cellaria accipit secreta Dei, puta revelationes, visiones, consolationes, raptus, amores, gaudia coelestia, in quae anima per contemplationem vel exstasim rapitur, uti raptus fuit S. Paulus in tertium coelum, ubi audivit arcana verba, quae non licet homini loqui, II Cor. XII, 2 et 4. Audi S. Ambrosium: «Beata anima, quae Dei ingreditur penetralia: insurgens namque de corpore ab omnibus fit remotior, atque intra semetipsam divinum illud, si quo modo assequi possit, scrutatur et quaerit: quod cum potuerit comprehendere ea, quae sunt intelligibilia, supergressa in illo confirmatur, atque eo pascitur. Talis erat Paulus, qui sciebat se raptum in paradisum, sed sive extra corpus raptum, sive in corpore nesciebat.» Et post nonnulla: «Etenim perfectioni studens, solum illud bonum divinitatis intendit, nec aliud quidquam requirendum putat, quia tenet quod summum est, solaque sibi abundat, quia sola sibi est satis. Nec sola aliquando est, cui praesul Dominus adest. Denique in illud divini illius inducta secretum: Exsultemus, inquit, et laetemur in te. Non enim in divitiis auri, argentique thesauris, non in possessionum fructibus, non in potestatibus, non in conviviis, sed in solo Deo exsultat.»
Sexto, apposite idem S. Ambrosius, libro V De Sacrament., cap. II, per cellaria accipit sacramenta, praesertim Eucharistiam, in qua sub orbiculo panis, et specie vini, velut sub cella panaria et vinaria habitat Christus nos pascens sua carne, et potans suo sanguine. «Ubi bona libamina, ait S. Ambrosius, vini boni odores, ubi mella suavia, ubi fructus diversi, ubi epulae variae, ubi epulis plurimis tuum prandium condiatur.»
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
Cellaria Dei, in quae Christus animam inducit, bonisque omnibus replet et inebriat, sunt attributa Dei, inter quae praecipua sunt duodecim, scilicet Dei infinitas, immensitas, aeternitas, omnipotentia, omniscientia, bonitas, sanctitas, amor, dominium, providentia, misericordia, justitia, quae erudite et pie pertractat noster Lessius, lib. De Perfect. divinis. Haec enim singula sunt infinita et quaquaversum immensa, ac proinde dum in illa per meditationem, contemplationem, raptum et exstasim a Christo introducitur anima, velut in abysso bonorum omnium natat, imo mergitur, totaque in amorem et admirationem divinitatis abripitur, ut aliud cogitare, narrare, amare nequeat. Ibi enim, ut ait Psaltes, «inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos,» Psalm. XXXV, 9. Ibi Sancti exsultant et laetantur in Deo, ibi lactantur ab uberibus dulcedinis divinae. In haec Deitatis cellaria ingressus S. Paulus obstupescens exclamat, Rom. XI, 33: «O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!» Et S. Petrus in transfiguratione Christi, per umbram corporis gloriosi, non tam spectans quam conjectans gloriam divinitatis, gaudio quasi ebrius: «Domine, inquit, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum,» Matth. XVII, 4. Et S. Joannes, I epist. cap. 1, 1: «Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, etc., annuntiamus vobis.» Haec cellaria invenit «mulier compuncta (Magdalena) secus pedes» Domini Jesu, ait S. Bernardus; «Thomas in latere, Joannes in pectore, Petrus in sinu Patris, Paulus in tertio coelo, secreti hujus gratiam sunt assecuti. Quis nostrum digne distinguere sufficiat has veritates meritorum, vel potius prae-
miorum? Ne omnino tamen praeteriisse quod ipsi novimus, videamur, prior mulier stravit sibi in luto humilitatis, posterior in solio spei, Thomas in solio fidei, Joannes in lato charitatis, Paulus in intimo sapientiae, Petrus in luce veritatis.»
In haec omnia cellaria prae cunctis deducta fuit B. Virgo. Unde Rupertus refert haec ad B. Virginem visitantem Elisabeth, eique dicentem: «Magnificat anima mea Dominum, etc., quia fecit mihi magna qui potens est,» Luc. I, 46; cui responderit Elisabeth: «Exsultabimus et laetabimur in te.» Nam ad vocem et salutationem Mariae Elisabeth impleta est Spiritu Sancto, et exsultavit infans in utero ejus. Huc facit illud: «Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo,» Luc. cap. II, 19.
Exsultabimus et laetabimur in te.
Sunt verba adolescentularum congaudentium sponsae quod in cellaria tam opima sit inducta, aut certe optantium, ut ipsae in illa inducantur; ideoque ad sponsum se convertunt, eique dicunt: Exsultemus et laetemur in te, ut vertunt Septuaginta; Symmachus, laetabimusque, id est, hilares simus, jucundemur, exhalaremur in te. Hoc posterius censent Origenes, Nyssenus, Theodoretus, Bernardus et S. Anselmus, quem audi: «Quia tu, Domine, sponsam tuam jam in secreta tua introduxisti, ideo et nos praeparabimus idoneas, ut cum ea introducamur. Exsultabimus enim, scilicet in corpore bene operantes cum exsultatione, et laetabimur in anima, quia cum laetitia bona cogitabimus; vel laetabimur, si bona fecerimus, non coacte, sed voluntarie, et hoc in te, omnia tibi attribuentes tanquam primae causae.»
Secundo, magis connexe et plane (ne sit tam subita personarum mutatio) haec verba attribuas sponsae, quae egressa e cellariis narrat adolescentulis suas quas in iis delicias hausit, aitque: «Introduxit me rex in sua cellaria, omnibus opibus et deliciis referta, quae non mihi soli, sed et vobis, ubi in virtute adoleveritis, praeparavit. Agite igitur, o sociae, mihi aeque ac vobis congratulamini, ac sponso gratias agite, mecumque jubilando dicite jugiter: O Jesu bone, «exsultabimus et laetabimur in te.» Venite ergo, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro, praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Exsultabimus, inquam, memores «uberum tuorum,» id est, dulcissimae tuae benevolentiae et beneficentiae, quam mihi sponsae communicavisti, et meis adolescentulis suo tempore communicabis. Ita Hortolanus.
Porro meminit uberum sponsi, ut a Christo discant pastores et praelati subditis se exhibere matres, eosque uberibus lactare. Audi S. Bernardum, serm. 23: «Audiant hoc praelati, qui sibi commissis semper volunt esse formidini, utilitati raro. Erudimini qui judicatis terram. Discite subditorum matres vos esse debere, non dominos; studete magis amari quam metui, et si interdum severitate opus est, paterna sit, non tyrannica. Matres, fovendo, patres vos corripiendo exhibeatis. Mansuescite, ponite feritatem; suspendite verbera, producite ubera; pectora lacte pinguescant, non typho turgeant. Quid jugum vestrum super eos aggravatis, quorum potius onera portare debetis? Cur morsus a serpente parvulus fugit conscientiam sacerdotis, ad quem eum magis oportuerat tanquam ad sinum recurrere matris? Si spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis; considerans unusquisque seipsum, ne et ipse tentetur. Alioquin ille in peccato suo morietur, sanguinem autem ejus (ait) de manu tua requiram.»
Mystice, Bartholomaeus de Martyribus, archiepiscopus Bracarensis, in Compendio spiritualis doctrinae, vere divinae, cap. XV, in fine, septem gradus assignat, quibus possumus ad haec Christi cellaria, hoc est, ad contemplationem unitivumque amorem ascendere; qui sunt, gustus, desideria, satietas, ebrietas, securitas, tranquillitas; septimi vero nomen soli Deo innotescere dicit. Primus ergo merito vocatur gustus, quod in gustuum mutatione consistat: peccatoribus enim, qui carnales tantum novere gustus, dicitur Psalm. XXXIII, 9: «Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus;» immutate gustus, nec existimetis coelestes sapores aliunde quam a Deo provenire posse. Ideo Dominus incipientibus solet spiritus consolationes impertiri, quod sciat infirmam ac fragilem animam vix posse, nisi praevio gustu ad divina evolare. Anima in hoc primo gradu vacet compunctionibus, macerationibus, meditationibus quatuor vitae novissimorum, ac passionis Christi, praesertim mortificationibus ac eradicationibus malarum cogitationum et consuetudinum, ut in Deum libere transire valeat, quod non sine maximo fit conatu: «Regnum enim coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud,» Matth. XI, 12; non autem pusillanimes et deliciosi.
Secundus, quia divina, quo plus gustantur, plus appeti solent, ideo gustum consequuntur desideria magis ac magis fruendi Deo, cum externarum rerum omnium saporem cum taedio respuat. Et his desideriis suboritur studium non solum meditandi, sed etiam Christi vitam imitandi, et ardor per illum incedendi, qui dixit, Joan. XIV, 6: «Ego sum via.» Passus autem quibus debes incedere, hi sunt: humilitas, mansuetudo, patientia, caritas, oratio, ejus crux et patientia, labores.
Tertius, satietas; quando anima eo pervenit, ut quae mundana sunt abominetur, et intime oderit, mox etiam quiescit, et solo divino amore satiatur; re namque ipsa experitur nullibi se posse nisi in Deo plene satiari.
Quartus, ebrietas, quae est quaedam exstasis, et mentalis excessus ex praedicta divini amoris satietate procedens, quae nullarum imaginationum ac phantasmatum aqua miscetur, a quibus difficillime abstrahimur, nisi Dominus ipse manu ducat animam, atque eam in secretum suum cubiculum, id est in se, intromittat et recipiat, sensibus foras dimissis et eorum muneribus suspensis.
Quintus, securitas timorem excludens: gustata enim divinae charitatis perfectione, manet anima omnino resignata in divinum beneplacitum, ita ut gehennam ferre perpetuo parata sit, si Deo sic placitum foret. Experitur insuper in seipsa quoddam strictissimum divinae amicitiae vinculum adeo firmum, ut separari nunquam ab eo se posse existimet.
Sextus, tranquillitas, scilicet tanta pacis et jubilationis ubertas, ut anima quasi in silentio et somno super pectus Domini recumbens, vivere credatur.
Memores uberum tuorum super vinum: recti diligunt te.
Hebraice est נזכירה nazkira, quod primo significat memores erimus; unde Syrus vertit, recordemur amoris tui prae vino; Septuaginta, diligemus. Secundo, commemorabimus, celebrabimus; unde Vatablus vertit, praedicabimus amores tuos vino praestantiores, quia familiarissime tibi adjuncta est. Tertio, nonnulli vertunt, olfaciemus ubera tua (vel amores tuos), quia, ut dixit Vers. 2: «Fragrantia sunt unguentis optimis.»
Alludit ad id quod dixit vers. 1: «Meliora sunt ubera tua vino.» Unde colligitur ubera haec esse sponsi, non sponsae, quae sponsi dulcedinem, beneficentiam et lactationem denotant, uti ibidem dixi. Rursum, inde liquet to meliora hic subintelligi, q. d. Memores erimus uberum tuorum, quae meliora et suaviora sunt super vinum, id est, super omnes delicias mundique voluptates; in his enim primas tenet vinum. Porro qui ubera sponsae non sponsi hic accipiunt, per ubera intelligunt amores, quasi adolescentulae hic congratulentur sponsae de conjugio et amoribus sponsi, quod scilicet ei tam fortunata sors, tam felix amor, tam nobile cum Christo conjugium, obtigerit, ut illud perpetuo memorari, commemorare et celebrare decernant. Ita Sanchez. Unde Nyssenus et Theodoretus sic explicant, quasi adolescentulae et christiani quilibet dicant Ecclesiae: Quia tu dilexisti ubera Christi super vinum voluptatis et sapientiae mundanae, hinc nos pariter diligemus et ubera et doctrinam tuam, tamque secure sugemus, quia rectitudo, hoc est Christus, dilexit te: hoc sensu Nyssenus id aptat S. Joanni, qui super pectus Christi in coena recubuit.
Recti diligunt te.
Primo, hebraice est מישרים mescharim, id est rectitudines, aequitates; unde Septuaginta vertunt, aequitas dilexit te; Arabicus, rectitudo dilexit te; Syrus vero, prae rectis dilexi te. Sunt verba sponsae ad sponsum, ut dixi, q. d. Exsultabimus in te, o Christe, memores uberum, id est amorum et dulcorum tuorum, qui suaviores sunt vino, id est quibuslibet corporis deliciis, quia amor tuus non est carnalis et impurus, sed spiritualis, purissimus et sanctissimus. Nam «rectitudines dilexerunt te,» id est te omnes rectitudines, id est omnes virtutes et gratiae complexae sunt, ut filius virtutum et gratiarum esse videaris; ac revera talis es, quia es Filius Dei, quem omnes divinae dotes, omnia decora, omnia charismata ambiunt, ornant et coronant. Ita Origenes.
Secundo, alii mescharim vertunt in ablativo, in rectitudinibus, q. d. Virgines diligunt te rectitudinibus, hoc est, amore omni ex parte recto, id est casto et puro, quia in tui amore summa inest rectitudo, summa aequitas, summa honestas, summum decus.
Tertio, R. Abraham mescharim, id est rectitudines, refert ad vinum, q. d. Memores erimus uberum, id est amorum tuorum, quae meliora sunt super vinum rectitudinum, id est super vinum sincerum, purum et praestantissimum. Verum hoc obscurum, frigidum et contortum videtur.
Denique Noster optime mescharim vertit recti, sive quia mescharim tam rectos quam rectitudines significat; sive quia metonymice abstractum ponitur pro concreto, puta rectitudines pro rectis. Sensus est, q. d. Jugiter exsultabimus, et jubilabimus, et laetabimur in te, o bone Jesu, sponse animae nostrae: quia recordabimur ubera tuae
dulcedinis et misericordiae meliora esse vino, id est deliciis omnibus totius mundi: hinc enim recti, qui scilicet gustum mentis habent rectum et sincerum, non morbo concupiscentiae depravatum, qui scilicet omnia metiuntur recta ratione, non prava cupiditate, diligunt te, quia ubera, id est dulcedines tuae sunt rectissimae, id est justissimae, aequissimae, planeque rationi, legi, virtuti ac Deo conformes. Hinc Symmachus vertit, recti sunt, qui diligunt te, quia a recta ratione, lege et virtute ducuntur.
Ad rectitudinem duo requirit: primo, ut vita et actio in se sit recta, id est honesta et justa; secundo, ut recta intentione fiat. Hinc S. Thomas interpretatur, q. d. Recti, id est qui rectam habent intentionem, qui scilicet uni Deo placere student, eumque sibi vitae et operationum omnium finem praestituunt; hi, inquam, diligunt te. Censet Origenes hic tacite a sponsa perstringi adolescentulas, q. d. Qui plane in animo et amore sunt recti, ut rectos habeant omnes suos affectus, hi plene diligunt Christum; at adolescentulae meae, quia adhuc non plane rectos effecere suos affectus, sed adhuc vinum voluptatum diligunt, ac vitiosae quid concupiscentiae in eis residet, hinc non plene diligunt Christum; sed adolescent ac sensim depurabunt suos amores, ut omnino recti evadant, tuncque erunt sponsae Christi, eumque toto corde totisque animae viribus diligent. Hinc collige: si vis amare Christum, rectifica tuam mentem, ac tuos amores et mores. Nulli enim nisi recti diligunt Christum. Ita S. Ambrosius in Psal. CXVIII, serm. 2, ad vers. 1: «Aequitas, ait, dilexit te, hoc est, non flexuosa itinera te sequuntur, solus ad te potest justitiae trames pervenire. Qui enim diligit justitiam, non se avertit a Christo.» Rursum hinc collige rectitudinem vitae et morum esse charitatem et amorem Christi. Hic enim amor rectissimus est, et omnia torta rectificat; quare quod huic amori conforme est, id rectum est; quod difforme, id curvum et tortum. Ita Cassiodorus, Justus Orgelitanus, Beda et alii. Charitas est rectitudo animae omniumque ejus virium et potentiarum.
Porro hujus rectitudinis animam admonet corpus rectum et a Deo rectissimo datum prae caeteris animalibus. Audi S. Bernardum, serm. 24: «Quid enim indecentius, quam curvum recto corpore gerere animum? Perversa res est et foeda, luteum vas, quod est corpus de terra, oculos habere sursum, coelos libere suspicere, coelorumque luminaribus oblectare aspectus; spiritualem vero coelestemque creaturam suos e contrario oculos, id est internos sensus atque affectus, trahere in terram deorsum, et quae debuit nutriri in croceis, haerere luto, tanquam unam de suibus, amplexarique stercora. Erubesce, anima mea, divinam pecorina commutasse similitudinem; erubesce volutari in coeno, quae de coelo es. Erubesce, anima, ait corpus, in mei consideratione. Creata creanti similis recta, me quoque accepisti adjuto-
rium simile tibi, utique secundum lineamenta corporis rectitudinis.»
Tropologice, praelatus probus, ait S. Bernardus, et vir apostolicus, qui uberibus doctrinae suae alios lactat, saepe patitur ab impiis et pravis persecutiones et calumnias; sed soletur se, quod recti diligunt eum, ac in primis Deus, qui est rectorum rectissimus, juxta illud: «Rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo,» Psal. XCI, 16; quare eo fretus, et testimonio conscientiae laetus, impiorum judicia despiciat, dicatque cum Psalte: «In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laetentur,» Psal. XXXIII, 3. Rursum S. Gregorius haec accipit de commemoratione passionis Christi, quae inflammat in nobis Christi dilectionem: «Sancta anima, inquit, sponsa Christi in sponsi sui deliciis exsultat, dum corporalia respuit, et in spiritualibus se occultat; eumdemque sponsum delicias suas facit, in cujus respectu mundana omnia non curat. Sed haec in memoria uberum agit; quia dum recolit quanta charitate Christus eam dilexerit, qui sanguine suo eam moriens in cruce redemit, et quotidie eam in sinu Ecclesiae matris ejusdem sanguinis lacte nutrit, procul dubio magis ac magis in ejus dilectionem intendit. Quod lac bene super vinum dulce esse dicitur, quia per sanguinem Christi misericorditer educamur, qui per legis litteram severe prius constringebamur. Per quam dilectionem adimpletur quod dicitur: Recti diligunt te: soli utique recti Christum diligunt, quia quicumque adhuc per distorta vitiorum ex desiderio currunt, dum in rectitudinis lineam semper offendunt, ipsum justitiae auctorem Christum omnino diligere non possunt.» Denique Chaldaeus vertit, et delectabimur, et exsultabimus, et recordabimur eorum, et diligemus deitatem tuam, et recedemus ab idolis populorum; et omnes justi, qui faciunt quod rectum est coram te, timebunt te, et diligent praecepta tua.
Versus 4. Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
NIGRA SUM, SED FORMOSA (hebraice שחורה schechora, id est subnigra et fusca sum, uti legit S. Ambrosius in Apolog. David, scilicet cute manuum et faciei, uti solent quae in agris oves pascunt, sed facie liberali, et lineamentis decoris, ac totius membris corporis formosa sum et venusta), FILIAE JERUSALEM, SICUT TABERNACULA (Arabicus sicut habitationes) CEDAR, SICUT PELLES (Aquila et Symmachus tentoria, quae fiunt e pellibus) Salomonis. — Haec posterior similitudo priori nectenda est respective et disjunctim, hoc modo: nigra sum sicut tabernacula Cedar, id est Arabum (Cedar enim fuit filius Ismaelis, et pater Arabum, sive nomadum, in solitudine Saracenorum habitantium in tentoriis), sed formosa sicut pelles Salomonis. Ita Origenes, Theodoretus, Cassiodorus, S. Gregorius, Rupertus, S. Bernardus, S. Anselmus et alii; licet
Nyssenus et Aponius utramque similitudinem, scilicet tabernaculorum Cedar et pellium Salomonis, referant tam ad nigredinem quam ad formositatem sponsae. Est occupatio, dicet enim quis: Quomodo tu, o sponsa pastoritia et rusticana, quae instar Cedarenorum in tabernaculis perpetuo degis, ut pascas greges, ibique aestu solis adureris et denigraris, audes ambire nuptias regis, ac dicere: «Osculetur me osculo oris sui?» Occurrit et respondet: Esto exterius nigra sim, ut cedarenae pelles et tabernacula, tamen interius pulchra sum ut pelles et pellita tabernacula Salomonis, qui uti in omni re, ita et tentoriis suis (quibus utebatur, dum iter faceret) cultissimus et pretiosissimus erat; unde ea auro et gemmis, picturis pretiosis ornabat. Sic Plinius de Nerone: «Cui, inquit, erant sigillata tentoria et aurati papiliones.» Rursum cohaerent haec cum proxime praecedentibus, q. d. «Recti diligunt te,» o sponse Christe, aeque ac me, quae tibi sum sponsa; at vero pravi multi oderunt et persequuntur, tam me quam te. Nigra ergo sum per aerumnarum caliginem et persecutionum afflictionem, sed formosa per patientiam, constantiam et victoriam, qua persecutores superavi, imo domui, converti, mihique et tibi subjeci. Tribulationum ergo nigredo me non turpavit, sed honestavit et illustravit.
Alludit ad Aethiopissam uxorem Mosis, ob quam contra Mosen murmurans soror ejus Maria, a Deo lepra percussa est, Num. XII, 1 et 10; haec enim typus fuit Ecclesiae ex gentibus infidelitate atris Christo collectae, ob quam murmurantes Judaei, ipsique reprobati sunt. Ita Origenes.
Porro orientales et meridionales multi sunt fusci, ut Mauritani, Aegyptii, vicinique Judaei, Arabes et Aethiopes; qualis erat Andromeda, Cephei ipsorum regis filia; de qua Ovidius: Placuit Gepheia Perseo Andromeda, patriae fusca colore suae. Immo
Placuit Gepheia Perseo Andromeda, patriae fusca colore suae. Immo apud eos fusci habentur pulchri, albi vero deformes.
Immo apud eos fusci habentur pulchri, albi vero deformes. Unde Aethiopes Judam et daemones pingunt albos; S. Petrum vero et angelos pingunt nigros. Adde fuscum mixtum et medium esse colorem inter album et nigrum, ideoque suam habere elegantiam. Hinc aurora hebraice dicitur schachar, id est subnigra, quia ipsa est confinium noctis et diei, sive tenebrarum et lucis: eadem tamen est pulchra, ob radios solis pulchre inter tenebras splendentes et radiantes. Unde eidem comparatur sponsa, cap. VI, vers. 9: «Quae est ista, inquit, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol?»
Per filias Jerusalem nonnulli primo cum Aponio angelos accipiunt, qui cives sunt coelestis Jerusalem, q. d. Nolite, o angeli, mirari quod non ita candida sim, uti vos estis, sed nigra; quia licet nigra, formosa tamen sum, ut vos. Secundo, alii accipiunt Judaeos, qui persecuti sunt Chris-
tum et christianos, praesertim gentiles, quod fuissent nigri per infidelitatem. Ita Theodoretus et S. Athanasius in Synopsi. Tertio et planius, alii accipias adolescentulas, id est animas in fide Christi novellas: hae enim vocantur filiae Jerusalem, pulchra allusione ad sponsam, quae erat uxor Salomonis, qui erat rex Jerusalem.
Quaeres, quomodo Ecclesia nigra sit simul et formosa? Primo Nyssenus, S. Gregorius, Philo Carpathius, S. Hieronymus in cap. II Sophon., S. Chrysostomus, homil. 1 De Virtute, et alii passim censent Ecclesiam gentium dici nigram ob praecedentem idololatriam et scelera, quibus in gentilismo servivit peccato et diabolo; formosam vero, per conversionem et gratiam Christi, qua nigredinem scelerum in baptismo eluit, seque in sanguine Agni dealbavit. Unde S. Ambrosius, serm. 2 in Psal. CXVIII: «Fusca, inquit, per culpam, decora per gratiam; fusca per vitium, decora per lavacrum. Fusca sum, quia peccavi; decora, quia jam me diligit Christus.» Idem, libro De iis qui mysteriis initiant., cap. VII: «Nigra, inquit, quia ex peccatoribus; decora, fidei sacramento.» Audi S. Bernardum, serm. 25: «Sed audi unde nigram, et unde formosam se dixerit. An nigram quidem ob tetram conversationem, quam prius habuit sub principe hujus mundi, imaginem terrestris hominis adhuc portans; formosam vero de coelesti similitudine, quam postea commutavit ambulans jam in novitate vitae? Sed si hoc est, cur non magis de praeterito: nigra fui, et non nigra sum, dicit? Si cui tamen placet hic sensus, id quod sequitur: Sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis, sic oportet intelligi, ut de veteri quidem conversatione Cedar, de nova vero Salomonis se dixerit tabernaculum. Hoc enim esse pelles, quod tabernaculum Propheta ostendit, dicens: Repente vastata sunt tabernacula mea, subito pelles meae.» Sensus ergo est, quasi dicat, ait Origenes et Nyssenus: Ego Ecclesia gentium, olim infidelitate fui nigra, ac proinde fui tabernaculum Cedar, id est obscuritatis, in quo habitavit princeps tenebrarum diabolus; nunc autem per baptismum abluta, et per gratiam Christi sanctificata, facta sum formosa sicut pelles, id est tabernaculum Salomonis, quia effecta sum templum Christi, qui verus est Salomon, et rex pacificus.
Huc accedit Chaldaeus, qui more suo haec refert ad Judaeos vitulum aureum adorantes: «Quando, inquit, fecerunt domus Israel vitulum, denigratae sunt facies eorum sicut filiorum Ethiopiae, qui morantur in tabernaculis Cedar; et quando egerunt poenitentiam, et dimissum fuit peccatum, multiplicatus fuit splendor vultus eorum, sicut vultus angelorum, eo quod fecerunt cortinas tabernaculi, et resedit in medio eorum majestas Domini. Moses autem magister eorum ascendit ad aethera.» Simili enim modo Ecclesia transit a tabernaculis Cedar ad pelles, id est ad taberna-
cula Salomonis, cum de errore ad veram fidem, de mendacii caligine ad lucem veritatis, de sanguinolenta iracundia ad pacis tranquillitatem, de propugnatione idolorum ad propugnationem verae religionis Dei transmigravit, ait Aponius.
Secundo, Ecclesia dicitur nigra et formosa, quae constat ex peccatoribus et justis: ita Beda et S. Augustinus, lib. III De Doctrina christiana, cap. XXXII. Aut quia constat gentilibus olim in gentilismo incircumcisis, foedis et atris; ac Judaeis, qui ab olim fuere circumcisi, fideles et populus Dei: ita Theodoretus et Philo Carpathius.
Tertio, S. Augustinus, serm. 201 De tempore, ait Ecclesiam et animam fidelem nigram esse per naturam peccato corruptam, id est per concupiscentiam, formosam vero per gratiam: «Unde, inquit, est Ecclesia nigra et formosa? nigra per naturam, formosa per gratiam. Unde nigra? Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Unde formosa? Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor, Psal. L, vers. 9. Unde nigra? Apostolus dicit: Video aliam legem in membris repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, Rom. VII, 23. Unde formosa? Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, vers. 24. Vere Ecclesia gentium corvis similis erat, quando viventem Dominum contemnebat, et ante acceptam gratiam velut morticinis cadaveribus, idolis ministrabat.» Et S. Ambrosius, lib. De iis qui mysteriis initiant., cap. VII: «Nigra est, inquit, per fragilitatem conditionis humanae, decora per gratiam.» Et Aponius: «Ex captiva, ait, libera; ex peregrina, civis; ex vilissima, regina et sponsa Creatoris, Verbi Dei Christi benignitate effecta.»
Quarto et valde apposite, nigra est Ecclesia per persecutionum et passionum turbines, formosa per invictam animi patientiam et constantiam. Hunc sensum exigit id quod sequitur: «Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me:» nigra ergo est propter aerumnas; formosa, primo, propter decus fortitudinis et humilitatis, aliarumque virtutum, quas patiendo et pugnando conquirit et adauget; secundo, propter coronas pulcherrimas, quas in coelis sibi meretur; tertio, propter multiplices sanctorum ordines, quibus decoratur, ait Aponius. Et S. Ambrosius, De Spiritu Sancto, cap. XI: «Nigra, inquit, est exercitii sui pulvere, dum praeliatur; decora dum victoriae suae insignibus coronatur.» Et in Psalm. CXVIII, serm. 18: «Praemisit, inquit, nigram ut augeret decoram.» Sic et Cassiodorus: Cedar, inquit, id est Saraceni, Arabes, hostes Israelis, denotant persecutores Ecclesiae, qui illam denigrare satagunt; sed illa formosa est, quia ipsa est tabernaculum (quod fit ex pellibus) Salomonis, hoc est Christi, ideoque digna ejus visitatione et consola-
tione; praesertim quia illa assidue studet mortificationi, cujus symbolum sunt pelles, quae animalium mortuorum sunt exuviae. Sic et Beda, qui et addit Ecclesiam assimilari Cedar filio Ismaelis, de quo dictum est: «Manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum,» Genes. XVI, 12. Simili enim modo Christus praedixit apostolis et Ecclesiae: «Eritis odio omnibus propter nomen meum,» Matth. cap. X, vers. 22. Exemplum dat Justus Orgelitanus S. Paulum: Considera, ait, nigram et formosam in Paulo: «In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporamur, sed non destituimur: dejicimur, sed non perimus,» II Cor. IV, 8. Tabernacula Cedar sunt, cum ait: «Tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema,» I Cor. IV, 13. Pelles vero Salomonis, cum ait: «Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris,» II Cor. IV, 10. Haec Justus.
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
Primo, anima peccatrix et poenitens nigra est per culpam, sed formosa per poenitentiam; nigra per torporem, formosa per fervorem. «Speciem enim ei largitur conversio, ait Origenes, cum ab humilibus incipit ad alta conscendere, diciturque de ea: Quae est ista quae ascendit dealbata?» Huc accedit Nyssenus docens animam peccato denigratam fieri formosam, quia Christus dilexit illam juxta id quod praecessit: «Rectitudo dilexit te.» Audi Nyssenum: «Nolite mirari (o adolescentulae) quod me dilexerit rectitudo, sed quod, cum nigra essem peccato, et per opera affinis essem et conjuncta tenebris, me pulchram fecit per dilectionem, sua pulchritudine commutata cum mea turpitudine: in se enim translatis sordibus meorum peccatorum, mihi suam impertit puritatem.»
Affert simile noctis et aurorae: nox enim omnia facit tenebrosa et nigra; at aurora, fugatis atris tenebris, candidam pulchramque rebus omnibus lucem inducit. Idem facit Christus, cum animam errore et peccatis tenebrosam, lucida sua gratia speciosam efficit. S. Gregorius vero refert haec ad animam sanctam, sed cum Magdalena poenitentem, quae praeteritorum peccatorum memor, vocat se nigram, sed formosam, per praesentem Christi gratiam et justitiam. «Nigram quippe, inquit, et formosam sancta anima se benedicit, quia semper et turpitudinem peccatorum suorum perspicit, et tamen illius justitiae, quam in intimis videt, in exterioribus actibus secum solerter formam gerit. Quae bene sicut tabernacula Cedar nigra, et sicut pelles Salomonis formosa dicitur, quia in quantum tenebras mortalitatis portat, nigredine corruptionis sordidatur
Cedar enim tenebrae interpretatur; Salomon vero, qui Christum significat, pacificus dicitur. Formosam ergo se sicut pelles Salomonis dicit; quia dum sanctos quosque, qui ad imitationem Christi se mortificant, imitari non negligit, eorum utique pulchritudine per similitudines se jungit.» Quare poenitens, qui futura peccata praecavere, seque in gratia Dei stabilire satagit, jugiter cum S. Magdalena peccata quae commisit in mente verset, lugeat et defleat; haec enim humilitas, contritio et compunctio gratiam Dei conciliabit, quae ei donum perseverantiae praestet.
Secundo, anima justa nigra est forinsecus ob defectus et culpas veniales, in quas saepe incidit; formosa vero intrinsecus per gratiam, charitatem, caeterasque virtutes. Rursum nigra est ob pericula peccandi mortaliter, damnationis et gehennae: haec enim pericula suggerunt ei quotidianae tentationes diaboli, mundi et carnis, ob quae in humilitate cum timore et tremore salutem suam operatur, ideoque formosa est; formosam enim eam facit humilitas et timor sanctus, qui proinde eam confirmat, ut tentationibus generose resistat, itaque victoriam et salutem ei quasi assecurat, uti docet S. Bernardus.
Tertio, haec accipias de anima cum concupiscentiis et passionibus luctante, q. d. Nigra sum per foedos irae, gulae, libidinis, omnisque concupiscentiae motus; sed formosa, quia cum illis assidue fortiter confligo et vinco, itaque per bellum veram pacem, per gratiam Salomonis, id est Christi regis pacifici, consequor, in qua pace sita est animae harmonia et pulchritudo. Ita S. Ambrosius, De iis qui mysteriis initiant., cap. VII; idem, Exhort. ad Virgin., haec cuilibet virgini adaptans: Nigra, inquit, per carnem, decora per virginitatem, sicut pelles, id est tabernacula Salomonis e pellibus confecta, sed auro et gemmis intexta, ac opere phrygio et babylonico elaborata.
Quarto, haec accipias de anima sancta, quae aemulorum obloquia, persecutiones, caeterasque aerumnas hujus vitae sustinet: haec enim nigra est per aerumnas, sed formosa per patientiam; quare nigredo aerumnarum patientiae ejus formositatem adauget. «Felix nigredo, ait S. Bernardus, serm. 25, quae mentis candorem parit, lumen scientiae, conscientiae puritatem.» Et inferius citat exemplum Pauli, II Cor. XII, 5: «Libenter, ait, gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Optanda infirmitas, quae Christi virtute compensatur. Quis dabit mihi non solum infirmari, sed et destitui ac deficere penitus a meipso, ut Domini virtutum virtute stabiliar? Nam virtus in infirmitate perficitur. Denique ait: Quando infirmor, tunc fortis sum et potens. Quod cum ita sit, pulchre sponsa convertit sibi ad gloriam, quod ei pro opprobrio ab aemulis interquetur, non modo formosam, sed et nigram esse se glorians. Non enim erubescit nigredinem, quam novit praecessisse et in sponso, cui similari quan-
tae etiam gloriae est? Nil sibi gloriosius proinde putat, quam Christi portare opprobrium. Unde vox illa prorsus exsultationis et salutis: Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi. Grata ignominia crucis ei qui crucifixo ingratus non est. Nigredo est, sed forma et similitudo Domini.»
Porro Theodoretus per pelles Salomonis accipit pelles pretiosas quibus vestiebatur Salomon, q. d. Ego sum sponsa veri Salomonis, id est Christi, ideoque sum formosa, quia eo ejusque vestibus vestita incedo. Denique audi pelles sanctorum describentem Paulum, Hebr. XI, 37: «Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt: circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terrae.»
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Primo, B. Virgo nigra fuit non in se, sed in patre suo Adam, qui peccavit et peccato totam suam posteritatem (excepta B. Virgine) infecit. Est ergo ipsa nigra per dominationem extrinsecam, quia filia peccatoris; in se tamen est formosa per gratiae plenitudinem. Unde S. Ambrosius, serm. 2 in Psalm. CXVIII: Caro, inquit, peccatrix quam relegavit in Eva, recepit ex Virgine, suscepit ex Maria primaevam suam puritatem et decorem.
Secundo, Rupertus: B. Virgo, inquit, nigra visa est, cum a Joseph inventa est gravida, qui proinde voluit occulte eam dimittere; sed formosa fuit in veritate, quia concepit obumbrante Spiritu Sancto. Rursum, nigra fuit per humilitatem, qua se exterius gessit sicut caeterae matres, quae ex viro concipientes et parientes sordidantur, ideoque die quadragesimo purificantur. Sic enim et B. Virgo purificata fuit; sed interius fuit formosissima et pulcherrima, adeoque humilitas haec tanta novum ei decus novamque pulchritudinem conciliavit.
Tertio, eadem Judaeis caeterisque infidelibus vilis et despecta fuit, uti tabernacula Cedar; sed fidelibus, imo angelis et Deo, formosa sicut pelles, id est tabernaculum (tabernaculum enim Mosis foris operiebatur pellibus, intus vero auro, argento, etc.), et templum Salomonis, quia ipsa fuit templum, imo coelum non manu factum, quod sibi Sapientia Dei, puta Christus, aedificavit, Proverb. cap. IX, 1. Ita Hailgrinus, quem audi: «Nigra sum in apparentia, et despecta tanquam mater leprosi; sed formosa in veritatis exsistentia, et tanquam veri Dei genitrix gloriosa. Nigra sum tanquam tabernacula Cedar, quia non reputor tabernaculum Regis justitiae, sed sicut caeterae matres, quarum ventres tabernacula sunt filiorum moeroris et tenebrarum; inter tabernacula Cedar reputata sum, quod interpretatur tenebrae vel moeror. Verumtamen ego formosa sum sicut pel-
les, id est tabernaculum Salomonis, quia fuit templum, imo coelum non manu factum, quod sibi Sapientia Dei, puta Christus, aedificavit. Nigra sum in apparentia, et despecta tanquam mater leprosi; sed formosa in veritatis exsistentia, et tanquam veri Dei genitrix gloriosa.
les dedicatae vero Salomoni Christo, vero pacifico. Nam sicut illae pelles aream typicam continuerunt, sic ego intra mea viscera veram arcam continui, Christum videlicet, cujus caro significatur per arcam, cujus anima designatur per urnam auream, quae erat in arca, et deitas designatur in manna; et sicut pelles protegebant totum tabernaculum, sic sub umbra meae protectionis defendo totam Ecclesiam. Ego quidem similis pelli rubricatae, quia per compassionem doloris tincta sum in passione filii. Similis quoque pelli hyacinthinae, contemplatione coelestium et amore.
Quarto, optime Guilielmus Parvus et Hailgrinus referunt ad tempus passionis, quando morienti Filio astitit mater dolorosa, et obnubilato sole obnubilatus fuit splendor et decor, quem haec luna pulchrior de sole suo hauriebat. Censent enim a Spiritu Sancto hic exhiberi nobis personam Virginis matris, quasi in veste pulla contemplantem acerbissimos filii cruciatus, q. d. Sicut filius non misere, sed misericorditer moriens, hunc indignum et indecorum sibi luctum dedignabatur impendi: sic et mater felicissima pro affectu commoriens filio, et quodam modo in ipso moriens, quia os ex ossibus ejus, et caro ex carne ejus ipse: Quid, ait, fletis super me, quasi supra miseram mulierem, et matrem miseri hominis? Nigra nunc sum, quia oportet me cum filio despecto despici, et cum reputato leproso leprosam reputari. Ille juxta Prophetam sol meus, nunc factus quasi saccus cilicinus in oculis vestris, et cui non est species neque decor; me quoque decet illi conformari, et pullo atroque habitu reorum assimilari: sicut tabernacula Cedar, quasi aliqua de peccatricibus, ait Honorius.
Denique Ecclesia et anima fidelis militans nigra est sicut tabernacula castrensia Cedar, per luctas et vulnera, quae dat vel accipit, dum assidue cum hostibus confligit. Eadem vero triumphans formosa est, hebraice נָאוָה nava, id est expetibilis, amabilis, sicut pelles Salomonis; quia coelesti pace, honore, gloria, omnique bono perfruitur. Unde ad illam aspirans Psaltes ingemiscit: «Heu mihi, inquit, quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea,» Psalm. cxix, 5 et 6. Dicit ergo Ecclesia filiabus Jerusalem, id est animabus et angelis in coelo triumphantibus: Videte ne me militantem et pulvere denigratam contemnatis, quia per has luctas generose certando ad vestros tendam triumphos.
Tropologice, fideles et sancti exterius apparent abjecti, viles, luridi, atri; sed interius sunt virtutibus et sapientia speciosi. «Saepe, inquit ille, sub vili palliolo latet philosophus.» Quocirca sapienter monet Ecclesiasticus, cap. xi, 2: «Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo;» probat exemplo: «Brevis (μικρά, id est parva) in volatilibus est apis, et initium (graece ἀρχήν, id est principatum) dulcoris habet fructus illius,» puta mel, quod apis conficit. Vide ibi dicta.
Anagogice, anima nigra est, dum in hoc corpore misero velut in vili et atro tabernaculo Cedar degit; sed erit formosa, dum ad pelles Salomonis, id est ad coelum emigrabit: Deus enim «extendit coelos sicut pellem,» Psalm. ciii, 2. Sicut enim pelles caelaturis, sic coeli stellis et Angelis distinguuntur, ita S. Bernardus. Quare anima, jugiter aspirans ad beatam vitam, formosa est, quia similis coelo, ait Origenes. Audi S. Bernardum, serm. 27: «Nec immerito usurpat inde similitudinem, unde originem ducit. At qua ratione hujuscemodi coelis suam comparat formam? quia unum Deum adorat et colit? quomodo angeli; Christum super omnia amat? quomodo angeli; casta est quomodo angeli, idque in carne peccati, et fragili corpore, quod non angeli; quaerit postremo et sapit quae apud illos sunt, non quae super terram. Quod evidentius coelestis insigne originis, quam ingenitam, et in regione dissimilitudinis retinere similitudinem; gloriam vitae coelibis in terra, et ab exsule, usurpari; in corpore denique paene bestiali vivere angelum? Coelestia sunt ista potentiae, non terrenae.»
Symbolice, Ecclesia et anima fidelis nigra est per labores, distractiones et immunditias vitae activae, qualem agebant et agunt Cedareni, id est Arabes, qui proinde nusquam quiescunt, aut sedem fixam habent; sed perpetuo in tabernaculis mobilibus, quae aestu, imbre, pulvere sordidata nigrescunt, habitant, ac de regione in regionem vagantur, uti faciunt nomades. Eadem formosa, et, ut S. Ambrosius legit in Apolog. David, decora est per speciem et quietem vitae contemplativae, quam repraesentant pelles, id est tabernaculum Salomonis, hoc est regis pacifici.
Versus 5. Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol.
Pro decoloravit hebraice est שֶׁשֶׁזָפַתְנִי scheschezaphatni, quae vox hic tantum reperitur, et Job xx, 9, ubi Noster vertit, vidit; Septuaginta, aspexit; alii, intuitus est. Varii ergo hic varie vertunt. Septuaginta, nolite aspicere quod ego sim nigra, quia παρέβλεψε, despexit, hoc est oblique aspexit me sol; Symmachus, παρενέβλεψε, id est torve aspexit; Theodotion, torrefecit me sol; Aquila, combussit me sol; S. Hieronymus, quia despexit me sol, sive, ut melius in Hebraeo continetur, decoloravit me sol. S. Ambrosius vero, lib. De Isaac, cap. IV, Quoniam non est intuitus me sol; παραβλέπω enim significat obliquare oculos, quod saepe fit, cum homines dissimulant se videre quod vident, et non recta facie, sed transversa intuentur, quod perinde est ac non intueri, item limis torvisque oculis aspicere, inquit Budaeus. Vatablus, eo quod sol me radiis feriendo intuitus est; Symmachus, attigit; Philo Carpathius pro παρέβλεψε, id est despexit, legit περιέβλεψε, id est circumspexit, q. d. Nolite considerare me, quod olim in gentilismo fuerim fusca
per infidelitatem, quia jam circumspexit me sol justitiae, qui sua fide et gratia me circumquaque illuminavit.
Idem, serm. 12 in Psal. cxviii, idipsum attribuit Ecclesiae gentium, quasi ipsa Synagogae sibi objicienti gentilismum humiliter respondeat, confitendo priorem suam idololatriae nigredinem, eo quod sol fidei Christi eam, utpote aspectu ejus indignam, non respexerit, q. d. Quia ego ad Christum credendo non aspexi, hinc nec ille gratia sua me respexit, sed praeteriit et despexit, inquit Origenes, hom. 2 ex quatuor.
Rursum, Origenes, hom. 3, παρέβλεψε vertit, oblique aspexit, q. d. Fusca fui, quia oblique et distorte me aspexit sol justitiae Christus, eo quod ego prior ipsum oblique et perverse aspexerim: omnis enim obliquitatis et perversitatis causa et origo est a nobis, juxta illud Levit. xxvi, 23, juxta Septuaginta: Si incesseritis mecum obliqui, et ego ambulabo in furore meo vobiscum obliquus. Haec Origenes.
Unde Chaldaeus more suo haec tribuens Judaeis sic vertit, dicit coetus Israel coram populis: Nolite me despicere eo quod nigrior vobis sum, et quia feci juxta opera vestra, et adoravi solem et lunam. Sic et Theodotion: Denigrata, inquit, sum, dum creaturas adoro praeterito Creatore, et solem hunc visibilem colo pro sole justitiae; sed brevi candidabor per Christi gratiam, tuncque exclamabitis: Quae est ista, quae ascendit dealbata? Cantic. viii, 3.
Porro S. Ambrosius, in Psalm. cxviii, serm. 2, legens, non est intuitus me sol, puta sol justitiae, id est Christus, hunc versum accipit de Synagoga relicta, et ad tempus rejecta a Christo, cum scilicet Evangelium a Judaeis incredulis transtulit ad gentes. Dicit ergo Synagoga Judaeorum, inquit S. Ambrosius: «Nolite refugere me, quia fusca sum; ideo fusca sum, quia sol me reliquit justitiae, qui ante illuminare consueverat, Malach. iv, 2; amisi colorem vultus mei, obtusa facta est acies oculorum meorum, quibus ante solem videbam. In tenebris ambulo, quia diem Christi nescio, Joan. xii, 35. Nolite tamen despicere me, quoniam qui reliquit potest rursum aspicere, misereri iterum. Solet congregare dispersos, desertos requirere, colligere destitutos.» Et post pauca: «Non est intuitus me sol, et ideo offuscata sum. Sed lucet sol super justos et injustos, super justos pro gratia, super injustos pro misericordia: illis mercedem meritorum tribuens, istis peccata dimittens. Et gentibus non lucebat ante, nunc lucet. Nunc illis oritur, qui oriebatur mihi, qui illis remisit, remittet et mihi. Nolite arbitrari quoniam obfuscata sum, quod penitus reliquerit me sol, et jam non intueatur, nec revisat nigram. Dissimulavit a me, quia non servavi mandata ejus: reconciliabitur, cum viderit meorum poenitentiam delictorum. Non vidit me sol, quia non recepi advenientem, non aperui fenestras, ut lumen vitae intraret. Cum
Primus Sensus Totalis, De Christo et Ecclesia.
Possunt haec quadrupliciter exponi, juxta quatuor sensus versu praecedenti assignatos; unde per solem accipi potest aestus, primo peccatorum mortalium, secundo venialium, tertio concupiscentiarum, quarto persecutionum et tribulationum.
Primo ergo aliqui sic exponunt, q. d. Nolite me mirari meque despicere, quod fusca sim, non per naturam, sed per praeterita idololatriae, libidinis, gulae, superbiae, etc., scelera, quia sol, id est aestus tentationum me foedavit et denigravit, sed has maculas elui baptismo et poenitentia: ita Nyssenus, Aponius et alii. Aponius tamen per solem accipit diabolum, qui fere est incentor omnis tentationis qua decoloramur.
Secundo, Ecclesia et anima justa dicit de se: Nolite mirari quod fusca sim per defectus et culpas veniales: hi enim non denigrant, sed offuscant animae nitorem, quia decoloravit me sol, id est aestus tentationis.
Tertio, q. d. Nolite mirari quod fusca sim per varias passionum fuligines et caligines, quia hasce jugiter exhalat innata mihi concupiscentia, quae me decolorat. Unde S. Hieronymus in cap. iii Amos, notat quod, sicut corpora otiosa et inertia sole feriente uruntur et fuscantur, sic quoque otiosi otioque marcentes tentationum aestu flammantur et denigrantur; quae vero in sole moventur, ambulant et laborant, solis radios parum sentiunt: sic quoque homines laboriosi, qui ad luctas et certamina se praeparant, superant mundi injurias, et benedictionem Spiritus Sancti consequuntur, dicentis ad justum: «Per diem sol non uret te, neque luna per noctem,» Psal. cxx, 6.
Quarto et genuine, q. d. Nolite mirari quod per tribulationes et aerumnas fuscata sim, quia hisce me decoloravit aestus persecutionis; sed idem mihi patientiam et constantiam afflavit, quae longe magis me illustrat. Ita Cassiodorus, Beda, Justus Orgelitanus et alii. Simili sensu de Nazaraeis in excidio Hierosolymae fame luridis et atris, ait Jeremias: «Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis,» Thren. iv, 8.
Hunc esse sensum liquet ex eo quod sequitur: «Filii matris meae pugnaverunt contra me.»
Paulo aliter S. Anselmus: Decoloravit, inquit, me sol justitiae Christus, quia ob ejus fidem et amorem persecutiones hasce sustineo, quibus offuscor. Et S. Gregorius ac S. Bernardus, serm. 28, qui sic explicant, q. d. Candida sum et pura in me ipsa, sed fusca videor, si cum splendore sanctitatis Christi comparer: hic enim tantus est, ut me offuscet et quasi decoloret, sicut stellae, oriente sole, ejus splendore offuscantur.
aperuero, illuminabit oculos meos, qui venit ne totum mundum illuminaret, et videant etiam non videntes.»
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima justa.
Haec omnia quae de Ecclesia dixi, attribue animae solo nomine commutato, quibus adde:
Symbolice, sol accendens, itaque quasi consumens et denigrans animam, est charitatis aestus, item ardens desiderium fruendi Deo, atque zelus justitiae quo quasi tabescit anima, cum videt Dei offensas et animarum perditionem, juxta illud Psal. lxviii, 10: «Zelus domus tuae comedit me;» et illud Psal. cxviii, 139: «Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei.» Ita S. Bernardus, serm. 28, qui et addit charitatem quasi decolorare animam, dum eam urit et cruciat, ut fleat cum flentibus, infirmetur cum infirmis, dicatque cum Paulo: «Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?» II Cor. xi, 29.
Simili modo desiderium fruendi Deo languorem inducit animae, indeque quasi pallorem, fuscedinem et deliquium. Audi S. Bernardum: «Vel decolorari a sole, est ignescere charitate fraterna, flere cum flentibus, cum infirmantibus infirmari, uri ad scandala singulorum. Vel sic: Sol justitiae decoloravit me Christus, cujus amore langueo. Languor iste, coloris quaedam exterminatio est, et defectus in desiderio animae, unde et dicit: Memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum: et defecit spiritus meus, Ps. lxxvi, 4. Ergo instar urentis solis, desiderii ardor peregrinantem in corpore decolorat, dum vultui gloriae inhiantem, impatientem facit repulsa, et excruciat amantem dilatio. Quis nostrum ita sancto amore ardet, ut desiderio videndi Christum, omnem colorem praesentis gloriae, laetitiaeque fastidiat et deponat, illa ei prophetica voce contestans: Et diem hominis non desideravi, tu scis? etc. Jerem. xvii, vers. 16: item cum S. David: Renuit consolari anima mea, Psalm. lxxvi, 3, id est, praesentium bonorum inani laetitia despicit colorari.»
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Primo, B. Virgo quoad colorem fuit fusca et subnigra, quales sunt Aegyptii et Palaestini, quia sole torrentur. Id liquet ex imagine ejus a S. Luca depicta, quae Romae in Basilica S. Mariae Majoris religiose colitur. Unde Nicephorus, II Hist. cap. xxiii, ex S. Epiphanio, sic ejus formam describit: «Colore fuit triticeo, capillo flavo, oculis acribus, subflavas et tanquam oleae colore pupillas in eis habens; supercilia ei erant inflexa et decenter nigra, nasus longior, labia florida, et verborum suavitate plena; facies non rotunda et acuta, sed aliquanto longior, manus simul et digiti longiores.»
Secundo, B. Virgo in puritate et sanctitate fuit lucidissima; quae tamen si cum transcendenti sanctitate Dei et Christi comparetur, videtur offuscari, sicut lunae fulgor splendore solis hebetatur et fuscatur.
Tertio, fusca fuit, quia gravida foetum utero gessit, eumque peperit sicut matres caeterae, quae dum concipiunt et pariunt, pallescunt et fuscantur: at B. Virgo conceptu et partu hoc non fuscata, sed potius deaurata et quasi deificata fuit, quia concepit et peperit Dei Filium, qui est lux mundi. Ita Rupertus: «Nolite, ait, filiae Jerusalem, considerare me quod fusca sim, id est corrupta; quia quod tumentem habeo uterum, quod inventa sum in utero habens, non fecit vir, quia virum non cognosco, sed ita decoloravit me sol. Verus sol, et sole Deus longe pulchrior, semetipso me implevit, de semetipso uterum meum tumentem reddidit. Hoccine est decolorari? Non apud vos, o filiae Jerusalem, quae habetis oculum simplicem, sed apud superborum cogitationes, quorum nequam est oculus. Non erat nequam oculus Joseph, sed quamdam excusabilem ignorantiae nebulam habens, cito purgatus est, dicente sibi angelo Domini, quod sana cute decolorata essem, quam non flamma ignis de deorsum, sed desuper sol decoloravit, quod salva virginitate gravida essem; quam non vir terrenus, sed Pater coelestis de Spiritu Sancto gravidam fecit.» Maternitas ergo virginitatem in B. Virgine non decoloravit, sed summe decoravit.
Denique in passione Christi assistens cruci non tam solis quam doloris ardoribus fuit fuscata; sed hanc fuscedinem mox abstersit gloriosa Christi resurrectio et apparitio. Ita Hailgrinus et Guilielmus, q. d. Nolite me contemnere propter filii passionem et meam compassionem, aut propter totius vitae varias contumelias, irrisiones et afflictiones: haec enim nulla mea vel filii culpa meritove accidere, sed quia decoloravit me sol judaicae invidiae et aestus afflictionum, eo quod filius meus me suae passioni conformari et assimilari voluerit.
Filii matris meae pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
PUGNAVERUNT CONTRA ME. — Hebraice נִחֲרוּ בִי nicharu vi, id est irati sunt, vel excanduerunt in me; alii, contenderunt, vel rixati sunt contra me; Origenes, dimicaverunt in me; Septuaginta, pugnaverunt in ipsi, id est in me, in ablativo, id est pro me; vel in me, id est contra me, ut passim vertunt alii. Saepe enim ἐν ἐμοί, id est in me, a Graecis sumitur pro ἐπ' ἐμοί, id est contra me, in accusativo; potest tamen in me sumi proprie in ablativo, uti mox ostendam; Symmachus, oppugnaverunt me.
POSUERUNT ME CUSTODEM IN VINEIS, VINEAM MEAM NON CUSTODIVI. — Pro meam Hebraea habent, quae mihi est, scilicet propria vel haereditaria, aut dotalis, aut meis laboribus parta, aut mihi singulariter chara et dilecta; Vatablus, filii namque matris meae excandescentes in me posuerunt me custodem vinearum; ego autem vineam meam non custodivi.
Grammatice, sponsa dat causam cur decolorarit eam sol, quod scilicet fratres persequentes illam cogerent agere custodem in vineis alienis, ut propriam vineam custodire non potuerit: in quibus dum singula lustrando et custodiendo oberrat, radiis solis percussa, decolorata et obfuscata sit. Ita Aben-Ezra.
FILII MATRIS MEAE, — sunt fratres mei, ex eadem matre et eodem utero geniti, qui proinde me, ut sororem suam uterinam defendere et summe diligere debuerunt; hi tamen contra omne naturae jus et fas, contra omnem fraternum et maternum amorem pugnaverunt contra me. Magis enim se mutuo diligere solent fratres et sorores ex eadem matre, quam ex eodem patre, sed ex alia matre geniti: mater enim magis suos filios, uti in suo utero conceptos, sic et jam natos in sua domo continuaque educatione et cura associatos, inter se unit et copulat. Rursum filii matris hic vocantur ex alio patre geniti, ideoque dissimiles habentes amores, affectus et mores, ob quos pugnaverunt contra sororem suam uterinam, ab alio patre genitam.
ii. Saepe enim ἐν ἐμοί, id est in me, a Graecis sumitur pro ἐπ' ἐμοί, id est contra me, in accusativo; potest tamen in me sumi proprie in ablativo, uti mox ostendam; Symmachus, oppugnaverunt me.
Jam quoad sensum parabolicum et germanum per filios matris, primo, aliqui accipiunt filios Evae, puta gentes quaslibet idololatras, quae oppugnaverunt Ecclesiam: Lyranus accipit Pharaonem et Aegyptios, qui persecuti sunt filios Israel, Exodi I. Utrique enim, post descensum Jacob in Aegyptum, erant nati in Aegypto; utrique ergo erant filii ejusdem matris, id est terrae Aegypti.
Secundo, alii accipiunt Judaeos qui apostatando a Deo vero et Mose, desciverunt ad idola et ritus gentium tempore Judicum, Regum et Machabaeorum, ut haec querela non sit Ecclesiae, sed Synagogae, puta Judaeorum rite Deum in judaismo colentium, q. d. Fratres mei Judaei ex eadem stirpe Israelis et Synagoga velut matre mecum progeniti, descendentes ad idola, me Synagogam fidelium Judaeorum unum Deum colentium oppugnaverunt, atque multos ex eis perverterunt, et ad idololatriam suam pellexerunt, quos proinde posuerunt custodes in vineis, id est praesides et praefectos in adulterinis idololatrarum caetibus, et perversis gentium religionibus, ut eas propagarent, omnesque Judaeos ad illas traducerent; quo factum est ut vineam meam, id est veram Dei religionem, cultum et fidem, veramque Dei Synagogam custodire non potuerim, sed multi ex ea defluxerint ad vineas, id est synagogas gentium profanarum, juxta illud: «Vinea Domini exercituum, domus Israel est: et vir Juda, germen ejus delectabile, et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor,» Isai., v, 7. Ita Chaldaeus qui vertit, quia prophetae falsi fuerunt causa, ut devolveretur ira furoris Domini super me, et docuerunt me, ut servirem idolis vestris, et ambularem in institutis vestris; Domino autem saeculi, qui est Deus, non servivi, neque ambulavi in legibus ejus, neque custodivi praecepta ejus et legem ejus. Verum sponsa in hoc Cantico libro est Ecclesia christianorum, non Synagoga judaeorum; quare haec verba sunt Ecclesiae, non Synagogae.
Tertio et genuine, «filii matris» hic intelliguntur Judaei persequentes Ecclesiam Christi: hi enim cum ea ex eadem matre, puta Synagoga (ex ea enim natus est Christus, apostoli, caeterique primi christiani, qui omnes fuere genere et gente Judaei, juxta illud: «De Sion exibit lex (evangelica), et verbum Domini de Jerusalem,» Isai. cap. ii, 3), sunt geniti, sed ex alio patre, puta diabolo, cum Ecclesia prognata sit ex Deo et Christo, juxta illud: «Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri (ut me occidatis) vultis facere,» Joan. cap. viii, 44. Sensus ergo est, q. d. Judaei obstinati in judaismo, me Ecclesiam Christi, id est apostolos et primos christianos, oppugnaverunt acerrime, ideoque coegerunt illos Judaeam deserere, ac fugere ad gentes, ibique erigere et custodire vineas, id est Ecclesias exteras gentium: quo factum est ut vineam meam, id est Ecclesiam in Judaea sitam, quae mihi nativa et propria erat, ac unice a Christo commendata, custodire non potuerim: quare ab ea expulsa, oberrare coacta sum per vineas gentium, ubi varios solis, id est persecutionis, aestus perpessa, aerumnis decolorata, afflicta et obfuscata sum.
Ubi obiter nota fructum persecutionis Judaeorum, haec enim causa fuit conversionis omnium gentium: dum enim Judaei, ait Lyranus, voluerunt perturbare Ecclesiam, nolentes effecerunt ut Evangelium latius spargeretur, ac pro una Ecclesia in Judaea in omnibus gentibus constituerentur. Hoc est quod Judaeis improperat Paulus: «Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes: sic enim praecepit nobis Dominus,» Act. xiii, 46.
Ita Origenes, Cassiodorus, Beda, Justus Orgelitanus, Haymo, Anselmus et Bernardus, serm. 29. Unde Auctor Imperfecti in S. Matth. apud S. Chrysostomum, homil. 3: «Viperarum, ait, natura est rumpere viscera matrum suarum, et sic nasci. Quoniam ergo Judaei assidue persequentes prophetas, corruperunt matrem suam Synagogam, sicut ipsa lugens dicit in Cant.: Filii matris meae pugnaverunt in me; ideo Joannes vocavit genimina viperarum,» Luc. iii, 7. Quocirca huc alludens Christus inducit parabolam vineae, in quam mittens Deus operarios prophetas, qui omnes a colonis, id est a Judaeis, occidebantur, tandem misit filium, qui ab eisdem crucifixus Judaeam et Judaeos disperdidit, Matth. cap. xxi, vers. 33.
Huc accedit S. Gregorius qui per filios matris accipit primos christianos judaizantes, qui sua importunitate coegerunt primitivam Ecclesiam judaizare, et servare circumcisionem caeteraque lege veteri praescripta. Huc accedunt et illi qui putant hic esse hysterologiam sive inversum ordinem; sic enim recto ordine haec esse collocanda: «Posuerunt me (apostoli) custodem in vineis,» id est in ecclesiis gentium; quia «vineam meam (id est ecclesiam Judaeae) non custodivi,» id est custodire non potui; quoniam «filii matris meae (Judaei) pugnaverunt contra me.»
Quarto, «filii matris» accipi possunt haeretici, qui Ecclesiam matrem suam, in qua baptizati et renati sunt, oppugnant, affligunt et decolorant, dum adulterinas suas vineas, id est synagogas Satanae, in quibus suas haereses docent, inducunt, eisque custodes, id est presbyteros, doctores et praedicatores praeficiunt, quo fit ut Ecclesia orthodoxa se ipsam custodire nequeat, quin ab eis laceretur et lanietur. De his ait Joannes, I Epist. ii, 19: «Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis;» et Paulus, Act. xx, 30: «Ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.»
Quinto, «filii matris» accipi possunt pravi Ecclesiae pastores, episcopi et praelati, praesertim qui ambiunt episcopatus et praelaturas, ut constituantur custodes vinearum, id est praesides Ecclesiarum, non Christi et animarum studio, sed ut opes congerant, ac caeteris superbe praesint et dominentur in cleris; quare hi vineam suam, id est Ecclesiam sibi commissam, non custodiunt, sed dissipant et evertunt. Ita Origenes, homil. 1, et Aponius. Vide S. Bernardum, homil. 30, ubi pulchre explicat quomodo animae sanctae fugiant custodiam vinearum, id est praefecturam Ecclesiarum, eo quod dicant: «Vineam meam non custodivi,» id est, meam ipsius animam servare et regere nequeo; quomodo ergo regam alienas in tanto numero? Quare si invitae praeficiantur aliis, jugiter moerent et lugent.
Symbolice, Theodoretus, S. Gregorius, Philo Carpathius, et S. Bernardus, serm. 29, ac S. Ambrosius in Psalm. cxviii, sermon. 2, ad vers. 1, per filios matris accipiunt apostolos, qui pugnaverunt contra Ecclesiam, sed in utilitatem Ecclesiae, ut scilicet eam ab erroribus et vitiis expurgarent, sicut contra Synagogam pugnaverunt prophetae.
Idem de angelis sanctis accipit Origenes, hom. 2, qui in nobis pro nobis pugnant contra daemones, ut scelera destruant, et virtutes inserant. Verum haec accommodatitia sunt, non litteralia, imo litterae parum consona.
Eadem habent S. Anselmus et Cedrenus in Compendio. Huc facit et Theocritus, Idyl. 10, qui Syras feminas esse fuscas hisce versibus testatur: Bombyce gratiosa, vocant te omnes / Gracilem sole combustam, / Ego autem solus mel recens.
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
Primo, «filii matris» oppugnant fratrem vel sororem suam, cum fideles impii persequuntur virum fidelem et religiosum, v. g. superiorem, praedicatorem, doctorem, etc., qui eorum impietatem et scelera redarguit castigat et reformat. Quoties in monasteriis, capitulis, societatibus, urbibus, etc., videmus et audimus religiosos, canonicos, sacerdotes, cives dissolutos vel ambitiosos oppugnare suum ordinem, ecclesiam, congregationem, urbem? ut ipsa suspirans gemensque dicat: «Filii matris meae pugnaverunt contra me.» Vide S. Bernardum, serm. 29.
Secundo, «filii matris,» id est ejusdem animae, sunt sensus et concupiscentiae, quae ex eadem anima pullulantes oppugnant suam sororem, id est animae rationem et mentem, dum ei rebellant, eamque ad sua concupita, puta ad bona sensibilia, contra legem Dei, quasi ad vineas adulterinas trahere satagunt, et reipsa saepe pertrahunt; quo fit ut anima vineam suam, id est statum gratiae, charitatis et virtutum ex quo omnium bonorum flores et fructus germinabunt, non custodiat, sed dissipet et prodigat, juxta illud: «Oculus meus depraedatus est animam meam,» Thren. iii, 51. Ita S. Ambrosius, lib. De Isaac et anima, cap. iv: «Filii matris pugnaverunt in me. Hoc est, inquit, impugnaverunt me corporis passiones, carnis illecebrae decoloraverunt me, ideo sol justitiae mihi non refulsit.»
Huc facit versio Septuaginta, filii matris meae pugnaverunt in me. In eadem enim anima sunt concupiscentiae, quae luctantur contra rationem et mentem, juxta illud: «Caro concupiscit adversus spiritum: spiritus autem adversus carnem,» Galat. v, 17: quocirca religiosi, qui norunt quam difficile sit homini custodire vineam voluntatis suae, quae a sororibus suis, puta a tot concupiscentiis, assidue impugnatur, eam subjiciunt praelato, illiusque custodiae committunt. Hinc nonnulli apud S. Bernardum, serm. 29, inter quos est Gregorius Nyssenus, homil. 2, et Psellius apud Theodoretum, per filios matris accipiunt daemones, qui primitus creati fuerunt in coelo justi et recti, quasi filii supernae Jerusalem matris nostrae; sed a Lucifero seducti rebellantes Deo, ideoque coelo expulsi, fideles Dei odio vatiniano persequuntur, ideoque in eis excitant omnes pravos concupiscentiae motus, qui eos decolorant, et saepe comburunt perimuntque: nam «concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem,» Jacob. i, 15.
Anima ergo est quasi spiritualis vinea, cujus Pater aeternus vinitor et agricola est, Joan. xv, 1.
Quae proinde rite culta fert botros suavissimos, ex quibus exprimitur vinum exsultationis et confessionis; alioqui «uva eorum uva fellis et botri amarissimi. Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile,» Deuter. cap. xxxii, vers. 32. Rursum vinea est status cujusque, v. g. sacerdotium, conjugium, pastoratus, etc., sed praesertim virginitas; haec enim suavissimas dat uvas et vinum devotionis, orationis, contemplationis, unionis cum Deo et Christo. Unde S. Ambrosius, Exhort. ad virgin., ante medium: «Nemo inquit, auferat vineam animae vestrae, et vilia olera serat. Vinea enim quidam fructus virginalis est; conjugia velut olerum plantaria sunt in quibus frequens zelus est; et ideo sicut olera herbarum cito cadunt atque marcescunt, nisi finem imponat senectus, aut ad perfectum vehat continentiae. Non veniat ergo in vos Achab, qui concupiscat vineam vestram delere et exstinguere; nec veniat in vos Jezabel, vanum illud et saeculare profluvium, hoc enim significatur vocabulo vana et vacua redundantia; sed veniat Nabuthe, qui venit a patre, sicut significat nominis ipsius interpretatio, qui vineam sanguine defendat suo, et pro ea mortem offerat.»
Alludit, ait Nyssenus, homil. 2, ad paradisum terrestrem, qui quasi vinea tradita fuit Adae a Deo, ut eum custodiret, Genes. ii, 15; sed Adam tentatus a daemone et Eva, quasi a fratre et sorore sua, nec se, nec paradisum custodivit. Unde peccans, ex eo expulsus totam suam posteritatem perdidit, et peccato originali decoloravit. Idem enim facit homo, qui animam quasi vineam suam non custodit, sed eam peccato decolorat et daemoni tradit, itaque excolit vineam, non paradisi, sed inferni; non virtutum, sed vitiorum; non legis divinae, sed concupiscentiae. Unde Nyssenus censet animam hic lugere casum et ruinam suam, qua a vinea paradisi expulsa est, quando in Adamo expugnata a serpente, non custodivit vineam immortalitatis, impassibilitatis, similitudinis Dei, et aversionis a peccato. Denique S. Gregorius, homil. 17 in Evangel.: «Vineae, inquit, nostrae sunt actiones, quas usu quotidiani laboris excolimus; sed custodes in vineis positi vineam nostram non custodimus, quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus.»
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Primo, Judaei sororem suam, id est B. Virginem genere Judaeam, aeque ac Christum ejus filium variis injuriis vexaverunt et insectati sunt. Unde nec filii morte, mortua sunt eorum odia. Pugnaverunt, ait Rupertus, pugnas verborum, pugnas linguarum blasphemantium; praedicarunt illis apostoli et filium meum esse Deum, et me Dei matrem, illum de Spiritu Sancto conceptum, me intactam virginem in partu et post partum permansisse. Mihi peculiaris erat cura populi mei; sed ejus improbitas coegit me hanc curam aliis transferre. Verum Deus pro una vinea plurimas mihi colendas et custodiendas est largitus: Omnes custodiam, ait, meam habent, et habere desiderant, de meritis meis praesumentes, de intercessionibus meis confidentes, et pro hujusmodi custodia ad me jugiter clamantes. Sic Rupertus de peculiaribus totius orbis Ecclesiis. Nonne id optime usurpemus de tot parthenopeis ubique sodalitiis, quae privatae quaedam et peculiares sunt Deiparae vineae? ait Delrio.
Aliter Guilielmus: Judaei, inquit, pugnantes contra B. Virginem ejusque filium Salvatorem mundi, pugnaverunt contra suam salutem. Posuerunt B. Virginem custodem in vineis, quia ipsis contra eam usque ad mortem saevientibus, illa animam suam posuit in redemptionem (per Christum) pro multis, et ut multas vineas custodiret, vineam suam non custodivit, id est, ut multas animas salvas faceret, vitam suam suique filii morti exposuit.
Versus 6. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
INDICA MIHI (tu, o sponse mi, qui es is) QUEM DILIGIT ANIMA MEA (plus quam seipsam, quia tu es anima et vita animae meae, Christus enim est filius charitatis, ipsaque dilectio, ait Origenes, homil. 2 e quatuor), UBI PASCAS, UBI CUBES IN MERIDIE (pro ubi hebraice est אֵיכָה echa, quod verti quoque potest, quomodo, quasi modum pascendi gregem sponsa doceri postulet a sponso pastore), NE VAGARI INCIPIAM POST GREGES SODALIUM TUORUM. — Pro cubes hebraice est תַרְבִּיץ tarbits, id est cubare, accubare, quiescere facias gregem tuum. S. Ambrosius, lib. De Isaac et anima, cap. iv, legit, ubi manes, ac tres S. Scripturae sensus hic denotari autumat.
Grammatice, sponsa vineas custodiendo oberrans solis radiis usta, decolorata et obfuscata petit a sponso pastore locum, in quo velut umbraculo cum gregibus quiescat et cubet in meridie, id est in ardore solis, ut ad eum se proripiat, ne sole torreatur, sed ibi sponsi sui umbra, quiete et pastu fruatur, ne alioqui umbram quaerens, incipiat vagari, incidatque in sponsi sodales, id est aemulos, rivales et adversarios. Solent enim pastores in meridie greges ad stabula vel sylvas, aut valles umbrosas deducere, ne solis aestu feriantur, sed ibi partim ruminent, digerantque escam quam in agris comederunt, partim novam a pastore praeparatam accipiant. Sponsa ergo in aestu meridiei captat umbram qua refrigeretur, nec ullam meliorem putat, quam
illam in qua cubat sponsus, juxta quem meridianus fervor timendus non est.
Primus Sensus Adaequatus, De Christo et Ecclesia.
Parabolice et genuine, ad litteram significatur quod Ecclesia aestu persecutionis Judaeorum et gentium afflicta et decolorata, petat a Christo sponso suo locum in quo fideles suos pascat, et cum iis refrigerium cubando captet in meridie, id est in ardore tribulationis, ut ibidem a sponso pascatur, animetur, corroboretur, ne alioqui incidat in sponsi sodales, id est aemulos haereticos, vel homines impios, a quibus pabulis haeresium, errorum et vitiorum pascatur. Unde Chaldaeus haec more suo applicans Judaeis, in captivitate ab idololatris vexatis et tentatis, sic vertit: «Quando pervenit tempus, ut Moses dissolveretur ab hoc saeculo, dixit coram Domino: Manifestum est coram me quod populus iste futurus est ut peccet, et vadat in captivitatem; nunc autem indica mihi quomodo gubernantur, et quomodo habitabunt inter populos, quorum decreta sunt his graviora calore et aestu in meridie, in revolutione Tammuz.»
Apposite Beda: «Bene, inquit, eum cujus praesidium flagitat, dilectum animae suae vocat; quia quo gravius est periculum, de quo eripi cupit, eo amplius illum, per quem se recipiendam novit, diligit.»
Magis pathetice Nyssenus, hom. 2: «Renuntia mihi, inquit, quem diligit anima mea; ita enim te nomino, quoniam nomen tuum superat omnem cogitationem et intelligentiam, nec universa natura particeps rationis id effari potest, aut comprehendere. Nomen enim tuum quo tua cognoscitur bonitas, est meae animae ad te habitudo; quomodo enim te non diligam, qui me sic dilexisti, etiamsi adeo nigra essem, ut animam tuam posueris pro ovibus quas tu pascis? Non potest cogitari hac major dilectio, quam tua anima meam permutare salutem.»
Nota, meridies, cum sol ardet, symbolum est primo, ardoris persecutionis et afflictionis, cum illa quasi est summa et in culmine; tunc enim vel maxime Ecclesia invocat Christum, ut sibi auxilium et refrigerium praestet. Ita Cassiodorus et Beda: «Christus, inquit, qui pascit oves suas, inter eas cubat in meridie, quia corda fidelium suorum, ne fervore tentationum intus arescant, memoria supernae suavitatis reficit, et in eis ipse propitius manere consuevit.» Huc accedit S. Gregorius, qui per meridiem accipit ardorem vitiorum: «In meridie, ait, Christus sub umbra pascit et cubat, quia in refrigeratione Spiritus Sancti sibi quasi requiem et pastum parat. Per meridiem quippe ardor vitiorum exprimitur, per umbram vero spiritualis gratiae status designatur. Meridie ergo fervente in umbra Christus requiescit, quia dum in reprobis aestus vitiorum flagrat, ipse sponsae suae spiritum refrigerii tribuit, et in ea sibi delectabilem locum quietis efficit. Sed hoc sibi sponsa indicari deposcit, quod nulli unquam declaratur, nisi ei qui idem sanctificatricis gratiae munus percipit.»
Secundo, meridies symbolum est summae claritatis fidei, aeque ac summae charitatis: in meridie enim clarissima est dies, aeque ac ardentissima. Petit ergo sponsa locum sponsi in meridie, hoc est, petit ab aurora, id est a modica Dei cognitione, traduci ad clarissimam Dei et rerum fidei contemplationem, qua omnes errores judaeorum aliorumque infidelium velut nebulas illuminando dispellat. Petit quoque ardentissimam charitatem, ut ea succensa ardorem omnem persecutionis et tribulationis vincat et superet, juxta illud: «Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam,» Cantic. viii, 7. Huc facit illud, Habac. iii, 3: «Deus ab austro veniet;» «per quod significatur meridies, id est fervor charitatis et splendor veritatis,» ait S. Augustinus, lib. x De Civit. xxxii. Unde Origenes hic, hom. 2 e quatuor: «Postulat, inquit, sponsa a sponso ut ei locum secreti sui indicet et quietis, quandoquidem amoris impatiens etiam per meridiem cupit audire sponsum, eo praecipue tempore quo clarior lux, et splendor diei perfectus et purus est, ut assistat ei oves pascenti vel refrigeranti. Idem, hom. 1 e duabus: «Non quaero, ait, alia tempora, quando vespere, quando diluculo, quando in solis pascis occubitu. Illud tempus inquiro, quando in florente die, quando plena luce in majestatis tuae splendore versaris.» Et S. Ambrosius, iv Hexamer. cap. v, alloquens Christum sic ait: «In meridiano pascis, hoc est in Ecclesiae loco ubi justitia resplendet, ubi fulget judicium; sicut meridies, ubi umbra non cernitur, ubi majores sunt dies, quod eis sol justitiae tanquam aestivis diutius immoretur.» Idem, serm. 2 in Psalm. cxviii: «Qui receperant te, inquit, sicut salutis auctorem, in meridie sunt: illis lucet, illis calet gratia tua sicut meridies; illis meridies factus es, qui pascuntur in divitiis tuis, et in te sperant. Ideo, ut dicit David, Educet quasi lumen eorum justitiam, et judicium eorum tanquam meridiem,» Psalm. xxxvi, vers. 6. Idem in Exhortatione ad virginem: «Ubi Christus manet, nisi ubi justitiae meridies fulget? Ideoque dicitur: In sole posuit tabernaculum suum,» Psal. xviii, vers. 6.
Hinc Theodoretus docet hic notam verae fidei et consequenter verae Ecclesiae assignari meridiem, id est claram, publicam et universalem orthodoxae fidei toto orbe praedicationem; in ea enim meridiatur Christus, indeque Ecclesia cognominatur catholica, id est universalis, sive toto orbe resplendens; cum haereticorum sectae latebras et angulos quaerant, nec nisi in una alterave provincia delitescant. Sic et S. Augustinus, lib. De Unitate Ecclesiae, cap. xiv.
Tertio, nonnulli censent Ecclesiam hic petere a Christo ubi cubet in meridie, id est ubi jaceat in praesepio, cum recens natus est. Licet enim natus sit post mediam noctem in tenebris, tamen in eadem luce sua illustravit orbem, ut videretur non esse nox, sed meridies, juxta illud dictum de angelo annuntiante pastoribus Christi ortum: «Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos,» Luc. ii, 9.
Melius tamen accipias per meridiem, Christi crucifixionem, in meridie enim crucifixus est, atque crux Christi Ecclesiae et fidelibus contra omnes persecutionum et tribulationum aestus, certum fidumque praestat umbraculum et solatium. Aurora ergo vitae Christi fuit in nativitate, dies in praedicatione, meridies in cruce, vespera in sepulcro. Ita Philo Carpathius. Tacite ergo sponsa, puta Ecclesia et anima fidelis, quae plane configurari optat Christo crucifixo, ejusque crucem ferre sibique imprimere, petit quomodo (hebraeum enim אֵיכָה echa tam quomodo quam ubi significat), quomodo, inquam, Christus in meridie, id est in ferventissimo dolorum et tormentorum aestu, ad horam nempe sextam, in duro crucis lectulo cubuerit, ut ad ejus similitudinem animum suum et studium attemperet, se denique totam ad Christi in meridie crucifixi exemplar figat et formet.
Quarto, meridies symbolum est Jerusalem et Sionis, ubi Christus docuit, et Ecclesiam primam fidelium sanctorumque instituit, juxta illud Isai. ii, 3: «De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.» Jerusalem enim vergit ad meridiem. Primi enim fideles in rebus dubiis et quacumque tribulatione confugiebant ad B. Virginem et apostolos degentes in Jerusalem, ut ab iis lucem, robur et fervorem acciperent, ut patet Act. xv, 13.
Rursum, meridies est Romana Ecclesia, ad quam S. Petrus, jubente Christo, ex Jerusalem et Antiochia transtulit primatum et pontificatum suum; unde ad illam, velut ad umbraculum et asylum, confugiunt ex toto orbe fideles in quavis difficultate et dubio, ut ab ea in fide illuminentur, et in Dei amore accendantur. In ea ergo sunt pabula orthodoxae doctrinae, fidei et rerum divinarum. Hinc Aponius per meridiem accipit cathedram Petri, sive Sedem Apostolicam: «Ista, inquit, pascua, evangelicae scilicet doctrinae, quae apostolorum principi revelata est Petro, non videt anima, nisi quae vestigia Petri credendo et confitendo prosecuta fuerit.»
Porro, perperam donatistae hoc loco abutebantur, ut probarent apud se in Africa, esse veram Ecclesiam, quod Africa sit ad meridiem sita; sed eos recte refellit S. Augustinus, serm. 50 De Verbis Domini secundum Joannem: Primo, quod haec sint verba sponsae, id est Ecclesiae, quaerentis locum sponsi in meridie, non autem sponsi quaerentis sponsam Ecclesiam; secundo, quod Aegyptus, quae non est in eorum communione, et quam nunquam ad suam communionem trahere potuerunt, magis sit ad meridiem quam Africa; tertio, quod in Africa duae erant Ecclesiae: una catholicorum, et altera donatistarum; quaerit ergo sponsa in utra istarum cubet et pascat sponsus, q. d. «O quem dilexit anima mea, annuntia mihi, doce me. Audio enim in meridie, id est in Africa, duas esse partes, imo multas concisiones. Annuntia ergo mihi ubi pascis, quae oves ad te pertinent, quod ovile illic me jubes amare, cui me debeo sociare, ne forte fiam velut operta. Illudunt enim quasi latenti, insultant quasi perditae, quasi nusquam alibi exsistenti. Ne ergo quasi operta, quasi latens fiam super greges sodalium tuorum donatistarum, maximianistarum, rogatistarum, caeterarumque pestium extra colligentium, et ideo spargentium, rogo te, annuntia mihi si illic pastorem meum requiram, ut non in gurgitem rebaptizationis incurram.» Haec Augustinus. Vide eumdem, lib. De Unitate Ecclesiae, cap. xiv.
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
Anima sancta solis, id est tribulationis, tentationis et concupiscentiae, ardore decolorata poscit opem Christi, qui fideles suos velut sol meridianus vera cognitione illustrat, et magno Dei amore inflammat, ut omnes aerumnas alacriter et ardenter superent, juxta illud, Eccli. cap. xxxiv, 19: «Oculi Domini super timentes eum, protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani.» Et illud, Isai. xxv, 4: «Quia factus est fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua: spes a turbine, umbraculum ab aestu.» Confugiunt ergo ad Christum, de quo Jeremias ait: «Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris: cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus,» Thren. iv, 20. Unde sponsa id quod hic petit consecuta, cap. ii, 3, ait: «Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi.»
Hinc meridies notat statum perfectionis, in qua anima diligit Deum ex toto corde, ex tota mente et ex omnibus viribus. Audi S. Augustinum, serm. 50 De Verbis Dom. secundum Joannem: «Annuntia mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie. Quid signat meridies? magnum fervorem, magnumque splendorem. Ergo notum fac mihi qui sint sapientes tui, spiritu ferventes, doctrina fulgentes. Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia. Ipsis inhaeream in corpore tuo, ipsis socier, cum ipsis te fruar. Ergo annuntia mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne incurram in eos qui alia de te dicunt, aliud de te sentiunt, alia de te credunt, alia de te praedicant, et greges suos habent, et sodales tui sunt quia de tua mensa vivunt, et mensae tuae sacramenta pertractant; sodales enim dicti sunt, quod simul edant, quasi simul edales,» etc.
Hinc idem S. Augustinus, epist. 48 ad Vincentium, per meridiem accipit justos, «in quibus luce fulgentibus et charitate ferventibus, quasi in meridie requiescit» Christus. In libro vero De Unitate Ecclesiae, xviii, Christus cubat in meridie, id est, inquit, in iis «qui habent charitatem, et non dividunt unitatem.» Quocirca Aponius per meridiem accipit sacras virgines, monachos et religiosos; nam «justorum semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem,» Proverb. iv, 18. Audi Origenem, hom. 2 e quatuor: «Si quando sol justitiae Christus Ecclesiae suae excelsa et ardua virtutum suarum secreta manifestat, amoena etiam pascua cubiliaque meridiana videbitur edocere. Nam cum adhuc initia habet discendi, et prima, ut ita dicam, ab eo scientiae suscipit rudimenta, tunc dicat Propheta: Et adjuvabit eam mane diluculo. Nunc ergo quia perfectiora jam quaerit, et excelsiora desiderat, meridianum scientiae lumen exposcit,» juxta illud, Psalm. xxxvi, 5 et 6: «Revela Domino viam tuam: et ipse faciet. Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tanquam meridiem.»
Rursum Nyssenus, hom. 2, censet sponsam hic petere pabulum Eucharistiae, qua roborata viam capessat ad meridiem gloriae coelestis: «Doce me, inquit, dicere piam animam ubi pascas, ut salutari percepta pastione, aeterno implear nutrimento, quam qui non comedit, non potest ingredi vitam aeternam; et accurrens ad fontem, divinum potum hauriam, quem tu tanquam ex fonte praebes sitientibus, aquam profundens ex tuo latere, ferro hac vena aperta, quam qui gustaverit, fit fons aquae salientis in vitam aeternam: si enim in his me pascas, me omnino facies cubare in meridie, quando in pace simul dormiens requiescam in luce quae caret umbra, sole lucente super verticem, in qua tu cubare facis eos, quos tu pavisti, quando tu pueros tuos excipies tecum in cubile. Nemo autem hac meridiana requie dignus censetur, qui non fuerit filius lucis, et filius diei: qui autem ex aequo se separavit a vespertinis et matutinis tenebris, hoc est, ubi incipit malum, et in quo desinit, is in meridie, ut in eo cubet, collocatur a sole justitiae.» Eucharistia recte vocatur meridies, tum quia continet Christum, qui est ipsa lux mundi; tum quia contra omnes tentationes et concupiscentias meridianum praebet umbraculum: tum quia confert plenitudinem charitatis, et deliciarum luminumque coelestium, juxta illud: «Jesus, etc., cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem (amoris, id est extreme) dilexit eos,» Joan. xiii, 1.
Anagogice, meridies typus est coeli et coelestis gloriae: sicut enim in meridie sol totam suam vim illuminandi et calefaciendi exerit, eamque toti terrae communicat: sic Christus in coelo totam quasi divinitatis suae vim et gloriam exerit, primo in suam humanitatem, deinde in B. Virginem et sanctos omnes, qua eos in corpore et anima omni laetitia, voluptate bonisque omnibus replet, cumulat et beat. In hac vita ergo est aurora fidei, in altera meridies visionis et amoris, juxta illud: «Satiabor, cum apparuerit gloria tua,» Psalm. xvi, vers. 15. Audi S. Bernardum, serm. 33: «O vere meridies, plenitudo fervoris et lucis, solis statio, umbrarum exterminatio, desiccatio paludum, foetorum depulsio! O perenne solstitium, quando jam non inclinabitur dies! o lumen meridianum, o vernalis temperies, o aestiva venustas, o autumnalis ubertas, et (ne quid videar praeteriisse) o quies et feriatio hiemalis! Aut certe si hoc magis probas, sola tunc hiems abiit et recessit. Hunc locum, inquit, tantae claritatis, et pacis et plenitudinis indica mihi, ut, quemadmodum Jacob adhuc in corpore manens vidit Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima ejus, Genes. xxxii, 30: ita ego quoque te in lumine tuo et in decore tuo per mentis excessum merear contemplari pascentem uberius, quiescentem securius. Nam et hic pascis, sed non in saturitate; nec cubare licet, sed stare et vigilare oportet propter timores nocturnos. Heu! nec clara lux, nec plena refectio, nec mansio tuta; et ideo indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Beatam me dicis, cum esurio et sitio justitiam, Psalm. lxiv, 6. Quid hoc ad illorum felicitatem, qui repleti sunt in bonis domus tuae, qui epulantur et exsultant in conspectu Dei, et delectantur in laetitia? Psalm. lxvii, 4;» et paucis interjectis: «Omnia mihi hic cedunt citra perfectum, plura praeter votum, et tutum nihil. Quando adimplebis me laetitia cum vultu tuo? Psalm. xv, 10. Vultum tuum, Domine, requiram: vultus tuus meridies est. Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Scio satis ubi pascas non cubans: indica mihi ubi pascas et cubes,» Psalm. xxvi, 8.
Hinc S. Augustinus in Psalm. liv, per meridiem accipit beatam aeternitatem: «Vespere, inquit, mane et meridie narrabo et annuntiabo: et exaudiet vocem meam. Evangeliza tu, noli tacere tu, dic quid accepisti. Vespere de praeteritis, mane de futuris, meridie de sempiternis. Ideo ad id quod ait, vespere, pertinet quod exauditur vox ejus; finis enim in meridie est, sed inde non declinatur in occasum. In meridie enim lux excelsa est, splendor sapientiae, fervor dilectionis. Vespere, mane et meridie: vespere Dominus in cruce, mane in resurrectione, meridie in ascensione. Et enarrabo vespere patientiam morientis, annuntiabo mane vitam resurrectionis, orabo ut exaudiat meridie sedens ad dexteram Patris.»
Mystici et contemplativi per meridiem accipiunt summum contemplationis et amoris gradum. Unde S. Laurentius Justinianus, De ligno vitae, tract. De Orat. cap. x, sex contemplationis gradus assignat, atque sextum et summum hunc ponit: «Sextus contemplationis gradus est, quando animus ille ex divini luminis irradiatione cognoscit,
quibus omnis humana ratio declinat, et intelligibilium intelligentia rationem amittit, et omnem humanam rationem et intentionem transcendit. Hinc emanans fluminis impetus laetificat animum contemplantis memoria abundantiae suavitatis Dei: in quo gustu cum ad Deum totis praecordiis amandum facile abducat hominem potentia ejus, et virtus et gloria, majestas, bonitas, beatitudo, ad contemplanda ejus amabilia per seipsa in affectum cordis contemplantis elucescentia; hoc potissimum amantem rapit in amabilem, quia ipse in seipso est quicquid in eo amabile est, qui est totum quod est quia bonum: amore ipsius boni sic se intendit pius affectus, ut non se inde revocet, donec unus cum eo spiritus effectus sit: quod cum in eo fuerit perfectum, jam solo mortalitatis velo differt ac dividitur a Sanctis sanctorum, a summa illa beatitudine supercoelestium, qua tamen in fide et spe ejus, quem amat, in conscientia fruitur.»
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Primo, Honorius Augustodunensis sic de ea exponit: «Mariae anima Christum dilexit, ideo omnia secreta Patris ei innotuere. Castissima virgo fuit meridies, de Spiritu Sancto splendens et fervens, in quem Christus declinavit aestum libidinosorum, et cubavit in ejus humilitate, pastus est in ejus castitate. Ne vagari, etc. Id est, notifica omnibus quod in me requieveris, ne haeretici dilacerent dicentes: Si virgo peperit, phantasma fuit. Et ego vagor per eorum greges, quia in secretis et conventiculis eorum sum psalmus eorum.»
Haec vera sunt, sed huic loco minus congrua. Secundo, Rupertus haec adaptat B. Virgini quaerenti Christum triduo perditum, eumque invenienti in templo: «Fili, inquit, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te,» Luc. ii, 48. In templo enim est meridies, id est doctrina veritatis, et ardens praedicatio charitatis.
Tertio, idem Rupertus et Guilielmus, atque ex iis Delrio censent his verbis B. Virginem aspirare primo, ad coelum; secundo, ad Christum suum, ut eo fruatur facie ad faciem, q. d. Assume me quo assumptus es, ut tecum pascar, tecum cubem, quae te olim tam devote pavi, et toties cubitum collocavi. Emissus es olim e sede magnitudinis tuae, ut mecum esses et mecum laborares: emitte me nunc de carcere aerumnosae vitae hujus, ut tecum sim, et pausem tecum post tantos labores materni affectus. Tertio, non addere quem pascat, aut quos, ut nostrum exerceat intellectum; quia non tantum illic suos pascit, hoc est sanctos angelos, sed etiam humanitatem suam perennibus deliciis divinitatis suae; unde postea dicetur ipsemet pasci inter lilia: pascit qua Deus, pascitur qua homo. Quarto, addit in meridie, quia ibi sempiterna meridies est, ibi jugis fervor divinae claritatis est, ubi cubat Jesus, ubi quiescit divinitati unita humanitas. Ibi pia mater petebat pasci ab ipso Deo, pasci cum ipso homine, ibi cum suo Jesu cubare. Quinto, sodales esse apostolos, qui in gentium dispersione quasi vagabantur Evangelium toto orbe circumferentes; petere autem piam matrem, ne, jam expletis maternis officiis omnibus, emerita et plena dierum, cum apostolis novum subire profectionum et praedicationis laborem jubeatur, cui pares erant ipsi apostoli, Spiritus Sancti gratia et coelesti luce satis instructi.
COLLUM TUUM SICUT MONILIA. — Noster cum Septuaginta legit כחרוזים cacharuzim, id est sicut monilia; jam legunt בחרוזים bacharuzim, id est in monilibus, q. d. Collum tuum circumdatum est monilibus. Porro Pagninus et Rabbini charuzim interpretantur torques et margaritas perforatas filo copulatas: solent enim matronae, ut decorem sibi concilient, collum ornare torquibus et margaritis.
Porro, τὸ amicta vel adoperta quintupliciter accipi potest: primo, pro meretrice, haec enim olim palliolo aut velo se tegere et operire solebat ex pudore, ne agnosceretur, uti patet de Thamar, Genes. xxxviii, 15; unde Vatablus vertit, ne oberrans per greges sodalium tuorum videar palliolata, id est meretricula: alii, cur ergo quasi quae declinat, et divertit ad greges sodalium tuorum? hoc est, eorum qui se dicunt tuos sodales, cum quidvis aliud potius sint.
Secundo et melius cooperta, id est lugens, lugentes enim solent caput et faciem velo operire, praesertim viduae, quae lugent mortem mariti, q. d. Cur te, o sponse mi, absente, ego sponsa tua videbor vidua, et lugens tui absentiam velut mortem?
Posset tertio, τὸ cooperta notare modestiam, honestatem et pudorem virginalem sponsae, quae se velat et tegit, ne a sponsi sodalibus conspici queat, uti se velavit et pallio se cooperuit Rebecca, viso Isaac sponso suo, Genes. xxiv, 65. Sic enim virgines et sponsae honestae velant se, juxta praeceptum Apostoli, I Corinth. xi, 5. Vide Tertullianum et ex eo S. Cyprianum, lib. De Velandis virginibus, et lib. De Habitu mulierum. Ita Origenes, homil. 1, quem audi: «Nisi enim tu mihi annuntiaveris, incipio errabunda jactari; et dum te quaero, in aliorum greges incurro; et quia aliorum erubesco, faciem meam absque mora mox contegere incipio. Sum quippe sponsa formosa, et aliis nudam faciem meam non ostendo, nisi tibi soli quem pridem deosculata sum.» Et S. Hieronymus, epist. 22 ad Eustochium, ex hoc loco docet virgines non ex parte, sed omnino et ex toto debere velare faciem: «Zelotypus, inquit, est Jesus, non vult ab aliis videri faciem tuam, excuses licet atque causeris; obducto velamine ora contexi, et quaesivi te ibi, et dixi: Annuntia mihi, ne quando efficiar sicut operta super greges sodalium tuorum; tumebit et dicet: Si non cognoveris te,» etc.
Quarto, S. Augustinus, epist. 48 ad Vincent., et lib. De Unitate Ecclesiae, cap. xiv: Cooperta, inquit, id est obscura, latens et incognita. Ecclesia enim posita est a Christo in meridie, ut omnibus sit visibilis et conspicua: ergo non decet eam esse coopertam, id est latentem et absconditam, uti sunt ecclesiae donatistarum aliorumque haereticorum. Sic et Origenes, qui asserit idcirco Ecclesiam, vel animam Dei sponsam, requirere Christi cubicula, et plenitudinem scientiae a Deo postulare, ne videatur esse una e philosophorum scholis, quae adoperta nuncupatur, eo quod veritas apud eos operta sit et incognita.
Quinto et optime, cooperta idem est quod vagans et errans, uti vertit Noster: feminae enim cum domo abeunt, alioque vadunt, honestatis causa sese cooperiunt et tegunt. Petit ergo sponsa a sponso locum ubi cubet in meridie, id est in aestu persecutionum, ut ad eum confugiat, ne alioqui, inquit, ego, id est fideles mei qui sunt membra mea, praesertim in primitiva, novella et tenella Ecclesia, dispergantur, et vagando deflectant ad gentes, idololatras, haereticos et philosophos, ac in eorum errorem inducantur, qui se jactant sodales Christi et veros pastores, doctoresque veritatis, cum sint socii et ministri diaboli.
SODALIUM. — Primo, Origenes, homil. 2 ex quatuor, per sodales accipit angelos, quibus Deus singulorum gentium singularem curam distribuit et demandavit, q. d. Ne per gentes vager, et eorum angelis praesidibus subjiciar, quae uni sponso Christo subdita sum, ejusque vicario S. Michaeli: hic enim nunc praeses est Ecclesiae, uti olim fuit Synagogae.
Secundo, Rupertus per sodales accipit scribas et pharisaeos, q. d. Ostende mihi, o Christe, ubi pascas tuos fideles, ne alioqui recidam in priores meos magistros, puta scribas mosaicos, qui me ad judaismum et judaicas traditiones ac superstitiones retrahant, sicut Magi quaerentes Christum duce stella, cum eam velut meridiem se occulantem reliquerunt, inciderunt in Herodem et scribas, qui Christum et ob Christum Magos alia via in patriam redeuntes persecuti sunt, Matth. ii, 16.
Tertio, S. Bernardus, serm. 33, accipit daemones, praesertim meridianos, qui scilicet licet sint nox, id est tenebrosi per malitiam, tamen Christi meridiem, id est splendorem et fervorem fraudulenter simulant et ostentant, ut fideles ad se alliciant et decipiant, juxta illud Ps. xc, 6: «Ab incursu et daemonio meridiano.» Itaque, inquit, nisi cordi illius, quem forte aliquod istiusmodi daemonium meridianum tentandum acceperit, oriens ex alto illuxerit verus meridies, qui falsum convincat et prodat; non poterit omnino caveri, sed tentabit et supplantabit sine dubio sub specie boni, pro bono scilicet malum incauto et improvido persuadens. Et tunc meridies, id est major claritas, apparet tentans, cum quasi boni majoris imaginem praefert.»
Quarto et optime, per sodales accipias haereticos, philosophos caeterosque errorum magistros, qui discipulorum greges post se trahere satagunt, ac subinde christianos novellos ad se reipsa trahunt: hoc enim hic devitare cupit Ecclesia. Ita Cassiodorus, Justus Orgelitanus, Philo Carpathius, S. Anselmus et Bernardus.
Recte notat Theodoretus haereticos se vocare sodales Christi, quia habitum et nomen Christi circumferunt, nec nisi Evangelium Christi ore crepant, sed corde ei adversantur, juxta illud Pauli: «Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes,» II Tim. iii, 5. Rursum haeretici eumdem habent baptismum aliaque sacramenta, quae Christus et christiani. Denique sodales dicuntur, non quia amici, sed quia quasi ex aequalitate cum Christo certare contendunt, promittentes eadem bona suis sectatoribus, quae Christus suis asseclis pollicetur; unde et eos a suo nomine nuncupant, donatistas a Donato, arianos ab Ario, pelagianos a Pelagio, sicuti christiani vocantur a Christo. Quocirca ab his Ecclesia (id est fideles puditiores in Ecclesia) fit vaga, erronea, et circumducitur ac rotatur «omni vento doctrinae ad circumventionem erroris,» ait Paulus, Ephes. iv, 14.
Tropologice, S. Gregorius per sodales accipit perversos christianos et falsos fratres, in quos fideles incidere metuit, ne ab eis pervertantur: «Vere, inquit, in quo Christus non cubat, vagatur; quia mens quam ille suavis et ponderosus Christi spiritus non implet, multis cogitationibus dissoluta circumfertur. Sed qui sunt sodales Christi, per quorum greges sponsa vagari pertimescit, nisi falsi quique christiani? qui aut nominis solius, aut etiam sacramentorum communicatione fratres Christi vocantur; quia electis, quos ipse fratres vocavit, in Ecclesia cohabitando sociantur. Quorum multitudines bene per exprobrationem greges appellantur: quia dum quasi irrationabilia animalia sine ordine vivunt, seductoribus spiritibus ad devorandum traduntur. Per hujusmodi greges vagatur, quisquis ab infimo desiderio expulsus, reproborum stultitiam per similes cupiditates imitatur.» Concupiscentia enim est vaga, facitque hominem vagum, ut ab una, quam expertus fastidit, transeat ad aliam et aliam sine fine, quia quaerit in eis satiem, et non invenit, juxta illud, Isai. lvii, 17: «Abiit vagus in via cordis sui.» Et illud Jerem. l, 6: «Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui.» Concupiscentia ergo circumducit animam ab una voluptate in aliam, ab uno scelere in aliud, eamque rotat, sicut rotatur lapis in funda, ad omnem injuriam et vim proximo inferendam, ac ad omne nefas, juxta illud, Sapient. cap. iv, vers. 12: «Inconstantia concupiscentiae transvertit sensum.» Hoc significat τὸ περιφερομένη, id est circumversa vel rotata in funda, ut vertit Symmachus.
Vox Sponsi et Sociorum Ejus.
Versus 7. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia (hebraice post calcaneos) gregum tuorum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum.
Vatablus et alii hebraizantes τὸ te, cum accussur, si ignoras te, censent hebraico pleonasmo redundare, et elegantiae duntaxat causa poni. Unde ipsi ex Hebraeo vertunt, si ignoras tibi, id est si ignoras, sicut mox in Hebraeo dicitur צְאִי לָךְ tsei lach, id est egredere tibi, id est egredere, et alibi saepe. Sic te vel tibi apud Latinos saepe redundat, ut tu te hoc fecisti, vade tibi, vive tibi, ecce tibi, id est ecce. Sic sensus erit, q. d. Si ignoras, o sponsa, ubi cubem ego sponsus tuus in meridie, abi et sequere vestigia gregum et pastorum: inter eos enim me invenies quasi pastorum pastorem et principem. Hinc sensus valde facilis et planus est, et sententiam alias impeditam expedit, claramque efficit. Ita Titelmannus, Hortolanus, Sanchez, Soto Major et alii hebraice periti.
Verum Patres graeci et latini urgent et ponderant τὸ te, aeque ac Septuaginta vertentes σεαυτήν, id est teipsam. Sic sensus esse potest, primo, q. d. Si ignoras te, id est tuam pulchritudinem, pulchrumque tabernaculum, in quo pasco et cubo in meridie, quia tuum tabernaculum pariter meum est, sicut tua pulchritudo pariter mea est: ubi enim est sponsa, ibi est et sponsus; ubi est Ecclesia, ibi est et Christus. Quare si id ipsum ignoras, egredere et abi post vestigia gregum et fidelium tuorum: tui enim greges, mei quoque sunt; atque ubi greges mei sunt, ibi sum quoque ego earum fidus et individuus pastor. «Et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum,» puta apostolorum et doctorum: illos enim ego tibi praesides praefeci, et magistros constitui, atque ego in medio ipsorum versor et dego, uti dum viverem in medio ipsorum, a parentibus meis inventus sum in templo, Luc. ii, 46, juxta illud: «Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi,» Matth. xxviii, 20. Quare per hosce pastores ego te vera doctrina pascam, et in omni solis, id est persecutionis ardore solabor et protegam: hoc si sequaris, non incipies vagari, nec incides in meos sodales, id est aemulos et rivales haereticos, caeterorumque errorum magistros. Ita S. Athanasius in Synopsi et Justus Orgelitanus, qui recte notant causam ignorationis sponsae, cur scilicet illa ignoret ubi sponsus cubet in meridie, esse quod ipsa ignoret seipsam suamque pulchritudinem; quare eam introspiciat, atque in ea sponsum inveniet.
Secundo, Nyssenus censet haec verba non esse sponsi, sed adolescentularum ad sponsam quaerentem se solis aestu decoloratam, q. d. Esto tibi decolorata videaris, revera tamen es pulchra per excellentiam, id est pulcherrima es mulierum; quod si ob persecutiones et aerumnas id ignoras, abi post tuos greges et pastores, ab illis audies te laudari, tuamque pulchritudinem plenis buccis concrepari. Verum hic sensus videtur impertinens; non enim respondet interrogationi sponsae quaerentis, non, an ipsa sit pulchra, sed ubi sponsus pascat et cubet in meridie.
Tertio, Titelmannus et alii censent haec dici per ironiam: pupugerat enim sponsa sponsum stimulo zelotypiae dicens: «Ne vagari incipiam;» quare sponsus stimulum hunc in eam jocando reflectit, veluti si amator quispiam volens persuadere sponsae, quod nusquam alibi sic possit, ut apud ipsum commode et honorifice tractari, ita eam alloquatur: Si ignoras temetipsam, o sponsa mea! si nondum tibi satis cognita est conditio tua, in qua apud me agis; egredere, et abi post amatores alios, illicque operam da tuis voluptatibus et desideriis explendis, ut videas et experientia ipsa tandem cognoscas quam sit dissimilis tua conditio ab illis quae aliis adhaerent amatoribus. Huc accedunt Cassiodorus et Beda, qui exponunt per comminationem, q. d. Si ignoras, o sponsa, quod pulchra facta sis per baptismum, et pulchrior futura per tribulationum, quas tibi idcirco immittere decrevi, tolerantiam, egredere a meo consortio, et errantium actus imitare. Et S. Gregorius hic: «Quisquis, inquit, nescit se in hoc positum, ut tentationes per sufferentiam vincat, a familiaritate Christi recedit, quia in bello positus cum Domino suo pugnare recusat.»
Quarto et genuine, videntur haec esse verba non solius sponsi, sed et sociorum ejus; unde et mox socii ibi aiunt: «Murenulas aureas faciemus,» in plurali, non faciam in singulari, uti ibidem notant Justus, Rupertus, Anselmus et S. Bernardus. Sponsus ergo non per se, sed per socios suos respondet sponsae: «Si ignoras te,» id est tuas vias, tuos gressus, quibus ad me tendis, q. d. Si ignoras iter et viam, quam insistere debeas, ut ad locum, in quo pasco et cubo in meridie, pervenias. «Abi post vestigia gregum tuorum;» Hebraea, est tibi in calcaneis ovium; Septuaginta, egredere tu in vestigiis gregum (τὸ enim tuorum non est in Hebraeo, nec in Graeco); Symmachus, egressa vadis secundum vestigia gregum, hoc est, sequere fidem, vitam et mores priscorum fidelium, qui Deo placuerunt, puta patriarcharum et prophetarum. Hi enim sunt tui, id est non tam ad legem veterem, quam ad novam, Christique Ecclesiam pertinent, teste S. Augustino. «Pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum,» id est, infirmos tuos fideles et peccatores, qui male olent, ut hirci et haedi ob putidam concupiscentiam, pascito juxta tabernacula pastorum, id est juxta Ecclesias apostolorum, et eorum qui apostolis successerunt: ab iis enim in fide et virtute firmabuntur, et a concupiscentiis curabuntur; quare ibi invenient sponsum animae suae Christum in meridie, id est in fulgore doctrinae et fervore charitatis, recubantem, suosque fideles per apostolos virosque apostolicos pascentem. Alludit grammatice ad haedos, qui naturali instinctu agnoscunt matres, easque ex odore agnoscentes illico ad illas confugiunt. Fingitur enim hic sponsa haedos parvulos et infirmos pascere, et lactare juxta tabernacula pastorum, qui hircos et capras adultas pascunt; quare ex haedis, qui ex odore agnoscunt et advolant ad vicinas capras quasi matres suas, agnoscit sponsa pastrix ubi sit sponsus pastor ovium et caprarum.
Huc accedit Chaldaeus, qui de more Judaeis haec applicans sic vertit: «Dixit Sanctus et Benedictus Mosi prophetae: Tu postulas ut deleatur illis exsilium, Synagoga, quae comparata est puellae pulcherrimae, et quam anima mea diligit, ambula in viis justorum, et ordinet orationem suam in ore praefectorum suorum, et deducat generationes suas, et doceat filios suos, qui comparantur haedis caprarum, ut ambulent in domum ecclesiae et in domum doctrinae: et propter illud meritum sustentabuntur in captivitate, donec mittam eis regem Messiam, qui ducat eos in requiem ad tabernaculum ipsorum, quod est domus Sanctuarii, quam aedificabunt ei David et Salomon pastores Israel.»
Minus apposite aliqui pastores non veros, sed falsos hic accipiunt, q. d. Sequere vestigia gregum, id est fidem et mores priscorum justorum; sic fiet ut etiam impune haedos, id est fideles tuos imperfectos, ductare possis circa tabernacula pastorum, perfidorum, inquam, illorum sodalium, quos pertimescebas; ideoque decrevi te similem facere equitatui meo, robori et potentiae, quam ostendi in curribus Pharaonis, scilicet prosternendis et mergendis in mari Rubro.
Denique solatur sponsus animatque sponsam, compellando eam, «o pulcherrima mulierum,» q. d. Videris tibi, o sponsa, sole persecutionum decolorata et obfuscata, at scito te ex dono et gratia Dei esse pulcherrimam mulierum. Id explicat et confirmat, dum subdit: «Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis, collum tuum sicut monilia,» etc.
Tropologice, primo, «si ignoras te, egredere,» etc., q. d. Cognitio sui ipsius est via ad cognitionem Dei, sicut ignoratio sui est ignoratio Dei: cognoscens enim suam infirmitatem, cogitur agnoscere Dei gratiam et omnipotentiam, eamque supplex invocare. Unde Agapetus Diaconus, Admonit. ad Justinianum imperatorem: «Qui se novit, inquit, Deum noscet. Deum noscens, Deo assimilabitur. Assimilabitur qui Deo dignus erit, qui nihil Deo indignum admittit, sed cogitat quae Dei sunt; et quae cogitat loquitur, et quae loquitur facit.» Vide S. Bernardum, lib. ii De Consider. ad Eugenium, cap. iii, et S. Ambrosium, serm. 2 in Psal. cxviii, et Origenem hic, homil. 2 ex quatuor. Unde S. Hieronymus, epist. 23 ad Eustochium: «Sis licet pulchra, inquit, et inter omnes mulieres species tua diligatur a me sponso tuo, nisi cognoveris, et omni custodia servaveris cor tuum, nisi oculos juvenum fugeris, egredieris de thalamo meo, et pasces haedos, qui staturi sunt a sinistris.» Et S. Augustinus, serm. 50 De Verbis Dom. secundum Joan.: «Nisi, inquit, cognoveris temetipsam, quia una es, quia per omnes gentes es, quia casta es, quia colloquio perverso malorum sodalium corrumpi non debes; nisi cognoveris temetipsam, quia recte mihi desponsavit ille virginem castam exhibere Christo, recteque mihi
Sensus est ergo, q. d. ait Hortolanus: Si quando, o Ecclesia sponsa mea pulcherrima, inter maximas persecutiones, et rerum omnium difficultates perplexa, et inops consilii haerebis, observa majorum tuorum fidem, et in perferendis malis infractum animum, quaeque illi, his veluti pedibus suis difficiles ingressi vias, reliquerunt impressa vestigia, heroica sua facta, rarae fortitudinis ac constantiae tibi tuoque gregi imitanda exempla. Iisdem tu quoque ingredere pedibus, eadem tere vestigia, eam rectam tuque et grex tuus perpetuam tenete viam: ea vos procul dubio, ad mea pastorum Principis aliorumque insignium pastorum perducet mapalia, in virentibus, irriguis et opacis Israeliticorum mentium locis fixa. Ibi nullum, qui te deceptam vitiet, aut sollicitet, offendes pseudo-Christum, nullum pseudoprophetam; sed me ipsum, qui te incorruptam perpetuo servaturus sum et illibatam, verum Christum et legitimum sponsum tuum, meosque, qui gregem meum ex animi mei sententia, doctrina sana et scientia pascant, fidos pastores. Ibi jubeo ut pascas haedos tuos, tuos inquam filios tibi recens natos, quin et adultos, sed moribus adhuc et judicio neophytos, lascivientes, auribus prurientes, rerum novarum cupidos, et voluptatum (quarum virus redolent) magis quam mei amatores. Ibi tuos haedos a meridiani solis incommodis tutos, praedicando verbum opportune, importune obsecrando, increpando cum omni patientia et doctrina.
teipsam exhibeas, ne malis colloquiis, sicut serpens Evam seduxit astutia, sic et tui sensus corrumpantur a castitate mea: nisi ergo talem cognoveris temetipsam, exi. Tu exi, aliis enim dicturus sum: Intra in gaudium Domini tui. Tibi non dicam: Intra, sed: Exi, ut sis inter eos qui ex nobis exierunt, exi tu: sed nisi cognoveris temetipsam, tunc exi; si autem cognoveris temetipsam, intra: si autem non cognoveris, exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum. Exi in vestigiis, non gregis, sed gregum, et pasce non sicut Petrus oves meas, sed haedos tuos in tabernaculis, non Pastoris, sed pastorum, non unitatis, sed dissensionis.»
Secundo, ut homo veniat ad Deum animae sponsum, oportet egrediatur ex suis affectibus et amoribus inordinatis, ac quasi ex seipso, ut scilicet exuat veterem hominem; sic enim novum, puta Christum, induet. Unde S. Ambrosius, De Anima et Isaac, cap. iv, docet animam conciliare sibi Dei praesentiam per sui cognitionem et mortificationem: «Cognosce igitur te, inquit, et naturae decorem, et exi quasi exuta vinculis pedum, et nudo exerta vestigio, ut carnalia integumenta non sentias, vestigium mentis tuae corporalia vincula non implicent, ut pes tuus speciosus appareat, etc. Hoc est ergo quod ait: Exi tu in calcaneis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum; quia per greges regnum intelligimus, eo quod potestatis sit gregibus praesidere; praesidet autem unusquisque sibi quadam potestate regali, si coerceat in se corporis luxus, et servituti redigat carnem suam: ideo dictum est, Luc. xvii, 21: Regnum Dei intra vos est. Unde pulchre ait ad animam: Exi, id est exi a servitio, exi a carnis imperio atque dominatu; et exi non in carne, sed in spiritu, exi ad regimen potestatis; ideoque addidit: Pasce haedos tuos, id est, rege ea quae in sinistra tua sunt. Nam si non regantur, facile labuntur. Coerce petulantiam et lasciviam tui corporis; edoma leves motus: pasce eos non in corporeis tabernaculis, sed in tabernaculis pastorum qui regere gregem norunt. Sunt enim amabilia tabernacula Israel, sicut nemora obumbrantia super flumen.» Hoc est quod Deus Abrahae, dum eum ad se evocaret, praecepit, dicens: «Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui,» etc., Gen. cap. xii, 1. Hinc Joannes Carmelita sic explicat: Egredere, id est temetipsam interseca, mediamque concide, ita ut mentem ab appetitu distermines, ac duo quasi agmina constituas: altero quidem in agmine appetitum sentientem, effrenesque ipsius motus recensebis; ab hoc vero agmine mentem voluntatemque segregabis, alterumque numerabis agmen, in quo teipsam repones, et, indicto bello, agminis primi colloquia commerciumque vitabis. Sic viam arripies luceque frueris. «Abi post vestigia gregum tuorum,» hoc est, post greges tradere, non ut a motibus appetitus effrenis traharis, sed ut quasi
verbere inflicto teipsam urgeas, et quo mens vocat, recte ire compellas, «Pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum,» id est, sensus rebelles haedorum more, dum recens sanguis effervet, exsultantes, cum domueris, dictoque jam feceris audientes, ne patiaris otio se tradere, aut tam cito deseras, ac si rebellare nequeant, neque soleant: sane si eos impune agere permiseris, foedus rescindent, ac in te uno connisu irrumpent. Praeside igitur illis, acriterque caede, ac simul pasce juxta casas mapaliave pastorum, qui sunt viri rerum divinarum consultissimi, apostolorumque posteri ac haeredes, qui saluberrimas spiritualium dogmatum herbas sibi credito gregi carpendas porrigunt: quorum si dogmata toto pectore hauseris, ad meridiem ipsorum ducatu ocissime properabis.
Tertio, anima, ut Deum inveniat, debet sequi vestigia gregum, id est sanctorum, qui legem Dei sunt secuti, ac ejus in sacra Scriptura dogmata velut pabula depaverunt. Eadem haedos, id est petulantes et effrenes concupiscentiae motus, refrenet ex disciplina pastorum.
Symbolice S. Bernardus: Greges Dei, ait, sunt creaturae, ex quarum vestigiis, id est consideratione, vestigamus et pervenimus ad earum Creatorem, uti docet S. Thomas, I part., Quaest. v, art. 6, et Quaest. xlvii, art. 7. Vide S. Basilium, hom. 11 Hexam., S. Augustinum, lib. x Confess. cap. vi, S. Gregorium, xii Moral. cap. viii. Ita S. Antonius per haec vestigia sponsi cubile, id est Dei thronum et gloriam agnovit, uti refert Nicephorus, lib. xi, cap. xlii. Unde S. Antonii hoc erat axioma, imo definitio mundi: «Quid est mundus? est liber divinitatis. Coeli enim enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum,» Psal. xviii, 1.
Porro, Nyssenus legit, si non cognoscis te ipsam, o pulchra inter mulieres, egredere tu ex vestigiis gregum, et pasce haedos in (vel, ut alii codices habent, pro) tabernaculis pastorum: sicque explicant: «Anima, quae ex nigra facta est pulchra, si est tibi curae, ut longo tempore duret gratia et decor tuae formae, ne aberres post vestigia eorum qui praecesserunt; sequere rationem, non vulgarem hominum consuetudinem rationis expertem: non aspicias ad pecudum vestigia, quae per calces eos significant, qui vitae terrenae sunt affixi, etc. Non est enim apertum an sit haedorum semita ea quae apparet, quam tu sequeris, propterea quod a te non cernantur, qui vestigiis suis vitam triverunt. Postquam vitam transmiseris, et in mortis stabulo inclusa fueris, timendum est ne in gregem haedorum ascribaris, qui ad sinistram collocandi sunt, quos ignorans eorumque vestigiis inhaerens, secuta es.» Et Origenes qui sic exponit, q. d. «Si non cognoveris te, quoniam regis es sponsa, et a me facta formosa, id tibi erit in poenam, quod novissima fies in vestigiis pastorum; idque non inter oves et justos, sed inter haedos et peccatores.
Denique Rupertus haec adaptat B. Virgini, quae pulcherrima fuit omnium non tantum feminarum, sed et creaturarum omnium, in cujus utero quasi in templo, imo quasi in coelo Christus cubavit, quasi Christus ei dicat: Cum non ignores te ipsam, quod sis mater Dei, ac benedicta inter mulieres, cognoscis pariter ubi ego cubem, nimirum in tua fide et humilitate. Tu enim dixisti: «Quia respexit humilitatem ancillae suae.» Ergo ex fide et humilitate, imo fides et humilitas tota pulchritudo tua est, et hic est locus requietionis meae; locus in quo dilectus tuus pascendo et cubando delicietur in meridie, id est in hoc tempore plenae gratiae, quando figura jam praeterita res illuxit; umbra depulsa, sol veritatis ascendit.»
Versus 8. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
Pro equitatui hebraice est לְסֻסָתִי lesusathi, id est, ut Septuaginta, τῇ ἵππῳ, id est equae meae, vel potius equitatui meo; Syrus, equae meae in curru Pharaonis assimilavi te; Arabicus, nominavi (laudavi, celebravi) te, o proxima mea, in equo meo in curribus Pharaonis. Jam
Primus Sensus.
Primo, nonnulli censent Salomonem hic sponsam suam comparare equae cuidam currili lectissimae, generosissimae et pulcherrimae, qua prae deliciis ipse utebatur in agitandis curribus Pharaonis; vel qua Pharao filiam suam curru vexit ad Salomonem, quasi sponsam ad sponsum: quo symbolo significatur sponsam cum sponso similem esse equo et equae eumdem matrimonii vitaeque currum pari consensu trahentibus; a jugo enim hoc equorum, matrimonium dictum est conjugium, quod conjuges sint, quasi duo equi ad eumdem currum conjugati, ut matrimonii opera paribus humeris sustineant, ejusque difficultates paribus viribus superent. Rursum hoc symbolo significatur sponsam debere se moribus viri accommodare, et hunc vicissim sponsae infirmitati se attemperare, sicut in curru trahendo equi jugales alter alteri se accommodat. Significatur ergo hac equae metaphora mutuus sponsi et sponsae amor, mutua observantia, mutua concordia, mutuus labor, mutua obsequia et officia. Sic Lyricus comparat virginem speciosam equae: Quae velut latis equa trima campis, / Ludit exsultim, metuitque tangi.
Notum est proverbium: Equa Thessala. Igitur equa notat primo, Ecclesiae velocitatem: equae enim velociores sunt equis, ut maxime liquet in Hispanicis: ita Theodoretus: Sponsus, ait, cum sponsam amoris aestu percitam, et ad se festinanter currentem cerneret, equae aeripedi illam similem asseruit. Secundo, ejus obedientiam et mortificationem, quod cum in gentilismo viveret indomita, jam jugo Christi cervices submiserit. Ita S. Ambrosius, serm. 2 in Psal. cxviii. Tertio, amplitudinem, quod celerrime per totum orbem discurrerit, Christique fidem propagarit. «Coepit sponsa (Christi), ait idem S. Ambrosius, concordia et mansuetudine populari, esse sublimis, et toto circumferri orbe tanquam currus, et equis velocibus supra mundum rapta ascendit ad Christum.» Quarto, fecunditatem, ita S. Ambrosius, De Isaac et Anima, cap. iv: «Virtutis labor, ait, quaerit victoriam, ut possit equae illi, qua Salomonis est, comparari, velox ad currendum, habilis ad pastum; quoniam fecunditas animae desideratur et quaeritur. Huic equae similis aestimatur haec anima, hoc est propheticae vel apostolicae virtutis: eo quod in eorum annumeretur gregem, qui fecunditate praedicationis suae totius orbis terrarum spatia resperserunt, et quamvis in corpore constituti, nulla tamen cursus spiritalis sensere dispendia.»
Secundo, nervosius haec accipias de equitatu bellico. Alludit enim ad equos bellicos, quos sibi ex Aegypto a Pharaone coemebat Salomon: Aegyptus enim optimorum equorum erat ferax. Vide historiam, III Reg. cap. iv, 26, ubi inter alia dicitur: «Habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium,» etc. Sensus ergo est, q. d. Questa es, o sponsa, te aestu persecutorum decoloratam, atque timere, ne rursum vagando incidas in sodales, id est aemulos meos ac tuos: quare quaesisti, ubi cubem in meridie, ut sub umbra mea ab omnibus hostibus tuta securaque quiescas, ac haedos tuos petulantes pascas et compescas juxta tabernacula pastorum: video te ad tantas difficultates, persecutores et hostes expavescere; addo ergo tibi animum, dicoque me tibi daturum vires et robur tantum, ut similis esse videaris equitatui bellico, quem Salomon comparavit a Pharaone, quo hostes omnes superes. Ad bellum enim te voco, ac per te totum mundum mihi subjugare destino, ut principem mundi diabolum cum toto suo praesidio inde exigam; et quos ille in captivitatem redegit fratres meos, suae libertati restituam. Nimirum apostolos virosque apostolicos ex te submittam, qui velut equi generosi maria terrasque celerrime percurrant, et me ipsis velut inequitantem per medias hostium acies invehant, ac populos undequaque prosternentem circumferant. Per me namque sola mea praepotenti dextera fretus, fortia et admiranda facinora edam, atque arduum et memorabile hoc bellum tua, quasi victoris equi et equitatus opera conficiam, vincam et triumphabo. Hinc S. Joannes mundi per apostolos ad Christum conversionem vidit repraesentari equo albo: «Ecce, inquit, equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret,» Apoc. cap. vi, 2. Hac de causa sponsam Ecclesiam, cap. vi, 9, comparat castrorum aciei ordinatae.
Rursum, currus Pharaonis cum Aponio, Beda et S. Bernardo accipi possunt, non quos Salomon emit a Pharaone, sed quos Deus prostravit in mari Rubro, q. d. Tu, o Ecclesia mea, a me assimilaberis equitatui meo, quem opposui equitatui et curribus Pharaonis, cum pro Ecclesia et Hebraeis pugnans eos profligavi, et in mare demersi. Simili enim modo per te omnes tuos hostes infideles profligabo, sed ita ut ex infidelibus faciam fideles, ex hostibus amicos, ex rebellibus subditos, ex feris homines, ex mortuis vivos, ex daemonibus angelos; quare eos per mare Rubrum, id est per baptismum sanguine Christi quasi rubricatum, deducam in terram promissam, non in terra, sed in coelis. Ita Cassiodorus, Anselmus et Beda, qui et addunt, id fieri duce columna ignis et nubis, id est Spiritus Sancti. Vide dicta Exodi xiv. Porro equitatus Dei fuit angelicus: angeli enim pugnantes pro Deo et Hebraeis prostraverunt Pharaonem. Unde Joannes Carmelita sic explicat: «Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te,» hoc est angelo, quo tanquam equo meo vehebar olim, dum in sinu Arabico currus Pharaonis everterem, te similem feci. Huc facit illud Habac. cap. iii, 15: «Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum;» et vers. 8: «Qui ascendes super equos tuos: et quadrigae tuae salvatio,» etc. Alludit ad Psal. lxvii, 18: «Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: Dominus in eis in Sina in sancto.» Ille enim, Psal. lxvii, idem connubii Christi et Ecclesiae argumentum tractat, quod
haec est de, ac hædos tuos petulantes pascas et compescas juxta tabernacula pastorum: video te ad tantas difficultates, persecutores et hostes expavescere; addo ergo tibi animum, dicoque me tibi daturum vires et robur tantum, ut similis esse videaris equitatui bellico, quem Salomon comparavit a Pharaone, quo hostes omnes superes.
Canticum hoc. Ita Chaldaeus quem audi: «Quando egressi sunt filii Israel de Aegypto, secuti sunt Pharao et exercitus ejus post eos in curribus, et in equitibus, et erat via clausa eis a quatuor partibus: a dextris et a sinistris erant deserta plena serpentibus ignitis; et post tergum eorum erat Pharao impius, et exercitus ejus; et similiter ante eos erat mare carectosum. Quid fecit ille Sanctus et Benedictus? Revelatus est in virtute potentiae suae super mare, cum suffocatus est Pharao, et exercitus ejus, et currus, et equites, et equi ejus; et similiter periisset Israel, nisi Moyses propheta extendisset manus suas in oratione coram Domino, et avertisset iram Domini ab ipsis; et aperuerunt ipse et justi generationis illius os suum, et dixerunt canticum, et transierunt in medio maris carectosi per siccum, propter meritum Abraham et Isaac et Jacob, dilectorum Domini.»
Huc accedit Origenes, qui sic exponit: «Si vis intelligere, o sponsa, quomodo scire te debeas, cognosce cui te comparaverim, et tunc videbis talem te esse quae turpari non debeas, cum tuam speciem cognoveris. Assimilata enim es equitatui meo in curribus Pharaonis: siquidem quantum differt equitatus meus ab equis Pharaonis, tanto melior es filiabus omnibus, tu amica mea.»
Haymo vero per equitatum Dei accipit ipsos filios Israel salvatos in mari Rubro, quibus similis fit Ecclesia, quando per aquam baptismi salvatur.
Symbolice, Sotomajor censet hunc esse equitatum amoris, quo sponsa devicit, sibique devinxit sponsum, q. d. Equidem, o sponsa charissima, ut primum te vidi, totum me penitus tibi devinxisti, et plane animum meum quasi expugnasti eximia specie et pulchritudine tua, usque adeo fortiter et vehementer, ut non minus fortis et potens mihi esse videaris in amore quam equitatus ille meus junctus curribus Pharaonis, fortis et robustus est in bello ad pugnandum et vincendum, et profligandum populi Dei hostes. Sic Plato in Symposio, De Amore, inter alias amoris excellentias hanc ponit praecipuam, quod potentissimus et fortissimus sit, atque etiam ipso Marte, id est deo bellatore, et auctore belli fortior. Sic enim ibi ait: «Quod ad fortitudinem praeterea attinet, neque Mars equidem amori resistit. Neque enim Mars amorem, sed amor deae amoris (ut fertur) Martem detinet. Potentius autem est id quod detinet, quam id quod detinetur. Qui vero caeterorum fortissimo dominatur, omnium absque dubio fortissimus judicandus est.» Divinius S. Bernardus, serm. 64, exclamans: «O suavitatem! inquit, o gratiam! o amoris vim! Itane summus omnium, unus factus est omnium? Quis hoc fecit? Amor dignitatis nescius, dignatione dives, affectu potens, suasu efficax. Quid violentius? Triumphat de Deo amor. Quid tamen tam non violentum? amor est. Quae est ista vis, quaeso, tam violenta ad victoriam, tam victa ad violentiam? Denique semetipsum exinanivit, ut scias amoris fuisse, quod
Huc accedit S. Gregorius: «Per haedos, inquit, immundae cogitationes designantur; per tabernacula pastorum conventicula haereticorum exprimuntur. Qui ergo pugnare nescit, juxta tabernacula pastorum haedos pascit: quia quisquis obsistentibus tentationum gladiis viriliter non resistit, immundas cogitationes quasi haedos lascivos in corde nutrit, et efficitur ei similis, etiam qui a fide recedit. Anima vero quae sponsa Christi effici concupiscit, qualiter se habeat, Christus eam docet, cum ei per comparationem protinus dicit: Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.»
Et S. Bernardus, serm. 35, qui haec accipit ut comminationem, q. d. Si ignoras, id est si non consideras, non aestimas, non contemplaris immensa bona coelestia, quae tibi partim dedi, partim promisi, «egredere de sanctuario meo, corde tuo, ubi secretos sacrosque veritatis ac sapientiae sensus dulciter haurire solebas, et magis tanquam de saecularibus, pascendis et oblectandis tuae carnis sensibus intricare. Haedos quippe (qui peccatum significant, et in judicio collocandi sunt a sinistris) dicit vagos et petulantes corporis sensus, per quos peccatum tanquam mors per fenestras intravit ad animam. Cui et bene congruit quod sequitur in Scriptura: Juxta tabernacula pastorum.»
verae conscientiae auro obtecti, quam refulgentes in omni sancta conversatione hi, qui ex Pharaonis, Christi effecti sunt currus, evidenter agnoscitur, ubi eos Domini equi trahere asseruntur. Quibus etiam pro sublimi laude animam suam assimulat Christus dicendo: Equitatui meo, et reliqua.»
Audi S. Gregorium: «Scimus quia equitatus israeliticus currus Pharaonis fugiens in mari demersos reliquit, nec statim terram repromissionis intravit; sed prius multas tentationes in eremo quadraginta annis sustinuit, multos reges multis laboribus expugnavit, et sic tandem quod promissum sibi fuerat, laboriose acquisitum suscepit. Huic sancta anima, sponsi amica similis efficitur, quae prius in baptismo omnia peccata sua exstincta quasi Pharaonis exercitum reliquit; et post, dum inter hujus mundi habitatores, malignos scilicet spiritus vivit, imminentia vitia quasi reges alienos prosternit, et sic tandem ad beatam terram, in qua cum sponso delectetur, pervenit.» Vide S. Bernardum, serm. 39, ubi per currus Pharaonis accipit cuncta vitia, praesertim malitiam, luxuriam, avaritiam, ac singulis suos aurigas et equos consimiles assignat.
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
Per equam et equitatum, primo, Philo Carpathius legens equi mei, et tres Patres apud Theodoretum, accipiunt apostolos quibus quasi equis insidens Christus profligavit currus Pharaonis, id est gentes infideles, easque sibi subjecit, atque in iis velociter et fortiter quasi equitando, currum Evangelii sui illico circumegit per omnes gentes. Sic Eliae curru igneo et equis igneis ascendenti in coelum succlamavit Elisaeus: «Pater mi, pater mi, (tu es) currus Israel, et auriga ejus,» IV Reg. II, 12, q. d. Tu, o Elia, israeliticum populum, ut currus tuis meritis portabas, et, ut auriga tuis consiliis regebas. Quis, te in coelum rapto, jam Israelem portabit et reget?
Secundo, Nyssenus, Aponius et S. Bernardus per equitatum accipiunt angelos, qui uti olim quasi equites Dei prostraverunt currus Pharaonis in mari, ita nunc prosternunt daemones, et quoslibet homines animam justi impugnantes.
Tertio, Origenes, homil. 2 ex quatuor, et ex eo Aponius, per equitatum accipiunt animas, quae ex infidelitate aut peccato per praedicationem apostolorum, et gratiam Christi traductae sunt ad fidem et sanctitatem, itaque ex equitatu diaboli factae sunt equitatus et equae Dei; nam, ut hic ait Thomas Cisterciensis: «Omnes qui male agunt, sunt equi in curribus Pharaonis, scilicet diaboli, a quo tanquam auriga diriguntur et agitantur;» sed hi conversi fiunt equi Dei in curribus Christi, cum frenum disciplinae ejus suscipiunt, jugum Evangelii portant, et spiritu ejus aguntur. Unde Aponius to in curribus explicat ex curribus Pharaonis. Illi enim a Christo sessore sinunt se flecti ad omne bonum, quocumque illi libuerit, atque ab omni malo licet delectabili et concupiscibili refrenari, uti dixi Apoc. VI, 2. «Mutato, inquit Aponius, magno sessore magni efficiuntur equi, qui portant Spiritum Sanctum. Et in quibus solebat sedere Pharao, qui disperdens vel dissipans eos interpretatur, qui utique princeps intelligitur mundi, nunc vehitur in eis princeps coelestis militiae, Christus: et quos consueverant ducere vitiorum ministri Antichristi trahere per saxosa convallia criminum, nunc a potentibus et mansuetis equis apostolis, vita, exemplo et sana doctrina trahuntur per justitiae campos, in quibus rotae sunt voluntas et rationabilis sensus; temones, agens officium, per quem aut Pharaonis aut Christi unusquisque efficitur currus. Et quam sint splendidi
Quarto, Origenes, homil. 2 ex quatuor, et Theodoretus per equam accipiunt sanctissimam Christi animam et humanitatem, cui insedit divinitas, eamque velut auriga egit per tot heroica virtutum omnium opera (humanitas enim Christi hic primaria est sponsa, quam Verbum ut sponsus sibi despondit, uti dixi in Proooemio, cap. II): Christus enim humanitati suae assimilat animam justi, quasi eam sic alloquatur: Te animam propinquam meam factam, atque ideo propinquam appellatam, et reipsa nominis fructus assecutam, equae dico esse similem meae, qua ego utens Pharaonem intelligibilem submersi, tibique largitus sum libertatem, juxta illud: «Qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae,» Philip. III, 21. Et: «Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate, tanquam a Domini Spiritu,» II Corinth. III, 18.
Quinto, S. Hieronymus in illud, Habac. cap. III, vers. 8: «Qui ascendes super equos tuos,» censet animam justi hic comparari equo proprie dicto, quod instar equi ratione et voluntate carentis frenari et regi se sinere debeat ab auriga et sessore Christo, ac dicere cum Psalte: «Ut jumentum factus sum apud te,» Psalm. LXXII, 23.
Plenius S. Bernardus, homil. 39, ostendit animam sanctam, non tantum esse equam, sed equitatum potentissimum Dei: «Nec miraberis, inquit, unam animam equitatus multitudini similatam, si advertas quantae in ipsa una, quae tamen sancta anima sit, virtutum acies habeantur; quanta in affectionibus ordinatio, quanta in moribus disciplina, quanta in orationibus armatura, quantum in actionibus robur, quantus in zelo terror, quanta
confique ipsi cum hoste conflictuum assiduitas, numerositas triumphorum.» Hanc autem multiplicem de hoste victoriam ita sigillatim post nonnulla enarrat: «Ibi populus eductus est de Aegypto, hic homo de saeculo; ibi prosternitur Pharao, hic diabolus; ibi subvertuntur currus Pharaonis, hic carnalia et saecularia desideria, quae militant adversus animam, subruuntur; illi in fluctibus, isti in fletibus; marini illi, amari isti. Puto et nunc clamitare daemonia, si forte contingat incidere in talem animam: Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos,» Exod. XIV, 25. Igitur anima obediens et sancta, est equa et equitatus Dei, quia ad obediendum et ad omne opus bonum, quod jubet vel consulit Deus, promptissime, velocissime, efficacissime, totoque spiritus impetu procurrit instar angelorum, de quibus canit Psaltes, Psal. CIII, 4; et Apostolus, Hebr. cap. I, vers. 7: «Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.»
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Rupertus per equam et equitatum accipiens virgam Mosis, per quam velut per equitatum Deus Pharaonem prostravit et mersit in mari, asserit per eamdem denotari B. Virginem: «Sicut enim virga illa, ait, virgas maleficorum et incantatorum devoravit, et omnem superbiam aegyptiacam obtrivit, ac deinde germinavit, fronduit, floruit et fructum protulit, non plantata, non succo terrae animata, sed virtute coelesti supra usum naturae provecta: sic tu pulcherrima mulierum, amica mea, cunctam pravitatem haereticam interemisti, superbiam diaboli dejecisti, conceptu florida, partu fructifera; virgo in conceptu, incorrupta in partu; virgo ante partum, incorrupta post partum. Nonne igitur pulcherrima es mulierum? vere pulcherrima.»
Hinc B. Virgo contrivit caput serpentis, id est Luciferi, omniumque ejus asseclarum, Genes. cap. III, vers. 15, quales sunt haeretici: quocirca B. Virgini vere et jure accinit Ecclesia: «Quae sola universas haereses in universo mundo interemisti.» Id enim vere ei tribui, patet ex omnium haereticorum aetatumque historia.
Versus 9. Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis: collum tuum sicut monilia.
PULCHRAE SUNT GENAE TUAE SICUT TURTURIS. — q. d. Tua, o sponsa (id est Ecclesia et anima fidelis), castitas ac virginalis pudor relucent in genis tuis, aeque ac in genis turturis. Hebraice est תורים torim, id est turturum, in plurali; verum plurale ponitur pro singulari, unde turturis vertit Noster ex Septuaginta; Chaldaeus et Rabbini torim vertunt, inaures, gemmas, torques, margaritas, monilia; R. Abraham, murenulas quae depictae erant in-
star turturis; alii, murenulas ad turturis speciem effigiatas, quae ex temporibus descendentes usque ad genas eas mire exornabant. Unde Vatablus vertit, venusta sunt genae tuae inter murenulas, et collum tuum inter monilia; Syrus, speciosae sunt genae tuae cum cincinnis, et collum tuum cum torque. Verum melius vertit Noster: hebraeum enim תור proprie turturem significat per onomatopoeiam a sono vocis, quem gemendo turtur edit; non monile aut quid simile. Adde Nostrum et Septuaginta in Hebraeo legisse כתורים cattorim, id est sicut turturum, non בתורים battorim, id est inter turtures, vel murenulas, aut monilia turturibus similia. Denique aptius genae sponsae turturibus, quam monilibus comparantur, quia turtures pudici sunt, mansueti (unde et carent felle), modesti et verecundi, idque maxime oculis et genis repraesentant: «in genis enim est sedes pudoris,» ait Plinius, lib. XI, cap. XXXVII. Sic cap. IV, 1, ait: «Oculi tui columbarum:» columbarum enim species una sunt turtures.
Primus Sensus Adaequatus, De Christo et Ecclesia.
Explicat, et per partes commendat sponsus per suos sodales, quod generatim dixit sponsae: «O pulcherrima mulierum.» Unde pulchritudinem genarum et colli ejus hic repraesentat, q. d. Facies tua a sole fuscata splendet et nitet argenteorum turturum fulgore. Alludit ad illud, Psal. LXVII, 14: «Si dormiatis inter medios cleros, (eritis sicut) pennae columbae deargentatae.» Addit Nyssenus, ne quis ex eo quod sponsam compararit equae vel equitatui, ac haedorum eam pastricen dixerit, eam lascivam et luxuriosam aestimet, quales sunt equae et haedi, hinc ut hoc abstergat, assimilare eam turturi, quae perennem fidem compari servat, ac castitatis est symbolum.
Communis Patrum expositio est per genas pulchras significari hic verecundiam et castitatem sponsae, puta Ecclesiae: haec enim prima et summa sponsarum est dos, quae maxime in genarum rubare et pudore resplendet. Ecclesia enim non alium sponsum, quam Christum amat, illum unum cogitat et loquitur, et illum absentem, instar turturis, gemit et suspirat. Ita Origenes, Theodoretus, Cassiodorus, Nyssenus, S. Gregorius, Philo, Beda, Justus, Aponius, Rupertus, Anselmus, S. Bernardus, et S. Ambrosius, serm. 3 in Psal. CXVIII. Unde Septuaginta per interrogationem et admirationem vertunt, quam speciosae factae sunt genae tuae sicut turturis! ubi Origenes urget to factae sunt, q. d. Ecclesiae genae primitus, dum in gentilismo viveret, non erant speciosae; at postquam susceperunt osculum sponsi in lavacro baptismi, speciosae factae sunt, quia post Christum et per Christum excoli coepit castitas et virginitas. Notatur ergo hic magna virginum et continentium copia in Ecclesia Christi, per ejusdem doctrinam et exemplum.
Unde Aponius symbolice per turturem accipit ipsum Christum; hujus enim virginalem verecundiam imitari satagit Ecclesia: unde sicut turtur, absente compare, gemit assidue, sic Ecclesia continuo gemit et suspirat ad Christum, ut eo fruatur in coelis. Porro Chaldaeus pro turture vertens, inaurem et frenum maxillae, censet per illam notari obedientiam Synagogae: «Quando, inquit, egressi sunt ad desertum, dixit Dominus ad Mosen: Quam pulcher est populus hic, ut dentur eis verba legis, et sint sicut inauris in maxillis eorum, ut non recedant a via bona, sicut non recedit equus in cujus maxilla est frenum!»
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
Primo, sicut turtur non nisi unum admittit marem, eoque mortuo, vitam agit vidualem in continuo gemitu et luctu: sic anima sancta non nisi sponsum Christum diligit, ejusque passionem et mortem luget assidue, ac ad eum in coelis suspirat; quare ejus absentiam deflet, ut crebro ejus genae madeant piarum lacrymarum imbre. Turtur enim monogamus est, et femella, amisso conjuge, aquas vitat limpidiores, ne se in aquis conspecta conjugis recordetur. Viduae autem ideo in turturibus frequentiores sunt, quod mares ut refert Aristoteles, lib. IX Histor. anim. cap. VII, citius mori soleant, et minus vivaces sint. Hinc illud Virgilii: Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.
Turtur ergo symbolum est primo, monogamiae; secundo, viduitatis; tertio, fidelitatis. Unde Goropius Becanus in Saxonicis ab hebraeo תור tor, et latino turtur, dictum putat cimbricum et belgicum trou, id est fidelitas per metathesin, et trouwen, id est nubere et conjugi fidem conjugii dare, uti turtur eam dat turturi compari suo. Heliogabali nummus exstat, ex quo visitur femina gestans turturem cum hoc lemmate: «Militum fides,» q. d. sicut turtur fida est suo compari, sic miles fidus sit suo duci. «Turtur, ait S. Gregorius, postquam parem suum perdiderit semel, nunquam alteri se jungit, sed semper solitaria habitans in gemitu perseverat, quia quem diligebat non inveniens, quaerit: sic sancta quoque anima, cum a sponso suo absens est, ab ejus amore non recedit, sed in ejus desiderium semper anhelat et gemit; et dum illum quem valde diligit, non invenit, quia ab omni alieno amore se retrahit, quasi in genarum verecundia castitatem cordis ipso habitu et actu exteriori ostendit;» et S. Bernardus, De Modo bene vivendi ad Sororem, cap. X: «Pulchrae sunt genae, inquit, sicut turturis. Natura turturis est, ut si per occasionem perdiderit conjugem, alterum amplius non quaerat. O sponsa Christi, assimilare et tu
huic turturi, et praeter Jesum Christum sponsum tuum, amatorem non quaeres alterum. O sponsa Christi, esto similis turturi, et luge die ac nocte cum desiderio Jesu Christi sponsi tui, quia jam ascendit ad coelos, ut aliquando faciem illius videre mereamur in dextera Patris. Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. In genis solet esse verecundia. Soror venerabilis, genas habes turturis, si prae verecundia Jesu Christi sponsi tui nihil contra voluntatem illius facis; genas habes turturis, si cum amore et reverentia Christi ea quae illi displicent postponis; genas habes turturis, si praeter Christum alterum amicum non diligis.» Similia habet S. Chrysostomus, homil. 8 De turture, tom. V.
Secundo, turtur ut castitatem servet, amat solitudinem, ac in locis remotis nidificat, pullosque generat et nutrit, ubi ab hostium incursu sint remoti et tuti. Idem facit anima sancta. Audi S. Bernardum, serm. 40: «Omnino supra te est angelorum Domino desponsari. An non supra te est adhaerere Deo, atque unum spiritum esse cum eo? Sede itaque solitarius sicut turtur; nihil tibi et turbis, nihil cum multitudine caeterorum; etiamque ipsum obliviscere populum tuum, et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum. O sancta anima, sola esto, ut soli omnium serves teipsam, quem ex omnibus tibi elegisti. Fuge publicum, fuge et ipsos domesticos; secede ab amicis et intimis, etiam et ab illo qui tibi ministrat. An nescis te verecundum habere sponsum, et qui nequaquam suam velit tibi indulgere praesentiam, praesentibus caeteris? Secede ergo, sed mente, non corpore; sed intentione, sed devotione, sed spiritu.» Et post nonnulla: «Solus es, si non communia cogites, si non affectes praesentia, si despicias quod multi suspiciunt, si fastidias quae omnes desiderant, si jurgia devites, si damna non sentias, si non recorderis injuriarum. Alioquin nec si solus corpore es, solus es.»
Tertio, turtur suo luctu repraesentat animam non dissolutam et intemperantem, sed meritis aeque ac sermonibus compositam, gravem, temperantem, orationi et compunctioni deditam; quae gulam et libidinem refrenet per temperantiam, iram per patientiam, pusillanimitatem per fortitudinem, etc.: ita tres Patres apud Theodoretum. Turturi enim pro cantu est planctus; unde turturis fuit vox S. Magdalenae plangentis sua peccata: hinc turtur gemebundus notat animam meditabundam, quae gemit et luget suas aliorumque culpas et aerumnas hujus peregrinationis et exsilii nostri. Hinc quoque turtur symbolum est sapientiae: nam «cor sapientium ubi tristitia est; cor stultorum ubi laetitia,» Eccles. VII, 5; hinc et proverbium: «Caro turturis cibus est sapientium;» nam, ut docet Aldrovandus in Turture, turturis caro non crassum, sed tenuem dat succum, qui facile in subtiles spiritus animales convertitur: hi enim appositi sunt planeque subserviunt meditationi et contemplationi. Hinc rursum turtur
meditabundus typus est providentiae, quae futura praemeditatur et prospicit, teste Pierio in Hierog.; unde illud, Jerem. VIII, 7: «Turtur, et hirundo, et ciconia, custodierunt tempus adventus sui.»
Quarto, S. Bernardus, serm. 40, per genas accipit rectam intentionem, quam Christus oculis comparavit, Matth. VI, 22; oculos autem circumdant et sustinent genae; unde Cicero, De Natura deorum: «Genae, ait, ab inferiore parte tutantur oculos subjectos, leniterque eminentes. Suntque binae, quia in intentione considerari debent duo, scilicet res et causa, hoc est, quid intendas, et propter quid intendas.» Audi Plinium, lib. XI, cap. XXXVII: «Infra oculos malae, quas prisci genas vocabant, duodecim tabularum interdicto radi a feminis eas vetantes; pudoris haec sedes: ibi maxime ostenditur rubor; infra eas, hilaritatem risumque indicantes buccae;» et paulo ante: «Graviores alitum inferiore gena connivent; eadem nictantur, ab angulis membrana obeunte. Columbae et similia (ut turtures) utraque connivent, etc. Extremum ambitum genae superioris antiqui cilium vocavere, unde et supercilia. Hoc vulnere aliquo diductum non coalescit.» Talis prorsus est intentio, aeque ac castitas et pudor virginalis.
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Pulchrae genae notant eximiam puritatem et verecundiam B. Virginis, quae ut turtur assidue gemebat mortem turturis, id est Christi dilecti sui: nam, ut ait S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin.: «Turtur avis pudicissima, semper habitans in sublimibus, typus est Salvatoris.» Hinc et ipsa pro filio in Purificatione obtulit par turturum, aut duos pullos columbarum, Luc. II, 24, ac cum Joseph marito suo servavit castitatem, non tantum conjugalem, sed et virginalem, ac post ejus mortem, virginalem vidualem.
Hinc api comparatur: apes enim copulam carnalem nesciunt, sed virgines concipiunt pariuntque suos foetus, uti B. Virgo miro modo in se copulavit virginitatem et foecunditatem, sive maternitatem. Audi S. Ambrosium, lib. I De Virgin.: «Digna virginitas, quae apibus comparetur, sic laboriosa, sic pudica, sic continens. Rore pascitur apis, nescit concubitus, mella componit; ros quoque virgini est sermo divinus, quia sicut ros, Dei verba descendunt. Pudor virginis est intemerata natura; partus virginis foetus labiorum, expers amaritudinis, fertilis suavitatis.»
Unde colligit Origenes, quod ungens Christum nardo devotionis, praedicationis, sanctarum actionum, per hanc ipsam unctionem suscipiat Christi odorem ac spiret, puta gratiam Spiritus Sancti, ac majorem fragrantiam doctrinae spiritualis, aeque ac sanctitatis vitae. Nyssenus vero to autou, id est ipsius, scilicet Christi, sic explicat, q. d. sponsa: Ex omnibus quas in me conspicio virtutibus, quae omnes quasi species multae aromatum faciunt unum nardi unguentum, pertingo ad cognitionem perfectissimae virtutis Dei, eamdemque illis communico et aspiro. Theodoretus vero sic, q. d. Ex hisce meis virtutibus assecutus sum cognitionem Dei, sed odoratu duntaxat, id est tenuem et exilem. Tres denique Patres apud Theodoretum sic, q. d. Virtutes meae, quae sunt quasi nardus Dei, exhibent mihi speciem Dei per naturam inaccessi, cujus ego speciem et notam gero, ut imago ipsius ac similitudo; quare dum meis moribus illius similitudinem refero, ipsum in me velut exemplar in imagine repraesento.
Primus Sensus Adaequatus, De Christo et Ecclesia.
Proprie collo quod oneri et jugo, aeque ac capiti subjicitur, significatur subjectio et obedientia Ecclesiae, qua Christo sponso Deique legibus in omnia obedit, quae eam non tam gravat quam ornat, uti monile, juxta illud, Prov. I, 8 et 9: «Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae: ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.» Vide ibi dicta. Hinc sicut collum non est rigidum, sed tortile et versatile in omnes partes, quo caput jusserit, ideoque rotundum: sic et obediens, agilis et versatilis est ad omnia opera quae superior praeceperit. Audi Aristotelem, lib. IV De Partib. animal. cap. X: «Collum arteriaeque gratia habetur; quippe quod eam atque etiam gulam protegat, amplexuque suo tucatur. Hoc coeteris animalibus flexibile et vertebris compactum est; at lupo et leoni osse perpetuo riget. Commodius enim ad robur, quam ad caeteros usus collum iis esse natura voluit.» Unde Chaldaeus vertit, et quam pulchra sunt dorsa eorum, ut sustineant dorsum praeceptorum meorum, et sint super eos sicut jugum super cervices bovis, qui arat in aratro, et sustentat se et dominum suum. Sic et Theodoretus et alii passim.
Hinc primo, in Scriptura, quin et apud profanos, collum flexile, submissum denotat obsequentem; collum vero durum, rebellem et contumacem. Unde illud, Isai. XLVIII, 4: «Scivi quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aenea.»
Secundo, sicut collum medium est inter caput et corpus, ac capitis influxum et spiritus excipit, derivatque in omnia membra, atque illa capiti connectit et subordinat: sic et obedientia jungit subditos superiori, ejusque praecepta et consilia, spiritum et virtutem in illos derivat.
Tertio, sicut collum continet arteriam, qua vitalem halitum trahimus, et gulam qua in stomachum cibum trajicimus: sic obedientia menti vitam, vitalemque spiritum aspirat, ac cibum non corporalem, sed spiritalem voluntati, quae quasi stomachus est animae, subministrat. Audi Aristotelem, lib. I Hist. animal. cap. XII: «Collum quod inter pectus et faciem est, cujus pars prior guttur, posterior gula, quantumque colli ipsius cartilagineum priorem obtinens situm, vocem transmittit et halitum, id arteria nominatum est: at vero quantum interius carneum spinae praejacet, gula dicitur: pars autem posterior colli extima, cervix appellata est.» Idem, lib. III De Part. animal. cap. III: «Collum, ait, capiti subjacet iis, quae id habent animalibus: non enim omnia habent, sed ea tantum quibus sunt partes illae, quarum gratia collum conditum est, hoc est guttur, et quae gula vocatur; guttur spiritus causa datum est, hoc enim spiritum animalia trahunt et reddunt, et respirando, et exspirando: quamobrem quae carent pulmone, collo etiam carent, ut genus piscium: gula est, qua cibus et potus devoratur, itaque ea quae carent collo, gulam haec manifestam non habent.»
Hinc sicut genae notant virgines in Ecclesia, sic collum denotat monachos et religiosos, quorum professio est obedientia, juxta illud: «Collum vestrum subjicite jugo, et suspiciat anima vestra disciplinam,» Eccli. LI, 34. «Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum. Subjice humerum tuum, et ne acedieris vinculis ejus,» ibid. cap. VI, vers. 25. Et: «Liga ea in corde tuo, et circumda gutturi tuo,» Prov. VI, 21. Sicut enim torques totum collum ambit et complectitur, sic obedientia totum religiosum, omnesque ejus actiones, totamque vitam complectitur, ut nihil ei agere liceat, nisi quod superiori libeat. Insuper, sicut torques e margaritis contextus plurimas continet margaritas, sic obedientia omnes virtutes. «Sola virtus est obedientia, quae caeteras virtutes menti inserit, insertasque custodit,» ait S. Gregorius, XXXV Moral. cap. X. Quare obedientia est corona et rosarium virtutum omnium.
Porro pro monilia Septuaginta vertunt, hormiskous, quod primo, S. Ambrosius, serm. 3 in Psal. CXVIII, vertit, redimicula, q. d. Obedientia collum obedientis et religiosi non tam deprimit, quam redimit, et instar torquis decorat et coronat; hinc religio dicitur a religando, quod mentem antea a Deo per peccatum divulsam religet Deo; quid autem nobilius quam religari et copulari Deo?
Audi S. Ambrosium: «Cervix tua sicut redimicula. Portate Christi jugum; suave est, si ornamenta putes cervicis tuae esse, non onera; attolle ergo oculos tuos ad Dominum Deum tuum, et quaere Deum, et invenies. Erige cervicem; redimicula, non vincula geris. Muta quoque animalia redimiculis gaudent, et phalerari sibi magis, quam nudari videntur. Genae sicut turturis praeferent insignia verecundiae; redimicula cervicis, libertatis attollent fiduciam: leve enim jugum Christi, et ideo cervix eo non premitur, sed levatur.»
Hinc Origenes, hom. 2 ex quatuor, per redimicula accipit obedientiam Christi usque ad mortem: haec enim totam vitam ejus redimivit, id est circumdedit et decoravit; obedientiae ergo Christi censet comparari obedientiam Ecclesiae: «Magna, inquit, in hoc laus sponsae est, magna Ecclesiae gloria, ubi imitatio obedientiae ejus exequatur obedientiae Christi, quem imitatur.»
Nyssenus autem to hormiskous, id est redimicula, derivat ab hormous, id est portus, eo quod torques curventur instar portus, qui lunae falcatae formam habet; unde dicta Panormus, nobilis Siciliae civitas, q. d. Omnis portus, vel per omnia portus, eo quod naves undique illuc conveniant et confluant. Obedientia ergo religioso est quasi portus, qui contra omnia pericula et tentationes praestat ei securitatem, ut conscientia quieta et tranquilla vitam omnem exigat in laetitia. Quocirca Climachus gradu 4: «Obedientia, inquit, est perfecta abnegatio propriae animae et proprii corporis, mors voluntaria, vita sine sollicitudine, navigatio sine damno, sepultura voluntatis, via humilitatis, et quasi si quis dormiendo iter faciat.» Idemque addit: «Vivere in obedientia nihil aliud esse quam suum onus aliorum humeris imponere, natare super aliorum ulnas, et sustentari in aquis ne mergamur, sed sine periculo hoc grande pelagus hujus vitae transeamus, et quidem brevissima navigatione.» Causa a priori est, quod obediens regatur a Deo: Deus enim superiores illi constituit, per quos eum gubernat. Quis autem errare metuat, gubernante et ducente Deo, immo jubente? Scitum est illud Christi: «Qui vos audit, me audit,» Luc. X, 16.
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
Collum, id est status subjectionis monet animam, primo obedientiae, quam debet Deo et superioribus; secundo, humilitatis; tertio, patientiae: hae enim duae sunt comites, imo fulcra obedientiae, sine quibus illa stare nequit; ita S. Ambrosius, lib. De Isaac et Anima, cap. IV: «Laudatur, inquit, anima, quod coelesti sibi illuminante praecepto jam speciosa, jam pulchra sit, quae videt praeferat castitatis decorem, et redimicula cervicis attollat, in qua sunt patientiae et humilitatis insignia.» Quocirca S. P. N. Ignatius in regulis modestiae sancit, ut nostri cervice nonnihil inflexa incedant, ut hac forma humilitatem et modestiam prae se ferant: «Caput, inquit, teneatur rectum cum moderata inflexione in partem anteriorem, ad neutrum latus deflectendo. Oculos demissos ut plurimum teneant.» Ita incessit Christus Dominus, de quo sic scribit Nicephorus, lib. I, cap. XL: «Collum ejus sensim declive, ita ut non arduo et extenso nimium corporis statu esset.»
Audi et tres Patres apud Theodoretum: «Collum pulchrum effectum est sicut monilia. Non enim tibi ferreum est collum, ut propter superbiam flecti nequeat, sed propter modestiam facile torri possit, ut monilia ex auro elaborata: cujus quidem auri probitatem ac puritatem, humilitas tua simplicitate non ficta imitatur. Quod si minime simulatam humilitatem monile significat, ut dictum est sponsae Christi collum tanquam monilia commendatum, et virtutum indicat multitudinem, et implicitam in singulis virtutibus humilitatem. Quemadmodum enim monile recta figura prius ab artifice conflatur, deinde in circulum accommodata ad usum circumflectitur: sic homo virtute perfectus, cum absoluta vitae moderatione rectus sit, caeteris compatiendo per humilitatem flectitur, atque dimittitur.» Subdunt deinde collum esse rationem: «Ad collum humilitate circumdatum, est animi ratio, quae ut collum reliquo corpori caput conjungit, sic ipsa mentem cum sensibus connectit, dum ex virtutum habitu mentem per actiones sensibus applicat, sensusque rursum ex virtutum praescripto ad mentem reducit. Flectitur item per humilitatem, dum non ex propria extollitur dignitate, sed ex pulveris ac materiae abjectione demittitur.»
Hac de causa religiosi collo injiciunt scapulare, aeque ac pontifices in lege veteri collo injiciebant ephod, quod utrosque admonet obedientiae et patientiae, sicut monile e collo pendens virgines admonet pudicitiae, ac viros generositatis, virilisque virtutis. Inde enim dictum est monile, quod virtutis admoneat. Nam primum ob aliquod egregium facinus dari solebat ingenuis juvenibus; unde Ovidius, X Metamorph.: Dat digitis gemmas, dat longa monilia collo.
Sic et graecum hormiskos, id est monile, alludit ad hormen, id est impetum et impulsum, quod illum ad praeclara virtutis opera viris et viraginibus injiciat; sicut hebraeum חרוז charuz, id est monile vel torques, alludit ad חרוץ charutz, id est expeditus, strenuus, acer ad heroica facta: tali enim debentur monile et torques. Unde T. Manlius a torque, quem Gallo ad Anienum occiso detraxit, Torquati cognomen accepit, teste Livio.
Rursum, militibus ob rem strenue gestam, a duce torques aureus in collum injiciebatur, indeque torquati dicebantur, erantque duorum generum, simplares et duplares. «Torquati, inquit Vegetius, lib. II, duplares, torquati simplares erant: quibus torques aureus solidus virtutis praemium fuit, quem qui meruisset, praeter laudem, interdum duas consequebatur annonas, duplares duas, simplares unam.» Sic torque et monilibus a Christo sponso decoratam se gloriabatur S. Agnes, dum praefecti urbis filio suas nuptias ambienti, cum stomacho respondit: «Discede a me, fomes peccati, pabulum mortis, nam multo te nobilior ditiorque sponsus subarrhavit me; qui cum sit rex coeli et terrae, aureo vestitu ornavit me, et aures meas decoravit insignibus margaritis, et col-
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Haec omnia jam dicta prae omnibus eximie conveniunt B. Virgini. Insuper Rupertus per monile colli accipit silentium B. Virginis: «Sicut, inquit, monilia muniunt matronarum pectora pudica, unde et dicuntur monilia, eo quod pectus muniant, ne quis extraneus, id est impudicus manum suam injiciat: ita et collum tuum munit verba tua, non solum ne quid otiosum aut noxium, sive inordinatum per vocem erumpat; verum etiam ne ipsum bonum tuum, secretum tuum, divinum mysterium tibi creditum, leviter viam vel vocem inveniat, ut auris aliena, sive filia aliqua, quamvis videatur esse filia Jerusalem, quae forte custodire nesciret hujusmodi margaritas, sicut custodiri oporteret propter porcos, maximeque propter Herodem et ejus complices, intelligat. Vere igitur pulcherrima mulierum, pulcherrima in genis, pulcherrima in collo, id est tam oculorum quam verborum tuorum moderamine decentissimo.»
Versus 10. Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
MURENULAS AUREAS FACIEMUS TIBI, VERMICULATAS ARGENTO. — q. d. Aureis obedientiae legibus, et argento sapientiae dispunctis te decorabimus. Hebraice, catenulas auri faciemus tibi punctatas argento; Septuaginta, similitudines vel simulacra auri (Symmachus insignia aurea, quinta editio tortilis auri) faciemus tibi cum stigmatibus sive distinctionibus argenti; Symmachus, cum varietatibus; quinta editio, in miliis, id est in punctis minutis argenti; alius, cum variegaturis; Vatablus, ornamenta convenientia ex auro faciemus tibi cum notis vel clavis argenteis. Noster optime vertit, vermiculatas argento, id est argenti punctis variegatas, instar vermiculorum quorumdam, quorum tergum variis colorum notis dispungitur, aut qui noctu instar argenti nitent et resplendent. Syrus vertit, cincinnos aureos faciemus tibi cum laminis, vel bracteis argenti; Arabicus, imagines, vel figurae, vel sculptilia auri fient tibi, simillima tibi.
Murena piscis est idem cum anguilla, vel certe illi persimilis, ut patet ex ejus effigie, quam exhibent Aldrovandus et Rondeletius De Piscibus, in murena: inde murenula vocatur colli aurum, quod scilicet auro in virgulas lentescente, quadam ordinis flexuosi catena contexitur, ex piscis utique imagine vocabulo conformato, ait ex S. Hieronymo Caelius Rodiginus, lib. IV, cap. X.
Rursum sicut murena variis notis quasi punctis distinguitur, sic et murenula vermiculatur et distinguitur punctis argenti. Unde Plinius, lib. IX, cap. XXIII: «In Gallia septentrionali, ait, murenis omnibus, dextera in maxilla septenae maculae ad formam septentrionis aureo colore fulgent dumtaxat viventibus, pariterque cum anima exstinguuntur.»
Murenulae ergo aureae sunt virgulae auri flexuoso contextu, ac punctis et maculis variegatae, itaque murenae pisci, qui se flectit in orbem, persimiles, sive manus, sive caput, sive aliud membrum cingant et ornent. Proprie tamen sunt capitis et colli, ut indicat S. Hieronymus ad Marcellam, epist. 15, ubi laudans B. Asellam: «Aurum colli sui, inquit, quod murenulam vulgus vocat, quod scilicet metallo in virgulas lentescente, quadam flexuosi ordinis catena contexitur, absque parentibus vendidit.» Quem secutus Cassiodorus: «Murenulae, ait, ornamentum sunt colli virginalis et puellaris: videlicet virgulae auri perplexae, intermixtis nonnunquam pulchra varietate subtilissimis argenti filis. Et hoc est quod dicit vermiculatas argento, hoc est, in modum vermium terrenorum, quos lumbricos dicunt, distinctas et inter se conjunctas. Murenulae autem dicuntur a similitudine piscis marini, qui murena vocatur.» Unde Aponius legit, catenulas aureas faciemus, quas non collo, sed auribus ornandis tribuunt S. Anselmus et Bernardus. Melius Justus Orgelitanus: «Murenulae, ait, sunt ornamentum a capite descendens, quo cervix ornatur.» Denique murena dicitur a myren, id est fluere, ait Eustathius, eo quod, teste Macrobio, prae pinguedine in summa aqua fluitet, nec se mergere possit, sole nimirum torrefacta. Unde Martialis, lib. XIII, epigram. 77: Quae natat in siculo grandis murena profundo, / Non valet exustam mergere sole cutem.
Sic pariter circa collum fluitat murenula aurea, et solis radiis percussa effulgurat.
In Hebraeo est תורי thore, quam vocem Vulgatus paulo ante vertit, turturis; unde nonnulli hic turturem vel turturellam, sed fluviatilem, puta trutam, accipiunt: hic enim piscis, uti pulcherrimis maculis distinguitur, ita sanissimus aeque ac sapidissimus est: hinc et quinta editio vertit tortilis auri, instar turturis, vel trutae aut murenae. Unde et nonnulli censent turturem hebraice dici תור tur, quasi tortilem, eo quod tortili collo circumspiciendo jugiter exploret, num alicubi comparem suum absentem reperire et videre queat. Alii thore vertunt, dispositiones, ordines, series, quales sunt in nexu annulorum et bractearum in catenulis. Noster optime vertit murenulas, id est catenulas et torques aureos.
Alludit ad illud, Psalm. LXVII, 14: «Si dormiatis inter medios cleros, (eritis sicut) pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.» Censent S. Gregorius, Cassiodorus et Beda haec esse verba sponsi. Melius Justus Orgelitanus, Anselmus, Rupertus et S. Bernardus censent esse verba sociorum sponsi; unde aiunt: Murenulas aureas faciemus, in plurali; non faciam, in singulari.
Primus Sensus Adaequatus, De Christo et Ecclesia.
Quaeritur, quidnam murenulae aureae significent?
Primo, Chaldaeus accipit tabulas decalogi a Deo datas Mosi in Sina; sic enim vertit, tunc dictum est Mosi: Ascende ad firmamentum, et dabo tibi duas tabulas lapideas, excisas ex sapphiro throni, gloriae meae, et splendidas sicut aurum optimum, ordinatas per lineas, scriptas digito meo, in quibus scripta sunt decem verba, quae expurgata sunt magis quam argentum, quod expurgatum est septem vicibus: dabo autem eam per manum tuam populo domus Israel.
Secundo, Cassiodorus, S. Gregorius, Beda, Justus, Aponius et Anselmus per murenulas accipiunt charisma intelligentiae S. Scripturarum, quae aureae dicuntur, vel propter sapientiam claritatemque sensus spiritalis, vel propter charitatem, quam edocent; vermiculatae autem argento asseruntur, vel propter nitorem eloquentiae, vel propter sonoram praedicationem, vel, ut ait S. Anselmus, ut sciant doctores sacrae Scripturae sententias dispensare pro cujusque captu et fructu; vel, ut Aponius, vermiculatae dicuntur, quia diversas continent prophetias, alias Christi conceptioni, alias nativitati, alias passioni, alias resurrectioni, etc., congruentes, quae quasi intertextae argenti vermiculatione, eleganter coruscent. Huc accedunt Nyssenus, S. Augustinus, Origenes, Theodoretus, et tres Patres, qui per murenulas accipiunt cognitionem sacrarum Litterarum, ac praesertim figurarum Veteris Testamenti.
Hi ergo sequentes versionem Septuaginta, quae habet, similitudines auri faciemus tibi ex stigmatibus, vel distinctionibus argenti, donec rex sit in accubitu suo; S. Ambrosius, in declinatione sua, id est in solio suo, ubi se reclinet, sic explicant: Nyssenus quidem censet murenulas has pertinere ad equam vel equitatum, cui paulo ante sponsam comparavit, quasi socii sponsi angeli, vel sancti doctores eam sic affentur: Tibi, o anima, quae recte equis es assimilata, faciemus quaedam veritatis simulacra, et quasdam similitudines, quae non possunt accurate et exacte ostendere, qui tibi inest, mentis decorem. Tu autem, his acceptis, fies per fidem subjugale jumentum et habitaculum ejus, qui in te est habitaturus: Christi enim eris et sedes et domus. Plenius Origenes, homil. 2 ex quatuor, sic interpretatur, quasi dicat: Sacra Scriptura, Deique cognitio priscis patribus tradita fuit per similitudines et aenigmata, usquedum Christus a morte resurgens, accubans recubuit ut leo, Genes. XLIX, 9; hic enim patefecit sensum prophetarum et S. Scripturarum. Idem ibidem sic tropologice explicat: Anima imperfecta instruitur de rebus divinis per similitudines et exempla, usquequo rex sit in accubitu suo, id est, usquequo in id proficiat talis anima, ut capiat regem, et habeat recumbentem in semetipsa; habitat enim verbum Dei in anima perfecta, juxta illud Christi: «Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;» Joan. XIV, 23. Ex adverso S. Augustinus libro primo De Trinit. cap. VIII, sic explicat: «Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti,» id est,
do solio, in quo rex descendens se reclinet et quiescat. Haec Psellus.
Murenulae ergo aureae significant mundum, sive ornatum S. Scripturae lucentem auro spiritualium sensuum, et argento eloquentiae nitentem et resonantem. Audi S. Gregorium: «Murena piscis est, qui captus vertit se in circulum, ad cujus exemplar fit inauris, quae murenula dicitur, qua designatur praedicatio, quae auribus inhaeret, et eas penetrat. Murenulis monilia collo ligantur, quia et sapientia, et religio a Scripturis sanctis praedicatoribus adjungitur. Per murenulas enim sancta Scriptura intelligitur, quae bene auro et argento vermiculatae dicuntur, quia et sapientia sancta Scriptura fulget, et sonora praedicatione per universum mundum auditur. Sicut enim per aurum sapientia, sic per argentum sancta praedicatio demonstratur.» Huc facit illud, Psal. XI, 7: «Eloquia Domini, eloquia casta (sicut) argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum.»
Tertio, S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., per murenulas aureas accipit virginitatem. Ante Christum, inquit, Ecclesia habebat argentum in viduis et maritatis, sed aurum virginitatis per Christum accepit. Videtur enim hic, sponsae pudicissimae ob pudicitiam dari murenula aurea dispuncta argento, ut respiciat id quod dixit: «Genae tuae sicut turturis,» id est, summe pudica et verecunda est instar turturis. Huc accedunt alii, qui per murenulas aureas accipiunt aureolam dandam virginibus: hebraeum enim תורי thore, id est murenulae, idem est quod תורים thorim, id est turtures, quasi murenulae hae fuerint contextae ex turturum effigiebus, quae sunt symbolum pudicitiae; esto a turturibus thorim extensum sit ad significandas effigies aliarum rerum, ut murenularum et serpentium, e quibus priscorum torques et murenulae constabant, uti docet Clemens Alexandrinus, lib. II Paedag. cap. XI. Unde Septuaginta thorim vertunt homoimata, id est similitudines aut simulacra in genere.
Quarto, Psellus per murenulas accipit progressum in virtute et sanctitate, quasi angeli ita animam piam affentur: Quia futurum est ut rex in te, o sponsa, quae ipsum caste amas et quaeris, requiescat, age, sine te a nobis instrui atque exornari: quamvis enim non ut aurum virtutibus fulgeas, sed adhuc ut argentum splendeas, te ad auri tamen similitudinem decorabimus, similemque reddemus cherubico et flammeo ac venerando solio, in quo rex descendens se reclinet et quiescat. Haec Psellus.
Huc facit quod hebraeum תורי tore, id est murenulae, plane alludat ad תורה thora, id est lex, et ad תור tor, id est dispositio, ordo, series; unde Chaldaeus per tore accipit Decalogum; atque Origenes, Theodoretus, S. Augustinus, S. Gregorius et caeteri in secunda expositione citati, accipiunt S. Scripturam, quae legem Dei continet et promulgat.
Igitur sponsae collo tam obedienti Deus in praemium ornatumque injicit murenulas, hoc est leges suas divinas, quae, cum ex rationibus aeternis, quae sunt in mente Dei, emanent, in se sapientissimae sunt, aeque ac pulcherrimae, ut mire obedientem eas acceptantem, non tam ligent quam ornent; sub legibus accipe non solum praecepta, sed et consilia evangelica, aeque ac beatitudines, quae hominem efficient coelestem et angelicum, imo angelum terrestrem. Ergo murenulae Christi Ecclesiae datae sunt leges evangelicae, quas recenset S. Matthaeus, cap. V, VI et VII, inter quas primae sunt beatitudines octo: «Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites,» etc. Quid enim hisce pulchrius, dignius, nobilius, divinius excogitari potest? Ecclesia ergo has Christi leges et beatitudines amplectens, iis quasi murenulis aureis inter se apte connexis decoratur; aurum enim, quia prae caeteris metallis flexile et ductile est, symbolum est obedientiae.
Hinc et sententiae S. Scripturae, quae leges hasce continent, sunt murenulae, ex quarum contextu Ecclesia pulchrescit; sunt aureae, quia plenae spiritu charitatis; sunt distinctae argento, quia temperantur spiritu scientiae et discretionis. Unde Beda: «Murenulas, ait, fabrili arte compositas collo circumdat, cum anima quaeque fidelis in omnibus, quae loquitur et agit, imo in omni, quod vivit et quod spirat, continuo Scripturis sanctis intendit, sensumque suum et verba diligenter ad earum exemplum dirigit.»
Rursum, murenulae hae notant actus obedientiae pulchros et assiduos, quibus quasi donis novis fideles obedientes Christus expolit et exornat, ac toti mundo laudabiles, admirabiles et venerabiles efficit: auro enim actionum pretium et praestantia, argento earumdem puritas, candor et splendor denotatur. Nam, ut recte noster Sanchez, si haec obsequentissima sponsa spiritu Dei agitur, aequum est ut Spiritus Sanctus, qui cervicibus tanquam auriga et moderator insidet, collum suis donis et virtutibus excolat. Torques enim illi, hebraice torim, id est turtures dicuntur vel columbae, quia divinus Spiritus per columbam significatus illam ut sponsam amat, et ipsius collum ut sponsus tenere stringit et amplectitur.
Insuper, murenulae notant ordinem hierarchicum Ecclesiae, qui mire eam perficit, et ornat: hic enim ordo non est aliud quam ordo obedientiae, quo summo pontifici subordinantur, subsunt et obediunt patriarchae; patriarchis primates; primatibus archiepiscopi; archiepiscopis episcopi; episcopis presbyteri; presbyteris diaconi; diaco-
nis subdiaconi caeterique clerici, atque his laici. Intuere hunc ordinem Romae, celebrante pontifice, cum ei assistunt cardinales, archiepiscopi, episcopi, presbyteri vestibus sacris amicti, legati regum et principum, etc., ac vere dices ibi impleri hoc oraculum: «Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.» Murenulae enim hebraice vocantur tore, id est dispositiones, ordines, series, quales pulcherrime apparent in hoc sacro senatu, uti et in caeteris officiis et ritibus Ecclesiae.
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
Anima sancta, praesertim obedientiam professa et religiosa, in praemium hujus suae professionis et obedientiae, ornatur murenulis aureis distinctis argento, id est regulis, constitutionibus et ordinationibus religiosis cuique ordini propriis, quae non nisi aurum charitatis, et argentum prudentiae repraesentant, quibus mire ordo exornatur. Rursum, murenulae sunt actus obedientiae, quibus tota religiosi vita quasi murenula aurea concatenatur et coronatur, quae variegantur punctis argenteis, id est actibus humilitatis, temperantiae, patientiae caeterarumque virtutum: a mane enim in vesperum, religiosus quidquid agit, ex regulis obedientiae agit. Surgit e lecto, orat, psallit, studet, docet, concionatur, prandet, coenat, it cubitum, cum signum dat obedientia. Vide Hieronymum Platum, libro II De Bono status religiosi, capite quinto, qui et appositum huic loco affert exemplum, libro III, capite ultimo post medium, juvenis cujusdam egregii, qui a Deo vocatus ad ordinem cisterciensem, cum de die in diem differret, coepit intepescere. Quare, cum ex Compostellana peregrinatione domum rediisset, eadem ipsa nocte apparuit illi Christus Dominus cum duobus apostolis Petro et Jacobo; Petrus autem pulcherrimum librum tenebat coram Domino apertum, in quo adolescentis nomen Joannes descriptum erat. Tum Dominus ad S. Petrum: «Dele, ait, istum de libro meo.» Jacobus vero supplicare ei coepit pro suo, ut appellabat, peregrino, insuper etiam illius emendationem promittere; at Joannes, hoc de se agi videns, pavebat et tremebat, novamque vitam in futurum pollicebatur. Dominus autem quasi illius inconstantiae minus credens, fidejussorem illius voluntatis postulavit; quem se obtulit S. Jacobus: atque, cum juvenis excitatus esset, secumque haec admirans rursum obdormisset, iterum est illi eadem objecta species, idque amplius, quod in libro illo apparuit ejusmodi inscriptio ex Canticis: «Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.» Ille igitur et hoc jucundo promisso invitatus, et illis minis exterritus, nulla mora interposita, Cistercium se contulit, ubi, magnis in virtute progressibus factis, primum abbas Bonaevallis, deinde etiam Valentiae episcopus factus est.
Haec Platus ex Chronicis Cisterciensium. Huc facit exemplum nostri P. Petri Fabri, qui primus S. Ignatii fundatoris Societatis Jesu socius, cum totam vitam ex obedientia varias provincias peragranro, acubique semina pietatis spargendo, religiose transegisset, ex obedientia pariter mortuus est. Unde post mortem apparens cuidam personae religiosae, laetissimus dixit, se obedientiae causa mortem oppetivisse, ac multa de gaudio, quod eam ob causam in coelis obtineret, enarravit. Merito aureola obedientiae coronatur in coelis, qui obedientiae victima exstitit in terris. Ita noster Orlandinus in ejus Vita, lib. II, cap. XXVIII.
Rursum, per murenulas nonnulli accipiunt charismata, quae obedientibus et religiosis impertit Spiritus Sanctus, ac praesertim dona sapientiae et eloquentiae: sapientia enim notatur auro, eloquentia argento, quia tinnula ad instar ejus pulchre resonat. Unde S. Gregorius, S. Thomas, Beda et alii murenulas has dant doctoribus, quia sicut per collum ex capite ad reliqua vis sentiendi, sic ex capite Christo ad populum per doctores coelestis doctrina derivatur. Hoc vero collum includi atque muniri debet monilibus columbarum imagine notatis, quia Spiritus Sanctus collum ambire debet, et doctorum fauces quasi suam vere tubam inflare.
Sit ergo collum hoc charitate, fervore et zelo aureum, ac nitore eloquii argenteum. Porro doctori magnam doctrinae, eloquentiae, zeli et spiritus vim atque efficaciam suggerit obedientia et religio: obediens enim per superiorem regitur, agiturque a Deo, ejusque spiritu, tanquam ejus vox et organum. Unde prisci Ecclesiae doctores plerique fuere religiosi, nimirum e quatuor latinis tres, puta S. Augustinus, S. Hieronymus, S. Gregorius; ac totidem e graecis, puta S. Basilius, S. Nazianzenus, S. Chrysostomus. Tales quoque fuere S. Bernardus, S. Thomas, S. Bonaventura ac alii plurimi. Vide Hieronymum Platum, lib. II De Bono status religiosi, cap. XXV, 30 et seq.
Rursum, charisma obedientiae pene proprium, est gratia miraculorum: Deus enim obedientibus velut instrumentis suis, sibique summe conjunctis utitur ad conversionem animarum, ideoque per eos, cum opus est, patrat miracula. Exempla multa sunt in Vitis Patrum, apud Cassianum et S. Gregorium, lib. I Dialog. cap. XII, et lib. II, cap. VII.
Denique, murenulae sunt pulchri ritus et caeremoniae, tum ritus Ecclesiae, tum ordinum singulorum, qui mire eos decorant.
Anagogice, murenula est aureola doctoribus, religiosis et obedientibus praeparata in coelo, quae aurea est per gloriam animae, argentea per gloriam corporis. Unde S. Thomas cum torque aureo e collo pendente pingitur, quia in coelis murenularum harum aureola torquatus est. Hinc et post mortem e coelis quasi gemmatus et torquatus apparuit, uti refert P. Ribadeneira in ejus Vita sub finem.
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Haec omnia jam dicta prae caeteris omnibus competunt B. Virgini. Illud ei proprium, quod foecunditas non laeserit, sed ornarit ejus virginitatem, sicut argentum ornat aureas murenulas. Rursum, murenula aurea e collo B. Virginis pendula fuit ejus filius Christus Dominus, parvulus e collo ejus pendens ac sugens, illique vicissim aurum charitatis et argentum humilitatis instillans.
Denique Rupertus: Murenulae, inquit, sunt sermocinationes sanctorum sensibus aureae, elocutionis nitore argenteae. «Faciemus ergo tibi murenulas veritatis, ornamenta benedictionis et gratiarum actionis, benedicendo et gratias agendo, quia sic feci tibi; ita ut non sit locus, ubi vox laudis hujus non audiatur, vox sonora, laus altisona, quae tuum nomen concelebrans jugiter te ambiat, et quodammodo collo tuo dependeat.» Haec Rupertus.
Vox Sponsae. Versus 11. Dum esset Rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
DUM REX ESSET IN ACCUBITU (Aquila in recubitu, Symmachus anabklisai, id est in requietibus, vel cessationibus) SUO, NARDUS MEA DEDIT ODOREM SUUM. — q. d. Dum sponsus meus, qui est rex Christus, esset in mensa sua nuptiali, ego sponsa ad illum ingressa intuli unguentum nardinum, eoque illum perunxi, cujus odore ille mirifice recreatus est.
Dum, id est donec, ut habent Hebraea, Septuaginta et S. Gregorius, q. d. Quamdiu rex accubuit in convivio, nardus mea dedit odorem.
Per accubitum accipit non lectum, sed mensam nuptialem, cui sponsus cum sponsa accumbit; hebraice est מסב mesab, id est circulus vel orbis: olim enim mensae erant orbiculares, ut plures caperent, utque illi sibi invicem essent viciniores, et commodius cum singulis colloquerentur. Lectuli ergo coenatorii, in quibus tempore Salomonis convivae quasi jacentes, sed cubitis innixi mensae accumbebant, circa mensam in orbem erant dispositi; inde triclinium dictum, quasi trium lectulorum coenaculum.
Pro decore et serie dramatis recte notat Origenes, homil. 2 ex quatuor, sponsam post alloquium sodalium sponsi jam recensitum, quo eam mire laudarunt, ingressam in triclinium, ibique murale et mensale donum sponso obtulisse, nimirum unguento nardino eum perfudisse, ejusque odore sponsum oblectasse, idque narrat sodalibus ejus post sponsi discessum; unde de eo loquitur in tertia persona, dicens: «Dum esset rex,» etc.,
Primus Sensus Adaequatus, De Christo et Ecclesia.
Primo, aliqui per accubitum accipiunt thronum divinitatis, qui est ejus majestas et aeternitas: in hac enim velut in throno suo ab aeterno sedet et requiescit Deus; hinc hebraice vocatur מסב mesab, id est circulus: hic enim in seipsum orbiculariter rediens, ideoque principio et fine carens, hieroglyphicum est aeternitatis, quae nec principium nec finem habet. Sic sensus erit, q. d. Filius Dei in sinu Patris ab aeterno requiescens, ac residens in solio et triclinio majestatis suae cum Patre et Spiritu Sancto, ibique requie fruens beatissima et plenissima, dignatus est de excelso illo solio suo ad humilitatem et utilitatem nostram respicere, juxta quod in Psalm. cap. CI, 18, dicitur: «Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum, etc. Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de coelo in terram aspexit: ut audiret gemitus compeditorum: ut solveret filios interemptorum.» Quasi enim nardus nostra odorem dedit coram rege in accubitu suo exsistente, quando humilitas precum et supplicationum, lacrymarum quoque, gemituum et suspiriorum, ab hominibus piis ad Deum pro humani generis salute effusorum, usque ad aures Dei pervenit, ipsumque ad miserandum inflexit, ut filium suum de coelis mitteret ad terras; ita Titelmannus. Sic et S. Bernardus, serm. 42: «Accubitus regis, inquit, sinus est Patris, quia semper in Patre Filius. Nec dubites regem hunc esse clementem, cui perennis accubitus est paternae Benignitatis diversorium. Merito clamor humilium ascendit ad eum, qui fons pietatis est mansio, cui familiaris suavitas, cui substantialis, vel potius consubstantialis bonitas est: cui ideo totum quod est, de Patre est, ut nil prorsus in regia majestate, nisi paternum, humilium trepidatio suspicetur.»
Verum pressius alii passim per accubitum accipiunt Verbi incarnationem, totamque ejus in carne oeconomiam et conversationem: haec enim fuit quasi convivium nuptiale in quo Christus cum fidelibus epulatus, nuptias quasi cum Ecclesia celebravit, ut patet ex parabola filii regis ad suas nuptias quoslibet invitantis, Matth. XXII, 3 et seq. Haec pariter recte vocatur accubitus, hebraeum מסב mesab, id est circuitus, tum quia Christi
vita fuit circulus sanctissimarum actionum, virtutum, mysteriorum; tum quia Christus in orbem ivit et rediit, dum ascendens in coelum ad Patrem reversus est, a quo in terram missus descenderat; tum denique quia Christus circuivit Judaeam evangelizando regnum Dei, ad illudque quasi ad nuptiale suum epulum felicitatis aeternae omnes convocando. Unde Christus in Synagoga praedicans, Luc. IV, 16, illud ex Isaia, cap. LXI, 1, thema desumpsit: «Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis. Et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit (ecce accubitus), etc. Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.» Inde nardus Ecclesiae, puta fides audientium, dedit odorem suum. Nam, ut subdit Lucas, vers. 22: «Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius.»
Est hic ergo, uti et in toto Cantico prophetia de Christi incarnatione et oeconomia, sponsa enim prima et primaria hic est humanitas Christi, cujus sponsus est Verbum, sive Filius Dei, qui eam in incarnatione assumens sibi despondet, et per eam Ecclesiam, singulasque animas fideles et sanctas, ut dixi in Proooemio, cap. II: quare praeterita hic pro futuris accipienda sunt, uti fit apud prophetas, q. d. Dum erit rex in accubitu carnis suae, nardus mea dabit odorem suum.
Sensus ergo est, q. d. ait Hortolanus: Ex quo in humanitate sua quasi in hemicyclo suo nobis apparuit regis nostri divinitas, ex quo in Nazarethorum consedit Synagoga, et ad epulas ex Isaiae cellario depromptas, me Ecclesiam fidelium invitare dignata est, ego ipsum tanquam sapientissimum veritatis, fidei et salutis magistrum attente audio, filium David et Dei Filium, Regem Israel et Messiam exspectatissimum credo, veneror et praedico. Hunc credo ingenue, publiceque profiteor solo verbo aegrotos quantumcumque desperatos curare posse, et conclamatos ad vitam revocare, ab energumenis daemonia excludere et profligare. His ego meaeque sodales testimoniis, ex cordibus nostris, velut vestibus nardino fidei unguento odoratis, ex eburneis arcis depromptis, Regem in Judaeae Synagogis et templo Hierosolymitano docentem, resque admirandas magna cum gloria et omnium admiratione gerentem, inducimus, mirificeque oblectamus, quod nostrum officium regius Psaltes his olim versibus celebravit: «Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis: ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo,» Psalm. XLIV, 9.
Jam ut particulatim accubitum hunc sponsi distribuam:
Primo, per eum Christi incarnationem accipiunt Cassiodorus, Beda, Aponius et S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, sermone 3. Audi Cassiodorum, et ex eo Bedam: «Nardus Ecclesiae dedit odorem, quia, cum Dei Filius in carne apparuit, Ecclesia in virtutum coelestium fervore excrevit: non quia et ante incarnationem spirituales ac Deo devotos viros non habuerit, sed quia absque ulla dubitatione tunc arctioribus se virtutum studiis mancipavit, cum regni coelestis aditum cunctis recte viventibus, mox ut carnis vincula solverentur, patere cognovit.»
Secundus Christi accubitus fuit, cum ipse praedicando circuiret vicos et urbes, ac cum peccatoribus aliisque discumberet, ut eos salvos faceret. Rursum, accubitus Christi fuit in ligno crucis, de quo, Psalm. XCV, 10: «Dicite in gentibus quia Dominus regnavit» a ligno quasi e solio regali; item quies in sepulcro: ita Justus et Anselmus. Audi Anselmum: «Merito debeo Christum diligere, quia ipse dedit mihi nardum, scilicet virtutes; et hoc, dum esset in accubitu suo, id est in passione et resurrectione sua, scilicet quia ipse passus est et resurrexit, ideo virtutes mihi dedit, quae dederunt odorem suum, id est sibi convenientem, bonam videlicet famam.»
Tertius accubitus Christi fuit in morte, Christus enim moriendo regnum mortis, diaboli et peccati evertit, ac regnum vitae, gratiae et Dei nobis contulit. Ita Origenes, Theodoretus et S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, q. d. Post Christi passionem et mortem nardus, id est virtus Ecclesiae, majorem dedit odorem quam ante; ex ea enim profluxit martyrum fortitudo, virginum angelica puritas, confessorum sanctitas, anachoretarum perfectio: ita Philo Carpathius: «Sic grata, inquit, ac memor sponsa clamat ad sponsum: Nardus mea dedit odorem suavitatis, id est, tu mihi dedisti suavitatem unguentorum, nempe martyrum et illustrium actionum efficaciam, decus et gloriam. Nardus enim dedit odorem suum, id est martyrium, et nex tua seu passio martyres adhortata est pro te pati; nam et tu pro nobis passus es.»
Quartus accubitus fuit resurrectionis, quo e sepulcro resurgens accubuit in carne gloriosa, inque de morte et inferno triumphavit. Ita Justus, Anselmus, et S. Gregorius, XXXV Moral. XIII, qui ait: «Rege quippe in accubitu suo posito, nardus odorem dat, dum, quiescente in sua beatitudine Domino, sanctorum virtus in Ecclesia magna nobis gratiam suavitatis administrat.»
Quintus accubitus Christi est in gloria coelesti, quo ad dexteram Dei sedet, velut Rex regum, et Dominus dominantium; ita S. Gregorius, Rupertus, Bernardus et S. Augustinus, lib. I De Trinitate, cap. VIII: tunc enim nardus Ecclesiae dedit odorem suum per orationem, qua, orantibus apostolis et fidelibus pro adventu Spiritus Sancti, eumdem impetrarunt, eoque repleti Christi nomen et famam ubique praedicarunt. Audi S. Gregorium: «Accubitum suum rex intravit, quando
se fundit in naribus Domini Sabaoth. Nullus enim odor ita gratus est Deo, angelis et hominibus, atque ista fidelium humilitas. Ita Rupertus, et S. Bernardus, serm. 42, quem audi: «Bonus, ait, humilitatis odor, qui de hac valle plorationis ascendens, perfusis circumquaque vicinis regionibus, ipsum quoque regium accubitum grata suavitate respergat. Est nardus humilis herba, quam et calidae ferunt esse naturae hi, qui herbarum vires curiosius explorarunt; et ideo per hanc videor mihi non inconvenienter hoc loco virtutem humilitatis accipere, sed quae sancti amoris vaporibus flagret. Quod propterea sane dico, quoniam est humilitas, quam nobis veritas parit, et non habet calorem: et est humilitas, quam charitas format et inflammat: atque haec quidem in affectu, illa in cognitione consistit;» et inferius: «Sponsae vero humilitas, tanquam nardus, spargit odorem suum, amore calens, devotione vigens, opinione redolens.» Addit idem S. Bernardus sponsam a sponso hic fuisse de defectibus suis correptam et castigatam, tumque nardum ejus dedisse suavitatem odoris, cum ejus humilitas modeste et demisse correptionem hanc tulit, et velut paternum donum excepit.
Secundo, nardus denotat fidem: haec enim humiliter intellectum captivat in obsequium Dei revelantis mysteria, quae omnem hominis captum superant. Unde S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 1: «Jam, inquit, redolet fides, ideoque dicit Ecclesia: Nardus mea dedit odorem suum; et dicit, cum praesumptione exspectans retributionem, fragrat unguentum gratiae, ex quo Virgo generavit, et Dominus Jesus sacramentum incarnationis assumpsit.» Huc accedit Justus Orgelitanus, qui per nardum accipit fidei professionem et praedicationem, quia ubique odorem, id est famam Christi passi et resurgentis sparsit Ecclesia.
Tertio, nardus amara est poenitentia, inquit Aponius: haec enim est filia humilitatis, ac suavissime olet in naribus Dei. Unde quasi ad litteram hunc locum facto suo exposuit S. Magdalena, dum in signum poenitentiae unxit pedes Jesu accumbentis in mensa Simonis; ac rursum attulit alabastrum unguenti nardi pistici pretiosi, illudque effudit in caput Jesu recumbentis in domo sua. Quocirca Magdalenae hunc locum applicant Origenes, Nyssenus, Beda et Aponius. Ex poenitentia ergo gratissimum Deo paratur ferculum, quale Magdalena Christo attulit, non tam dum ex alabastro fracto nardinum unguentum, quam dum colliquefactam animam per oculos effudit. Quocirca S. Bernardus, serm. 30 in Cantica, lacrymas poenitentium, vinum angelorum nuncupat: «Quia in illis vitae odor, sapor gratiae, indulgentiae gustus, reconciliationis jucunditas est.»
Quarto, nardus est humilis oratio et obsecratio; unde Arabicus pro nardus vertit, thus, quod est symbolum orationis: «Donec, inquit, venerit rex redeundo, thus meum effudit odorem suavi-
tatis ex fasciculo stactae, quem habeo apud me filio fratris mei.» Audi S. Bernardum, serm. 42: «Primitivae Ecclesiae potes hunc congruentissime aptare sermonem, si recordaris dies illos, quibus, assumpto Domino ubi erat prius, et sedente in dextera Patris, illo suo antiquo, nobili atque glorioso accubitu, discipuli erant congregati in loco uno, perseverantes in oratione cum mulieribus et Maria matre Jesu, et fratribus ejus. Nonne tibi videtur revera tunc temporis nardum parvulae et trepidantis sponsae dare odorem suum? Denique cum factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes, Act. IV, 2, patuit pro certo omnibus in loco manentibus, quam gratus humilitatis, et quam beneplacitus odor ascenderat, cui mox tam copiosa et gloriosa remuneratione responsum est.»
Quinto, nardus est quaelibet virtus, ac virtutum omnium bonorumque operum complexio; nam, ut ait S. Bernardus, serm. 71: «Mores colores suos habent et odores.» Ita Cassiodorus, Origenes, S. Gregorius, Beda et alii.
Porro pro odorem suum, Septuaginta habent odorem abroo, id est ipsius, scilicet regis sponsi, quo significatur omnem Ecclesiae virtutem, omne decus, omne meritum manare a Christo. Audi Origenem: «Quod si legatur, ut alia habent exemplaria: Nardus mea dedit odorem ejus, invenitur adhuc aliquid divinius, ut videatur unguentum hoc nardi, quo unctus est sponsus, non tantum suum, qui nardo inesse naturaliter solet, sed ipsius odorem ad sponsam reportasse; ut in eo, quo unxit eum, odorem sponsi per ipsius unguenti munus acceperit, et hoc sit quod dicere videatur: Nardus mea, qua unxi sponsum, regressa est ad me, et odorem mihi detulit sponsi, et velut superato naturali sui odore, prae fragrantia sponsi ipsius mihi detulit suavitatem.»
Unde colligit Origenes, quod ungens Christum nardo devotionis, praedicationis, sanctarum actionum, per hanc ipsam unctionem suscipiat Christi odorem ac spiret, puta gratiam Spiritus Sancti, ac majorem fragrantiam doctrinae spiritualis, aeque ac sanctitatis vitae. Nyssenus vero to autou, id est ipsius, scilicet Christi, sic explicat, q. d. sponsa: Ex omnibus quas in me conspicio virtutibus, quae omnes quasi species multae aromatum faciunt unum nardi unguentum, pertingo ad cognitionem perfectissimae virtutis Dei, eamdemque illis communico et aspiro. Theodoretus vero sic, q. d. Ex hisce meis virtutibus assecutus sum cognitionem Dei, sed odoratu duntaxat, id est tenuem et exilem. Tres denique Patres apud Theodoretum sic, q. d. Virtutes meae, quae sunt quasi nardus Dei, exhibent mihi speciem Dei per naturam inaccessi, cujus ego speciem et notam gero, ut imago ipsius ac similitudo; quare dum meis moribus illius similitudinem refero, ipsum in me velut exemplar in imagine repraesento.
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
Omnia jam dicta adapta animae, mutato nomine Ecclesiae in nomen animae. Adde animam sanctam esse accubitum, id est sedem et solium, imo coelum et templum, in quo Christus accumbit et requiescit: ita Nyssenus et Anselmus. Rursum, per nardum posse accipi ipsum Christum, sicut ille ipse paulo post vocatur fasciculus myrrhae, et botrus cypri. Unde Septuaginta vertunt, nardus mea dedit odorem abroo, id est ipsius, scilicet sponsi (licet nonnulli legant abris, id est ipse suum). Et eos de more sequens Syrus, cum rege in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum. Sic sensus erit, q. d. In accubitu, id est in nuptiali mensa, ubi abundant unguenta, flores, nardus, myrrha, et botrus cypri, nihil mihi suave olet, nisi sponsus Christus; prae illo caeteras omnes delicias despicio. Ita Theodoretus, qui et rationem dat, cur Christus vocetur nardus: «Nardum, ait, nominat Christum, quoniam unctus est nardo pistica illa pretiosa, cujus odor replevit totam domum, quae mundum significat universum; obsequium enim a piis hominibus Domino exhibitum, orbem terrarum implevit fidei suavitate.» Sic et Origenes, Psellus, Sanchez et alii.
Nardus ergo herba humilis sed odora, aspera sed calida et medica, repraesentat Christi humilitatem, sed suaveolentem; ac passionem, sed charitate flagrantem, omnibusque animae morbis medentem. Unde Honorius Augustodunensis: «Christus, inquit, fuit nardus nascendo, myrrha in moriendo, botrus in resurgendo.»
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Rex gloriae fuit in accubitu, id est cubavit novem mensibus in utero B. Virginis, cum ex ea carnem assumpsit; tuncque nardus, id est virtus et humilitas B. Virginis, dedit odorem suum. «Nam quid, inquit S. Bernardus, serm. 42, est aliud nardus mea dedit odorem suum, quam placuit mea humilitas? Non mea, inquit, sapientia, non mea nobilitas, non mea pulchritudo, quae nulla erant mihi, sed quae sola inerat humilitas dedit odorem suum, id est solitum. Solito placet Deo humilitas; solito plane, atque ex consueto excelsus Dominus humilia respicit, et ideo cum esset rex in accubitu, id est excelso habitaculo suo, illuc quoque humilitatis odor ascendit: In altis habitat, inquit, et humilia respicit in coelo et in terra.» Psalm. CXII, 5.
Rursum, «cum esset rex in accubitu suo,» id est cum Filius Dei esset in sinu Patris, sensit fragrantiam nardi, id est humilitatis B. Virginis,
eaque allectus descendit in ejus uterum factus homo. «Humilitas, ait Rupertus, requies est mentis, et qui hanc invenit, sine dubio requiem animae suae invenit. Ego in omnibus requiem istam quaesivi, et vidit rex respiciens, ubi nardi hujus ex me odorem sensit; vidit, inquam, quod requiescere posset hic in suavitate anima quieta, id est humilis, descenditque de illo accubitu suo, et requievit in tabernaculo meo. Hic requievit, hic habitavit totis novem mensibus; et cujus erat Dominus, ejusdem ancillae suae factus est filius.»
Versus 12. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
FASCICULUS MYRRHAE DILECTUS MEUS MIHI, INTER UBERA MEA COMMORABITUR. — Hebraice ילין ialin, id est pernoctabit, q. d. Noctu, cum maxime ingruunt tristes cogitationes, turpes phantasiae, et tentationes daemonis, pro unico certoque omnium remedio, utar hoc myrrhae passionum Christi fasciculo, illo omnes discutiam, illius odore et meditatione omnes fugabo et profligabo. Graece est abiologisai, id est aulam, sive habitationem et mansionem stabilem jugemque accipiet. Sensus est, q. d. Uti feminae in pectore gestant myrrham boni odoris causa, ad confortandum cor et caput: sic ego in pectore gesto sponsum meum mihi unice dilectum, cujus nulla mihi unquam subrepet oblivio, quia ipse est amor meus, odor meus, robur meum, qui cor meum corroborat et caput, totamque animam meam exhilarat.
Septuaginta, alligamentum stactes, sive guttae, fratruelis meus mihi, in medio uberum meorum demorabitur; S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 3: «Colligatio guttae consobrinus meus, botryon cypri frater meus mihi, inter media ubera mea requiescit; nardus cypri consobrinus meus in vineis Engaddi;» Aquila, susceptus myrrhae. Pro fratruelis graece est, adelphidos, quod S. Ambrosius vertit, nunc frater, nunc consobrinus; S. Hieronymus in versione Origenis, fraternus; alii, sororis filius, vel nepos. Christus enim natus est ex Synagoga, (puta ex Judaeis) quae est soror Ecclesiae, cujus hic vox inducitur. Recte ergo Ecclesia hic Christum vocat sororis suae, id est Synagogae filium. Idem significat vox fratruelis et fraternus; Noster et Symmachus, dilectus meus; quinta editio, sodalis meus. Audi Origenem, hom. 2 ex quatuor: «Fraternus meus mihi guttam redolet, et hanc non diffusam, neque ut libet dispersam, sed colligatam et constrictam, quo scilicet odor suus densior reddatur et vehementior. Et hic, inquit, cum talis sit, in medio uberum meorum demoratur et commanet, et requiem ac mansionem suam facit in loco pectoris mei.»
Myrrha, teste Plinio, lib. XII, cap. XV, arbuscula est in Arabia, minor quam arbor thuris, et altitudine ad quinque fere cubitos adolescit. Convenit autem inter auctores, qui hac de re scripserunt, eam esse scabram, spinosam, foliis aculeatis, caudice duro et intorto, e cujus vulnere defluit lacryma, gustu acris cum amarore, quae glutinandi, siccandi et abstergendi vim habeat egregiam. Quae quidem omnia adeo sunt apta ad vitae austeritatem pingendam, ut nil aptius afferri queat. Hinc latinum et graecum myrrha derivatur ab hebraeo מור mor, id est myrrha et amaritudo, quia myrrha est amara.
Porro myrrha arbor fundit succum sive liquorem, qui pariter myrrha dicitur, eumque duplicem: prior est, quem arbor ipsa sponte sudat, qui stacte, id est gutta dicitur, haecque est myrrha optima et odoratissima; posterior, quae ex incisione arboris elicitur. Rursum myrrha, folia et surculos myrrhae significat: quare fasciculus myrrhae proprie videtur significare fasciculum ex foliis, vel ramusculis aut floribus myrrhae constrictum et colligatum. Hebraeum tamen צרור tseror, et magis graecum apodesmos tes staktes, id est alligamentum stactes, sive guttae, notat sacculum vel pyxidem olfactorialem, in qua stacte vel liquor condensatus continetur. Unde Nyssenus, hom. 3, sic explicat: «Fraternus meus mihi est alligamentum, quod e collo suspendo supra pectus, per quod bonum odorem praebeo corpori.» Hinc et Syrus vertit, crumena, vel bursa myrrhae qui diligit me.
Primus Sensus Adaequatus, De Christo et Ecclesia.
Sponsa regem sponsum suum videns in accubitu suo, id est in incarnatione, passione, cruce et morte, quam pro sponsa sponte obivit, rapta in admirationem tanti amoris exclamat: «Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi,» q. d. Ego myrrhae, id est amoris hujus sponsi mei, qui tam amara pro me ultro subiit, semper recordabor; illi grata ero, illum amabo, pro illo vicissim amara quaelibet subire non detrectabo, sed optabo et ambiam; amara et ardua ejus jussa, quin et objurgationes ac mordacia verba, imo flagella et verbera ultro suscipiam et capessam. Unde communis haec martyrum fuit vox, sensus et spiritus: Ego amore Christi pro me tanta passi et crucifixi mortem, crucem, feras, ignes, equuleos et quaevis tormenta subire desidero, ut dolorem dolori, amorem amori non ex aequo, sed quoad possum rependam. Nam sine dolore non vivitur in amore. Unde S. Ignatius, epist. ad Rom.: «Amor meus, inquit, crucifixus est;» et S. Paulus: «Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo,» Gal. VI, 14. Hac de causa Christus iturus ad crucem, seipsum velut fasciculum myrrhae, Ecclesiae in Eucharistia perpetuo visendum colendumque reliquit, ut haec ipsi esset velut tessera et imago suae passionis et crucis. Unde Christus instituens Eucharistiam: «Hoc est
ait, corpus meum quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem,» Luc. XXII, 19, q. d. In sumptione Eucharistiae, ac post eam profunde cogitate, meditate, expendite quanta vestri amore fecerim et perpessus sim, ut me vicissim redametis. Et Paulus: «Quotiescumque, inquit, manducabitis panem hunc, et calicem bibetis: mortem Domini annuntiabitis donec veniat,» I Cor. XI, 25: corpus enim Christi sub specie panis separatim consecratum a sanguine, qui consecratur in calice, ad vivum repraesentat separationem sanguinis et animae (anima enim est in sanguine, ut ait Scriptura) a corpore, hoc est, mortem Christi in cruce: hinc et Magi Christo puero obtulerunt aurum, thus et myrrham: Aurum regi, thura Deo, myrrhamque sepulto, ait Juvencus, q. d. Offerimus Christo aurum, ut protestemur eum nostrum esse Regem, cui velut subditi aurum quasi tributum pendimus; offerimus thus, ut protestemur eum esse nostrum Deum, thura enim Deo adolentur; offerimus denique myrrham, ut protestemur nos credere eum pro nobis in cruce moriturum et sepeliendum: mortuorum enim corpora myrrha condiebantur, ut incorrupta manerent. Ita Theodoretus: «Myrrha, ait, sponsi mortem, et quae inde ad sponsam pervenit, indicat suavitatem.» Unde Philo Carpathius ait Ecclesiam hic per fasciculum myrrhae significare, se desponsatam esse Christo per sanguinem et aquam, quae ex ejus latere profluxit.
Myrrha ergo est symbolum Christi, primo, quia repraesentat ejus dolores et passiones: tota enim Christi vita fuit fasciculus myrrhae, id est continua amaritudo, et congeries laborum et dolorum. Secundo, quia myrrha odoris suavitate superat caeteras arbores aromaticas: sic et Christus amoris et gratiae suae suavitate superat angelos, homines et creaturas omnes, juxta illud quod ipse de se ait, Eccli. XXIV, 20: Ego «quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris.» Tertio, myrrha incorrupta servat corpora: sic Christi passio et mentibus et corporibus incorruptionem aspirat, dum ejus recordatione, meritis et gratia, omnes corruptiones concupiscentiae fidelium mens superat, ac eorum corpora a morte ad immortalitatem in die judicii resurgent. Hujus rei symbolo corpus Christi post mortem myrrha et aloe a Josepho ab Arimathaea perunctum est, Matth. XXVII, 59.
Quarto, myrrha cor confortat, et caput exhilarat: multo magis utrumque facit Christi passio. Hinc ait sponsa, inter ubera; Septuaginta, in medio uberum meorum commorabitur, q. d. In corde meo, intimoque ejus fundo (cor enim situm est inter ubera) jugiter infixa haerebit Christi passio, illaque velut myrrha efficacissima cor meum imbuetur et insuccabitur, ut ejus vis ex corde in omnes sensus, vires et membra proserpat, eaque corroboret ad omnes amoris agones, ad omnes virtutis labores, ad omne genus mortis et martyrii pro Christo meo generose et alacriter obeundum. Ex corde enim manant vita, vigor et spiritus vitalis in omnes sensus, vires et membra. Quare cum myrrha passionis Christi cor occupat, per illud vim suam in omnes animae vires diffundit. Sic ergo fit ut Christus habitet in nobis, ut induamus Christum, ut illi conformemur; Christus enim est quasi anima cordis nostri, et, ut ait Jeremias: «Spiritus cordis nostri Christus Dominus, captus est in peccatis nostris: cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus,» Thren. IV, 20.
Unde ait Paulus: «Christo confixus sum cruci. Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus,» Galat. II, 20. Sicut ergo lana oleo insuccatur, ut ait Columella lib. VII, cap. IV, id est oleo imbuitur, intingitur, inficitur; et sicut panis insuccatur vino, dum vini vim et succum imbibit in offa, quod significanter Itali dicunt inzuppare: sic prorsus cor sanctorum insuccatur doloribus et passionibus Christi, eorumque vim imbibit, quam deinde in omnes animae potentias sensusque transmittit, ut omnes spirent et exhalent Christum crucifixum.
Symbolice, Origenes, homil. 2 ex quatuor, per fasciculum, vel, ut ipse ex Septuaginta legit, alligamentum myrrhae, accipit corpus et carnem Verbi incarnati: «Videtur, inquit, alligamentum et vinculum quoddam animo esse corpus, in quod alligamentum, gutta (stacte) in Christo divinae virtutis ac suavitatis astringitur.» Deitas ergo, alligata corpori, est quasi gutta sive stacte alligata in fasciculo, vel constricta in pyxide. Sic et Theodoretus: «Alligamentum, inquit, guttae eum vocat, quoniam ipse descendit sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram, Psalm. LXXI, 6; et a prophetis etiam vocatus est stilla. Erit ex stilla populi hujus, congregatus congregabitur Jacob,» Mich. V, 7 (juxta Septuaginta). Porro S. Ambrosius, serm. 3 in Psalm. CXVIII, legens, colligatio guttae, sic exponit, q. d. Christus carni se illigavit funiculis charitatis: «Corpus, inquit, suscipiens Dominus Jesus charitatis se vinculis illigavit, et non solum se membris nostris et passionibus naturalibus, sed etiam cruci vinxit.»
Porro Chaldaeus vertit: «In tempore illo dixit Dominus ad Mosen: Vade et descende, quia se corrupit populus tuus; dimitte me, ut consumam eos. Tunc reversus est Moses, et quaesivit misericordiam a facie Domini, et recordatus est Dominus inclinationis Isaac, qui ligatus fuerat a patre suo in monte Moria super altare; et conversus est Dominus ab ira sua, et habitare fecit majestatem suam in medio eorum sicut antea.» Haec expositio judaei judaica est, subservit tamen christianae et genuinae jam assignatae. Ligatio enim Isaac ad ejus immolationem fuit typus ligationis et immolationis Christi in cruce, idque in eodem monte Moria: hujus enim pars et collis est mons Calvariae, in quo crucifixus est Christus.
nes amoris agones, ad omnes virtutis labores, ad omne genus mortis et martyrii pro Christo meo generose et alacriter obeundum. Ex corde enim manant vita, vigor et spiritus vitalis in omnes sensus, vires et membra.
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
Anima pia passionem Christi, velut fasciculum myrrhæ in pectore et corde suo recondat, ut eo cor confortet, et caput exhilaret, ad omnis virtutis labores et dolores, omnesque hujus vitæ adversitates, imitatione et amore Christi læte et fortiter subeundos. Ita S. Bernardus, serm. 43: «Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur. Ante rex, modo dilectus: ante in accubitu regio, modo inter sponsæ ubera. Magna humilitatis virtus, cui etiam deitatis majestas tam facile se inclinat. Cito reverentiæ nomen in vocabulum amicitiæ mutatum est; et qui longe erat, in brevi factus est prope. Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi. Myrrha amara res, dura et aspera tribulationum significat. Ea sibi dilecti causa imminere prospiciens, gratulabunda id loquitur, confidens se omnia viriliter subituram. Ibant, inquit, gaudentes discipuli a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati, Actor. v, 41.» Subdit deinde cur fasciculus dicatur, non fascis: «Propterea denique non fascem, sed fasciculum dilectum dicit, quod leve præ amore ipsius ducat, quidquid laboris immineat et doloris. Bene fasciculus, quia parvulus natus est nobis, Isai. cap. IX, vers. 6. Bene fasciculus, quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis, Roman. cap. VIII, vers. 18. Id enim, inquit II Corinth., cap. IV, vers. 17, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis. Erit ergo quandoque nobis ingens cumulus gloriæ, qui modo est fasciculus myrrhæ. An non fasciculus, cujus jugum suave est, et onus leve? Non quia levis in se (nec enim levis passionis asperitas, mortis amaritudo), sed levis tamen amanti. Et ideo non ait tantum: Fasciculus myrrhæ dilectus meus; sed mihi, inquit, quem diligo, fasciculus est. Unde et dilectum nominat, monstrans dilectionis vim omnium amaritudinum superare molestiam, et quia fortis est ut mors dilectio.» Ita S. Elzearius, comes Ariani, hoc myrrhæ fasciculo ad immobilem animi mansuetudinem et tranquillitatem pervenit: cum enim dicteriis, calumniis, irrisionibus, injuriis, etc., etiam a propriis famulis varie et crebro exagitaretur, illico mente versabat probra, calumnias, injurias, tormenta irrogata Christo, nec ab hac meditatione cessabat, donec mens in imitatione hujus patientiæ tranquille conquiesceret; quo fiebat ut nullum doloris aut iræ signum daret, ac videretur bile carere, esseque amarbia: ita habet ejus Vita apud Surium. Eodem fasciculo S. Franciscus, S. Elisabetha, aliique plures ad tantam humilitatem, patientiam et sanctitatem evasere.
Rursum, fasciculus myrrhæ est mortificatio assidua, quam nos docent vita et passio Christi, quæ non aliud fuit quam continua mortificatio: hæc enim omnem concupiscentiæ corruptionem abstergit, omniaque animæ vulnera sanat, camque ad omne bonum corroborat. Myrrha, inquit Galenus, lib. VII Simplic. medic., purgat thoracem et pulmonem, astringit, concoquit et discutit; stacte infrigeratos calefacit. Uberius Dioscorides, lib. I, cap. LXVII: «Myrrha, inquit, calefacit, concoquit, saporem gignit, etc., devoratur in vetere tussi, laterum, pectorisque doloribus, in alvi profluvio et dysenteria, horrores discutit, scabritiem arteriæ expolit; obtusam vocem expedit, ventris tineas enecat, contra gravem oris halitum manditur, gingivas et dentes stabilit, vulnera capitis glutinat, medetur fractis auribus ac ossibus nudatis, impetigines ex aceto purgat, diuturnas distillationes lenit, oculorum ulcera complet, albugines tollit, caliginem discutit, scabritiem lævigat.» Eadem et plura efficit Christi passio, et mortificatio in anima et spiritu; unde nullum ea efficacius est remedium contra tentationes luxuriæ, iræ, superbiæ, acediæ, invidiæ, etc., uti perpetua experientia constat. Quocirca Nyssenus, homil. 3, censet hic significari quod anima, quæ in corde habet alligatum Christum crucifixum, non possit ullo membro vel sensu peccare: «Illa anima, inquit, quæ suscepit bonum Christi odorem, et cor fecit alligamentum hujus suffitus, se ita comparat, ut omnia sigillatim vitæ studia, tanquam alicujus corporis membra ferveant spiritu, qui ex corde permeat, nulla iniquitate in alto membro corporis refrigerante dilectionem in Deum.» Et Origenes, hom. 2 ex quatuor: «Alligatura guttæ, inquit, dogmatum continentiæ constrictio, ac divinarum sententiarum nodositas intelligitur; innexæ enim sibi invicem sunt fidei rationes, et vinculis veritatis adstrictæ.» Et tres Patres apud Theodoretum: «Nexus est, inquiunt, et conservatio stillæ divinæ gratiæ, quæ mihi communicata est, dilectus meus: per fidem enim, inquit, acceptus, spiritualia tuetur, atque conservat Ecclesiæ munera, fidelesque confirmat ac roborat, ne a veritate desciscant." Et S. Gregorius: «Martuorum corpora, inquit, myrrha condiri solent, ne putrescant. Myrrham quippe corporibus ne putrescant adhibemus, dum membra nostra in Christi exemplum, per eorumdem mortificationem a putredine luxuriæ restringimus, ne, dum ea sine condimento dimiserimus, dissoluta putredine, escam vermibus æternis faciamus. Sed quid est, quod dilectum suum sponsa non myrrham, sed fasciculum myrrhæ nominat, nisi quod, dum sancta mens Christi vitam ex omni parte considerat, contra omnia vitia ex ejus imitatione repugnantes virtutes congregat; ex quibus sibi fasciculum myrrhæ aptat, quo carnis suæ putredinem sempiternum abstergat.»
Mortificatio ergo, et vitæ austeritas animam purificat, sanctificat, Deoque mire placentem gratamque efficit, quia eam similem facit Christo crucifixo. Quocirca Deus eamdem suis charismatibus ample remunerare solet. Ut alia taceam, lege Vitas sanctorum, et invenies eos duntaxat magnis et crebris claruisse miraculis, qui austeræ fuerunt vitæ, quales exstiterunt S. Martinus, S. Antonius, S. Hilarion, S. Benedictus, S. Romualdus, S. Bernardus, S. Dominicus, S. Franciscus, S. Ignatius, S. Franciscus Xaverius.
Igitur Christi passio commoratur inter ubera, id est, in corde animæ sanctæ. Symbolice, inter duo ubera, id est, primo, inter Novum et Vetus Testamentum: utrumque enim prædicit et prædicat Christi passionem et crucem, ait Philo Carpathius.
Secundo, inter ubera, id est, inter doctores, qui prædicant Christum crucifixum, ait Justus Orgelitanus.
Tertio, S. Gregorius: Duo ubera, inquit, sunt amor Dei et proximi. Audi eum: «Qui (sponsus Christus crucifixus) bene inter ubera commorari dicitur, quia in dilectione Dei et proximi habitatio Christi sancta ædificatur. Sancta quippe anima dum Deum sic diligit, ut proximum non contemnat, et proximi amorem sic exsequitur, ut divinum non minuat, procul dubio ubera in pectore sibi locat, quibus Christum amplectens, ipsum nutriat. Quasi enim uberibus Christus nutritus roboratur, dum hac gemina dilectione, ut fortius inhæreat, delectatur.»
Denique S. Bernardus, serm. 43, duo ubera accipit congratulationem et compassionem, juxta illud Pauli, Rom. XII, 15: «Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Quia vero inter adversa et prospera versans, novit utrobique pericula non deesse, medium hujusmodi uberum suorum vult habere dilectum, cujus adversus utraque continua protectione munitam, nec læta extollant, nec tristia dejiciant.» Subjicit deinde S. Bernardus, itaque hunc myrrhæ fasciculum suo exemplo omnibus arcte commendat: «Tu quoque, si sapis, imitaberis sponsæ prudentiam, atque hunc myrrhæ tam charum fasciculum de principali tui pectoris, nec ad horam patieris avelli, amara illa omnia quæ pro te pertulit, semper in memoria retinens et assidua meditatione revolves, quo possis dicere et tu: Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Et ego, fratres, ab ineunte mea conversione, pro acervo meritorum, quæ mihi deesse sciebam, hunc mihi fasciculum colligare, et inter ubera mea collocare curavi, collectum ex omnibus anxietatibus et amaritudinibus Domini mei, primum videlicet infantilium illarum necessitatum; deinde laborum quos pertulit in prædicando, fatigationum in discurrendo, vigiliarum in orando, tentationum in jejunando, lacrymarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo; postremo periculorum in falsis fratribus, conviciorum, sputorum, colaphorum, subsannationum, exprobrationum, clavorum, horumque similium, quæ in salutem nostri generis sylva evangelica copiosissime noscitur protulisse.» Et post plura, quæ in hanc rem subjicit, ita concludit: «Hæc meditari dixi sapientiam, in his justitiæ mihi perfectionem constitui, in his plenitudinem scientiæ, in his divitias salutis, in his copias meritorum. Ex his mihi interdum potus salutaris amaritudinis, ex his rursum suavis unctio consolationis. Hæc me erigunt in adversis, in prosperis reprimunt, et inter læta tristiaque vitæ præsentis via regia incedenti tutum præbent utrobique ducatum, hinc inde mala imminentia propulsando. Hæc mihi conciliant mundi judicem.» Hucusque S. Bernardus pie, sapienter et pathetice.
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Beata Virgo adstans cruci, filium suum Christum crucifixum, velut fasciculum myrrhæ toto corde obtulit Deo Patri in holocaustum, pro redemptione totius mundi, sicut Abraham obtulit suum Isaac. Eadem post Christi mortem et ascensionem ejus tormenta cordi alligata, imo insculpta gestans, assidue summo doloris, amoris et devotionis sensu ruminabat: nec tantum ruminabat, sed et reipsa imitabatur, omnes persecutiones Judæorum, omnesque adversitates fortiter sustinens, ac lacrymis, compunctioni et mortificationi assidue vacans, qua proinde mirificas Dei gratias et dona obtinere meruit, uti ipsa revelavit S. Brigittæ. Hac de causa Calvariam et loca passionis Christi crebro et devotissime obibat: ipsa enim omnia tormenta Christi vehementissime sensit compatiendo, quæ Christus patiendo, idque non semel ut Christus, sed per omnem vitam. Ipsa enim longe magis amabat Christum, quam seipsam. Unde longe maluisset ipsa pati omnia tormenta Christi, quam videre Christum sua eadem patientem. Multoties ergo ipsa fuit martyr, juxta illud S. Simeonis ad ipsam vaticinium: «Et tuam ipsius animam pertransibit gladius,» Luc. cap. II, 35: ita Rupertus.
Versus 13. Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.
Quæres, quid sit cyprus? Primo, Rabbini et ex eis Tigurina ex similitudine vocis censent esse caphuram, sive camphoram. Camphora autem est gummi cujusdam arboris in India nascentis tanta magnitudine et proceritate, ut sub ejus umbra hominum centuriæ recondi possint. Camphoræ vires et dotes recenset Matthiolus in Dioscoridis, lib. I, cap. LXXV. Tria vero memoranda de hoc gummi narrant auctores. Aiunt caphuram in aqua flagrare; deinde tradunt eam humore madere, in recenti et calido pane condatur; aiunt denique, nisi sedulo asservetur, ex operculatis etiam thecis nonnunquam evanescere. Quæ profecto tria sponso impendio conveniunt, ut non immerito botrus copher sit appellatus. Etenim in hoc spirituali humani generis cataclysmo, quo aquæ hiemales, tum origine permanantes, tum voluntate prava erumpentes mundum obruerunt, et ignem charitatis exstinxerunt, in medio ipse diluvio exstans et erectus, fluctibus ipsis velut oleo pascitur, et more lampadis accensus flammam charitatis emittit, quam flumina nequeunt obruere. Ita Joannes Carmelita.
Rursum, R. Abraham per botrum cypri accipit dactylos palmæ, qui sapidissimi sunt.
Secundo, botros cypri esse uvas in Cypro insula nascentes, vel vites ex Cypro delatas in Judæam, censent S. Gregorius, Cassiodorus, Beda, Anselmus, Rupertus, S. Bernardus, Titelmannus et alii. Vinum enim Cyprium, æque ac Creticum (vulgo malvasia) est præstans, forte et eximium, teste Plinio, lib. XIV, cap. I et VII. Et hic sensus Christo sponso nostro apte convenit, qui tanquam botrus pinguissimus et deliciosissimus vini pretiosissimi et præstantissimi, in torculari amaræ passionis pressus et expressus, sanguinem uvæ, sicut pretiosissimum, ita et copiosum valde effudit, propinavitque sponsæ suæ Ecclesiæ, cujus haustu etiamnum ipsa vivificatur atque reficitur, lætificatur et inebriatur.
Huc accedit Chaldæus qui per botrum cypri accipit vinum acceptum ex uvis Engaddi, quod Hebræi in terram sanctam intrantes libarunt Deo: «Ibant, inquit, ad vineas Engaddi, et accipiebant inde botros uvarum, et exprimebant ex eis vinum, et libabant ex illo super altare, quartam partem hin super singulos arietes.»
Tertio, Justus Orgelitanus per cyprum accipit cypressum, sive cupressum, vel cyparissum, cujus comæ botri speciem quamdam exhibent. Verum aliud est cyprus, aliud cupressus, ut patet ex Plinio, Dioscoride, Galeno, Theophrasto et aliis.
Quarto, Origenes, Theodoretus, Nyssenus, et Philo Carpathius botrum cypri exponunt botrum floritionis, id est adhuc florentem, nec fructu, puta uvis turgentem: κυπριάζω enim est floreo, et κυπρισμός est floritio. Verum nil tale significat hebræum כופר copher, et latinum græcumque cyprus.
Quinto, alii per cyprum accipiunt balsamum. Ita Aponius, Beda, S. Bernardus, Honorius, Hailgrinus, Sotomayor, Sanchez et alii. Probant primo, quia balsamum est odoratissimum, et proprium Judææ in vineis Engaddi. Unde S. Hieronymus in cap. XXVII Ezechiel.: «Balsamum, ait, quod nascitur in vineis Engaddi;» et in Epitaphio Paulæ: «Contemplata est balsami vineas in Engaddi.» Secundo, quia Ecclesiasticus, de more Salomonem secutus, Christum comparat balsamo, Eccli. cap. XXIV, 21: «Quasi balsamum, ait, non mistum odor meus.» Tertio, quia arbor, vel frutex, proferens balsamum, similis est viti, teste Plinio, lib. XII, cap. XXV: «Semen, ait, ejus est vino proximum gustu.» Et paulo anterius: «Hæc viti similior est quam myrto, malleolis seri dicitur, nuper vincta ut vitis, implet colles vinearum modo.»
Verum obstat, primo, quod nusquam balsamum vocetur copher, sive cyprus. Secundo, quod balsamum non habeat botros nec uvas; sed ex incisione fruticis profluit liquor ille odoratissimus, qui opobalsamum dicitur. Respondet Sotomayor botrum cypri idem esse quod ramum balsami. Verum hebræum אשכול escol, et latinum græcumque botrus, uvam significat, non ramum: balsami tamen hic mentio fit in vineis Engaddi. Probabilius quis diceret botrum cypri vocari liquorem ex frutice balsami inciso profluentem, qui instar botri concrescit et calescit.
Tertio, quod Plinius, Dioscorides, Galenus quin et Josephus Hebræus, lib. V De bello Jud. cap. IV, distinguunt cyprum a balsamo.
Dico ergo: «Cyprus, inquit Plinius, lib. XII, cap. XXIV, est arbor in Ægypto zizyphi foliis, semine coriandri, flore candido et odorato.» Et, ut ait Philo Carpathius in cap. IV Cantic. vers. 13: «Cyprus arbuscula est flore candido, cincinnorum instar pendente coma odoratissima, folio oleæ; ex hac fit unguentum nomine cyprinum, ad multa commodissimum, habetque folia, flores, fructus et ramos utilissimos. Hæc optima in Ascalone Judææ et Ægypti Canopo provenit.» Cassiodorus ibidem: «Cyprus, ait, arbor est aromatica, semen simile coriandri habens, id est album et sublucidum, quod oleo coquitur, et inde exprimitur, quod cyprus vocatur; unde regium unguentum paratur.» Dioscorides vero, lib. I, cap. IV, cyprum describens, ei has dat virtutes: «Venarum spiracula laxat, urinam ciet ad calculos, aquamque super cutem; utilissime bibitur; adversus scorpionum ictus remedio est; perfrictionibus vulvæ, et præclusionibus fota prodest; pellit menses. Contra ulcera oris, etiamsi depascant vorentque, farina ejus efficax est; malagmatis calefacientibus, et unguentorum spissamentis bene adjici solet.» Et Galenus, lib. VII Simpl. medic.: «Cypri, inquit, radices maxime usui sunt, excalefacientes pariter et exsiccantes absque mordacitate. Itaque ulceribus, quæ præ nimia humiditate cicatricem difficulter admittunt, mirifice prosunt; habent enim quiddam etiam astringens; quapropter ulceribus item oris conveniunt. Quin et incidendi vim quampiam illis inesse testificandum, qua et calculo vexatis congruunt, et urinam mensesque provocant.» Addit ibidem Matthiolus iconem cypri, in qua manifeste in cypri cacumine cernuntur minuta folia cum semine exoriri, instar botri vel racemi.
Porro cyprum esse eumdem fruticem cum ligustro italico ex variorum sententia docet Plinius lib. XXIV, cap. X, ubi asserit ligustrum eamdem esse arborem, quæ in Oriente cyprus appellatur. Et Galenus, lib. VII Medic. simpl.: «Cypri, ait, seu ligustri folia, etc., habent quiddam digerens et astrictorium. Itaque eorum decocto quidam ambusta fovent. Utuntur etiam adversus igneas phlegmonas et carbunculos. Nam absque molestia et morsu desiccant. Quin etiam sponte provenientibus in ore exulcerationibus, aphthodesi, et ipsis puerorum aphtis, commansa accommodata sunt.» Idem innuit Dioscorides, lib. I, cap. CVII: «Ligustrum, ait, arbor est oleæ foliis circum ramos similibus, etc., flore candido odorato.» Ac mox subdit: «Cyprinum oleum, quod ex eo fit, odoratum excalefacit, emollitque nervos;» ubi insinuat cyprinum oleum esse ligustricum, ac consequenter ligustrum esse cyprum. Diserte vero id ipsum asserit Ruellius, lib. I Distinct. cap. XCIV, et Matthiolus in Dioscoridis locum jam citatum. Ubi et de more ideam sive formam ligustri sive cypri, in imagine spectandam exhibet, in qua plane est videre botros, sive uvas ligustri sive cypri, similes uvis, quæ in vite nascuntur. Additque: «Flores edit candidos muscososque, racemosque et fructum nigrum.» Unde Arabicus pro botrus cypri vertit, racemus florum: talis enim est in ligustro. Hinc et Theophrastus, lib. IX Hist. plant. cap. VII, cyprinum, sive ligustricum unguentum asserit esse odoratissimum.
Rembertus Dodonæus vero De stirpibus, pemptade 6, lib. II, cap. XIII, etsi ligustrum distinguat a cypro, quod ligustro folia defluant hieme, cyprus vero perpetua fronde vireat, asserit tamen illi esse persimile; ligustrum vero Græcis appellari φιλλυρέαν, de quo Dioscorides: «Phyllyrea, inquit, arbor est cypro magnitudine similis, foliis oleæ nigrioribus ac latioribus: fructum habet lentisci similem, nigrum, subdulcem, racematim cohærentem;» et tale omnino est ligustrum.
Porro Dictionarium syriacum asserit copher, id est cyprum, esse arborem quamdam, cujus frondes desiccatæ, et in pulverem massamque redactæ, reddant manus, crines, cæterasque corporis partes purpureas. Id ipsum censet oculatus testis Petrus Bellonius, lib. II Observat. cap. LXXIV, ubi ait cyprum Salomonis esse fruticem, quem Arabes alkanna sive henne; Græci scenna vocant, qui ligustro similis copiose provenit in Cayro Ægypti. Hunc, inquit, Turcæ et Mauritani propter florum gratiam (qui densi et clausi botrorum speciem præ se ferunt), et suavem odorem musco similem, diligenter servant. Unde Turcarum imperator ex eo quotannis vectigal plus quam octodecim millium ducatorum colligit: invaluit enim ea consuetudo, ut omnes mulieres manus, pedes, capillorum partem rubro aut flavo, viri autem ungues rubro colore alkannæ pulvere inficiant.
Nota. Ut ut est, cyprus ligustro est similis, et in Judæa fuit odoratissima, et fructus proferens, nimirum botros miræ magnitudinis æque ac saporis, ut patet ex hoc loco et ex cap. IV, 13. Hinc cyprus dicta est ab hebræo כופר copher, id est expiatio, scilicet tetri odoris, quod suo odore hominem reficiat, et fœtores arceat, inquit Marinus in Lexico. Copher ergo, sive cyprus, est frutex arboris cypri, quem S. Hieronymus testatur odoratum esse, et instar efflorescentis uvæ florere, ex quo cyprinum fit oleum, quod cyprum pariter vocant odoratissimum et saluberrimum, teste Plinio, lib. XXIII, cap. IV. Id verius erat ætate Salomonis, cum floreret Judæa rerum omnium præstantia et abundantia: tunc enim erat terra melle et lacte manans, quæ modo cernitur scabrosa, sterilis et lapidosa. Quare cyprus et aliæ arbores aromaticæ, quæ Salomonis arte et cura excultæ præstantes dabant fructus, jam vel exaruerunt, vel a primæva bonitate degenerarunt, uti constat de balsamo, quod olim sola Judæa possidebat, nunc plane ignorat. Salomon enim vineas habebat, cum juxta Jerusalem, tum in Engaddi. Ibi enim erant vineæ, tum vitium, tum cypri, tum balsami præstantissimæ, quas ipse sua industria excolendo, longe præstantiores efficiebat.
Porro noster Delrio probabiliter per botros cypri accipit uvas delicatissimas engaddinas, quæ ex vicinis cypri aromaticis arboribus cyprinum saporem contrahebant, eumque exhibebant gustanti: vitium enim et uvarum proprietas est, adsciscere sibi saporem juxta radices crescentium fruticum, vel herbarum, ut experientia constat, et docet Plinius, lib. XV, cap. XVI. Sic ergo botri in Engaddi juxta cypros succrescentes, cypri saporem et odorem sugentes referebant, ideoque in pretio habebantur, sicut hodie in Italia et alibi muscatellini. Hisce ergo botris uvarum odoratissimis et sapidissimis, sponsa sponsum dilectissimum confert. Hæc Delrio.
Primus Sensus Adaequatus, De Christo et Ecclesia.
Ait sponsa: Sicut sponsus meus Christus ob passionem pro me obitam mihi est fasciculus myrrhæ amaræ, sed odoratæ, qui jugiter inter ubera, id est in corde meo commoratur, et ab eo commemoratur: sic pariter idem est quasi botrus cypri, quia ejus ad instar mihi odoratu et gustu suavissimus est. Sicut enim copher, sive cyprus, expiat fœtores odorum, sic Christus sua passione et gratia expiat fœtores scelerum: כופר copher enim hebraice idem est quod expiatio; unde vertunt nonnulli, botrus expiationis, vel redemptionis iniquitatis, vel pretii, vel propitiationis. Hæc omnia enim significat copher, q. d. Dilectus meus ob passionem mihi est dilectus myrrhæ amaræ; sed hanc amaritiem tegit, expiat et dulcorat fructus redemptionis nostræ per eam acquisitæ, sibi nobisque promeruit et obtinuit. Ita Cassiodorus, Beda, Rupertus, Anselmus et S. Bernardus.
Unde Honorius Augustodunensis ait Christum fuisse nardum in incarnatione, fasciculum myrrhæ in passione, botrum cypri in resurrectione. Porro botrus cypri florum cypri est congeries et condensatio: sicut grana vinacea densantur in botro uvæ; vocatur tamen hic botrus potius quam flos, quia botrus significat florum, id est dotum animæ et corporis Christi gloriosæ, multitudinem et condensationem, scilicet impassibilitatem, claritatem, agilitatem, subtilitatem, item liberationem patrum e limbo, ascensum in cœlum, missionem Spiritus Sancti, apostolorum prædicationem, conversionem gentium cæteraque Spiritus Sancti charismata, quæ Christus e cœlis in Ecclesiam contulit, confert et conferet usque ad diem judicii, imo in omnem æternitatem. Huic sensui favet interpretatio nominum; nam κύπρος, id est cyprus, idem est quod pulchra, vel pulchritudo. Quid autem pulchrius resurrectione et corpore glorioso? Rursum Engaddi hebraice verti potest fons, vel oculus felicitatis: quid autem felicius cœlesti beatitudine, in qua beati oculis mentis vident Dei essentiam omneque bonum?
Porro botrus hic cypri dicitur esse «in vineis Engaddi,» ut significet botrum hunc esse præstantissimum, tum in se, tum in vicinia balsami aliarumque arborum aromaticarum, quarum vis et virtus illi afflabatur, uti notat Origenes, homil. 2 ex quatuor, Cassiodorus, Beda, Aponius, S. Bernardus, serm. 44, S. Hieronymus in Ezech. XXVII. Balsamum enim, quod omnia aromata suavitate odoris, æque ac salubritate liquoris superat, teste Plinio, nusquam olim, nisi in Engaddi nascebatur: Engaddi enim est urbs et regio juxta Jericho et mare Mortuum, in tribu Juda contra occidentem, gratissimum spirans odorem ex copia arborum odoriferarum, præsertim balsami: unde et Asasonthamar, id est urbs palmarum dicta est, quod palmis et balsamis abundet. Ita S. Hieronymus, Tradit. in Genes. cap. XIV, et ex eo Adrichomius in Descriptione Terræ Sanctæ. Balsamum autem odoratissimum, quod corpora male affecta sanat, et mortua a corruptione præservat, optime denotat resurrectionem Christi, immortalitatem, salutem et gloriam æternam, quam suis electis confert. Unde S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 3: «Engaddi, inquit, locus est in Judæa, in quo opobalsamum gignitur; si interpretationem quæris, tentatio latine significatur. In illis enim vineis lignum est; quod si quis compungat, unguentum emittit: hic fructus est ligni; si non incidatur lignum, non ita fragrat et redolet; cum autem compunctum fuerit artificis manu, tunc lacrymam distillat: sicut et Christus in illo tentationis ligno crucifixus, illacrymat populum, ut peccata nostra dilueret, Hebr. V, 7, et de visceribus misericordiæ suæ fundebat unguentum, dicens: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt, Luc. XXIII, 34. Fons ergo in ligno compunctus est lancea, et exivit de eo sanguis et aqua, Joan. XIX, 34, omni unguento suavior, accepta Deo hostia, per totum mundum odorem sanctificationis effundens, et quasi balsamum ex arbore, sic virtus exibat e corpore.» Et post nonnulla in eamdem sententiam: «Terram movehat, et hærebat in ligno, cælum obducebat tenebris: mundum crucifigebat, et crucifixus erat: inclinabat caput, et exibat verbum: exinanitus erat, et replebat omnia: descendit Deus, ascendit homo, Verbum caro factum est, Joan. I, 14, ut caro sibi Verbi solium in Dei dextera vindicaret, Joan. XIX: vulnus inflictum erat, et fluebat unguentum: scarabæus audiebatur, et Deus agnoscebatur.»
Sic et Beda per balsamum, quod nascitur in vineis Engaddi, accipiens charismata Spiritus Sancti: «Et sponsus, ait, in vineis est Engaddi: quia et ipse Dominus in carne apparens, plenus est Spiritu Sancto, et ejus dona credentibus ipse largitur.» Additque Christum esse nardum, fasciculum myrrhæ, et botrum cypri: «quia et prius discumbentem in cœna Dominum mulier devota nardo perfudit; deinde discipuli crucifixum ad sepeliendum myrrha unctum linteis involverunt; et post hæc ipse gaudio resurrectionis mox adveniente spiritalia fidelibus dona distribuit.»
Rursum, Engaddi idem est quod fons hædi; unde notat baptismum, quo omnes hædi, id est peccatores et peccata, abluuntur: ita Cassiodorus, Beda, Aponius, Anselmus, Rupertus, Philo Carpathius, et S. Gregorius quem audi: «In Engaddi balsamum gignitur, quod cum oleo pontificali benedictione chrisma efficitur, quo dona Sancti Spiritus exprimuntur. Engaddi interpretatur fons hædi: hædus autem antiquitus pro peccatis immolabatur. Quid ergo per fontem hædi, nisi baptismus Christi figuratur? in quo dum corpus mergitur, anima abluitur, et per illius fidem, qui pro peccatoribus mortem pertulit, anima humana a peccatis omnibus mundari se credit.» Et S. Bernardus, serm. 44: «In fide et lenitate sanctum faciet illum, et dabit illi non oleum, sed balsamum in vineis Engaddi. Nec enim dubium ex fonte hædi profluere charismate meliora, cujus utique unctio hædos vertit in agnos, et de sinistra transfert in dexteram peccatores, abundantius quidem ante perfusos unctione misericordiæ, ut ubi abundaverunt delicta, superabundet et gratia.» Et superius post principium sermonis: «Ergo vineas Engaddi dicit plebis Ecclesiæ, quæ habet balsami liquorem, spiritum mansuetudinis, in quo parvulorum adhuc in Christo teneritudinem blande fovet, et dolores pænitentium consolatur. Sed si quis frater in aliquo delicto præoccupatus fuerit, vir ecclesiasticus, qui hunc spiritum jam accepit, curabit hujusmodi mox instruere in eodem spiritu lenitatis, considerans seipsum, ne et ipse tentetur. In hoc typo quotquot baptizandi sunt, etiam corporaliter Ecclesia oleo materiali ungere consuevit.»
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
Christus animæ sanctæ botrus cypri est in meditatione et imitatione passionis et resurrectionis ejus, ac præcipue in sumptione S. Eucharistiæ, quæ est memoriale passionis ejus. In ea enim bibitur sanguis Christi sub specie vini. Unde Zacharias IX, 17, Eucharistiam vocat «frumentum electorum, et vinum germinans virgines.» Ipsa ergo similis botro cypri: primo, quia continet sanguinem Christi, velut botrum expressum in torculari crucis; secundo, quia ipsa est esca suavissima, quæ animam cœlestibus deliciis, gratiis et gaudiis inebriat; tertio, quia per ipsam resurgemus ad vitam beatam et immortalem, uti Christus ait, Joan. VI, 55. Audi S. Bernardum, serm. 44: «Si dilectus in myrrha, multo magis in botri suavitate. Ergo Dominus meus Jesus myrrha mihi in morte, botrus in resurrectione, seipsum mihi saluberrimum temperavit in potum, in lacrymis, in mensura. Mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram, Rom. IV, 25, ut peccatis mortui justitiæ vivamus. Itaque tu, si peccata luxisti, bibisti amaritudinem: si autem jam respirasti in spem vitæ vita sanctiori, mutata est tibi myrrhæ amaritudo in vinum, quod lætificat cor hominis,» Psalm. CIII, 15.
Secundo, idem S. Bernardus, per botrum cypri accipiens vinum optimum, quod nascitur in Cypro insula, per illud accipit fervorem et zelum justitiæ: «Etenim, inquit, si amas Dominum Jesum toto corde, tota anima, tota virtute tua, numquid si videris ejus injurias contemptumque, ferre ullatenus æquo animo poteris? minime: sed mox arreptus spiritu judicii, et spiritu ardoris, et tanquam potens crapulatus a vino, repletus zelo Phinees, dices cum David: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei; et cum Domino: Zelus domus tuæ comedit me. Vinum est ergo fervidissimus zelus iste, expressum de botro cypri, et calix inebrians Christi amor.» Et post nonnulla: «Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi, hoc est, zelus justitiæ amor dilecti mei mihi in affectibus pietatis.»
Tertio, Nyssenus, Origenes, Theodoretus et Philo, qui per botrum cypri accipiunt botrum florentem, necdum uvas producentem, per eum intelligunt Christum, qui incipientibus exhibet suavitatem quamdam odoris, quo proficiant, ut jam maturis præbeat vinum amoris et fervoris. Audi Nyssenum, homil. 3: «Qui natus est puer Jesus in iis qui ipsum susceperunt, diverse proficit sapientia et ætate et gratia; non est idem in omnibus, sed pro modo ejus in quo est, quatenus is qui ipsum capit, est idoneus, talis apparet aut infans, aut proficiens, aut perfectus convenienter botri naturæ, qui non semper cernitur in vite in eadem forma, sed formam mutat cum tempore florens, perfectus, maturus, vinum factus. Profitetur ergo vinea fructui suo, quod nondum sit matura et tempestiva ad vinum, sed exspectat plenitudinem temporum; non tamen tanquam omnino expers fruendarum deliciarum. Per florem namque certam significat spem de futura gratia: certa autem spes de gratia est fruitio iis qui per patientiam exspectant.» Idque «in vineis Engaddi,» hoc est, in loco pingui ubi vites altas radices agunt, hoc est in profunda cogitatione et meditatione, quæ succum pietatis animæ subministrat, quo crescat, et ex flore in fructum virtutis et charitatis transeat.
Audi et Origenem, homil. 2 ex quatuor: «Verbum divinum, in quibus vera vitis efficitur, haud repente maturos botros producit et dulces; nec repente ex eis efficitur vinum suave et lætificans cor hominis, sed primo producit suavitatem tantummodo odoris in florem. Botrus vero hic florens esse memoratur in vineis Engaddi, quod interpretatur oculus tentationis, ut gratia fragrantiæ ipsius immittatur in initiis animæ, ut post hæc pati possit acerbitatem tribulationum et tentationum, quæ propter verbum Dei credentibus excitantur, et ita demum maturitatis ejus dulcedinem præbet.» Unde addit Origenes florem cypri habere vim calefaciendi. Christum ergo iis esse botrum cypri, quos charitatis igne succendit: hi in Engaddi, id est in fonte tentationis non succumbunt, sed eam fortiter superant. Hinc Philo Carpathius per botrum accipit ipsos Christi fideles: «Botrus, inquit, dum maturat, voluptatem affert intuentibus: sic qui coeperant in Christum credere, nondum tamen maturos fructus capientes, botro florenti comparantur; cum vero jam maturum botrum degustant, veram Christi fidem charitatemque induti, perfecti esse incipiunt, et sponsæ nomine appellantur.»
Quarto, Aponius, cyprum interpretans tristitiam et mœrorem, asserit Christum esse botrum cypri peccatoribus, dum illis injicit spiritum compunctionis et dolorem de peccatis, ut eos evehat ad beatitudinem lugentibus promissam, Matth. V, 5: «Beati, inquit, qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.» Hi enim sunt in Engaddi, id est in fonte hædi, quia fonte lacrymarum eluunt hædos fœtentes criminum.
Tropologice, in Engaddi, id est in fonte tentationis, invenitur botrus cypri, id est Christus, quia in tentatione et tribulatione floret et exuberat Christi gratia et consolatio, cujus odore et robore anima tribulationibus afflicta mire recreatur et roboratur, juxta illud Psaltis: «Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam,» Psalm. XCIII, 19. Ita Theodoretus: «In tentationibus constituta, inquit, et a multis oppugnata, inquit illa: Tuam sentio suavitatem.» Ubi ergo tentamur ab hoste, ibi lætificabimur a Christo; ubi divina tentatio, ibi divina consolatio; ubi crux, ibi refrigerium. Hoc enim Christus suis asseclis promisit et promeruit. Unde Paulus: «Sicut, inquit, abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra,» II Corinth. I, 5. Hinc «gloriamur in tribulationibus,» ait idem, Rom. V, 3, easque appetimus et ambimus, quia scimus in iis manna reconditum latere, plus mellis divini, quam fellis humani.
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Christus in cruce B. Virgini fuit fasciculus myrrhæ; in resurrectione vero botrus cypri, cum ei primo apparens omnem passionis mœrorem abstersit, eumque in gaudium exsultationis convertit. Ita Rupertus: «Igitur, inquit, dilectus meus mihi et fasciculus myrrhæ, quia moriturus; et botrus cypri erat, quia resurrecturus, et ultra non moritur. Botrus, inquam, cypri, videlicet terræ vel insulæ, botros prædulces, vinumque optimum afferentis; quia non qualecumque, sed optimum est vinum resurrectionis, et hoc in vineis Engaddi, id est fontis hædi: hoc enim interpretatur Engaddi.» Causam subjicit: «Cur ergo ita dixerim? Idcirco nimirum, quia meus iste dilectus non justos, sed peccatores vocare venit, ut resurgant in resurrectione prima, qui fuerant per peccatum mortui; et hoc in fonte hædi, in fonte baptismi, in lavacro regenerationis, quo regenerati fiunt oves, qui fuerant hædi; fiunt sancti, qui fuerant peccatis obnoxii.»
Vox Sponsi. Versus 14. Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum.
ECCE TU PULCHRA ES, AMICA MEA, ECCE TU PULCHRA ES. — Septuaginta, ecce es speciosa, proxima (Symmachus, sodalis) mea, ecce es speciosa; S. Ambrosius, bona. Chaldæus: «Quando faciebant filii Israel voluntatem regis sui, ipse in verbo suo laudabat eos in consistorio angelorum sanctorum, et dicebat: Quam pulchra sunt opera tua, filia mea! Dilecta mea congregatio Israel in tempore, quo facis voluntatem meam, et laboras in verbis legis meæ.»
Quoad seriem dramatis, sponsus in accubitu suo mensali ingredientem ad se sponsam contemplans, et nardi ejus suaveolentiam sentiens, ac deinde discedens, sed post parietem auscultans, et audiens illam apud suas socias adeo commendare sponsum, dicendo: «Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi,» sese continere non potuit, quin ad illam regressus illi vices amoris rependeret, ejusque pulchritudinem dilaudaret. Admirans ergo eam iterato ait: «Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es,» qua geminatione, æque ac adverbio demonstrandi ecce, eximiam et admirabilem ejus esse pulchritudinem significat. Sicut enim sponsa geminam sponsi pulchritudinem celebrarat, puta passionem in fasciculo myrrhæ, et resurrectionem in botro cypri: sic vicissim sponsus geminam sponsæ pulchritudinem regerit et rependit. Ita Theodoretus.
Porro propria feminarum et sponsarum dos est pulchritudo: hinc ipsæ adeo sunt philocosmæ et avidæ ornatus. Hinc Anacreon poeta: «Natura, inquit, dedit tauro cornua, equo ungulas, lepori velocitatem, leoni rictum dentium, natare piscibus, volare avibus, viris prudentiam. Quid feminis? formositas pro parmis et lanceis est, Ut ferrum et ignis percutit, Quæ vultu pulchro fulminat.»
Primus Sensus Adaequatus, De Christo et Ecclesia.
Christus dilaudat Ecclesiæ pulchritudinem, eamque iterando, duplicem, imo multiplicem esse significat, scilicet internam, et externam quæ ex interna dimanat: internam sitam esse in fasciculo myrrhæ, et botro cypri, id est in jugi meditatione et imitatione passionis et resurrectionis Christi; externam vero in nardo, id est in humilitate et modestia exteriori, quæ omnibus gratum suum odorem aspirat, juxta illud Psal. XLIV, 14: «Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus.» Ita Cassiodorus, Beda et Philo Carpathius, qui internum sanctitatis decorem collocant in pura sanctaque conscientia, externum in honesta et sancta conversatione. Vera enim pulchritudo sita est in interno decore, a quo externus dimanat; alioquin exterior et ascititius, fucus est, non decor.
Causam amoris addit, dicens, amica mea; Septuaginta, proxima mea; Symmachus, sodalis mea; Hebræa רעיתי raiati, id est commensalis mea, quæ mecum vivis, et in mensa mea pasceris. Plato, dialogo De Amore, docet pulchritudinem esse gratiam et venustatem, quæ intuentium oculos animosque ad sui amorem alliciat, indeque græce vocari κάλλος, quod omnes ad se καλεῖ, id est vocet et invitet. Hoc apud homines verum est, ibi enim pulchritudo est causa amoris; at non apud Deum: ibi enim vice versa amor et amicitia est causa pulchritudinis. Deus enim amat homines, non quia pulchri sunt; sed amando eos facit pulchros, ut amore suo digni sint. Amor enim Dei est principium et causa omnis boni et pulchri. Deus enim est ipsa essentialis, immensa et incomprehensibilis pulchritudo; ac quia illa redundat, hinc ex immensa bonitate eam in homines et creaturas cæteras effundit, eoque magis, quo magis sibi vicinæ et propinquæ sunt: qui ergo prope accedunt ad Deum, hi prope ejus pulchritudinem participant; et qui propius, hi magis; et qui proxime, hi maxime. Anima enim similis est speculo: quod si rebus pulchris approximet, pulchram in se speciem formamque suscipit; si vero deformibus, deformem. Ita Psellus apud Theodoretum quem audi: «Quoniam expulso a tergo vitio, expurgata a Verbo anima, solis circulum in se suscepit, et simul reluxit cum luce, quæ in ipsa apparuit, propterea ei dicit Verbum: Pulchra facta es, quæ meæ luci appropinquasti, per appropinquationem attrahens dispensationem pulchritudinis. Ecce es, inquit, pulchra, propinqua mea. Deinde cum se cohibuisset, et eam veluti in quadam accessione contemplatus esset pulchritudinis, rursus eamdem repetit orationem: Ecce tu pulchra es; sed prius quidem eam nominavit propinquam, hic autem eam, quæ cognoscitur ex specie oculorum: Oculi enim tui columbæ.»
Huc accedit S. Ambrosius in Psal. CXVIII, serm. 3: «Quoniam, inquit, cognoverat Ecclesia mysterium, et pro totius mundi redemptione crucifixum Dominum Jesum prædicabat, meretur audire: Ecce es bona, quæ me bonum dicis; et ipsa bona es quæ vidisti gloriæ meæ decorem, et ipsa speciosa es et decora. Quid est Christum dicere: Bona es, decora es, nisi illud Evangelicum: Constans esto, filia, remissa sunt tibi peccata tua?» Jam sponsa sponsum velut fasciculum myrrhæ collocarat inter ubera, id est in corde suo: ab illius ergo decore decora, ab illius fulgore fulgida effecta est.
Anagogice, duplex pulchritudo Ecclesiæ est: prima, in præsenti vita per gratiam: gratia enim est ipsa venustas animæ, quia facit eam divinæ consortem naturæ, parem angelis, similem Christo, amicam et filiam Dei. Gratia enim est summa participatio Dei, ejusque sanctitatis et decoris immensi. Secunda, in futura vita per gloriam: hæc enim est pulchritudo non viatorum, sed beatorum et angelorum. Ita Origenes, hom. 3 ex 4: «Speciosa, ait, est hæc Ecclesia, cum proxima est Christo, et cum imitatur Christum. Quod vero iteravit: Ecce es speciosa, potest ad futurum sæculum pertinere, ubi jam non solum imitatione, sed ipsa sui perfectione formosa est et speciosa, et ibi dicit esse oculos ejus columbæ.» Vere S. Augustinus, Præfat. in Psal. XLIV: «Summa pulchritudo, inquit, est justitia, quia sicut pulchritudo corporis est justa inter se membrorum omnium proportio et harmonia, cum quadam coloris suavitate: sic animæ pulchritudo est justitia, qua omnibus animæ viribus corporisque membris id quod suum est, assignat, itaque per omnia hominem compositum decorumque efficit, uti patuit in justitia originali, quam habuit Adam ante peccatum, et magis in justitia Christi ac B. Virginis.»
Et Clemens Alexandrinus, lib. III Pædag. cap. XII: «Pulchritudo optima, inquit, est pulchritudo animæ, cum fuerit ornata Spiritu Sancto, et his quæ ab eo oriuntur, inspirata lætitiis, justitia, prudentia, fortitudine, temperantia, bonorum amore, et pudore, quo nullus color nitidior unquam visus est.» Et B. Isidorus Pelusiota, lib. III, epist. 31 ad Lampetium Episcopum, ubi inter alia sic habet: «Ut corporeæ pulchritudinis norma, membrorum apta proportio est: ita etiam extrema spiritualis pulchritudinis linea, in virtutum mediocritate consistit,» etc.
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
Præter jam dicta, primo, S. Gregorius duplicem animæ pulchritudinem assignat, duplicem charitatem, Dei scilicet et proximi: «Bis pulchram, inquit, sponsus sponsam vocat: quia cui dilectionem Dei et proximi donat, geminam pulchritudinem ei inserit, qua delectatur, et quam laudat.» Secundo, pulchra est anima dupliciter, primo, in actione;
Secundo, pulchra est anima dupliciter, primo, in actione; secundo, in contemplatione: ita tres Patres apud Theodoretum. Tertio, pulcher est justus dupliciter, primo,
. Tertio, pulcher est justus dupliciter, primo, pulchritudine et sanctitate animæ; secundo, corporis, juxta illud de virgine: «Ut sit sancta corpore, et spiritu,» I Cor. VII, 34: ita Justus et Anselmus. Quarto, S.
Quarto, S. Bernardus, serm. 45, duplicem pulchritudinem interpretatur, pænitentiam et humilitatem, per quam innocentia amissa recuperatur. Censet enim S. Bernardus sponsam a sponso in accubitu suo residentem de defectibus fuisse reprehensam, sed eum placasse sua nardo, id est humilitate humilique confessione, unde ab eo hic sponsæ pulchritudinem celebrari. «Etenim præsumptionem, inquit, correptio, correptionem emendatio, emendationem remuneratio secuta est. Adest dilectus, amovetur magister, rex disparat, dignitas exuitur, reverentia ponitur. Cedit quippe fastus, ubi invalescit affectus. Et sicut quondam quasi amicus ad amicum Moyses loquebatur, et Dominus respondebat: ita et nunc inter Verbum et animam, ac si inter duos vicinos, familiaris admodum celebratur confabulatio.» Et post nonnulla: «Decor animæ humilitas est. Non a meipso hoc dico, cum Propheta prior dixerit: Asperges me hyssopo, et mundabor, Psalm. L, 9: humili herba et pectoris purgativa, humilitatem significans. Hac se post gravem lapsum rex et propheta lavari confidit, et sic niveum quemdam innocentiæ recuperare candorem.»
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Beata Virgo fuit ad miraculum pulchra, tum corpore, tum longe magis anima et mente. S.
Beata Virgo fuit ad miraculum pulchra, tum corpore, tum longe magis anima et mente. S. Bernardus duplicem pulchritudinem B. Virgini assignat, summam innocentiam et summam humilitatem. Post verba enim jam citata subdit: «Verum in eo qui graviter peccavit, etsi amanda non tamen admiranda humilitas. At si quis innocentiam retinet, et nihilominus humilitatem jungit, nonne is tibi videtur geminum animæ possidere decorem? Sancta Maria sanctimoniam non amisit, et humilitate non caruit; et ideo concupivit rex decorem ejus, quia humilitatem innocentiæ sociavit. Denique respexit, inquit, humilitatem ancillæ suæ, Luc. I, 48. Ergo beati, qui custodiunt vestimenta sua munda, videlicet simplicitatis et innocentiæ; si tamen et decorem induere humilitatis adjiciant. Profecto audiet quæ hujusmodi invenitur: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra.»
Rursum, Rupertus geminam pulchritudinem B. Virginis interpretatur, virginitatem et maternitatem Dei. Vide dicta Proverb. XXXI, 25, ad illa: «Fortitudo et decor indumentum ejus.» Denique Hugo Victorinus in serm.
Rursum, Rupertus geminam pulchritudinem B. Virginis interpretatur, virginitatem et maternitatem Dei. Vide dicta Proverb. XXXI, 25, ad illa: «Fortitudo et decor indumentum ejus.» Denique Hugo Victorinus in serm. De Assumpt., qui exstat sub finem tom. II, duplicem Virginis pulchritudinem accipit, virginitatem et humilitatem: «O qualis, ait, societas, totus pulcher totam pulchram sibi sociat. Ego totus pulcher, et tu tota pulchra. Ego per naturam, et tu per gratiam. Ego totus pulcher, quia totum quod pulchrum est, in me est. Tu tota pulchra, quia nihil quod turpe est, in te est. Pulchra in corpore, pulchra in mente. In corpore pulchram te facit integritas virginitatis: in mente pulchram exhibet virtus humilitatis. Tota ergo pulchra es, corpore nivea, mente sincera.» Et nonnullis interjectis: «Nec alia talem decebat, nec alius tali inveniri poterat. O digna digni, formosa pulchri, munda incorrupti, excelsa Altissimi, mater Dei, sponsa Regis æterni.»
Oculi tui columbarum.
Columbæ symbolum sunt amoris, fidei et castitatis conjugalis; nam in columbariis mas suæ columbæ soli applaudit, nec aliam quærit. Unde Poeta: Exemplo junctæ tibi sint in amore columbæ. Masculus et totum femina conjugium.
Primus Sensus Totalis, De Christo et Ecclesia.
Pulchritudo hominis maxime cernitur in facie et oculis; in oculis enim relucent cor et anima, omnesque animæ affectus. Unde S. Augustinus in Psalm. XLI: «Oculi, ait, membra carnis sunt et fenestræ mentis.» Et Cicero, lib. III De Orat.: «Imago animi vultus est, indices autem oculi.» Sponsæ ergo decorem sponsus maxime ab oculis dilaudat, quod eos habeat non vulpinos, non lupinos, non vulturinos, id est non obliquos, fraudulentos, et simulatos, non invidos et rapaces, non gyrovagos spectantes ad prædam; sed columbinos, id est, primo, simplices, candidos, ingenuos; secundo, pudicos, ita Origenes; tertio, rectos, columbæ enim non oblique aspiciunt, sed recta; quarto, amantes et amabiles, columbæ enim non torve intuentur, sed blande et amanter; quinto, placidos et mansuetos: ita Beda: «Oculi, inquit, tui columbarum, id est, oculi cordis tui simplices et mundi, atque ab omni duplicitate fallendi ac simulandi prorsus immunes. Item oculi tui columbarum, quia sensus tui spiritali sunt intellectu præditi. Item oculos columbarum habet amica Christi, quia omnis quæ illum veraciter intus amat, nullo externarum rerum appetitu milvorum more accenditur, nulli viventium adversum quid inferre meditatur: quod columbinæ fertur esse mansuetudinis, quæ cuncta quæ occurrunt simplici, miti et humili corde contemplatur.» Et S. Bernardus, serm. 45: «Oculi tui columbarum. Jam, inquit, non ambulas in magnis, neque in mirabilibus super te: sed instar simplicissimæ volucris contenta es simplicioribus, nidificans in foraminibus petræ, meis vulneribus immorans, et libenter ea quæ sunt de me duntaxat, incarnato et passo, oculo intuens columbino.» Septuaginta vertunt, oculi tui περιστεραί, id est columbæ, in nominativo plurali, q. d. Oculi tui adeo belli, candidi, amabiles sunt, ut non tam columbini, quam columbæ ipsæ esse videantur: columbas ergo geris in oculis, quia quidquid pulchrum et amabile est in columbis, hoc oculis tuis exhibes et repræsentas, quale est primo, modestia et pudicitia; secundo, quod in amore pro cantu gemit; tertio, quod putrida, sordida et fætentia fugit; quarto, quod in petris sibi nidos construit; quinto, quod gaudet aquis, residetque juxta flumina. Audi S. Gregorium: «Cujus (sponsæ) oculi bene columbarum esse perhibentur; quia dum in temporalibus gemit, et ad æterna desideria rapitur, in simplicitate sensus suos custodit, et carnales concupiscentias detestatur. Columba quippe in amore pro cantu gemit. Et bene sancta anima columbæ comparatur: quia dum reprobi quique in amore mundi garriunt et lætantur, mens electa in cœlesti desiderio atteritur, quia timet ne amittat quod diligit, dum differtur.» Subdit deinde: «Possunt etiam per oculos columbarum Ecclesiæ prædicatores intelligi, qui simplicitatem, quam prædicant, servant, et visibilia contemnentes, ad æterna cum magnis gemitibus anhelant.» Et Psellus apud Theodoretum: «Jucundis, ait, oculis es prædita columbæ virginis, cum oculos tuos ab errore averteris, et eos in me Creatorem tuum intenderis. Columbæ autem oculos memorat, ut purum virginis obtutum significet. Tam mundos enim oculos habet, ut puriter pulcherrimum sponsum aspiciat.»
Symbolice, Hugo, lib. I De Institut. monastic., cap. III, per duos oculos columbæ accipit memoriam et intellectum: «Duos, inquit, habet oculos, dextrum et sinistrum, memoriam et intellectum: in hoc futura providet, in illo transacta deflet. Hos oculos clauserunt in Ægypto patres nostri, quoniam non intellexerunt opera Dei, nec fuerunt memores multitudinis misericordiæ ejus.»
Anagogice, Origenes per duos oculos accipit Filium et Spiritum Sanctum, quo anima videbit in cœlo, eaque visione beabitur: «In futuro sæculo, inquit, ubi anima jam non solum imitatione, sed et ipsa sui perfectione formosa est, dicit esse oculos ejus columbas, ut duorum oculorum columbæ duæ intelligantur esse Filius Dei et Spiritus Sanctus.»
Mystice, S. Gregorius, Anselmus et alii per oculos Ecclesiæ accipiunt doctores et prædicatores, quibus septem columbæ dotes, id est, septem dona Spiritus Sancti, adaptat Honorius Augustodunensis: «Columba quippe, ait, in petra nidificat, alienos pullos nutrit, pura grana eligit, felle caret, rostro non lædit, juxta fluenta habitat, gregatim volat. Sic Ecclesia in petra, id est Christo, fide et opere ædificat; alienos a verbo Dei, verbo et exemplo nutrit, puras sententias de libris gentilium vel hæreticorum eligit, malitia invidiæ caret, neminem detrahendo lædit, juxta fluenta Scripturarum habitat, ut raptus accipitrum, id est dæmonum evadat, multos secum trahere ad gaudia laborat.» Hæc deinde adaptat prophetis et apostolis: «Unius columbæ, id est Ecclesiæ, ante adventum Christi, oculi prophetæ fuerunt, qui ei æternum lumen Christum præviderunt: unde et videntes dicebantur. Alterius columbæ, scilicet Ecclesiæ post Christi adventum, de eodem populo oculi apostoli exstiterunt, qui eam ad verum lumen Christum perduxerunt. Dicit ergo sponsus: O amica mea, cui omnia secreta Patris mei patefeci, quia te nardo carnis meæ sanavi, myrrha mortis meæ redemi, botro resurrectionis inebriavi, ecce in præsentia mea tu es pulchra in fide, ecce coram hominibus tu pulchra es in operatione; quia oculi tui, id est provisores tui, sunt simplices sicut oculi columbarum, scilicet et prophetæ et apostoli doctores Ecclesiæ. Oculi enim ducunt hominem, ne in lapidem offendat: ita doctores ducunt Ecclesiam ad vitam, ne in legem Dei in lapide scriptam offendat.»
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
Columba symbolum est innocentiæ, ideoque Sancti vocantur columbæ, ait S. Basilius in Psalm. XXVIII. Unde S. Chrysostomus, hom. 4 De patientia Job: «Vir, inquit, erat in terra Hus nomine Job; columba in medio accipitrum, ovis in medio luporum, stella in medio nubium, lilium in medio spinarum, et justitiæ germen in oppido iniquitatis.» Oculi autem columbæ maxime denotant intentionem sinceram et rectam animæ sanctæ: columba enim rectum habet intuitum, ut dixi, non obliquum. Oculus enim, primo, intendit in id ad quod deinde dirigit manus et pedes, ut eodem tendant; oculi vero columbæ toti defiguntur in id quod aspiciunt: sic anima sancta, primo, tota intendit in Deum ut finem, ac deinde ad illum omnes gressus et actiones dirigit. Secundo, sicut oculus intendens in rem aliquam, ejus speciem in se suscipit, illique assimilatur: sic anima intendens in Deum, illius formam imbibit, fitque divina, et quasi deus terrestris. Tertio, sicut oculus immediate aspicit rem quam intendit, nec medium ullum admittit: sic anima, intendens Deum, illum unum spectare debet, non commoda, non honores, nec quid aliud intermedium: quidquid enim medium est, impedit intuitum et intentionem in Deum. Quarto, sicut oculus plures res simul aspicere potest lateraliter vel circulariter dispositas: sic anima in opere suo plures potest intendere virtutum fines, ut v. g. dicat: Volo orare, jejunare, studere, eleemosynam dare, ut satisfaciam pro peccatis meis Deo: qui est actus pœnitentiæ; item ut placeam Deo amori meo: qui est actus charitatis; insuper ut honorem Deum: qui est actus religionis; ad hæc, ut proximi egestati succurram: qui est actus misericordiæ, etc. Et quo plures virtutum fines intendit, eo opus est melius magisque meritorium: quia hic actus, licet ut elicitus, sit unus, tamen, ut imperatus, est multiplex, quia a tot virtutibus quot in eo sunt intentiones, imperatur. Hoc est quod ait Christus: «Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit,» Luc. XI, 34. Intentio enim primariam bonitatem dat operi, adeoque si opus ex se sit indifferens, intentio bona efficiet illud bonum, sibique simile. Et Zacharias, cap. IX, 1: «Domini est oculus hominis, et omnium tribuum Israel,» q. d. Dominus est objectum, in quod intendit oculus et intentio omnium eorum qui veri sunt Israelitæ, id est servi et cultores Dei.
Huc facit versio Chaldæi, et quam recta sunt opera tua, et occupationes tuæ sicut pullorum columbæ, qui mundi sunt, ut offerantur super altari meo. Intentio enim placendi Deo, eumque colendi et honorandi in quolibet opere, illud offert Deo, illique facit quasi holocaustum. Hinc notatur per oculos columbæ: columba enim erat victima, quam sibi in holocaustum depoposcit Deus, Levit. cap. I. Quin et Syri columbas albas tangere, necare et edere non audebant, sed religiose colebant in honorem Semiramidis primæ Assyriorum reginæ, in quam eam post mortem commutatam esse fabulabantur. Unde Tibullus, lib. I, eleg. 7: «Quid referam ut volitet crebras intacta per urbes Alba Palæstino sancta columba Syro?» Vide Eusebium, lib. VIII De Præparat. cap. VII.
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Columba index est Spiritus Sancti. Oculi columbæ ergo notant septem dona Spiritus Sancti, id est plenitudinem gratiarum, qua omnes homines et angelos præcelluit B. Virgo. «Nec est, inquit Rupertus, novum ut ipsa septem dona dicantur oculi; nam et apud Zachariam prophetam ipsamet significantur per septem oculos, qui sunt in uno lapide Christo. Isti oculi mei sunt oculi tui, oculi columbarum, oculi omnium gratiarum. Omnium gratiarum tu facta es particeps, ex quo me castis visceribus suscepisti, super quem requiescunt omnia prædicta Spiritus Sancti dona, ut dicitur apud Isaiam, et in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.»
Vox Sponsae. Versus 15. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus.
ECCE TU PULCHER ES, DILECTE MI, ET DECORUS. — Chaldæus, quam pulchra est majestas sanctitatis tuæ: quoniam in tempore, quo tu habitas inter nos, suscipit voluntarie orationes nostras.
Primus Sensus Adaequatus, De Christo et Ecclesia.
Est quasi carmen amæbeum, in quo laus alterna et reciproca, qualis est inter amantes. Laudarat sponsus sponsæ pulchritudinem; nunc ipsa modeste, verecunde et reverenter laudem omnem in sponsum reciprocat et reflectit, ac ab eo se omnem suam pulchritudinem, hoc est, remissionem peccatorum, justitiam, gratiam, puritatem, bene operandi merendique efficaciam accepisse profitetur, q. d. ait Hortolanus: Laudes meas eximias a te, o sponse, cum rubore audio; sed ego te solum illis maxime dignum judico: si quid enim in me est pulchritudinis et justitiæ (quod sentio quam sit exiguum), gratuitum donum est, et ab inexhausto pulchritudinis et justitiæ, ac bonitatis tuæ fonte in me deductum atque collatum. Tu namque per te solus pulcher es, et nunc maxime resumpto immortali corpore decorus et egregius; imo vero ipsummet es pulchrum, extra aleam pulchrorum omnium positum, paternæ gloriæ refulgentia et substantiæ expressa idea, cujus participatione quæcumque pulchra sunt, pulchro potius similia, quam pulchra dicenda esse videantur. Sic et S. Gregorius, Cassiodorus, Beda, Justus, Anselmus, Rupertus, qui Christum aiunt pulchrum in divinitate, decorum in humanitate. Et S. Bernardus, serm. 45, eumdem pulchrum ait in natura, decorum in gratia: «Quam pulcher es angelis tuis, inquit, Domine Jesu, in forma Dei, in die æternitatis tuæ, in splendoribus sanctorum ante luciferum genitus, splendor et figura substantiæ Patris, et quidem perpetuus, minimeque fucatus candor vitæ æternæ! Quam mihi decorus es, Domine mi, in ipsa tui hujus positione decoris! Etenim ubi te exinanivisti, ubi naturalibus radiis lumen indeficiens exuisti, ibi pietas magis emicuit, ibi charitas plus effulsit, ibi amplius gratia radiavit. Quam clara mihi oriris stella ex Jacob, Num. XXIV, 17, quam lucidus flos de radice Jesse egrederis, Isai. XI, 10, quam jucundum lumen in tenebris visitasti me oriens ex alto! Quam spectabilis et stupendus etiam in virtutibus supernis in conceptu de Spiritu, in ortu de Virgine, in vitæ innocentia, in doctrinæ fluentis, in coruscationibus miraculorum, in revelationibus sacramentorum! Quam denique rutilans post occasum, Sol justitiæ, de corde terræ resurgis, quam formosus in stola tua demum, Rex gloriæ, in alta cœlorum te recipis! Quomodo non pro his omnibus omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi?»
Præclare S. Augustinus, Præfat. in Psalm. XLIV: «Nobis, inquit, jam credentibus ubique sponsus pulcher occurrat. Pulcher Deus Verbum apud Deum, pulcher in utero virginis, ubi non amisit divinitatem, et sumpsit humanitatem. Pulcher natus infans Verbum, quia et cum esset infans, cum sugeret, cum manibus portaretur, cœli locuti sunt, angeli laudes dixerunt, Magos stella direxit, adoratus est in præsepi, cibaria mansuetorum. Pulcher ergo in cœlo, pulcher in terra, pulcher in utero, pulcher in manibus parentum, pulcher in miraculis, pulcher in flagellis, pulcher invitans ad vitam, pulcher non curans mortem, pulcher deponens animam, pulcher recipiens, pulcher in ligno, pulcher in sepulcro, pulcher in cœlo, pulcher in intellectu.»
Denique Christus tam anima quam corpore fuit pulcherrimus, utpote formato a Spiritu Sancto, juxta illud: «Speciosus forma præ filiis hominum,» Psalm. XLIV, 3. Hinc in vultu Christi aliquid sidereum, imo majestas divinitatis radiabat, ut docet S. Hieronymus in Matth. cap. IX. Sapienter Tertullianus, lib. De Cultu feminar. cap. II: «Accusandus, inquit, decor non est, ut felicitas corporis, ut divinæ plasticæ accessio, ut animæ aliqua vestis urbana.» Unde et Nyssenus, Orat. Cateches. cap. VI, ait hominem a Deo creatum vultu et specie formosum, ut imaginem exemplaris pulchritudinis, puta Dei pulcherrimi. Verum vera pulchritudo longe magis in animo, quam in corpore consistit. Nam, ut ait S. Augustinus, tract. 32 in Joannem: «Sicut anima facit decus in corpore, sic Deus in anima.» Et mox: «Decus ergo corporis animus, decus animi Deus.» Ennodius in Vita S. Epiphanii Ticinensis Episcopi: «Formositas, ait, in ipso lucis corporeæ, index animi fuit.» Et mox subdit sacerdotem talem esse debere: «Ut lucem membrorum fulgor exsuperet.» Quin et Seneca, epist. 60: «Virtus, inquit, magnum decus est, et suum corpus consecrat.»
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
S. Gregorius Nyssenus sic explicat, q. d. «Ecce pulcher es, patruelis meus et formosus. Ex quo enim mihi nihil aliud esse videtur pulchrum, sed aversata sum omnia quæ ante reputabantur in bonis pulchris; non amplius mihi aberrat de bono judicium, ut aliquid aliud existimem præter te esse bonum et pulchrum, non ullum honorem humanum, non gloriam, non splendorem mundanum, non potentiam: hæc enim iis, qui aspiciunt ad sensum, boni quidem specie sunt illinita, sed non sunt id quod putantur. Quomodo enim fuerit pulchrum, quod nullo modo consistit? Nam quod in hoc mundo est honoratum, suam habet essentiam in sola existimatione eorum qui esse existimant. Tu autem vere pulcher, non solum pulcher, sed ipsa pulchri essentia, semper talis es, omnino id quod es, nec in tempore florens, nec in tempore rursus florem abjiciens, sed cum vitæ æternitate simul extendens speciem ac decorem, cui nomen fuit benignitas ac charitas in homines.»
Et S. Bernardus, serm. 45, docet hic describi quomodo Verbum Dei, puta Christus, et anima in mente spiritualiter colloquantur et dissuavientur: «Et Verbi quidem lingua, inquit, favor dignationis ejus; animæ vero, devotionis fervor, etc. Verbo igitur dicere animæ: Pulchra es, et appellare amicam; infundere est unde et amet, et se præsumat amari. Ipsi vero Verbo vicissim nominare dilectum, et fateri pulchrum; quod amat et quod amatur, sine fictione et fraude adscribere illi, et mirari dignationem, et stupere ad gratiam. Siquidem pulchritudo illius dilectio ejus; et ideo major, quia præveniens. Medullis proinde cordis, et intimarum vocibus affectionum tanto amplius atque ardentius clamitat sibi diligendum, quanto id prius sensit diligens quam dilectum. Itaque locutio Verbi infusio doni, responsio animæ cum gratiarum actione admiratio. Et idcirco plus diligit, quod se sentit in diligendo victam; et ideo plus miratur, quod præventam agnoscit. Unde non contenta est semel dicere pulchrum, nisi repetat et decorum, eminentiam decoris illa repetitione designans.»
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Beata Virgo, uti præ cæteris notat mysterium divinitatis et incarnationis Verbi in se peractum, et ita præ aliis Christi Dei et hominis pulchritudinem admirabatur; unde illam cum Christo ita dissuaviantem Rupertus inducit: «Ille veraciter in me veneratur, quod sim mater et virgo; ego in illo adoro, quod sit Deus et homo. Dico ergo: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Dicis mihi: Ecce tu pulchra es; et ego dico tibi: Ecce tu pulcher es. Ex quo ego pulchra facta sum, ex eo tu qui semper pulcher fuisti, pulchrior factus es. Nam vere in eo pulchritudinem tuam adauxisti, quod cum Deus esses, homo dignatus es fieri. Hinc tu pulcher et decorus: ita pulcher, ut sis ipsa substantia pulchritudinis; ita decorus, ut sis ipsum decus humanitatis. Vere ergo dicis mihi: Ecce tu pulchra es, et dico tibi: Ecce tu pulcher es, quia tu pulchritudo mea es. Quod ergo pulchra sum, totum tibi attribuendum est. Neque enim virga floris, sed flos virgæ pulchritudo est.»
Et Guilielmus Parvus, q. d. Quia tu pulcher secundum divinitatem, decorus secundum humanitatem. Tu non tantum homo, sed etiam Deus; et idcirco ait Guilielmus: «Ego non tantum mater, sed et virgo; quia æternæ divinitati tuæ temporaliter accessit humanitas, et meæ virginitati non successit, sed accessit fecunditas. Sicut enim purus homo virginem matrem habere non potest, ita Deus homo matrem, nisi virginem habere non potest.»
Lectulus noster floridus.
Pulchrum sponsum et sponsam pulchram decet cubile et pulchra domus; utrumque hic assignat, dicens cubile et lectum herbis floribusque pulchris et odoratis esse instratum, ac domum constare ex tignis cedrinis et tabulatis cypressinis.
LECTULUS NOSTER FLORIDUS, — hebraice רעננה raanana, id est viridis, hoc est viridibus herbis et floribus coopertus, ideoque virens, florens et vernans; Septuaginta pro אף aph, id est etiam, videntur legisse אל el, id est ad; unde vertunt πρὸς κλίνην ἡμῶν σύσκιον, id est ad lectum nostrum umbrosum, scilicet accessisti, vel accede; ita legit codex Vaticanus, Nyssenus, Psellus et tres Patres apud Theodoretum, q. d. Tu, o Christe sponse mi, qui amas umbras herbarum et florum, accede ad lectum nostrum iis instratum et umbrosum. Aut, tu, o Christe, qui, qua Deus, es immensa lux, qua tamen homo, lucem hanc umbra corporis texisti, ut eam alias inaccessibilem quasi per rimam, imo umbram inspiceremus, ideoque umbrosus vocitaris; accede ad lectum hunc floribus et frondibus vernantem pariterque umbrosum, ne foris uti me, ita et te, decoloret solis, id est persecutionis æstus.
Verum genuina Septuaginta lectio videtur esse quam habet Origenes, homil. 2 ex duabus, Theodoretus et S. Ambrosius in Psalm. CXVIII serm. 4, scilicet: κλίνη ἡμῶν σύσκιος, id est, lectulus noster umbrosus. Sic enim habent Hebræa et Vulgata. S. Ambrosius tamen, pro σύσκιος per diastolen, legit προσκλίνη per systolen; unde vertit, acclinatio nostra opaca.
Tacite sponsa, quæ oberrando per hortos et vineas senserat solis calorem, eoque decoloratam se meminerat, invitat sponsum in domum et cubile, ut ibi in pace et quiete, semoti a turbis et persecutionibus, vitam agant amœnam et jucundam in mutuo colloquio, consortio et convictu, qualem agunt ii qui elegerunt sortem Magdalenæ et vitæ contemplativæ: sed sponsus a quiete hac sponsam mox evocat ad labores prædicationis et conversionis animarum, puta a contemplatione ad actionem, a pace ad bellum, a tranquillitate ad persecutiones, ab otio ad negotium, a domo ad agros et campos, ut ejus virtutem, merita et decus adaugeat. Unde subdit: «Ego flos campi, et lilium convallium.» Ita Beda et S. Bernardus, serm. 46, qui ait sponsam hic indicare sponso thalamum ejus esse ornatum, itaque eum tacite ad illum invitare.
Primus Sensus Adaequatus, De Christo et Ecclesia.
Quæres quisnam sit lectulus virens et floridus, in quo requiescit Christus et Ecclesia. Respondent primo, nonnulli esse humani
Quæres quisnam sit lectulus virens et floridus, in quo requiescit Christus et Ecclesia. Respondent primo, nonnulli esse humanitatem Christi: in hac enim velut lectulo, sed carne obumbrato et velato tam deitas fulgentissima Verbi, quam Ecclesiæ spes conquiescit. Ita Nyssenus, tres Patres apud Theodoretum, Psellus et Alanus, quem audi: «Lectulus Christi dicitur caro, quam assumpsit propter duos lecti usus. In lecto laborat homo in infirmitate, quiescit in sanitate. Similiter Christus in carne humana laboravit in infirmitatibus humanis ante passionem, quievit in eadem carne post resurrectionem. Et eleganter dixit: Lectulus noster floridus, quia caro Christi, quæ prius in vita floruit, per mortem effloruit, at per resurrectionem refloruit. Unde dicitur Psalm. XXVII: Et refloruit caro mea.»
Secundo, Theodoretus per lectulum accipit sacram Scripturam, quæ variis sententiis quasi floribus vernat, quorum semina in se suscipiens anima sancta profert spiritum salutis. Lectus hic dicitur umbrosus, quia a gratia Spiritus protectus, et ab ardore peccati defensus; quod enim Israeli erat columna nubis, hoc nobis est auxilium Spiritus. Hæc Theodoretus.
Tertio, Gislerius per lectulum accipit fidem charitate formatam, ideoque bonis operibus virentem et florentem: per hanc enim est Deus in nobis, et nos vicissim in Deo conquiescimus. Intellectus enim hominis quærit verum in naturali opinione, conjectatione et argumentatione quasi in tecto, sed inquieto, fallaci et falso; at intellectus viri fidelis quærit verum in fide divina, ibique quasi in lectulo verum, imo Deum invenit. Fides dicitur lectulus, diminutive, quia lectus, id est plena cognitio, pax et felicitas erit in visione beatifica. Hinc Septuaginta hunc lectulum vocant umbrosum et opacum, quia fides obscura est. «Videmus enim nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem,» I Cor. XIII, 12.
Quarto, lectulus Ecclesiæ est integra vita, et bona puraque conscientia fidelium, cujus flores sunt virtutes quælibet: in his enim tam Christus quam Ecclesia velut in lectulo placide conquiescit, latius quieturus in iisdem in felicitate æterna; quare ibi animæ fideles et beatæ erunt lectus omni dote, tam gratiæ, quam gloriæ ornatissimus et jucundissimus tam sibi, quam Christo. Huc facit Versio Chaldæi, in tempore quo tu habitas in lectulo nostro dilecto, filii nostri multi sunt super terram, et crescimus et multiplicamur sicut arbor quæ plantata est juxta fontem aquarum, cujus folium pulchrum est, et fructus ejus multus.
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
Lectulus Christi et animæ sanctæ est mens casta, sancta, et studio virtutum dedita, quæ flores et fructus omnium bonorum operum progerminat; quare ipsa est decora per ornamenta virtutum, et odorifera exemplis sanctarum actionum. Lectulus hic est umbrosus, ut vertunt Septuaginta, quia mens sancta sub umbra Christi in se inhabitantis secura degit, ne uratur vel ardore tentationis, vel algore torporis, vel æstu nimii fervoris; quare illi fidenter dicit: «In umbra tua vivemus in gentibus,» Thren. IV, 20. Nam sola mens sancta in Christo defixa veram habet quietem; quia mens concupiscentiis dedita, illarum æstibus fluctuat, et mille perturbationum ventis agitatur, juxta illud: «Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. Non est pax impiis, dicit Dominus,» Isai. cap. LVII, vers. 21: ita S. Ambrosius, De Isaac et anima, cap. IV: «Ubi enim, inquit, requiescit Christus et Ecclesia, nisi in operibus suæ plebis? Denique ubi impudicitia, ubi superbia, ubi iniquitas, ibi, ait Dominus Jesus, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet,» Matth. VIII, 20. Lectulus ergo Christi est castitas, humilitas, patientia, oratio, temperantia et maxime charitas: hac enim Christus animam velut sponsam sibi associat, et eam diligit, et vicissim ab ea diligitur, juxta illud Christi: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus,» Joan. XIV, 23.
Secundo, Origenes, homil. 2 ex duabus, legens: Lectulus noster umbrosus, per illud accipit corpus, in quo anima quasi in lecto quiescit, dum illud purum est et castum, ac densitate boni operis nemorosum.
Tertio, S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, 4, legens: «Acclinatio nostra opaca,» per eam tria denotari censet, scilicet Christi gratiam, crucem et spem futuræ gloriæ, quæ quasi umbra ab æstu tentationum nos protegunt: «Merito, inquit, opacam significat acclinationem, quia in Ecclesia constitutos virtus obumbrat Altissimi. Hac umbra David se protegi postulabat, ne eum per diem sol ureret, vel luna per noctem. Hanc umbram spiritalis ministrat gratia, torrida sæculi hujus et mundi æstiva fugientibus. Opaca igitur acclinatio Christi et Ecclesiæ sunt, quibus Dei Patris æterna requies aspirat. In hac ergo requiescamus umbra peccatorum nostrorum æstibus fatigati. Si quos adussit libido, hos Domini crux refrigeret, in qua se reclinavit, ut nostra delicta susciperet; si quos culpa lassavit, hos Jesus gremio suscipiat suo, et molli foveat amplexu. Unde audeo dicere quod caro Christi acclinatio sit Ecclesiæ.»
Quarto, S. Gregorius et Cassiodorus valde apposite per lectulum accipiunt quietem et suavitatem animæ contemplativæ, quæ soli Deo quasi sponso suo vacat et intendit. «Quid, inquit S. Gregorius, per sponsæ lectulum, nisi otii quietem intelligimus? Mens enim, quæ sponsum suum Christum singulariter amat, in quantum potest, ab omnibus sollicitudinibus mundi vacat, virtutes quibus sponso suo placeat, intus accumulat. Quæ dum omnia, quæ temporalia sunt, contemnit, lectulum sibi cum sponso in pace victoriæ facit, ubi quo quietius pausat, eo amplius flores invenit, quibus se decoram sponso ostendat.»
Huc accedit S. Bernardus, serm. 46, qui per lectulum accipit monasteria, in quibus religiosi mundo valedicentes soli Deo serviunt. Pleraque enim in Canticis proprie competunt animæ fideli, non incipienti et imperfectæ, sed proficienti et ad perfectionem tendenti, ut totam se Deo uniat (hæc enim est sponsa Christi): quales sunt religiosi, ut in Proœmio dixi ex S. Bernardo et Bellarmino. Sed audi Bernardum hic: «In Ecclesia, inquit, lectum in quo quiescitur, claustra existimo esse et monasteria, in quibus quiete a curis vivitur sæculi, et sollicitudinibus vitæ. Atque is lectus floridus demonstratur, cum exemplis et institutis Patrum tanquam quibusdam bene olentibus respersa floribus fratrum conversatio et vita refulget.» Subdit deinde lectulum, in quo quiescit Christus, esse obedientiam: «Alioquin, inquit, non dormiet tecum sponsus in lecto uno, illo præsertim, quem tibi pro obedientiæ floribus, cicutis atque urticis inobedientiæ aspersisti.» Unde in inobedientes suis orationibus præfidentes insurgens: «Miror valde, inquit, impudentiam aliquorum, qui inter nos sunt, qui cum omnes nos sua singularitate turbaverint, sua impatientia irritaverint, sua contumacia et rebellione contempserint, audent nihilominus ad tam fœdum concupiscentiæ suæ lectulum, omni orationum instantia totius puritatis Dominum invitare.»
Subjicit denique modum, quo animæ hunc lectum Christo parare et adornare debeamus: «Profecto, inquit, ut primo quidem emundes conscientiam ab omni inquinamento iræ, et disceptationis, et murmuris, et livoris, et quidquid omnino adversari cognoscitur aut paci fratrum, aut obedientiæ seniorum, de cordis habitaculo eliminare festines. Deinde etiam circumdare tibi flores bonorum quorumcumque actuum, et laudabilium studiorum, atque odoramenta virtutum, id est quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, si qua virtus, si qua laus disciplinæ; hæc cogitare, in his exerceri curato. Ad istiusmodi secure vocabis sponsum: quoniam cum introduxeris eum, veraciter dicere poteris et tu, quia lectulus noster floridus, redolente nimirum conscientia pietatem, sed pacem, sed mansuetudinem, sed justitiam, sed obedientiam, sed hilaritatem, sed humilitatem.»
Anagogice, Philo Carpathius legens, accubatio nostra in umbra, per eam accipit transitum a morte ad immortalitatem: «Cum enim, inquit, inclinantur ad mortem, vitam æternam pro temporali morte rependit. Nam de cætero tu nostra umbra eris et protectio, clamat sponsa, secundum illud: Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. Et: Sub umbra alarum tuarum protege me. Ad te enim solum refugium nostrum et protectio. Tu nostra umbra, tu defensio, tu certa salus et vita. Dicamus cum David: Etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala: quoniam tu mecum es.» Psal. XXII, 4.
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Lectulus, in quo Christus novem mensibus requievit et quasi dormivit, fuit uterus B. Virginis, inquit Guilielmus Parvus; atque ex eo salvo virginitatis sigillo, ait Rupertus, egressus est flos ille pulcher, de quo canit Isaias, cap. XI, 1 et 2: «Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet: et requiescet super eum Spiritus Domini.»
Symbolice, Aponius per lectulum accipit sepulcrum Christi, quod floridum dicitur ob aromata ex floribus confecta, quibus Magdalena et sociæ unxerunt corpus Christi. Addit Guilielmus Parvus lectulum, id est sepulcrum Christi, dici floridum, quia Christus ex eo tertia die gloriosus resurrexit: tunc enim quasi refloruit caro Christi. Ergo lectulus noster floridus, id est reflorescente carne tua, o Christe, vernabit illa floribus novæ resurrectionis, juxta illud: «Refloruit caro mea: et ex voluntate mea confitebor ei,» Psalm. XXVII, 7.
Quinto, Cassiodorus per lectulum accipit pacem et tranquillitatem Ecclesiæ, qua dum gaudet, liberius vacat vigiliis, jejuniis, orationi, contemplationi, adeoque omnibus bonis operibus floret, ideoque Christi et sanctarum animarum est lectus omni dote, tam gratiæ, quam gloriæ ornatissimus et jucundissimus tam sibi, quam Christo. Lectulus animæ, ait Honorius, est bona conscientia, in qua, ut in lecto, secura quiescit anima cum Christo, quando se orando et legendo exercet, et amore Dei liquescit, et floridus est, quando aliis exempla bonæ vitæ præbet. Hic sensus valde appositus est.
Versus 16. Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
Septuaginta, tigna domorum nostrarum cedri, laquearia nostra cypressi, q. d. Domus nostra pulchra et præstans est, utpote contignata ex cedris et laqueata cypressis. Pro cypressi Chaldæus, Vatablus et hebraizantes vertunt, abietes. Cedrus, inquit Vatablus, quæ putredinem non sentit, et abies, quæ ponderi renititur, verbum Dei significant. Verum hebræum abies vocatur ברוש berose: hic vero est ברותים berotim, quod alibi non invenitur; hic autem a Septuaginta æque ac a Nostro vertitur, cypressi, quibus utique magis credendum est, quam recentioribus. Pro laquearia, græce est πατνώματα, id est lacus, sive lacunaria et laquearia; unde laqueatæ cœnationes appellantur, quas Servius vocat, contignationum cælum; Belgæ et Galli dicunt, lambris et lambrissé, id est laqueat et laqueatus. Unde Seneca, lib. XIV, epist. 91, scribit antiquorum luxuriam versatilia cœnationum laquearia fecisse, et ita coagmentasse, ut subinde alia facies atque alia succederet, et toties tecta, quoties fercula mutarentur, uti subinde fit in scenis et comœdiis. Sic et laquear, ait Sipontinus ex Servio, diminutivum est a lacus; lacus enim est trabs in ædificiis plana, a quo fit lacunar, et per antistichon laquear; laquearia autem cælari et inaurari a divitibus solebant, uti Romæ factum videmus in Templo B. Virginis trans Tiberim, et aliis. Licet ergo nonnulli per laquearia accipiant ingentes trabes, quæ unum parietem alteri connectunt, per tigna vero intertignia, quæ trabibus hisce transversim inseruntur, quibus asseres infiguntur, quæque Vitruvius metopa nuncupat, tamen contrarium verius est, scilicet per tigna hic trabes totumque tabulatum accipi, per laquearia vero concamerationes tabularum, quibus trabes et tigna ornantur, ut tabulatum fiat quasi cœlum: hæc enim vocantur lacunaria, quia per intertignia sive tignorum intervalla, quibus inseruntur, quamdam lacuum speciem exhibent.
Ad litteram grammatice alludit ad domum Dei, sive templum ædificatum a Salomone ex lignis cedrinis et cypressinis, III Reg. VII, 3 et 4, quod repræsentabat basilicas et templa christianorum, ex iisdem et similibus arboribus præstantibus ædificanda. Unde Chaldæus vertit, dixit Salomon propheta: Quam pulchra est domus Sanctuarii Domini, quæ ædificata est per manus meas ex tignis cedrinis! sed pulchrior est domus sanctuarii, quæ ædificanda est in diebus regis Messiæ, cujus trabes erunt ex cedris, quæ sunt in paradiso voluptatis, et tigna ejus erunt ex abietibus, et arceuthis, et pinis.
Primus Sensus Adaequatus, De Christo et Ecclesia.
Quæres quænam sint Ecclesiæ tigna cedrina et laquearia cypressina. Primo, Guilielmus Parvus censet esse corpu
Quæres quænam sint Ecclesiæ tigna cedrina et laquearia cypressina. Primo, Guilielmus Parvus censet esse corpus et membra Christi, quod fuit domus, imo templum divinitatis: licet enim hoc ex se esset corruptibile, tamen cedrinum erat et cyparissinum, id est incorruptibile, sive imputribile ex unione hypostatica cum Verbo, juxta illud: «Caro mea requiescet in spe, et non dabis sanctum tuum videre corruptionem,» Psalm. XV, 10.
Secundo, Theodoretus et ex eo Gislerius, sicut per lectulum accipit fidem, ita apposite per tigna et laquearia, id est per domum accipit sacram Scripturam: in illa enim continentur fidei dogmata quasi tigna, inquiunt tres Patres apud Theodoretum, et præcepta quasi lacunaria sibi mutuo connexa et inserta; hæcque sunt in summitate domus, quia e cœlo dictata est sacra Scriptura, quasi verbum Dei, ideoque incorruptibilis et æterna est instar cedri et cypressi, atque sui sequacibus confert vitam æternam, puta domos æternas in cœlis, II Cor. V, 1. Audi Theodoretum: «Cedrus incorruptione, cypressus odore præstat. Utrumque autem in divina Scriptura licet invenire, quæ quidem nobis non modo lectus est, sed et domus et mensa et cibus; nec solum odoris suavitatem suggerit, verum etiam incorruptionem, et veritatem, et immortalitatem pollicetur.»
Tertio, alii passim magis apposite et genuine per tigna domorum, id est ecclesiarum particularium accipiunt clerum, prælatos et doctores earum, qui scriptis et doctrinis domum Dei ab hæreticis, quasi venenatis serpentibus, et corruptelis verbi Dei, defendunt. Sunt ex cedro, quia recta sunt eorum opera, mens constans, vita incorrupta, mores imputribiles, nomen boni odoris, doctrina dæmones fugat, et animas a vitiorum putredine servat. Laquearia sunt subditi justi et pii, qui se abstinent a lethalibus culpis: hi a trabibus illis dependent, et quasi quædam cæli testudo stellimicantibus ornata signis, renident ipsi cypressini, suo vivendi statu incorrupti, nec ad peccati vomitum canis instar redeuntes, nec cariei veteris hominis cedentes.
Ita S. Gregorius, Theodoretus, Aponius, Beda, Haymo, Anselmus et S. Ambrosius, serm. 4 in Psalm. CXVIII. Unde S. Bernardus, serm. 46, censet hoc versu omnes Ecclesiæ status denotari, scilicet monachorum in lectulo florido, prælatorum et principum in tignis cedrinis, cleri et populi fidelis in laquearibus cypressinis. Huc accedit Origenes, homil. 3 ex quatuor, qui per tigna accipit episcopos, per cypressos sacerdotes: «Et trabes, inquit, appellantur cedri, quibus et fortitudo robustior, et odor suavitatis inest, per quod et in operibus solidum, et in doctrinæ gratia fragrantem designat episcopum. Similiter autem et laquearia cypressos appellavit, ut per hoc incorruptionis virtutem, et odoris scientiæ Christi plenos esse debere presbyteros designaret.» Et S. Gregorius: «Cedrus, ait, quæ serpentes reprimit et fugat, sublimiores significat sanctos, cypressus simpliciores.» Unde mox per tigna accipiens prædicatores, per laquearia populos: «Tigna, ait, tectum sustentant, laquearia vero domum implent et ornant. Sic in sancta Ecclesia prædicatores boni Scripturam divinam in corde et ore portant, quam fidelibus quasi tectum expandentes prædicant, ut, dum Ecclesia prædicatione cœlesti instruitur, munimen accipiat, quo ab imbribus tentationum protegatur. Cedrus autem et cypressus imputribilia tigna esse perhibentur. Quibus bene omnes electi figurantur, quia dum temporalia nullo desiderio sectantur, æterni fiunt, eo quod mente in æterna figuntur.» Addit Beda, laquearia affixa esse tignis, ex iisque pendere: «Quia necesse est, inquit, ut quicumque in S. Ecclesia sublimes virtutibus splendere desiderant, summorum Patrum dictis atque exemplis, quibus a terrenorum ambitu suspendantur, tota mente inhæreant.»
Huc quoque accedit Philo Carpathius, qui per tigna cedrina accipit Ecclesiæ prophetas; per laquearia cypressina, apostolos: «Quia, ait, sicut delectatio et ornatus domus sunt laquearia, sic Ecclesiæ sunt apostoli.» Audi S. Bernardum, serm. 46: «Porro, inquit, domos populares conventus intellige christianorum, quos hi qui in sublimitate positi sunt, christiani utique utriusque ordinis principes, quasi tigna parietes justis impositis legibus fortiter stringunt, ne sua quique lege vel voluntate viventes, tanquam parietes inclinati et maceriæ depulsæ dissideant a semetipsis, et sic omnis structura ædificii corruens dissipetur. Laquearia vero quæ a tignis firmiter pendent, et domos insigniter ornant, puto bene instituti cleri mansuetos et disciplinatos mores, riteque administrata officia designare. Quomodo namque stabunt ordines clericorum et administrationes eorum, si non principum tanquam tignorum beneficio et munificentia sustententur, et protegantur potentia?» Causam deinde assignat, cur tigna sint cedrina, laquearia vero cypressina: «Et cedrus quidem quoniam imputribile est, necnon et odoriferum, altæque proceritatis lignum, satis indicat quales oporteat assumi, viros in vices tignorum. Ergo validos et constantes necesse est esse eos qui super alios ordinantur, nec non et longanimes in spe, atque ad superna mentis verticem attollentes, qui et bonum fidei suæ et conversationis ubique odorem spargentes, dicere cum Apostolo possint: Christi enim bonus odor sumus Deo in omni loco, II Cor. II, 15. Cypressus item, boni æque odoris et imputribile similiter lignum, incorruptæ vitæ et fidei etiam quemvis de clero debere esse demonstrat, ut merito decori domus ac laquearium ornatui deputetur. Scriptum est enim: Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum,» Psalm. XCII, 5.
Denique Honorius Augustodunensis: «Domus, inquit, cedrinis et cypressinis tignis ab opificibus ædificatæ, sunt claustra a sanctis Patribus regulis et honestis institutis instructa. Tigna cedrina sunt præpositi, abbates sanctimonia redolentes, qui verbo et exemplo alios muniunt, et vermines criminum se macerando exstinguunt. Laquearia vero cypressina sunt monachi et omnes religiosi, quorum sanctitatis exempla templum Dei ornant, et aliorum onera orando portant. Et sicut cypressus præcisa non revirescit, unde et ante feretrum mortuorum solebat portari: ita ipsi nunquam sæcularia repetunt, et semper quasi præsentem mortem aspiciunt, et in habitaculum Dei coædificari votis et moribus appetunt.» Hæc Honorius.
Secundus Sensus Partialis, De Christo et anima sancta.
Primo, tigna cedrina animæ sunt virtutes solidæ, puta quatuor cardinales, scilicet prudentia, justitia, temperantia, fortitudo, ait Honorius; item constans puritas et castitas mentis, ait Nyssenus. Cedrum enim imputribilem commendat æternitas, teste Plinio. Laquearia cypressina sunt externa virtutum decora, ut modestia, verecundia, silentium, omnisque exterior morum compositio et decor, juxta illud Apostoli: «Omnia honeste, et secundum ordinem fiant,» I Corinth. XIV, 40; et: «Providemus bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus,» II Corinth. VIII, 21. Maxime vero tignis cedrinis, et laquearibus cypressinis, utpote imputribilibus, notatur virtus constantiæ in duris et adversis, ac consequenter fortitudinis, patientiæ et perseverantiæ, qua quasi tigna duramus, et omnia onera ponderaque imposita sustinemus. Unde Beda de cypresso: «In eo, inquit, quod medendis apta est corporum passionibus, quod suæ venustatem comæ nullo ventorum impulsu deponit, constantiam exprimit, eorumque actionem qui altiorum virtutum ornatibus Ecclesiam decorant.» Et S. Ambrosius, serm. 4 in Psal. CXVIII: «Anima, inquit, corrumpi nescit, quæ florentibus membris viget, semper justitiæ cæterarumque virtutum culmina patienti magnanimitate sustentat, et ideo non defluit, neque deficit; quia nihil in ea rimosum est atque remissum, nihil mobile, nihil lubricum, quod vitio sermonis ex eo possit effundi.»
Secundo, tigna cedrina, ait Hailgrinus et ex eo Delrio, sunt virtutes et gratiæ, sine quibus non est salus; et hæ, per humilitatem profundæ radicibus, crescunt ramis in immensum, sunt putredinis nesciæ, ut cedrus. Laquearia sunt divisiones administrationum et gratiarum illarum, quæ sunt ad animæ decorem, licet non sint necessariæ ad singularum salutem, ut sunt prophetiæ, genera linguarum, virtutes, sanitates, discretio spirituum, et similia, quæ si tignis fortiter non inhæreant, ut laquearia laxata facile corruunt; et sunt cypressina, quia licet istæ gratiæ inferius, qua proximis exhibentur, debeant diffundi et dilatari, semper tamen in conum tendere debent sursum, et in unum illum tendere, atque coangustari sicut cypressus; quæ vere est una, sicut et unum nobis vere necessarium. Porro, sicut cypressus immunis est a carie, quia, ut ait Vitruvius, lib. II, cap. XIX, inest ei amarus quidam sapor, qui eam a carie defendit, et vermiculos abigit qui eam gignunt: sic pariter virtutis et constantiæ causa est pænitentia, austeritas et mortificatio, quæ animam in concupiscentias (hæ enim sunt animæ caries et putredo) prolabi non sinit. Hinc similia de cedro scribit Dioscorides, lib. I, cap. LXXXVIII, scilicet simili amaritudine illam se a carie, et cadavera a tabe defendere, ideoque illam a nonnullis «mortuorum vitam» appellari. Huc facit illud: «Ubi rigor, ibi vigor.»
Tertio, tigna sunt gratia Dei, ejusque variæ species et modi; laquearia sunt nostræ actiones, quibus gratiæ Dei cooperantes illam iisdem quasi ornamus, ac ipsa vicissim longe magis opera ipsa exornat et inaurat, quia ipsa illa reddit supernaturalia, divina, grata Deo, ac meritoria præmii æterni.
Quarto, tigna animæ sunt ipsæ ejus potentiæ et vires: ex hisce enim quasi ex tignis ipsa quasi compaginatur et contignatur; laquearia sunt potentiarum animæ virtutes, quæ ipsas ornant et roborant, ut ex iis consurgat domus animæ spiritualis, in qua Christus sponsus velut in thalamo suo requiescat. Audi S. Bernardum, serm. 46, qui animæ ita suadet et persuadet: «Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos, I Cor. III, 17. Curate ergo, fratres, spirituali huic ædificio, quod vos estis, ne forte cum in superiora proficere cœperit, vacillet et corruat, si lignis fortibus non fuerit subnixum et colligatum: curate, inquam, illi tigna dare imputribilia et immobilia, timorem videlicet Domini castum, illum qui permanet in sæculum sæculi: patientiam, de qua scriptum est: Quia patientia pauperum non peribit in finem, Psalm. IX, 19: longanimitatem quoque, quæ sub quovis structuræ pondere inflexibilis perseverans, in infinita sæcula vitæ beatæ protenditur, Salvatore loquente in Evangelio: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, Matth. X, 22. Magis autem super omnia charitatem, quæ nunquam excidit, quia fortis est, inquit, ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio, Cant. VIII, 6. Studete deinde his tignis substernere et alligare tigna alia, æque pretiosa et pulchra, cui tamen illa ad manum fuerint, in opus laquearium ad decorem domus, sermonem scilicet sapientiæ sive scientiæ, prophetiam, gratiam curationum, interpretationem sermonum, et cætera talia, quæ magis noscuntur sane apta ornatui, quam necessaria fore saluti.» Ubi per tigna accipit virtutes necessarias ad salutem, per laquearia non necessarias, atque ex utriusque ædificandam cuique esse domum mentis asserit.
Anagogice, in cœlo, tam anima quam corpus omnibus suis viribus, sensibus et membris erit cedrinum et cypressinum, id est incorruptibile, æternum, odoratum, gloriosum.
Tertius Sensus Principalis, De Christo et B. Virgine.
Beata Virgo fuit quasi domus, templum et cœlum cedrinum et cypressinum, in qua habitavit Verbum. Audi Alanum: «Domus hæ intelliguntur corpus Christi, et corpus Virginis, tigna domorum substantiæ corporum, quæ dicuntur cedrina, id est imputribiles. Cedrus enim imputribilis est; sicut enim credimus corpus Christi putredine non esse resolutum: unde legitur, Psal. XV, 10: 'Non dabis sanctum tuum videre corruptionem': ita probabile est a corruptione putredinis alienum esse corpus Mariæ. Unde S. Augustinus in serm. De Assumpt. Virginis: 'Non solum, ait, carnem quam Christus assumpsit, sed etiam carnem de qua assumpsit, credimus esse assumptam in cœlum.' Unde et in oratione edita legitur: 'Nec tamen mortis nexibus deprimi potuit,' etc. Et nisi resurrexerit, quare de ipsa dicitur: 'Assumpta est Maria in cœlum?'» «Laquearia nostra cypressina.» Laquearia quæ adhærent tignis, significant corporum infirmitates, quæ adhæserunt corporibus Christi et Virginis, quæ eleganter cypressinæ dicuntur, quia cypressus solet adhiberi corporibus quæ comburuntur, et mira ab eis fragrantia redditur. Sic infirmitates, quæ ad mortem pertinent, et in Virgine et Christo per patientias, quas in infirmitatibus habuerunt, mirabilius redolent. Hæc Alanus. Vide quæ de cedro et cypresso dixi, Eccli. XXIV, 17, ad illa: «Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion.»