Cornelius a Lapide
Index
CAPUT SECUNDUM.
SYNOPSIS CAPITIS.
Sponsus laudarat sponsam; illa virginee erubescens, laudem reflexit in sponsum. Sponsus ergo, ut modestiae et pudori ejus consulat, laudem ejus acceptat et confirmat, seseque vocat florem campi, et lilium convallium, ac deinde eamdem laudem in sponsam liberius, utpote laude sua velatam, derivat. Illa vicissim in laudem et amorem sponsi magis accenditur: quare est hic continuus, alternans et reciprocus amoris sponsae et sponsi dialogus. Versu enim primo et secundo, sponsus se et sponsam dilaudat. Versu tertio, sponsa sponsum deamat, et amore ejus languet, ac deliquium animae patitur. Versu septimo, sponsus eam excitari vetat. Versu octavo, sponsa a sponso saliente instar cervi evocatur ad vernas paradisi amoenitates, ac vulpes capere jubetur. Denique versu 16, sponsa se totam sponsi amori tradit et dedit.
Textus Vulgatae: Canticum 2:1-17
1. Ego flos campi, et lilium convallium. 2. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. 3. Sicut malus inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi: et fructus ejus dulcis gutturi meo. 4. Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. 5. Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo. 6. Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. 7. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. 8. Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles: 9. similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum: en ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. 10. En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. 11. Jam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit. 12. Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra: 13. ficus protulit grossos suos: vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni: 14. columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. 15. Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. 16. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, 17. donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere: similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bether.
VOX SPONSI.
VERS. 1. EGO FLOS CAMPI, ET LILIUM CONVALLIUM.
Ego flos campi, et lilium convallium. — Arabicus, torrentium: lilia enim, quia sicca, gaudent aquis; Septuaginta vertunt ut Noster; Tigurina vero, ego sum rosa Saron, et lilium gaudens vallibus; Vatablus, Saron interpretatur saturitatis, vel potius abundantia: sicut Deus, inquit, dicitur Saddai, id est uber et copia omnium bonorum: Saron enim, inquit Adrichomius, urbs est et regio campestris, pinguis et fertilissima, saginandis pecoribus perquam apta, ideoque ibi pascebantur regis animalia. Extendit sese a Caesarea Palaestinae, et pertingit usque ad Joppe. Haec, teste Hieronymo, juxta soli qualitatem, Petro praedicante fidei continuo fructus germinavit, Actor. ii, 41, quo hic alludit Salomon. Pro flos hebraice est חבצלת chabatstelet, quod Pagninus, Marinus et Vatablus vertunt, rosa; Septuaginta et S. Hieronymus hic, flos; iidem, Isai. xxxv, 1, vertunt lilium; unde Syrus pro flos campi vertit lilium loci fertilissimi; alii, vaccinium, de quo Virgilius: Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. Nimirum Hebraea nomina arborum, florum, gemmarum sunt polysema multis speciebus communia. Pro lilium hebraice est שושנה schoschanna, quod Guidacerius hic vertit, viola; Chaldaeus vero et Galatinus, lib. VII, cap. v, vertunt rosa, quia nascitur haec inter spinas, non lilium. Unde pro eo quod sequitur: "Sicut lilium inter spinas," ipsi vertunt, sicut rosa inter spinas. Verum Septuaginta, Aquila, Symmachus in Psalm. xlv, 1, et S. Hieronymus, Aben-Ezra, R. Salomon, Tigurina, Vatablus et alii hic sosanna vertunt lilium, a שוש sches, id est sex, scilicet foliis quibus orna-
tur, ait R. David. Hinc et Phoenices Arabesque lilium vocant susana. Unde Susam Persarum regiam ita dictam a liliorum ibi nascentium copia, testatur Athenaeus, lib. XII, Eustathius in Dionys., et alii: sicut a rosa dicta est Rhodus insula, quia rosae speciem exhibet, et a flore Florentia; a Susanna quoque dictum est oleum susinum, quod e liliis conficitur, de quo Plinius, lib. XIII, cap. i.
Porro Chaldaeus voces invertens sic vertit, dixit coetus Israel: Tempore quo dominator saeculi collocat majestatem suam inter me, ego similis sum lilio viridi ex paradiso voluptatis, et opera mea pulchra sunt sicut rosa, quae est in campo horti voluptatis.
PRIMUS SENSUS ADAEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Theodoretus, Nyssenus, S. Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 5, Chaldaeus, Hebraei, Philo Carpathius, item Genebrardus, Vatablus, Luisius Legionensis et Osorius censent haec adhuc esse verba sponsae, non sponsi. Dixerat enim ipsa: "Lectulus noster floridus;" nunc ostendit unde sit floridus, nimirum, quia "ego," inquit, sum "flos campi et lilium convallium." Aut, ut noster Sanchez, sensu a Christo in Ecclesiam reflexo, quasi ei dicat Christus: Tu, o sponsa, floridum esse dicis lectum, et domus nostrae contignationem suaviter olere, utpote e cedro atque cupresso; sed ego tibi flos esse debeo, cui placere aut olere nihil debet praeter me. Cui expositioni favet quod statim adjungitur: "Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias." Ac si dicat sponsus: Quid mirum, si a te exigam, o sponsa, ut me pro flore, pro cupresso ac cedro tibi habeas, neque quidquam tibi aut floreat aut oleat praeter me, quando tu mihi eo loco es, ut aliae filiae Jerusalem prae te spinae sint et senticosi frutices, cum liliorum odore atque candore composita; quare nihil magnum aut indebitum peto, aut opto, cum talis tibi videri volo, qualis tute mihi ipsa videris. Cui voci sponsa fidelis obsecuta saepe canit in hoc epithalamio: "Dilectus meus mihi, et ego illi."
Porro Ecclesia dicitur flos campi et lilium convallium, variis de causis: primo, Philo Carpathius hanc affert, q. d. Ego Ecclesia sum flos campi propter vaticinia prophetarum, lilium vero convallium propter Evangelium quod praedico; hoc enim suavius et salutarius redolet, cum non tantum praecepta, sed et consilia perfectionis suggerat, dicens: "Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites. Beati qui lugent," etc. Ideoque Christus: "Considerate, ait, lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis," Matth. vi, 28.
Secundo, S. Ambrosius, serm. 5 in Psal. cxviii, vers. 1: Ecclesia, inquit, est flos campi ob fidei et aliarumque virtutum odorem; lilium vero, ob splendorem operum. Idem, lib. De Instit. virgin. cap. xv: Ecclesia, inquit, est flos campi, et lilium convallium, quia in convalle hujus mundi gratiam boni odoris exhalat sedula confessione peccati.
Tertio, tres Patres apud Theodoretum censent Ecclesiam esse florem campi in Judaeis, lilium vero convallium in gentibus, q. d. Ecclesia: "Ego quoad gentes, quae per infidelitatem naturali aequalitate privatae, et vitiorum turbine depressae, erant veluti lilium ex imo in sublime consurgens, et a radice ad idoneam magnitudinem per calamum ascendens, ne vallium profunditate abscondatur, sed excelsam pulchritudinem suam praeferat, fide in Christum innitor, et per purgationem ex confusione vitiorum emersi, atque in contemplationis fastigio, virtutum decore sum exornata."
Quarto, alii censent Ecclesiam hic invitare sponsum ad lectulum, id est otium et secretum contemplationis, ex eo quod ipsa in actione evangelizando oberrans gentes, ab eis contempta et calcata sit uti flos, qui nascitur in campo aperto, et ut lilium in vallibus ab omnibus hominibus aeque ac bestiis conculcatur vel carpitur.
Denique nonnulli sic exponunt per antithesin, q. d. Ego quidem, quae sum sponsa, id est Ecclesia Christi, sum flos, sed campi, non horti, id est communis, vulgaris, vilis et abjectus; at tu, o sponse mi, praefulges splendore aeque ac odore ut lilium convallium candidissimum et odoratissimum.
Verum melius idem Theodoretus, Origenes, Aponius, Cassiodorus, Beda, Anselmus, Rupertus, Honorius hic, et S. Ambrosius, lib. De Anima et Isaac, cap. iv et v, Cyrillus, De Incarn. Unigen. cap. ix, censent haec esse verba sponsi, non sponsae, idque exigit id quod proxime sequitur: "Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias;" quae verba esse sponsi, non sponsae, nemo dubitat. Christus ergo est flos campi, vel, ut hebraice est, rosa Saron, et lilium convallium, ideoque lectulum suum Ecclesiae facit floridum (eo enim alludit), ut paulo ante dixit, q. d. Recte dixisti, o sponsa: "Lectulus noster floridus," at scias eum floridum esse, non ex te, sed ex me: "ego enim sum flos campi," etc. Ita Beda: Christus igitur est flos campi.
Primo, quia sicut flos est ornamentum campi, sic Christus mundi, ait Origenes, S. Ambrosius, Beda et alii: Christus enim ita est flos decusque mundi, ut in se omnium florum decorumque speciem, amplitudinem et praestantiam contineat. Unde Justus Orgelitanus sic exponit: "Ego flos campi, et lilium convallium, id est, ego decus sum mundi in virginitate humilium." Flos ergo est Christus, ratione eximii decoris et plenitudinis gratiae, qua speciosus est prae filiis hominum. Flos scilicet ille, de quo apud Isaiam, cap. xi, 1, dicitur: "Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini." Flos est nunquam marcescens, cujus pulchritudo nunquam deficit, nunquam minuitur odor, nunquam deperit vigor, aeque semper candidus et rubicundus, aeque semper odoriferus, aeque plenus gratia et veritate. Ita Titelmannus.
Secundo, quia sicut flos campi multus et multiplex est, nec horto concluditur, sed omnibus carpendus fovendusque exponitur, sic et Christus.
Audi Alanum: "Campus dicitur humana Christi natura; sicut enim in campo florum pullulat varietas, sic in humana Christi natura virtutum pluralitas. In ea fuit viola humilitatis, patientiae rosa, lilium castitatis. Hujus campi flos fuit Christus, id est decor secundum divinitatem, quia et ex virtute divinitatis habuit in humana natura donorum plenitudinem. Eleganter autem humana Christi natura per campum significatur, propter amplitudinem et planitiem, quia in eo nullus fuit scrupulus erroris. Unde et de eo dicitur: Lilium convallium. Quia perfecta humilitas fuit in Maria, et in humana Christi natura, ideo persona Virginis, et humana natura Verbi valles dicuntur, propter eminentiam humilitatis; et non solum valles, sed et convalles ratione similitudinis, quia Virgo specialiter Christo fuit similis." Hac de causa Christus extra urbem in campo et agro nasci voluit, aeque ac B. Virgo campo nata est inter ovium balatus, ait Damascenus, lib. IV De Fide, cap. xv.
Tertio, sicut flos in campo sponte provenit sine semine, sine aratione, sic et Christus ex virgine natus est sine opera viri. Sicut ergo flos in coelo solem patrem, in terra plantam habet matrem: sic Jesu Pater in coelo est Deus, in solo mater Virgo. Et sicut calore solis, et defluxu roris gignuntur flores: sic sine viri opera, Spiritu Sancto inumbrante, et rore divinae gratiae defluente, flos iste Jessaeus prodiit; flos, hoc est decus campi. Rursum, sicut flos ex terra et fimo nascitur: sic Christus e terra peccatis inquinata quasi flos purissimus germinavit. Unde ipse vocatur צמח tsemach, id est oriens, scilicet germen et flos, Zachar. iii et vi. Audi S. Ambrosium, lib. II De Spiritu Sancto, cap. v: "Flos, inquit, Mariae Christus, qui bonum odorem fidei toto sparsurus orbe, virginali ex utero germinavit. Flos odorem suum succisus reservat, et contritus accumulat, nec avulsus amittit, ita et Dominus Jesus in illo patibulo crucis nec contritus emarcuit, nec avulsus evanuit; sed illa lanceae punctione succisus, sacro speciosior fusi coloris cruore vernavit, mori ipse nescius, et mortuis aeternae vitae munus exhalans."
Quarto, Christus est flos campi, hebraice saron, id est planitiei, quia in plana terra ex humili virgine humilis natus est. Rursus saron, id est pulcherrimus, quia in Saron, utpote pinguissima et fertilissima, uti paulo ante dixi, rosae et flores erant pulchriores et odoratiores, quam aliis in locis, juxta illud, Isai. xxxv, 2: "Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron."
Quinto, flos notat tempus incarnationis Christi fore ver: in vere enim flores emicant. Sic Christus 25 die martii conceptus et incarnatus est, qua de causa eo die Ecclesia celebrat tanti mysterii festum sub nomine Annuntiationis B. Virginis. Ita Cassiodorus, Honorius et S. Bernardus.
Sexto, flos hic est rosa, ut vertunt et Vatablus et alii. Rosa autem quid pulchrius, quid odoratius, quid salubrius? Sic et Christus decor, odor et salus est mundi. Vide quae de rosa dixi Eccli. xxiv, 18, ad illa: "Et quasi plantatio rosae in Jericho." Ergo sponsus Christus est pulcher instar rosae purpurascentis et lilii candicantis, juxta illud cap. v, 10: "Dilectus meus candidus et rubicundus."
ET LILIUM CONVALLIUM.
Verum hic lilium intellige, non flosculum illum odoratum, quem nunc vulgus herbariorum vocat abusive lilium convallium. Hoc lilium vocatur convallium, quia lilia in vallibus, ad quas e montibus decurrunt ros et pluvia, facilius proveniunt, ibique sunt fragrantiora et pulchriora; cum enim sint sicca, multo humore indigent. Sic et Christus est lilium candidum et odoratum, ex humili terra et virgine natum. "In lilio, inquit Honorius, quinque considerantur, quia est candidum, habens aureum colorem prominentem, et est odoriferum, et pandulum, et semper incurvum: sic Christus candidus est in humanitate, aureus in deitate, odoriferus in praedicatione, pandulus in suscipiendo poenitentes, incurvus in condescendendo peccatoribus, et eos sublevando;" ipse est lilium convallium, scilicet ornamentum fidelium. Sicut enim convalles sunt inter duos mon-
tes, ita fideles sunt inter duas leges, vel inter duos populos, Judaeos et Gentiles.
Secundo, folia lilii foris candidissima sunt, intus autem in medio floris trinus apparet radius coloris flavi, et plane aurei: ita Christus foris exhibebat humanitatem purissimam, intus autem continebat auream deitatem, imo et totam S. Trinitatem: "Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter," Coloss. ii, 9. Ita Aponius: "Flos campi, inquit, fuit Christus ante incarnationem, quia in toto coelorum campo coruscans coelestibus spiritibus exstitit admirandus; post incarnationem vero effectus est lilium convallium, cum descendit in vallem lacrymarum, et tria attulit, abolitionem peccati, abstersionem mendacii, et refrigerium concupiscentiae: aeque ac lilium tria ex se exhibet, candorem, odorem, et ad quaeque adusta ignibus medicinam." Et Beda: "Pulchre, ait, in lilio prius se candor exterior paulatim aperit, et sic demum aurei coloris, quae latebat intus, gratia patescit: quia natus in mundo Dominus, prius homo sublimis his qui in eum vere credebant; at tempore procedente, Deus verus innotuit." S. Ambrosius vero in Psal. cxviii, serm. 5, similitudinem invertens: In Christo, inquit, aeque ac in lilio fuit candor divinitatis et rubor humanitatis. Huc accedit Cyrillus Alexandrinus, lib. De Incarn. Unigen. cap. ix, qui sic explicat, q. d. Sicut odor invisibilis est in lilio visibili, sic deitas incorporea in Christo homine per hypostaticam unionem fuit quasi corporata.
Tertio, S. Ambrosius, lib. II De Spiritu Sancto, cap. v: "Christus, inquit, est flos campi, quia instar floris in passione contritus et laniatus majorem fragravit odorem."
Quarto, magna est lilii fecunditas. Nam illo "nihil est fecundius, ait Plinius, lib. XXI, cap. v, una radice quinquagenos saepe emittente bulbos." Sic quid fecundius Christo, a quo tot christianorum millia, imo milliones prognati sunt?
Quinto, nullus flos celsior lilio: sic nihil celsius Christo. Audi Plinium lilii decus graphice depingentem, lib. XXI, cap. v: "Nec ulli florum excelsitas major, interdum cubitorum trium, languido semper collo, et non sufficiente oneri. Candor ejus eximius, foliis foris striatis, et ab angustiis paulatim in latitudines sese laxantibus, effigie calathi, resupinis per ambitum labris, tenuique filo et semine; stantibus in medio crocis. Ita odor colorque duplex, et alius calycis, alius staminis, differentia angusta."
Mystice, Origenes: Christus, ait, fuit flos inglorius Judaeis, quia ab eis contemptus; lilium vero gloriosum gentibus, quia ipsae gloriam Christi agnoverunt et coluerunt.
Symbolice, Honorius: Campus, inquit, id est terra inarata, est ordo virginum in Ecclesia, cujus flos est Christus, quia ejus delectatio, corona et praemium. Convallis vero est ordo conjugatorum, inter virgines et continentes, quasi inter duos montes sitorum, quorum est Christus lilium, scilicet candor et gaudium. "Et sicut lilium est inter spinas," decore et odore: sic Ecclesia perfectorum est inter filias Jerusalem, id est inter imperfectos, eminens decore vitae et odore doctrinae. Perfecti accuntur, quia omnia mundana reliquerunt, dicente Domino: "Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus," Matth. xix, 21. Imperfecti dicuntur, quia adhuc mundo utuntur, de quibus dicitur: "Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur," Psal. cxxxviii, 16.
Quinto, Christus lilium convallium, quia in vallibus, id est humilibus, excitat spem futurae gloriae: Deus enim humiles exaltat et glorificat. Lilium enim symbolum est spei. Causam dedi, Ose. xiv, 6, ad illa: "Israel germinabit sicut lilium." Convallis ergo humilitatis est lilietum virginitatis, gratiae et gloriae.
Denique Christus in sanctis omnibus ut lilium floret et fragrat, scilicet ut lilium puritatis in virginibus, patientiae in martyribus, humilitatis in coenobitis, poenitentiae in poenitentibus, doctrinae in doctoribus, etc. Unde S. Gregorius: "Bene, inquit, florem Christus se nominat, qui dum spinas peccatorum exterminat, mentem sponsae et pulchritudine suae justitiae exornat, et naribus cordis dum coeleste desiderium applicat, interiora animae quasi odore refocillat."
Clarius S. Bernardus, serm. 47: "Flos, inquit, est virginitas, flos est martyrium, flos actio bona. In horto virginitas, in campo martyrium, bonum opus in thalamo." Et post nonnulla: "Ipse flos horti, virgo virga virgine generatus. Idem flos campi, martyr, martyrum corona, martyrii forma. Denique foras civitatem eductus est, extra castra passus est, in ligno elevatus est spectandus hominibus, subsannandus ab omnibus. Ipse item thalami flos, speculum et exemplum totius beneficentiae."
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Primo, Nyssenus, homil. 4, docet Christum esse florem campi in animabus sanctis, quas gratia sua fecundat, ut fiant instar campi amplissimi et fertilissimi, qui omnes florum species profert. Addit Origenes, hom. 3 ex quatuor, Christum incipientibus et simplicibus esse florem campi, at proficientibus lilium convallium pro fulgore sapientiae et pudicitiae. Ipse enim est candor lucis aeternae, splendor et figura substantiae Dei, Sapient. vii, 26.
Secundo, Cassiodorus, Beda et S. Ambrosius, loco jam citato, dicunt Christum esse florem campi in quibuslibet fidelibus; lilium vero convallium, id est humilium, quia in humilibus magis ejus gratia resplendet.
Tertio, Ambrosius, lib. III De Virginibus: "Flos campi, inquit, Christus, quia parentum simplicitatem purae mentis frequentat; lilium vero convallium, quia est flos humilitatis et simplicitatis."
Quarto et aptissime, Christus est lilium in mentibus castis et puris, quales sunt convallium, id est humilium: humilitatis enim germen et flos est castitas et virginitas. Ita S. Hieronymus, epist. 8 ad Demetr.: "Christus, ait, quasi auctor virginitatis et princeps loquitur confidenter: Ego flos campi, et lilium convallium." Rursum ipsa anima casta est lilium. Nam, ut explicat Theodoretus: "Lilium cum exteriori decore splendet, tum aureum intus flosculum continet. Talis est anima justitiae splendore circumdata, et spiritale sapientiae cognitionisque donum in intimis penetralibus gestans."
Hinc et apes castae et virgines, utpote quae sine concubitu foetus procreant et mella conficiunt, delectantur lilio quasi virgineo, teste Plinio, lib. XXI, cap. xii. Hac de causa angelus e coelo detulit S. Caeciliae et S. Valeriano, in conjugio servanti-
bus virginitatem, coronas e rosis et liliis, uti habet eorum Vita. Item accidit SS. Juliano et Basilissae, ut patet ex eorum Vita apud Surium, die 9 januarii, atque aliis ejusdem generis et virtutis. Virginibus ergo calathis date lilia plenis.
Anagogice, Eucherius in lib. III Reg.: "Christus, inquit, lilium propter gloriam resurrectionis, foris candidum propter gloriam corporis, intus vero aureum propter fulgorem animae. Et ante passionem quidem lilium quasi clausum, propter passionem quippe gloria et honore coronatus est; post passionem vero lilium repandum, quatenus in assumpta humanitate potentiam divinae claritatis, quam habuit apud Patrem, priusquam mundus esset, ostendit." Theodoretus vero asserit Christum fuisse florem campi in incarnatione, lilium vero convallium in descensu ad inferos: apud inferos enim sunt imae mundi valles.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Haec omnia prae omnibus eximie competunt B. Virgini. Singulariter vero, quod ex illa velut campo inarato prodierit flos pulcher, scilicet Christus, atque ex ejus utero velut convalle humillima natum sit lilium pulcherrimum et odoratissimum, scilicet idem Christus, ut paulo ante dixi ex Alano et aliis.
VERS. 2. SICUT LILIUM INTER SPINAS, SIC AMICA MEA INTER FILIAS.
Pro lilium Chaldaeus, Vatablus et alii vertunt rosa, quia haec spinosa est, et e ramo spinoso nascitur, non lilium. Verum non dicit Salomon lilium hoc nasci e ramo spinoso, sed simpliciter esse inter spinas, q. d. Sicut lilium inter spinas positum effulget, sic amica, id est sponsa mea, emicat inter caeteras mulieres. Rursum saepe inter sentes et spinas nascuntur lilia, uti cum juxta sepes spinosas plantantur, vel seminantur. Unde Septuaginta vertunt, sicut lilium in medio spinarum, sic proxima (Aquila amica, quinta editio dilecta) mea in medio filiarum.
Chaldaeus explicans de Synagogae, id est Judaeorum peccantium captivitate, sic exponit, q. d. Sicut lilium pungitur spinis, sic Synagoga ob peccata punitur captivitate babylonica vel romana; unde ipse accipiens haec ut verba sponsae, id est Synagogae, sic vertit, in tempore autem, quo ego declino a viis quae rectae sunt coram eo, et ipse aufert majestatem sanctitatis suae a me, ego comparata sum rosae, quae germinat inter spinas, a quibus perforantur et rumpuntur folia ejus: sic ego sum compuncta et scissa propter pessimas impositiones in captivitate, inter provincias populorum.
PRIMUS SENSUS ADAEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Sponsus, vers. 1, nuncupavit sese lilium; nunc idem nomen et laudem transcribit in sponsam, sed addito to inter spinas. Lilium vers. 1 explicui; hic explicabo to inter spinas.
Primo, tres Patres apud Theodoretum explicant, q. d. Sicut lilium satum inter spinas, ex illis exsurgit et enascitur, sic Ecclesia gentium vocata et nata est ex spinis infidelitatis et gentium infidelium. Christus ergo fecit sicut canis venaticus, inquit Hugo, qui feram insequens caput intra spinarum aculeos immittit, non timens exulcerationem, ut feram capiat: Ecclesiam quasi feram intra spinas, id est intra reprobos latitantem extraxit, sed punctiones spinarum usque ad sanguinis effusionem sustinuit, in cujus signum coronam spineam portavit in capite super crucem.
Secundo et magis genuine, q. d. Sicut lilium inter spinas, illas decore, odore et candore longe antecellit: sic Ecclesia antecellit omnibus aliis sectis judaeorum, philosophorum, politicorum, etc. Ita Origenes, Theodoretus et Justus Orgelitanus.
Tertio, q. d. Sicut lilium enascitur vigetque inter spinas, sic Ecclesia viget floretque in medio haereticorum et malorum christianorum, qui illam velut spinae pungunt et lacerant; sed ipsa nihilominus velut lilium in suo candore, odore et splendore doctrinae et sanctitatis permanet, imo inter persecutiones majori odore et fulgore famae coruscat. Ita S. Gregorius, Aponius, Philo Carpathius, S. Bernardus hic, et S. Augustinus, lib. De Unitate Eccles. cap. xiii. Audi Honorium: Sicut ego sum (ait sponsus) lilium convallium, videlicet ornatus humilium: sic eris tu, amica mea, lilium spinarum, id est decus gentium; et sicut ego sum lilium inter spinas, videlicet Judaeos me pungentes et lacerantes: sic eris tu, Ec-
clesia amica mea, inter gentes filias Babylonis, id est confusionis, quae te multis spinis cruciatam pungent, et multis poenis lacerabunt. In spina tria notantur, cito floret, cito arescit, aculeis pungit: ita mali cito divitiis florent, in virtutibus cito arescunt, et igni apti sunt, ac malis moribus bonos pungunt.
Anagogice, S. Augustinus, lib. V De Baptismo contra Donatist. cap. xxvii, per sponsam accipit Ecclesiam electorum, per spinas coetum reproborum, q. d. Sicut spinae circumdant lilium, ita reprobi electos; sed hi inter reprobos gratia et gloria efflorescunt, sicut lilium inter spinas: "nam filiae, ait Rupertus, cum absolute dicuntur, fere nunquam significationem bonam habent, ut in illis: Filiae discurrerunt super murum. Sed exasperaverunt, etc., Gen. xlix, 22, et alibi: Multae filiae congregaverunt divitias, etc. Proverb., cap. xxxi, vers. 29. Itaque spinae et filiae blasphemiae sunt Judaeorum, sectae sunt haereticorum." Porro per filias maxime denotat sionidas, id est hierosolymitanas et judaeas.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Primo, Origenes, hom. 3 ex quatuor, sic explicat, q. d. Inter filias, id est animas saeculares et carnales, quae voluptatibus carnis effeminantur, iisque velut spinis punguntur crucianturque, et ut filiae natae sunt ex patre diabolo: effloret anima sancta instar lilii, quod nullam victus aut vestitus curam aut sollicitudinem habet, sed omnem illam transcribit in Deum; quare ab eo mire odore et decore vestitur et pascitur. Simili enim modo anima pia nulla carnis cura tangitur, sed in Dei providentia quiescens ab eo alitur, decoratur et illustratur. Unde Christus hac lilii similitudine suadet fidelibus, ne solliciti sint de victu et vestitu, Matth. vi, 28. Similia habet Origenes, homil. 3 ex quatuor.
Secundo, S. Ambrosius, lib. III De Virgin., per lilium inter spinas accipit compunctionem cordis; sic enim ait: "Tanquam lilium inter spinas. Nonne inter asperitates laborum contritionesque animorum boni flos odoris assurgit, quia contrito corde Deus placatur?"
Tertio, S. Gregorius per lilium inter spinas accipit vitae innocentiam inter nocentes: "Bene, inquit, sicut lilium inter spinas, sponsa inter filias esse perhibetur; quia cum multi sint in Ecclesia, qui solis verbis Christum confitentur, operibus vero nihil nisi humanas sollicitudines sectantur, dum sola illa anima in lilii dignitate computatur, quae a mortalitatis radice ad caelestem pulchritudinem assurgit, et munditie candorem corde et corpore sibi ipsi custodit, et proximos quosque bonae opinionis odore reficit."
Quarto, Nyssenus, homil. 4, sic explicat, q. d. Sicut lilium inter spinas nascitur et efflorescit, sic anima sancta inter tribulationes in virtute crescit, magisque resplendet. Et S. Ambrosius, De Institut. Virgin. cap. xiv: Christus, ait, erat lilium in medio spinarum, quando erat in medio Judaeorum qui ipsum calumniati sunt, accusarunt et crucifixerunt. Sui ergo exemplo excitat fideles, ut persecutiones et tribulationes quaslibet forti animo tolerent et superent. Ita Cassiodorus, Aponius et Anselmus. Deus enim totam hanc vitam tot spinis, id est tribulationibus, sepsit, ut anima videns se ubique iis pungi, amorem ab omnibus mundi bonis, utpote spinosis, avocet, eumque totum in Deo sponso collocet. Sic spinae conservant lilium, id est puritatem et virginitatem animae. Audi S. Bernardum, serm. 48, egregie et sapienter hoc pertractantem: "Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina, Psalm. xxxi, 4. Spina culpa est, spina poena est, spina falsus frater, spina vicinus est malus. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. O candens lilium, o tener et delicate flos! increduli et subversores sunt tecum: vide quomodo caute ambules inter spinas. Plenus est mundus spinis: in terra sunt, in aere sunt, in carne tua sunt. Versari in his, et minime laedi, divinae potentiae est, non virtutis tuae. Sed confidite, inquit, quia ego vici mundum, Joan. xvi, 33. Etsi igitur undique tibi intendi prospicias tribulationum tanquam tribulorum aculeos, non turbetur cor tuum, neque formidet, sciens quia tribulatio operatur patientiam, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, Rom. v, 3. Considera lilia agri, quomodo inter spinas vigent et nitent. Si foenum, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic custodit, quanto
magis amicam et sponsam suam charissimam? Denique custodit Dominus omnes diligentes se, Psalm. cxliv, 20. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias." Subdit deinde quiddam, quod mirifice vim et splendorem lilii hujus exaggerat et perficit: "Non mediocris, inquit, titulus profecto virtutis, inter pravos vivere bonum, et inter malignantes innocentiae retinere candorem, et morum lenitatem; magis autem si his qui oderint pacem, et pacificum, et amicum ipsis te exhibeas inimicis. Id plane tibi similitudinem datam de lilio jure quodam proprietatis specialiter vindicabit, quod ipsas utique pungentes se spinas candore proprio illustrare et venustare non cessat. An non proinde lilium tibi videtur implere quodam modo Evangelii perfectionem, qua orare pro calumniantibus et persequentibus nos, benefacere his qui oderunt nos, Luc. vi, 23. Ergo et in fac similiter, et erit anima tua amica Domini, et laudabit te, de te dicens: Quia sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias." An non haec magna vis lilii, magna, inquam, virtus animae sanctae et apostolicae, ut spinas non tantum superet, sed eas in lilia convertat, ut ex Saulo faciat Paulum, ex persecutore praedicatorem, ex daemone angelum? Apposite S. Hieronymus, epist. 140 ad Principiam, S. Marcellam et Asellam comparat lilio: "Habes, inquit, in studio Scripturarum et in sanctimonia mentis et corporis Marcellam et Asellam: quarum altera te per prata virentia, et varios divinorum voluminum flores ducat ad eum qui dicit in Cantico: Ego flos campi, et lilium convallium (erat enim Marcella in Scriptura erudita, ut idem Hieronymus docet epist. 16); altera ipsa flos Domini (Asella) tecum mereatur audire: Ut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum."
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Rupertus sic exponit, q. d. Sicut Christus velut lilium spinis Judaeorum et haereticorum fuit transpunctus: sic et B. Virgo iisdem fuit compuncta et transfixa. "Itaque, inquit, hae spinae et filiae blasphemiae sunt Judaeorum, sectae sunt haereticorum: quaecumque hujusmodi spinae laceraverunt me: quaecumque hujusmodi filiae tibi inviderunt, et mihi detraxerunt. Ubi ego spinis compungebar, imo et clavis configebar, tu praesens patiebaris mente convulnerata; et ubi tuae virginitati a filiabus derogatur, mihi quoque invidiose detrahitur. Verum sicut ego spinas pertuli quidem, sed exsuperavi: ita et de te veraciter praedicabitur, quia cunctas haereses interemisti." Hinc ait S. Augustinus: "Christus Jesus carnem, Maria virgo immolat mentem." In Revelationibus S. Brigittae, lib. VI, cap. xxx, S. Agnes revelavit illi, quasi tot ictus gladii B. Virginem sustinuisse per compassionem, quot in filio suo vulnera et plagas praevidebat et videbat. Audi quid de B. Virgine scribat S. Brigitta in Sermone angelico, cap. xvi: Sicut rosa crescere solet inter spinas, ita B. Virgo in hoc mundo crevit inter tribulationes; et sicut, rosa crescente, crescunt et spinae, sic haec electissima rosa, Maria quanto plus crescebat aetate, tanto fortiorum tribulationum spinis acutius pungebatur: quaenam hae fuerint ejus tribulationes, in sequentibus explicat.
Rursum ex hoc loco censet Galatinus et Bellarminus, tom. III, lib. IV, cap. xv, sine ulla originaria labe conceptam esse Virginem: ut enim ex spinosa planta sine spinis nascitur rosa, in qua mira est et ad aspectum jucunditas et ad odoratum suavitas, sic ex tot peccatoribus nata est innocens et sancta B. Virgo. Idem dicas de lilio. Quocirca, ut ait B. Petrus Damianus, serm. 3 De Nativit. Virgin.: "De spinosa progenie Judaeorum nata candescebat munditia virgineae castitatis in corpore; flammescebat autem ardore geminae charitatis in mente, fragrabat passim odore boni operis, tendebat ad sublimia intentione continua cordis." Spinas enim, inter quas lilium esse dicitur, et ex quibus rosa originem ducit, Deiparae prosapiam Patres interpretantur, ex qua ipsa nihil asperum, nihil horridum contraxit, sed tota suavis atque amoena, non secus ac lilium et rosa exstitit. Quare Sedulius, lib. II De Virgine sanctissima, sic cecinit: Et velut in spinis mollis rosa surgit acutis, / Nil quod laedat habens, matremque obscurat honore: / Sic Evae de stirpe sacra veniente Maria, / Virginis antiquae facinus nova Virgo piavit: / Sicut spina rosam, genuit Judaea Mariam.
Ecclesia laudata a sponso de more laudem in ipsum reciprocat; uterque id facit more bucolico, id est pastoritio et rurali, petita similitudine a rure et arboribus. Inducitur enim hic sponsus quasi pastor, et sponsa quasi pastrix, pascens gregem, colensque hortos, agros et vineas. Dicit ergo: Laudas me, o sponse, quod effulgeam sicut lilium inter spinas; sed hoc habeo a te, qui prius effulsisti sicut malus inter arbores steriles sylvae: tu enim decorem et praeeminentiam mihi, velut sponsus sponsae communicasti. Sponsus enim sua bona sponsae facit communia, imo propria.
VOX SPONSAE. VERS. 3. SICUT MALUS INTER LIGNA SYLVARUM, SIC DILECTUS MEUS INTER FILIOS.
SICUT MALUS INTER LIGNA SYLVARUM. — Arabicus, sicut malum punicum in arbore sylvae, sic dilectus meus inter filios; Vatablus, inter juvenes, q. d. Quanto arbor malus caeteris sylvestribus arboribus enitet, eminet et praestat; quanto prae illis utilem et salutarem aerem impertit, ubi opacat; quanto glandibus sunt meliora poma; quanto homo, qui his vescitur, reliqua omnia animantia, quae illis vescuntur, antecellit: tanto, atque etiam multo magis, sponsus meus coelestis reliquis omnibus hominibus et dilectis, id est amatis et amatoribus, praestat. Porro Chaldaeus vertit, ecce sicut pulchra et laudabilis malus citrea inter arbores in-
fructuosas, et totus mundus cognoscit illam: ita Dominator saeculi fuit laudabilis inter angelos in tempore, quo revelatus est in monte Sinai, quando dedit legem populo suo. Graece mallon, latine malus vel melum, aut ad verbum melum (ut habet interpres Origenis, unde et Itali poma vocant mele), est arbor pomus proferens poma. Poma autem generice communia sunt omnes fructus, qui cortice sunt molli; sicut nuces, qui duro: quare ficus, pyra, uvae, persica, cerasa, pruna, sorbae, mespila, olivae, dactyli, etc., censentur poma.
Addit Dionysius Carthusianus hic: "Quamvis, inquit, fuerint multae virgines sanctae, tamen respectu Virginis beatissimae quasi spinae fuisse videntur, in quantum aliquid culpae habebant; et quamvis in se fuerint mundae, non tamen fuit in eis fomes prorsus exstinctus: fuerunt et aliis spinae, qui ex earum intuitu concupiscentia pungebantur. Porro Deipara Virgo ab omni culpa fuit prorsus immunis, fuit fomes in ea plene exstinctus; et tamen intensa charitate erat repleta: quare intuentium corda sic penetravit sua inaestimabili castitate virginea, quod a nullo potuit concupisci; imo potius exstinxit ad horam illorum libidinem."
Rursum, sicut lilium valet adversus serpentes et venena, sic B. Virginis invocatio singulare est remedium in omni tentatione vitiorum, et praesertim libidinis, uti experientia constat. Audi Plinium, lib. XXI, cap. xix: "Radices, inquit, lilii habent, quod ferant fructus, contra serpentium ictus ex vino potae, et contra fungorum venena." Dioscorides vero, lib. III, cap. xc, ubi agit de lilio: "Folia, inquit, herbae illita serpentum morsibus subveniunt; eadem cocta in aqua ignis adustionibus, et cum aceto condita vulneribus." Idem Dioscorides, lib. XV, cap. i, de alia lilii specie, quae latine iris, italice vero lilium coeleste appellatur, radicem ejus cum aceto potam venenatorum animalium morsibus mederi docet. Et Petrus Matthiolus in Comment. addit eamdem radicem in pulverem contusam, cum aceto potam, universaliter adversus omnia venena prodesse.
Primo ergo Ecclesia Christum sponsum comparat malo, id est pomo arbori, quia sicut pomus est fructifera, excellit reliquis arboribus sylvae sterilibus et infrugiferis, sic Christus excellit omnes angelos et homines: omnes enim ex se sunt velut arbores infrugiferae, sed ex gratia Christi et Dei multis modis florem suum nobilitaverunt contra serpentium ictus, et habent, quod ferant fructus virtutum gratiae et gloriae. Ita Origenes, Cassiodorus, Beda et alii. Porro S. Bernardus, serm. 48, contendit Christum hic conferri et praeferri hominibus duntaxat, non vero angelis, idque in rigore verum est, uti censent quoque Nyssenus, Aponius, Philo Carpathius, Rupertus et alii.
Secundo, sicut poma suavem exspirant odorem, sic et Christus suo odore et fama omnes ad se trahit. Hinc pomum hebraice dicitur תפוח tappuach, a radice פוח puach, id est efflavit, exspiravit, quia poma suavem exhalant odorem. Audi S. Ambrosium, serm. 5 in Psalm. cxviii, vers. 1: "Tanquam malum in lignis sylvae. Hujusmodi pomum odorem gratum habet, ut caeterorum pomorum fragrantiam vincat. Christus ergo affixus ad lignum, sicut malum pendens in arbore, bonum odorem mundanae fundebat redemptionis, quae peccati gravis detersit faetorem, et unguentum potus vitalis effudit."
Tertio, malus, sive pomus, varias sub se habet species arborum, quae proinde diversarum specierum poma et fructus proferunt, eaque excellenti sapore, colore et odore, ut sunt mala aurea, medica, granata, persica, cydonia, armeniaca, citria: sic et Christus omnes virtutum et gratiarum species progerminat, ut in virginibus virginitatem, in martyribus martyrium, in contemplantibus contemplationem, etc.
Quarto, Christus nobis vere est fructus et pomum, id est cibus quo vescimur et pascimur, tum in Evangelii doctrina, ut Theodoretus, S. Ambrosius, Beda, Aponius et S. Bernardus; tum proprie, uti censet Philo Carpathius, Origenes, Nyssenus et Anselmus, in Eucharistia. Pomum, inquit Nyssenus, tuos sensus oblectat, puta visum colore, odoratum odore, et gustum sapore. Idem facit Christus. Addit Philo Carpathius pomum dare cibum, dare et potum: sic et Christus, inquit, in Eucharistia dat carnem suam in cibum, sangui-
nem in potum. Unde Aponius et Psellus per malum hic accipiunt malum granatum, ex quo succus rubeus et aqueus exprimitur, sicut ex latere Christi in cruce manavit sanguis et aqua. Audi S. Gregorium: "Merito ergo per malum Christus, per sylvestria vero ligna caeteri homines figurantur: quia in solo Christo cibum salutis quoties quaerimus, invenimus; in ejus verbis et exemplis, animas nostras fructu suavi et salubri reficimus. Ipse est quippe lignum vitae, quam nobis tribuit. Ipse est, qui dum nobis semetipsum inspirat, animam pascit. In caeteris vero, si quid refocillationis invenimus, non quod illorum, sed quod Christi est, ab illis sumimus, quia quidquid in eis praeter Deum est, mortiferum nobis procul dubio invenimus."
Quinto, Nyssenus, hom. 4, docet Christum descendisse in sylvam vitae hujus, ut ex arboribus sylvestribus faceret frugiferas, puta ex infidelibus hominibus faceret fideles, ex impiis pios, ex incastis castos, ex superbis humiles: sicut ramus mali insertus fago, alterive arbori sylvestri, in ea et ex ea producit suos fructus et poma.
Haec omnia, mutato nomine, applica animae sanctae et B. Virgini.
Denique "malus inter ligna sylvarum" est crux, et Christus crucifixus in medio latronum, ait Aponius, Psellus, Theodoretus, Rupertus et S. Bernardus. Idque primo, quia, sicut Adam peccavit in malo, comedendo pomum a Deo vetitum: sic Christus satisfecit in malo pendens in cruce, ut ibi culpa commissa fuerat, ibi fieret et satisfactio; ac qui "in ligno vincebat, in ligno quoque vinceretur." Secundo, quia malus speciem habet crucis (aeque ac malus in navi, cum suis antennis et velis): truncus enim speciem habet trabis; rami vero, ligni transversi in cruce: in ramis enim mali divaricatis, perinde ac in ligno transverso, clavis configi possunt extensa crucifixi brachia. Tertio, quia id ipsum confirmat id quod sequitur: "Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi: et fructus ejus dulcis gutturi meo," q. d. Sub malo, id est sub cruce Christi sedi, ejusque fructus gustavi. Quarto, quia multorum sententia est crucem Christi factam esse ex palma: palma autem est malus, quia profert dactylos, qui cum sint suavi et molli cortice, poma nuncupantur. Quinto, quia id significatur, cap. viii, 5, cum dicitur: "Sub arbore malo suscitavi te," ubi plura hac de re.
Unde huc alludens Fortunatus, et ex eo Ecclesia in Officio passionis et crucis, sic canit: Crux fidelis, inter omnes / Arbor una nobilis: / Nulla sylva talem profert / Fronde, flore, germine: / Dulce lignum, dulces claves, / Dulce pondus sustinet.
Dicit ergo sponsa: "Sicut malus inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios," q. d. cum S. Ignatio: "Amor meus crucifixus est;" nullum diligo, nisi Christum crucifixum. Et cum S. Paulo: "Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo," Galat. vi, 14. Audi S. Ambrosium in Psal. cxviii, serm. 5, vers. 1: "Istae mansiones sunt crucis Christi et sepulturae, in quibus vulnerata est Ecclesia, sed vulnere charitatis. Vulnus enim est, quod Christus excepit; sed unguentum est, quod effudit; pomum est, quod pependit. Hoc pomum gustavit Ecclesia, et ait: Et fructus ejus dulcis in faucibus meis. Et ut scias quia pomum est Dominus, legisti supra: Tanquam malum in lignis sylvae, ita consobrinus meus."
SUB UMBRA ILLIUS QUEM DESIDERAVERAM, SEDI: ET FRUCTUS EJUS DULCIS GUTTURI MEO.
Septuaginta, in (Symmachus, sub) umbra ejus concupivi et sedi, id est umbram ejus ardenter concupivi, et concupita fruitus sum, sub eaque jucundissime sedi; Vatablus, cujus umbram expetivi, et sub ea sedebo; Arabicus, concupivi obumbrari umbra illius, et sedi.
Persistit in similitudine mali: malus enim meliorem dat umbram, quam platanus, cujus tamen umbra jucundissima aestimatur, teste Plinio, et Platone in Phaedro, ubi Socratem sub platano disputantem inducit: "Haec enim platanus, inquit, est admodum patulis diffusa ramis, et procera, et altitudo opacitasque perpulchra nimium et amoena," etc.
Arbores enim frugiferae, qualis est malus, uti in se temperatiores et suaviores sunt, quam infrugiferae et agrestes, ita et temperatiorem suavioremque prae iis emittunt umbram: adde, et fructus, quibus viatorum sub iis degentium famem, aestumque et sitim levent.
Nota, to sub umbra significat sponsae desponsationem: sponsa enim olim solebat conopeo, sive umbraculo aut pallio, sponsi tegi, quo significabatur eam ut sponsam sub sponsi esse cura et tutela. Unde Ruth, cap. iii, 9, expetens connubium Booz, qui quasi proximus haeres juxta legem veterem eam ducere tenebatur, illi ait: "Expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es," hoc est, me in tuam umbram, puta in tuam familiam, domum, curam et protectionem suscipe, uxorem me ducito, me tibi desponde, et in signum desponsationis sub pallii tui umbra et tegumento me tibi associa. Et Deus Synagogae, Ezech. xvi, 8: "Ecce tempus tuum, inquit, tempus amantium: et expandi amictum meum super te." Idem fuit ritus gentium. Unde Euripides apud Stobaeum, patrem ita filiam instruentem inducit: "Cum sub egregii viri pallium veneris, reliqua studia viro sinite." Denique B. Virgini dixit Gabriel, Luc. i, 35: "Virtus Altissimi obumbrabit tibi," q. d. Spiritus Sanctus velut sponsus umbra sua te excipiet, atque in te peraget arcanam Verbi incarnationem. Chaldaeus haec de more accipiens de lege data a Mose Synagogae et Judaeis, sic vertit, unius temporis in umbra majestatis ejus desideravi habitare; et verba legis ejus dulcia fuerunt gutturi meo; et praemia praeceptorum ejus servantur mihi in saeculo venturo.
PRIMUS SENSUS ADAEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Quaeres, quaenam umbra Christi, quam ambit, et sub qua laete sedet quiescitque Ecclesia, et anima sancta?
Respondent, primo, nonnulli esse incarnationem, sive Verbum incarnatum: hoc enim ut unicum mille malorum suorum remedium, per tot millia annorum avidissime exspectabat Ecclesia. Verbum enim est lux et lumen immensum, cujus umbra est corpus et humanitas ab eo assumpta; haec enim velut umbra celat et velat deitatem et majestatem Verbi. Humanitas ergo est umbra divinitatis, quae per illius tenue velamen obscure pellucet et tralucet.
Secundo, proprie et genuine Christi umbra est providentia, cura et protectio Ecclesiae et animae sanctae, velut sponsae suae, juxta illud Isaiae, cap. li, 16: "In umbra manus meae protexi te, ut plantes coelos, et fundes terram." Ita Origenes, Nyssenus, Cassiodorus, Ambrosius, Philo, S. Anselmus et alii. Ex hac Christi virtute quasi animata S. Petri umbra sanabat quoslibet infirmos, Actor. cap. v, 15. Hinc de Christo ait Jeremias: "In umbra tua vivemus in gentibus," Thren. cap. iv, 20, et Ose. xiv, 8. Vertunt Septuaginta ad lectulum nostrum umbrosus, puta sponsus Christus. Et Psaltes: "Et in umbra alarum tuarum sperabo," Psalm. lvi, vers. 2.
Tertio, umbra Christi est Spiritus Sanctus: sicut enim corpus jacit umbram, eaque velatur et obumbratur: ita Christus, qua Deus, spirat Spiritum Sanctum, eoque quasi velatur et tegitur. Hinc Spiritus Sanctus obumbrando B. Virgini, in ejus utero Christi, qua homo est, corpus formavit, organizavit, animavit, Verbo Dei hypostatice copulavit, Luc. cap. i, 31; sicut gallina, umbra alarum suarum ovis incubans, calore suo format pullum, animat, vivificat et excludit, ait Theophylactus in Lucae i. Audi S. Gregorium: "Umbra Christi protectio est Spiritus Sancti. Spiritus quippe Sanctus mentem, quam replet, obumbrat, quia omnem tentationum fervorem temperat; et dum aura suae inspirationis suaviter mentem tangit, quidquid noxii caloris sustinebat, expellit; et quam jam forsitan nimius vitiorum aestus marcidam fecerat, umbra Sancti Spiritus protegens recreat, ut, dum in ejus inspiratione sedens pausat, vires colligat, quibus ad aeternam vitam robustius currat."
Quarto, Origenes, Theodoretus, Philo Carpathius et S. Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 5, per umbram accipiunt legem veterem, in qua sedisse se ait Ecclesia ante Christum, cum adhuc degeret in Synagoga Moysis: lex enim erat umbra Evangelii, sicut Moyses Christi, et Synagoga Ecclesiae.
Quinto, apposite S. Bernardus, serm. 48, per umbram accipit fidem, quae est umbrosa et obscura: per fidem enim ambulamus et non speciem, sed fides deducit nos ad claram visionem in coelis.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Anima sancta sub umbra Christi crucifixi non stat, sed sedet, id est assidue versatur per meditationem, orationem, contemplationem, praesertim dum aliqua tentatione vel tribulatione, velut solis ardore cruciatur et premitur: Christus enim crucifixus uti crucis suae, sic et roboris participium illi communicat, imo magnis saepe mirisque a coelo consolationibus eam mulcet, ut malit esse in cruce cum Christo, quam in deliciis cum mundo. Unde et B. Franciscus Xaverius in laboribus et aerumnis Indicis ita coelesti dulcedine affluebat, ut clamaret: "Satis est, Domine, satis est; nec enim mens mea in hac vita tantum gaudiorum pondus capit." Ita S. Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 5. Hoc est quod canit Psaltes: "Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae; et torrente voluptatis tuae potabis eos," Psalm. xxxv, 8. Notat Theodoretus in Philotheo, sive Historia SS. Patrum, cap. ix, animam Christo crucifixo devotam, non tantum Christum, sed et vestem ejus, domum, calceos, et quidquid aliquam, quantumvis tenuem, ejus umbram gerit, suspicere, amare et venerari.
Secundo, Christi umbra est sacramentum Eucharistiae, in eo enim sub speciebus panis occulitur deitas et humanitas Christi: quod proinde avide desiderant fideles, ac sub eo secure conquiescunt: ita S. Bernardus, serm. 48.
Tertio, umbra Christi sunt sancti: sicut enim umbra est imago corporis, sed exilis et inadaequata, ita vita sanctorum est imago vitae Christi, sed umbratica duntaxat, nec eam adaequans: quare anima pia, dum degit in fidelium et sanctorum coetu vel congregatione, ab ea velut umbra protegitur, sanctisque illius exemplis et consiliis confovetur. Ita tres Patres apud Theodoretum.
Quarto, Origenes putat per umbram notari profectum in virtute: sicut enim umbra a meridie crescit in vesperam, sic et virtus animae sanctae in dies crescit et proficit. Rursum umbra deducit ad corpus. "Fac igitur, cum umbra dignus fueris, ait Origenes, ut possis capere umbram ejus, et effectus, veniet ad te (ut ita dicam) corpus ejus, ex quo umbra nascitur, tuncque senties fructus ejus dulcedinem, dicesque: Et fructus ejus dulcis gutturi meo."
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Umbra notat desponsationem B. Virginis, uti paulo ante dixi, juxta illud, Luc. i, 35: "Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei." Haec ergo obumbratio quasi eam despondit Spiritui Sancto, qui proinde in ea Christum, Sanctum sanctorum efformavit, tuncque eam fructu dulcissimo consolationis et contemplationis adimplevit.
Rursum, B. Virginis umbra fuit non tantum Spiritus Sanctus, sed et Christus: hic enim vocatur ejus dilectus, id est sponsus. Hujus enim adventum et incarnationem summe optabat B. Virgo: quare ante ejus adventum sub umbra ejus sedebat, tum quia ex fide Christi in se incarnandi omnem suam gratiam, etiam incarnationem praeviam hausit; tum quia tota ejus spes, desiderium, consolatio, protectio, omneque bonum erat sperare Christum nasciturum, videre et amare nascentem, ac frui jam nato.
ET FRUCTUS EJUS DULCIS GUTTURI MEO.
Septuaginta, faucibus meis; Vatablus, estque fructus ejus palato meo dulcissimus. Quaeres, quis hic Christi fructus?
Respondeo, primus Christi fructus est remissio peccatorum, justificatio, gratia et virtutes. Item praedicatio apostolorum, et conversio gentium: ita S. Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 5.
Secundus fructus Christi sunt fructus Spiritus Sancti, quos enumerat S. Paulus, Galat. v, 22, dicens: "Fructus Spiritus est: charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas," etc. Christus enim mittens in apostolos et fideles Spiritum Sanctum in Pentecoste, cum ipso haec ejus dona et fructus pariter misit. Ita tres Patres apud Theodoretum.
Tertius fructus realis et corporalis, dulcis gutturi, tam corporis, quam animae, est Eucharistia, qua nos Christus pascit, ejusque velut mannae coelestis dulcedine mentem inebriat. Ita Aponius, Rupertus, et S. Bernardus, serm. 48. Amor enim Christi et beneficia, qualis est Eucharistia, variis hic figuris et schematibus repraesentantur.
Quartus fructus Christi est ejus sermo et doctrina coelestis, ideoque saluberrima et dulcissima: unde et Evangelium, id est bonum felixque nuntium appellatur, quia nuntiat regnum coelorum, modumque eo perveniendi. Ita Nyssenus, homil. 4, et S. Ambrosius, annotat. ad cap. xvi Exodi.
Quintus fructus est meditatio jugis in lege Domini, ait Origenes; ac magis contemplatio Christi, ejusque deitatis, ac incarnationis, passionis, etc. Ita S. Gregorius, quem audi: "Arbor fructifera ipse Christus in corde nostro plantatus per fidem exsistit, quam si mens nostra digne diligit, et instanter excolit, fructus nimirum interius pulchros et utiles gignit. Quos dum mens capiens avide comedit, omnes mundi voluptates pro ejus dulcedine postponit. Dulce enim est valde sibi coelestia cogitare, in aeternitate oculum intimum figere, ut aliquando in fletibus etiam mens accensa compungatur, et inter lacrymas sublevata angelorum cibo, ipsa videlicet sapientia quanto dulcius, tanto avidius pascatur. Inde est quod subditur: Introduxit me in cellam vinariam." Ita contemplatione Christi quasi manna coelesti pascebatur S. Magdalena sedens ad pedes Jesu; unde ab eo audire meruit, Luc. x, 42: "Maria optimam partem sibi elegit, quae non auferetur ab ea in aeternum." Et S. Augustinus in Soliloq. cap. xxii: "Obsecro, ait, ut omnia mihi amarescant, ut tu solus dulcis appareas animae meae." Idem in Manuali, cap. xx: "Anima amans, inquit, trahitur votis, fertur desideriis, dissimulat merita, majestati oculos claudit, aperit voluptati, ponens se in salutari, et fiducialiter agens in eo. Amore anima secedit et excedit a corporeis sensibus, ut sese non sentiat, quae Deum sentit. Hoc fit cum mens ineffabili Dei illecta dulcedine, quodammodo sese sibi furatur, imo rapitur atque labitur a seipsa, ut Deo fruatur ad jucunditatem. Nihil tam jucundum, nisi esset tam modicum. Amor dat familiaritatem, Dei familiaritas ausum, ausus gustum, gustus famem. Anima quam tangit amor Dei, nihil aliud potest cogitare, nihil desiderare, sed frequenter suspirat dicens: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus meus." Et post nonnulla: "Tuta et firma requies est infirmis et peccatoribus in vulneribus Salvatoris. Securus illic habito: patent mihi viscera per vulnera: quidquid ex me mihi deest, usurpo mihi ex visceribus Domini mei, quoniam misericordia affluunt, nec desunt foramina per quae effluant. Per foramina corporis, patent mihi arcana cordis, patet magnum pietatis sacramentum. Patent viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Vulnera Jesu Christi plena sunt misericordia, plena pietate, plena dulcedine et charitate." Ita S. Bonaventura visitatus a S. Thoma Aquinate, rogatusque ex quonam libro tam sapientia, tam pia et dulcia hauriret sensa et verba quae docendo et scribendo eructabat, ostendit ei effigiem Christi crucifixi, dixitque: "Iste est li-
ros liber, Pater mi, qui mihi suggerit omnia quae doceo et scribo. Ad pedes enim hujus crucifixi anima mea majora haurit e coelo lumina, quam ex omni lectione, disputatione et studio." Ita noster P. Ribadeneira in Vita S. Bonaventurae ex Chronicis S. Francisci.
Anagogice S. Bernardus, serm. 48: "Ait, inquit: Et fructus ejus dulcis gutturi meo. Merito ejus desideraverat umbram, de quo et refrigerium esset et refectionem pariter acceptura. Nam caetera quidem silvarum ligna, etsi umbram solatii habent, sed non vitae refectionem, non fructus perpetuos salutis. Unus est enim vitae auctor, unus mediator, Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dicit sponsae suae: salus tua ego sum. Non Moyses, inquit, dedit vobis panem hunc de coelo, sed Pater meus dat vobis panem de coelo verum, Joan. vi, vers. 32. Propterea ergo Christi potissimum desideraverat umbram, quod solus sit, qui non solum ab aestu refrigerat vitiorum, sed et replet delectatione virtutum."
VERS. 4. INTRODUXIT ME IN CELLAM VINARIAM, ORDINAVIT IN ME CHARITATEM.
INTRODUXIT ME IN CELLAM VINARIAM (Hebraea, in domum vini, Hebraei enim cellam, stabulum, cubiculum, imo omne vas et receptaculum vocant domum), ORDINAVIT IN ME CHARITATEM. — Apte ad seriem dramatis postquam dixit sponsa: "Fructus ejus dulcis gutturi meo," subjungit: "Introduxit me rex in cellam vinariam," quia fructus, id est cibus et comestio excitat sitim, quam proinde ut levet sponsa, post comestum fructum inducitur in cellam vinariam. Rursum, ut recte S. Bernardus, serm. 49: "Habito, inquit, pro votis dulci admodum familiarique colloquio cum dilecto, illo abeunte sponsa regreditur ad adolescentulas, aspectu ita ipsius affatuque refecta atque accensa, quatenus ebriae similis appareret. Et quasi illis stupentibus novitatem, et quaerentibus causam, respondit mirum minime esse, si vino aestuaret, quae in cellam vinariam introisset; et secundum litteram ita. Secundum spiritum quoque non negat ebriam, sed amore, non vino, nisi quod amor vinum est."
Sunt ergo haec verba sponsae ad socias, sive adolescentulas, quibus narrat se a sponso inductam in cellam vinariam, ibique vino charitatis potatam, ordinem pariter charitatis accepisse. Porro Septuaginta vertunt, introducite (o adolescentulae, vel potius, o socii sponsi, puta apostoli et doctores) me in cellam vinariam, ordinate in me charitatem, q. d. Ego amore sponsi ardeo, ideoque spirituali siccitate et siti aestuo: vos ergo, o socii sponsi, inducite me in cellam vini, ubi sitim hanc restinguam, ac simul, ordinate in me charitatem, id est ornate me iis vestibus, monilibus, caeterisque omnibus, quae me sponso amabilem faciant, quaeque sponsam tanti sponsi deceant, ut nuptias cum eo devote celebrare merear. Hinc et Syrus more suo
PRIMUS SENSUS ADAEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Inducta est sponsa a sponso ab umbra mali in cellam vini, id est in locum deliciarum et nectaris, ubi bibit vinum charitatis, ut mysteriorum gratiam, et laetitiae capiat suavitatem, ait S. Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 5.
Quaeres, quaenam sit haec cella vinaria? Primo, Origenes, homil. 3 ex quatuor, Theodoretus et alii accipiunt domum sapientiae, puta gymnasia vel templa in quae inducitur populus fidelis, ut ibi a doctoribus et praedicatoribus hauriat vinum verae sapientiae, id est cognitionis, timoris et amoris Dei. Hinc S. Gregorius et Aponius per cellam hanc accipiunt sacram Scripturam, haec enim vinum sapientiae coelestis nobis propinat; et per hanc, ait S. Gregorius, in sponsa charitas ordinatur: quia in ejus doctrina manifeste discitur, qualiter Deus et proximus ordinate diligatur. Huc accedit Chaldaeus, qui tamen more suo Synagogae legi Moysis haec adaptat: "Dixit, inquit, coetus Israel: Introduxit me Dominus in domum gymnasii doctrinae Israel in montem Sinai, ut discerem legem ex ore Moysis scribae magni." Huc facit, quod Christum legem veterem vocat vinum vetus; novam vero et Evangelium, vinum novum, quod in utres novos mittunt, et ambo conservantur, Matth. cap. ix, vers. 17.
Secundo, alii melius per cellam vinariam accipiunt altare: in hoc enim sacerdotes consecrant, hauriunt et distribuunt vinum eucharisticum, puta sanguinem Christi, juxta praeceptum Christi. Ita Nyssenus, homil. 4, Psellus, Rupertus et Paschasius Radbertus, tract. De Eucharistia, cap. xi. Sic sensus est, q. d. Ipsemet rex sponsus me introduxit in apothecam vini, hoc est, jussit introire ad altare Dei, et illic sumere calicem salutaris Domini, qui Deum laetificat, qui hominem vivificat: sic pro vinea quam dereliqui, cellaria melioris nectaris sum adepta. Alludit Salomon hic ad illud Proverbiorum, cap. ix, vers. 1: "Sapientia aedificavit sibi domum, etc. Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam." Vide ibi dicta.
Tertio et valde apposite, cella vinaria est congregatio fidelium in Sion, cui e coelo data est plenitudo Spiritus Sancti in Pentecoste, quo apostolos et fideles coelestibus donis, ardoribus et fervoribus implevit, ut velut musto amoris divini ebrii eructarent magnalia Dei, Actor. ii. Ita Justus Orgelitanus et S. Bernardus, serm. 49: "An non, inquit S. Bernardus, tibi cella videtur fuisse vinaria illa domus, in qua erant discipuli pariter congregati, Actor. ii, 2, cum factus est repente de coelo
sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes, adimplevitque prophetiam Joel? Et nonne unusquisque illorum exiens inebriatus ab ubertate domus illius, et torrente voluptatis tantae potatus, dicere merito quibat: Quoniam introduxit me rex in cellam vinariam." Vide eumdem S. Bernardum, serm. 3 De Pentecoste. Cella vinaria ergo est plenitudo Spiritus Sancti, sive charitatis et zeli.
Symbolice, tres Patres apud Theodoretum, per cellam vinariam accipiunt mysterium incarnationis, quasi Ecclesia dicat angelis, vel apostolis et doctoribus: "Introducite me in cellam vini, hoc est, docete me divinas incarnationis rationes; Deum enim Verbum appellat vinum, quod animas gustantium laetitia afficit, ad divinitatemque perducit. Hujus cella caro est ab ipso assumpta; quam quidem in cellam Ecclesia introducitur, una caro cum Christo futura. Sic enim Apostolus locum illum: Et erunt duo in carne una, interpretatur, Ephes. v, 32: Ego autem, inquit, dico in Christo et in Ecclesia; fidelium enim Ecclesia dum carnis et sanguinis Christi particeps, atque unum cum ipso corpus efficitur, incarnationisque rationes ab angelis discit, atque eas moribus comprobat, in vini cellam ingreditur. In me introducta ordinate charitatem, illam scilicet divinae gratiae communionem, qua vos ordine fruimini, in me quoque, fideles singulos pro cujusque ratione divinis mysteriis instituentes, ordinate."
Mystice Theodoretus, Cassiodorus, Beda et Anselmus per cellam vinariam accipiunt Ecclesiam, in qua haurimus vinum sapientiae et amoris divini. Vide Hugonem de S. Victore, serm. 45 Instit. monast., ubi singulas animas hujus cellae esse dolia ostendit. Unde Origenes, homil. 2 ex duabus, sponsum sic ad novitios loquentem inducit: "Introducite me in domum vini. Cur tamdiu foris maneo? Ecce sto ante ostium, et pulso: Si quis mihi aperuerit, ingrediar ad eum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Catechumenis pariter loquitur: Introducite me, non simpliciter in domum, sed in domum vini. Impleatur vino laetitiae, vino Spiritus Sancti anima vestra, et sic introducite me in domum vestram, sponsum, Verbum, sapientiam, veritatem."
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Cella vinaria est domus orationis ac studium orationis et contemplationis; in ea enim Deus proponit fidelibus vinum consolationis, exsultationis, amoris et fervoris divini. Ita S. Gregorius, Cassiodorus, Haymo, S. Bernardus et alii. Audi S. Gregorium: "Quid enim, inquit, per cellam vinariam congruentius, quam ipsam arcanam aeternitatis contemplationem accipimus? In hac aeternitate angeli sancti vino sapientiae ine-
briantur, dum ipsum Deum facie ad faciem videntes, omni voluptate spiritali satiantur. Hanc sancta mens, si a sponso introducatur, postpositis omnibus temporalibus intrat, in qua ex illis angelicis deliciis quantum sibi conceditur gustat. Et si adhuc quia in corpore corruptibili detinetur, se perfecte non satiat: tamen ex illo minimo, quod cursim sumit, considerat, quantum debeat amare quod amat." Et S. Bernardus serm. 49: "Si quis, inquit, orando obtineat mente excedere in id divini arcani, unde mox redeat divino amore vehementissime flagrans, et aestuans justitiae zelo, necnon et in cunctis spiritualibus studiis atque officiis pernimium fervens, ita ut possit dicere, Psalm. xxxviii, 4: Concaluit cor meum intra me, et in meditationibus meis exardescit ignis, is plane, cum ex charitatis abundantia bonam et salutarem vini laetitiae ructare crapulam coeperit, in cellam non immerito perhibebitur vinariam introiisse. Cum enim duo sint beatae contemplationis excessus, in intellectu unus, et alter in affectu; unus in lumine, alter in fervore; unus in agnitione, alter in devotione: pius sane affectus, et pectus amore calens, et sanctae devotionis infusio, etiam et vehemens spiritus repletus zelo, non plane aliunde, quam e cella vinaria reportantur; et cuicumque cum horum copia surgere ab oratione donatur, potest in veritate loqui, quia introduxit me rex in cellam vinariam." Idem S. Bernardus, serm. 23, tres sponsi cellas assignat, aromaticam, unguentariam, et vinariam: primam ait esse disciplinae; secundam, naturae; tertiam, gratiae. Additque dici vinariam, "quod in ea vinum zeli in charitate ferventis reconditur. Nec debet omnino praeesse aliis, qui in eam necdum meruit introduci. Oportet prorsus hoc vino aestuet, qui aliis praesidet, quemadmodum Doctor gentium aestuabat quando dicebat, II Corinth. xi, 29: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Alioquin improbe satis praeesse affectas, quibus prodesse non curas; et quorum non zelas salutem, subjectionem nimis ambitiose vindicas tibi."
"Porro vinum, quod in cella Dei bibitur, est charitas et amor, inquit Guilielmus. Hoc vino nihil castius, sapidius, calidius: castius, quia quo magis bibitur, eo magis exstinguit sitim concupiscentiae; sapidius, quia praebet gustum, quam suavis sit Dominus, et ideo laetificat cor hominis; calidius, quia velut ignis mentes piorum inflammat, renes urit et corda, potenter inebriat animam, et usque ad oblivionem sui inducit: plane tales ebriosi regnum Dei possidebunt."
Mystici, sive contemplativi, per cellaria accipiunt intimam et summam animae non cujusvis, sed sponsae, id est eximie sanctae et contemplativae cum Christo in Eucharistia unionem, quae non solum per communem charitatis affectum fiat, sed per effectum etiam, et realem purissimarum mentium cum Christo conjunctionem; quae in profundo cordis, et quasi in centro animae intimo et ineffabili amoris actu, complexuque mutuo perficitur, ad quam ab illa per singularem Dei bonitatem feliciter aliquando transitur, sicut in oratione divina a contemplatione ad realem cum Deo unionem, atque complexum nonnunquam pervenitur. Hanc autem felicissimam unionem nihil aliud esse dicunt, quam intimam manifestationem ipsius Christi praesentiae in hoc Sacramento latentis, non tam per visionem et revelationem, quam per amplexus dulcissimos, quibus animam ita ineffabiliter ac suaviter astringit, ut ipsa realem ejus praesentiam, oscula et amplexus certissime percipiat, ejusque bonitatem et ineffabilem dulcedinem in suo fonte degustet.
Haec unio mirabilis, si ex parte Christi consideretur, nihil aliud est quam illapsus, sive manifestatio ipsius Christi occulte in Sacramento exsistentis, se tamen ostendentis purgatissimis mentibus sub ratione summae lucis, et ineffabili quodam contactu ad carnem spiritumque pertingentis: qui contactus nihil aliud est quam dulcissimus amplexus, et deosculatio Christi, qua sponsam dilectissimam suaviatur. Ex parte vero animae est mutuus amplexus, quem consequitur experimentalis ipsius Christi perceptio, per quem spiritalis dulcedo in ipso Deo possidetur. Ea porro perceptio nullius hominis meritis, aut dispositioni respondet, cum sit gratia gratis, et ex mera Christi liberalitate paucissimis concessa. Ita ex S. Cypriano, S. Bernardo, S. Bonaventura et aliis noster Salianus, lib. XI De Amore Dei, cap. xii.
Longe intimius, profundius, jucundius, ineffabilius animae beatae uniuntur Deo per visionem et amorem beatificum, quo in divinitate, quasi in pelago felicitatis bonorumque omnium merguntur et absorbentur, ut aliud cogitare, velle, amare, desiderare nequeant, quam Deum vel propter Deum.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Rupertus B. Virginem asserit in cellam vinariam introductam, cum, deficiente vino in nuptiis in Cana Galileae, vinum delicatissimum per Christi miraculum convivis procuravit; ac in nuptiis totius mundi, id est in toto genere mortalium, procuravit per Christum vinum mysticum, puta incorruptionem animarum et immortalitatem corporum. "Introduxit ergo me in cellam vinariam, inquit, et ordinavit in me charitatem, id est, intelligere me fecit se ad hoc venisse, ut humani generis aquaticam infirmitatem in suum vinum, id est in suae immortalitatis converteret fortitudinem, et quod affectibus meis divinam voluntatem praeferre deberem. Hoc est enim ordinatam habere charitatem, optare quidem ut non moriatur talis dilectus, sed amplius desiderare totius humani generis salutem."
ORDINAVIT IN ME CHARITATEM.
Hebraice דגלו עלי אהבה dighlo alai ahava, id est vexillum ejus super me charitas; Septuaginta videntur legisse (uti et jam legunt nonnulli) alio puncto דגלו dighlu, id est vexillate sive ordinate; unde vertunt, ordinate super me charitatem; et Symmachus, coacervate super me charitatem; et S. Ambrosius, serm. 5 in Psalm. cxviii, constituite in me dilectionem; et rabbini veteres, insignem facite, vel magnificate super me charitatem. Noster omissa ultima littera ו vau, videtur legisse דגל dagal, id est vexillavit, id est vexillum erexit, hoc est, ordinavit in me charitatem. Verum non est necesse huc confugere: ex hebraeo enim dighlo alai ahava, id est, vexillum ejus super me charitas, si subaudias verbum praesens est, recte vertas, vexillum ejus super me est charitas, hoc est, vexillavit super me charitatem, sive vexillum charitatis super me erexit, quod Noster apte vertit, ordinavit in me charitatem, eo sensu quem mox dabo; Septuaginta vero subaudientes optativum vel imperativum sit, vel esto, vertunt, vexillum ejus super me sit charitas: subaudi et propone: Efficite ut vexillum ejus super me sit charitas, hoc est, vexillate, sive ordinate super me charitatem. Septuaginta sequuntur Symmachus, S. Ambrosius et rabbini; S. Hieronymus vero, lib. III in Zachar. cap. xiv, legit, ponite super me charitatem; Syrus, ordinaverunt erga me, vel contra me amorem; denique Arabicus, ordinaverunt adversus me tentationem, vel probationem.
Quaeres, cur Noster et Septuaginta hebraei דגל dagal, id est vexillavit, sive erexit vexillum, vertunt ordinavit? Respondeo, quia vi ordinavit est hic verbum militare, et significat ordines exercituum, castrorum et acierum. Tota enim vis, totumque robur exercitus consistit in recta ejusdem ordinatione, quae si servetur, certa est spes victoriae: sin ordines turbentur, certa ejus est clades et ruina. Audi Vegetium, lib. II De Re militari, cap. xiii: "Antiqui, quia sciebant in acie, commisso praelio, celeriter ordines aciesque turbari, ne id posset accidere, cohortes in centurias diviserunt, et singulis centuriis singula vexilla constituerunt, ita ut ex qua cohorte vel quota centuria esset, in illo vexillo litteris esset adscriptum, quod legentes vel intuentes milites, in quovis tumultu a contubernalibus suis aberrare non possent."
Idem, cap. xx, docet Romanos partem stipendii militum apud proprium cujusque cohortis vexillum deposuisse, ut pro eo fortius dimicarent milites, cum scirent se pro suis stipendiis dimicare. Dicit ergo sponsa: Sponsus in cellam vini me inducens, vinoque charitatis me potans, adeo illa me replevit et roboravit, ut exercitum ex ea validum, aciemque robustam in me videretur instruxisse et ordinasse, qua contra omnes hostes, persecutiones, tentationes, tribulationes,
concupiscentias et vitia fortiter aeque ac sapienter confligam, vincam, ac invicta de iis triumphem. Officia enim et actus varii charitatis, sunt quasi multi milites charitatis, qui juncti ejus exercitum conflant. Unde Symmachus vertit, coacervate super me charitatem.
Porro, sicut in exercitu robur consistit in recta militum dispositione et ordinatione: sic et robur charitatis consistit in recta officiorum et actuum ejus distributione et ordinatione. Primo enim diligendus est Deus, deinde propter Deum anima propria, tertio proximus, isque suo gradu et ordine: primo enim diligendi sunt parentes corporales et spirituales, deinde fratres, mox cognati, inde caeteri homines, quisque suo gradu et ordine. Quod si ordinem charitatis invertas, charitatem perdis et evertis. Ordinavit ergo in me charitatem, non aliud est quam si dixisset: Statuit me sub vexillo charitatis, jussit me in hoc ordine militare. Recte vero Noster, sicut et Septuaginta, usus fuit verbo ordinandi, tum quia, ut ait D. Augustinus, lib. XV, cap. xxii De Civit. Dei, "nihil est aliud perfecta et vera virtus, quam ordo amoris"; tum quia sponsa his verbis hoc voluit: Non sum suavi illo nectare dementata, non ebullit in me concupiscentia, non agor in furorem, aut vagor bacchabunda; sed probe mihi consto, sobrius est amor meus, et rerum personarumque quam oportet aestimationem, et dispositiones, ordinemque plene teneo, quia sequor charitatem quasi cynosuram; haec semper ordinata est, non minus quam acies instructa suis vexillationibus. Sic enim charitas primo loco Deum collocat, se secundo, tertio proximos; et hos ipsos quosdam in principiis, quosdam in media acie, quosdam in agmine extremo. Ita Nyssenus, Aponius, Honorius, et alii hic, ac S. Fulgentius, libro I ad Monim. cap. xx, S. Augustinus vel quisquis est auctor (stylus enim a S. Augustino dissonat) lib. De Substantia dilectionis, cap. iv et v, atque ex iis Delrio.
Huc facit officiorum, velut militum, in Ecclesia distributio et distributus ordo, de quo apostolus, I Cor. xii, 4: "Divisiones gratiarum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus." Et post nonnulla, vers. 28: "Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum."
Porro ex Hebraeo דגל dagal, id est vexillavit, multiplices, iique sapidi et profundi, erui possunt sensus. Primo, Vatablus vertit, cujus (sponsi) vexillum erga me est dilectio. Solent enim duces vexillo post se trahere milites, ita sponsus sponsam amore tanquam vexillo, ad se suaque castra attraxit.
Secundo, sicut in arce capta victoris elevatur vexillum, in quo expressum illius insigne conspicitur: sic sponsa victa beneficiis sponsi, iisque capta est et possessa, ut charitas, quae sponsi est vexillum, super ipsam jam sit erecta. Unde Chaldaeus vertit, et vexillum praeceptorum ejus suscepi super me in dilectione, et dixi: Omnia quae praecepit Dominus, faciam et audiam.
Tertio, Gislerius, q. d. Introducens me sponsus in domum vini, in domum amoris ac voluptatis, erexit in me, quem in omnibus sequerer, amorem, illum mihi proposuit, quem sequerer, quemque illaesum servarem jugiter, aeque ac vexillum sequuntur tutanturque milites.
Quarto, Sotomayor, q. d. Sicut in acie bene ordinata solent milites, legiones, cohortes et decuriae vexillum, seu vexilliferum intueri ad victoriam et gloriam: sic ego sponsum meum semper amori meo, velut scopum propositum habeo, atque omnes actiones meas ad eum dirigo et exigo, ut sint Deo gratae, honestae et bene ordinatae, et denique gloria dignae, juxta illud quod praecepit Paulus, I Corinth. cap. x, 31: "Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite."
Porro vexillum charitatis Christi est vexillum crucis. In cruce enim invictam et summam charitatem, tum erga Deum, tum erga homines Christus ostendit; unde per eam de peccato, morte, diabolo et inferno triumphavit. Quocirca Constantinus Magnus hoc crucis vexillum sibi in coelo cum hoc lemmate ostensum: "In hoc signo vinces," castris suis contra Maxentium aliosque tyrannos praetulit, ac labarum quasi laborum finis, id est finem et terminum nuncupavit; nam per illud omnes hostes prostravit, teste Eusebio, lib. I De Vita Constant. cap. xxii et seq.
Quinto, Titelmannus ex Chaldaeo vertit, glutinum ejus, sive junctura ad me est charitas, q. d. Sponsus per charitatem mihi intime conjungitur, et quasi per glutinum conglutinatur, sicut conglutinantur chartae.
Sexto, Rabbini vertunt, insignivit in me charitatem, vel insigne ejus ad me dilectio, q. d. Sponsus non vulgariter, sed insigniter me amat; nam insignia et eximia dilectionis officia mihi exhibuit. Aut magnam, insignem et ardentem charitatem qua eum redamem, mihi infudit.
Septimo, nervose prae omnibus noster Sanchez cum Syro vertit, amorem contra me tanquam exercitum vexillatum, id est per acies et vexilla digestum, instruxit, q. d. Non potui resistere sponsi viribus, quia ipse omnes amoris vires in me effudit, quia suis officiis et beneficiis me obruit, et quasi sagittis amoris confixit et vulneravit: amore ergo victa, confixa et obruta victori me totam dedo et devoveo. Acies autem, quam ordinavit sponsus in me, et qua munitus animum meum expugnare aggressus est, illa sunt quae ad redamandum vehementer alliciunt: in primis ipsi sponsi mei mitissimi mores, studium in me singulare, liberale ingenium, eximia forma, amatoriae blanditiae, munera exquisita, dotalis vinea.
rum vexillorum: unum est Christi, alterum Luciferi, ac quisque milites conscribit, et quos potest, ad suum vexillum advocat. Vexilli Christi insigne est charitas, Luciferi cupiditas. Porro in cella vinaria utriusque, bibitur utraque; ubi rursum alluditur ad eos qui conscribunt milites: hi enim in tabernis hospitantur, ibique adventantibus vina propinantes, sic eos ad nomen militiae dandum alliciunt. Rursum Cosaki, Hollandi, aliique plures, cum quid arduum et periculosum aggredi volunt, solent dolia vini (idque subinde adusti) militibus proponere, ut vino aestuantes metum mortis ponant, ac animosi in hostem ruant. Sic Christus sanguine suo nos in Eucharistia potat, ut ejus amore ebrii, in mortem et martyrium, si opus sit, generose procurramus.
Tropologice, charitas eminet caeteris virtutibus, et super omnes vexillum erigit, ad illudque omnes convocat; quod si illud sequantur, omnia transcendunt, seseque magna laude et meritis cumulant, ut docet Apostolus, 1 Cor. xiii, 4: "Charitas, inquit, patiens est, benigna est," etc. Hinc charitas caeteras virtutes quasi acies Dei ordinat: Primo loco ponit fidem; secundo, humilitatem; tertio, spem; quarto, paenitentiam; quinto, patientiam; sexto, misericordiam, etc. Rursum hic ordo charitatis virtutes ipsas stabilit, facitque firmas et solidas. Unde S. Ambrosius, Psalm. cxviii, serm. 5, vers. 1, legit, constituite in me dilectionem, sicque explicat: "Bona stativa (statio et munitio militaris) ubi plenitudo est charitatis."
Nyssenus vero, homil. 4, Graecum τάξατε, referens ad ordines militares, vertit, tum ordinate, tum constituite et confirmate: "Quoniam, inquit sponsa, quae primo fuerat dilecta, per inobedientiam fuit inter inimicos reputata, nunc ad eamdem reversa est vitam, per charitatem Domino conjuncta, ea nunc dicit: Confirmate mihi hanc gratiam, eamque stabilem facite et immobilem, vos amici sponsi, studio et diligentia mihi conservantes propensionem ad id quod est melius."
Denique arma, id est officia charitatis, sunt invicta, nec quis eis resistere valet, juxta illud cap. viii, 6: "Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio, etc. Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam." Quin et philosophi idem senserunt: "Si vis amari, inquit ille, ama."
Ut praestem Pyladen, aliquis se praestet Orestem: Hoc non fit verbis; Marce, ut ameris ama.
Vis ergo inimicum superare, imo subjugare, tibique facere amicum, praeveni eum officiis et beneficiis: sic enim "carbones ignis congeres super caput ejus," Rom. xii, 20.
Hinc S. Augustinus, lib. XV De Civit. cap. xxii, docet quod virtus non est aliud quam ordo amoris, nec vitium aliud quam inordinatio amoris. Omnis enim creatura, inquit, cum bona sit, et
bene potest amari, et male: bene, scilicet ordine custodito; male autem, ordine perturbato, etc. Unde mihi videtur, quod diffinitio brevis et vera virtutis, ordo est amoris, propter quod in sancto Cantico canticorum cantat sponsa Christi, civitas Dei, ordinate in me charitatem. Hujus igitur charitatis, hoc est dilectionis et amoris ordine perturbato, Deum filii Dei neglexerunt, et filias hominum dilexerunt. Quibus duobus nominibus satis civitas utraque discernitur." In civitate enim Dei est ordo amoris, in civitate vero diaboli est inordinatio amoris: quia pii amant Deum super omnia, creaturas omnes propter Deum; impii vero plus amant creaturas, v. g. honorem, aurum, delicias, quam Creatorem. Porro quia ordo hic charitatis est difficilis, ideo Ecclesia et anima sancta petit ab angelis et viris sanctis: "Ordinate in me charitatem," juxta Septuaginta. Unde S. Hieronymus, epist. 8 ad Marcellam: "Dilectio, ait, ordinem non habet, et impatientia nescit mensuram; unde in Cantico quasi difficile praecipitur: Ordinate in me charitatem."
Huc accedit S. Bernardus, serm. 49, qui per ordinationem charitatis accipit discretionem, quae temperat et dirigit zelum: "Semper quidem, inquit, zelus absque scientia minus efficax, minusque utilis invenitur; plerumque autem et perniciosus valde sentitur. Quo igitur zelus fervidior, ac vehementior spiritus, profusiorque charitas, eo vigilantiori opus scientia est, quae zelum supprimat, spiritum temperet, ordinet charitatem."
Porro Aponius docet ordinatam esse in Ecclesia charitatem, cum ipsa illam didicit ex contemplatione summi ordinis, qui est in S. Trinitate: "In quo ordine charitatis, inquit, quid aliud credendum est primum imbui, nisi ut credat et agnoscat primum debere Patrem nominari, in quo Filius semper, ut verbum in voce; secundum Filium, in quo semper Pater; tertium Spiritum Sanctum, qui vera ratione de voce et verbo de Patre et Filio procedere comprobatur, secundum illud initio Decalogi: Diliges Dominum Deum tuum, in toto corde tuo; secundus ordo est: In tota anima tua; tertius ordo est: In tota virtute tua."
Plura de ordine et ordinanda charitate, vide apud S. Bernardum, serm. 49 et 50, ubi ordinem hunc dilectionis assignat, ut dilectioni hominis, Dei dilectio praeponatur, et in hominibus ipsis perfectiores infirmioribus, coelum terrae, aeternitas tempori, anima carni. Additque charitatem meliores semper praeponere in affectu, sed non in actu: nam actu major dilectio et cura adhibenda est magis egentibus, et iis quorum cura tibi commissa est, quam exteris, licet sanctioribus. Sed audi pauca e multis: "Da mihi hominem, qui ordinato intendat amore, despiciens terram, suspiciens coelum, utens hoc mundo tanquam non utens, et inter utenda et fruenda intimo quodam mentis sapore discernens,
Haec omnia facile est aptare, tum animae sanctae, tum B. Virgini, in qua adeo fuit ordinata charitas, ut mallet mori filium suum, quam animas perire. Audi Rupertum, qui eam sic loquentem inducit: "Jam dudum docuerat me charitatis ordinem, ut dolorem quidem, et justi doloris gladium in mente vel anima portarem, non tamen averti propositum Dei cuperem, proventurorum ipsi ad gloriam et honorem, et humano generi ad perpetuam salutem."
VERS. 5. FULCITE ME FLORIBUS, STIPATE ME MALIS: QUIA AMORE LANGUEO.
Pro stipate me malis, hebraice est, sternite me in pomis; Tigurina, substernite mihi mala; Vatablus, corroborate me malis; Septuaginta, constipate me in malis; Scholastici, circumdate me malis; alii, agglomerate mihi poma, scilicet odorata, ut aurea, citria, punica; Syrus, posuerunt me in deliciis, circumvallarunt me malis, quia amore infirma sum. Pro floribus hebraice est אשישות ascischoth, quod hebraizantes vertunt, lagenis, scyphis, calicibus vini. Verum jam in cella vinaria vino oppleta erat sponsa. Quare Noster melius vertit, floribus, tum quia flores respondent malis, tum quia solent deliquium patientes odore leni et suavi, qualis est florum, animam halitumque revocare. Unde et Septuaginta vertunt, μύρος, id est unguentis, quae e floribus odoratis fiunt: ubi tamen notat Origenes: "In Graeco, inquit, habetur: Confirmate me in myrrhis; myrrhin genus quoddam arboris nominans, quod Latini putantes myrrha dictum, unguenta interpretati sunt." Origenes ergo pro μύρος, id est unguentis, legit μύρραις, id est arboribus myrrhae, hoc est, flore vel lacryma myrrhae: flos enim suo odore refocillat languentes, non arbor. In homilia autem versa a S. Hieronymo refertur ex alio interprete, ananthinis; ananthe autem est flos vitis, sive labruscae, cum floret. Vide Dioscoridem, lib. V, cap. iii, et lib. I, cap. lvii.
Rursum clare Symmachus vertit, recumbere me facite in flore. Videtur ergo Noster aeque ac Septuaginta et Symmachus hebraeum asisoth interpretari flores, forte a radice שוש sos, id est gavisus est; flores enim sunt veris laetitia, camporum risus, naturae hominisque gaudium. Sic, Isai. xvi, 7, dicitur: "His qui laetantur (hebraice est אשישים lauscischim) super muros cocti lateris," uti vertunt Noster et Symmachus, ut asisoth vocetur quidquid exhilarat et laetitiam conciliat. Aut certe אשישות asisoth sumpsit Noster pro ציצות tsitsoth, id est flores: litterae enim ש et צ cum sint affines, et ejusdem quasi soni, subinde inter se commutantur. Aleph autem initiale sumitur, ut heemanticum et formativum nominis, non vero ut radicale: quare asisoth hic idem est, quod tsitsoth, id est flores. Denique asisoth proprie significat fundamenta sive fulcra, quae hoc loco languoris intelligenda sunt, puta refocillantia, et animam ex deliquio ad se revocantia: talia autem sunt flores, similesque res odoriferae.
Sponsa in cella vinaria adeo vino amoris divini sese opplevit, ut, recedente sponso, ex amoris vehementia linqueretur animo, deficeret et collaberetur. Advocat ergo socias, eisque inclamat: Ferte suppetias, flores et poma labanti admovete, quorum fragrantia spiritum fugientem revocem, aggestu vero quasi throno et cervicalibus erigar et sustenter erecta. Sic languere coepit Ecclesia, postquam Jesus, instituto in ea venerabili Sacramento corporis et sanguinis sui, Spiritum Sanctum misit, qui corda fidelium incredibili ardore charitatis et martyrii et ferventi zelo quamplurimos alios secum ad aeternam gloriam perducendi, inflammavit. Hinc enim illa medullitus erumpentia: "Cupio dissolvi et esse cum Christo. Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Vivo ego, jam non ego, vivit autem in me Christus. Tu scis, Domine, quia amo te." Ita S. Bernardus, serm. 51: "Post ista omnia, inquit, sponso more suo secedente, illa languere amore se perhibet, id est prae amore. Quo enim gratiorem experta fuerat praesentiam, eo postmodum absentiam molestiorem sensit. Subtractio nempe rei, quam amas, augmentatio desiderii est; et quod ardentius desideras, cares aegrius. Rogat proinde ista interim odoramentis florum ac fructuum confoveri, quousque denuo revertatur, quem molestissime sustinet demorantem."
pomis, de quibus hic, sustineri atque fulciri: quia super flores et poma, id est supra sponsi sinum, recumbit et quiescit.
Porro Joannes Carmelita sic explicat, quasi sponsa dicat sociabus: Sponso meo, qui est flos campi et malus inter ligna sylvarum, sustinete me deliquium animae ob ipsum patientem. Stipate me malis, id est sponso velut igneo vallo me circumdate, ut ejus incendio sensim adurar, donec me velut phoenicem morti se devoventem, ignis expetitus absumat. Videtur ergo sponsa phoenicem aemulari, cujus, cum moritura est, hoc est ingenium, ut legat arborum aromaticarum surculos, et florum cacumina, ut nidum construat, in quo jacens excitato comburitur igne. Carpit surculos cinnami, amomi, thuris et arbuscularum similium, nardi aristas et flores assimiles. Sic sponsa ex arbore mali et floribus campi, juxta sensum expositum concinnari sibi nidum poscit, in quo jacens mortem praestoletur, per ignem sponsi transitura, moritura sibi, ac in sponsi vitam transferenda.
Secundo, tres Patres apud Theodoretum, Philo Carpathius et Nyssenus per flores et mala accipiunt virtutes et dona Spiritus Sancti, ac praesertim donum fortitudinis, quod animam labantem corroborat. Porro Philo to stipate me malis, explicat, q. d. "Sepelite me in numero justorum." Alii per flores et mala accipiunt consolationes coelestes, quas Deus animabus sanctis in desolatione immittit.
Tertio, plane et genuine Titelmannus: Flores, inquit, et mala, sunt dicta et facta suavissima et mellitissima Christi, quorum memoria et meditatione Ecclesia et anima pia languens ejus desiderio, se sustentat et roborat, donec eum facie ad faciem videat, ejusque praesentia fruatur, sicut sponsa sponsi absentis amore languens, illius verbis et promissis litterisque et munusculis, quae apud se asservat, seipsam consolatur, tempusque fallit, donec is redeat, et ore ad os cum ea colloquatur.
Huc accedit Theodoretus, qui per flores, vel, ut ipse ex Septuaginta legit, unguenta et mala accipit memoriam Christi: "Fulcite me unguentis," hoc est, inquit, confirmate me et communite sponsi suavitate, ne quid me concutiat et labefactet. Fragrantia illa assidua me cumulate, ne sponsi obliviscar, et ad alia aberrem. Malis, hoc est, sponsi fructibus me constipate, ut sub umbra illius sedens, et unguentis ejus delibuta, fructuque constipata, perpetuam ipsius memoriam conservem: illius enim amore sum saucia, cum ipse sit sagitta electa, quae animas transfigit.
Huc quoque pertinet explicatio S. Ambrosii in Psal. cxviii, serm. 5, qui per flores et mala accipit memoriam et meditationem Christi crucifixi; haec enim animam deficientem sustentat et roborat, utpote in cruce Christi defixam: "Iste, ait S. Ambrosius, sunt mansiones Christi et sepultura, in quibus vulnerata est Ecclesia: unguen-
tum est, quod effudit; pomum est, quod pependit." Et S. Bernardus, tract. De Diligendo Deo, sub initium, per mala accipit passionem, per flores resurrectionem Christi.
Tropologice, S. Gregorius per flores accipit fideles incipientes, per mala proficientes et perfectos: "Per flores, inquit, teneri quique et incipientes; per mala vero perfecti fideles designantur. Sponsa quippe quia amore languet, fulciri se floribus et stipari malis appetit, quia dum se aeternitatis desiderio afficit, dum qualiter illuc perveniat tota anxietate perquirit, eo quod perfectionem, dum in carne vivit, omnino non invenit, fatigata in desiderio suo requiescit. Et in hoc solo gaudet, si circa se respicit, vel quibus ipsa proficiat, vel in quorum profectione consolationem de suo languore recipere possit." Idem fusius habet, lib. II in Ezech. hom. 15. Sic et Cassiodorus, Justus, Anselmus et S. Bernardus, serm. 51, quem audi: "Fulcite me floribus, etc. Cum praesto est quod amatur, viget amor; languet cum abest. Quod non est aliud, quam taedium quoddam impatientis desiderii, quo necesse est affici mentem vehementer amantis absente quem amat, dum totus in exspectatione, quantamlibet festinationem reputat tarditatem. Et ideo ista postulat sibi accumulari bonorum operum fructus cum fidei odoramentis, in quibus moram faciente sponso interim requiescat."
Huc accedit Origenes, qui ait Ecclesiam incumbere super catechumenos quasi flores, et super fideles sanctos quasi super mala et arbores. Et Aponius: Ecclesia, inquit, fulciri se optat floribus, id est animabus puris et castis: ac malis, id est apostolis, qui ex Christo quasi ex arbore mali per doctrinam germinant.
Denique Rupertus, haec adaptans B. Virgini, asserit eam optare fulciri floribus, id est actibus fidei, et pomis, id est bonis operibus.
QUIA AMORE LANGUEO. Hebraea, quia infirma charitate ego sum; Septuaginta, quia vulnerata charitatis ego sum; Symmachus, vulnerata enim sum philtro. Hi hebraeum חולה chola derivant, non a חלה chala, id est infirmatus est, sed חלל chalal, id est vulneravit, occidit: saepe enim verba quiescentia ain vau commutantur cum verbis duplicantibus ain, id est secundam radicalem, puta chol vel chala commutantur cum chalal, et vice versa, ac unum ab altero sua tempora, conjugationem, et inflexionem mutuatur.
Porro ex vehementi amore languorem nasci, adeoque morbum, quo corpus macrescit, marcescit, et tabescit, qui proinde vocatur ἔρος, id est amor, sive morbus amoris, docent medici, et patet exemplo Amnon, qui deperibat Thamar, II Reg. xiii, 2. Sic et filius Seleuci amore aegrotans tabescebat, quem morbum omnibus incognitum, ex insolito arteriarum pulsu sagaciter deprehendit Erasistratus medicus, teste Plutarcho in Demetrio, et Valerio Maximo, lib. V, cap. vii.
Porro rebus odoratis ut floribus spiritus animales ali, ac vires deficientes refici et instaurari per halitum suavem rei odoriferae olfactu attractum, docent medici et physici, ut Hippocrates, lib. De alimentis, sub finem; et Galenus, De Utilit. respir. cap. v, ubi asserit necessariam esse ex ingenti inspiratione per nares, praecipuam alimenti partem animali spiritui suggeri; et Avicenna agens de curatione syncopis affirmat, spiritum maxime nutriri bonis odoribus.
Quaeres, quinam sint flores et mala, quibus se fulciri petit sponsa?
Primo, noster Sanchez ac Joannes Carmelita accipiunt ipsum Christum, qui se vers. 1, vocavit florem campi, lilium convallium, et malum inter ligna sylvarum. Ait ergo sponsa: "Fulcite me floribus," etc. q. d. Statuite me in sinu atque complexu sponsi. Quod statim magis explicat, describitque quale fulcimentum illud florum, et pomorum stipatio futura sit, dum dicit: "Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me." Quod nihil est aliud, quam floribus ac
Nota, languor hic oritur ex liquefactione; est autem liquefactio amoris effectus, quo anima ipsa mulcetur ac emollitur, ut res quam ardentissime cupit, sibi per amplexum et penetrationem quamdam imprimatur. Quod ut fiat, tota dehiscit, et patet illa ut quasi poris apertis hauriat rem amatam, tanquam recens panis aquam haurire solet. Hanc autem liquefactionem, qua in sponsum hiat anima, consequitur effectus amoris alter, molestissimus sane, qui languor appellatur quem diserte notat illa, dicens: "Quia amore langueo." Languor ergo hic in anima fideli oritur, quando ipsa sic tota in sponsi amorem fertur, et quasi liquefacta resolvitur, ut sui prorsus oblita quid de se agatur nesciat, et ad omnia, quae hic inferne aguntur, quasi stupida et insensibilis jaceat, ut nec videre aliud possit aut velit, nec audire, nec gustare, nisi suum dilectum; ita ut dicat cum Apostolo, Galat. ii, 20: "Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus." Qui etiam languor amoris in sequentibus per liquefactionem animae videtur significari, dicente eadem sponsa: "Anima mea, liquefacta est, ut locutus est" dilectus, Cantic. v, 6.
Quin et Plato ita amorem definit: "Amor est ardor animi in proprio corpore mortui, in alieno viventis." Hunc languorem charitatis sponsa hausit ex cella vinaria Eucharistiae, et Spiritus Sancti: sicut eumdem post sacram synaxim sentiebat S. Catharina Senensis, et similes virgines sanctae. Quocirca S. Felicula collactanea S. Petronillae dicentibus tortoribus: "Nega te christianam, et dimitteris," respondit: "Non negabo, nunc coepi videre amatorem meum, in quo amor meus fixus est." Praeclare Boetius: "O felix hominum genus! si vestros animos amor, quo coelum regitur, regat." B. Philippus Nerius: "Charitate Dei vulneratus," ait Auctor Vitae ejusdem, "languebat jugiter: tantoque cor ejus aestuabat ardore, ut cum intra fines suos contineri non posset, illius sinum, contractis atque elatis duabus costulis, mirabiliter Dominus ampliaverit."
Porro S. Bernardus hic et clarius, tract. De Diligendo Deo sub initium, languorem hunc explicat defectum amoris: "Haec mala, inquit, hi flores, quibus sponsa interim stipari postulat et fulciri, credo sentiens facile vim amoris in se posse tepescere, et languescere quodammodo, si non talibus jugiter foveatur incentivis."
Verum caeteri passim languorem hunc accipiunt excessum charitatis, quo anima ex Dei desiderio tabescit et in carne macrescit, juxta illud: "Defecit caro mea, et cor meum, Deus cordis mei," Psalm. lxxii, 26. Audi S. Gregorium, lib. II in Ezechielem, serm. 15: "Quid ergo sunt in sancta Ecclesia thalami, nisi eorum corda in quibus anima per amorem sponso invisibili jungitur, ut ejus desiderio ardeat; nulla jam quae in mundo sunt concupiscat, praesentis vitae longitudinem paenam deputet, exire festinet, et amoris amplexu in coelestis sponsi visione requiescere? Mors itaque qua
jam talis est, nullam praesentis vitae consolationem recipit, sed ad illum quem diligit medullitus suspirat, fervet, anhelat, anxiatur. Vilis ei fit ipsa salus sui corporis, quia transfixa est vulnere amoris. Unde et in Canticis dicit: Vulnerata charitate ego sum. Mala autem salus est cordis, quae dolorem hujus vulneris nescit; cum vero anhelare jam in coeleste desiderium, et sentire vulnus amoris coeperit, fit anima salubrior ex vulnere, quae prius aegrotabat ex salute." Sic et Aponius, Justus Orgelitanus, Anselmus et alii languorem hunc proficisci censent ex ingenti desiderio vitae aeternae, et conjunctionis cum Christo in coelo. Unde languorem hunc sponsae cum somno et exstasi fuisse conjunctum, liquet ex eo quod subdit sponsus: "Adjuro vos, etc., ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam."
Huc facit illud S. Hieronymi, epist. 22 ad Eustochium: "Amemus et nos Christum, ejusque semper quaeramus amplexus, et facile videbitur omne difficile, et jaculo illius vulnerati, per horarum momenta dicamus: Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est!" Sic charitate vulneratus erat S. Augustinus, ut patet ex Solilog. cap. i, et lib. IX Confess. cap. ii: "Sagittaveras tu, inquit, cor nostrum charitate tua; et gestabamus verba tua transfixa visceribus, et exempla servorum tuorum, quos de nigris lucidos, et de mortuis vivos feceras, congesta in sinum cogitationis nostrae urebant, et absumebant gravem torporem, ne in ima vergeremus, et accendebant nos valide, ut omnis ex lingua subdola contradictionis flatus inflammare nos acrius posset, non exstinguere.
Tropologice, Philo Carpathius et Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 5, docent Ecclesiam et animam piam vulnerari charitate, cum Christi amore persecutiones, verbera, vulnera et martyrium libenter sustinent.
Denique, B. Virgo post Christi in coelum ascensum, ejus desiderio et amore languebat, inquit Rupertus, adeoque hoc languore sensim resoluta, et tandem mortua est sine febri aliove morbo, ut censet Franciscus Suarez, et alii graves theologi. Id ipsum B. Virgo revelavit S. Brigittae, lib. VI: "Paravi, inquit Deipara, me ad exitum circumiens omnia loca more meo, in quibus filius meus passus fuerat: cumque quadam die animus meus suspensus esset in admiratione divinae charitatis; tunc anima mea in ipsa contemplatione repleta fuit tanta exsultatione, quod vix se capere poterat, et in ipsa consideratione anima mea a corpore fuit soluta."
Mystici et contemplativi haec referunt ad summum contemplationis et amoris quasi exstatici gradum: nam, ut ait Dionysius Carthusianus, tract. De Fonte lucis, art. 18: "Ex tanto contemplationis excessu, amorisque impetu, ardore et ebullitione, generantur per redundantiam
quamdam in parte sensitiva ac corpore languor, debilitas, moeror, ac macies, detestatio corporei alimenti, impotentia usus ac motus membrorum ac sensuum, et totius corporis rigor. Nec in his actibus sanctis mens tempus advertit, moras non percipit, imo in his vehementissime admiratur, nec sufficit admirari anima sancta charitatem, pietatem, dignationem, et munificentiam Dei circa se, et in se, quam tam amorose ac familiariter, tam gratiose et munificenter se ei ostendit, communicat, applicat et infundit." Vide nostrum Alvarez de Paz in fine tom. III, ubi fuse de contemplatione agit, ac quindecim ejus gradus assignat: primus est, intuitio veritatis; secundus, secessus virium ad animae interiora; tertius, spirituale silentium; quartus, quies; quintus, unio; sextus, auditio loquelae Dei; septimus, spiritualis somnus; octavus, exstasis; nonus, raptus; decimus, apparitio Christi et sanctorum corporea; undecimus, apparitio Christi et sanctorum imaginaria; duodecimus, visio Dei intellectualis; decimus tertius, visio Dei in caligine; decimus quartus, admiranda manifestatio Dei; decimus quintus, visio clara et intuitiva, quam S. Augustinus, S. Thomas et nonnulli alii tribuunt S. Paulo, cum raptus est in tertium coelum, ubi audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Sic S. Franciscus desiderio Dei et coeli languens et moriens, quasi philomela et cygnus cygneum cecinit: "Educ de custodia animam meam: me exspectant justi donec retribuas mihi;" iisque languore amoris deficiens anhelansque ad Christum immortuus est. Simili languore ex vehementi Christi desiderio mortua scribitur B. Theresia. O sanctam! o jucundam! o beatam mortem! quae morientes vivificat, amantes beat et glorificat!
Quocirca qui vere Christum amat, et amore ejus languet, crebro ad eum suspiret, et per ardentes mentis affectus ad eum aspiret, atque jaculatorias amoris orationes, velut ignis sagittas cum sponsa ad eum assidue ejaculetur. Rursum, Richardus de S. Victore asserit culmen et apicem charitatis esse amorem insanabilem sive violentum, cujus tres gradus assignat: primus est, amor vulnerans. Dicitur autem cor amore vulneratum, quando amoris sagitta transfixum, intime ardet, aestuat, anhelat, gemit, suspirat, non se cohibere valens ob amoris vehementiam; unde etiam fit ut saepe pallescat, ac prae amore tabescat; secundus dicitur amor ligans, videlicet quando animus ita Dei amore astringitur, ut nihil aliud meditetur, aliorum omnium obliviscatur, quidquid agat, quidquid loquatur, semper praesenti offert Domino; illum enim mente intuetur, perenni retinet memoria, illum dormiens, illum vigilans cogitat, ideo vulnerationem haec ligatio et strictissima unio sequitur, qua mens solum Deum ipsum sitit, ipsum solum intuetur, nihil ei praeter unum Dominum dulce est, in uno tantum quiescit; uno reficitur, si aliud quid vis occurrat quod huic uni
non subserviat mox expellit; opprimit ac violenter propulsat desideria, studia, exercitia omnia, quae ad exoptatam desiderii sui metam comprehendendam non conducant. Cum vero datur uno suo frui, tunc omnibus bonis se abundare credens, nihil aliud admittit. Post hunc sequitur tertius amoris violenti gradus, languescere faciens: qui languor provenit, quando ex hac amoris vehementia mens in Deum, qui luminis abyssus est, rapitur, ita ut humanus animus hoc temporis articulo omnium exteriorum oblitus, seipsum penitus nesciat, totusque in Deum suum transeat.
VERS. 6. LAEVA EJUS SUB CAPITE MEO, ET DEXTERA ILLIUS AMPLEXABITUR ME.
AMPLEXABITUR, id est, amplexetur, ut vertit Syrus. Hebraei enim futurum saepe ponunt pro optativo, quo carent. Unde Vatablus vertit, sinistra ipsius supponatur capiti meo, et dextera ipsius sponsi me amplexetur: solent enim amantes, v. g. parentes filiolis, quos tenere amant sinistram manum capiti supponere, ac deinde dextera totum eorum corpus complecti, suoque sinui et pectori astringere, q. d. Sponsa, pari modo sponsus me sua laeva dexteraque complectatur, itaque me totam sibi arctissime jungat et astringat circulo brachiorum, aeque ac amorum. Unde Symmachus vertit, dextera ejus circumplicetur mihi. Alludit ad lectulos mensales et nuptiales, in quibus convivae ita jacebant, id est discumbebant, ut prior sequentis capitis sinistram subjiceret, itaque eum sinu exciperet, ut deinde dextera, si vellet, eum circumplecti posset. Sic S. Joannes in ultima Coena in sinu Christi recubuit, quod summi amoris erat signum.
Sponsa, amore languens et deliquium passa, quasi in exstasi optat fulciri odore florum et pomorum, sed iis utpote modicae virtutis ad languorem superandum non contenta, illico ad dilectum suspirat, utpote qui solus languorem curare possit. Ait ergo, inquit Hortolanus: Hei mihi, labasco, sponse mi, fer opem, serva me, obsecro! Nutat mihi caput, laevam tuam, quaeso, supponito: solvuntur membra frigore, tua potenti dextera mediam me, amabo, complectere, in sinu tuo, ne concidam, fove: in te unum me rejicio: in te omnem fidem meam et spem colloco. Tu, qui solus potes, spiritum meum impendentium malorum metu fractum, tuo fulci spiritu: infirmam carnem meam immensa potentia tua corrobora, ut integer spiritus meus, integra anima et corpus tibi semper maneant, tibique in tuum ad me serventur reditum.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Quaeres, quid laeva et dextera significent? Laeva minora beneficia notat; dextera, majora: primo ergo, laeva humanitatem Christi denotat, dextera deitatem: sinistra enim imbecillitatis et imbecillae humanitatis; dextera vero fortitudinis et fortissimae divinitatis est symbolum. Humanitas Christi sustentavit caput Ecclesiae, id est Adamum, dum eum ejusque posteros in peccatum prolapsos erexit, et gratiae, ac justitiae restituit. Rursum, eadem sustentavit caput, id est fidem Ecclesiae, ad acquirendam remissionem peccatorum, justitiam et salutem; haec enim omnia contulit humanitas et passio Christi: ita Origenes et S. Bernardus, serm. 4 in Festo omnium sanctorum.
Secundo, laeva gratiam praesentis vitae, dextera gloriam futurae et aeternae, designat, q. d. Christus sua gratia in hac vita me dirigat, et promoveat ad gloriam aeternae felicitatis, ut ibi divinitatis dextera me complectatur, mihique donet coronam regni aeterni. Laeva ergo sponsi supponitur capiti ad meritum, dextera complectitur ad coronam. Ita Cassiodorus, Carpathius, Beda, et S. Bernardus, serm. 4 De Vigilia Nativitatis Domini, ubi sic ait: "Laeva quidem levat, dextera suscipit. Laeva medetur et justificat, dextera amplectitur et beatificat. In laeva ejus merita; in dextera vero praemia continentur; in dextera, inquam, deliciae, in sinistra sunt medicinae."
Hinc rursum idem S. Bernardus hic, serm. 51, hunc versum non optative, sed effective accipiens, sic explicat, q. d. Laeva Christi caput meum modo sustinet per gratiam; sed dextera ejus in coelo me amplexabitur per gloriam; praesens enim gratia est certum pignus gloriae coelestis, ac merita hujus vitae dant certam spem futuri praemii: "Non ait, inquit S. Bernardus, amplexatur sed amplexabitur me, ut noveris priori gratiae adeo non ingratam, ut secundam gratiarum actione praevenerit."
Tertio, S. Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 14, ad vers. 5, per laevam accipit bona terrena et temporalia, per dexteram coelestia et aeterna: "Utrumque, inquit, sponsi brachium ad utilia extenditur; habent tamen sibi aliquid proprium singulae manus. In dextera longitudo vitae est; in sinistra autem divitiae et gloria." Proverb. iii, 16: "Laeva praesentum remuneratrix, dextera futurorum: laeva sub capite sponsae est, dextera supra, quae totam complectitur sponsam. Itaque illa quasi fulcrum est quietis praesentis, et ideo Filius hominis non habebat ubi caput suum reclinaret, quia, cum dives esset, pauper factus est." Haec eo loco sparsim S. Ambrosius. Sic et Beda, ac S. Thomas, qui per laevam hujus vitae prosperitatem, per dexteram aeternam vitam intelligit. Ubi notat caput sponsae sustineri a laeva manu; ut tamen non deseratur a dextera, et sinistram esse sub capite, dexteram supra; quia haec inferiora, ita subesse debent, ut non avocent ab aeternis, non deprimant caput, sed elevent potius, et nos excitent ad amorem ejus, qui nobis ea tam liberaliter largitus est. Sic
et Justus Orgelitanus, S. Anselmus, et S. Gregorius, quem hic audi: "Per laevam sponsi vita praesens; per dexteram vero vita aeterna designatur. Per caput autem sponsae, mens, quae animae principatur, assumitur. Sed laeva sponsi sub capite sponsae esse dicitur, et dextera ejus amplexabitur eam, quia vitam temporalem sub mente sua semper ponit; vitam vero aeternam ut omni modo amplexetur concupiscit. Haec quippe, quae videt, magnanimiter mente sublimi conculcat, officiis coelestibus se occupat. Haec necessitate tolerat, ad illa summo desiderio quasi brachio dextero sponsi astricta suspirat. In quae, cum aliquantulum intrat, delectabiliter quiescit, cujus quietis dilectione mundanos tumultus omnino fastidit. Sic quiescentem utique sponsus amplius diligit, et ab ejus excitatione improbos quosque repellit," dicens: "Adjuro vos, filiae Jerusalem," etc. Huc facit illud Prov. iii, 16: "Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae, et gloria." Vide ibi dicta.
Quarto, laeva indicat adversa; dextera vero prospera: caput autem Ecclesiae sunt episcopi et praelati, corpus sunt caeteri fideles: praelatos ergo sanctos Christus laeva complectitur, id est adversis exercet et perficit; fideles vero dextera, id est prosperitatibus et consolationibus mulcet et provehit.
Huc pertinet quod scribit Xenophon, lib. VIII Cyripaed., Cyrum voluisse, ut fidei principes sibi ad laevam accumberent, eo quod laeva magis insidiis obnoxia sit quam dextera, vel potius ut cordi suo essent propiores, cor enim vergit ad sinistram: simili modo pastores et praelati sunt ad cor Christi, quia illi summe sunt cordi et curae, utpote a quibus salus fidelium pendet.
Quinto, laeva est lex vetus, quia caput Ecclesiae sustentat, quia indicat verum Messiam, id est Christum Salvatorem eique testimonium perhibet; dextera est lex nova, cujus gratia totam Ecclesiam ambit et stringit, ut ejus efficacia totam legem servet et adimpleat: quare lex nova veterem supplet et perficit, sicut dextera sinistrae imbecillitatem supplet et roborat, ut patet Matth. v et seq. Rursum, lex vetus notatur per sinistram, quia erat lex timoris et paenarum; nova vero per dexteram, quia ipsa est lex amoris et gratiae ac gloriae aeternae. Ita S. Hieronymus in cap. iv Zachar., et Eucherius, lib. II in Genesim.
Denique, primaria sponsa in Canticis est humanitas Christi, quam Verbum ut amicam et sponsam sibi in incarnatione despondit, ac laeva dexteraque, id est circumquaque complexus est, ut dixi in Prooemio, cap. viii.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Primo, Theodoretus, et tres Anonymi apud ipsum, ac S. Bernardus, serm. 51, per laevam accipiunt comminationem supplicii; per dexteram vero regni promissionem; utraque enim Christus animam ad se trahit, sibique copulat: "Est autem, ait S. Bernardus, cum mens nostra formidine poenae serviliter premitur; et tunc nequaquam sub capite, sed super caput laeva esse dicenda est: nec potest sic affecta anima omnino dicere: Quia laeva ejus sub capite meo. At vero, si proficiens ex hoc
spiritu servitutis transierit in quemdam spontanei obsequii digniorem affectum, quatenus videlicet praemiis potius provocetur quam arctetur suppliciis; magis autem si amore boni ipsius agatur: tunc indubitanter dicere poterit, quia laeva ejus sub capite meo: quippe qui illum servilem metum, qui in sinistra est, meliori atque excellentiori habitudine animi superarit, et dignis desideriis etiam ipsi appropiaverit dexterae, in qua sunt omnes promissiones, dicente Propheta ad Dominum: Delectationes in dextera tua usque in finem, Psalm. xv, 11; unde et certa spe concepta cum fiducia loquitur: Et dextera ejus amplexabitur me;" tuncque exsultans dicit cum Psalte, Psalm. iv, 9: "In pace in idipsum dormiam, et requiescam: praesertim cum suppetat causa quae sequitur: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me." Haec S. Bernardus. Idem ibidem magis ad litteram per laevam et dexteram accipit omnimodam protectionem, qua Deus animam ad se anhelantem tuetur et complectitur. "Ergo, inquit, non sustinet dilectae molestiam: adest, neque enim moram facere potest tantis desideriis evocatus. Et quia illam compererat, donec absens fuit, fidelem ad opera, et sollicitam ad lucra, in eo nimirum, quod flores sibi et fructus praeceperat adunari; etiam cum propensiori hac vice remuneratione gratiae est reversus. Denique uno brachiorum suorum sustentat caput jacentis, alterum ad amplexandum parans, ut sinu foveat. Felix anima quae in Christi recumbit pectore, et inter Verbi brachia requiescit."
Huc pertinet versio Chaldaei: Quando, inquit, populus domus Israel ambulabat per desertum, erant nubes gloriae circumdantes eos per quatuor ventos mundi, ut non dominaretur in eos aestus, neque sol, neque pluvia, neque grando. Columna enim nubis protegens Hebraeos in deserto, typus erat protectionis, qua Spiritus Sanctus protegit fideles Christi in Ecclesia.
Secundo, Aponius haec tripliciter exponit: primo, refert ad martyres, quos Christus sustentat sua laeva, id est promissione regni coelestis, ac dextera, id est gratia et auxilio suo amplectitur et corroborat: "Tormenta enim omnia, inquit, ipsaque mors pro Christo suscepta deliciae sunt animarum sanctarum pro aeternis gaudiis acquirendis; ubi se Ecclesia deliciis resoluta, amplexu dilecti Christi contineri laetatur, ut digna sit profactore suo atrocitatem perpeti tormentorum.
Secundo, ad animam sanctam, quasi ipsa dicat: Christus sustentat me laeva compunctionis, ne deflectam ad sinistram carnis et concupiscentiae, dextera tribulationum me continet, ne dilabar ad dexteram superbiae. Tertio, q. d. Laeva Christi, id est scutum fidei, est sub capite meo; dextera vero, id est gladio orationis amplexatur et obarmat me.
Mystici et contemplativi hanc gnomen accipiunt de summo contemplationis gradu, quo anima intime Deo per contemplationem intellectus, et per ardorem voluntatis unitur, eumque quasi duobus hisce brachiis reciproce stringit et amplectitur. Tunc enim Deus cor allicit, suisque quasi illuminationis et inflammationis brachiis mulcendo, trahit ad altiorem quemdam et puriorem amoris amplexum. Et sicut hic cognitio subtilior, ita et affectio nobilior viget, quae non adhaeret delectationibus divinis, sed, iis omnibus anima se praeteritis, optat in nudis Dei brachiis conquiescere. His prae magnitudine voluptatis cor dilatatur, et quodammodo patefactis poris dehiscit, ac laeditur; soletque aliquando haec laesio ita ingravescere, et amoris impetus ita augeri, ut tantis incrementis cor humanum par esse non possit; sed ei morte felicissima succumbat, quod mortis genus aliquarum beatissimae Deiparae, S. Teresiae, aliisque nonnullis contigisse.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Primo, Rupertus per laevam accipit solatia, quae Deus in hac vita concessit B. Virgini; qualia sunt videre Spiritum Sanctum descendere in se et apostolos, Evangelium toto orbe praedicari, gentes converti ad Christum, etc. "Et dextera illius amplexabitur me," id est gloria Patris, in qua ipse est, totam circumdabit et implebit me, cum de praesenti saeculo eduxerit et assumpserit me: illa videlicet dextera, qualem Psalmista insinuat, dicens: "Delectationes in dextera tua usque in finem," Psalm. xv, 11.
Secundo, Guilielmus Parvus, et ex eo Delrio per laevam accipit acerbitatem passionis Christi, per caput mentem Mariae, per dexteram gaudium resurrectionis: ipsa ergo dixit: "Amore langueo," quia in passione languor iste matris aperte se prodidit. Videt, inquit, mens divinitus illuminata, quam utiliter atque salubriter dulcissimus filius moriatur; quam breves sit morulas in morte facturus, et quam gloriose post modicum triumphaturus. Et ecce propter hoc: "Laeva ejus sub capite meo;" non enim supergreditur caput meum, ut ratio cedat affectui, et lugeatur a me filius meus quasi descensurus in corruptionem, non quasi potestatem habens ponendi animam suam, et iterum sumendi eam. Ego vero certissima sum quod dextera ejus amplexabitur me, quod gloria resurrectionis ejus cito me exhilarabit, non tanget tantum, sed amplexabitur, non sicut passio ad modicum contristavit, ita etiam resurrectio
perfunctorie, et ad horam exhilarabit; sed, conscisso moeroris mei sacco, perpetua laetitia circumdabit me. De morte ejus brevi luctus mihi brevis, sed quia resurgens ex mortuis jam non moritur, materna in me charitas immortali laetitia perfruetur.
VOX SPONSI.
VERS. 7. ADJURO VOS, FILIAE JERUSALEM, PER CAPREAS CERVOSQUE CAMPORUM, NE SUSCITETIS, NEQUE EVIGILARE FACIATIS DILECTAM, QUOADUSQUE IPSA VELIT.
Pro dilectam, hebraice est אהבה ahava, quod et dilectam et dilectionem significat; unde Vatablus vertit, ne expergefaciatis amorem, id est sponsam summe amantem et amatam; ponitur enim abstractum pro concreto per epistasim ad significandam vehementiam amoris in sponsa, quae tanta est, ut ipsa non tam amans et amata, quam merus amor esse videatur. Unde Syrus pro dilectam vertit essentiam amoris, vel ipsum esse amoris; Arabicus, amorem.
Sponsa amore languens incidit in somnum et animi deliquium, tota abrepta in desiderium sponsi; quare ab adolescentulis in lectulum delata, in eo obdormiit. Sponsus ergo socias ejus adjurat, ne ab hoc sancto suavique somno eam suscitent, sed in eo conquiescere sinant donec ipsa sponte evigilet, qua abjuratione ostendit quam sibi hic amoris somnus placeat. Amoris enim languor est dulcis amoris somnus; quare in somni hujus lectulo mansit, egitque et dixit omnia quae sequuntur hoc cap. ad finem; nam cap. sequenti, puta iii, vers. 1, ait ipsa: "In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea." Ita Origenes, Aponius et alii. Septuaginta vertunt, adjuravi vos in virtutibus et viribus agri, si suscitaveritis et resuscitaveritis (Ambrosius, in Psalm. cxviii, serm. 3, elevaveritis et suscitaveritis; Scholiastes, e somno excitaveritis) charitatem quoadusque velit. Per virtutes, sive potentias et vires, sive fortitudines agri, accipe plantas, arbores et virgulta, et quidquid pulchrum et praestans est in agro.
Chaldaeus more suo referens haec ad Moysem et Hebraeos tendentes in Chanaan, sic vertit: "Post haec dictum fuit Moysi in prophetia a facie Domini, ut mitteret nuntios ad explorandam terram, et quando reversi sunt ab explorando, detraxerunt terrae Israel, et demorati sunt quadraginta annis in deserto. Aperuit Moyses os suum, et sic ait: Adjuro te, ecclesia Israel, in Domino exercituum et in fortitudinibus terrae Israel, ne superbe contendatis ascendere ad terram Chanaan, donec sit voluntas a facie Domini, et consumatur tota generatio virorum bellatorum, et moriantur de medio castrorum; sicut superbierunt fratres vestri filii Ephraim, qui ex Aegypto egressi sunt triginta annis, antequam pervenisset finis, et ceciderunt in manu Philistinorum, qui habitabant in Geth, et occiderunt eos: sed exspectate usque ad tempus quadraginta annorum, et postea ingredientur filii vestri, et possidebunt eam."
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Adjurat, id est obtestatur cum comminatione vel exsecratione sponsus, puta Christus, filias Jerusalem, id est Judaeos, scribas et principes (unde hebraice pro vos est אתכם etchem, masculinum, q. d. Vos, o cives Jerusalem, vos o Judaei) ne orientis in Judaea Ecclesiae, sed ferventis fidem, pacem et profectum interturbent, q. d. Sufficiat vobis, in me saevitum esse, ut lubuit. In suavissimam sponsam meam saevire nondum permitto, quam ego in fidem et tutelam recepi meam, et otioso jussi esse animo. Ecce domi suae orat angelorum circumsepta praesidio: per quas sanctas vos obtestor mentes, ne orantem sollicitetis, neve sedato animo meae fidei, et promissis addormienti, obstrepatis, aut negotium ullum exhibeatis, nisi vultis coelestes acies, quibus scelerum vestrorum poenas detis, irritare. Acutius enim ipsis capreis cum cernant, vestra quantumcumque occulta perspiciunt consilia. Capreis et cervis longe celeriores, suis accurrunt ocyssime, atque opem ferunt clientulis. Omnes sunt ministratorii spiritus in meae Ecclesiae tutelam et ministerium missi a me propter eos, qui haereditatem capient salutis, Hebr. i, 14. Sicut enim olim per angelos expuli Chananaeos e Judaea in gratiam vestri; sic per eos pariter vos ex illa expellam in gratiam Ecclesiae meae, si illi, puta illius apostolis et fidelibus christianis, restiteritis. Sinite ergo Ecclesiam meam justum pacis et devotionis somnum capere, et quamdiu volet, conquiescere, regnum coelorum obtinere, et in eo regnare pacifice. Ita Hortolanus, Titelmannus et alii.
Rursum hanc gnomen adaptes apostolis sedentibus in Sion post ascensum Christi, ac silentio et orationi vacantibus usque ad adventum Spiritus Sancti in Pentecoste, quo repleti, sponte rupto silentio, coeperunt publice praedicare magnalia Dei et Christi, idque ex praecepto Christi: "Sedete, ait, in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto," Luc. xxiv, 49. Vetat ergo Christus, ne quis apostolorum quietem turbet, usque ad adventum Spiritus Sancti.
Insuper proprie filias Jerusalem, id est fideles singulos, maxime imperfectiores et leviores monet Christus, ne Ecclesiae pacem discoloribus moribus, scandalis, schismate, aut tumultu perturbent, donec ipsa velit, i. e. jugiter -- semper enim ipsa volet pacem. Ita Delrio.
Porro capreas cervosque camporum ad litteram ut sonat accipe: est enim hic juramentum venatorium, quo sponsus velut pastor campester et ruralis venatores adjurat per cervos et capreas, quos ipsi in agris et sylvis venantur, more filiarum, id est virginum Tyri, quibus Judaeae vicinae sunt, quae venationi vacabant, juxta illud Virgilii, Aeneid. 1:
Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram.
Talis fuit Diana. Solemus enim jurare per res summe dilectas, quales venatoribus sunt cervi sibi summe dilecti, Genes. xlix, 21. Hinc Septuaginta vertunt, in virtutibus et viribus, sive fortitudinibus agri, id est per omne quod est potens aut forte in agris et sylvis, aut per omnem agrorum foecunditatem, et quaecumque ex eis gignuntur vel aluntur, vel per omne quod vobis charum et jucundum (hoc enim significat hebraeum צבי tsevi) est in agro, q. d. Si adjurationem hanc meam exsecratoriam violaveritis, o Judaei, persequendo Ecclesiam et fideles christianos, fiet ut vobis cervus pereat, steriles sint capreae, agri pariter lapidescant et sterilescant, ac quod vos seminaveritis Titus et Romani demetant, denique tota vestra regio vastetur et evertatur, uti de facto contigit.
Mystice, per cervos et capreas accipe vel angelos, qui velut hinnuli mira celeritate per mundi campos, perque omnes Ecclesiae angulos discurrunt, propter ministerium fidelium, et salutem electorum, ac in montibus, id est in coelis degunt, atque ut capreae acutissime vident omnia, quae in Ecclesia geruntur, et fidelibus de omnibus ad salutem opportunis provident: ita Origenes, Philo Carpathius, Nyssenus et alii. Vel prophetas et patriarchas, ob eminentiam scientiae et sublimitatem conversationis, qua velut cervi cum B. Virgine montana virtutum conscenderunt: ita Theodoretus et Rupertus. Vel apostolos et doctores, qui coelestia docent, et homines ad coelum transmittere satagunt: ita Aponius. Vel "sanctas animas exutas corporibus, ait S. Bernardus, propter nimium acumen visus, et saltus celeritatem:" mente enim saliunt in montes coelorum, et colles aeternitatis: ita Rupertus. Porro S. Anselmus sic explicat, q. d. Si vultis habere naturas capreae et cervi, quas habent sancti, adjuro vos ne peccetis, et inobedientiis vestris animam amore languentem, et in contemplatione persistentem dimoveatis ab illa quiete. Fuse deinde naturam dotesque capreae prosequitur, easque sanctis et contemplantibus adaptat.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Adjurat Christus quoslibet primo, ne animae sanctae quietem, virtutis studium et profectum, quo contendit in coelestem Jerusalem, velut ejus civis et filia, verbis vel factis quomodolibet impediant vel interturbent, sed quisque de alterius profectu quasi de suo gaudeat, ait Aponius. Addit Justus Orgelitanus hic doceri voluntaria esse debere bona opera, non coacta: "Tunc enim, inquit, non suscitatur dilecta, donec ipsa velit, quando sanctorum vota voluntate spontanea Domino offeruntur."
Secundo, somnus animae est humanarum rerum oblivio, ut tota Deo et coelo intendat, qualem agunt anachoretae, monachi, et religiosi: nam, ut ait S. Basilius, inter. 6, in Reg. fusius disput.: "Nihil aliud est sui ipsius abnegatio, nisi summa rerum omnium vitae superioris oblivio, atque a sui ipsius voluntatibus recessio." Hujusmodi somnum plurimum amat Deus, edicitque aliis denuntiatione severa, ne ullum ulla ratione perturbent. Quod si per cervos accipias angelos, pia cogitatio est, ait Sanchez, quae meditatur hac abjuratione id a puellis peti, ne molestiae aliquid afferant angelis qui magno studio, et fortasse diuturno eo sponsam adduxerunt, ut in sponsi sinu quiescat: neque privent illos et magna voluptate, et sui laboris fructu. Videant hic qui aliis scandalo sunt, quam graviter Deum, a cujus complexu sponsa divellitur, et angelos, quorum etiam opera effectum est, ut aliorum oblita, unum sponsum amet et curet, irritent et offendant.
Tertio, somnus animae est oratio, meditatio, contemplatio, exstasis. Vetat ergo Christus, ne ab hoc pietatis somno Magdalenam suam, velut otiosam avocet negotiosa Martha. Unde Joannes Carmelitanus sic exponit, q. d. "Obtestor vos, Ecclesiae filiae, per memetipsum, qui caprearum ac cervorum similis sum, ne animam, quam ego exstasi, vel vitali quovis somno ad me rapio, excitare audeatis ad aliorum salutem curandam, quoadusque, jubente me, ipsa velit." Ita Cassiodorus, Beda, Anselmus, et S. Gregorius, quem audi: "Cervi et cervae munda animalia esse perhibentur. Quid ergo per cervos et capreas, nisi fidem, et spem, et charitatem accipimus? Quas dum nobis mundas servamus, per easdem altos montes contemplationis ascendimus. Sancta autem anima sponsae Christi, a cunctis mundi perturbationibus quiescere appetit, in sinu sponsi sopitis terrenis cupiditatibus dormire sancto otio concupiscit, ita ut etiam necessaria colloquia aliquando fastidiat, soliusque sponsi collocutione, quanto quietius, tanto serenius hilarescat. Sed hanc dormientem carnales qui sunt in Ecclesia nonnunquam importune excitant, negotiis mundi eam implicare desiderant: quia ejus vitam inutilem existimant, dum ab eorum curis eam se abstinentem considerant." Et post nonnulla: "Hi dilectam excitare sub adjurationis pondere prohibentur, ne videlicet mentem, quae ad vacandum Deo se accingit, et solis spiritalibus studiis inhaerere contendit in coelestem Jerusalem, velut ejus civis
et filia, verbis vel factis quomodolibet impediant vel interturbent, sed quisque de alterius profectu quasi de suo gaudeat, ait Aponius. Et tamen non ei omnis cura proximi interdicitur: quia profecto omni perfectae animae discernendum est, et quando coelesti contemplationi studeat, et quando proximorum utilitatibus inserviat. Hanc vacandi Deo licentiam libentissime sponsa suscipit, statimque verbum sponsi amplectitur, et dicit: "Vox dilecti mei," etc. Et S. Bernardus, serm. 51: "Magna, inquit, et stupenda dignatio, quod quiescere facit animam contemplantem in sinu suo, insuper et custodit ab infestantibus curis, protegitque ab inquietudinibus actionum et molestiis negotiorum, nec patitur omnino suscitari, nisi ad ipsius utique voluntatem." Idem fuse prosequitur, serm. 51: "Moriatur, inquit, anima mea morte (justorum, uti aiebat Balaam, Num. cap. xxiii, 10), etiam si dici potest angelorum, ut praesentium memoria excedens, rerum se inferiorum corporearumque non modo cupiditatibus, sed et similitudinibus exuat, sitque ei pura cum illis conversatio, cum quibus est puritatis similitudo. Talis, ut opinor, excessus, aut tantum, aut maxime contemplatio dicitur. Rerum etenim cupiditatibus vivendo non teneri, humanae virtutis est: corporum vero similitudinibus speculando non involvi, angelicae puritatis est." Et post nonnulla: "Erras, si citra invenire existimas locum quietis, secretum solitudinis, luminis serenum, habitaculum pacis; sed da mihi qui illuc pervenerit, et incunctanter fateor quiescentem, qui merito dicat: Convertere, anima mea, in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi," Psal. cxiv, 7.
Porro Septuaginta vertunt, adjuravi vos, filiae Jerusalem, in virtutibus (alii, in exercitibus) et in viribus agri, si suscitaveritis et resuscitaveritis ejus charitatem, quoadusque velit, quasi haec sint verba non sponsi, sed sponsae, quibus adjuret adolescentulas, ut excitent amorem suum, nec dormire aut torpere sinant quoadusque ipse velit, id est ut charitatem suam sponsi voluntati subjiciant. Desiderat autem sponsus ab omnibus amari; venit enim ignem mittere in terram, et quid vult, nisi ut accendatur? Luc. xii, 49. Ita Origenes, Theodoretus et tres Patres. Verum haec dissonant a Vulgata, aeque ac ab Hebraeo, in quo liquet haec esse verba sponsi de sponsa: תחפץ technais, id est volet, quod est femininum.
Quocirca, minus quoque Hebraeo et Vulgatae respondet expositio Pselli, qui Septuaginta secutus, censet hic animam sanctam a capreis, id est ab angelis opem flagitare, ut ad salutem et charitatis perfectionem (quod unice vult Deus) queat pertingere; et Nysseni, hom. 4, qui putat hic significari, quod in charitatis studio imitari debeamus angelos quousque voluntas Dei, quae est ut omnes homines salvi fiant, impleatur. Et S. Augustinus (vel quisquis est Auctor) in Specul. cap. iii, tom. III, qui censet hic Ecclesiam excitare fideles ad martyrium, qui est apex charitatis, ad quem eos promovere vult Christus. Et trium Anonymorum apud Theodoretum, qui censent hic animam sapientem hortari infirmiores, tamdiu Christum mente gerant, donec ipse eisdem claram sui visionem impertiri velit. Et S. Ambrosii in Psalm. cxviii, serm. 5, qui opinatur hic dici, quod Christus per incarnationem suscitatus sit in lucem, per resurrectionem vero resuscitatus: unde per capreas et cervos accipit ipsummet Christum: "Vel, inquit, suscitatur Christus in his qui primum accedunt, resuscitatur in his qui postquam accesserint, dormierunt: Dormit ergo Christus negligentibus, suscitatur in sanctis."
Mystici et contemplativi haec referunt ad orationem, quam quietis appellant, quia in ea omnes animae facultates quiescunt: in qua, ait B. Theresia, anima miro quodam modo intelligit Deum jam sibi propinquum, et quasi contiguum esse, ita ut levi conatu possit ad divinam unionem pervenire. Oratio ergo quietis est, qua mens quasi dormit in Deo, sola voluntatis acie fere insensibiliter operante in amante, sicut infans semidormiens sugit ubera matris, quae si amoveantur, expergiscitur, et plorat, ac ploratu ostendit quantum bonum amiserit, quod dormiens non aestimare nec sentire videbatur. Tota enim anima intrat in se, seseque colligit circa Deum, ut nec sentire nec audire videatur, esseque dormiens et semimortua, donec ad se redeat; tunc experta sentit quantum bonum perdiderit. In hac ergo oratione quasi dormit, et moritur propria mens et voluntas, ac transit in divinam, ab eaque movetur et agitur, sicut qui navigat, movetur non a se (quia quiescit, et subinde dormit), sed a navi quasi quiescens in patriam, et portum optatum vehitur. Talis ergo est quasi puer dormiens
SECUNDA PARS CANTICI, SIVE SECUNDUS ACTUS DRAMATIS,
DUO DESCRIBITUR ADOLESCENTIA ET INCREMENTA ECCLESIAE, USQUE AD CAP. III VERSUM 6, SICUT INFANTIAM ECCLESIAE DESCRIPSIT A CAP. I HUCUSQUE.
Haec adolescentia Ecclesiae fuit post Pentecosten, cum apostoli, recepto Spiritu Sancto, profecti ad gentes, ubique ecclesias fundarunt. Vide dicta in Prooemio, cap. iii.
VOX SPONSI.
VERS. 8. VOX DILECTI MEI, ECCE ISTE VENIT SALIENS IN MONTIBUS, TRANSILIENS COLLES. VERS. 9. SIMILIS EST DILECTUS MEUS CAPREAE, HINNULOQUE CERVORUM: EN IPSE STAT POST PARIETEM NOSTRUM, RESPICIENS PER FENESTRAS, PROSPICIENS PER CANCELLOS.
VOX DILECTI MEI, ECCE ISTE VENIT SALIENS IN MONTIBUS, TRANSILIENS COLLES. Hebraea מקפץ mekappets, id est contrahens se super colles: qui enim fortiter et procul salire volunt, membra et vires contrahunt ut validius saliant. Vatablus, accurrens per colles.
SIMILIS EST DILECTUS MEUS CAPREAE, HINNULOQUE CERVORUM. Chaldaeus more suo haec refert ad liberationem Hebraeorum ex Aegypto: "Quando, inquit, habitabat populus domus Israel in Aegypto, ascendit clamor eorum ad coelos excelsos; tunc revelata est gloria Domini Moysi super montem Horeb, et misit eum in Aegyptum, ut redimeret eos, et educeret eos de oppressione subjectionis Aegyptiorum: et abbreviatum est tempus praefinitum propter merita patrum, qui comparati sunt montibus, et diminuit de tempore servitutis centum nonaginta annos propter justitiam matrum, quae comparatae sunt collibus, vers. 9. Dixit certus Israel: In tempore quo revelata est gloria Domini in Aegypto in nocte Phase, et occidit omne primogenitum, ascendit super fulgur velocissimum, et cucurrit sicut caprea et sicut hinnulus cervorum, et protexit domos nostras."
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Sponsa in suo amoris languore delata ad lectulum, ibique indormiens audiit confuse et tenuiter vocem sponsi advenientis, et transilientis montes, ut ad sponsam amore languentem festinanter accurreret; quare vox haec ejus fuit eminus missa, ideoque exilis et submissa est, uti docet S. Ambrosius, serm. 6 in Psal. cxviii, vers. 1. Sive haec vox fuerit sponsi indicentis adolescentulis silentium, ne quo strepitu sponsam excitent, ut volunt S. Gregorius, et S. Bernardus. Sive aliqua alia, ut vult Origenes. Unde vocem dilecti, indicante amore, agnoscens, et exsultans sponsa exclamat: En dilectus meus adest; haec enim est vox dilecti mei, quam audio, qui ut video summam mei curam gerit, nec aliud agit, quam ut meum amorem,
tranquillitatem, pacem, omneque bonum curet et promoveat: quare instar hinnuli et capreae celerrime transilit montes et colles, ut mihi adsit et succurrat. Ita Joannes Carmelita: "Vox, inquit, dilecti mei, quae una id poterit, vi sua divina sonuit, et expergefecit me."
Tripliciter haec gnome potest exponi, primo, de Christi incarnatione, q. d. Ego Ecclesia christiana, jam nascente Christo, exoriens in B. Virgine, S. Josepho, apostolis et discipulis, amore Christi languens et suspirans, ut ipse genus humanum a peccato et morte redimat, incipio jam audire vocem ipsius tum per se praedicantis, tum per Joannem Baptistam, uti volunt tres Patres apud Theodoretum: hujus enim vox fuit vox Christi; unde ipse ait: "Vox clamantis (scilicet Christi) in deserto: Parate viam Domini," Isai. xl, 3 et Matth. iii, 3. Ecce ergo Filius Dei venit in carne, ut me redimat, sibique despondeat: "Saliens in montibus, transiliens colles." Per montes et colles omnes angelorum ordines intellige, quos Christus e coelo saliens in terram transilivit, ac sub omnibus se dimisit factus homo, juxta illud Davidis: "Minuisti eum paulo minus ab angelis," Psal. viii, 6, et Hebr. ii, 7; et ut ait S. Bernardus, serm. 55: "Ut hinnulus quippe apparuit parvulus, qui natus est nobis." Sic et Cassiodorus et Beda: Christus, inquiunt, est hinnulus, quia factus est humillimus inter homines, et ut ait Isaias, cap. liii, 3, novissimus virorum. Addit S. Anselmus Christum esse hinnulum, quia nulla carnis mole oppressus, et omnibus virtutibus ornatus, sicut hinnulus maculis distinguitur. Idem vero dicitur caprea, ait Justus Orgelitanus, propter similitudinem carnis peccati, quam assumpsit. Aut per montes et colles intellige sanctos patriarchas et prophetas: quia per medias generationes plurimas, inquit Titelmannus, post longam Patrum praecedentium seriem, tandem de virgine natus mundo apparuit. Quasi enim tot montes et colles transilit, quot ante ipsum praecesserunt diversae generationes Patrum praecedentium, ex quibus secundum carnem processit. Saliit videlicet a monte illo sublimi, patre fidei nostrae Abraham in filium Isaac, ab hoc in filium Jacob, indeque in alios, et quasi saltibus singulis nostrae mortalitati factus vicinior: tandem manifestus in carne nostra mortali apparuit. Saltus ergo praecipuus, cujus hic fit mentio, ille est Dei ad homines admi-
Vide Rupertum qui haec omnia adaptat silentio, contemplationi et exstasi B. Virginis. Rursum haec adapta ejusdem fiduciae et resignationi in Dei providentiam, qua sciens se Deo et Christo Filio suo summe esse cordi et curae, inter ejus brachia in ejus quasi sinu secura quiescebat et indormiebat, tum in Christi passione et cruce, tum in apostolorum et Ecclesiae post Christi mortem persecutione facta per Judaeos, tum in quibuslibet dubiis et adversis.
Christus ergo instar fulguris montes, id est angelos et colles, id est patriarchas, et omnes patrum generationes transmittens, ait S. Bernardus, serm. 54, in purissimum Virginis uterum desiliit in praesepe: inde transiliit in Aegyptum, ait Nazianzenus, inde rediens saliit in crucem: e cruce et sepulcro resiliit in coelum. Audi S. Ambrosium in Psal. CXVIII, serm. 6, vers. 1, qui ita sponsam loquentem inducit: "Ego suscitari mihi charitatem cupio, ego me vulneratam charitate puto, et ad me plus charitas ipsa festinat. Ego dixi: Veni; ille salit et transilit: ego rogo eum venire cum gratia, ille gratiarum operatur augmenta; et dum venit, incrementa gratiae secum vehit; et veniendo acquirit, quia studet etiam ipse suae placere dilectae. Salit super excelsa, ut ascendat ad sponsam: sponsae enim thalamus, tribunal est Christi. Salit super Ecclesiam, transilit super Synagogam. Salit super gentes, transilit super Judaeos. Videamus salientem. Salit de coelo in Virginem, de utero in praesepe, de praesepio in Jordanem, de Jordane in crucem, de cruce in tumulum, in coelum de sepulcro." Et post multa quae interjicit: "Salit super Ecclesiam, quae est domus panis, eo quod fidelium corda confirmet. Merito sicut capreola, quia caprea in altis pascitur. Dorcas dicitur a derkein videre, (dorcadum) enim visus acutior est. Quid hoc aptius Christo, qui Patrem vidit, quem vidit nemo? Aut si quis vidit in Christo, ipse filius revelavit. Merito sicut hinnulus quasi filius cui paternae inoleverit vis naturae, ut eum occulta non lateant, serpentes fugiant, venena non laedant."
Christus ergo e coelo desiliit in solum et in coenum, et ex coeno resiliit in coelum. Ita Cassiodorus, S. Gregorius, Beda et alii.
Secundo, potest exponi de missione Spiritus Sancti in Pentecoste, q. d. Apostoli et fideles post Christi ascensum in coelum, in Sion ob metum Judaeorum reclusi, ac orationi et contemplationi vacantes, in die Pentecostes senserunt Christi adventantis opem et vocem, cum in eos misit Spiritum Sanctum. Tunc enim "factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque supra singulos eorum: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis," Actor. II, 2. Quare hoc spiritu armati annullarunt, ac superarunt minas Judaeorum et pontificum, imo gentes omnes Christo subjugaverunt.
Porro cum Spiritu Sancto descendit ipse Filius, aeque ac Pater in apostolos: tres enim personae sibi invicem sunt consubstantiales, et quod una operatur ad extra, hoc operantur et duae caeterae. Unde Christus iturus in coelum apostolis promisit, dicens, Joan. XIV, 18: "Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos;" scilicet cum Spiritu Sancto in Pentecoste, inquiunt Rupertus et S. Cyrillus, lib. IX in Joannem, cap. XLV. Denique Spiritus Sanctus fuit quasi vox Christi, quae per os apostolorum Christi fidem toto orbe praedicavit et propagavit; unde de eo ait Christus: "Ille me clarificabit: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis," Joan. XVI, 14.
Spiritus Sanctus denique fecit apostolos, montes et colles, hoc est omnes itinerum anfractus, omnes difficultates, omnes persecutiones et tribulationes, omnia impedimenta Evangelii transilire, ut Christi fidem et Ecclesiam toto orbe disseminarent. Unde S. Gregorius hic ait Christum esse similem capreae salienti in montibus et transilienti colles, quia sanctos omnes patientia operationis suae transcendit, dum se a morte suscitavit, Spiritum Sanctum in apostolos misit, gentesque ad se convertit. Nyssenus ait Christum saliisse super montes, quia daemones sibi subjecit. Origenes vero, quia omnia regna mundi omnesque reges, quamvis excelsos suae fidei subjugavit. Theodoretus autem, quia aras et templa idolorum, quae erecta erant in montibus evertit. Unde Symmachus vertit, ascendens contra montes, exiliens adversus colles. Denique Salomon hucusque descripsit infantiam Ecclesiae, hic vero depingit ejus adolescentiam et incrementa usque ad cap. III, 6, uti dixi in Prooemio: haec autem coepere in Pentecoste, et deinceps magis sunt aucta.
Tertio, Christus transilit montes et colles, cum Ecclesiae in quavis persecutione et adversitate celerrime e coelo instar fulguris adest, consilium et auxilium porrigit, facitque ut ipsa omnia superet et transcendat, juxta illud Christi promissum et oraculum: "Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam," Matth. XVI, 18. Et: "Cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum," Psalm. XC, 15.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Christus per sanctas inspirationes salit in animam; montes et colles sunt animae potentiae per Dei gratiam elevatae, et anhelantes ad coelestia. Primo ergo salit Christus in intellectum, dum quasi sol radios lucis coelestis illi immittit, ut videat quantum bonum, quam utile, quam pulchrum, quam jucundum sit opus virtutis, v. g. charitatis, religionis, contemptus mundi, martyrii, castitatis, patientiae, humilitatis, etc.; secundo ex intellectu salit in voluntatem, stimulos caloris id est sancti amoris impulsus illi inspirans, quibus amet et ardenter velit opus virtutis; tertio, salit in phantasiam, et appetitum sensitivum, gaudium spirituale ei immittens, ut non reluctetur intellectui et voluntati, sed potius ei obsecundet.
eamque impellat ad opus hoc complectendum; quarto, salit in manus et pedes, omnesque sensus et membra, dum ea impellit ad bonum opus quod mente concepit, licet difficile et arduum, reipsa exsequendum, juxta illud Isaiae, cap. XL, 31: "Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient;" omnes montes et colles, id est omnes difficultates et impedimenta generose et alacriter superando, ac transcendendo. Audi S. Ambrosium in Psalm. CXVIII, vers. 6, serm. 6: "Exsultavit ut gigas ad currendam viam. A summo coelo egressio ejus: et occursus ejus usque ad summum ejus: nec est qui se abscondat a calore ejus. Ergo et nunc salit, et nunc currit de corde Patris super sanctos suos, de oriente super occidentem, de septentrione super meridiem. Ipse est qui ascendit super occasum, ipse super coelos coelorum ad orientem. Ipse ascendit super montes, ipse super colles. Utinam ego miser dicam; dicat anima mea: Ecce iste advenit, et advenit non super terrena, non super valles, sed advenit saliens super montes. Deus enim Deus montium est. Ubi ergo salit? Super montes salit. Si sis mons, salit super te. Salit super Isaiam, salit super Jeremiam, salit super Petrum, Joannem, Jacobum. Montes in circuitu ejus. Si non potes mons esse, nec praevales, esto vel collis, ut super te Christus ascendat, et si transilit, transiliat, ut te transitus ejus umbra custodiat."
Quare Christus, in animam insiliens, "similis" est "capreae et hinnulo" primo, ob velocitatem suam, quam pariter animae communicat, dum eam facit velocem in exsequendo pium propositum. Secundo, quia instar capreae acutissimi est visus, quo omnia circumspicit, et omnia profutura animae providet, ac obfutura removet, atque ipsi animae idipsum communicat, ut omnia quae agenda sunt prius exacte prospiciat et circumspiciat. Ita Theodoretus, et S. Bernardus, serm. 54. Capreae enim acutissimos habent oculos: unde graece vocantur dorkades a derkein, id est videre.
Tertio, quia sicut cervi halitu suo serpentes e cavernis extrahunt et vorant; unde vocantur elaphos apo tou elain ophin, id est ab extrahendo serpente: sic pariter Christus omnes tentationes carnis, mundi et daemonis, quas ipse animae suggerit, manifestat, elidit, discutit et perimit. Ita Philo Carpathius. Quarto, Christus judex erit quasi caprea, quia acutissimo visu omnia occulta hominum dicta, cogitata, facta videbit et judicabit. Unde S. Bernardus, serm. 55: "Verum tu qui adventum desideras Salvatoris, time scrutinium judicis, time oculos capreae, time illum qui per Prophetam dicit: Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, Soph. I, 12. Acuto visu est: nihil inscrutatum relinquet oculus ejus. Scrutabitur renes et corda, ipsaque cogitatio hominis confitebitur illi, Psalm. V, vers. 10. Quale columnam in Babylone, si Jerusalem manet scrutinium?" Et post nonnulla: "Verendum valde cum ad hoc ventum fuerit, ne sub tam subtili examine multae nostrae justitiae (ut putantur) peccata appareant. Unum est tamen, si nosmetipsos dijudicaverimus, non utique judicabimur, I Cor. XI, 32. Bonum judicium, quod me illi districto divinoque judicio subducit et abscondit. Prorsus horreo incidere in manus Dei viventis." Hebr. cap. X, 31.
Quinto, Origenes: Christus, ait, et sancti capreae sunt in contemplatione; cervi in actione, qua occidunt serpentes, id est mortificant passiones et vitia. Asserunt, inquit, medici capreae inesse intra viscera humorem quemdam, qui caliginem depellat oculorum, et obtusiores quosque visus exacuat. Merito ipsi Christus comparatur, quia non solum videt ipse Patrem, sed et videri eum ab aliis facit, quorum visus ipse curaverit.
Audi S. Gregorium, hom. 29 in Evangelium: "Ecce iste venit saliens in montibus, veniendo quippe ad redemptionem nostram, quosdam ut ita dixerim saltus dedit. Vultis, fratres charissimi, ipsos ejus saltus agnoscere? De coelo venit in uterum, de utero venit in praesepe, de praesepe venit in crucem, de cruce venit in sepulcrum, de sepulcro rediit in coelum. Ecce ut nos post se currere faceret, quosdam nobis saltus manifestata per carnem veritas dedit. Quia exsultavit ut gigas ad currendam viam suam, ut nos ei diceremus ex corde: Trahe nos post te: curremus in odorem unguentorum tuorum. Unde, fratres charissimi, oportet ut illuc sequamur corde, ubi eum corpore ascendisse credimus. Desideria terrena fugiamus, nihil nos jam delectet in infimis, qui patrem habemus in coelis."
Moraliter hinc colligit Aponius animam piam in tranquillitate debere semper aurem cordis erectam attentamque habere, ut vocem Christi sive per praedicatores loquentis, sive per se menti bona desideria inspirantis, sollicite excipiat, ideoque orationi vacare, ut gratiam impetret, qua illa exsequatur et in opus conferat. Nam, ut ait Nyssenus, haec vox et inspiratio Christi non stat nec permanet, sed instar hinnuli transilit et praeterit.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Christus, transiliens montes et colles patriarcharum, saliit in uterum Virginis, ex eaque carnem suscepit, cum "Verbum caro factum est," uti jam dixi. Unde ipse ait: "Ante colles ego parturiebar," Prov. VIII, 25. Qua in re capreas, id est angelos; adeoque ipsum Gabrielem nuntium celeritate praevenit, eodem archangelo testante, inquit S. Bernardus, serm. 54, cum ait: "Ave, gratia plena, Dominus tecum. Quid? salit to quem modo reliquisti in coelo, in utero reperis?" Neque modo volavit et pervolavit super pennas ventorum. Victus es, o Archangele, transiliit te, qui praemisit te." Idem S. Bernardus, serm. 4 De Ascensione, docet Christum in variis virtutum montibus saliisse. Ibat, inquit, de virtute in virtutem, ut videretur Deus in Sion: hinc in monte Thabor transfiguratus est, in monte elegit apostolos, et Evangelium promulgavit, in monte pernoctabat in oratione, in monte Calvariae crucifixus est, e monte Oliveti ascendit in coelum, in montem Sion misit Spiritum Sanctum. Rursum Christus salire fecit B. Virginem in montes, cum eam impulit assidue ad excelsos virtutum actus, ac nominatim cum eam incitavit ire in montana ad salutandum Elisabeth.
Tropologice, S. Bernardus, serm. 54: Christus, inquit, salit in montes, id est in humiles; sola enim humilitas exaltat, sola humilitas est mons et vera celsitudo: transilit colles, id est superbos, quos superbia fecit colles, at non montes: "Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam," I Petr., cap. V, vers. 5.
Aliter Joannes Carmelita: Christus, inquit, salit in montibus, cum grandiores charitate visitat; transilit colles, id est non ita sublimes, simili non afficit voluptate, sed eos quasi praeterit. Sic et S. Bernardus, loco jam citato, ac Cassiodorus, Beda, Origenes, et S. Ambrosius, lib. De Isaac et anima, cap. IV: "Super majoris gratiae animas salit, inquit, inferioris transilit, etc., qui infirmo corde virtutem ejus capere non possunt." Et S. Anselmus: "Saliens in montibus, hoc est, inquit, pedes ponens et habitans in perfectis, et etiam eos salire facit sicut Paulum, quem ex persecutore cito fecit summum praedicatorem: transiliens quoque colles inferiores montibus, in quibus licet Deus non ita saliat sicut in perfectis, transilit tamen eos; quia quamdam cognitionem mysteriorum suorum ostendit eis, licet non adeo plenam."
Rursum Origenes ait Christum salire in montibus, id est in doctoribus et sanctis eximiis, dum in eis per affluentiam doctrinae, fit "fons aquae salientis in vitam aeternam," Joan. cap. IV, 14. Et Cassiodorus: "In his montibus, inquit, saltus dare dilectum, hos transilire colles perhibetur, quia corda sublimium Dominus crebra suae visitationis gratia solet illustrare; et pulchre non manere in his collibus, sed salire, vel eosdem transilire dicitur; quia contemplationis internae dulcedo, quantum alta est propter agnitionem rerum coelestium, tantum est brevis et rara propter gravedinem mentium, carnis adhuc mole detentarum."
Symbolice, Origenes per montes accipit Novum Testamentum, per colles vetus: in lectione enim S. Scripturae ejusque meditatione invenitur Christus, atque in mentes insilit. Hinc Philo Carpathius ait Christum saliisse super prophetas, transiliisse super apostolos; S. Bernardus vero saliisse in montibus, id est in angelis, patriarchis et prophetis; ac collibus, cum nonnullis e populo apparuit.
Anagogice, Justus Orgelitanus per vocem dilecti accipit tubam archangeli, qui in fine mundi clamabit: "Surgite, mortui, et venite ad judicium." Unde Aponius: Christus, inquit, similis est capreae, quae in posteriori parte candorem habet, quia in futuro saeculo suam exhibebit praesentiam. Et S. Bernardus, serm. 55: Christus inquit, similis est hinnulo et capreae propter misericordiam in electos, et judicium in reprobos: hinnulus enim significat salientis in alta desiderium; caprea, judicium.
Moraliter discant hic a Christo christiani instar caprearum ascendere ad montana orationis et virtutum omnium, ac veloces esse, hilares et agiles ad omnem beneficentiam, omneque opus bonum: nam, ut ait S. Ambrosius: "Nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia;" ipse enim est ignis consumens, "qui (proinde) facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis," Hebr. cap. I, vers. 7. Vere Ecclesiasticus, cap. XXXI, vers. 27: "In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi." Vide ibi dicta.
VERS. 9. EN IPSE STAT POST PARIETEM NOSTRUM, RESPICIENS PER FENESTRAS, PROSPICIENS PER CANCELLOS.
Pro respiciens, hebraice est maschgiach, id est intente, et cum animi observatione prospiciens, hoc est intuens, observando scilicet omnes sponsae gestus, actus, sermones, idque studiose et exacte. Hebraeum metsits, id est efflorescens, vel instar floris erumpens et emicans, seseque tenuiter ostendens, et videndum exhibens "per cancellos." Apte pulchrum sponsi caput, vultus et oculi comparantur flori; quia et caput capillis velut floribus ornatur; et vultus colore est roseo, et oculi in orbibus suis emicant, quasi flores in calyce suo. Nam ut flores, inquit Luysius, cum primo erumpunt, laetiores et nitidiores nobis videntur, quam cum foliorum orbem explicaverunt, nec apparent tunc toti, sed capitulorum tantum acumina ostendunt: sic enim flore omnique rosa pulchrior sponsus, caput fenestrae intulisse, et os roseum aperuisse visus est.
Septuaginta vertunt: ekkoptōn dia tōn diktyōn, id est prospiciens per retia, id est per fenestras reticulatas, sive per cancellos. S. Ambrosius, serm. 6 in Psalm. CXVIII, legit, eminens per retia. S. Hieronymus, lib. III in Isai. cap. XII, apparens per retia. Significat sponsum, accurrentem ad sponsam, illam per rimas et cancellos domus clare inspexisse, sed ab illa non esse visum, imo illi nonnisi per cancellos obscure se spectandum exhibuisse, ut majorem sui reverentiam et desiderium in ea excitaret, ac vicissim honeste, modeste et verecunde illi sese insinuaret. Ita S. Bernardus. Qui enim per cancellos prospiciunt, clare alios intuentur; sed ab iis non nisi obscure et tenuiter videri possunt. Ita Origenes. Unde Arabicus vertit, prospiciens per rimas.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Haec gnome in sensu plene cohaeret cum praecedenti; unde et in Bibliis eodem versu cum eadem jungitur. Juxta illam ergo conformiter exponenda est. Igitur Cassiodorus, Beda, S. Ambrosius, S. Gregorius, S. Bernardus et alii, qui praecedentem gnomen de incarnatione Christi exponunt, hanc quoque de eadem explicant: Paries enim Verbi incarnati, sive deitatis, est ejusdem humanitas, qua deitatem celat, q. d. Filius Dei veniens in carnem, post eam quasi post parietem stans per ejus oculos et sensus, quasi per fenestras cancellatas prospicit in Ecclesiam ejusque fideles, ac per eosdem flos et pulchritudo deitatis ejus translucet et emicat, sed tenuiter, obscure, ac per partes et quasi dimidiata. Quare Christus qua Deus perfecte, clare et immediate intuetur nos, nos vero eum per umbram duntaxat, sive per rimas et cancellos, puta per humanitatem deitatem ejus aspicimus. Deus ergo in carne nascens homo fuit metsits, id est emergens, progerminans et efflorescens rosa, quae sese aperiens et sensim explicans, roseum deitatis vultum et odorem suavissimum intus latentem quasi per retia cancellorum, hoc est, per operationes theandricas, ut ait S. Dionysius De Divin. nomin., id est Dei viriles, puta ab homine Deo, sive a Verbo incarnato promanantes umbratice ostentabat, cum Christus homo post parietem, id est corpore intermedio, deitatem suam abscondebat, ita tamen ut tenuiter et ex parte quasi per cancellos illam conspiciendam exhiberet, uti fecit in transfiguratione, in miraculis caeterisque operibus divinis. In coelo vero suam divinitatem sine cancellis, hoc est, clare et facie ad faciem beatis videndam exhibebit.
In hac vita ergo cancelli humanitatis lumen et fulgorem deitatis ejus temperabant, ut loqui et agere posset cum hominibus, ne eorum perstringeretur intuitus; sicut Moysi apparuit et Hebraeis tectus caligine et columna nubis, Exodi cap. XIII et XX. Ita Cassiodorus caeterique jam citati, ac S. Bernardus, serm. 56, qui et explicat "stat": Stetit, inquit, per divinitatis potentiam, qui per carnis infirmitatem occubuit, dicente ipso: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma, Matth. cap. XXVI, vers. 41. Audi S. Gregorium hic: "Quasi post parietem nostrum Christus incarnatus stetit, quia in humanitate assumpta divinitas latuit. Et quia ejus immensitatem, si ostenderet, infirmitas humana ferre non posset, carnis obstaculum objecit; et quidquid magni inter homines operatus est, quasi post parietem latitans fecit. Per fenestras autem et cancellos qui aspicit, partim videtur, partim vero se abscondit: Sic et Dominus Jesus Christus, dum et miracula per divinitatis potentiam fecit, et abjecta per carnis infirmitatem pertulit, quasi per fenestram et cancellos prospexit: quia in alio latens, in alio quis esset apparuit." Et S. Bernardus, serm. 56: "Porro cancellos, inquit, et fenestras per quas respicere perhibetur, sensus (ut opinor) carnis, et humanos dicit affectus, per quos experimentum cepit omnium humanarum necessitatum. Denique languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit, Isai. LIII, 4. Humanis ergo affectionibus sensibusque corporeis, pro foraminibus usus est et fenestris, ut miserias hominum homo factus experimento sciret, et misericors fieret." Et post nonnulla: "Tot autem in nostro ruinoso, et pleno rimarum pariete invenit foramina, quot nostrae infirmitatis et corruptionis in suo corpore sensit experimenta."
Secundo, hanc gnomen aptius ad sequentia exponas de Pentecoste et adventu Spiritus Sancti. Christus enim seipsum, per Spiritum Sanctum a se missum apostolis, exhibebat per linguas igneas quasi per cancellos, per quas ipse apostolos clare intuebatur; apostoli vero ipsum obscure. Rursum hanc gnomen referas ad Eucharistiam, quae a fidelibus maxime post adventum Spiritus Sancti frequentari coepit. In Eucharistia enim Christus non solum deitatem suam, sed et humanitatem per species sacramentales panis et vini quasi per cancellos clare nos intuetur, non solum oculis mentis, sed et corporis, uti multi theologi censent; sed per fidem et aenigma duntaxat videtur a nobis, puta per species sacramentales, ac multo magis per consolationes, illuminationes, et gustus spirituales, quos manducantibus exhibet tantos et tam sublimes, ut ipsi Christum non tantum oculis cernere, sed et gustu mentis sapere et gustare videantur, uti contigit S. Francisco, S. Monicae, S. Catharinae Senensi, et aliis sanctis.
Huc pertinet versio Chaldaei, qui haec explicat de agno paschali; hic enim expressus fuit typus Eucharistiae: "Et protexit, inquit, domos nostras, in quibus eramus, et stetit post parietes nostros, et prospexit per fenestras, et aspexit per cancellos, et vidit sanguinem victimae Phase, et sanguinem circumcisionis qui impressus erat in portis nostris, et contemplatus est de coelis excelsis; et vidit populum suum, qui comedebat victimam solemnitatis assam igni cum intestinis, et lactucis agrestibus et azymis, et pepercit nobis, et non dedit potestatem angelo dissipatori, ut disperderet nos."
Tertio, hanc gnomen accipias de quolibet Christi adventu, quo Ecclesiam et fideles, praesertim in persecutione vel tribulatione visitat, protegit, propugnat, illustrat, q. d. Christus post ascensionem
in coelum amictus lumine gloriae sicut vestimento, inde quasi per cancellos intuetur Ecclesiam, eique succurrit et de omnibus providet; et ab illa non videtur nisi per effectus gratiae, protectionis et auxilii. Ita Aponius, qui docet pariter modum, quo Christus Ecclesiae et animae afflictae nunc se ostendit, nunc se abscondit: "Habet, inquit, invisibiles hostes anima, qui eam intra suae mentis septum invisibiliter et incessanter circumlatam impugnant; quam ita in ergastulo redigunt vitiorum, ut non possit omnino progredi ad viam mandatorum Dei currendam, quousque ejus precibus revocatus, veniens quasi occultus stet, et spectet luctamen ejus; et non tamen se ostendit, ne omnino fugatis hostibus cessante pugna, otii torpore depereat; sed velut per fenestras aspicit, suae visionis adjutorium commodando, ut anima vires recipiat resistendi, et hostis impugnatio, diminuta ejus terrore, aliquantulum conquiescat; aspicit autem per fenestras, sensus videlicet illius, quibus corporeas peragit cogitationes, si non sunt polluti sordibus."
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Cancelli hic non solum sponsi, de quibus jam dixi, sed et sponsae, puta animae accipi possunt. Christus ergo est velut sol, qui gestit sua luce illuminare, et suo calore charitatis accendere omnes fideles; sed obstat paries, tum carnis, tum concupiscentiae, et peccatorum nostrorum, qui radios hosce non admittunt: Christus ergo pro immensa sua animarum siti explorat rimas et cancellos, id est occasiones omnes, quibus per pias imagines, conciones, sermones, inspirationes in oculos et aures, indeque in mentem penetret, illique suam lucem et calorem instillet. Ita Aponius, Beda, Rupertus et S. Bernardus, serm. 56. Audi Origenem, homil. 2, ex duabus, qui legens ex Septuaginta, eminens per retia: "Ubi, inquit, non prospicit sponsus, ibi mors invenitur ascendens, ut legimus in Jeremia: Ecce mors ascendit per fenestras vestras. Quando videris mulierem ad concupiscendam eam, jam mors ascendit per fenestras tuas. Eminens per retia. Intellige quod in medio laqueorum ambules, et subtus machinas transeas imminentes. Omnia retibus plena sunt. Diabolus laqueis cuncta complevit. Si autem venerit tibi sermo Dei, et coeperit eminere de retibus, dices: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Eminet igitur sponsus per retia, tibi viam faciens. Jesus descendit ad terras, subjecit se retibus mundi." Similia habet S. Ambrosius, in Psalm. CXVIII, serm. 6, vers. 3, ubi inter caetera ait Christum eminere super retia, id est peccata; quia solus ab iis immunis est, ideoque aliorum omnia dissolvit.
Hinc S. Antonius vidit totum mundum laqueis obtensum, in quos incidebant animae e terra in coelum avolantes, iisque capiebantur velut aves et pisces reti: qua de causa ingemiscens et exclamans: "Domine, quis evadet hos laqueos?" Audivit: "Humilitas." Ita S. Athanasius in ejus Vita.
Rursum, sicut parentes et magistri simulant se abire, ac deinde post ostium et parietem se abscondunt, ut per rimas et cancellos, vel clathros videant quid filii et discipuli agant, cum se liberos, et a nemine observari putant, ac, si modestos studiis intendere conspiciant, eos praemiant; sin vero libris abjectis garrire, ludere, pugnare cernant, eos castigant; sic pariter Christus in coelum abiens, ibi quasi se abscondit, indeque omnia nostra facta, dicta, cogitata per rimas intuetur, ut videns omnes a nemine videatur, hoc fine, ut bene operantes praemiet, male agentes puniat. Insuper Christus animae subinde se praesentem ostendit per gratiam et consolationem, qua eam mulcet, tumque anima hilariter fertur ad omne bonum; nam ut ait S. Bernardus: "Suaviter equitat, quem gratia Dei portat;" quandoque vero ab anima quasi abit, seseque absentat, dum eam in mentis desolatione, ariditate, tentatione relinquit, ut videat ejus certamen: quod si illam in bono constantem viderit, illico accurrit, succurrit et consolatur.
Sic S. Antonium in atroci cum daemonibus forma luporum, leonum, tigridum, aspidum et serpentum apparentibus lucta, ad modicum tempus quasi deseruit, sed eo generose certante, illico in luce fulgida apparuit, eoque conquerente ac dicente: "Domine, ubi eras?" respondit: "Antoni, ego hic aderam, teque certantem videbam." Ita S. Athanasius in ejus Vita. Sic S. Stephanus luctans cum Judaeis, "intendens in coelum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem (ad pugnandum pro eo) a dextris Dei," Actor. VII.
Mystice, Justus Orgelitanus: Christus, inquit, prospexit per fenestras et cancellos, cum lancea perforato latere, et egrediente ex eo sanguine et aqua, Ecclesiae contulit sacramenta.
Symbolice, per parietem Origenes, Theodoretus et Philo accipiunt S. Scripturam: per illius enim litteram, quasi parietem cancellatum inspicimus Deum in illa latentem et loquentem, ac Deus per illam nobis loquitur, nos instruit, consolatur, exhortatur, roborat, etc. Hinc Philo Carpathius per parietem accipit legem, per fenestras prophetas, per retia apostolos, quibus dixit Christus: "Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum," Matth. cap. IV, 19.
Rursum idem Origenes et S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 2, vers. 3, per parietem accipiunt structuram bonorum operum: hanc enim occulte Christus intuetur, dirigit, promovet et perficit. Tres Patres vero apud Theodoretum per cancellos sive retia accipiunt virtutum connexionem, hae enim inter se mutuo contextu munitae arcent volucrum, id est daemonum ingressum.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Christus in utero B. Virginis incarnatus, quasi post uteri parietem aspiciebat ipsam, et ab ipsa sentiebatur et aspiciebatur. Rursum Christus ex utero matris intuitus S. Elisabetham et S. Joannem Baptistam, eos implevit Spiritu Sancto, quo factum est ut S. Joannes in utero Elisabethae absconditus, agnoverit Christum in utero B. Virginis latentem, eumque coluerit et adorarit, juxta illud: "Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans utero meo," Luc. cap. I, 44.
Tropologice, S. Bernardus, serm. 56, per cancellos, qui angustiores sunt, accipit compunctionem: per hanc enim et in hanc respicit sponsus: quia "cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies," Psalm. L, 19; per fenestras vero, quae latiores sunt, vocem exsultationis et laudis. "Quod si, inquit, interdum corde dilatato in charitate pro consideratione divinae dignationis ac miserationis, libet animum laxare in vocem laudis, et gratiarum actionem, puto me non jam angustam, sed amplissimam stanti post parietem sponso aperire fenestram, per quam (ni fallor) tanto libentius respicit, quanto amplius sacrificium laudis honorificat eum." Similia habet Theodoretus.
Anagogice, Christus in hac vita stat post parietem carnis nostrae; at in morte eo dissoluto clare se animae nostrae facie ad faciem videndum fruendumque exhibebit: ita Origenes, Cassiodorus, Beda et S. Augustinus, XIII Conf. cap. X. Audi S. Bernardum, serm. 56: "Peccata nostra, inquit Scriptura, Isai. LIX, 2, separant inter nos et Deum. Et utinam unus mihi tantum obstet paries corporis, solumque obicem patiar id quod est in carne peccatum, et non multae intersint maceriae vitiorum. Vereor enim ne etiam praeter illud quod in natura est, quam plurima de propria iniquitate adjecerim, quorum a me interjectu nimium elongaverim sponsum, ita ut si verum dicere velim, post parietes magis mihi illum stare fatear, non post parietem." Et pluribus interjectis: "Nil tale verendum erat animae Pauli, cui ab aspectu et amplexu dilecti unus tantummodo paries obstabat, videlicet lex peccati, quam inveniebat in membris suis. Ipsa est carnis concupiscentia, qua carere omnino non potuit, donec in carne fuit. Hoc sane uno interjecto pariete non longe peregrinabatur a Domino; unde et optabat clamans, Rom. VII, 24: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? sciens se mortis compendio continuo ad vitam perventurum."
VERS. 10. EN DILECTUS MEUS LOQUITUR MIHI: SURGE, PROPERA, AMICA MEA, COLUMBA MEA, FORMOSA MEA, ET VENI.
Hebraice est, respondit dilectus meus, et dixit mihi: Surge tibi, etc., veni tibi, ubi bis to tibi redundat: sensus enim est, surge et veni. Nota, respondit subindicat sponsam, cum advertisset sponsum stare post parietem, et per cancellos prospicere, submissis verbis, vel nutibus aut gestibus eum invitasse, ut domum ingrederetur, et coram cum ea colloqueretur. Sponsus huic invitationi respondit se nolle domum ingredi, sed potius sponsam ad se foras evocare in agrum et vineam, quod jam ver appetat, in quo omnia vireant et floreant: quare tempus esse rusticandi, vites putandi, grossos colligendi, etc. Porro S. Bernardus, serm. 57: "Venit (sponsus) inquit, in angelis, accelerat in patriarchis, appropiat in prophetis, adest in carne, respicit in miraculis, alloquitur in apostolis. Vel sic, venit affectu et studio miserendi, accelerat subveniendi zelo, appropiat humiliando semetipsum, adest praesentius, prospicit in futuros, loquitur docens et suadens de regno Dei. Sic ergo est adventus sponsi."
Pergit deinde S. Bernardus docere quam vigilanter sponsi adventum cum sponsa observare debeamus. Qui enim cum Psalte dicit, Psalm. XXIV, 15: "Oculi mei semper ad Dominum; et quia providebam Dominum in conspectu meo semper, Psalm. XV, 8: nonne hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo? Psalm. XXIII, 3. Visitabitur profecto frequenter, nec unquam ignorabit tempus visitationis suae, quantumlibet is, qui in spiritu visitat, clandestinus veniat et furtivus, utpote verecundus amator."
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Christus sponsus Ecclesiam primitivam quasi sponsam, puta apostolos in Pentecoste recepto jam Spiritu Sancto evocat, ut vineas, id est, ecclesias Judaeae ac caeterarum gentium excolant. Ait ergo: Surge e lectulo quietis tuae, sat lecto somnoque datum, propera ad evangelizandum. "Amica mea," id est, sponsa mea, "veni" ad proficiscendum per Judaeam et caeteras provincias, ut animas mihi lucreris, et omnes gentes ad me, meamque fidem et cultum adducas; convenit enim te mihi sponso tuo esse similem, qui a Patre sum missus in mundum evangelizare regnum Dei, ut praedixit Isaias, cap. LXI, 1 et 2: "Spiritus Domini, inquit, super me, eo quod unxerit Dominus me: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem ut praedicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro: ut consolarer omnes lugentes." Hoc ergo fuit aureum Evangelii saeculum, quod ferreo legis Mosaicae aevo jugoque successit, quo proinde invitatur Ecclesia, id est apostoli virique apostolici, ad intrepide et ardenter evangelizandum ubivis gentium.
COLUMBA MEA. — Apostoli evangelizantes comparantur columbis, primo, ob candorem, simplicitatem, juxta illud Christi, Matth. X, 16: "Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae." Secundo, ob velocitatem, quia celerrime totum orbem evangelizando pervolarunt. Tertio, ob fidelitatem, columba enim columbo suo quasi conjugi associata, ei fidem servat, nec alium aspicit: sic apostoli fuere fideles Christo in fame, siti, persecutione, etc., usque ad mortem et martyrium. Quarto, ob fecunditatem, columba enim singulis mensibus ova foetusque parit, cum caeterae aves semel duntaxat in anno pullos procreent: sic apostoli plurimos filios peperere Christo, nam "in omnem terram exivit sonus eorum," Psalm. XVIII, 5; unde eos praevidens Isaias, cap. LX, vers. 8, admirans exclamat: "Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas?" Vide ibi dicta. Quinto, columba puritatis, castitatis et innocentiae est symbolum: columba enim caenum horret, nec aquam bibit nisi puram et limpidam; unde Varro, De Re rustica, lib. III, cap. VII: "Aquam, inquit, puram esse oportet quae influat, unde bibere et se lavare possint columbae: permundae enim sunt hae volucres."
Sexto, columba indulgentissima est erga foetum et prolem, unde ipsa est viva imago piae matris Ecclesiae erga omnes, praesertim vero erga filios et domesticos fidei, quos genuit per lavacrum regenerationis. Etenim (ut tradunt ii qui de rerum natura scripsere) columba sese ad fovendos foetus etiam explumat: nam saeviente frigore nidificans, et partum nido immittens, suas plumas etiam non gravatur avellere, ut parvuli foetus mollius incubent: quo fit ut ipsa saepe mater gelu contabescat. Idem facit Ecclesia. Audi Paulum, I Thess. II, 7 et 8: "Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos. Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam charissimi nobis facti estis."
FORMOSA MEA. — Apostoli fuere formosi omni gratia, decore virtutum, ideoque evangelizando omnes ad se et Christum pellexerunt juxta illud: Vide ibi dicta. Praeclare S. Ambrosius, lib. De Isaac et Anima, IV: "Surge, inquit, veni, proxima mea, id est, surge a delectationibus mundi, surge a terrenis, et veni ad me, quae adhuc laboras et onerata es; quia sollicita es, quae sunt mundi. Veni supra mundum, veni ad me, quia ego vici mundum. Veni prope me jam pulchra aeternae vitae decore, jam columba, id est mitis et mansueta, jam tota plena gratiae spiritalis." Et S. Bernardus, serm. 57: "Etenim, inquit, merito amica dicitur, quae sponsi lucra studiose ac fideliter praedicando, consulendo, ministrando conquirit. Merito columba, quae nihilominus pro suis delictis in oratione gemens et supplicans, divinam sibi non cessat conciliare misericordiam. Merito quoque formosa, quae coelesti desiderio fulgens, supernae contemplationis decorem se induit, horis duntaxat, quibus commode et opportune id potest." Deinde has tres dotes docet repraesentari per Martham ministrantem, Lazarum quasi gementem sub lapide, et Mariam contemplantem.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Primo, Christus animam piam a somno commoditatis, negligentiae et pusillanimitatis excitat, jubetque surgere, ut sublimiores charitatis et virtutum gradus conscendat, ad altiora tendat, ac semper in Dei gratia, amore et obsequio proficiat: perfectio enim hujus viae et vitae consistit in continuo et perpetuo profectu, ut scilicet justus Deum vocantem sequatur, in diesque magis ac magis ejus puritati ac sanctitati assimilare se conetur, itaque quietem perennem et coronam gloriae illustriorem mereatur accipere in coelis. "Surge" ergo, id est attollere, more surgentis in altiora contende, currens propera, et ut columba in nidum convola per charitatis incrementa. O sponsa vere formosa, cui et virtutum decor, et actuum expeditio venustatem conciliant. Gradere et ad me veni, hoc est: "Specie tua et pulchritudine tua prospere procede." Hoc est quod ait Psaltes: "Beatus vir, cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum, in loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion," Psalm. LXXXIII, vers. 6.
Quare quo quis sanctior est, eo magis ad majorem sanctitatem aspirat, et strenue contendit: signum enim minoris sanctitatis est, imo deficientis et pereuntis sanctitatis est, nolle in ea progredi, sed velle in suo statu graduque consistere; quod est impossibile: nam nolle proficere, est velle deficere, uti docet S. Bernardus, epist. 154. Unde S. Paulus, Philipp. III, 13, post tot agones et cursus: "Fratres, inquit, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu;" et subdit: "Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus." Et Rom. cap. XII, vers. 11: "Sollicitudine, inquit, non pigri: Spiritu ferventes: Domino servientes." Ita Origenes, hom. 2: "Cur, ait, surge? cur propera? Ego pro te sustinui rabiem tempestatum, ego fluctus qui tibi debebantur excepi: tristis est facta anima mea propter te usque ad mortem: resurrexi a mortuis, fractis mortis januis, et inferni vinculis dissolutis; ideo dico tibi: Surge et veni." Et Nyssenus, hom. 5: "Surge, inquit, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea. Audit jussum, verbo confirmatur, excitatur, accedit, appropinquat. Pulchra redditur, columba nominatur: pulchra, quia appropinquans ad Deum, instar speculi imaginem in se suscepit divinae pulchritudinis; columba vero, quia pulchra ob susceptam S. Spiritus imaginem. Amica fit anima cognoscendo Deum; formosa Christi humilitatem servando; columba vero efficitur, quia nihil de terrenis cupiditatibus absque cibo vilissimo indumentoque corporis requirendo, sed semper columbarum simplicitatem tenens, Spiritui Sancto se consociat."
Et S. Gregorius: "Propter fidem, inquit, Christus sponsam suam amicam vocat, columbam propter simplicitatem, formosam propter operationem, etc. Hanc itaque hortatur ut surgat et veniat, quia dignum est ut quicumque ad amorem Christi properat, carnis torporem quantum potest, abjiciat, et se ad aeterna consequenda celeriter accingat."
Secundo, Cassiodorus, Beda et S. Anselmus censent hic animam evocari ab otio contemplationis ad negotium actionis, a quiete ad luctam et pulverem, a sorte Magdalenae ad sortem Marthae, ut proximorum saluti se impendat, illosque similes faciat et ad coelum perducat. Audi S. Bernardum, serm. 57: "Denique audit sponsa, ut surgat et properet, haud dubium quin ad animarum lucra. Hoc siquidem vera et casta contemplatio habet, ut mentem, quam divino igne vehementer succenderit, tanto interdum repleat zelo et desiderio acquirendi Deo qui eum similiter diligant, ut otium contemplationis pro studio praedicationis libentissime intermittat: et rursum potita votis aliquatenus in hac parte, tanto ardentius redeat in idipsum, quanto se fructuosius intermisisse meminerit; et item sumpto contemplationis gustu, valentius ad conquirenda lucra solita alacritate recurrat."
Porro notat S. Bernardus, serm. 58, non dici vade, sed veni (imo Nyssenus legit, veni sponte; licet veni sponte non sit in Hebraeo, tamen subintelligitur), quia Christus non imperiose mandat, sed suaviter invitat ad labores vitae activae. Quaerit deinde S. Bernardus cur sponsus, qui paulo ante vetuit sponsam a somno excitari, mox ipse eam a somno excitet et evocet ad labores: sicut Christus in passione modicum indulgens somnum apostolis longa vigilia gravatis, illico eum abrupit dicens: "Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet," Matth. cap. XXVI, vers. 46; ac respondet: "Agnoscite, inquit, vicissitudines sanctae quietis, ac necessariae actionis; et quia non sit in hac vita copia contemplandi, nec diuturnitas otii, ubi officii et operis cogentior urget instantiorque utilitas. More igitur suo sponsus, ubi dilectam paululum in sinu proprio quievisse persentit, ad ea denuo quae utiliora visa sunt, trahere non cunctatur. Non tamen quasi invitam (nec enim quod fieri vetuit, faceret ullatenus ipse), sed trahi sane a sponso sponsae, est ab ipso accipere desiderium quo trahatur, desiderium bonorum operum, desiderium fructificandi sponso: quippe cui vivere sponsus est, et mori lucrum."
Anagogice, columba symbolum est vitae contemplativae, coelestis et beatae; unde Varro, lib. III De Re rustica, columbam dictam censet a culminibus villae, in quibus degere solet. Hinc in Vita S. Marinae legimus columbam ei in martyrio coronam imposuisse, ac dixisse: "Pax tibi, ancilla Dei: nunc confide, coelestem coronam accipiens e manu Altissimi." Rursum angelus specie columbae animam S. Amatoris detulit in coelum, uti narratur in Vita S. Germani, cap. V. S. Benedictus vidit animam S. Scholasticae sororis suae specie columbae ascendere ad coelum, uti habet ejus Vita. Anima quoque S. Spei abbatis ut columba evolavit ad superos, ut "Deus ex hac ipsa specie ostenderet quam simplici corde ei vir ille servisset," ait S. Gregorius, lib. IV Dialog. cap. X. Sic et B. Beatricem Estensem columba fixo oculo intuita, transitus ex hac vita ad coelestem illi fuit praenuntia, uti refert Bernardus Scardionius in ejus Vita. Sic et S. Fabiani capiti columba insidens, eum pontificatu digniorem, ideoque eligendum denuntiavit. Eadem S. Chrysostomi Missam celebrantis cervici insidens, ejus sanctitatem vitamque coelestem declaravit. S. Radegundis invocata a naufragis, columbae specie navim circumvolitans, eos periculo exemit, ut habet ejus Vita. Plura hujusmodi columbarum exempla recenset Aldrovandus in Columba, pag. 404, et seq. Denique in Christi baptismo, Spiritus Sanctus specie columbae in ipsum e coelo dilapsus requievit, Luc. III, 22.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Rupertus censet his verbis significari ingens desiderium Verbi ad carnem ex B. Virgine assumendam, ac proinde iis eam invitari, ut angelo Gabrieli illam annuntianti illico consensum praebeat. "Tu, inquit, amica mea per humilitatem, columba mea per charitatem, formosa mea per castitatem, etc. Veni ergo, Maria, veni: nam Eva ad latebras fugit. Veni, et crede angelo evangelizanti: nam Eva credidit serpenti susurranti. Veni et contere caput serpentis: nam Eva et capite illecta, et ventre oblectata, et cauda est obligata serpentis. Veni et dic: Ecce ancilla Domini: nam Eva se abscondens pariter et defendens: Serpens, ait, decepit me et comedi. Haec est vox dilecti mei, et hoc loquitur mihi: Surge, propera et veni. Surge per fidem, propera per spem, veni per charitatem."
Rursum hisce verbis: "Surge, propera," Christus evocat B. Virginem, primo, ut licet gravida, surgat et abeat in montana cum festinatione ad salutandum Elisabeth, eique serviendum. Ad haec ut contendat in Bethlehem, ibique pariat Christum, utpote in patria Davidis, et in domo panis: Christus enim est panis angelorum, aeque ac hominum.
Denique hisce verbis multi censent Christum suavissime matrem in morte invitasse ad se in coelum: quare ipsam non dolore, sed Christi desiderio et amore sanctissimam animam efflasse.
VERS. 11. JAM ENIM HIEMS TRANSIIT, IMBER ABIIT, ET RECESSIT. VERS. 12. FLORES APPARUERUNT IN TERRA NOSTRA, TEMPUS PUTATIONIS ADVENIT: VOX TURTURIS AUDITA EST IN TERRA NOSTRA.
Est periphrasis veris et vernae amoenitatis, ad quam sponsus sponsam e lectulo evocat in agros et vineas ad earum culturam. In vere enim hiems cum suo frigore, nive, gelu et imbre transiit, flores apparent, putantur vites et frutices, turtur caeteraeque aves cantillant: turtures enim tota hieme ita in antris se abdunt, ut nemo sit, qui hieme turturem se vidisse asserat, teste Aristotele, lib. VIII Hist. Anim. cap. XVI; quare ubi turtur apparet, certum est signum transiisse hiemem et incipere ver. Simili modo ver pingit Ovidius lib. I Fastor.:
Omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, Et nova de gravido palmite gemma tumet. Et modo formatis operitur frondibus arbos, Prodit et in summum seminis herba solum; Et tepidum volucres concentibus aera mulcent, Ludit et in pratis, luxuriatque pecus. Tunc blandi soles, ignotaque prodit hirundo, Et luteum celsa sub trabe fingit opus.
Flores accipe non vitium, sed violarum, hyacinthorum, tuliparum, etc., vites enim non florent, antequam putentur: hebraice enim est nitsanim, quae vox non tantum flores, sed et prima germina, sive primas baccas et gemmas ex stirpibus et fruticibus progerminantes significat, quales hic etiam in vitibus accipi possunt. Pro putationis hebraice est zamir: quod Vatablus aliique hebraizantes vertunt, cantillationis; in vere enim cantillant philomelae caeteraeque aves. Radix enim zamar proprie significat putare, sive incidere vites et arbores: inde per metaphoram transfertur ad incisionem musicam, sive ad cantum, quo voces certis flexibus, numeris et tonis inciduntur, ut modulationem gratam auribus exhibeant; unde mizmor vocatur psalmus et psalmodia: hinc et Arabes zambra vocant chorum canentium. Verum Noster melius vertit, putationis, tum quia cantillationem avium sat significat vox turturis; tum quia putationis vertunt Septuaginta, Chaldaeus, Aquila et Symmachus; tum quia sponsa invitatur hic ad culturam vitium, puta ad putationem, ut copiosas uvas et vina proferant; tum denique, quia videmus initio veris putari vites ante aequinoctium vernum, antequam gemmescant et floreant, idque vinitoribus faciendum esse docet Plinius, lib. XVIII, cap. XXVI: "Putationem, inquit, aequinoctio peractam habeto;" additque id faciendum, antequam canere incipiat cuculus; cuculus autem canit initio veris, teste Aristotele, lib. IX Histor. anim. XLIX. Unde: Oppianus cuculum appellat primum veris nuntium. Et Columella, lib. IV De Re rustica, cap. X, et XIV: "Putandi, inquit, duo sunt tempora; melius autem (ut ait Maro) vernum, antequam surculus progemmet, quoniam humoris plenus facilem plagam, et levem et aequalem accipit, nec falci repugnat."
Porro noster Sanchez putationem hanc accipit non vitium, sed balsami: arbuscula enim balsami osse vel vitro incisa stillat opobalsamum suavissimum et odoratissimum, teste Plinio, lib. XII, cap. XXV, et Hegesippo, lib. IV, cap. XVII. Salomonis enim vineae praestantissimae erant in agro engadditano, in quo solo olim inveniebatur balsamum; putationem vero accipit pro ipsa lacryma seu gutta, quae putando defluit, puta pro ipso opobalsamo metonymice; hoc autem stillat non initio veris, sed adulto vere, puta sub solstitium, cum incipit aestas. Id recte competit Christo, qui opobalsamum doctrinae, charitatis et sanctitatis stillavit in vita, ac sanguinis et aquae, quibus abluimur in cruce; unde Ecclesiasticus, cap. XXIV, 21, ait: "Quasi balsamum non mixtum odor meus." Verum hic videtur agi de initio veris, cum primum transiit hiems et imber, cumque turtur et aves canere incipiunt; quare potius simpliciter putatio vitium et fruticum hic accipienda videtur. Fateor tamen hic ver non tantum incipiens, sed et proficiens ac adultum, ipsamque aestatem accipi: nam apostoli, qui hic notantur, coeperunt praedicare post Pentecosten, uti jam dicam.
Chaldaeus, de more referens haec ad Judaeos ex Aegypto liberatos, sic vertit: "Quoniam ecce tempus subjectionis, quod simile est hiemis, cessavit; et anni, quos dixi Abrahae inter divisiones, abbreviati sunt; et dominium Aegyptiorum, quod comparatum est pluviae continuae, transivit et abiit, et non addetis ultra videre eos usque in saeculum." Vers. 12: "Moyses autem et Aaron, qui comparati sunt ramis palmarum, apparuerunt, ut ederent miracula in terra Aegypti; et tempus putationis primogenitorum advenit; et vox Spiritus Sancti redemptionis, quam dixi Abrahae patri vestro. Jam enim audistis quid dixerim ei, et etiam populum cui servituri sunt, judicabo ego, et postea egredientur cum substantia magna; et nunc volo facere quod juravi ei in verbo meo."
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Christus sponsus Ecclesiam primitivam quasi sponsam, puta apostolos in Pentecoste recepto jam Spiritu Sancto evocat, ut vineas, id est, ecclesias Judaeae ac caeterarum gentium excolant. Dicit ergo: Jam hiems, id est rigor et timor legis mosaicae, inquit Origenes, Theodoretus, et S. Gregorius, ac frigus geluque infidelitatis gentium transiit, imber errorum et vitiorum abiit, quia sol vernus, puta Spiritus Sanctus illuxit, qui calore suo tam hiemem, quam imbrem fugavit, ac flante austro gratiae suae flores sanctorum, uti fuere primi credentes, ac martyrum, ut SS. Innocentium, S. Jacobi, S. Stephani et sociorum produxit in terra nostra: tempus ergo putationis advenit, quo vos, o apostoli, Judaeorum et gentium ignorantiam et infidelitatem, omnemque cupiditatem rerum temporalium gladio fidei amputetis, ut fructus bonorum operum proferant.
VOX TURTURIS AUDITA EST IN TERRA NOSTRA. — Turtur hic solitarius, pudicus et gemens fuit S. Joannes Baptista, ait Nyssenus, cujus vox et vita non aliud fuit quam gemitus et praedicatio poenitentiae: "Poenitentiam, inquit, agite: appropinquavit enim regnum coelorum," Matth. III, 2, et Luc. III, 3. Joannes ergo fuit finis legis veteris, et exordium Evangelii, juxta illud Christi: "Lex et prophetae, usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit," Luc. cap. XVI, vers. 16. Rursum "vox turturis" fuit praedicatio S. Petri et apostolorum. Unde, ea audita, Judaei poenitentes de Christi a se occisi nece, dixerunt: "Quid faciemus, viri fratres? Petrus vero ad illos: Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus Sancti," Act. cap. II, vers. 37. Idem dixit Cornelio Centurioni, qui primus e gentibus ad Christum a S. Petro conversus, ostium aperuit apostolis ad obeundum convertendumque omnes gentes, Act. cap. X, vers. 32. Tempus ergo legis novae fuit ver evangelii, quo Christus quasi sol calore gratiae suae omnem infidelitatis et concupiscentiae hiemem discussit, floresque et fructus bonorum operum produxit; unde tunc apparuerunt flores martyrum, putationes, id est mortificationes et austeritates religiosorum et anachoretarum, turtures viduarum et virginum, quae se Christi amore castraverunt propter regnum coelorum. Turtur enim castitatis est exemplar, aiunt Aponius, S. Bernardus et alii. Imo S. Augustinus, homil. 33 inter 50, et S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., et S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. IV: "Ubi, inquit, ante impudicitia, ibi castitas." Ita quoque Cassiodorus, Beda, Anselmus, Rupertus et alii. Porro per flores Origenes accipit quoslibet credentes, Aponius innocentes pro Christo occisos, S. Ambrosius, in Psalm. CXVIII, serm. 6, apostolos: "Boni flores, ait, apostoli, qui diversorum scriptorum atque operum suorum fuderunt odorem."
Per turturis vocem accipiunt apostolorum praedicationem Cassiodorus, Beda et Rupertus; Pauli, Philo Carpathius; Christi, S. Cyrillus, lib. XV De Adorat.; Ecclesiae, S. Gregorius.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Primo, Christus animam peccatricem evocat ad poenitentiam et justitiam, dicens: Surge e lecto peccati, jam enim hiems peccatorum, et imber concupiscentiae transiit: illuxit enim tibi gratia mea, quae te amore calefaciat, ac poenitentiae virtutumque flores et fructus producat, ut fias formosa instar columbae Deo tuae.
Quare notantur hic tres actus poenitentiae, puta contritio per flores, confessio per vocem turturis; satisfactio per putationem: contritionis enim actus est quasi emicans flos fidei, spei et charitatis ex quo nascitur fructus justificationis; vox turturis
Turtur enim castissima, assidue perstans in gemitu defuncto compare suo, perseverantis amoris simulacrum est, ut docet S. Basilius, homil. 8 Hexam. S. Ambrosius, lib. V Hexam. 13, ac Nazianzenus, orat. ad Virginem, ait:
Turtur viduata marito. Exstinctum assiduo gemitu luctuque requirit. O vere sapiens volucris!
Ita ad Deum gemit, suspirat et anhelat S. Augustinus in Meditat., praesertim cap. XXXVI, ubi inter alia ait: "Da mihi evidens signum amoris tui, irriguum lacrymarum fontem jugiter emanantem, ut ipsae quoque lacrymae suum in me testantur amorem, ipsae prodant, ipsae loquantur, quantum te diligit anima mea, dum prae nimia dulcedine amoris tui nequit se a lacrymas continere, etc. Da mihi irriguum superius et irriguum inferius, ut sint mihi lacrymae meae panes die ac nocte."
turis est confessio gemebunda poenitentis; putatio est satisfactio, qua per jejunia, lacrymas, aliaque opera poenalia castigatur praeterita culpa, et futurae occasio amputatur et succiditur.
Huc facit quod turtur sit poenitentiae symbolum: nam post mortem conjugis perpetuo gemit et moeret; nunquam in viridi ramo uti ante, sed semper in arido residet; nunquam in aqua seipsam inspicit, ne comparis sui mortui imago, et memoria sibi occurrat; nec aquam claram et limpidam uti ante, sed turbidam et limosam bibit, imo aquam limpidam pede turbat antequam bibat, uti tradunt physici, et ex iis Sanchez; unde Baptista Mantuanus:
Sicut ubi amisso thalami consorte, per agros Sola volat turtur, nitidis nec potat in undis, Ne comitis prisci tristetur imagine visa, Nec viridi posthac fertur considere trunco.
Secundo, Christus evocat animam sanctam ab otio et torpore, ad studium virtutis et bonorum operum, scilicet ut producat flores eleemosynae, putationem jejunii et mortificationis, ac vocem turturis, id est orationem et meditationem; item pios gemitus, et suspiria ex corde devoto et amoris pleno, instinctu columbae, id est Spiritus Sancti manantes, de quibus ait Apostolus, Rom. cap. VIII, vers. 26: "Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus." Unde S. Bernardus, serm. 59: "Vox turturis, inquit, quare non turturum? Forte Apostolus id solvit, ubi ait: Quia ipse Spiritus postulat pro sanctis gemitibus inenarrabilibus, Rom. VIII, 26. Ita est: ipse induitur gemens, qui gementes facit, et quamlibet multi sint, quos ita gemere audias, unius per omnium labia vox sonat."
Addit turturem notare amantes silentii et solitudinis, et consequenter orationis et gemitus: turtur enim amat solitudinem. In solitudine enim Christus loquitur ad cor, ait Origenes, imo Osee, II, 14. Porro quomodo mortificatione jugi et continua, mortificandae sint cupiditates, ex inolita natura corrupta semper repullulantes, pulchre docet S. Bernardus, serm. 58. Insuper, ut ait S. Ambrosius, lib. II Apolog. David, cap. III: "Est hiems non temporis, sed mentis, quae agrum animae fecundum omni flore despoliat, quando animo frigus illabitur, quando vapor animi evanescit, quando solvitur vigor sensus, quando nimius humor exundat in mentem, quando interior caligat aspectus." Hiemem hanc graphice depingit Nyssenus, hom. 5, ubi et ait animam sanctificatam per Christi gratiam proferre flores virtutum, fructum vero prolaturam in tempore suo. Sic et Cassiodorus, Origenes, Beda, Anselmus, Bernardus per flores accipiunt virtutes, puta sanctitatum primordia.
Tertio, vox turturis est gemere, et gemendo suspirare ad Deum; unde Virgilius:
Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.
Anagogice, evocatur hic anima sancta ab exsilio hujus vitae ad coelestem patriam et gloriam; dicit ergo ei Christus: Veni in thalamum meum, sponsa mea, o anima sancta, jam hiems torpidae mortalitatis transiit; imber fluxae concupiscentiae, aeque ac aerumnarum, persecutionum, angorum, sollicitudinum, quae in hanc vitam assidue, quasi imber e coelo in homines copiose depluunt, jam abiit et recessit; flores coelestis gloriae jam apparent; tempus putationis, quo scilicet omnes vitiorum et miseriarum radices per mortem a te amputentur, advenit; vox turturis, qua ingemiscens ad hanc redemptionem corporis tui multoties suspiravisti, exaudita est; veni ergo, ingredere in locum gloriae et beatae immortalitatis. Ita S. Gregorius: "Flores, ait, apparuisse in terra dicuntur, quia sanctae animae cum a corporibus recedunt, in coelo recipiuntur. Et quia in hac vita quamvis hiems fuerit, a bono opere non torpuerunt, mox ut recesserunt, in terra viventium gloriose floruerunt. Bene ergo sequitur, quod dicit: Tempus putationis advenit, quia quo amplior electorum numerus in coelo congregatur, eo celerius reprobi ab Ecclesia tanquam sarmenta inutilia amputantur, ut mundus citius finiatur." Et paulo post: "Quid per turturem nisi Ecclesia? Quid per terram sponsi nisi vita illa beata designatur? Sed vox turturis in terra sponsi audita esse dicitur, quia dum pro desiderio suo sancta Ecclesia deprecatur, a Christo, in coelo clementissime exauditur." Sic et Origenes, Justus Orgelitanus, Theodoretus et alii, qui per hyemem accipiunt perturbationes et tribulationes hujus vitae, per imbrem vitiorum procellas. Addit S. Gregorius, homil. 16 in Ezech., flores esse coelestis gloriae praegustus, quos sancti in hac vita, ac praesertim in morte a Deo hauriunt: "Tunc, ait, apparent flores in terra, quia, cum de aeternae beatitudinis vita quaedam suavitatis primordia praegustare anima coeperit, quasi jam in floribus odoratur exiens, quod, postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit."
Porro S. Ambrosius, serm. 6 in Psalm. CXVIII, pro tempus putationis legit tempus secandi, "quo matura, inquit, in horrea frumenta conduntur, et qui metit mercedem accipit." Unde et Philo Carpathius ait hoc esse tempus mortis.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Initio veris, puta die 25 martii sub-aequinoctium, angelus Gabriel annuntians B. Virgini Christi conceptionem, illaque praebente consensum, Verbum caro factum est. Tunc ergo longa hiems prophetarum et legis durissimae transiit, abiit imber peccatorum, iraeque et minarum Dei, ac ver jucundissimum vernans floribus gratiae, reconciliationis et remissionis peccatorum, ac apertionis coeli apparuit, cum ortus est sol justitiae Christus Dominus; tunc pariter fuit tempus putationis, id est gratiae et poenitentiae, per quam amputantur pravae peccatorum consuetudines, et noxiae concupiscentiarum delectationes praeciduntur: per illam enim fit spiritualis circumcisio in spiritu, cujus illa Judaeorum in carne circumcisio typus fuit et umbra, Rom. II, 29. Tunc vox turturis, id est castissimae Virginis suspirantis ad Christi incarnationem, audita est: "Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum," Luc. I, 35: ita Rupertus. Rursum vox turturis fuit exsultatio Joannis in utero matris, cum illa a B. Virgine jam a Christo gravida salutaretur, Luc. I, 41. Ad haec vox turturis fuit vox Annae viduae, quae 83 annorum non recedens a templo, loquebatur de Christo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel, ait Justus Orgelitanus. Possunt quoque flores Judaeae nuncupari Christus, ait Origenes, et Joannes in utero matris jam concepti.
Insuper Patres censent hic describi tempus felicissimum, quo Christus in carne (caro enim et humanitas Christi est primaria hic sponsa Verbi, ut dixi in Prooemio, cap. II.) cum Judaeis conversatus est, ac in vere, puta in Paschate passus est et resurrexit. Ita Cassiodorus, Beda, Origenes, Theodoretus, Nyssenus, Philo, Aponius, Rupertus, Bernardus, serm. 58, qui docet tempus hiemis fuisse apostolis a passione Christi usque ad adventum Spiritus Sancti, qui hiemem, id est timoris et torporis frigus suo charitatis ardore resolvit, et in ver aestatemque divinam convertit; per imbrem vero accipit Judaeorum blasphemias, pharisaicas traditiones, philosophorum loquacitatem, haereticorum erroneas doctrinas, et omnes turbulentos spiritus. "Christus, ait S. Bernardus, ut flos e terra surrexit et apparuit, et cum illo multa corpora sanctorum, ut multi flores, surrexerunt et apparuerunt multis." Unde poeta christianus ver naturae et Christi ita depingit:
Vere pubentes renovantur agri, Pampino gemmae redeunt, viretque Frons in arbustis, juvenescit omni Gramen in horto. Verna tempestas viget ante tempus, Omne ver anni decus et venustas, Ver et acceptum superis, origo est Rebus et horis. Nuntium coeli Deus ad Mariam Vere dimisit, cruce tunc et hostes, Vicit infernos, Lachesique ferrum Christus ademit.
Denique Hugo Victorinus, serm. De Assumpt. B. Virginis, sub finem tom. II, docet vocem turturis esse vocem amoris, quo aestuabat B. Virgo: "Vox turturis, inquit, amori canit et dilectioni, et habet singularem dilectionem turtur, cui canit vel praesenti gaudium, vel absenti affectum. Igitur vox turturis tota de amore, et non novit aliud praeter amorem turtur; et illi singularis amor est, qui soli non adjungit alterum; et aeternus, qui nec primo secundum. Ergo vox turturis amori cantat, et amoris canticum est vox turturis, et ardent corda ad vocem turturis; unum est quod sonat vox turturis, et semper illud sonat et resonat, et non fastidit unquam. Semper idem canit, qui semper idem diligit. Et quis dignus erit audire vocem turturis? In solitudine canit, et semper solitudinem diligit turtur, quia singularem dilectionem quaerit." Et paucis interjectis: "O speciosa inter filias Jerusalem, audisti vocem turturis, audisti et intellexisti. Intus loquebatur, et tu intus eras; ideo audivisti et intellexisti, et dixisti: Vox dilecti mei! Intellexisti enim quia vox dilecti erat, et de dilectione erat; non enim intellexisses nisi dilexisses, quia dilectionis verbum erat, et non poterat nisi a diligente intelligi. Dilectus loquebatur, et dilectae loquebatur, et dilectio commendabatur. Quia ergo vocem dilecti audisti, et dilectionem intellexisti, ne differas ultra, surge velociter."
VERS. 13. FICUS PROTULIT GROSSOS SUOS: VINEAE FLORENTES DEDERUNT ODOREM SUUM. SURGE, AMICA MEA, SPECIOSA MEA, ET VENI.
FICUS PROTULIT GROSSOS SUOS, VINEAE FLORENTES (Symmachus, vitium flos dedit) DEDERUNT ODOREM SUUM. SURGE, AMICA MEA, SPECIOSA MEA, ET VENI. — Septuaginta, arbor fici produxit germina sua, vites florentes dederunt odorem suum. Pro florentes graece est kyprizousi, id est cyprissantes, hoc est, instar cypri florentes et redolentes. Grossi vocantur primae ficus, qui quandoque immaturi decidunt, sed dant specimen et spem maturitatis et perfectionis caeterorum; quandoque maturescunt, suntque dulces et suaves, teste Columella, lib. V, cap. X; grossos ergo hic intellige deciduos, vel potius maturescentes: hebraice enim est pag, unde latinum ficus; pag autem nonnulli Hebraei derivant a panag, elisa media nun, id est deliciatus est: ficus enim recentes sunt deliciae oris et stomachi praesertim grossi, sive primae maturae, de quibus Mich. cap. VII, dicitur: "Praecocas ficus desideravit anima mea." Pro florentes hebraice est semadar, quod significat florem sive folliculum vitis, cum jam granescere incipit, ac minuta uvarum grana producit. Ecce quod versu praecedenti dixi hic notari ver non tantum incipiens, sed et proficiens, sive adultum: nam ficus proferunt grossos, et vineae florent ac granescunt, vere adulto.
Nominat prae caeteris arboribus ficum et vitem, quia harum fructus, puta ficus et uvae, sunt suavissimi et praestantissimi: omnis enim fructus aliarum arborum habet aliquid aquosi, crudi et incocti; sola ficus ob calorem nihil habet crudi, sed omne maturum et percoctum; nec lapillos aut nucleos habet ullos, sed merum succum, edulem, et sacchareum, sive melleum. Unde ille ficum aiebat esse bursam mellis: hisce fructibus sponsus invitat sponsam e lectulo in agrum et vineam.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Apostolis in vere puta in Pentecoste, et deinceps praedicantibus, "ficus protulit grossos," id est multi Judaei ad Christum conversi sunt, et "vineae florentes (id est gentes credere incipientes), dederunt odorem" sanctae vitae, famae et exempli suum, indeque spem magnae fertilitatis puta conversionis omnium omnino gentium. Porro sicut grossi nonnulli maturescunt, sed perplures immaturi decidunt: sic pauci ex Judaeis in fide fuere constantes; perplures enim ex eis a fide defecerunt, et in judaismum relapsi sunt; multos enim ex turba Christus praedicando convertit; sed major eorum pars ob metum pontificum et scribarum defecit, praesertim dum vidit Christum pati, crucifigi et mori. Similiter Joannes Baptista multos Judaeorum sua austeritate et efficacia praedicandi convertit, sed multi ex iis in pristina scelera relapsi sunt. Unde Christus, Joan. V, loquens de Joanne: "Ille, ait, erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus," quasi horariam significans fuisse eorum conversionem. Quosdam vero ipsemet Joannes arguebat non sincere credentes: "Progenies viperarum, inquiens, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae," etc.
Porro de iis, qui Christo praedicanti crediderunt, quam pauci permanserint fideles, vel ex eo liquet, quod eo adhuc praedicante multi discipulorum abierunt retro, ita ut conversus diceret ad duodecim: "Numquid et vos vultis abire?" Joan. VI, 68. In passionem quoque traditus, etiam ab his ipsis duodecim fuit derelictus, et fere ab omnibus abnegatus, inclamante fortiter universa multitudine Judaeorum ante faciem Pilati: Joan. cap. XIX, 15, et Matth. cap. XXVII, 25: "Tolle, tolle, crucifige, crucifige eum. Sanguis ejus super nos," etc. Denique quam fuerit immaturus ille judaicae poenitentiae fructus et grossus, liquet ex eo quod ait Paulus Judaeis: "Vobis oportebat primum loqui regnum Dei; sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes," Act. XIII, 46. At vero "florentes vineae odorem suum dederunt" gratissimum: quoniam videlicet gentium populi per orbem universum dispersi, qui usque ad Christi adventum infructiferi, quasi in hieme quadam idololatriae perpetua fuerant, ad praedicationem SS. apostolorum statim florere coeperunt, ac florendo odorem suavissimum gratissimumque in naribus Domini Sabaoth effudere, qui proinde halitu virtutis et famae suae, omnia holocausta et thymiamata legis veteris longe superavit. Ita S. Gregorius, Nyssenus, Cassiodorus, Beda, Philo, Anselmus, Rupertus et S. Bernardus. Idipsum facto repraesentavit Christus, cum esuriens quaereret ex ficu fructus, nec inveniens illi maledixit, dicens: "Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum: et arefacta est continuo ficulnea," Matth. XXI, 19; ficulnea enim haec, aeque ac illa, quam herus ob sterilitatem jussit succidi, Lucae XIII, 6, repraesentabat Synagogam, puta Judaeorum in fide ariditatem et reprobationem, uti docent S. Hieronymus, Gregorius, Hilarius caeterique Patres graeci et latini unanimi consensu.
Audi S. Ambrosium, lib. VII in Lucam, cap. XIII, ficum comparantem cum aliis arboribus: "Aliae, inquit, florem ferunt antequam fructum pomaque ventura praenuntio sui flore designant; haec sola ab initio germinat poma pro floribus. In aliis flos decutitur, et poma nascuntur; in hac poma decidunt, ut poma succedant; ergo priora illa cassa fructuum, vice floris emergunt." Deinde idipsum Judaeis et gentibus applicans: "Specta nunc, inquit, cultus et animos Judaeorum qui quasi primi fructus male feracis Synagogae, grossi labentis similitudine corruerunt, ut mansura supra aevum nostri generis poma succederent. Etenim primus Synagogae populus, quasi radice operum infirmus arenti, ubertatem sapientiae naturalis haurire non potuit. Et ideo velut inutilis decidit fructus, ut quasi ex iisdem claviculis arboris fructuosae, de pinguedine religionis antiquae, novus Ecclesiae populus emergeret. Ergo ille, qui erat, esse desiit, ut iste inciperet qui non erat. Primi tamen Israel, quos naturae validioris ramus extulerat sub umbra legis et crucis, in utriusque sinu, succo gemino colorati, grossi maturescentis exemplo, pulcherrimorum gratia fructuum caeteris praestituerunt, quibus dicitur: Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel," Matth. XIX, 28.
Huc pertinet expositio S. Anselmi: Ficus protulit grossos suos, id est, ait, legis veteris praecepta, velut fructus inutiles deciderunt. Nam, ut ait S. Bernardus, serm. 60: "Et vere quid non grossum in gente illa? Nec actus profecto, nec affectus, nec intellectus, sed nec ritus quem in colendo Deum habuit. Nam actus in bellis, affectus in lucris totus erat, intellectus in crassitudine litterae, cultus in sanguine pecudum et armentorum." Subdit deinde perfectam fuisse a Synagoga Judaeorum hanc grossorum productionem: "Cum Christum occidit, tunc completa est malitia ejus, juxta quod ipse eis praedixerat: Implete mensuram patrum vestrorum, Matth. XXIII, 32; unde in patibulo traditurus jam spiritum, consummatum est, inquit, Joan. XIX, 30. O qualem consummationem dedit grossis suis ficus haec maledicta, et subinde aeterna ariditate damnata!" Et pluribus interjectis: "Ex tunc itaque dici potuit, quia ficus protulit grossos suos, cum jam videlicet legitima illius populi esse coeperunt quasi in exitu super summum, ut novis, juxta veterem prophetiam, supervenientibus vetera projicerentur, Levit. XXVI, 10. Non aliter sane quam quomodo grossi cadunt, et cedunt suborientibus ficubus bonis." Subdit deinde S. Bernardus, sicut vineae florentis odore fugantur serpentes, sic fervore primorum christianorum fugatos esse daemones; additque: "Caeterum si vineae animae, flos opus, odor opinio est, fructus quid? martyrium. Et vere fructus vitis, sanguis est martyris." Sic et S. Gregorius: "Ficus, ait, protulit grossos suos, quia S. Ecclesia martyres suos ad aeternam patriam praemisit." Sic et Aponius.
Symbolice, ficus est Christus et Christi crux, primo, quia ficus ramos et folia habet rara, vaga et vilia: ita Christus et crux specie externa mundanis vilis fuit et despectus. Secundo, quia ficus nullos flores emittit, sed pro floribus illico dat fructus, eosque dulcissimos; sic Christus illico dedit suavissimos fructus, cum Judaeos et gentes salvavit. Tertio, quia multi censent pomum vetitum, quod comedit Adam, fuisse ficum: ita Theodoretus, Gennadius, Isidorus et alii quos citavi, Gen. III, 6; decuit ergo Christi crucem, vel fieri ex materia ficu, vel ea significari, ut ficus quae mortem dederat inobedienti Adae illiusque posteris, vitam daret obedienti Christo et christianis. Hinc Bellonius, qui Terram Sanctam et totum orientem peragravit, lib. II Observ. LXXXVIII, subindicat materiam crucis Christi fuisse ficum, quod haec arbor frequens in Palaestina, frequens quoque esset in fabrorum officinis, licet alii aliter sentiant uti dicam cap. VII, vers. 8. Vites sunt apostoli, quia viles ex toto orbe transplantatae, copiosas uvas et vinum conversionis gentium Deo et Christo protulerunt.
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Ficus et vitis fideli cuilibet excolenda, est anima: haec enim, si rite colatur, dabit ficus suavissimas mansuetudinis, patientiae, eleemosynae, suavitatis morum et sermonum; ac uvas, vinumque charitatis, quod mentem accendit et Dei amore inebriat. Hinc illud Prov. XXVII, 18: "Qui servat ficum, comedet fructus ejus." Vide ibi dicta. Audi S. Bernardum, serm. 60: "Dico autem per gratiam Dei, quae in nobis est, et ficus nos habere et vineas. Ficus quidem, qui suaviores in moribus sunt; vineas vero, quia spiritu ferventiores. Omnis qui se inter nos communiter socialiterque agit, et non solum sine querela conversatur inter fratres, sed et multa cum suavitate fruendum se omnibus praebet in omni officio charitatis, quidni illum vicem agere ficus convenientissime dicam?" Et pluribus interjectis: "Jam qui vineae sunt, severiores nobis quam suaviores se exhibent, in spiritu vehementi agentes, zelantes pro disciplina, vitia acerrime corripientes, aptantes sibi congruentissime vocem suam: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Psal. CXXXVIII, 21; item: Zelus domus tuae comedit me, Psal. LXVIII, 10. Et mihi quidem illi in dilectione proximi, isti in dilectione Dei eminere videntur."
Generalius Theodoretus per grossos accipit primos animae fructus fidei, quos sequentur fructus bonorum operum. Porro qui sint grossi S. Bernardus initio serm. 60 sic explicat: "Vere ficus est populus fragilis carne, parvulus sensu, animo humilis, cujus primi fructus (ut interim nomini alludamus) grossi utique et terreni. Nec enim popularis est studii, primum quaerere regnum Dei et justitiam ejus, Matth. VI, 33; sed, ut ait Apostolus, Matth. VI, 23, cogitare quae mundi sunt, quomodo placeant uxoribus, vel illae viris: tribulationem carnis habebunt hujusmodi; sed in novissimis non negamus eos fructus fidei assecuturos, si bonam habuerint novissimam confessionem, maximeque si carnis opera eleemosynis redemerint. Ergo primi plebium fructus nec fructus sunt, non magis quam ficuum grossi," qui ad nihil utiles sunt, nisi quod secuturi fructus sunt quidam praenuntii, sed immature cadunt et dant locum maturandis, ipsi minime habiles ad crescendum.
Anagogice ficus et vitis repraesentant suavitatem patriae coelestis: ibi enim nos Deus ficubus coelestibus et vino divino potabit, juxta illud Christi promissum: "Et ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam," Luc. cap. XXII, 29, et "dico vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei," Matth. XXVI, 29. Hinc et Christus finem mundi, diemque judicii et resurrectionis repraesentavit per ficum: "Videte ficulneam, inquit, et omnes arbores: cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei," Luc. XXI, 29.
Huc spectat Versio Chaldaei, qui haec refert ad ingressum Hebraeorum in Terram Promissam ubi quisque quietus, laetusque sedit sub vite et ficu sua. Hic enim ingressus fuit typus introitus in terram viventium, puta in coelum. Audi Chaldaeum: "Coetus Israel, qui comparatus est praecocibus ficubus, aperuit os suum, et dixit canticum super mare carectosum, et etiam pueri et infantes laudaverunt Dominatorem saeculi linguis: illico dixit eis Dominator saeculi: Surge tibi, congregatio Israel, dilecta mea et formosa mea, vade hinc ad terram, quam juravi patribus tuis."
Porro sicut grossi praecedunt ficus, earumque fertilitatem praenuntiant, sic boni virtutis actus praenuntii sunt dulcissimorum fructuum, quibus perfruemur in coelo: ita Nyssenus. Hinc rursum Origenes, hom. 4 ex quatuor, per vites florentes accipit angelos, qui "hominibus, inquit, largiuntur odorem suum, id est doctrinae et institutionis bonum, quo instruunt et imbuunt animas, donec ad perfectionem veniant, et incipiant capaces fieri Dei." Et post nonnulla: "Angelicae, inquit, virtutes, quibus electi quique et beati in resurrectione sociabuntur, qui erunt sicut angeli Dei, ipsae sunt florentes vites et vineae, quae odorem suum unicuique animae, et gratiam quam a Conditore suscepit prius, et nunc iterum perditam recuperavit, impertiunt, suavitateque coelestis odoris foetorem tandem abjectae ab eis mortalitatis, corruptionisque depellunt."
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
"Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est," ait propheta Isaias, cap. V, 7. Vineae ergo, id est prophetae et patriarchae, inquit S. Bernardus, "Christum in carne nasciturum et moriturum adoraverunt, sed non dederunt tunc eumdem odorem suum, quia non exhibuerunt in carne, quem in spiritu praesenserunt; non dederunt odorem suum, quia secretum suum non publicaverunt, exspectantes ut revelaretur in tempore suo. Dederunt autem postea, cum per successiones generationum nascentem ex se Christum secundum carnem partu virgineo saeculis ediderant. Tunc plane, inquam, spirituales illae vineae dederunt odorem suum, cum apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, Tit. III, 4, et coepit praesentem habere mundus, quem pauci adhuc absentem praesenserant." Et post nonnulla: "Dictum est itaque vineas dedisse odorem, sive quia fideles animae bonam de se ubique opinionem spargunt, sive quod palam facta sunt mundo oracula et revelationes Patrum, et in omnem terram exivit odoratus eorum, dicente Apostolo, I Timoth. III, vers. 16: Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est mundo, assumptum est in gloria." Hinc tres Anonymi apud Theodoretum, per vinearum, id est Ecclesiae florem intelligunt tres Magos, qui fuere primitiae gentium credentium, dum in Bethlehem venerunt ad Deiparam, ac Christo obtulerunt thus quasi Deo, aurum quasi regi, myrrham quasi mortali, et pro hominum salute morituro.
SURGE, AMICA MEA, SPECIOSA MEA, ET VENI. — Hac iteratione, inquit Nyssenus, suscitatur anima ad progrediendum semper in virtute, et proficiendum in spiritu: "Neque enim ei, inquit Nyssenus, hom. 5, qui vere surgit, unquam deerit semper surgere; neque ei qui currit ad Dominum, unquam consumetur amplum et latum campi spatium, ad divinum cursum perficiendum. Oportet enim semper surgere et excitari, et per cursum appropinquando nunquam cessare. Quamobrem quoties dicit: Surge et veni, toties ad id quod est melius, ascensione ea, quae deinceps sequentur, a Verbo adjiciuntur." S. Bernardus vero, serm. 61: "Commendat, inquit, sponsus multam dilectionem suam iterando amoris voces. Nam iteratio, affectionis expressio est, et quod rursum ad laborem vinearum sollicitat dilectam, ostendit quam sit de animarum salute sollicitus: nam vineas animas esse jam audistis."
VERS. 14. COLUMBA MEA IN FORAMINIBUS PETRAE, IN CAVERNA MACERIAE, OSTENDE MIHI FACIEM TUAM, SONET VOX TUA IN AURIBUS MEIS: VOX ENIM TUA DULCIS, ET FACIES TUA DECORA.
COLUMBA MEA IN FORAMINIBUS PETRAE, IN CAVERNA MACERIAE (hebraice in secreto illius gradus vel scalae, Vatablus in recessu scalarum vel in abscondito gradus, id est cochleae, id est Christi, ait, per quam ad Christum ascendemus), OSTENDE MIHI FACIEM TUAM. — Septuaginta Vaticani, tu columba mea in tegumento (S. Ambrosius et Origenes in velamento) petrae juxta promurale; S. Ambrosius, serm. 6 in Psalm. CXVIII, juxta praemunitionem; Complutenses, veni tu, columba mea, in tegmine petrae; Syrus, in velamine sepis inhaerens antemurali, ostende mihi aspectum tuum: columbae enim agrestes nidificant non in columbariis uti domesticae, sed in foraminibus rupium et cavernis maceriarum, id est ruderum, lapidum aggestorum, murorum dirutorum, q. d. Memento, o sponsa, te aeque ac me esse pastores rurales, qui instar columbae liberae et agrestis, rure in ruinis aedium et rupium commorantur: quare exi e domo et urbe, ac mecum in agrum perge, ubi laete rusticabimur, pascemur, oblectabimur. Unde Origenes censet hic non notari terminum a quo sed ad quem, puta locum ad quem sponsa, invitante sponso, venire debeat, q. d. Veni ut habites mecum in foraminibus petrae. "Addit, inquit, hoc, ut ostenderet ei locum ad quem venire debeat, qui locus sub velamento et tegmine saxi sit positus; sit autem idem locus, non tam juxta murum quam juxta promurale quoddam; promurale autem dicitur, cum extra muros, qui ambiunt civitatem, alius ducitur murus, et est murus ante murum."
Sic sensus erit, q. d. Veni, o sponsa, et egredere e domo et civitate in agros, ibi in umbrosis tabernaculis in petra excisis quieti, laetique commorabimur. Sic et Rupertus et S. Bernardus, quem audi: "Ne timeas, o sponsa, quasi haec, ad quam te hortamur, opera vinearum, negotium amoris impedire, seu interrumpere habeat. Erit certe, et aliquis usus in ea ad id quod pariter optamus. Vineae sane macerias habent, et diversoria grata verecundis."
Aptius noster Sanchez censet hic notari terminum a quo: sponsa enim evocari e foraminibus petrae ad apertum aerem vinearum, ut liberum spiritum ex libero et sereno coelo trahat. Sponsa, inquit, timida et commoditati suae studens, propter hyemis immite frigus domi se continens, instar columbae in foraminibus petrae se abscondens, horret coeli aperti, solique duri, quam gravem putat esse, inclementiam; non audet sub dio pernoctare cum sponso, cubile amat, et ibi se fovet, atque indulget, sicut in suis lustris nonnullae ferae, et reptile animantium genus in suis cavernis hyberni temporis incommoda declinant. Ex hoc ergo recessu atque mollitie sponsam evocat, affirmans a se satis esse provisum, ne quid sit in his nuptiis, quod timere possit. Quamvis enim in agro subeundi sint imbres, aestus, labores et dolores, imo mors ipsa pro animarum salute, tamen haec omnia dulcia facit amor Christi pro vobis crucifixi, atque sub felle crucis Deus mel et mannam mirae voluptatis abscondit: quo gustato atque explorato sentiens sponsa, quam crux Christi sit dulcis, ultro sponsum in agrum laboris et crucis evocat, cap. VII, 11.
Porro Chaldaeus haec refert ad Hebraeos clausos montibus et rupibus, cum transierunt mare Rubrum: "Quando, ait, persecutus est Pharao impius populum domus Israel, erat coetus similis columbae, quae clausa est foraminibus petrae, quam serpens coarctat intrinsecus, et accipiter coarctat eam extrinsecus: sic erat coetus Israel clausus a quatuor partibus mundi, quoniam ante eos mare, et post eos persequebatur hostis, et a duobus lateribus eorum erant deserta plena serpentibus ignitis, qui mordebant et occidebant veneno suo filios hominum: illico autem aperuit os suum in oratione coram Domino, et descendit vox de coelis excelsis, et sic ait: Tu congregatio Israel, quae comparata es columbae mundae, et occultata es in clausura foraminum petrae, et absconditis graduum, ostende mihi," etc.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Christus Ecclesiam timore Judaeorum perculsam, et instar columbae in antris petrae latentem, hoc est, apostolos in Sion post ascensum Christi delitescentes, et orationi meditationique passionis Christi deditos, misso in Pentecoste Spiritu Sancto, animosos, fortesque efficiens, foras evocat, ut in publicum prodeant, ibique in agris et villis ipsi et caeteris suam faciem ostendant, ac vocem praedicationis audiri faciant, utpote sibi suavem et auditoribus salutarem. Sic olim tempore Decii, Gallieni, Diocletiani imperatorum fideles persequentium, pontifices et christiani se abscondebant in antris, cavernis et cryptis, quae etiamnum exstant in Roma subterranea, et sacrum horrorem intuentibus injiciunt.
Quocirca per foramina petrae, symbolice quinque Christi (hic enim est petra, I Cor. X, 4) vulnera accipiunt Patres; quin et Zacharias, cap. III, 9, vidit lapidem oculatum, caelatum sculptura, id est Christum in passione incisum suis plagis et stigmatibus: vide ibi dicta. Ita S. Gregorius: "Per foramina petrae, inquit, vulnera manuum et pedum Christi in cruce pendentis libenter intellexerim; cavernam vero maceriae vulnus lateris, quod lancea factum est, eodem sensu dixerim. Et bene columba in foraminibus petrae, et in caverna maceriae esse dicitur, quia cum in crucis recordatione patientiam Christi imitatur, dum ipsa vulnera propter exemplum ad memoriam reducit, quasi columba in foraminibus: sic simplex anima in vulneribus nutrimentum, quo convalescat, invenit. Possunt tamen per foramina petrae incarnationis Christi sacramenta signari, et per cavernam maceriae ipsa protectio angelicae custodiae figurari."
Et Rupertus: "Et aspicient (ait Zacharias, cap. XII, 10) ad me, quem confixerunt: clavi enim Christi et lancea sunt animae meae vulnera; in illis habito et gemo sicut columba in foraminibus petrae, propter fixuram clavorum; in caverna maceriae, propter vulnus lateris: Christus enim est petra et maceria, existens enim mortalis et passibilis erat maceria, ubi autem resurrexerit a mortuis, est petra solidissima." Sic et Cassiodorus, Beda, Justus, Anselmus, et Aponius, qui in hisce Christi plagis ait absorptum habitasse S. Thomam, cum, apparente Christo post resurrectionem; easque ostendente, exclamavit: "Dominus meus et Deus meus."
Audi S. Bernardum, serm. 61: "Foramina petrae, ait, sunt vulnera Christi, recte omnino: nam petra Christus. Bona foramina, quae fidem adstruunt resurrectionis, et Christi divinitatem. Dominus meus, inquit, et Deus meus, Joan. XX, 28. Unde hoc reportatum oraculum, nisi ex foraminibus petrae? In his passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos: in his sacrum horrorem intuentibus injiciunt.
sanctia; sic et Aponius per foramina petrae accipit quatuor evangelia, et per cavernam maceriae doctrinam apostolorum, per quam Ecclesia et anima fidelis ad Dei cognitionem et cultum pervenit. Et S. Ambrosius in Psal. CXIII, serm. 6, sequens Septuaginta: "Veni, ait (o Ecclesia, o anima Christo desponsa), juxta Evangelium, propugnacula fidei tuae gesta sunt Christi, muri tui subsidia verba sunt Domini, passio dominici corporis tua virtus est." Similia habent Nyssenus et tres Anonymi apud Theodoretum, ac Philo Carpathius qui ait nos hic vocari ad munimen petrae, id est ad Evangelium, quo munimur contra omnes insidias diaboli, cujus antemurale est lex vetus. Utraque ergo lege, tam nova, quam vetere munimur.
S. Hieronymus vero, lib. I Contra Jovinianum, ait Christum nobis esse firmissima petra antemurale, juxta illud, Isai. XXVI, 1: "Urbs fortitudinis nostrae Sion Salvator, ponetur in ea murus et antemurale."
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
S. Bernardus, serm. 61, asserit pias et religiosas animas habitare in foraminibus petrae (unde et revera esseni sub S. Marco, et anachoretae in cavernis et cryptis vacabant orationi et Dei laudibus), id est in vulneribus Christi meditando; martyres vero imitando, et cum Christo ac pro Christo patiendo: "Vult, inquit, benignus dux devoti militis vultum et oculos in sua sustolli vulnera, ut illius ex hoc animum erigat, et exemplo sui reddat ad tolerandum fortiorem. Enimvero non sentiet sua, dum illius vulnera intuebitur. Stat martyr tripudians et triumphans toto licet lacero corpore; et rimante latera ferro, non modo fortiter, sed alacriter sacrum e carne sua circumspicit ebullire cruorem. Ubi ergo tunc anima martyris? Nempe in tuto, nempe in petra, nempe in visceribus Jesu, vulneribus nimirum patentibus ad introeundum. Si in suis esset visceribus, scrutans ea ferrum profecto sentiret; dolorem non ferret, succumberet et negaret. Nunc autem in petra habitans, quid mirum si in modum petrae duruerit?" Idipsum deinde exaggerans subjicit: "Sed neque hoc mirum, si exsul a corpore, dolores non sentiat corporis. Neque hoc facit stupor, sed amor. Submittitur enim sensus, non amittitur. Nec deest dolor, sed superatur, sed contemnitur. Ergo ex petra martyris fortitudo, inde plane potens ad bibendum calicem Domini. Et calix hic inebrians, quam praeclarus est! Psal. XXII, 5. Praeclarus, inquam, atque jucundus, non minus imperatori spectanti, quam militi triumphanti. Gaudium etenim Domini fortitudo nostra. Quidni gaudeat ad vocem fortissimae confessionis? Denique et requirit eam cum desiderio: Sonet (inquiens) vox tua in auribus meis. Nec cunctabitur rependere vicem secundum suam promissionem: continuo ut qui se confessus fuerit coram hominibus, confiteatur et ipse eum coram patre suo." Matth. X, 36.
Per cavernam vero maceriae idem S. Bernardus, serm. 62, cum Cassiodoro, Beda et Anselmo accipit sanctorum communionem, et angelorum hominumque beatorum custodiam, qui pios et electos tuentur, ut per eos ruinae angelorum lapsorum, puta daemonum, in coelesti patria instaurentur, idque fit per vulnera et merita Christi. In horum ergo meditatione et invocatione, asserit commorandum esse animae piae. "Licebit itaque, inquit, unicuique nostrum, etiam hoc tempore nostrae mortalitatis, cavere sibi, quacumque parte volet, cavernas supernae maceriae, nunc quidem patriarchas revisere, nunc vero salutare prophetas, nunc senatui immisceri apostolorum, nunc martyrum inseri choris, sed et beatarum virtutum status et mansiones a minimo angelo usque ad cherubim et seraphim, tota mentis alacritate percurrendo lustrare, prout quemque sua devotio feret."
Symbolice S. Anselmus per foramina petrae accipit benignam providentiam, misericordiam et protectionem Christi, ad quam confugit, sub eaque secura latet anima sancta.
Anagogice S. Bernardus per petram et maceriam, ejusque cavernam et foramina, accipit arcanum coelestis gloriae Dei et beatorum, in quo anima pia contemplando commoratur. Sic enim ait: "Duo liquet contemplationis genera esse, unum de statu et felicitate et gloria civitatis supernae, quo vel actu, vel otio ingens illa coelestium civium occupata sit multitudo. Alterum de Regis ipsius majestate, aeternitate, divinitate. Illa in maceria; ista in petra." Et Origenes secutus Septuaginta: "Evocatur, ait, anima extra murum et usque ad promurale perducitur, cum abjiciens ea quae videntur, et temporalia sunt, contendit ad ea quae non videntur, et aeterna sunt: ostenditur autem ei iter istud sub velamine petrae agendum," id est sub firmis et solidis Christi dogmatibus. Christi ergo doctrina et fide si obtegatur anima et veletur, tuto potest ad illud pervenire secretum, ubi, revelata facie, gloriam Domini contempletur." Deinde pluribus interjectis subjicit: "Possumus adhuc de loco promurali etiam hoc addere, quod promurale sinus sit Patris, in quo unigenitus Filius positus enarrat omnia Ecclesiae suae, quaecumque in secretis et absconditis Patris sinibus continentur. Unde et quidam ab eo edoctus dicebat: Deum nemo vidit unquam; Unigenitus, qui est in sinu patris ipse enarravit. Illuc ergo vocat sponsam suam Christus, ut et de omnibus eam, quae apud Patrem habentur edoceat, ac dicat: Quia omnia vobis nota feci, quae audivi a Patre meo. Et: Pater, volo ut ubi ego sum, illic sit et minister meus," Joan. III, 26.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Christus incarnatus est in caverna maceriae, id est in abscondito ventris virginalis juxta illud, Isai. LI, 1: "Attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis," et natus in foramine petrae, id est in spelunca Bethlehem, quae excisa erat ex petra juxta illud: "Et reclinavit eum in praesepio: quia non erat ei locus in diversorio," Luc. II, 7. Unde S. Hieronymus, epist. 18 ad Marcellam, invitans eam ad Bethlehem, ubi ipse cum S. Paula degebat: "Quo, ait, sermone, qua voce speluncam Salvatoris exponam, et illud praesepe, quo infantulus vagiit, silentio magis, quam infimo sermone honorandum." Et post nonnulla: "Ecce in hoc parvo terrae (Bethlehem) foramine coelorum Conditor natus est, hic involutus pannis, hic visus a pastoribus, hic demonstratus a stella, hic adoratus a Magis," etc.
Rupertus haec refert ad Joannem Baptistam, qui in caverna, id est, in utero matris exsistens, audiens vocem B. Virginis salutantis matrem Elisabeth, exsultavit in gaudio, quia per eam agnoscens, amans, et adorans Christum in ejus utero conceptum, a peccato originali expiatus est, ac repletus Spiritu Sancto.
Denique per foramen petrae accipi potest sepulcrum Christi, quod excisum erat ex petra, e quo gloriosus resurrexit. Hoc enim, aeque ac montem Calvariae, ubi petrae infixa fuerat crux Christi, reliquaque loca, in quibus passus fuerat Christus, crebro devote visitabat et obibat B. Virgo, ut in iis pene habitare videretur.
OSTENDE MIHI FACIEM TUAM, SONET VOX TUA IN AURIBUS MEIS: VOX ENIM TUA DULCIS, ET FACIES TUA DECORA.
Nyssenus, Philo, et Psellus censent hic loqui sponsam, poscereque sponsi praesentiam et colloquium. Tunc, inquit Philo, Christus ostendit faciem suam decoram, cum Verbum caro factum est et cum transfiguratus est; ac vocem suam dulcem, cum vocavit laborantes, restituit sanitates, et peccata dimisit. Verum caeteri omnes asserunt haec esse verba sponsi ad sponsam, qui optat et postulat, ut sponsa faciem velatam et velamine petrae obtectam retegat, ac nudam, claramque ostendat, ait Origenes, ut in illa quasi in speculo imaginem suam sponsus aspiciat, ait Theodoretus, utque illam poliat, pingat et perficiat, et ad puram coelestium contemplationem traducat, ut vult Origenes, juxta illud: "Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu," II Cor. III, 18: hisce enim verbis Christus revocat apostolos timidos et latentes in Sion, ut in Pentecoste faciem suam populo audacter ostendant, illique evangelium praedicent, uti paulo ante dixi: quod enim proximis amore Dei facimus, hoc Deo facimus, juxta illud Christi: "Quandiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis," Matth. XXV, 40.
Unde S. Ambrosius, Psalm. CXVIII, serm. 6, vers. 6, legens: "Ostende mihi faciem tuam, et insinua vocem tuam, quia suavis est vox tua, et facies tua pulchra: suavis, inquit, est vox, quia ore confessio fit ad salutem; et decora facies, quia non erubescit auctorem, non confunditur redemptore. Ostendit ergo faciem suam, signaculum crucis praeferens; et insinuat vocem suam, auctoritatem praedicationis assumens."
Praedicatores ergo validi instar apostolorum prodeant in pulpitum ex foraminibus petrae, id est ex solitudine orationis et meditationis passionis Christi, ut Christum crucifixum intrepide magno pietatis ardore et spiritu praedicent. Illi ergo ostendant faciem suam, hoc est, Christi solius intuitu, non sui lucri causa praedicent, atque faciem a creaturis omnibus avertant, et ad unum Deum per orationem convertant, ut ab eo illustrentur, illique faciem, id est conversationem suam conforment, sicut Moyses colloquens cum Deo in Sina, ab eo cornutam faciem, id est cornua lucis faciei afflata accepit. Unde Chaldaeus vertit, ostende mihi aspectum tuum, et opera tua bona: fac audire vocem tuam, quoniam vox tua suavitas est in oratione in domo sanctuarii modici, et aspectus tuus pulcher in operibus bonis.
Sponsus ergo ab Ecclesia hic poscit sibi exhiberi puritatem fidei et operum, quasi faciem decoram, et praedicationem coelestis doctrinae, quasi vocem dulcem. Ita Cassiodorus, S. Gregorius, Beda, Origenes, Theodoretus, Anselmus et alii. Audi S. Gregorium: "Quid enim per faciem, nisi fidem, qua a Deo cognoscimur, accipimus? Et quid per vocem, nisi praedicationem intelligimus? Sed praecipit sponsus, ut ei sponsa faciem suam ostendat, quia quicumque se fidem dicit habere, necesse est, ut in bonis operibus se exerceat, ut in operibus exterioribus fides interior innotescat, sed et opera necesse est, ut vox praedicationis sequatur, quia quicumque in sanctis operibus perfecte se dilatat, consequens est, ut ad eadem facienda proximos quosque exhortetur. Ideo sequitur: Vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Tunc enim, et vox placet et facies decoratur, quando et opera praedicatio sequitur, et rursum praedicationem bona opera comitantur." Et Cassiodorus: "Tuam, ait, faciem mihi ostende," quam in baptismo tibi dedi, et quando mundavi te ab omni peccato. "Vox tua, dicit, in auribus meis sonet," ut ex sincera intentione dilectionis meae procedat, ut non propter aliud praedices, nisi propter me.
Aponius vero refert haec ad Judaeos ab apostolis conversos: "Ad apostolorum doctrinam, inquit, quasi de antro incredulitatis ecepit faciem suam Ecclesia, jam corde compuncto, ostendere Creatori, et quae tanti piaculi collapsu foedaverat faciem suam, Dominum majestatis persequendo perfusa sanguine justi, quem super se sua effuderat voce, dicendo: Sanguis ejus super nos, nunc conversa ad se dicit: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis, etc. Sicque vox ejus, quae horridam, interclusam, impietatis raucedine amarissimam et lamentabilem revocaverat vocem dicendo: Crucifige, crucifige; tali haustu et medicinali poculo sanguinis quem effuderant Christi, ad canoram dulcedinem renovata est, confitendo se credere Deum, quem ut hominem ante Pilatum damnaverat."
Symbolice, facies decora significat speciem et decorem mentis sanctae conversantis cum Deo: haec enim est facies hominis non externa, sed interna; vox vero significat pios mentis gemitus et suspiria ad Deum: utraque Deo gratissima et jucundissima est, adeo ut illa se Deus pascat et oblectet, juxta illud: "Et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus," Isai. LXII, 5. Utraque facit praedicatorem potentem et efficacem. Audi S. Bernardum, serm. 62: "Nam quantum illi placeat cum puritate quidem mentis praedicatio veritatis, ostendit, cum subinde infert: Vox enim tua dulcis. Quia enim non placeat, si displiceat facies, demonstrat, cum illico subdit: Et facies tua decora. Quid internae decor faciei, nisi puritas? In pluribus haec absque praedicationis voce complacuit, illa absque ista in nemine. Impuris non se veritas ostendit, non se credit sapientia. Quid ergo loquuntur, quod non viderunt? Quod scimus, inquit, loquimur, et quae videmus testamur. Id ergo tu audes testari, quod non vidisti, et loqui quod ignoras? Quaeris quem dicam impurum? Qui laudes requirit humanas, qui non ponit sine sumptu evangelium, qui evangelizat ut manducet, qui quaestum aestimat pietatem, qui non requirit fructum, sed datum."
Porro haec optime B. Virgini adaptat Rupertus: "Ostende, ait, mihi faciem tuam," et ostendendo corrige quod Eva peccavit, et abscondit a me faciem suam in medio ligni paradisi, scilicet in eodem, in quo peccavit, utpote quae in peccato suo sibi complacuit, et peccatum suum defendit. "Non ostendit mihi faciem suam," cum dicerem: Ubi es? non sonuit vox ejus in auribus meis, vox confessionis quae sonare debuisset saltem cum dicerem: Quare hoc fecisti? sicut et quando benedixi ei dicens: "Crescite et multiplicamini;" non sonuit vox in auribus meis, nullum enim cantavit canticum gratiarum actionis pro tam magno beneficio, quo illam constituebam matrem tantae generationis, possessurae tantam haereditatem regni Dei. Tu ostende mihi, sicut et ostendis, faciem. Sonet vox tua in auribus meis, vox, inquam, confessionis et gratiarum actionis. Vox enim tua dulcis in eo, quod columba mea es, et intenta foraminibus petrae; instar columbae gemitum pro cantu habes, canendo gemis, gemendo canis, et ipsa exsultatio, qua exsultavit spiritus tuus in Deo salutari tuo, plena est gemitibus, plena lacrymis." "Facies" vero "tua decora," quia magna est fides, magna est humilitas tua. Haec ad verbum Rupertus, sed nonnullis brevitatis studio recisis. Jam ad litteram Nicephorus ex S. Epiphanio, lib. II Hist., cap. XXIII, ita faciem S. Virginis depingit: "Facies non rotunda et acuta, sed aliquanto longior, etc. Erat fastus omnis expers, simplex, minimeque vultum fingens, nihil mollitiei secum trahens, sed praecellentem humilitatem colens." Similis fuit facies Christi, Christus enim carens patre matrissabat. Audi Nicephorum, lib. I, cap. XL: "Non rotundam aut acutam habuit faciem, sed qualis matris ejus erat, paulum deorsum versus vergentem, ac modice rubicundam; gravitatem atque prudentiam cum lenitate conjunctam, placabilitatemque iracundiae expertem prae se ferentem. Persimilis denique per omnia fuit divinae et immaculatae suae genitrici."
Anagogice, hisce verbis Christus animam piam evocat e caverna hujus vitae ad coelestem gloriam, uti superius dixi: talis enim animae facies depurgata est ab omni labe, etiam veniali, ideoque decora; vox quoque dulcis, quia vox gratiarum actionis, exsultationis et jubili.
VERS. 15. CAPITE NOBIS VULPES PARVULAS, QUE DEMOLIUNTUR VINEAS; NAM VINEA NOSTRA FLORUIT.
CAPITE NOBIS VULPES PARVULAS, QUE DEMOLIUNTUR (Septuaginta quae exterminant, Symmachus corrumpunt) VINEAS: NAM VINEA NOSTRA FLORUIT. Septuaginta, et vineae nostrae cyprizosin, id est germinant et florent instar cyprorum; Arabicus, et vinea nostra florebit, captis vulpeculis quae eas corrumpunt. To parvulas referendum est ad vulpes, ut patet ex Hebraeo, Graeco et Vulgata: quare mirum est Origenem, Philonem Carpathium, et alios, to parvulas referre ad vineas. Judaea abundat vulpibus, ut patet ex trecentis vulpibus, quas cepit Samson, Judic. XV, 4. Vulpes autem prae caeteris feris nocent vineis, tum quia eas suffodiunt et eradicant, tum quia uvas depraedantur et depascuntur; parvulae autem vulpes cum sint petulcae, nec satis habeant virium ad vites eradicandas, eas cum tenerae sunt et florent, vellicant, arrodunt, floresque decerpunt, ac terram juxta radices suffodiunt, ut vites humore destituantur, ac soli expositae ejus radiis urantur et exarescant; ad haec parvae vulpes grandiores factae vites eradicant. Insuper vulpes parvulae, utpote inexpertae facile decipi capique possunt, at grandiores factae non ita: sunt enim astutissimae, juxta illud: "Annosa vulpes haud capitur laqueo."
Denique vulpes capi jubet cum sunt parvae, et viribus infirmae; vulpes enim in vere, cum vineae florent, generant: quare si tunc negligas eas capere et exstirpare, valde sobolescent, et multiplicabuntur. Porro Plinius, lib. XXIII, cap. VIII, scribit vulpes amygdalis amaris necari: "Aiunt, inquit, si ederint eas, nec contingat e vicino aquam lambere, mori." Chaldaeus per vulpes intelligit Amalecitas, qui impedire conati sunt progressum Hebraeorum in terram sanctam, ideoque a Moyse et Josue capti et caesi sunt, Exodi cap. XVII, 13.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Jubet Christus Ecclesiae, id est apostolis, ut in praedicatione Evangelii et fundatione vinearum, id est Ecclesiarum, capiant vulpes parvulas, id est haereticos jam tum subnascentes: hi enim subdole quasi vulpes fidem et Ecclesiam subvertunt; tales tempore apostolorum fuere judaizantes, qui cum Evangelio volebant miscere et observare circumcisionem, caeteraque legis veteris praecepta. Item Simon Magus primus haeresiarchа, Menander, Basilides, Carpocras, Ebion, gnostici, etc.: horum ergo fraudes et errores, cum adhuc pusilli sunt et in paucis haerent, detegi, atque argumentis, ait S. Bernardus, non armis revinci et exterminari jubet, ne invalescant, totamque Ecclesiam instar fermenti pervadant et corrumpant. Ita S. Gregorius, Cassiodorus, Aponius, Origenes, Beda, Theodoretus, S. Anselmus, et alii passim.
Audi S. Augustinum in Psalm. LXXX: "Vulpes, insidiosos, maximeque haereticos fraudulentos significant, dolosos, cavernosis anfractibus latentes, et decipientes, odore tetro putentes. Contra quem odorem dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco. Istae vulpes significantur in Canticis canticorum, ubi dicitur: Capite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas, latentes in cavernis tortuosis. Capite nobis, convincite nobis: capis enim eum, quem de falsitate convincis." Nam, ut ait S. Bernardus: "Cum proditur dolus, cum fraus aperitur, cum convincitur falsitas, rectissime tunc dicitur capta vulpes pusilla, quae demoliebatur vineas." Sic Ezechiel, cap. XIII, 4: "Quasi vulpes, inquit, in deserto, prophetae tui Israel erant. Vident vana, et divinant mendacium, dicentes: Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos."
Porro quomodo capiendae sint hae vulpes, id est haeretici, sic docet S. Augustinus, in Psalm. LXXX: "Vulpes solent habere tales foveas, ut ex una parte intrent et ex alia parte exeant. Ad utrumque foramen captor vulpium retia posuit. Dicite mihi, de coelo est, an ex hominibus? Sentiunt illi eum ex utraque parte tetendisse unde caperet, et aiunt apud se: Si dixerimus de coelo, dicturus est nobis: Quare ergo non credidistis? ille enim testimonium Christo perhibuit. Si dixerimus de terra, lapidabit nos populus, quia ut prophetam habent." Et paucis interjectis: "Videamus si et nos quosdam vulpeculas capere possumus: proponamus ad foramen utrumque, ut unde vulpes exire voluerit, capiatur. Verbi gratia, manichaeo facienti sibi Deum recentem, et in corde suo ponenti quod non est, dicamus et interrogemus eum: Substantia Dei corruptibilis, an incorruptibilis est? Elige quod vis, exi qua vis, sed non effugies. Si dixeris corruptibilem, non a populo, sed a te ipso, lapidaberis: Si autem dixeris incorruptibilem Deum; incorruptibilis quomodo timuit gentem tenebrarum? Quid factura erat incorruptibili gens corruptionis?"
Notant Cassiodorus et Beda post vineas in plurali, nominari vineam in singulari cum ait: "Vinea nostra floruit," quia omnes Ecclesiae particulares coeunt, et conflant unam Ecclesiam communem et universalem. S. Bernardus, serm. 64, urget to nobis, cum ait: "Capite nobis vulpes. Poterat, ait, dicere: Capite mihi; sed maluit nobis consortio delectatus. O suavitatem, o gratiam, o amoris vim! Itane summus omnium, unus factus est omnium? Quis hoc fecit? Amor dignitatis nescius, dignitate dives, affectu potens, suasu efficax. Quid violentius? Triumphat de Deo amor. Quid tamen tam non violentum? Amor est. Quae est ista vis quaeso tam violenta ad victoriam, tam victa ad violentiam? Denique semetipsum exinanivit, ut scias amoris fuisse, quod plenitudo effusa est, quod altitudo adaequata est, quod singularitas associata est."
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Vulpes sunt suggestiones fraudulentae, quas daemon, caro, vel mundus animae suggerit sub specie boni, ut eam ad malum inducat: vitium enim palliat velo virtutis, satanas enim transfigurat se in angelum lucis, II Corinth. XI, 14: quare hae illico dum oriuntur et parvulae sunt, capiendae sunt, ut earum fraus, dolus et error detegantur, ne adultae et corroboratae capi et evelli nequeant. Notat Nyssenus daemones, qui hominem tentant non vocari leones, ursos, tigrides, sed vulpes, easque parvulas, quia parvae et debiles sunt eorum vires, ut ab homine generoso et constante illico repelli et expugnari queant; armari ergo eos astutia vulpium: quare astutias hasce eorum solerter esse indagandas et dissipandas. Addit S. Bernardus parvulas dici, quia suggestiones eorum sunt subtiles, nec nisi iis qui acuta sunt mente visibiles. Audi S. Bernardum, serm. 63: "Viro sapienti, sua vita vinea est, sua mens, sua conscientia. Nil quippe incultum, nil desertum in se sapiens derelinquet." Et post nonnulla: "Et bona vinea justi, imo bona vinea justus, cui virtus vitis, cui actio palmes, cui vinum testimonium conscientiae, cui lingua torcular expressionis: Denique gloria nostra haec est, inquit, testimonium conscientiae nostrae, II Corinth., cap. I, vers. 12. Vides apud sapientem vacare nihil? Sermo, cogitatio, conversatio, et si quid aliud est ex eo, quidni totum Dei agricultura, Dei aedificatio est, et vinea Domini Sabaoth? Quid denique illi de se perire possit, quando et folium ejus non defluet? Caeterum tali vineae nunquam infestationes, nunquam insidiae deerunt. Nempe ubi multae opes, multi sunt qui comedunt eas, Eccli. V, 10. Sapiens erit sollicitus servare vineam suam non minus quam excolere, nec sinat eam vorari a vulpibus." Harum deinde vulpium, serm. 64 et 65, varia recenset exempla, uti Monachi illius, qui e monasterio abiit, ut parentes converteret, sed ipsos non acquisivit et seipsum perdidit; aliorum, qui e monasterio abeunt, ut concionentur, aut ut sibi soli vivant et Deo; aliorum, qui cum feminis conversantur pio praetextu, ut eas in spiritu instruant; sed mox spiritus transit in carnem; nam, ut serm. 63 prudenter ait S. Bernardus: "Cum femina semper esse, et non cognoscere feminam, nonne plus est quam mortuum suscitare? Quod minus est, non potes; et quod majus est, vis credam tibi?"
Secundo, parvae vulpes sunt relaxationes regulae et disciplinae in rebus parvis, v. g. cum in monasterio, vel collegio dissimulatur ruptura silentii, usurpatio rerum parvarum, non petita venia, leves inobedientiae, etc. Haec enim nisi corrigantur, serpunt, crescunt, et magnae evadunt, ut tandem omnem regulam et disciplinam evertant; quare faciendum est quod monet sapiens: Principiis obsta: sero medicina paratur, Cum mala per longas invaluere moras.
Unde S. Bernardus, serm. 63, praeter vulpes, frigus quoque noxium esse vitibus asserit; eas enim adurit et desiccat: sic frigus, id est torpor obrepens religioso, virtutem ejus adurit et siccat; ex eo enim mox, ait, ut in corpore solet evenire febricitantibus, subit quidam animi rigor, et vigor lentescit, languor fingitur virium, horror austeritatis intenditur, timor sollicitat paupertatis, contrahitur animus, subtrahitur gratia, protrahitur longitudo vitae, sopitur ratio, spiritus exstinguitur, defervescit novitius fervor, ingravescit tepor fastidiosus, refrigescit fraterna charitas, blanditur voluptas, fallit securitas, revocat consuetudo. Quid plura? dissimulatur lex, abdicatur jus, fas proscribitur, derelinquitur timor Domini. Dantur postremo impudentiae manus, praesumitur ille temerarius, ille pudendus, ille turpissimus, plenus ille ignominia et confusione saltus de excessu in abyssum, de pavimento in sterquilinium, de solio in cloacam, de coelis in coenum, de claustro in saeculum, de paradiso in infernum. Principium et originem hujus pestis, et vel qua arte vitetur, vel qua superetur virtute, non est hujus temporis demonstrare."
Tertio, parvae vulpes sunt detractores et susurrones, aeque ac adulatores, qui vineas, id est coetus et societates dissociant, ac fidelium animas subvertunt. Ita S. Bernardus, serm. 63: "Pessima vulpes, ait, occultus detractor, sed non minus nequam adulator blandus. Cavebit sapiens ab his, dabit operam, sane quod in ipso est, capere illos qui talia agunt, sed capere beneficiis atque obsequiis, monitisque salutaribus, et orationibus pro his ad Deum. Non cessabit istiusmodi carbones ignis congerere super caput maledici, et item super adulatoris, quousque (si fieri potest) et illi invidiam, et isti simulationem de corde tollat, faciens mandatum sponsi dicentis: Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas."
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Herodes Ascalonita fuit vulpes, volens dolose occidere Christum; unde misit in Bethlehem Magos ut ipsi locum nativitatis Christi explorarent eumque ad se referrent: fingebat enim se quoque velle Christum adorare, ut hac ratione eum caperet et necaret; sed illusus fuit a Magis, dum ipsi, responso coelitus accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam regressi sunt in regionem suam, Matth. III, 12. Unde hujus Herodis Ascalonitae filius Herodes Antipas, vulpini aeque ac pater ingenii, a Christo vocatur vulpes: "Ite, inquit, dicite vulpi illi," Luc. XIII, 32. Ita Rupertus: "Nonne videtis, inquit, quod teneros palmites fera ista (ferus Herodes) momordit, quod infantes bestia crudelis occidit in Bethlehem Judae civitate David? Capite, capite, nam vinea nostra floruit, etc. Fructus ejus adhuc flos, et non botrus est, nondum maturuit, et idcirco damnosum nimis est hujusmodi ad vineam, vel florem ejus succidi, vel demoliri. Crescat prius et de flore proveniat fructus, condatur Evangelium et cognoscatur de signis et virtutibus venisse Sanctum sanctorum, atque hoc erit florem venisse in fructum, et maturuisse botrum. Tunc si fuerit succisus hujusmodi botrus, custodiatur, atque in vecte crucis portetur, ut experimento resurrectionis et dulcedinis ejus cognoscatur, qualis terra, quale sit regnum ejus, ad quod non pertinent vulpeculae istae, quae vineas demoliuntur."
VERS. 16. DILECTUS MEUS MIHI, ET EGO ILLI, QUI PASCITUR INTER LILIA.
Hebraea, qui pascit in liliis, hoc est, qui pascit oves in pascuis liliorum copia, colore et odore praestantibus. Chaldaeus vertit: "In illo tempore conversi sunt in paenitentia; tunc stetit Moyses propheta, et oravit coram Domino, et Josue minister qui accinctus est, et egressus est de sub illis nubium gloriae Domini, et cum eo viri justi, qui similes sunt rosae in operibus suis, et inierunt praelia contra Amalec, et confregerunt illum et populum ejus in nomine Domini, qui occidit et contrivit eos in ore gladii."
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Cassiodorus et Beda censent sponsam hic precari, q. d. Utinam dilectus meus mihi sit, vel adsit, et ego illi! utinam dilectus meus dignetur mihi conjungi glutino charitatis, et ego illi conjungar vinculo obedientiae, obtemperans praeceptis ejus! ait Cassiodorus. Verum caeteri omnes censent sponsam hic non optare, sed asserere et affirmare: Dilectus meus mihi est, et ego illi sum, juxta sensum quem jam dabo. A vers. 8 et 10 hucusque sponsa deliquium amoris passa in lectulo recubans retulit verba sponsi, quibus sponsam ad se in agrum et vineam ad labores pro salute animarum evocat, tenerumque pariter erga eam testatur amorem: nunc sponsa, in sua persona loquens, amorem amori rependit, seseque promptam, ut sponso vocanti pareat et in vineam ad labores exeat, ostendit, aitque: "Dilectus meus mihi, et ego illi;" quia sicut ille "pascitur inter lilia," sic et ego liliorum, id est candoris et puritatis sum studiosissima: "Dilectus meus mihi," subaudi totum se tradit; unde et ego illi avide me totam tradam, imo reipsa trado, illi uni vaco, servio, et placere satago. Quare quod ipse vult, hoc et ego volo; ipse vult ut a lectulo ad agrum, ab otio ad negotium transeam, idipsum et ego volo: ipsius enim velle et nolle, meum velle et nolle est. Symmachus vertit, in genitivo, et ego ejus, q. d. Ego tota sum sponsi, sicut sponsus totus est meus, adeoque ipse est id quod ego sum, ut non tam duo, quam unus idemque esse videamur. Amicus enim est alter ego, et amantes unum quasi habent cor, unamque animam: anima enim amantis magis est ubi amat, quam ubi animat, puta magis est in amato, quam in ipso amante.
Hinc civiliter sponsus et sponsa censentur una eademque persona, juxta illud: "Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia," Ephes. V, 31: sicut enim essentia matrimonii consistit in mutuo conjugum ad conjugium consensu; sic conjunctio Christi et Ecclesiae, velut sponsi et sponsae consistit in mutuo amore, et mystici conjugii consensu, quod scilicet Christus non aliam amet, velitque habere sponsam, quam Ecclesiam; et Ecclesia vicissim alium non amet, nec velit habere sponsum, quam Christum; ex quo deinde sequitur mutuus convictus, ac mutua obsequia et officia per omnem vitam; haec omnia significat, to dilectus meus mihi, et ego illi, q. d. Quia Christus dilexit me prior ut sponsam, hinc ego vicissim diligo eum ut sponsum, imo dilectio ejus praevenit meam, ejusque est causa.
"non enim ego diligo ipsum, quia ipse prior me diligens suum mihi inspiravit amorem per gratiam praevenientem, juxta illud: "Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam," Ephes. V, 25. Abite ergo, malae vulpes, quae Ecclesiam a Christo separare per dolos conamini. Ego enim Ecclesia Christo sponso meo servo fidem, ut nullum praeter eum diligam; ille vicissim mihi servat fidem, ut nullam praeter me habeat dilectam, nullam aliam velit habere sponsam. S. Bernardus, serm. 68, notat sponsam, scilicet Ecclesiam, et animam sanctam haec dicere, absente sponso Christo; dicere, inquam, non adolescentulis, sed sibi ipsi, atque ex abundantia affectus, non tam loqui quam eructare amoris copiam; ideoque verba ejus esse trunca, manca, imperfecta, ac supplenda hoc modo: Dilectus meus mihi, scilicet totus intendit, et ego illi vicissim tota intendo. "Ille mihi, ait S. Bernardus, quia benignus et misericors est; ego illi, quia non sum ingrata. Ille mihi gratiam ex gratia, ego illi gratiam pro gratia; ille meae liberationi, ego illius honori; ille saluti meae, ego illius voluntati; ille mihi, et non alteri, quoniam una sum columba ejus; ego illi, et non alteri." Et anterius hanc Christi dignationem admirans exclamat: "Quam admirabile est, quod illius intentionem ista sibi quasi propriam vindicat, dicens: Dilectus meus mihi? Nec eo contenta tamen, pergit amplius gloriari, respondere se illi quasi ex aequo morem gerere, rependere vicem. Sequitur enim: Et ego illi. Insolens verbum, et ego illi. Nec minus insolens, dilectus meus mihi; nisi quod utroque insolentius utrumque simul. O quid audet cor purum, et conscientia bona, et fides non ficta! Mihi, inquit, intendit. Itane huic intenta est illa majestas, cui gubernatio pariter et administratio universitatis incumbit; et cura saeculorum ad sola transfertur negotia, immo otia amoris et desiderii hujus? Ita plane. Ipsa enim est Ecclesia electorum, de quibus Apostolus, II Tim. II, 10: Omnia, inquit, propter electos. Et cui dubium, quod gratia et misericordia Dei sit in sanctos ejus, et respectus in electos illius? Ergo providentiam caeteris creaturis non negamus: curam sponsa vindicat sibi."
Idem S. Bernardus, serm. in Festo Nativit. B. Mariae, sub finem ait, hisce verbis significari luctam amoris, qua sponsus cum sponsa luctatur, vincit, et vincitur.
Huc accedunt expositiones aliorum Patrum: Nysseni, quae talis est: "Vidi facie ad faciem eum, qui semper manet, et qui propter me ex sorore mea Synagoga in humana natura est exortus, et in eo requiesco, et fio ejus habitaculum;" Philonis Carpathii: Dicit Ecclesia, inquit: "Dilectus meus mihi," id est ipse mihi sapientiam dat, et ego illi cor dabo; ille mihi de coelis sapientiam, ego vero illi de gentibus fidei, spei et charitatis fructum rependam: sentio enim me ab illo vehementer amari, ob idque firmissime ipsi semper adhaerebo. Theodoreti: Sicut sponsus me omnibus praetulit, sic ipsum ego omnibus antepono, cum alio conjungi non patior; ab istis, qui vulpes et fraudulenti vocantur, abhorreo: absurdum enim est me, quae tantopere dilecta atque ornata sum, amanti in amore pro viribus non respondere. His simile videtur id, quod ab Apostolo scriptum est, I Corinth. VI, 13: "Corpus autem non fornicationi sed Domino: et Dominus corpori." Justi Orgelitani: "Habet Christus Ecclesiam in suo corpore, et Ecclesia Christum in suo capite, quae connexio, quia dissociari non potest, merito dixit: Dilectus meus mihi."
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Anima sancta dicit Christo, inquit Theodoretus: "Dilectus meus mihi vivit; et ego illi vivo, non mihi," ut ait S. Paulus, Galat. II, 20. Aponius vero: "Dilectus meus mihi, ait anima sancta, praestat gratiam vocationis, redemptionis insigne, adoptionis clarissimam libertatem. Et quid ego illi? voluntatis obedientiam, conservandae integritatis studium, quod indidit per naturam. Quid ille mihi? singulare conservandae virginitatis exemplum, nascendo per Virginem. Et quid ego illi? singularem laetitiam denuo nascendo per baptismum, in toto corde meo servando praecepta, angelicam coelestemque imitando naturam, ut intactum corpus redeat ad paradisum, quod intacto de utero matris induxerat nascendo in mundum. Nam sicut diabolus cruenta iracundia et exsecrando coeno libidinis saginatur; ita et Christus misericordiae, mansuetudinis et castimoniae liliis pascitur." Brevius S. Gregorius, et clarius exponit, q. d. "Dilecti mei amicitiam constanter teneo, quia ejus constantem benevolentiam erga me sentio; quia dum ejus benignitatem familiarem habeo, durum mihi est quidquid ei adversum inimicos latrantes audio, et dum in ejus assiduitate qualis sit video; si quid erroris proferunt adversarii a veritate, quam in ejus visione cognovi, non recedo." Denique amor Christi virgo est, quia ad unum Christum totus pure et virginee dirigitur, juxta illud Pauli: "Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo," II Corinth. XI, 2.
Quaerit S. Bernardus, serm. 69: Cum Christus sit sponsus multarum, imo omnium animarum sanctarum, quomodo cuilibet totus intendat? ac respondet: "Primo quidem quod habeat in natura simplicissima sponsi divinitas quasi unum respicere multos, et quasi multos unum. Nec ad multitudinem multus erit, nec ad paucitatem rarus; nec ad diversitatem divisus, nec restrictus ad unum; nec anxius ad curas, nec perturbatus seu turbulentus ad sollicitudines. Sic sane uni intentus, ut non detentus; sic pluribus, ut non distentus."
Exemplum appositum est in anima rationali: haec enim tota amat, informat et animat omnes et singulas corporis sui partes, ita ut tota sit in corpore, et tota in singulis ejus partibus; sic enim Deus totum suum amorem omnibus, et totum dat singulis sanctis. Addit deinde Bernardus Christum ad animam quam sibi despondet, secum adducere Patrem et Spiritum Sanctum, ut pariter sibi animam despondeant, juxta illud: "Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus," Joan. XIV, 23. "Quid est, inquit Bernardus, venire ad animam Verbum? Erudire in sapientia. Quid est Patrem venire? Afficere ad amorem sapientiae, ut dicere possit: Quia amatrix facta sum formae illius, Sapient. VIII, 2: Patris diligere est, et ideo Patris adventus ex infusa dilectione probatur."
Signa deinde adventus Verbi et Patris subjicit: "Si sensero, inquit Bernardus, aperiri mihi sensum, ut intelligam Scripturas, aut sermonem sapientiae quasi ebullire ex intimis, aut infuso lumine desuper revelari mysteria, aut certe expandi mihi quasi quoddam largissimum coeli gremium, et uberiores de sursum influere animo meditationum imbres: non ambigo sponsum adesse. Verbi siquidem hae copiae sunt, et de plenitudine ejus ista accepimus. Quod si se pariter infuderit humilis quaedam, sed pinguis intimae aspersionis devotio, ut amor agnitae veritatis necessarium quoddam odium vanitatis in me generet et contemptum, ne forte aut scientia inflet, aut frequentia visitationum extollat me; tunc prorsus paterne sentio agi mecum, et Patrem adesse non dubito. Si autem perseveravero huic dignationi dignis semper (quod in me est) affectibus et actibus respondere, et gratia Dei apud me vacua non fuerit; etiam mansionem apud me faciet, tam Pater enutriens, quam Verbum erudiens." Quaerit deinde, unde anima sciat sponsum totum sibi intendere, ut dicere audeat: "Dilectus meus mihi," ac respondet, id scire "ex eo quod se diligere, et vehementer diligere sentit, etiam diligi nihilominus vehementer non ambigit, ac de sua singulari intentione, sollicitudine, cura, opera, diligentia studioque, quo incessanter et ardenter invigilat, quemadmodum placeat Deo, aeque haec omnia in ipso indubitanter agnoscit, recordans promissionis ejus: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis," Matth. cap. VII, 2. Et post nonnulla: "Nec dubitat se amari quae amat. Ita est. Amor benemerem animae parit, et illius praecurrens mentio intentam animam facit, sollicitudo sollicitam. Nescio enim qua vicinitate naturae semel revelata facie gloriam Dei speculari aemula poterit, mox illi se conformari necesse est, atque in eamdem imaginem transformari.
Tritum est illud comici: "Omnis amans, amens."
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Beata Virgo dicere poterat Christo: Tu solus mihi es filius unice dilectus, et ego tibi sum mater (imo et quasi pater) dilectissima, qui pasceris inter lilia virginitatis meae et Josephi mariti mei; ex hoc enim virginali conjugio decebat te nasci, quasi virginitatis filium, imo ducem et antesignanum; hoc est quod ait Isaias propheta, cap. VII, vers. 14: "Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel," id est nobiscum Deus: ita Rupertus. Audi S. Anselmum, lib. De Excellentia Virginis, cap. IV: "Amorem, inquit, quem pater et mater singuli debent filio suo; amorem etiam, quem debet filius singulus suo patri et matri, ille filius verae virginis, suae debet soli matri: nam sicut alii filii nascuntur ex patre et matre, ita filius ejus natus est ex ea sola matre. Excedit itaque omnes amores parentum in filios, aut filiorum in parentes amor istius matris in filium suum, et istius filii in matrem suam."
Rursum Guarricus abbas, serm. 2 De Assumpt.: "Veni, inquit, electa mea, et ponam in te thronum meum. Communicasti mihi quod homo sum, communicabo tibi quod Deus sum." Et B. Petrus Damiani, serm. 2 De Nativit., recensitis tribus modis, quibus Deus est in qualibet creatura, subjicit: "Quarto modo inest uni creaturae, videlicet Mariae matri, identitate, quia idem est cum illa. Hic taceat et contremiscat omnis creatura, et vix audeat aspicere tantae dignitatis immensitatem. Habitat Dominus in Virgine, cum qua unius naturae habet identitatem."
Denique S. Bernardus, serm. 71: "Mihi, inquit, adhaerere Deo bonum est. Bonum plane, si omni ex parte adhaeserts. Quis est, qui perfecte adhaeret Deo, nisi qui in Deo manens tanquam dilectus a Deo, Deum nihilominus in se traxit diligendo? Ergo cum undique inhaerent sibi homo et Deus, inhaerent autem undique intima et mutua dilectione inviscerati alterutrum sibi. Per hoc Deum in homine, et hominem in Deo esse haud dubie dixerim." Hoc prae omnibus competit B. Virgini. Idem S. Bernardus, serm. 29: "Sagitta electa est amor Christi, quae Mariae animam, non solum confixit, sed etiam pertransivit, ut nullam in pectore virginali particulam amore vacuam relinqueret, sed toto corde, tota anima, tota virtute diligeret et esset gratia plena." Haec Bernardus. Et Hugo de S. Victore, cujus verba refert S. Thomas, Opusc. VIII: "Quia in corde Virginis, inquit, amor Spiritus Sancti singulariter ardebat, ideo in carne mirabilia faciebat, in tantum, quod de ea nasceretur Deus et homo. Luc. I, 35: Quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei."
Causam dat S. Bernardus: "Quid mirum, inquit, si Maria prae omnibus diligit, quae est prae omnibus dilecta?" Plures alias causas dat Sophronius, serm. De Assumptione: "Cogitate, inquit, et perpendite quantis afficiebatur B. Virgo doloribus post Christi ad coelos ascensum; considerate, quo cruciabatur amore, quove desiderio aestuabat haec virgo, dum revolveret animo cuncta, quae audierat, quae viderat, quae cognoverat, quanto indesinenter cremabatur ardore pii amoris! quantis movebatur, repleta Spiritu Sancto, coelestium secretorum incitamentis! quia etsi diligebat Christum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente, novis tamen quotidie inflammabatur praesentia absens desideriorum affectibus, tanto siquidem validius, quanto divinis illustrabatur intus visitationibus, quam totam repleverat Spiritus Sancti gratia, quam totam incandescerat divinus amor, ita ut in ea nihil esset mundanus quod violaret affectus, sed ardor continuus et ebrietas perfusi amoris ejus, qui illius erat et Dominus et filius. Fortassis ergo prae nimio amore in loco, quo sepultus dicitur, habitasse eam credimus, quatenus piis pasceretur internus amor obtutibus, non quod jam viventem quaereret cum mortuis, sed ut suis consolaretur aspectibus, et quem genuerat mentis complecteretur amplexibus. Amor Christi desiderium pariebat, desiderium vero gliscens quasi novis reparabatur ardoribus."
Qui pascitur inter lilia. Pro lilia hebraice est, schoschannim, quod Chaldaeus et hebraizantes nonnulli vertunt rosas, uti dixi superius. Symmachus vertit flores: hebraice est, qui pascit in liliis. pascit, scilicet tam oves, quam seipsum, hoc est, pascitur, ut vertit Noster; quanquam pascitur subinde sumatur pro pascit, quasi sit verbum generis deponentis. Septuaginta poimainon, id est, pastorem agens in liliis; Symmachus, et ego ejus pascentis flores, id est qui pascit oves instar candicantium liliorum candide. Posset quoque ex Hebraeo verti, qui pascit lilia, id est alit, fovetque virgines, aeque ac virginitatem, et caeteras virtutes, vel qui pascitur liliis, id est oblectatur virginibus aeque ac virtutibus. Pascitur vero inter lilia, hoc est pascitur in pascuis laetissimis ac pulcherrimis, qualia sunt, quae liliis inter herbas florentibus decorantur. Hebraeum roe, et graecum poimainon, id est pascere, sive pastorem agere, notat Christum circa Ecclesiam, et animas fideles omnia boni pastoris munia sedulo obire, scilicet illam tenere amare, pabulum procurare, familiariter illi adesse, educere ad pascua, et reducere, cibare, potare, curare, regere, a lupis et furibus defendere, etiam cum vitae suae periculo, ac caetera pastoris officia praestare, quae describit Psaltes, Psalm. XXII, 2, et Christus, Joan. X, 9. Christus ergo et pascit, et pascitur inter lilia, id est inter castas, puras et sanctas animas, praesertim virgines; pascit illas sua doctrina, exemplo, gratia, sacramentis, imo seipso in Eucharistia.
Audi S. Ambrosium in Psalm. CXVIII, serm. 14, vers. 1: "Bona pascua divina sunt sacramenta. Carpis illic novum florem, qui bonum odorem dedit resurrectionis; carpis lilium, in quo sit splendor aeternitatis; carpis rosam, hoc est, Dominici corporis sanguinem. Bona etiam pascua libri sunt sacrarum Scripturarum, in quibus quotidiana lectione pascimur, in quibus recreamur ac reficimur, cum ea quae scripta sunt degustamus, vel summo ore libata frequentius ruminamus. His pascuis grex Domini saginatur. Bona etiam Christi pascua, qui pascit in liliis, hoc est in splendore sanctorum." Addit Nyssenus: "Hic est pastor bonus, qui non foeno pascit gregem, sed Spiritu Sancto per liliorum puritatem et odorem significato." Accedit Theodoretus qui pascua Christi censet vocari lilia, quia candida sunt, pinguia, suavia, et odorata instar liliorum. Idem, tamen inferius ait Christum pascere inter lilia, cum per sanctos doctores suas leges purissimas promulgat.
Rursum Christus, non tantum active pascit, sed et passive pascitur, inter lilia, id est oblectatur puris et castis mentibus, praesertim virginibus, earumque puritate, virginitate et virtutibus. Ita S. Gregorius, Cassiodorus, Beda, Justus, Anselmus, caeterique latini. "Quid per lilia, ait S. Gregorius, nisi mundae animae designantur? quae dum castitatis candorem retinent, per bonae famae opinionem proximis quibusque suaviter olent. Inter lilia sponsus ergo pascitur, quia procul dubio animarum castitate delectatur, quae et in se munditiam carnis conservant, et per nitidas cogitationes coram eo placent, et exempla proximis quasi odoris suavitatem donant."
Hinc illud S. Ambrosii, quod usurpat Ecclesia in Officio Virginum: Qui pascis inter lilia, Septus choreis Virginum, Sponsas decorans gloria.
Christus, ait S. Bernardus, serm. 70, qua Deus regnat super sidera, qua homo pascitur, non lilia, sed inter lilia: "Nam qui in altissimis est Dominus, in imis est dilectus, super sidera regnans, et intra lilia amans." Deinde lilia haec mystica esse docet veritatem, mansuetudinem, justitiam, caeterasque virtutes, sed duas praesertim, continentiam scilicet et innocentiam; inter hasce enim pascitur et oblectatur Christus, juxta illud, Ps. XLIV, 5: "Prospere procede et regna propter veritatem, mansuetudinem et justitiam:" nempe "quot virtutes, tot lilia, ait Bernardus. Quis finis virtutum apud Dominum virtutum? Quod si plenitudo virtutum in Christo; et liliorum. Et fortassis propterea ipse se lilium appellavit, quod totus versetur in liliis, et omnia quae ipsius sunt, lilia sint: conceptio, ortus, conversatio, eloquia, miracula, sacramenta, passio, mors, resurrectio, ascensio. Quid horum non candidum, et non suavissime redolens? Tanta denique in conceptione refulsit superni luminis claritas de supervenientis abundantia Spiritus, ut ne ipsa quidem Virgo sancta sustinuisset, si non sibi obumbratum foret a virtute Altissimi. Porro ortum candidavit incorrupta virginitas matris, conversationem innocentia vitae, eloquia veritas; miracula puritas cordis, sacramenta pietatis arcanum, passionem patiendi voluntas, mortem libertas non moriendi, resurrectionem martyrum fortitudo, ascensionem exhibitio promissionum."
Idem, serm. 71, docet Christum pasci inter lilia, id est inter puram legum suarum observantiam: "Ergo, inquit, absque liliis nunquam est, qui absque vitiis semper est, quia totus et semper est candidus, speciosus forma prae filiis hominum. Tu ergo qui haec audis, vel legis, cura habere lilia penes te, si vis habere hunc habitatorem liliorum habitantem in te. Opus tuum, studium tuum, desiderium tuum, lilia esse protestetur, moralis quidam rerum ipsarum candor atque odor. Habent et mores colores suos, habent et odores, etc. Colorem operi tuo dat cordis intentio, et judicium conscientiae," odorem famae.
Et pluribus interjectis: "Sponsus itaque, et cum sit virtus, in virtutibus complacet sibi; et cum sit lilium, libenter inter lilia commoratur; et cum sit candor, delectatur candidis. Et fortassis hoc est, quod dicitur pasci inter lilia, candore et odore virtutum delectari. Et quidem pascebatur olim corporaliter apud Mariam et Martham, recumbens etiam corpore inter lilia (illas loquor, nam lilia erant) nihilominus spiritum refocillabat devotione et virtutibus mulierum."
Docet deinde idem Christo esse pascere, quod pasci, quia ipse pascit nos sua gratia et virtutibus, iisdemque pascitur et oblectatur: "At pascens, ait, ita puto, nihilominus pascitur ipse, et quidem escis quibus libenter vescitur, profectibus nostris. Etenim gaudium Domini fortitudo nostra. Ita ergo, et cum pascit pascitur, et pascitur cum pascit, simul nos suo gaudio spirituali reficiens, et de nostro aeque spirituali profectu gaudens. Cibus ejus poenitentia mea, cibus ejus salus mea, cibus ejus ego ipse, etc. Mandor cum arguor, glutior cum instituor, decoquor cum immutor, digeror cum transformor, unior cum conformor." Idem S. Bernardus, serm. in Nativit. B. Mariae, sub finem aliter explicat: "Attende, ait, quod locum non cibum indicare videtur, nec quibus pascitur exprimit, sed inter quae. Forte enim non cibo, sed consortio pascitur liliorum; nec liliis vescitur, sed in illis versatur; nimirum odore potius, quam sapore lilia placent, et visui magis sunt apta quam esui. Caeterum etsi justus germinat sicut lilium, sed non ad lilium sponsus pascitur, nec in singularitate complacet sibi. Audi denique inter lilia commorantem: Ubi, inquit, sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Matth. XVIII, 20. Amat semper media Jesus, diverticula semper et reclinatoria reprobat Filius hominis, Dei et hominum mediator."
Porro pascit Christus animas diversimode, quamque juxta suam inclinationem, statum, et dispositionem: quare subditis dat obedientiam, superioribus prudentiam regendi, virginibus amorem virginitatis, conjugatis affectum castitatis conjugalis, et robur ad ferendum mores conjugis, filiorum et servorum a suis diversos; martyribus dat invictam in tormentis constantiam, doctoribus acumen docendi, praedicatoribus efficaciam praedicandi, divitibus impulsum ad tolerantiam, etc.
VERS. 17. DONEC ASPIRET DIES, ET INCLINENTUR UMBRAE. REVERTERE: SIMILIS ESTO, DILECTE MI, CAPREAE, HINNULOQUE CERVORUM SUPER MONTES BETHER.
DONEC ASPIRET DIES, ET INCLINENTUR (Septuaginta moveantur, id est amoveantur) UMBRAE, (refert ad id quod praecessit: "Dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia;" licet nonnulli referant ad id quod sequitur): REVERTERE: SIMILIS ESTO, etc., uti mox dicam. Nota to aspiret dies: solet enim mane oriente luce et die suavis aspirare aura, quam efficit calore suo sol oriens in aurora, quasi in aurae rore: hic enim vapores frigore noctis collectos resolvit et commovet, ex iisque flatus et ventos efficit; quare minus recte Theodoretus exponit, q. d. "Donec aspiret dies," id est, donec ardor diei praetereat, et ros salutis aspiret. Jam to iaphuach ergo significat spiret, aspiret, perspiret, respiret, exspiret, et hoc significat graecum diapneuse apud Septuaginta, q. d. Toto die, id est toto tempore hujus vitae, "dilectus meus mihi, et ego illi," idemque toto hoc tempore "pascitur inter lilia." Verum Noster aptius vertit aspiret, dum enim aspirat dies, finiuntur umbrae et tenebrae nocturnae. Quocirca magis apposite S. Gregorius et alii passim censent per umbram hic intelligi noctem; nox enim umbrosa est, et mera quasi umbra, quae inclinatur, id est deficit et, ut hebraice est, fugit, id est evanescit, oriente in aurora sole, sed sensim et pedetentim: quo enim magis ascendit sol, eo magis minuuntur umbrae, adeo ut in meridie fere nulla sit umbra: rursum, oriente sole, aspirat dies, non occidente, tunc enim exspirat et finitur.
Symbolice S. Bernardus, serm. 72, per umbras accipit daemones, qui electis in die judicii et beatis inclinabuntur, id est subdentur, ac tanquam victi victoribus subjicientur. Idem rursum per diem accipit visionem beatificam, per quam omnes umbrae errorum, simulationum, ignorantiarum dispellentur. Denique addit cumulum felicitatis aeternae significari per to aspiret. "Ergo, inquit, is cumulus aspirantis erit diei. Ipsa, inquam, adjiciet ad mensuram inspiratae plenitudinis, ad inspirantis diei copiam, supra modum in sublime pondus gloriae operans, ita ut redundet in corpora supereffluens clarificationis adjectio. Hac de causa enim non spirans, sed adspirans dicta est, quod addat ad inspirantem, hoc significante Spiritu Sancto per adjectam ad praepositionem: quia quos illa intus illuminat, hos ista adornat foris; et stola gloriae induit eos." Et post nonnulla: "Cum igitur duo in nobis praecedant dies, unus quidem inspirans pro corporis vita; alter vero respirans in sanctificationis gratia, porro tertius supersit adspirans in resurrectionis gloria; claret profecto aliquando adimpletum iri in corpore, quod praecessit in capite, magnum utique pietatis sacramentum, et Prophetae testimonium, qui ait: Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus, Ose. cap. VI, vers. 3."
Porro dispunctio, quae est in Bibliis Hebraeis, cujus auctor non est Salomon, sed rabbini posteriores sive massoretae, haec verba, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, connectit cum eo quod sequitur, revertere, similis esto, dilecte mi; atque haec connexio commoda quoque est, commodosque dat sensus, ut patet sensus jam dandos intuenti, cum iisque haec verba, donec aspiret dies, combinanti.
Primo, nonnulli per diem accipiunt evangelium, per umbras legem veterem, quae typus et umbra fuit Evangelii, q. d. Apparente luce evangelii, evanescent umbrae, id est observantiae et ceremoniae typicae legis veteris: ita Justus Orgelitanus et S. Augustinus, orat. Contra Judaeos, cap. VI.
Secundo, alii per diem accipiunt claram cognitionem veritatis et aeternitatis; hanc enim adepta anima sancta fugat, et pellit a se umbras vanitatis rerum temporalium: ita Nyssenus.
Tertio et genuine, per diem accipe futuram vitam et gloriam, per umbras praesentis vitae tenebras et aerumnas, q. d. Christus pascitur inter lilia, id est versatur inter puras animas, quamdiu durant umbrae hujus vitae: nam, ubi aspiraverit et illuxerit dies gloriae, versabitur inter beatos in splendoribus sanctorum. Si enim in valle lacrymarum pascitur inter lilia, inter quae et quanta pascetur in die nuptiarum et gloriae sempiternae? Christus nunc me pascit inter lilia castitatis et gratiae; at ubi aspiraverit dies felicitatis, pascet me inter lilia charitatis et gloriae; tunc amor sponsi absentis vertetur in gaudium et fruitionem praesentis; tunc mutabitur fides in speciem, spes in rem, charitas in claritatem, aerumna in gloriam, mors in vitam, corruptio in incorruptionem, luctus in jubilum. Ita S. Gregorius, Cassiodorus, Beda, S. Bernardus et caeteri. Hic ergo anima pia amore corporis pressa gemit et suspirat, donec aspiret dies aeternitatis beatae, et inclinentur umbrae miserae mortalitatis: "Hic quippe nox est, ait S. Gregorius. Ibi vero dies erit, quia hic in visione veritatis caligamus, ibi Deus ipse tota veritas mentibus elucebit." Porro S. Bernardus, serm. 71, ait Christum in hac vita pasci liliis, id est virtutibus, quia hic mixtae sunt, rudes et imperfectae, in coelo iis potari, quia ibi erunt liquidæ, defaecatae, subtiles et perfectae.
Nonnulli cum nostro Sanchez censent to inclinentur umbrae esse periphrasin vesperae; in ea enim post meridiem, sole declinante, inclinant umbrae, juxta illud Virgilii: Majoresque cadunt altis de montibus umbrae. Unde et Aquila pro donec aspiret dies vertit, donec cesset dies; vespera enim, dum cessat dies, aspirat flatus et ventos. Unde Plinius, lib. II, cap. XLVII: "Sol, inquit, et auget et comprimit flatus, auget exoriens occidensque;" et Aristoteles in Problem. sect. XXV, quest. IV: "Flatus, inquit, vel ortu solis, vel obitu incipit." Hinc Virgilius: "Aspirant aurae in noctem." Unde ex Hebraeo verti potest, donec exspiret, id est finiatur dies: verba enim hebraea sunt simplicia, ideoque sumuntur pro omnibus compositis, utpote quibus Hebraei carent.
REVERTERE: SIMILIS ESTO, DILECTE MI, CAPREAE, HINNULOQUE CERVORUM SUPER MONTES BETHER.
PRIMUS SENSUS ADEQUATUS, De Christo et Ecclesia.
Varii hic a variis assignantur sensus. Primus est, q. d. Sponsa: Video te, o sponse mi, delectari pascendis gregibus in sylvis et montibus, quales sunt montes Bether; ibi enim pasceris inter lilia, eoque me invitas et evocas dicens: "Surge, propera, amica mea;" ut tuo ergo aeque ac meo animarum zelo satisfacias festinus et velociter, instar capreae et hinnuli revertere, hebraice sob, id est circuito, lustrato et visitato greges nostros, puta fideles christianos, qui pascuntur in Bether, id est in divisione, hoc est in divisis locis et particularibus ecclesiis per totum orbem diffusis habitant, ac pasce eos tua sancta doctrina, gratia, consolatione, inspiratione, sacramentis, etc. Ita Theodoretus et tres Anonymi apud ipsum, Psellus et Philo Carpathius, qui censent hic obsecrare sponsam, ut sponsus ad pascua revertatur, ut omnes fideles ejus conspectu fruantur atque illustrentur, iisque ipse suam suavitatem et amorem impertiat.
Secundus planior et plenior est, q. d. sponsa: Permitto quidem, imo cupio, o sponse, ut fideles nostros toto orbe diffusos visites, instruas, robores, perficias; sed velim id fieri expedite et velociter, ut per eos decurras celeriter, instar capreae vel hinnuli, hoc fine, ut, iis visitatis, illico ad me revertaris: ego enim tui praesentiam intime desidero, nec ea satiari queo, atque magis decet sponsum sponsae, id est Christum Ecclesiae universali, quam particularibus ecclesiis adesse et assistere. Hunc sensum exigit to revertere, ut vertit Noster et Septuaginta: respicit etiam ad id quod dixit vers. 8: "Vox dilecti mei. Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles," ut illico ad me jam ex amore deliquium passam advolet, sustentet, meque mihi restituat: quare similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum." Ita S. Bernardus, Beda et alii. Audi S. Bernardum qui hic notat amoris impotentiam nescire impudentiam; sponsam enim revocare illico sponsum, cui paulo ante abeundi dederat facultatem. "Intempestiva, inquit ipse, serm. 74, revocatio magni unius amoris, magnae alterius amabilitatis indicium est;" et serm. 73: "Amor intemperans facit hoc. Nempe is est qui omnem in se triumphans captivansque pudoris sensum, convenientiae modum, deliberationis consilium; totius modestiae et opportunitatis neglectum quemdam, et quamdam incuriam parit. Nam vide nunc quomodo illum, paene adhuc incipientem ire, jam tamen redire flagitat. Etiam accelerare rogat, et quidem currere, instar unius alicujus ferae sylvarum velociter currentis, verbi gratia, capreae, hinnulive cervorum. Hic litterae tenor, et haec Judaeorum portio."
Quaeres, qui sunt montes Bether? Resp. esse montes Bethel (uti vertit Arabicus), ubi Jacob vidit scalam e terra in coelum porrectam, per quam ascendebant et descendebant angeli ad Deum scalae innixum, ideoque locum oleo inungens consecravit, vocavitque Bethel, id est domum Dei, Gen. XXVIII, 12 et 19. Montes vero Bethel dicuntur montes Bether, id est divisionis, quia divisi sunt et diffissi, ut plures intermedias contineant civitates atque valles, ac consequenter plures quasi montes in varios colles dissectos, ita ut capreae ex uno in alium saliant. Unde a Septuaginta vocantur montes koilomaton, id est concavitatum. Nonnulli legunt, kyklomaton, id est circuitionum montes, ad quos non est facilis accessus, sed diu eos per anfractus circuire opus, antequam ad culmen pervenias; tales enim quaerunt caprae et hinnuli, ut a venatoribus sint securi. S. Ambrosius, lib. III. De Virgin., legit cum Syro, montes aromatum: sic enim vocantur hic, cap. VIII, vers. 14, nam hi montes aromatibus abundant. Audi Adrichomium in Descriptione Terrae Sanctae, pag. 16, num. 43: "Bethel, seu Bether montes sunt foecundi, nemorosi et arboribus consiti; gramine et herbis aromaticis pleni, et ideo cervi, capreae, et hinnuli illorum cacumina frequentant, de quibus in Canticis."
Symbolice ergo montes Bethel vel Bether, apte repraesentant Ecclesiam universalem in varias particulares divisam et distinctam: Ecclesia enim est, "mons domus Domini in vertice montium," Isai. II, 2; quia sua fide, spe, doctrina, conversatione et contemplatione coelesti superat omnes sectas judaeorum, haereticorum, gentilium, adeoque videtur, jam non in terra, sed in coelis cum beatis degere juxta illud: "Nostra conversatio in coelis est," Philipp. III, 20. Quocirca hi omnes peculiariter repraesentant monasteria et collegia religiosorum: primo, quia monasterium et claustrum est Bether, id est locus divisus et separatus a consortio saecularium; secundo, quia montes Bether sunt ardui et asperi, ac cavitatibus et salebris interrupti; tertio, sicut capreae et hinnuli ad praeruptos et inaccessos hosce montes fugiunt, ut tuti sint a canibus et venatoribus, sic pariter religiosi fugiunt ad claustra, ut ibi a mundi tentationibus et periculis sint securi et semoti. Ibi ergo Christus pascitur inter lilia puritatis, quae nascuntur in montibus Bether, id est separationis, orationis, atque contemplationis. Huc facit versio chaldaica, quae de sanctis patriarchis sic exponit: "Et voluit Dominus disperdere eos de saeculo, nisi subfuisset memoria coram eo juramenti sui, quod juravit in verbo suo Abraham, Isaac et Jacob, qui erant velocissimi in cultu ejus, sicut caprea et hinnulus cervorum; et etiam oblationis, quam obtulit Abraham Isaac filium in monte Moriah, et ante hoc dederat illi oblationes suas, et diviserat eas aequaliter."
Hinc Philo Carpathius per montes convallium, ut vertunt Septuaginta, intelligit sanctos et justos eminentes; hi enim sunt montes per virtutis excellentiam, quae supra mundum et mundana omnia eminent, sunt et valles per humilitatem, qua humiliter doctrinam et gratiam Dei, ceu pluviam e coelis, valles excipiunt. Sic et Ambrosius, serm. 14 in Psalm. CXVIII. Tres vero Anonymi apud Theodoretum per montes convallium accipiunt doctores qui discipulis, sicut montes vallibus, longe eminent et excellunt, q. d. "Te illis similem praesta veniens in magistras animas, quae inter discipulas perturbationum fluctibus depressas montium instar excellunt, ubi ipsarum opera propellas et fuges bestias illas pestiferas, quae naturalem rudium animarum aequalitatem excavant, in eisque sibi latebras constituunt, atque ita illis pristinam aequalitatem redde."
Ex adverso Theodoretus et Nyssenus, homil. 6, per montes convallium accipiunt superbos inter humiles, q. d. ait Nyssenus: "Vide ut caprea, qui aspicis cogitationes hominum; dele peccati generationem, sicut hinnulus delet serpentis. Curre quam celerrime divinum Verbum ad montes convallium: quidquid enim extollitur adversus veritatem, est barathrum, et non mons; concavitas et non assurgens fastigium. Si ad haec accurreris, omnis vallis implebitur, et omnis mons hujusmodi humiliabitur."
Huc accedit S. Anselmus, qui putat Ecclesiam hic orare Christum, ut juvet se laborantem in conversione infidelium: "Revertere, inquit, id est, condescende istis, et aspira eos interius, quia aliter labor noster erit infructuosus: Revertere, et similis esto capreae, etc. Natura capreae hinnulique est, ut licet in summitate montium habitent, descendant tamen in colles, ut ab inferioribus videantur. Cum enim Christus habitet in montibus, id est in eminentibus propter virtutes, rogatur descendere ex ipsis, et per ipsos ad cognitionem inferiorum."
SECUNDUS SENSUS PARTIALIS, De Christo et anima sancta.
Christus subinde videtur abire ab anima sancta, vel ob ejus defectus et lapsus veniales, vel ut ejus fidem et constantiam probet, vel ut sui desiderium in ea adaugeat, animamque in spiritu promoveat et perficiat, dum eam sine gustu, sine consolatione, sine laetitia aridam et siccam relinquit in desolatione, persecutione, tentatione, tristitia, obscuritate, similive afflictione animae vel corporis. Quare anima hoc stimulo puncta ardentius ad sponsum Christum suspirans, ejus reditum opemque inclamat: Revertere ad me, o dilecte mi, et instar capreae vel hinnuli velociter accurre, ut me consoleris, adjuves, robores, confirmes, promoveas.
Addit noster Sanchez, quod anima pia, edocta multa se amori impedimenta opposuisse, et infirmitatis suae conscia, sibi ipsi parum fidens, oret sponsum, ut quamvis vagetur super montes Bether, id est inter salebras et anfractus et mille alia impedimenta, quae ad omnia officia pronum et festinantem retardare potuerint; ferat nihilominus haec patienter, et quo est animo ad haec perferenda plane indomito, et lenitate ad condonandum plane admirabili, devoret has molestias, transiliat haec obstacula, ac tandem quamvis per Bether, id est confragosa atque aspera, ad se tamen recta festinatoque perveniat.
Et Luysius Legionensis: Postulat, ait, anima fidelis, cum inclinantur umbrae, id est inclinato jam ad occasum die, et irruentibus periculorum tentationumque tenebris, sibi auxilietur, nulla mora interposita: "Similis, inquit, esto capreae hinnuloque cervorum." Quod sine metaphora proprie et litterate David dicebat Psal. LXIX, 2: "Domine, ad adjuvandum me festina," et rursus, Psal. XXX, 3: "Domine, accelera ut eruas me." Quodque non solum causa incitandi Deum, et ut auxilium ferre maturet efficiendi, a sponsa dicitur, sed etiam quo nos admoneat, ut in ipso statim pravae cogitationis initio, ut primum mala libido subire animum coepit, ad primos hostis aspectus, imo vero ad primos rumores atque suspiciones belli, antequam ob negligentiam turbarum in nobis atque tumultus aliquid oriatur, attollamus ad coelum oculos, et ad Deum cor nostrum penitus convertamus, illud cum lacrymis iterantes: "Revertere, dilecte mi: similis esto capreae, hinnuloque cervorum;" salutemque illi nostram ardentissime commendantes, ut acceleret atque festinet liberare nos, non a malo solum, sed etiam a suspicione mali ab ipso petamus. Huc accedit Cassiodorus qui exponit, q. d. O Christe, qui per carnem, quam parvulus ut hinnulus assumpsisti, velut caprea ascendisti in coelorum sublimia, nos tua consolatione et gratia visita, illustra et laetifica.
Porro quomodo Deus animam sanctam visitet, docet primo S. Bernardus, serm. 74, idque ex experientia, qua in sua anima crebro hanc Dei visitationem sensisse se asserit: "Vivum, inquit, et efficax est (Verbum Dei, puta Christus), moxque ut intus venit, expergefecit dormitantem animam meam, movit, et mollivit, et vulneravit cor meum, quoniam durum lapideumque erat et male sanum. Coepit quoque evellere et destruere, aedificare et plantare, rigare arida, tenebrosa illuminare, clausa reserare, frigida inflammare, nec non et mittere prava in directa, et aspera in vias planas; ita ut benediceret anima mea Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus. Ita igitur intrans ad me aliquoties Verbum sponsus, nullis unquam introitum suum indiciis innotescere fecit, non voce, non specie, non incessu." Et post nonnulla, quae in hanc rem interjicit, subjicit: "Ex renovatione ac reformatione spiritus mentis meae, id est interioris hominis mei, percepi utcumque speciem decoris ejus, et ex contuitu horum omnium simul expavi multitudinem magnitudinis ejus. Verum quia haec omnia, ubi abscesserit Verbum, perinde ac si ollae bullienti subtraxeris ignem, quodam illico languore torpentia et frigida jacere incipiunt; atque hoc mihi signum abscessionis ejus. Tristis sit necesse est anima mea, donec iterum revertatur, et solito recalescat cor meum intra me: idque sit reversionis indicium."
Secundo, Aponius ait sponsum discedere, cum sponsae, id est animae peccata castigat; reverti, cum poenitentia placatus ei reconciliatur: "Prolongatio, ait, Christi in Ecclesia tunc est, quando ad castigandam plebem tribulationem induci permittit; reversio autem ejus est, dum precibus inclinatus ad misericordiam, ad vestigia pietatis suae velocius recurrit, quam prosilierat vindicando; similis factus cursui vel consuetudini capreae, hinnulique cervorum, quorum natura est, voce ante se in montibus resonante post tergum emissa, dum obvium sibi opinantur occurrere quidpiam, ad locum, unde abscesserant, velociori cursu reverti. Et haec est causa, ut exasperatae ab hostibus consuetam nolint derelinquere sedem, sicut et Christus, quamvis provocatus et exasperatus peccatis hominum, pietatis tamen non dereliquit consuetam sedem."
Mystice, Justus Orgelitanus censet hic significari ascensum Christi in coelos: "Dum dilectum, inquit, Ecclesia insinuat regredi, similemque capreae et hinnulo dicit, Christi in coelos ascensionem mundis et velocibus animalibus comparandam demonstrat. Haec enim celeri cursu montium altiora transiliunt; supergressus est autem Christus omnia excelsa; et bene additur super montes Bethel, id est domus Dei, quia super sanctos omnes elevatus est." Aponius vero censet hic Ecclesiam orare, ut Christus mortuus a morte resurgat: "Super montes Bethel, inquit, quod eum reverti precatur, in cujus finibus Christus crucifixus est, velocitatem resurrectionis die tertia celebrandam prophetasse monstratur."
Tropologice, Beda aestimat hic animam piam ad perfectionem tendentem postulare, ut Christus sibi coelestis felicitatis praegustum exhibeat: "Obsecro, inquit, a generali instructione revertaris saepius ad illustranda sublimius corda perfectorum, et sicut capreae, aut hinnuli cervorum rarus quidem, sed cum delectatione conspicientium, in montibus solet esse intuitus; sic in excelsis mentibus vestigia tuae magnitudinis qualiacumque praesentes. Precor ut dulcedinem vitae immortalis quam membris omnibus meis in retributione promittis, aliquibus etiam in itinere, quamvis a longe speculandam reveles. Congruit autem et nomen montium mentibus eorum, qui contemplationi coelestium oculos cordis aperire didicerunt, cum dicitur super montes Bether, quod domus consurgens, sive domus vigiliarum interpretatur."
Anagogice, S. Gregorius censet hic animam piam rogare Christum, ut cito veniat ad judicium, ut in eo ipsa cum piis gloriam; impii qui pios affligunt, gehennam consequantur: "A nobis, inquit, dilectus tunc corporaliter abiit, quando post resurrectionem in coelos ascendit; tunc autem revertetur, quando in fine mundi, resuscitatis omnibus hominum corporibus, in judicio manifestabitur: hanc manifestationem hic petunt animae sanctae. Tunc Christus vere similis capreae et hinnulo cervorum apparebit super montes Bether, quia in eadem humanitatis forma ad judicium veniet, quam ab Ecclesia, quae per capream designatur, sumpsit, quando in hoc mundo ex patrum progenie, quasi hinnulus cervorum humilis natus fuit; tumque super omnes summos, qui quasi montes excellunt in Ecclesia, quae domus Dei est, sublimior eminebit." Similia habet S. Bernardus, serm. 73.
TERTIUS SENSUS PRINCIPALIS, De Christo et B. Virgine.
Rupertus censet B. Virginem hic postulare a Christo jam mortuo, ut resurrectionem suam velut hinnulus acceleret, nec triduum integrum, id est 72 horas maneat in sepulcro, sed illud decurtet, ut post 33 horas illico resurgat: "Cito revertere, inquit, noli moras facere, quia anima mea desiderat te, etc. Tridui quidem tempus breve est, sed dilectae et columbae tuae desideranti, et gementi vulnerata mente, non satis, dilecte mi, festinatum est. Abbrevia hoc ipsum triduum, et similis esto in revertendo capreae et hinnulo cervorum, id est velocissimus esto ad peragendum cursum tuum, in corde terrae, id est in sepulcro tuo, non totum expendas triduum. Sufficit ad complendam veritatem Scripturarum, si partem exiguam primi diei, id est tres horas novissimas et partem aliquam tertii, scilicet sex horas, quod est dimidium noctis, cum die secundo, id est cum Sabbato jacens in sepulcro transegeris. Nam tres integri dies horae septuaginta duae sunt. Hoc esset nimis longum." Subdit deinde aliam rationem numericam: "Sufficiant horae triginta tres, qui numerus ex duobus ternariis, deceno et singulari compositus est. Beatam Trinitatem, cui primus homo peccavit, in te, et per te et de teipso, dilecte mi, caro mea et sanguis meus, Deus meus et Dominus meus, placare oportet; sed hoc fiat celerrime et multum festinanter, sicut caprea sive hinnulus cervorum in montibus celerrimus est; secundum nomen tuum, quo per Prophetam jussus es vocari: Accelera spolia detrahere, festina praedari. Vix igitur exspectatis triginta tribus horis, revertere super montes Bether, id est resurge et appare principibus domus Dei, scilicet apostolis tuis et mihi, cujus maxime sicut et illorum, imo et multo plus quam illorum, tu es grande desiderium."
Idem Rupertus censet B. Virginem hic orare pro conversione suae gentis, puta Judaeorum: "Revertere, inquit, similis esto capreae super montes Bethel, id est prope patres domus Dei, hoc enim interpretatur Bethel." q. d. Miserere Judaeorum, ipsi enim sunt filii Abrahae et sanctorum patriarcharum, qui fuere Bethel, id est domus, familia et Ecclesia Dei.
Rursum Judaei sunt montes Bether, id est divisionis et separationis; quia per superbiam diviserunt et separarunt se a fide patriarcharum, qui in Christum venturum crediderunt, et consequenter a Deo, ab Ecclesia, a coelo, a salute, et omni bono.
Similiter B. Virgo etiamnum orat pro peccatoribus, qui velut montes Bether per peccatum superbe separarunt se a Deo Deique gratia, q. d. Revertere, o dilecte, ad animam olim tuam, quae nunc a diabolo tyrannice possidetur; inspice velut caprea lynceis oculis miserrimam ejus servitutem et tyrannidem, qua opprimitur a diabolo, ac velut hinnulus cervorum, qui halitu suo extrahunt necantque serpentes, teste Plinio, lib. VIII, cap. XXXII. Ab animarum harum cavernis educ Tartareos, non tam serpentes, quam dracones immanes, qui habitant in montibus Bether, id est in superbia divisionis, puta in cordibus superbis, aeque ac in inferno, ubi ob superbiam a Deo et coelo divisi et dissecti sunt in omnem aeternitatem.